Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Speculum de Scriptura sacra
Augustine of HippoSacr 10 · 7313-spdescsMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7313 Spdescs
10.1
DE CANTICO CANTICORUM.
10.1
Restat ille liber Salomonis, cujus inscriptio est, Canticum canticorum. Sed de illo in hoc opus quid transferre possumus, cum totus amores sanctos Christi et Ecclesiae figurata locutione commendet, et prophetica pronuntiet altitudine? nisi quod in eo, quamvis sit ad intelligendum difficillimus, possumus tamen facile advertere, quantum sit divina illa et divinitus inspirata charitas appetenda, quantique pendenda: quandoquidem non ibi semel dicitur, sed alio atque alio loco iterum ac tertio repetitur[ Capp. II, III, VIII.]: Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Adjuro vos, filiae Jerusalem, in virtutibus et viribus agri, si levaveritis charitatem quoadusque velit. Ecclesia quippe, in qua utique sumus, his verbis exhortatur filias suas, hoc est, seipsam in plurimis constitutam. Ipsa est ager Dei fructuosissimus, cujus virtutes et vires magnae sunt, ad quas amando Christum martyres pervenerunt. Nam quo usque vult ille dilectae suae in hac interim vita charitatem levari, nisi quo usque ipse docuit verbo, et suo est hortatus exemplo, dicens, Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis: et quod dixit efficiens? Unde ne ad ipsum solum hoc pertinere videretur, ait Joannes in Epistola sua, Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere: hoc ergo est, quoad usque velit.
10.2
Legitur etiam in eodem Cantico[ II.]: Ordinate in me charitatem.
10.3
Christus quoque ipse ibi dicit[ VI.]: Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem.
10.4
Et alibi[ VII.]: Quam pulchra es et quam decora, charissima, in deliciis!
10.5
Et alio loco[ VIII.]: Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio. Et post unum versum: Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

Intertext edge

Open linked passage

Note