Sermones inediti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7505 Serine
9.1
SERMO IX. De Psalmi CXVII. vers. I. Confitemini Domino, etc..
9.1
I. Quid sit confiteri Domino. II. Quomodo, et quare confitendum Bonitati divinae. III. Quantum differat Confessio facienda Homini Judici, et facienda Deo. IV. Exhortatio ad confitenda Deo peccata.
9.1
Confitemini Domino quoniam bonus; quoniam in saeculum misericordia ejus. Quod nos voce Psalmi Spiritus sanctus hortatus est, cui ore uno, et corde uno respondebamus: Alleluia, quod latine interpretatur: Laudate Dominum, hoc vos et per nostram vocem idem Spiritus sanctus exhortatur. Confitemini, inquit, Domino, quoniam bonus est; quoniam in saeculum misericordia ejus. Sive dona illius laudando cantetis, sive peccata vestra gemendo fundatis, Confitemini Domino, quoniam bonus est; quoniam in saeculum misericordia ejus. Neque enim sola commemoratio peccatorum nostrorum, sed etiam Domini nostri laudatio confessio dicitur, quia et si unum horum faciamus, non sine altero facimus. Nam et iniquitatem nostram cum spe misericordiae ipsius accusamus, et ipsius misericordiam cum iniquitatis nostrae recordatione laudamus. Confiteamur ergo Domino, Quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus. Videtur nonnullis mala esse quaedam creatura, quia imperitorum sensus offendit, sed falsum est. Fecit enim Deus omnia bona valde, Quoniam bonus est. Videtur nonnullis injustus Deus, quia plerumque fideles ejus multa dura et aspera in hac temporali vita patiuntur; sed, quibus hoc videtur, falluntur. Flagellat enim omnem filium, non quem rejicit, sed Quem recipit, quoniam in saeculum misericordia ejus.
9.2
Confiteamur ergo Domino, Quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus. Dicamus Domino Deo nostro: Admiranda sunt opera tua; omnia enim in sapientia fecisti. Justa sunt judicia tua; propter iniquitatem enim erudisti hominem. Priusquam humiliarer, ego deliqui. Dicamus haec in confessione, quia, si quaedam supplicio nostrae mortalitatis adversa sunt, ille tamen bonum facit, Quoniam bonus est. Et si temporalibus doloribus et laboribus emendamur, Non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur, quoniam in saeculum misericordia ejus. Quid tam bonum, quam Deus noster? Blasphemant homines, nec solum non humiliantur, sed etiam superbiunt in sceleribus suis, et Facit ille solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Quid tam misericors, quam Deus noster? Perseverant homines in flagitiis et facinoribus suis, et ille eos ad conversionem vocare non cessat. Quid tam bonum, quam Deus noster, a quo et in pressura solatia tanta percipimus? Quid tam misericors quam Deus noster, cujus et futuram sententiam mutati mutamus? Confiteamur Domino, Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Non omnium rerum laudes confessiones sunt, sed laudes Domini Dei nostri. Si enim verissime dictum est: Quam bonus Deus Israel rectis corde, malus utique videtur perversis corde. Quis autem hominum nisi ex perverso fit rectus, ut tanquam convictus laudare incipiat, quod antea reprehendebat, et mirari, quod antea contemnebat, confitens Domino, quoniam sibi jam recto bonus est, qui perverso videbatur malus? Et quoniam sua malitia perversus erat, ipsius autem gratia correctus est, simul oportet confiteatur, Quoniam in saeculum misericordia ejus. Nos mali, bonus ille. Nos ab ipso boni, a nobis mali. Bonus ille nobis bonis, bonus ille nobis malis. Nos saevientes in nos, ille misericors erga nos. Vocat, ut convertamur; expectat, donec convertamur; ignoscit, si convertamur; coronat, si non avertamur.
9.3
Confiteamur ergo Domino, Quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus. Confessio etiam peccatorum timenda semper hominibus visa est, sed apud hominem judicem. Non saepissime flagellis et quibusdam verberibus, ungulis quoque et ignibus agitur, ut eruatur ore confessio, et aliquando prius cedunt membra tormentis, ut corporis compago solvatur, quam doloribus animus, ut secretum facinoris propaletur. Instant carnifices, crebrescunt omnia genera tormentorum; sed frustra laniando puniuntur viscera, cum clauditur negando conscientia. Cur autem in tantis cruciatibus homo metuit confiteri, nisi quia confessi solent puniri? Qui confessus fuerit homini, punitur. Deo qui confessus fuerit, liberatur. Nec mirum. Quaerit homo ab homine, quod ille, qui quaerit, ignorat; Deus autem, qui monet ut confiteamur, novit quod confiteri nolebamus, nec tunc discit, quando confessi fuerimus. Quanto ergo magis confitentes a sempiterna morte liberat, qui nostris iniquitatibus, quas et antequam confiteremur, noverat, a temporali morte parcebat
9.4
Dicis fortasse: Quid a me quaerit Deus, ut confitear, quod ipse jam novit? Nam homo, ab homine cum hoc quaerit, ignorat. Quid putas, nisi quia Deus vult, a te ut peccatum tuum cognoscendo puniatur, et ab illo ignoscendo solvatur? Nam quomodo illum cupis ignoscere, quod tu non vis agnoscere? Audi Psalmum, et, si evigilas, adverte vocem tuam, ubi est. Peccatum, inquit, meum cognovi, et facinus meum non operui. Dixi: Proloquar adversum me delictum meum Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei. Audi in alio Psalmo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum ante me est semper. Non itaque hujusmodi impudenter dicebat Deo: Averte faciem tuam a peccatis meis. Tunc enim ab hominis peccato faciem Deus dignatur avertere, cum homo ipse a peccato suo faciem suam minime curat avertere, ut in Dei auribus dicat: Peccatum meum ante me est semper. Nec ideo dicitur Deo: Averte faciem tuam, quia non cognoscit, sed quia ignoscit. Si ergo propterea times, homo, confiteri homini judici, quia malus est, aut quia severitatem legis implere compellitur, securus confitere Domino, Quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus.