Speculum de Scriptura sacra
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7313 Spdescs
13.1
DE LIBRO JOEL.
13.1
[ Cap. I.] Expergiscimini ebrii, et flete, et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine; quoniam periit ab ore vestro. Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis.
13.2
Et post aliquantum[ II.]: Nunc ergo dicit Dominus, Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et in fletu, et in planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra: et convertimini ad Dominum Deum vestrum; quia benignus et misericors est.