Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones inediti
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7505 Serine
6.1
SERMO VI. Item de Sacramento altaris ad infantes .
6.1
I. Corpus dominicum et in altari est, et nos illud sumus. II. Eucharistia symbolum unitatis III. Liturgiae eucharisticae expositio.
6.1
Hoc, quod videtis, charissimi, in mensa Domini, panis est, et vinum; sed iste panis, et hoc vinum accedente verbo fit corpus, et sanguis Verbi. Ille enim Dominus, qui In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, propter misericordiam suam, qua non contempsit, quod creavit ad imaginem suam, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, sicut scitis, quia et ipsum Verbum assumpsit hominem, id est, animam et carnem hominis, et homo factus est, manens Deus. Propter hoc, quia et passus est pro nobis, commendavit nobis in isto Sacramento corpus, et sanguinem suum, quod etiam fecit et nos ipsos. Nam et nos corpus ipsius facti sumus, et per misericordiam ipsius, quod accipimus, nos sumus. Recordamini, quod fuit aliquando creatura ista in agro, quomodo eam terra peperit, pluvia nutrivit, ad spicam perduxit, deinde labor humanus ad aream comportavit, trituravit, ventilavit, recondidit, protulit, moluit, conspersit, coxit, et vix aliquando ad panem perduxit. Recordamini et vos. Non fuistis, et creati estis, ad aream dominicam comportati estis, laboribus boum, id est, annuntiantium Evangelium, triturati estis. Quando Catechumeni differebamini, in horreo servabamini. Nomina vestra dedistis, coepistis moli jejuniis, exorcismis. Postea ad aquam venistis, et conspersi estis, et unum facti estis. Accedente fervore Spiritus sancti cocti estis, et panis dominicus facti estis.
6.2
Ecce, quod accepistis. Quomodo ergo unum videtis esse, quod factum est, sic unum estote et vos, diligendo vos, tenendo unam fidem, unam spem, individuam charitatem. Haeretici quando hoc accipiunt, testimonium contra se accipiunt, quia illi quaerunt divisionem, cum panis iste indicet unitatem. Sic et vinum in multis acinis fuit, et modo in unum est. Unum est in suavitate calicis, sed post pressuram torcularis. Et vos post illa jejunia, post labores, post humilitatem, et contritionem jam in nomine Christi tanquam ad calicem Domini venistis, et ibi vos estis ad mensam, ibi vos estis in calice. Nobiscum hoc estis; simul enim hoc sumus, simul bibimus, quia simul vivimus. Audituri estis, quod etiam hesterno die audistis, sed hodie vobis exponitur, quod audistis, et quod respondistis, aut forte, cum responderetur, tacuistis, sed, quid respondendum esset, hodie didicistis.
6.3
Post salutationem, quam nostis, id est: Dominus vobiscum, audistis: Sursum cor. Tota vita Christianorum verorum sursum cor, non Christianorum nomine solo, sed Christianorum re ipsa, et veritate tota vita sursum cor. Quid est Sursum cor? Spes in Deo, non in te. Tu enim deorsum, Deus sursum est. Si spem habes in te, cor deorsum est, non est sursum. Ideo, cum audieritis a Sacerdote: Sursum cor! respondetis: Habemus ad Dominum. Laborate, ut verum respondeatis. Quia apud acta Dei respondetis, sic sit, quomodo dicitis. Non lingua sonet, et conscientia neget, et, quia hoc ipsum, ut sursum habeatis cor, Deus vobis donat, non vires vestrae, ideo sequitur, cum dixeritis, habere vos sursum cor ad Dominum, sequitur Sacerdos et dicit: Domino Deo nostro gratias agamus. Unde gratias agamus? Quia sursum cor habemus, et nisi ille illud levasset, in terra jaceremus. Et inde jam, quae aguntur in precibus sanctis, quas audituri estis, ut accedente verbo fiat corpus et sanguis Christi. Nam tolle verbum, panis est, et vinum. Adde verbum, et jam aliud est. Et ipsum aliud quid est? Corpus Christi et sanguis Christi. Tolle ergo verbum, panis est, et vinum. Adde verbum, et fiet Sacramentum. Ad hoc dicitis: Amen. Amen dicere subscribere est. Amen latine interpretatur Verum. Deinde dicitur dominica Oratio, quam jam accepistis, et reddidistis. Quare ante dicitur, quam accipiatur Corpus et Sanguis Christi? Quia, sicut est humana fragilitas, si forte aliquid, quod non decebat, cogitatio nostra concepit; si aliquid lingua, quod non oportebat, effudit; si aliquid oculus, quod non decebat, aspexit; si aliquid auris blandius, quod non oportebat, audivit; si forte aliqua talia contracta sunt de hujus mundi tentatione, et vitae humanae fragilitate, tergitur dominica Oratione, ubi dicitur: Dimitte nobis debita nostra; ut securi accedamus, ne, quod accipimus, in judicium nobis manducemus, et bibamus. Post hoc dicitur: Pax vobiscum. Magnum sacramentum osculum pacis. Sic osculare, ut diligas. Ne sis Judas. Judas traditor Christum ore osculabatur, corde insidiabatur. Sed forte inimicum animum habet contra te aliquis, et non potes eum convincere, cogeris tolerare. Noli ei malum pro malo in corde tuo reddere. Ille odit, tu ama, et securus oscularis. Audistis pauca, sed magna. Non vilescant paucitate, sed chara sint pondere. Simul etiam onerandi non estis, ut ea, quae dicta sunt, teneatis.

Intertext edge

Open linked passage

Note