Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commemoratio Professorum Burdigalensium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ausonius-decimus-magnus" aria-label="More works by Ausonius, Decimus Magnus"> —
⋯
More
Original / primary: Perseus Lat2
praef
Praefatio Vos etiam, quos nulla mihi cognatio iunxit, set fama et carae relligio patriae, et studium in libris et sedula cura docendi, commemorabo viros morte obita celebres, fors erit, ut nostros manes sic adserat olim, exemplo cupiet qui pius esse meo.
1
TIBERIUS VICTOR MINERVIUS ORATOR PRIMUS Burdigalae columen dicere, Minervi, alter rhetoricae Quintiliane togae. inlustres quondam quo praeceptore fuerunt Constantinopolis, Roma, dehinc patria, non equidem certans cum maiestate duarum, solo set potior nomine, quod patria: adserat usque licet Fabium Calagurris alumnum, non sit Burdigalae dum cathedra inferior, mille foro dedit hic iuvenes, bis mille senatus adiecit numero purpureisque togis; me quoque: set quoniam multa est praetexta, silebo teque canam de te, non ab honore meo. sive panegyricis placeat contendere libris, in Panathenaicis tu numerandus eris; seu libeat fictas ludorum evolvere lites, ancipitem palmam Quintilianus habet, dicendi torrens tibi copia, quae tamen aurum, non etiam luteam volveret inluviem. et Demosthenicum, quod ter primum ille vocavit, in te sic viguit, cedat ut ipse tibi. anne et divini bona naturalia doni adiciam, memori quam fueris animo, audita ut vel lecta semel ceu fixa teneres, auribus et libris esset ut una fides? vidimus et quondam tabulae certamine longo omnes, qui fuerant, te numerasse bolos, alternis vicibus quot praecipitante rotatu fundunt excisi per cava buxa gradus: narrantem fido per singula puncta recursu, quae data, per longas quae revocata moras. nullo felle tibi mens livida, tum sale multo lingua dicax blandis et sine lite iocis, mensa nitens, quam non censoria regula culpet nec nolit Frugi Piso vocare suam: nonnumquam pollens natalibus et dape festa, non tamen angustas ut tenuaret opes. quamquam heredis egens, bis sex quinquennia functus, fletus es a nobis ut pater et iuvenis. Et nunc, sive aliquid post fata extrema superfit, vivis adhuc aevi, quod periit, meminens: sive nihil superest nec habent longa otia sensus, tu tibi vixisti: nos tua fama iuvat.
2
LATINUS ALCIMUS ALETHIUS RHETOR NEC me nepotes impii silentii reum ciebunt, Alcime, minusque dignum, non et oblitum ferent tuae ministrum memoriae, opponit unum quem viris prioribus 5 aetas recentis temporis, palmae forensis et camenarum decus, exemplar unum in litteris, quas aut Athenis docta coluit Graecia, aut Roma per Latium colit. moresne fabor et tenorem regulae ad usque vitae terminum? quod laude clarus, quod operatus litteris omnem refugisti ambitum? te nemo gravior vel fuit comis magis aut liberalis indigis, danda salute, si forum res posceret; studio docendi, si scholam. vivent per omnem posterorum memoriam, quos tu sacrae famae dabas et Iulianum tu magis famae dabis quam sceptra, quae tenuit brevi. Sallustio plus conferent libri tui, quam consulatus addidit, morum tuorum, decoris et facundiae formam dedisti filiis. Ignosce nostri laesus obsequio stili: amoris hoc crimen tui est, quod digna nequiens promere officium colo, iniuriose sedulus. 30 quiesce placidus et caduci corporis damnum repende gloria.
3
LUCIOLUS RHETOR RHETORA Luciolum, condiscipulum atque magistrum collegamque dehinc, nenia maesta refer, facundum doctumque virum, seu lege metrorum condita seu prosis solveret orsa modis, eripuit patri Lachesis quem funere acerbo linquentem natos sexu in utroque duos: nequaquam meritis cuius responderit heres obscurus, quamvis nunc tua fama iuvet. Mitis amice, bonus frater, fidissime coniunx, nate pius, genitor: paenitet, ut fueris. 10 comis convivis, numquam inclamare clientes, ad famulos numquam tristia verba loqui, ut placidos mores, tranquillos sic cole manes et cape ab Ausonio munus, amice, vale.
4
ATTIUS PATERA PATER RHETOR AETATE quamquam viceris dictos prius, Patera, fandi nobilis; tamen, quod aevo floruisti proximo iuvenisque te vidi senem, honore maestae non carebis neniae, doctor potentum rhetorum. tu Baiocassi stirpe Druidarum satus, si fama non fallit fidem, Beleni sacratum ducis e templo genus, et inde vobis nomina: tibi Paterae: sic ministros nuncupant Apollinares mystici. fratri patrique nomen a Phoebo datum natoque de Delphis tuo. doctrina nulli tanta in illo tempore cursusque tot fandi et rotae: memor, disertus, lucida facundia, canore, cultu praeditus, salibus modestus felle nullo perlitis, vini cibique abstemius, laetus, pudicus, pulcher, in senio quoque aquilae ut senectus aut equi.
5
ATTIUS TIRO DELPHIDIOS RHETOR FACUNDE, docte, lingua et ingenio celer, iocis amoene, Delphidi, subtextus esto flebili threno patris, laudi ut subibas aemulus, tu paene ab ipsis orsus incunabulis dei poeta nobilis, sertum coronae praeferens Olympiae, puer celebrasti Iovem: mox inde cursim more torrentis freti epos ligasti metricum, ut nullus aequa lege liber carminum orationem texeret. celebrata varie cuius eloquentia domi forisque claruit: seu tu cohortis praesulem praetoriae provinciarum aut iudices coleres, tuendis additus clientibus famae et salutis sauciis, felix, quietis si maneres litteris opus Camenarum colens nec odia magnis concitata litibus armaret ultor impetus nec inquieto temporis tyrannici palatio te adtolleres. dum spem remotam semper arcessis tibi, fastidiosus obviae, tuumque mavis esse quam fati bonum, desiderasti plurima, vagus per omnes dignitatum formulas meritusque plura quam gerens. unde insecuto criminum motu gravi donatus aerumnis patris, mox inde rhetor, nec docendi pertinax, curam fefellisti patrum, minus malorum munere expertus dei, medio quod aevi raptus es, errore quod non deviantis filiae poenaque laesus coniugis.
6
ALETHIO MINERVIO FILIO RHETORI O FLOS iuvenum spes laeta patris nec certa tuae data res patriae, rhetor Alethi: tu primaevis doctor in annis: tempore, quo te discere adultum non turpe foret, praetextate, iam genitori conlatus eras postque Paterae et praeceptor. ille superbae moenia Romae fama et meritis inclitus auxit: maior utroque tu Burdigalae lactus patriae clara cohortis vexilla regens, cuncta habuisti commoda fati, non sine morsu gravis invidiae: omnia praecox fortuna tibi dedit et rapuit: et rhetoricam Horis adulti fruge carentem, et conubium nobile soceris sine pace patris, et divitias utriusque sine herede domus. solstitialis velut herba solet ostentatus raptusque simul, pubere in aevo deseruisti vota tuorum, non mansuris ornate bonis. quam fatiloquo dicte profatu versus Horati: “Nil est ab omni parte beatum.”
7
LEONTIUS GRAMMATICUS COGNOMENTO LASCIVUS QUI colis laetos hilarosque mores, qui dies festos, ioca, vota, ludum, annuum functi memora Leonti nomine threnum. iste, Lascivus patiens vocari, nomen indignum probitate vitae abnuit numquam, quia gratum ad aures esset amicas. litteris tantum titulum adsecutus, quantus exili satis est cathedrae, posset insertus numero ut videri grammaticorum. Tu meae semper socius iuventae, pluribus quamvis cumulatus annis, nunc quoque in nostris recales medullis, blande Leonti! et iuvat tristi celebrare cura flebilem cantum memoris querellae: munus ingratum tibi debitumque carmine nostro.
8
GRAMMATICIS GRAECIS BURDIGALENSIBUS ROMULUM post hos prius an Corinthi, anne Sperchei pariterque nati Atticas musas memorem Menesthei grammaticorum? sedulum cunctis studium docendi, fructus exilis tenuisque sermo: set, quia nostro docuere in aevo, commemorandi. tertius horum mihi non magister, ceteri primis docuere in annis, ne forem vocum rudis aut loquendi sic 1 sine cultu: obstitit nostrae quia, credo, mentis tardior sensus neque disciplinis adpulit Graecis puerilis aevi noxius error. Vos levis caespes tegat et sepulcri tecta defendant cineres opertos ac meae vocis titulus supremum reddat honorem.
9
IUCUNDO GRAMMATICO BURDIGALENSI FRATRI LEONTI ET te, quem cathedram temere usurpasse locuntur nomen grammatici nec meruisse putant, voce ciebo tamen, simplex, bone, amice, sodalis, Iucunde, hoc ipso care magis studio: quod, quamvis impar, nomen tam nobile amasti, es meritos inter commemorande viros.
10
GRAMMATICIS LATINIS BURDIGALENSI BOS PHILOLOGIS MACRINO SUCURONI CONCORDIO PHOEBICIO Ammonio Anastasio Grammatico Pictaviorum NUNC ut quemque mihi flebilis officii relligiosus honor suggeret, expediam, qui, quamvis humili stirpe, loco ac merito, ingeniis hominum Burdigalae rudibus introtulere tamen grammatices studium. Sit MACRINUS in his: huic mea principio credita puerities; et libertina SUCURO progenie, sobrius et puerorum utilis ingeniis, et tu CONCORDI, qui profugus patria mutasti sterilem urbe alia cathedram. nec reticebo senem nomine PHOEBICIUM, qui Beleni aedituus nil opis inde tulit; set tamen, ut placitum, stirpe satus Druidum gentis Aremoricae, Burdigalae cathedram nati opera obtinuit: permaneat series. AMMONIUM et recinam 2 — relligiosum etenim commemorare meae grammaticum patrie — qui rudibus pueris prima elementa dabat, doctrina exiguus, moribus inplacidis: proinde, ut erat meritum, famam habuit tenuem. Pange et ANASTASIO flebile, Musa, melum et memora tenuem nenia, grammaticum. Burdigalae hunc genitum transtulit ambitio Pictonicaeque dedit, pauper ibi et tenuem victum habitumque colens, gloriolam exilem et patriae et cathedrae perdidit in senio, set tamen hunc noster commemoravit honos, ne pariter tumulus nomen et ossa tegat.
11
HERCULANO SORORIS FILIO GRAMMATICO BURDIGALENSI HERCULANE, qui, profectus gremio de nostro et schola, spem magis, quam rem fruendam praebuisti avunculo, particeps scholae et cathedrae paene sucessor meae, lubricae nisi te iuventae praecipitem flexus daret, Pythagorei non tenentem tramitis rectam viam: 5 esto placidus et quietis manibus sedem fove, iam mihi cognata dudum inter memoratus nomina.
12
THALASSO GRAMMATICO LATINO BURDIGALENSI OFFICIUM nomenque tuum, primaeve Thalasse, parvulus audivi, vix etiam memini, qua forma aut merito fueris, qua stirpe parentum, aetas nil de te posterior celebrat. grammaticum iuvenem tantum te fama ferebat, tum quoque tam tenuis, quam modo nulla manet. set quicumque tamen, nostro quia doctor in aevo vixisti, hoc nostrum munus habeto, vale.
13
CITARIO SICULO SYRACUSANO GRAMMATICO BURDIGALENSI GRAECO ET, Citari dilecte, mihi memorabere, dignus grammaticos inter qui celebrere bonos, esset Aristarchi tibi gloria Zenodotique Graiorum, antiquus si sequeretur honos, carminibus, quae prima tuis sunt condita in annis, concedit Cei musa Simonidei. urbe satus Sicula nostram peregrinus adisti, excultam studiis quam propere edideras. coniugium nanctus cito nobilis et locupletis, invidia fati non genitor moreris. at nos defunctum memori celebramus honore, fovimus ut vivum munere amicitiae.
14
CENSORIO ATTICO AGRICIO RHETORI ELOQUII merito primis aequande, fuisti, Agrici, positus posteriore loco: aevo qui quoniam genitus functusque recenti, dilatus nobis, non et omissus eras. quocumque in numero, tristi memorabere threno: 5 unus honos tumuli, serus et ante datus. tam generis tibi celsus apex, quam gloria fandi, gloria Athenaei cognita sede loci: Nazario et claro quondam delata Paterae egregie multos excoluit iuvenes. coniuge nunc natisque superstitibus generoque maiorum manes et monumenta foves.
15
NEPOTIANO GRAMMATICO EIDEM RHETORI FACETE, comis, animo iuvenali senex, cui felle nullo, melle multo mens madens aevum per omne nil amarum miscuit, medella nostri, Nepotiane, pectoris, tam seriorum quam iocorum particeps, taciturne, Amyclas qui silendo viceris: te fabulantem non Ulixes linqueret, liquit canentes qui melodas virgines: probe et pudice, parce, frugi, abstemie, facunde, nulli rhetorum cedens stilo et disputator ad Cleanthen Stoicum: Scaurum Probumque corde callens intimo et Epirote Cinea memor magis: sodalis et convictor, hospes iugiter: parum quod hospes, mentis agitator meae. consilia nullus mente tam pura dedit vel altiore conditu texit data. honore gesti praesidatus inclitus, decies novenas functus annorum vices, duos relinquens liberos morte oppetis, dolore multo tam tuorum quam meo.
16
AEMILIUS MAGNUS ARBORIUS RHETOR TOLOSAE INTER cognatos iam fletus, avuncule, manes inter rhetoricos nunc memorandus eris illud opus pietas, istud reverenda virorum nomina pro patriae relligione habeant, bis meritum duplici celebremus honore parentem Arborium, Arborio patre et avo Argicio. Stemma tibi patris Haeduici, Tarbellica Maurae matris origo fuit: ambo genus procerum, nobilis et dotata uxor, domus et schola, cultae principum amicitiae contigerunt iuveni, dum Constantini fratres opulenta Tolosa exilii specie sepositos cohibet. Byzanti inde arcem Thressaeque Propontidis urbem Constantinopolim fama tui pepulit, illic dives opum doctoque ibi Caesare honorus occumbis patribus, Magne, superstitibus. in patriam sed te sedem ac monumenta tuorum principis Augusti restituit pietas, hinc renovat causam lacrimis et flebile munus annuus ingrata relligione dies.
17
EXUPERIUS RHETOR TOLOSAE EXUPERI, memorande mihi, facunde sine arte, incessu gravis et verbis ingentibus, ore pulcher et ad summam motuque habituque venusto: copia cui fandi longe pulcherrima, quam si auditu tenus acciperes, deflata placeret, discussam scires solidi nihil edere sensus. Palladiae primum toga te venerata Tolosae mox pepulit levitate pari. Narbso inde recepit, illic Dalmatio genitos, fatalia regum nomina, tum pueros, grandi mercede docendi formasti rhetor metam prope puberis aevi. Caesareum qui mox indepti nomen honorem praesidis Hispanumque tibi tribuere tribunal, decedens placidos mores tranquillaque vitae tempora praedives finisti sede Cadurca. sed patriae te iura vocant et origo parentum. Burdigalae ut rursum nomen de rhetore reddas.
18
MARCELLO MARCELLI FILIO GRAMMATICO NARBONENSI NEC te Marcello genitum, Marcelle, silebo, aspera quem genetrix urbe, domo pepulit: sed fortuna potens cito reddidit omnia et auxit: amissam primum Narbo dedit patriam, nobilis hic hospes Clarentius indole motus egregia natam coniugio adtribuit. mox schola et auditor multus praetextaque pubes grammatici nomen divitiasque dedit, sed numquam iugem cursum fortuna secundat, praesertim pravi nancta virum ingenii. verum oneranda mihi non sunt, memoranda recepi fata; sat est dictum cuncta perisse simul: non tamen et nomen, quo te non fraudo, receptum inter grammaticos praetenuis meriti.
19
SEDATUS RHETOR TOLOSANUS RELLIGIO est, tacitum si te, Sedate, relinquam, quamvis docendi munus indepte es foris, communis patria est tecum mihi: sorte potentis fati Tolosam nanctus es sedem scholae. illic coniugium natique opulensque senectus et fama, magno qualis est par rhetori. quamvis externa tamen a regione reducit te patria et civem morte obita repetit, cumque vagantem operam divisae impenderis urbi, arbitrium de te sumit origo suum. et tua nunc suboles morem sectata parentis Narbonem ac Romam nobilitat studiis; sed quid conquerimur? Longum post tempus et illos 1 fama, velit nolit, Burdigalam referet.
20
STAPHYLIUS RHETOR CIVIS AUSCIUS HACTENUS observata mihi lex commemorandi cives, sive domi seu docuere foris, externum sed fas coniungere civibus unum te, Staphyli, genitum stirpe Novem populis, tu mihi, quod genitor, quod avunculus, unus utrumque, alter ut Ausonius, alter ut Arborius. grammatice ad Scaurum atque Probum, promptissime rhetor, historiam callens Livii et Herodoti. omnis doctrinae ratio tibi cognita, quantam condit sescentis Varro voluminibus. aurea mens, vox suada tibi, tum sermo quietus: nec cunctator erat, nec properator erat. pulchra senecta, nitens habitus, procul ira dolorque; et placidae vitae congrua meta fuit.
21
CRISPUS ET URBICUS GRAMMATICI LATINI ET GRAECI TU quoque in aevum, Crispe, futurum maesti venies commemoratus munere threni. qui primaevos fandique rudes elementorum prima docebas signa novorum: creditus olim fervere mero, ut Vergilii Flaccique locis 1 aemula ferres. Et tibi Latiis posthabite orsis, Urbice, Grais celebris, carmen sic ἐλελείσω. nam tu Crispo coniuncte tuo prosa solebas et versa loqui impete eodem, priscos ut mox heroas olim carmine Homeri commemoratos fando referres: dulcem in paucis ut Plistheniden, et torrentis ceu Dulichii ninguida dicta, et mellitae nectare vocis dulcia fatu verba canentem Nestora regem. Ambo loqui faciles, ambo omnia carmina docti, callentes mython plasmata et historiam, liberti ambo genus, sed quos meruisse deceret nancisci, ut cluerent patribus ingenuis.
22
VICTORIO SUBDOCTORI SIVE PROSCHOLO VICTORI studiose, memor, celer, ignoratis adsidue in libris nec nisi operta legens, exesas tineis opicasque evolvere chartas maior quam promptis cura tibi in studiis, quod ius 1 pontificum, quae foedera, stemma quod olim ante Numam fuerit sacrifici Curibus: quid Castor cunctis de regibus ambiguis, quid coniugis e libris ediderit Rhodope: quod ius pontificum, veterum quae scita Quintum quae consulta patrum, quid Draco quidve Solon sanxerit et Locris dederit quae iura Zaleucus, sub Iove quae Minos, quae Themis ante Iovem, nota tibi potius, quam Tullius et Maro nostri et quidquid Latia conditur historia, fors istos etiam tibi lectio longa dedisset, supremum Lachesis ni celerasset iter. exili nostrae fucatus honore cathedrae, libato tenuis nomine grammatici: longinquis posthac Cumae defunctus in oris, ad quas de Siculo litore transieras. sed modo nobilium memoratus in agmine gaude, pervenit ad manes si pia cura tuos.
23
DYNAMIO BURDIGALENSI QUI IN HISPANIA DOCUIT ET OBIIT SET neque te maesta, Dynami, fraudabo querella, municipem patriae causidicumque meae, crimine adulterii quem saucia fama fugavit, parvula quem latebris fovit Hilerda suis, quem locupletavit coniunx Hispana latentem; namque ibi mutato nomine rhetor eras, rhetor Flavini cognomine dissimulatus, ne posset profugum prodere culpa suum. reddiderat quamvis patriae te sera voluntas, mox residem rursum traxit Hilerda domus. Qualiscumque tuae fuerit fuga famaque vitae, iungeris antiqua tu mihi amicitia, officiumque meum, sensus si manibus ullus, accipe iam serum morte obita, Dynami. diversis quamvis iaceas defunctus in oris, commemorat maestis te pia cura elegis.
24
ACILIO GLABRIONI GRAMMATICO IUN. BURDIGALENSI DOCTRINAE vitaeque pari brevitate caducum, Glabrio, te maestis commemorabo elegis, stemmate nobilium deductum nomen avorum, Glabrio Acilini, 1 Dardana progenies. tu quondam puero conpar mihi, discipulus mox, meque dehinc facto rhetore grammaticus, inque foro tutela reis et cultor in agris, digne, diu partis qui fruerere bonis: commode, laete, benigne, abstemie, tam bone dandis semper consiliis, quam taciturne datis, tam decus omne tuis quam mox dolor, omnia acerbo funere praereptus, Glabrio, destituis: uxore et natis, genitore et matre relictis, eheu quam multis perdite nominibus! flete diu nobis, numquam satis, accipe acerbum, Glabrio, in aeternum commemorate, vale.
25
CORONIS QUOS legis a prima deductos menide libri, doctores patriae scito fuisse meae, grammatici in studio vel rhetoris aut in utroque, quos memorasse mihi morte obita satis est. viventum inlecebra est laudatio: nomina tantum voce ciere suis sufficiet tumulis, ergo, qui nostrae legis otia tristia chartae, eloquium ne tu quaere, set officium, quo claris doctisque viris pia cura parentat, dum decora egregiae commeminit patriae.
26
POETA VALETE, manes inclitorum rhetorum: valete, doctores probi, historia si quos vel poeticus stilus forumve fecit nobiles, medicae vel artis dogma vel Platonicum dedit perenni gloriae: et si qua functis cura viventum placet iuvatque honor superstitum: accipite maestum carminis cultum mei textum querella flebili. sedem sepulcri servet immotus cinis, memoria vivat nominum, dum remeat illud, iudicis dono dei, commune cunctis saeculum.

Intertext edge

Open linked passage

Note