Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De commendatione fidei
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/balduinus-cantuariensisc-1120-1190" aria-label="More works by Balduinus Cantuariensis">
More
Original / primary: 11649 Decofi
76.1
De novae legis institutione.
76.1
De institutione Christianae religionis, qua Deus adoratur, non in carnalibus legis observantiis, sed in spiritu et veritate, scribit Jeremias ex persona Domini: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit unusquisque vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum. Omnes enim scient me a minimo usque ad magnum dicit Dominus. Et de abolitione carnalium sacrificiorum idem dicet ex persona Domini: Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocausta vestra non sunt accepta; et victimae vestrae non placent mihi. Ezechiel vero dicit: Dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri; et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis. Isaias vero ex persona Domini dicit: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Qui immolat bovem, quasi qui interficit virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebrat canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris quasi qui benedicit idolo. Quibus verbis ostendit Deus humilitatem et contritionem spiritus, et timorem sanctum, hoc est puritatem cordis sibi placere; non carnalia Judaeorum sacrificia, quae sibi accepta non sunt.
76.2
Haec, et alia quamplurima de excaecatione Judaeorum, et illuminatione Gentium, de abolitione veterum, et institutione novorum, in lege, et prophetis, et psalmis, tam manifeste scripta sunt, ut a Judaeis nullatenus negari, nullatenus possent ignorari, nisi malitia cor eorum mirabiliter et miserabiliter excaecasset. Veritas instillatur auribus eorum, et non audiunt; veritas ingeritur oculis eorum, et non attendunt; legem Dei, sicut caeci, lucernam portant in manu, et viam nesciunt. O Judaee impie, invide, quid gloriae Dei invides, et saluti gentium? An Judaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? An a solis Judaeis adorandus est Deus? Nonne scriptum est: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae: et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium? Nonne scriptum est: Omnes gentes quascunque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum? Quid Dei misericordiam Deique cultum intra unius gentis et unius loci angustias concludis? An non licet gentibus Deum invocare? Liceat eis, quod Isaias praedixit: In illa die erit radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur.. Et Joel propheta dicit: Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Testis est Isaias, quod domus orationis communis est et gentibus. Dicit enim ex persona Domini: Domus mea domus orationis vocabitur cunctis gentibus. An non est altare Domini in Jerusalem? Isaias dicit: In illa die erit altare Domini in medio terrae Aegypti, et titulus Domini juxta terminum ejus, erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Ergo cultus Dei et misericordia Dei communis est et gentibus. Conclusit enim Deus omnia in infidelitate, ut omnium misereatur. Omnes peccaverunt et egent gloria Dei. At impletum est in Judaeis, quod Jeremias dicit: Haec est gens, quae non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam. Periit fides, et ablata est de ore eorum. Fides autem de ore eorum ablata nobis data est, ut credamus et confiteamur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

Intertext edge

Open linked passage

Note