Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Gellius, Aulus
Noctesatticae
Noctesatti 9.3.1
Choose a text More by Aulus Gellius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Perseus Lat2
9.3.a
9.3.a
Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato.
9.3.1
9.3.1
PHILIPPUS, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius virtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti gentium nationumquenationunique multarummultarur potiri coeperant et cuius vim atque arma toti Graeciae cavenda metuendaque inclitae illae Demosthenis orationes contionesque vocificant—
9.3.2
9.3.2
is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, quin lepide comiterque pleraque et faceret et diceret.
9.3.3
9.3.3
Feruntur adeo libri epistularum eius, munditiae et venustatis et prudentiae plenarum, velut sunt illae litterae quibus Aristoteli philosopho natum esse sibi Alexandrum nuntiavit.
9.3.4
9.3.4
Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum disciplinas hortamentum est, exscribenda visa est ad commonendos parentum animos.
9.3.5
Exponenda est igitur ad hanc ferme sententiam: Philippus Aristoteli salutem dicit. Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis habeo gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo, quod nasci contigit temporibus vitae tuae. Spero enim fore ut eductus eruditusque a te, dignus existat et nobis et rerum nostrarum nostrarum, Skutsch; istarum, MSS.; ipsarum, suggested by Hosius. susceptione.
9.3.6
Ipsius autem Philippi verba haec sunt: Φίλιππος Ἀριστοτέλει χαίρειν. Ἴσθι μοι γεγονότα υἱόν. πολλὴν οὖν τοῖς θεοῖς ἔχω χάριν, οὐχ οὕτως ἐπὶ τῇ γενέσει τοῦ παιδός, ὡς ἐπὶ τῷ κατὰ τὴν σὴν ἡλικίαν αὐτὸν γεγονέναι· ἐλπίζω γάρ αὐτὸν ὑπὸ σοῦ τραφέντα καὶ παιδευθέντα ἄξιον ἔσεσθαι καὶ ἡμῶν καὶ τῆς τῶν πραγμάτων διαδοχῆς.

Intertext edge

Open linked passage

Note