De commendatione fidei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/balduinus-cantuariensisc-1120-1190" aria-label="More works by Balduinus Cantuariensis">
—
Original / primary: 11649 Decofi
7.1
De haesitatione in fide.
7.1
Haesitatio de impietate nascitur, cum de fidei ambigitur veritate, vel de Dei permissione diffiditur. Exemplum non diffidendi in Abraham proponitur: de quo Paulus dicit in Epistola ad Romanos: Non haesitavit diffidentia. Consilium de fide non ambigendi nobis datur, cum a Jacobo dicitur: Postulet in fide, nihil haesitans. Qui enim monetur postulare, monetur non haesitare, sive in fide, sive in postulatione. Haesitatio autem in fide pietati contraria est. Qui enim in fide haesitat, fluctuat, et similis est fluctui maris, nec plene consentiens, nec plene dissentiens. Sicut autem qui a fidelibus contraria opinione dissentit, non credere dicendus est; ita et is non credere judicandus est, qui dubitatione vacillans, cum fidelibus non consentit. Ipsa enim veritas per se dicit: Qui non est mecum, contra me est. Qui ergo dubitat, in quantum dubitat, non credit; quia non consentit, non acquiescit. Sicut autem impia est illa dubitatio, qua dubia sunt, quae firmissime credere oportet; ita impia non est illa dubitatio, qua dubia sunt, quae ignorare licet. Illa autem haesitatio, qua in periculis trepidamus, vel in orando non exaudiri timemus; et saepe tanto magis timemus non exaudiri, quanto magis desideramus exaudiri; illa, inquam, dubitatio non semper de damnabili impietate, sed quandoque de humana infirmitate, vel pusillanimitate, vel fidei imperfectione nascitur. Justi quippe saepe orant, cum non exaudiuntur; saepe exaudiuntur, cum se nesciunt exaudiri; saepe etiam ignorant, quid orare debeant, sicut oportet. Quod non semper justi exaudiuntur, ostenditur ex eo quod Paulus dicit in Epistola ad Corinthios: Datus est mihi stimulus angelus Satanae, qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi, ut auferretur a me: et dixit mihi Dominus: Sufficit tibi, Paule, gratia mea. Hoc idem ostenditur ex eo quod Dominus dicit ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego abjecerim eum?. Et rursum ex eo quod dicit ad Jeremiam: Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Ecce Paulus orat pro se, et non est exauditus; Samuel et Jeremias pro aliis orant et non sunt exauditi. Quod exaudiantur cum se non credant exaudiri, ostenditur ex eo quod beatus Job dicit: Cum invocantem me exaudierit, non credo quod exaudierit vocem meam. Quod autem justi aliquando ignorant, quid petere debeant, sicut oportet, manifeste ostendit Paulus, cum dicit ad Romanos: Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, qui secundum Deum postulat pro sanctis. Scimus autem, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Quod autem Apostolus dicit: Quid oremus, sicut oportet, nescimus, non de omnibus generaliter videtur intelligendum, quae a sanctis postulantur. Postulantur enim, quae per se bona sunt, et salutem operantur in vitam aeternam. Postulantur et aeterna bona, quae in praemium repromissa sunt; postulantur et ea quae per se bona non sunt, et bonos non faciunt, nec salutem operantur, sed tantum in bonum quandoque cooperantur. In his autem quae in bonum cooperantur, nesciunt justi quid orent, sicut oportet; quia, cum pro necessitate vel tribulatione relevanda, aut tentatione tollenda postulant, non agnoscunt fructum necessitatis vel tribulationis, vel proventum tentationis. Ignorant enim, quid eis utilius sit ad salutem, habere vel carere iis quae desiderant.
7.2
Verumtamen quia duas voluntates habent, unam infirmitatis, alteram virtutis; unam, secundum quod caro concupiscit adversus spiritum, alteram, secundum quod spiritus concupiscit adversus carnem: praescripta est in hujusmodi certa orandi forma, quando dicant: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Hanc siquidem voluntatem virtutis, quae est secundum spiritum, qua Dei voluntatem praeferri volunt ei voluntati, quae est secundum carnem, suggerit et operatur Spiritus sanctus: propter quod dicit: Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Adjuvat autem, sicut sequentia declarant, cum desiderat et postulat pro sanctis. Desiderat autem et postulat, cum corda nostra in fervore sancti desiderii accendit, et quae illi sunt placita, nobisque salubria postulare facit. Spiritus quoque hominis Spiritu sancto afflatus, et ipse suo modo infirmitatem adjuvat; quia non pro iis quae infirmitas desiderat, definite orat, sed totum Deo committens, quod illi placeat, nobisque expediat, fieri postulat et desiderat. Ad hoc pertinere potest, quod B. Job dicit: Cum invocantem me exaudierit, non credo quod audierit vocem meam. Ac si aperte dicat: Cum exaudierit spiritum postulantem secundum Deum ad salutem, non tamen credo quod exaudiat vocem meam; quia non exaudit ad voluntatem: Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. Ipse enim novit quid sibi placeat, quid homini expediat. Homo autem cum postulat, et haec ignorat, nescit quid petat. Unde ad filios Zebedaei dictum est: Nescitis quid petatis. Si autem generaliter alicui intelligendum videtur, quod Apostolus dicit: Quid oremus, sicut oportet, nescimus; ad generalem intelligentiam valere potest, quod Apostolus non ita dicit, Quid oremus, nescimus; sed addit, sicut oportet. Scimus enim quod ea quae in Dominica oratione postulare monemur, a Deo postulanda sunt; sed qui dat cui vult, et quantum vult, et quando vult, et quomodo vult, et causam et mensuram donationis suae, et modum petentibus non semper revelat. Propterea cum sapientiam a Deo, charitatem, humilitatem, patientiam, mentis tranquillitatem, quae certissime petenda sunt, postulamus; scientes quid petamus, nescimus tamen quid petamus, sicut optimum est nos accipere, vel illum dare. Nam et Paulus in re certa haesitat. Sciens enim quia multo melius est cum Christo vivere, quam manere in carne; attendens tamen, quam necessaria esset praesentia ejus in carne iis quibus loquebatur; ignorat quid eligat magis orandum, magisque secundum tempus optandum; an cum Christo esse, an propter fratres in carne manere. Propter quod dicit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Quod si vivere in carne hic mihi fructus est operis, et quid eligam, ignoro. Coarctor autem e duobus, desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo multo melius; permanere autem in carne, necessarium propter vos. In tanta caligine incertitudinis et ignorantiae, qua nesciunt, se justi exaudiri, vel quid a se, sicut oportet, debeat peti, infirmitatis suae certitudinem habentes, et justitiae suae fiduciam plenam non habentes; quamvis de misericordia Dei constanter confidant, tamen pro fragilitate sua trepidant et haesitant, nec sine timore sperant, sicut et sine spe non trepidant. Si tantum timerent, quomodo non desperarent? Si tantum sperarent, quomodo per nimiam securitatem sese non resolverent? Constituti autem inter spem et metum, cum orant, quomodo postulant in fide nihil haesitante? Sed in fide non haesitant, quam in omnibus et per omnia veram esse non dubitant. In oratione vero, cum pro incertitudine exauditionis vel opportunae petitionis dubitant, non tamen diffidentia haesitant. Hujusmodi enim dubitatio, quam et Apostolus de Abraham negavit, cum diceret: Non haesitavit diffidentia, semper periculosa est, veraeque fidei contraria, et a fideliter orantibus semper aliena.
7.3
Quis enim orat, et non sperat? Credere ergo et sperare oportet, pie tamen timere et dubitare licet. Diffidentia autem haesitare in promissionibus Dei omnino non licet. Unde patet, quod pia dubitatio licitae ignorantiae ad vindictam et custodiam humilitatis justis necessaria fidei pietatem non destruit, nec mentis confidentiam desperatione subvertit; sed, sicut pium est indubitanter credere quae Deus credenda monstravit, ita impium non est ea simpliciter ignorare, et de his simpliciter dubitare quae Deus non revelata abscondit. Multum autem refert an de potentia Dei quis dubitet, an de ejus voluntate. De potentia visus est dubitasse, qui allato filio ad Jesum, apud Marcum dixit: Si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Et ille: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam. De potentia dubitaverunt illi, qui dixerunt: Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto? De voluntate, et non de potentia dubitavit leprosus, qui apud Matthaeum dixit ad Jesum: Domine, si vis, potes me mundare. Qui mox audivit: Volo, mundare. Attendite haec: Qui de sola voluntate dubitavit, certitudinem voluntatis cum gratia curationis accepit. At qui de potentia dubitavit, et dixit: Si quid potes, mox ad se dictum audivit: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Ubi ostenditur, gratiam quaesitae misericordiae de fide omnipotentiae ejus pendere, quem dubitavit in hac parte aliquid posse.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).