Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De commendatione fidei
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/balduinus-cantuariensisc-1120-1190" aria-label="More works by Balduinus Cantuariensis">
More
Original / primary: 11649 Decofi
72.1
Quod Christus propheta comprobatur.
72.1
Prophetam autem esse, probatur ex praedictione futurorum, quae de se, et discipulis suis et de subversione civitatis Jerusalem, et de iis, quae post ejus ascensionem in mundo futura erant, sicut post impleta sunt, verissime praedixit. Ante passionem quippe de seipso praedixit, dicens discipulis suis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et condemnabunt eum morte. Et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum. Et tertia die resurget. Haec in ipso impleta viderunt, qui cum ipso praesentes fuerunt. Mulieres autem quae venerunt ad monumentum, sicut Lucas refert, cum duo viri starent secus illas in veste fulgenti, admonitae sunt recordari, qualiter Dominus locutus sit eis, ut per recordationem praedictionis fidem haberent nuntiatae sibi resurrectionis. Quid quaeritis, inquit, viventem eum mortuis? non est hic, sed surrexit. Recordamini, qualiter locutus sit vobis, dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. Et recordatae sunt verborum ejus, et regressae a monumento, nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et caeteris omnibus. De hac praedictione principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum dixerunt: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit, adhuc vivens, Post tres dies resurgam. Et apud Matthaeum angelus mulieribus dixit: Praecedet vos in Galilaeam; ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis. Apud Marcum vero sic dicitur: Praecedet vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. Attende, qualiter praedictio inculcatur memoriter retinenda, ut per ejus recordationem fides impletionis promptius admittatur. Hinc Petrus recordatione praedictae suae negationis ad poenitentiam revocatur, sicut Matthaeus scribit: Recordatus est Petrus verbi quod dixerat Jesus: Ter me negabis, et egressus foras flevit amare. Cum Dominus discipulis suis ascensionem ad Patrem, et futurum adventum suum praedixisset, ad memoriam praedictionis confirmandam, quae praedixerat, replicat, et consequenter praedictionis veritatem ad fidem impletionis valere demonstrat. Audistis, inquit, quia dixi vobis, vado et venio ad vos. Et post pauca subjungit: Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit credatis. Ascensio quippe ejus oculis discipulorum visibiliter exhibita, cum recoleretur eis praedicta, sufficere debebat ad fidem eorum habendam, quae audierunt praedicta, et non viderunt impleta. Apud Lucam, cum post resurrectionem coram discipulis manducasset, dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos: Cum adhuc essem vobiscum, quia necesse erat impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me. De discipulis vero dixit: Ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum. Tradet enim vos in conciliis, et in Synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et praesides ducemini propter me. Haec post ascensionem Domini circa discipulos impleta fuisse, mundus cognovit, et testis est. De subversione civitatis Jerusalem dixit: Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt. Et non relinquent in te lapidem super lapidem, etc.. Palam est, haec omnia impleta esse, sicut a Domino praedicta sunt. Praedixit autem Dominus quod Evangelium ejus in universo mundo praedicandum esset; quod in nomine ejus gentes baptizandae essent; quod fides ejus in mundo recipienda esset; quod in nomine ejus poenitentia et remissio peccatorum praedicanda esset; quod memoria mortis ejus in vero sacrificio celebranda et frequentanda esset. Scriptum quippe est: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare quaecunque mandavi vobis. His verbis manifeste praedicitur, omnes gentes baptizandas baptismo Christi, et doctrinam evangelicam ab eis servandam, sicut eam Dominus apostolis tradidit. Scriptum est: Quid molesti estis huic mulieri? Opus bonum operata est in me. Amen dico vobis: Ubicunque praedicatum fuerit Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. His verbis ostenditur, Evangelium in toto mundo praedicandum, et bonum opus mulieris in memoriam ejus praedicatione Evangelii ubique divulgandum. Haec, sicut praedicta sunt, nunc evidenter impleta videmus. Quod fides Christi in mundo recipienda esset, ostendit ipse, dicens: Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Et cum turbae clamarent, sicut Lucas refert: Benedictus qui venit, rex Israel, in nomine Domini, Pharisaeis dicentibus ad illum: Magister, increpa illos; respondit: Dico vobis si tacuerint, lapides clamabunt. Hoc autem dicebat de gentibus, quae crediturae erant in eum; de quibus in Evangelio Matthaei dicit: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus. Quod poenitentia et remissio peccatorum in nomine ejus praedicanda esset, ostendit ipse discipulis post resurrectionem loquens, et sicut Lucas refert, dicens: Sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia; et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. Quod memoria mortis ejus in oblatione veri sacrificii celebriter frequentanda esset, demonstrat dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Ecce haec omnia, ut a Domino praedicta sunt, sic in conspectu omnium gentium adimpleta sunt. Quae cum praedicerentur, et praedicta scriberentur, poterant adhuc impossibilia et incredibilia videri. Quis enim tunc, nisi a Deo ad hoc videndum inspiratus, credere posset, quod omnes gentes cultibus daemoniorum deditae idola sua abjicerent, quod unum Deum verum cognoscerent; quod Jesum Nazarenum crucifixum, mortuum et sepultum a mortuis resurrexisse, et in coelum ascendisse crederent, eumque sicut verum Deum adorarent, eique sicut vero Deo servirent? Haec autem mutatio antequam fieret, tam incredibilis, et nunc postquam facta est, tam mirabilis, et tam palam omnibus conspicabilis, a quo potuit fieri, nisi ab eo, qui hoc praescivit et futurum praedixit? Quis hominum hoc facere posset? Quis daemonum, etiamsi posset, hoc facere vellet? Fides nimirum Christi regna hominum obtinuit, principatum daemonum destruxit.
72.2
Et haec quidem facta sunt, non manu, non in gladio et hasta, non in virtute bellici laboris et sudoris; sed in humilitate Christi, in mansuetudine Christi, in cruce et morte Christi, in patientia justorum, in millibus martyrum Christum confitentium, et pro Christo morientium. Facta sunt haec, non in sapientia verbi, non in sublimitate sermonis, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, non per fortia et alta hujus mundi, ut non evacuetur crux Christi; sed ad haec facienda elegit Deus stulta et infirma et ignobilia hujus mundi, ut per homines simplices confunderet mundi sapientes; per apostolos obtineret philosophos; per piscatores triumpharet imperatores.

Intertext edge

Open linked passage

Note