De commendatione fidei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/balduinus-cantuariensisc-1120-1190" aria-label="More works by Balduinus Cantuariensis">
—
Original / primary: 11649 Decofi
57.1
Quod tres testimonium dicunt in coelo, et tres in terra.
57.1
Testes autem fidei et eorum testimonia, si in medium producantur, et diligentius examinentur, quanta sit fidei auctoritas, quam certa, quam firma, quam solida sit ejus veritas, evidentissime nobis ostendent. Joannes in canonica Epistola sic ait: Tres sunt qui testimonium dicunt in coelo: Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua et sanguis. Pater testimonium dat in coelo, qui olim loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio. Testimonium dat, cum Filium revelat in Scripturis; testimonium dat, cum Filium in nobis revelat. De qua revelatione Paulus dicit: Qui me segregavit de utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me. Et Dominus ad Petrum ait: Beatus es, Simon Barjona; quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est. Caro, inquit, et sanguis non revelavit, hoc est non parentum traditio, matris videlicet et patris, non sapientia carnalis, non homo animalis, sed Pater coelestis. Nimirum per carnem mater significari potest, per sanguinem pater; quia pater semen ministrat, et mulier caro viri intelligitur. Unde est illud in Evangelio: Qui non ex sanguinibus, nec ex voluntate carnis, nec ex voluntate viri. Potest et per carnem carnis sensus, id est quicunque corporeus sensus significari. Quoniam autem anima in sanguine est, non immerito per sanguinem anima, vel sensus animae intelligi potest. Mysterium autem fidei non experientia sensuum percipitur, non sensu animae comprehenditur; sed, Patre revelante, agnoscitur. Propterea recte dictum est: Caro et sanguis non revelavit, sed Pater qui in coelis est. Pater testimonium dat, cum Jesu baptizato et ascendente de aqua, aperti sunt coeli, et vox de coelo audita est dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Et iterum in Transfiguratione: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite. De qua voce Petrus in canonica Epistola sic ait: Voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria, hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Et hanc vocem nos audivimus, cum essemus cum eo in monte sancto. Ipse quoque Dominus de testimonio Patris in Evangelio Joannis sic dicit: Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Et Joannes in canonica Epistola: Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est. Quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. Testimonium dat Filius docendo, et signa operando, et seipsum, quis esset, manifestando. Unde, cum diceret: Ego sum lux mundi, dicentibus Pharisaeis: Tu de te ipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum, respondit et dixit: Etsi ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum; quia scio, unde venio, aut quo vado. Et iterum dicit: In lege vestra scriptum est: Quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Quod autem dicit: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est; sic intelligendum est nullam ejus esse gloriam, si sine testimonio Patris, sicut plerique hominum solent, seipsum glorificaret. Quod ne de ipso credatur, mox subjungit: Est Pater meus, qui glorificat me; quem vos dicitis, quia Deus noster est, et non cognovistis eum. Similiter illud intelligendum est: Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum, utique sine testimonio Patris. Unde et mox subjungit: Alius est, qui testimonium perhibet de me; et scio, quia verum est testimonium, quod perhibet de me. Testimonium dat Filius, imminente morte, veritatem non negando. Unde Paulus in Epistola prima ad Timotheum ait: Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula irreprehensibile, usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi. Testimonium dat Filius resurgendo, et post resurrectionem in multis argumentis sese manifestando. Testimonium dat Filius ad Patrem ascendendo, et ad Patrem redeundo discipulis videntibus, sicut scriptum est: Videntibus illis, elevatus est. Testimonium dat Spiritus sanctus, cum ab initio super aquas fertur, aquas post sanctificaturus, et per aquas naturae sanctificationis auctor ipse futurus. Testimonium dat, cum prophetas inspirat, cum futura praenuntiat, cum mysteria praefigurat. Vocibus enim prophetarum et figuris rerum significavit, viam sanctorum nondum esse propalatam, sed suis temporibus propalandam. Testimonium dat, cum reges et sacerdotes eligit et ungit, regnum Christi et sacerdotium praemonstrans. In Novo Testamento testimonium dat, cum B. Virginem superveniens sanctificat et impraegnat, cum super Christum requiescit, et quasi columba de coelo super eum descendit et manet. Testimonium dat, cum super discipulos apparens igneas linguas dispertit, et in unitate fidelium linguas unit. Testimonium dat, cum fidelibus ipse datur, cum charismata gratiarum ipse distribuit, cum unusquisque fidelium proprium donum accipit; alius quidem sic, alius vero sic; cum secundum divisiones gratiarum, et divisiones ministrationum, et divisiones operationum, alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Testimonium dat, cum mittitur, ut testimonium perhibeat omia docendo, et veritatem suggerendo, et quae ventura sunt annuntiando. Hinc Christus dicit in Evangelio Joannis: Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Et iterum: Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quaecunque dixero vobis. Et iterum: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur, et quae ventura sunt, annuntiabit vobis. Tres ergo sunt in coelo, qui testimonium dant, Pater, Verbum et Spiritus sanctus; et hi tres unum sunt. Unum quidem in unius naturae essentia, unum in unius contestationis concordia. Unum enim et idem concorditer loquuntur, et concorditer operantur. Tres sunt, qui testimonium dant in terra; Spiritus, aqua, et sanguis.
57.2
Ostensum est quomodo Creator Spiritus testimonium dat, qui semper est in coelo, etiam cum ad nos mittitur de coelo. Creatus autem spiritus testimonium dat in terra; cum administratorii spiritus in ministerium mittuntur, propter eos, qui haereditatem capiunt salutis. Testimonium dant angeli in Veteri Testamento, cum ad patres mittuntur; testimonium dat Gabriel a Deo missus ad beatam Virginem; testimonium dant angeli nativitatem Christi annuntiantes; testimonium dant angeli, post tentationem Domini in deserto accedentes et ministrantes ei; testimonium dat angelus ante passionem Domini apparens illi et confortans eum; testimonium dant angeli, cum resurrectionem Domini mulieribus annuntiant; et cum in Ascensione, mirantibus discipulis, et in coelum aspicientibus, Jesum venturum praenuntiant. De malis angelis quid dicendum est? An et hi pro fide testimonium dant. Matthaeus scribit: Cum venisset Jesus trans fretum in regione Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monte exeuntes, saevi nimis, et exclamantes dixerunt! Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei? Venisti ante tempus perdere nos?. Ecce daemoniaci per daemonia, sive per daemoniacos daemonia, Jesum Filium Dei protestantur. Marcus autem dicit: Erat homo in Synagoga eorum in spiritu immundo; et exclamavit dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? Venisti ante tempus perdere nos? Scio quis sis, Sanctus Dei. Et iterum dicit: Quotquot habebant plagas et spiritus immundos, cum videbant illum, procidebant ei, et clamabant, dicentes: Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent eum. Et iterum dicit: Occurrit homo de monte in spiritu immundo; et videns Jesum, adoravit eum, et clamavit voce magna, et dixit: Quid mihi et tibi, Jesu, Fili Dei summi? Ajuro te per Deum, ne me torqueas. Lucas autem dicit: In Synagoga eorum erat homo habens daemonium immundum, et exclamavit voce magna dicens: Sine. Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio quis sis, Sanctus Dei. Et iterum dicit: Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei. Et increpans non sinebat ea loqui; quia sciebant ipsum esse Christum. Et iterum dicit: Occurrit illi vir quidam, qui habebat daemonium, etc.; ut vidit Jesum, procidit ante illum, et exclamans voce magna dicit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei altissimi? Obsecro te, ne me torqueas. Et in Actibus apostolorum legitur: Tentaverunt quidam et de circumeuntibus Judaeis exorcistis, invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus praedicat. Respondens autem spiritus nequam, dicit eis: Jesum novi, et Paulum scio, vos autem qui estis? Attende ex praemissis Scripturae testimoniis, quomodo daemonia Jesum Filium Dei, vel Filium Dei summi, vel Dei Altissimi profitentur. Et si verum dicunt, non solum suspicantur, sed magis sciunt, quis sit, Sanctus Dei. Attende quomodo causantur adversus eum, quod ante tempus venerat se torquere; quomodo adjurant eum per Deum, et obsecrant ne torqueat. Attende quomodo comminabatur eis Jesus, ne manifestarent eum; et quod increpans non sinebat ea loqui. Quare autem increpabat, nisi quia indigni erant, qui veritatem annuntiarent? Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Si autem homines peccatores indigni sunt, quanto magis daemones? Sive autem per angelos malos, sive per homines malos, et sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur; per occasionem quidem a malis, per veritatem vero a bonis: utilis est semper confessio veritatis, etsi non ipsis malis; semper tamen bonis, qui veritati congratulantur cum et ab inimicis suis Christus annuntiatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).