Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Gellius, Aulus
Noctesatticae
Noctesatti 1.26.8
Choose a text More by Aulus Gellius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Perseus Lat2
1.26.a
1.26.a
Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur.
1.26.1
1.26.1
INTERROGAVI in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur.
1.26.2
1.26.2
Dabat enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi quod quis vellet potestatem.
1.26.3
1.26.3
Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et haec ego, inquit, super irascendo sentio;
1.26.4
1.26.4
sed, quid et Plutarchus noster, vir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est ut id quoque audias.
1.26.5
1.26.5
Plutarchus, inquit, servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusque philosophiae aures inbutasinbuftas habenti, tunicam detrahidetrahli ob nescio quod delictum caedique eum loro iussit.
1.26.6
1.26.6
Coeperat verberari et obloquebaturobloquebatum non meruisse ut vapulet, vapularet, Veen; Damsté regards as a gloss. nihil mali, nihil sceleris admisisse. Postremo vociferari inter vapulandum incipit,
1.26.7
1.26.7
neque iam querimonias aut gemitus eiulatusque facere, iacere. Faster. sed verba seria et obiurgatoria: non ita esse Plutarchum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse: saepe eum de malo irae dissertavisse, librum quoque Περὶ Ἀοργησίας pulcherrimum conscripsisse; his omnibus quae in eo libro scripta sint nequaquam convenire, quod provolutus effususqueefususque in iram plurimis se plagis multaret.
1.26.8
1.26.8
tumTurn Plutarchus lente et leniter quid autem, inquit, verbero, nunc ego tibi irasci videor? Ex vultune meo an ex voce an ex colore an etiam ex verbis correptum esse me ira intellegis? Mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum neque inmaniter clamo neque in spumam ruborenve effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio.
1.26.9
1.26.9
Haec enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent. Et simul ad eum qui caedebat conversus, interim, inquit, dum ego atque hic disputamus, tu hoc age.
1.26.10
1.26.10
Summa autem totius sententiae Tauri haec fuit: Non idem esse existimavit ἀοργησίαν et ἀναλγησίαν aliudque esse non iracundum animum, aliud ἀνάλγητον et ἀναίσθητον, id est hebetem et stupentem.
1.26.11
1.26.11
Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi affectus vel affectiones, Graeci πάθη appellant, ita huius quoque motus animi, qui cum est ulciscendi causa saevior ira dicitur, non privationem esse utilem censuit, quam Graeci στέρησιν dicunt, sed mediocritatem, quam μετριότητα illi appellant.

Intertext edge

Open linked passage

Note