Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Caesares
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ausonius-decimus-magnus" aria-label="More works by Ausonius, Decimus Magnus"> —
⋯
More
Original / primary: Perseus Lat2
5.praef
NUNC et praedictos et regni sorte sequentes expediam, series quos tenet imperii, incipiam ab divo percurramque ordine cunctos, novi Romanae quos memor historiae.
5.1
IULIUS CAESAR IMPERIUM, binis fuerat sollemne quod olim consulibus, Caesar Iulius optinuit. set breve ius regni, sola trieteride gestum: perculit armatae factio saeva togae.
5.2
OCTAVIUS AUGUSTUS ULTOR successorque dehinc Octavius, idem Caesar et Augusti nomine nobilior. longaeva et numquam dubiis violata potestas in terris positum prodidit esse deum.
5.3
TIBERIUS NERO PRAENOMEN Tiberi nanctus Nero prima iuventae tempora laudato gessit in imperio, frustra dehinc solo Caprearum clausus in antro, quae prodit vitiis, credit operta locis.
5.4
CAESAR CALIGULA POST hunc castrensi caligae cognomine Caesar successit saevo saevior ingenio, caedibus incestisque dehinc maculosus et omni crimine pollutum qui superavit avum.
5.5
CLAUDIUS CAESAR CLAUDIUS inrisae privato in tempore vitae, in regno specimen prodidit ingenii, libertina tamen nuptarum et crimina passus non faciendo nocens, set patiendo fuit.
5.6
NERO AENEADUM generis qui sextus et ultimus heres, polluit et clausit Iulia sacra Nero. nomina quot pietas, tot habet quoque crimina vitae. disce ex Tranquillo: set meminisse piget.
5.7
GALBA SPE frustrate senex, privatus sceptra mereri visus et imperio proditus inferior, fama tibi melior iuveni; set iustior ordo est conplacuisse dehinc, displicuisse prius.
5.8
OTHO AEMULA polluto gesturus sceptra Neroni obruitur celeri raptus Otho exitio, fine tamen laudandus erit, qui morte decora hoc solum fecit nobile, quod periit.
5.9
VITELLIUS VITA ferox, mors foeda tibi, nec digne, Vitelli, qui fieres Caesar: sic sibi fata placent. umbra tamen brevis imperii; quia praemia regni saepe indignus adit, non nisi dignus habet.
5.10
VESPASIANUS QUAERENDI adtentus, moderato commodus usu, auget nec reprimit Vespasianus opes, olim qui dubiam privato in tempore famam, rarum aliis, princeps transtulit in melius.
5.11
TITUS FELIX imperio, felix brevitate regendi, expers civilis sanguinis, orbis amor. unum dixisti moriens te crimen habere; set nulli de te, nec tibi credidimus.
5.12
DOMITIANUS HACTENUS edideras dominos, gens Flavia, iustos. cur duo quae dederant, tertius eripuit? vix tanti est habuisse illos, quia dona bonorum sunt brevia; aeternum, quae nocuere, dolent.
5.13
NERVA (DE CAESARIBUS POST TRANQUILLUM TE TETRASTICHA) PROXIMUS extincto moderatur sceptra tyranno Nerva senex, princeps nomine, mente parens. nulla viro suboles; imitatur adoptio prolem, quam legisse iuvat, quam genuisse velit.
5.14
TRAIANUS ADGREDITUR regimen viridi Traianus in aevo, belli laude prior, cetera patris habens. hic quoque prole carens sociat sibi sorte legendi, quem fateare bonum, diffiteare parem.
5.15
HADRIANUS AELIUS hinc subiit mediis praesignis in actis: principia et finem fama notat gravior, orbus et hic: cui iunctus erit documenta daturus, adsciti quantum praemineant genitis.
5.16
ANTONINUS PIUS ANTONINUS abhinc regimen capit ille vocatu consulesque Pius, nomen habens meriti, filius huic fato nullus; set lege suorum a patria sumpsit, qui regeret patriam.
5.17
M. ANTONINUS POST Marco tutela datur, qui scita Platonis flexit ad imperium patre Pio melior. successore suo moriens, set principe pravo, hoc solo patriae, quod genuit, nocuit.
5.18
COMMODUS COMMODUS insequitur, pugnis maculosus harenae, Thraecidico princeps bella movens gladio, eliso tandem persolvens gutture poenas, criminibus fassus matris adulterium.
5.19
HELVIUS PERTINAX HELVI, iudicio et consulto lecte senati, princeps decretis prodite, non studiis. quod doluit male fida cohors, errore probato, curia quod castris cesserat imperio.
5.20
DIDIUS IULIANUS DI bene, quod sceptri Didius non gaudet opimis et cito periuro praemia adempta seni. tuque, Severe pater, titulum ne horresce novantis: non rapit imperium vis tua, sed recipit.
5.21
SEVERUS PERTINAX IMPIGER egelido movet arma Severus ab Histro, ut parricidae regna adimat Didio. Punica origo illi; set qui virtute probaret non obstare locum, cum valet ingenium.
5.22
BASSIANUS ANTONINUS SIVE CARACALLA DISSIMILIS virtute patri et multo magis illi, cuius adoptivo nomine te perhibes, fratris morte nocens, punitus fine cruento, inrisu populi tu Caracalla magis.
5.23
OPILIUS MACIUNUS PRINCIPIS hinc custos sumptum pro Caesare ferrum vertit in auctorem caede Macrinus iners. mox cum prole ruit. gravibus pulsare querellis cesset perfidiam: quae patitur, meruit.
5.24
ANTONINUS HELIOGABALUS TUNE etiam Augustae sedis penetralia foedas, Antoninorum nomina falsa gerens, quo nunquam neque turpe magis neque foedius ullum monstrum Romano sedit in imperio?

Intertext edge

Open linked passage

Note