De commendatione fidei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/balduinus-cantuariensisc-1120-1190" aria-label="More works by Balduinus Cantuariensis">
—
Original / primary: 11649 Decofi
8.1
De haesitatione in periculis.
8.1
Illa dubitatio, qua in periculis haesitatur, ad diminutionem fidei pertinere videtur, ex eo, quod Dominus per increpationem ad Petrum dixit: Modicae fidei, quare dubitasti? Dubitasse arguitur; vel quia de salute dubitavit, cum videns ventum validum venientem timuit, vel quia de Salvatoris praesentia turbatus dubitavit. Nam cum supra mare ambulans, iis qui viderant turbatis, et dicentibus: Quia phantasma est, et prae timore clamantibus, Dominus diceret: Ego sum( ibid), non debuit Petrus de praesentia Salvatoris sese prodentis, et adesse profitentis, dubitare, maxime cum diceret: Habete fiduciam, nolite timere. Petrus cum caeteris jussus fiduciam habere, et non timere, jussus etiam, sicut ipse petierat, ad Dominum super aquas ambulantem venire, ambulans et ipse super aquas; inter tot fidei et securitatis praesidia timere non debuit. Timuit tamen ut homo, non tamen omnino desperavit, nec omnino fidem perdidit. Dixit enim: Domine, salvum me fac( ibid). Quomodo autem invocaret, in quem non credidisset? Petri utique dubitatio talis fuisse videtur, quae confidendi constantiam turbaret; sed fidem omnino non exstingueret. Sicut apud Matthaeum Petri arguitur dubitatio, sic quorumdam timiditas apud Marcum increpatur. Cum enim facta esset procella magna, et Dominus in puppi super cervical dormientem excitarent, dicentes: Magister, non ad te pertinet, quod perimus, exsurgens dixit mari: Tace, obmutesce; et facta tranquillitate dixit: Quid timidi estis? Necdum fidem habetis. Quod autem dixit: Necdum fidem habetis, sic intelligi potest, quasi interrogando dictum sit; ac si diceretur ad eorum fidem excitandam: An nondum fidem habetis? Cui concordat, quod apud Lucam, quibusdam dicentibus: Praeceptor, perimus, Dominus legitur respondisse: Ubi est fides vestra?. Si autem apud Marcum, quibus increpando dictum est: Quid timidi estis, illis non interrogando, sed astruendo dictum est: Necdum fidem habetis; valde nobis metuendum est, qui in periculis trepidamus prae timore, fidendi constantiam et mentis securitatem perdimus, ne et nobis dicatur: Necdum fidem habetis. Sed alicui videbitur, merito illos objurgandos, jureque increpandos, qui in periculo constituti, eum secum habuerunt, praesentemque viderunt, et ideo timere non debuerunt. Quomodo autem et nos, qui in periculis trepidamus, increpandi non sumus; qui semper Dominum, etsi non per praesentiam carnis, ut illi, tamen per praesentiam divinitatis nobiscum manere confidimus? Unde et ipse Dominus de justo dicit: Cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum. Et in Evangelio: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque, ad consummationem saeculi. Quanta autem de Domini praesentia nobis debeat esse fiducia ostendit, qui dicit: Etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Et iterum: Dominus illuminatio mea, et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitae meae: a quo trepidabo?. Si autem vox justorum haec est: Non timebo mala, quoniam tu mecum es, quid sibi vult illa vox in psalmis, nihilominus justorum, sive martyrum: Exaudi Deus, orationem meam, cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam?. Et in alio loco: Cor meum conturbatum est in me; et formido mortis cecidit super me. Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae.
8.2
Sed sciendum nobis est quod justi nunc per excessum contemplationis supra se levantur in quamdam mentis securitatem, et fiduciae constantiam; unde cuncta mala praesentia, mortisque pericula, in Deo despicienda cognoscunt, et cognoscendo despiciunt. Nunc vero propriae infirmitati dimissi, sicut homines, inter pericula metuunt, et metuendo propriam infirmitatem quanto humilius, tanto verius recognoscunt. Hinc de illis scriptum est: Ascendunt usque ad coelo, et descendunt usque ad abyssos. Ascendunt per excessum contemplationis et securitatis in Deo; descendunt per excessum pavoris et pusillanimitatis in semetipsis. Hinc Elias regi Achab quasi intrepidus occurrit; et a facie Jezabel non sine timore aufugit. Hinc et Jacob cum angelo luctatus, cum ei diceretur: Si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis; tamen in timore oravit, dicens: Erue me de manu fratris mei; quia valde eum timeo( ibid). Sic autem, Deo vices varietatum dispensante, justi et securi sunt, et in se timidi; sicut, et eodem mirabiliter dispensante, et in Deo laetantur, et in semetipsis constristantur. Paulus ad Philippenses scribens, admonet dicens: Gaudete in Domino semper; iterum dico: Gaudete. Idem in Epistola secunda ad Corinthios scribens de se dicit: Nolumus vos ignorare, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia; quoniam supra modum gravati sumus, ita ut taederet nos etiam vivere. Et Psalmista dicit: Anima mea exsultabit in Domino. Idem dicit: Ad meipsum anima mea conturbata est. Et iterum: Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me?. Saepe autem justi timore pulsantur, sed a spei stabilitate non moventur, sicut scriptum est: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion; non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem. Saepe autem timore pulsantur, adeoque concutiuntur, ut et spe infirmentur, et in periculum desperationis paulo minus inclinentur. Deus quippe, qui electos probat, ut inveniat eos dignos se, sicut adjutor est in opportunitatibus in tribulatione, sic despicit in opportunitatibus in tribulatione. Tunc autem despicit, cum inter mala non respicit, cum clamantem in tribulatione ad votum non exaudit. Hoc autem salubriter fit, ut justi sibi derelicti experiantur, quid in se sint. Cum autem nimio timore supra modum gravati, saepe adeo infirmantur, ut vicinae desperationis, nisi gratia Dei celerius subveniat, discrimen incurrant; tunc ad eos pertinet increpatio illa: Quid timidi estis? necdum fidem habetis?. Deus vero occulta dispensatione justos nonnunquam, ut magis humilientur, et fortiores resurgant, usque ad incredulitatis reatum, fide infirmari permittit. Unde in libro Numeri scriptum est: Cum elevasset Moyses manum, percussit virga bis silicem: et egressae sunt aquae largissimae, ita ut biberet populus et jumenta. Dixitque Deus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dedi eis. Haec est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel coram Domino. Ecce quomodo a Domino Moysi et Aaron incredulitas exprobratur, et punienda monstratur. Hinc rursus per Isaiam ad populum Israel Dominus dicit: Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me, et contaminavi principes sanctos. Quod dicitur: Pater tuus primus peccavit, de Abraham intelligi potest, si forte et ipse dubitavit, quando Domino terram promissionis pollicenti respondit: In quo sciam, quod possidebo eam? Vel hoc intelligi potest de patribus in deserto, qui male locuti sunt de Deo: Nunquid panem poterit dare, aut parare mensam in solitudine? De quibus et scriptum est: Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus( ibid). Quod dictum est: Interpretes tui praevaricati sunt in me de Moyse et Aaron recte intelligitur, qui inter Deum et populum medii, ut dictum est, praevaricati sunt. Contaminavit autem Deus principes sanctos occulta dispensatione contaminari permittens: justoque judicio contaminatos ostendens. Possunt autem justi citra periculum fidei, et detrimentum spei, in quibusdam desperare. Nam quae licet non desiderare, licet et non sperare; et quae licet contemnere, licet desperare, et in eis spem non ponere. Unde et beatus Job a temporalibus ad aeterna suspensus, quasi carnalis vitae contemptor et mortificator dicit: Elegit suspendium anima mea, Desperavi; non ultra vivam. Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei. Pensate, quia de Domino non desperavit, qui dixit, Parce mihi, Domine; nec tamen nullomodo desperavit, qui dixit, Desperavi. Ibi ergo desperavit, unde per sanctum contemptum sanctumque odium spem retraxit, non ibi, quo totam spem totumque desiderium transtulit.
8.3
Ex praedictis colligendum est quod dubitatio nunc cor leviter pulsat, nunc validius pulsat, et ad incredulitatem inclinat; nunc majori perturbatione in reatum incredulitatis praecipitat. Illa vero dubitatio, quae infidelitati propinquat, vel in eam praecipitat, quaedam fidei defectio est; lumen fidei vel imminuens, vel exstinguens; donec mens suae perturbationis caligine discussa, per gratiam Dei confortata resurgat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).