Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Allegorica expositio in Esdram et Nehemiam
BedaNehe 3 · 8457-alexineMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8457 Alexine
3.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI. Ad exhortationem Aggaei et Zachariae prophetarum, Zorobabel et Josue templum Dei aedificant; et Thathannai, dux regionis trans flumen, quid de his fieri debeat a Dario requirit.
3.1.1
Prophetaverunt autem Aggaeus propheta, et Zacharias, etc. Haec in libris eorumdem prophetarum plenius scripta sunt; quibus videlicet verbis ipsi vel socordiam redarguerint eorum qui negligentiores erga opus templi exstiterant, vel promisso Dei auxilio eos ad operandum accenderint; qua item devotione ad exhortationem illorum Zorobabel ad Josue, seu populus omnis sese ad opus aedificandae domus Domini accinxerint. Et quidem Aggaeus propheta ita incipit: In anno secundo Darii regis, in uno die mensis sexti, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae dicens: Dic ad Zorobabel filium Salathiel, et ad Jesum filium Josedec sacerdotem magnum, dicens: Haec ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit, Nondum venit tempus domus Domini aedificandae. Et factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae dicens: Nunquid tempus vobis est, ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta( Aggaei I)? Et paulo post: Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ducis Juda, et spiritum Jesu filii Josedec sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo; et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui, in die vicesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis. Et in sequentibus, quod supra posuimus: Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum( Aggaei II). Item Zacharias ita incipit: In mense octavo, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiae filium Addo, prophetam. Ex quo titulo clarius apparet, quomodo eumdem prophetam Ezras filium Addo nominet, videlicet quod nepos illius fuerit. Ipse autem Addo propheta fuisse nobilis intelligendus est, cujus Zacharias cum esset eximius in prophetis, jure filius diceretur. Inter quae notandum, quanti spiritus isti prophetae fuerint, ut adversum tanti regis edictum et Samaritanos, gentesque cunctas per circuitum aedificationem templi impedientes, juberent templum exstrui. Zorobabel quoque et Jesus, et populus qui cum eis erat, non minoris fidei probantur exstitisse, ut prophetas magis audirent jubentes, quam prohibentis regis imperium. Verum quia saepius in hoc volumine de Zorobabel et Josue, sive Jesu( unum enim est nomen), diximus, quomodo Dominum Salvatorem, regem ac sacerdotem summum et genere designarent et actione, commodum videtur ipsa etiam nomina eorum, quomodo illum significent, exponere. Zorobabel ergo dicitur hortus in Babylone, sive magister Babylonis; Salathiel petitio mea Deus; Jesus sive Josue, salvator; Josedec, Dominus justus. Et quidem aperte, sicut et filius Nun Dominum Christum Jesum sonat. Unde uterque populum in terram repromissionis, ille de longo incolatu eremi, hic de longiore servitio captivitatis introduxit, in figuram veri Jesu, qui electos suos ab omnibus malis eruens, ad promissa superni regni gaudia inducit, qui est filius Josedec, id est, Domini justi, de quo canitur in psalmo: Dominus justus concidet cervices peccatorum, confundantur et revereantur omnes qui oderunt Sion. Zorobabel, quod hortus in Babylone vocatur, juxta historiam ad ipsum respicit; quia ibi natus est, cum esset de stirpe David, qui est natus in Bethlehem. Juxta vero allegoriam, ad Dominum pertinet; qui ut modum a confusione errorum erueret, in Babylone, id est, in confusione hujus mundi ad tempus oriri et conversari dignatus est. Qui etiam magister Babylonis vocatur, non quod ea quae Babylonis, id est, hujus mundi sunt doceat; sed quod eos quos Babyloniorum jugo pressos invenit, ad gratiam libertatis erudiat, atque eruditos ad moenia patriae coelestis perducat. Cujus pater est Salathiel, id est, petitio mea Deus, qui ipse dicit in psalmo: Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Sed et unusquisque fidelium Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi invocans cum non aliud ab illo quam ipsum Deum quaerit, potest recte Salathiel, id est, petitio mea Deus nominari, juxta illud Psalmistae: Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram? et caetera, usque dum ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Petitio ergo nostra Deus est, cum ipsum solum ab ipso quaerimus, ut aeterna ipsius mereamur visione perfrui.
3.1.2
In ipso tempore venit ad eos Thathannai, etc. Patet litterae sensus, quia confortati verbis prophetarum optimates Judaeorum, non valebant hostium insectationibus a sancto opere praepediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis prae timore hostium cessaverant. Quod eodem nunc ordine in sancta Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum vel hominum vel spirituum insidiis retardati, tepidiores erga opus bonum aliquandiu permanserant, repente verbis sive doctorum fidelium seu divinarum Scripturarum correcti, in tantum bonis studiis fervere incipiunt, ut nullis tentationum valeant machinis vinci, aque proposito suae intentionis revocari. Quaeritur autem merito quomodo dictum sit, Ad quod respondimus eis; quasi et ipse qui scripsit, tunc praesens adfuerit, cum Ezras hunc librum scripsisse dicatur, qui non his temporibus Hierosolymae fuisse, sed longo post tempore, regnante Artaxerxe, illo venisse reperitur. Aut ergo vere ibi fuit tempore illo quo templum aedificabatur, et facto templo rediit Babyloniam, ut plures de filiis Israel reduceret ad Hierusalem; aut certe etiam si adhuc ibi non erat, cum aedificaretur templum, se tamen illis jungit qui aedificabant, quia quasi suum esset omne quod erga fratres suos agebatur, vel quod ipsi agebant, aestimabat. Sic et Apostolus ob concordiam fraternitatis, se quodammodo consociat eis qui in fine saeculi futuri sunt sanctis: Nos, inquit, qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini nostri non praeveniemus eos qui dormierunt.
3.1.3
Placuitque ut res ad Darium referretur, etc., usque ad finem epistolae. Multum dissimilis est haec epistola, quam Thathannai scribit Dario, illi epistolae quam Rehum et Samsai scripserunt Artaxerxi. Illa namque accusatione Hierosolymitarum, haec laude non solum gentis, sed et Dei omnipotentis plena est. Denique ita incipit: Dario regi pax omnis. Notum sit regi, isse nos ad Judaeam provinciam, ad domum Dei magni, quae aedificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus, opusque illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum. Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc aedificaretis? etc. In quibus verbis hoc quoque notandum, quomodo dictum sit, lapide impolito domum Dei aedificatam; cum constet tantum opus non nisi de politis lapidibus potuisse fieri. Sed lapide impolito intelligendum est lapide novo, quem ipsi quidem impolitum repererunt, sed poliendo aptum aedificio domus Domini fecerunt: nam etsi veterum lapidum, qui, sicut Jeremias plangens ostendit, dispersi erant in capite omnium platearum, aliqui remanserunt; nulli tamen dubium, quin novi essent lapides poliendi, ex quibus opus templi possit impleri. Cujus nimirum rei in promptu est mysterium, cum viderimus Ecclesiam Dei aedificari, non solum de his qui poenitendo resipiscunt ad vitam sanctitatis, quam olim peccando perdiderant; verum etiam de illis qui nuper ad fidem vocati, institutione magistrorum quasi norma opificum compositi, atque in aedificium domus Domini congruo sibi sunt ordine locati. Quamvis et ita recte possit accipi, quod de veteribus ac novis lapidibus, de jamdudum politis, ac diutius impolitis templum sit aedificatum; cum de utroque populo, Judaeorum scilicet et gentili, una Christi Ecclesia colligitur; uno, qui jamdudum cognitione atque observantia legis Dei velut politus exstiterat; altero, qui idololatriae mancipatus, nulla spiritualium architectorum industria, nullo pietatis cultu deformitatem agrestis ac terrenae mentis exuerat. Quodque sequitur in eadem epistola: Et ligna ponuntur in parietibus. Ligna quae ad monimentum vel ornatum erant parietum templi apposita, eamdem sanctorum vitam in ornatum sanctae Ecclesiae, quam et lapides signant, juxta quod supra docuimus. Quorum videlicet lignorum meminit propheta in psalmo, in quo domus Domini aedificatur post captivitatem: Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini quia venit, quoniam venit judicare terram. Exsultant quippe corda superborum quondam, quoniam de monte impio paternae traditionis excidi, atque in aedificationem domus Domini meruere transferri. Exsultant autem ante faciem Domini, quoniam venit judicare terram; cujus districtionem judicii salubriter timendo praevenerunt, et cujus adventum quondam peccatores poterant timere, jam nunc correcti et justificati, ocius hunc ad se desiderant. Illa ergo epistola insidiosis, haec amicalibus est scripta litteris; et merito, quia illa a Samaritis hostibus ubique Judaeorum; haec autem missa est a duce regionis, qui erat trans flumen, hoc est inferioris Syriae ac Phoenicis, et a sociis ejus, qui nullas contra Judaeos inimicitias habuere domesticas, sed tantum regis, a quo potestatem ducatus acceperunt, voluntatem scire et exsequi curabant. Unde recte Samaritae, qui primam scribentes epistolam, animos regis adversus structores templi accenderunt, haereticis comparantur, qui Ecclesiam saepe in tantum foeda peste commaculant, ut etiam gentilibus exosam reddant, eorumque furorem adversus illam excitent. Porro dux iste Syriae, qui regem de opere domus Dei non accusando instigat, sed consulendo interrogat, eorum recte imaginem exprimit, qui adhuc in gentilitate positi, fidem et opera mirantur Ecclesiae; nec se credituros abnegant, si hanc veram esse ac justam divinitatis culturam intelligere possint. Denique audiens a senibus Judaeorum, cum rationem suae aedificationis redderent: Nos sumus servi Dei coeli et terrae, et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat et exstruerat. Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum coeli, et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, domum quoque hanc destruxit; et caetera, quae de renovatione ejusdem templi, quae per Cyrum praecepta est, responderunt; nil ultra cum suis consiliariis contradicere, neque aedificantes volebat impedire; verum simplici animo perquirebat, utrumnam Cyrus templum aedificari jussisset, et utrum ipse Darius hoc aedificari vellet. Agnita autem voluntate utriusque regis, sive aedificatione templi diligenter, et ipse cum suis, ut totius opus perficeretur, auxilium ferre curavit, ut in sequentibus scriptum est. Quae cuncta menti et actioni conveniunt eorum, qui in gentili prius vita constituti, conversationem sanctae Ecclesiae repente visam obstupescere, deinde rationem ejusdem religionis audire ac discere student; atque ad ultimum agnito, quod haec a Deo coeli et terrae, qui est solus Deus verus, originem sumpserit, et ipsi ejus sacramentis credentes communicare, ejusque aedificium juvare laetantur. Verum Darius rex, accepta ducis et consiliatorum ejus epistola, quid egerit videamus.
3.2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII. Darius, recensitis Cyri litteris, templum aedificari praecepit, quod sexto regni ejus anno completur.
3.2.1
Tunc Darius rex praecepit, etc. Josephus nomen loci in quo hae Cyri litterae sunt inventae, ita posuit: Et inventus est in Ecbatanis constructa turre, in regione Mediae codex. Porro alia translatio sic habet: In Ecbatana, in aedificio tutissimo regionis Medorum. Unde verisimile videtur, quod nomen Medena, non aliud quam Mediam significet. Quod autem sequitur:
3.2.2
Et ut ponant fundamenta supportantia, etc., non est nobis exponendum; quia neque in priore templi aedificatione, neque in posteriore aliquid harum mensurarum vel hujusmodi operis invenitur. Unde colligitur hoc Cyrus de suo sensu protulisse, et mensuram sive ordinem operis, ut sibi congruum videbatur, annotasse; siquidem templum, ut Verba dierum narrant, in mensura prima, hoc est intra muros interiores, habebat sexaginta cubitos longitudinis, viginti cubitos latitudinis. Porro altitudinis, ut Regum historia scribit, usque ad coenacula cubitos triginta; deinde alios triginta cubitos usque ad coenaculum superius, quousque altitudo porticuum ascendebat, ut Josephus testatur; deinde alios sexaginta usque ad summum tecti; id est, simul centum viginti cubitos, ut Verba dierum docent. Quomodo autem dicit ordines ponendos de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis, cum templum omne fuerit interius cedro vestitum? nisi forte Persarum erat moris ita templa facere opere variato, ut terni ordines lapidum essent per parietes, et quartus de lignis fabrefactis: et hoc quoque in templo Hierosolymorum eodem modo fieri debere putavit. An forte de atrio sacerdotum intelligendum est eum dixisse, quod circa templum in gyro factum, tres ordines habebat lapidum politorum, et quartum lignorum cedri, eratque astantibus ad pectus usque altum; aut certe domus Domini, quae erat ante faciem templi, de qua Scriptura, cum palatium regis Salomonis fabricaretor, ita commemorat: Fecit et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis, et unius ordinis de dolata cedro, necnon et in atrio domus Domini interiori, et in porticu domus.
3.2.3
Sed et vasa templi aurea et argentea, etc. Quod dicit posita tunc fuisse vasa in templo Dei, significat templum Babyloniorum, in quo ea Nabuchodonosor posuerat, ut apertius supra legitur, de quo haec Cyrus auferri, ac Hierosolymam jusserat referri. Hucusque litterae Cyri regis, quae in Ecbatanis fuerant inventae; quibus repente novo atque insolito more ex persona et auctoritate Darii regis additum est:
3.2.4
Nunc ergo Thathannai dux regionis, etc. Talis est ergo consequentia textus, quasi si Darius ipse legisset Cyri litteras, easdemque perlectas statim sua auctoritate confirmaret, ita ut omnes adversarios eorum compescens, templum Dei, prout illis legebatur, in loco suo aedificare juberet, cultoresque illius ipse in omnibus devotissima mente ad serviendum illius voluntate juvaret. Designet ergo Artaxerxes, qui supra domum vel civitatem Dei aedificari vetuit, illos dominos, qui constructioni sanctae Ecclesiae mortis persecutionibus contradixerunt; inter quarum perturbationes eadem Ecclesia maxime martyrum victoria floruit. Designet Darius piam illorum regum devotionem, qui agnita voluntate Christianae fidei, non solum non resistere, sed et suis eamdem adjuvare curabant. E quibus multi interdictis priorum persecutionibus, se quoque ipsos cum subjectis sibi populis ejusdem fidei sacramentis consecrari voluerunt; quorum personae convenit apte, quod verbis Darii regis subsequenter adjungitur:
3.2.5
Sed et a me praeceptum est, etc. Quis etenim explicare valeat, quantum Ecclesia liberalitate donorum regalium, vel adjuta sit, vel etiam locupletata per orbem? Quamvis etiam juxta allegoriam possit accipi, quod de arca regis sumptus in opus templi tribuantur, cum etiam ex familia principum saecularium aliqui ad fidem Christi, faventibus ipsis principibus, conveniunt; qui velut in arca erant regis, dum regalium essent arcanorum conscii. Sed dantur presbyteris, hoc est senioribus Judaeorum, in sumptus operis templi, dum his qui in Christi confessione praecesserunt magistris erudiendi, atque Ecclesiae membris adunandi committuntur; qualis fuit Cassiodorus quondam senator, repente Ecclesiae doctor; qui dum in expositione Psalmorum, quam egregiam fecit, diligenter intuitus est quid Ambrosius, quid Hilarius, quid Augustinus, quid Cyrillus, quid Joannes, quod caeteri fratres dixerunt, edoctum se procul dubio a senioribus Judaeorum, id est, confitentium et laudantium, probavit. Cui simile est illud quod sequitur:
3.2.6
Quod si necesse fuerit, et vitulos, etc. Quis namque nesciat vitulos, agnos et haedos, quae sunt munda animalia, frumentum quoque, sal, vinum et oleum, quaeque per legem Deo offerebantur, saepius in Scripturis sanctis in significatione bonorum hominum, sive operum perfectorum, seu charismatum spiritualium solere intelligi? Quae cuncta nunc, jubente rege, in holocaustum Deo coeli offeruntur, cum faventibus mundi hujus potestatibus res sanctae Ecclesiae crescunt, subditique eis populi undique in unam eamdemque fidem veritatis Christo consecrandi aggregantur, et quidquid boni naturalis quisque divinitus audierit, quidquid a viris Ecclesiarum salubre didicerit, totum hoc in obsequium divini cultus impendit. De quibus apte dicitur, quod secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem, dari deberent; quia nimirum ita solum accepta fiunt Domino vota offerentium, si secundum catholicae pacis situm offerantur. Nam quaecunque vel pagana superstitione vel contentione haeretica sunt bona permixta, haec bona aestimari nullatenus debent. Offerunt autem ea sacerdotes iidem pro vita regis et filiorum ejus, juxta illud Apostoli: Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus.
3.2.7
A me ergo positum est decretum, etc. Patet litterae sensus: quia gravissima voluit poena perire eum, si quis decretum suae religionis mutare tentasset; damna videlicet, et omnium quae habere possit, et animae suae, quam etiam confixus in ligno, cum tormento diutini cruciatus, amitteret. Sed et spiritualis patet intellectus, quia opera nostra lignis omnia comparantur: bona quidem fructiferis, prava autem sterilibus atque incendio dignis. Tolliturque lignum de domo illius, qui holocaustis Domini contradicere nisus est; et erigitur, atque in eo ipse configitur, cum opera eorum qui paci sanctae universalis Ecclesiae repugnant, omnibus manifeste quam sint inutilia, quam perversa, patescunt; et ipsi in eisdem operibus non gaudium sibi vitae, sed mortis potius laqueum conquisisse probantur. Domus quoque talium publicatur, id est publico censui perscribitur, cum corpora etiam eorum in quibus diutius in hac vita manserunt, ad resurrectionem perpetuo punienda tormento saevissimis exactoribus, hoc est spiritibus in potestatem traduntur. Bene autem ac fideliter Darius decretum suum auxilio divinae potentiae confirmari desiderat, dum repente deprecando subjungit, dicens: Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam, ut repugnet et dissipet domum Dei illam, quae est in Hierusalem.
3.2.8
Ego Darius statui decretum, etc. Et ipse ergo sicut homo temporaliter regno praeditus, pro pace domus Dei, publica lege omnia quae potest facit, contradicentes in quantum potest confringit: et Deum, quia aeternam atque omnipotentem habet virtutem, hoc idem veraciter perficere rogat, piaque devotione desiderat, ut et nomen ejus in domo sua perpetuo maneat; et quicunque hanc impugnare praesumpserint, ipsi in aeternum regno et vita priventur. Quod eodem ordine nunc quoque in sancta Ecclesia geritur, cum terrenae potestates ad fidem conversae, pro statu ejusdem Ecclesiae publica edicta proponunt, et hanc Domino adjuvante, atque inimicos omnes sub pedibus ejus ponent, placidam semper habere quietem cupiunt, ac pacem.
3.2.9
Igitur Thathannai dux regionis trans flumen, e Starbuzannai... sic diligenter exsecuti sunt, etc. E nunc quoque confluentibus ad fidem populis, et aliquando etiam ex his qui foris sunt, paci illius faventibus, seniores Judaeorum, hoc est illi qui sede magisterii sunt digni, Ecclesiam suam quotidie vel verbo vel exemplo aedificant ac prosperantur; quia etsi aliquandiu antiquus hostis impugnet, invenit tamen sermo Dei aliquos, in quibus vincat, ac fugatis adversariis muros veritatis exstruat.
3.2.10
Et prosperabantur juxta prophetiam, etc. Praedixerant enim iidem prophetae, quia si aedificando templo insisterent, mox donante Domino, et opus ipsum complerent, et bonis quoque omnibus pro mercede devotionis largius abundarent. E quibus est illud Zachariae: Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam; et scietis, quia Dominus exercituum misit me ad vos. Hoc est, cum videritis templum ab ipso Zorobabel, a quo est fundatum, esse perfectum, tunc intelligetis missum a Domino, et quae locutus sum, ipso mandante, dixisse. Item Aggaeus: A die, inquit, vigesimo et quarto noni mensis, a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum: Nunquid jam semen in germine est? et adhuc vinea et ficus et malogranatum, et lignum olivae non floruit ex die ista( Aggaei II)? Quod veraciter fuisse praedictum, ipse exitus rerum docuit. Sed et omnes prophetae, imo omnes sacrae auctores Scripturae prospera structoribus sanctae Ecclesiae, id est, doctoribus pollicentur, si non ipsi adversitatibus fatigati, a labore sancto quiescant. Aderit namque divinum auxilium, quo coepta domus Domini in auditorum corde credendo ac bene vivendo compleatur. Adveniet architectis eisdem benedictio frugum vineae, fici, malogranati, et olivae, id est, abundantia copiosior spiritualium charismatum, quae absque ulla dubietate tanto nobis largius a Domino praestabitur, quanto diligentius habitaculum gloriae illius, sive in nobisipsis, seu in proximorum cordibus exstruere sategerimus. Neque aliquis hoc quod ait Aggaeus, sub Dario rege templi esse jacta fundamenta, contrarium aestimet huic sacrae quam exponimus historiae in qua scriptum est: Secundo anno regis Cyri fundatum esse a caementariis templum, multum gaudente et collaudante Deum populo. Namque tunc ipsius templi fundatio descripta est, id est, domus sanctae interioris, cujus mensuras specialiter et Regum et Paralipomenon historia refert. Nunc autem cum aedificatione domus ipsius etiam porticuum et gazophylaciorum, quae ipsam domum undique versum in gyro ambiebant, aedificia fundata narrantur, quorum in libro Paralipomenon ita fit mentio: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quae texit aere. In qua basilica templo circumposita, et populus ad orandum consistere, et custodes ac janitores templi per vices suas die noctuque solebant excubare, sicut ibidem liber Paralipomenon abundantissime docet. Haec aliquando generaliter domus cum ipso templo adnumeratur; ut in Evangelio, ubi docente in templo Domino mulierem in adulterio deprehensam adduxere Pharisaei et Scribae, quam nullatenus nisi in porticus templi aliquas introducere potuerunt; aliquando separatim, sub nomine gazophylaciorum, sive exedrarum, sive porticuum, sive atriorum. Unde est illud Psalmistae: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
3.2.11
Et aedificaverunt et construxerunt, etc. Artaxerxen dicit illum qui post Darium regnavit, cujus tempore Ezras de Babylone Hierosolymam ascendit. Quaeritur autem quomodo dicatur, jubente non solum Cyro et Dario, sed et Artaxerxe, domum Dei esse constructam; cum continuo subjungitur, eam regnante adhuc Dario fuisse completam ac dedicatam. Nisi forte credendum est etiam Artaxerxen, misso Hierosolymam plurimo auri et argenti pondere, jussisse, ut si quid minus in aedificatione, vel in ornatu templi, sive vasorum ejus esset completum, ex ipsa quam miserat et donaverat pecunia perficeretur. Nam et Ezra illuc properante scriptum est, quod idem rex cum principibus et consiliariis suis plurimum auri et argenti, et vasorum pretiosorum, miserit ad templum. Ubi inter alia positum est in exemplari regis epistolae: Sed et caetera quibus opus fuerit in domo Dei tui, quantumcunque necesse est ut expendas, dabis de thesauro et de fisco regis. Mensis autem Adar, cujus die tertia domus Domini completa est, ipse est qui apud nos Martius vocatur, quem Scriptura duodecimum annum juxta cursum lunae solet appellare. Nec vacat a mysterio, quod domus Domini, quae septimo mense in aedificio altaris coepta est, duodecimo est mense perfecta. Coepta est enim initio septimi mensis; quia omne quod facimus bonum, praeveniente nos gratia Spiritus sancti, incipimus, et hac comitante ad perfectionem tendimus. Completa est autem duodecimo mense, ob significantiam perfectionis, quae hoc numero continetur, maxime propter summam apostolorum, in quorum fide ac doctrina Ecclesia perficitur. Item duodenarius numerus ideo perfectionem rectae fidei et operationis designat, quia sive tria per quatuor, seu quatuor per tria multiplices, duodecim consummabis. Tria autem ad fidem merito propter confessionem sanctae Trinitatis referuntur; quatuor ad opus bonum, propter totidem virtutes excellentiores, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, et justitiam; quarum liber Sapientiae, in laudibus ipsius sapientiae ita meminit, dicens: Sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominis. Recte ergo domus Domini septimo mense inchoata, et duodecimo est perfecta ac dedicata; quia mens electorum gratia Spiritus sancti illustratur, ut ad perfectionem bonae operationis perveniat cum fide sanctae et individuae Trinitatis, sicque laetabunda dedicationem beatae retributionis exspectat. Et quoniam haec ipsa retributio futurae nostrae solemnitatis in tempore universalis resurrectionis, et in visione ejusdem in quam nunc credimus Trinitatis perficitur, recte domus Domini non solum duodecimo mense, sed et tertia ejus die completa esse memoratur; quia enim Dominus tertia die resurrexit a mortuis, recte nostra resurrectio triduano potest numero designari, de qua dicit propheta: Quia ipse caedit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos; vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos. Coepta est aedificatio templi primo anno Cyri regis, et sexto Darii anno consummata; qui sunt anni juxta fidem Chronicorum XL. Siquidem Cyrus regnavit annis triginta, post quem Cambyses filius ejus annos octo, qui in hoc volumine, ut Josephus autumat, Artaxerxes vocatur; post quem Magi qui illum interfecerunt, anno uno, post quos Darius usque ad consummationem ac dedicationem templi, annis sex; qui sunt, ut diximus, anni quadraginta quinque. Quaeritur autem quomodo, dicente Domino Judaeis sub figura templi de passione ac resurrectione sua: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud; responderunt ipsi: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? cum non amplius quam quinque et sexaginta anni reperiantur a primo Cyri usque ad sextum Darii regis annum. Sed si in Historia Josephi legamus, in qua post consummationem ac dedicationem templi, tres adhuc annos addit, in quibus peribolos, id est, circumposita templo munitionum constructio, et quaedam alia quae remanserant perfecta sint; videbimus quia recte in aedificatione templi quadraginta et sex annorum potuerit summa computari, in quibus eminentiora ejus aedificia fuere cuncta completa. Verum nos hoc Evangelii capitulo admoniti, debemus animo retinere, quia templum, quod a Salomone aedificatum, a Zorobabel et Jesu reaedificatum est, multiplicem habet figuram. Nam et unamquamque animam designat electam, quae propter inhabitantem in se Christum, Christi domus ac templum ejus recte vocatur; et Ecclesiam totam, hoc est congregationem omnium electorum, et angelorum et hominum; et ipsum Domini corpus, quod ex virgine natum, ac sine peccato in mundo conversatum, ab impiis morte solutum, sed ab ipso est die tertia resuscitatum ad vitam. Cujus figurae specialiter aptatur illud, quod templum quadraginta sex annis aedificatum esse dicitur. Narrant namque physiologi, quod hoc numero corpus humanum in utero a tempore conceptionis, usque ad perfecta membrorum lineamenta crescendo perveniat. Et decebat omnimode, ut domus quae dominici figuram corporis erat habitura, eo annorum numero conderetur in Hierusalem, quo dierum numero ipsum Domini corpus in utero virginis sacrosancto erat creandum, quae videlicet virgo veracissime Hierusalem, id est, civitas Regis magni, et visio pacis est cognominanda, illius nimirum de qua dictum est: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Sicut etiam illud quod de eodem templo scriptum est: Ostium autem lateris medii in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebant in superius coenaculum, et a superiore in tertium; specialiter dominici corporis figuram praetulit, de quo scriptum est: Sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Ostium quippe lateris medii in parte erat domus dextra, hoc est ab orientali angulo lateris meridiani in terra incipiens, et per interiora ejusdem lateris occulto itinere paulatim ad altiora coenaculorum perducens; quia Dominus et Salvator noster januam nobis salutis in dextro latere sui corporis voluit aperire, per cujus sacramenta abluti ac sanctificati, altiorem regni coelestis aulam possimus intrare. Ascendimus namque per ostium lateris medii in superius coenaculum, quando per aquam baptismatis, et poculum dominici calicis consecrati, ab hac terrestri conversatione ad coelestem animarum vitam pervenimus. A superiore quoque in tertium penetramus coenaculum, cum beatitudinem animarum etiam corporum immortalium perceptione cumulamus.
3.3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII. Dedicant domum Dei filii transmigrationis, et solemnitatem Paschae celebrant.
3.3.1
Fecerunt autem filii Israel, sacerdotes et Levitae, etc. Merito gaudent filii transmigrationis, quod ipsi et jugum captivitatis abjicere, et domum Dei, quae destructa erat, merentur construere, offeruntque quasi devoti Deo famuli plurimas in dedicationem domus ejus hostias; offerunt etiam quasi fraternitatis amatores pro peccato totius Israel, hoc est non eorum tantummodo qui praesentes adesse potuerunt, verum etiam illorum qui vel in Babylone, vel in aliis adhuc provinciis positi, extra terram repromissionis inter hostes degebant; rogantes eis quoque Deum fieri propitium, et eos vel inter hostes a malis custodire, vel ab hostibus erutos optatam revocare ad patriam. Verum quia reaedificatio domus post captivitatem illorum, ut saepe dictum est, correctionem designat, qui a via veritatis, quam paululum inchoaverant, peccando aberraverunt; apte restauratum hujusmodi templum dedicatur a sacerdotibus et Levitis, et reliquis filiorum transmigrationis in gaudio; quia correctis his qui peccavere, multum fit gaudium in coelo coram angelis Dei. Fit et magistris qui pro errantium salute laboraverunt; fit et omnibus qui a Babylone, id est, confusione peccatorum ad virtutum arcem, terram utique repromissionis mente et opere transmigraverunt. Et sacerdotes ergo et Levitae, et omnis populus in dedicatione restauratae domus Domini gaudent, quia omnes necesse est ordines sanctae Ecclesiae, reconciliatis per poenitentiam his qui peccaverunt, congaudeant. Offerunt in hanc dedicationem hostias, cum per errantium conversationem vota gratiarum Deo referunt, cum multi conspecta eorum vita Deo devota, et ipsi se ad majorum virtutum opera accingunt, nolentes eis segniores in operibus bonis existere, quibus innocentiores minus peccando permanserant. Quod etiam de eis qui nuper ad fidem, ad sacramenta Christi suscipienda perveniunt, aeque potest accipi, quod multi saepe illorum qui in fide praecesserunt, ferventiora novitiorum studia aemulentur, et eorum in bono perficiant exemptis. Non solum autem sacerdotes, Levitae et populus hostias in dedicationem domus Domini, quam renovaverant, sed etiam pro peccato totius Israel offerebant; quia nimirum sic oportet eorum qui nobiscum adsunt bonis favere, sic illorum bona imitando, nostra facere, ut etiam pro statu totius quae per orbem est Ecclesiae, solerti cura Dominum precemur juxta ipsum dominicae orationis exemplum; in qua sibi nemo specialiter panem quotidianum dari, vel peccata dimitti, vel se specialiter a tentatione et malo liberari, sed potius pro omnibus qui eumdem habent Patrem in coelis, orare jubetur. Item aedificato templo dedicatio sequitur, cum impleta in fine saeculi summa electorum pervenerit ad gratiam coelestium praemiorum. In quam dedicationem offeruntur hostiae Deo multum acceptabiles; illae nimirum de quibus eadem domus Dei, id est sancta Ecclesia, post captivitatem longam aerumnae mortalis, reaedificata per gloriam immortalitatis suo Conditori ac Redemptori canit, dicens: Disrupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Et quoniam eadem hostia laudis offerenda est Deo, non solum ob collata virtutum dona, verum etiam ob expurgatas atque ablatas sordes vitiorum: recte post oblatos in dedicationem templi vitulos, arietes, et agnos, hirci quoque pro peccato totius Israel mactati esse perhibentur; gratia namque Dei, quae virtutum beneficia confert, ipsa nequitiam scelerum aufert. Neque ullum Pelagius in domo Dei habet locum, qui se suosque persuadebat libertate proprii arbitrii, vel liberari a malis, vel confirmari posse in bonis. Offeruntur autem in hac vita hirci pro peccato, cum electi supernae pietatis supplicant ut liberentur a peccatis. Offeruntur et in futura, cum iidem gratias ei referunt, quod ipso concedente sint liberati a peccatis; ideoque misericordias Domini in aeternum cantabunt; quia nunquam se miseros fuisse ac per donum ipsius beatos esse factos obliviscuntur.
3.3.2
Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, etc. Ordo poscebat devotionis, ut post aedificatam ac dedicatam domum Domini, mox sacerdotes ac Levitae, qui in ea ministrarent, ordinarentur; ne sine causa domus erecta fulgeret, si deessent qui intus Deo servirent. Quod saepius inculcandum eis qui monasteria magnifico opere construentes, nequaquam in his statuunt doctores, qui ad opera Dei, populum Dei cohortentur, sed suis potius inibi voluptatibus ac desideriis serviant. Quod autem dicit sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis constitutos, vices hebdomadarum significat; in quibus coetus omnis utriusque gradus, per viginti quatuor partes erat distributus, ita ut unusquisque ordo vicem suae hebdomadis per octonos dies, videlicet a sabbato usque ad sabbatum in templo ministraret; et deinde viginti tres hebdomadas templi liber officiis, curam propriae domus ageret, ut Verba dierum narrant. Nam et in circuitu interioris sacrarii jam fecerunt porticus templi, in quarum januis per vices observabant Levitae, sicut et ibi legitur. Quod vero dicitur, Sicut scriptum est in libro Moysi; non ad vices Levitarum, sed ad opera Dei pertinet Moyses namque scripsit quid sacerdotes, quid Levitae in domo Dei operari deberent; vices vero Levitarum, et ordines sacerdotum per viginti quatuor sortes, de quibus diximus, non Moyses, sed David rex cum prophetis, sacerdotibus, et Levitis illius temporis descripsit. Et nunc quoque aedificata ac dedicata Christi Ecclesia, per regenerationem novorum ad fidem populorum statui decet sacerdotes ac Levitas in ordinibus et vicibus suis, super opera Dei; et non solum sacramentis fidei initiantur populi, sed exemplis atque eruditione praecedentium in Christo justorum ad agenda ea quae Dei sunt, instituantur; et hoc non pro captu humani ingenii, sed sicut scriptum est in libro Moysi. Cui consonat illud dominicum: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Non ergo nostros auditores nostra propria, sed ea quae legis et Evangelii sunt mandata, docere debemus, si ad praemia quae Dominus promisit, una cum eisdem auditoribus pervenire curamus.
3.3.3
Fecerunt autem filii transmigrationis pascha, etc. Quid pertinuit ad historiam de celebratione paschae post aedificatam domum Domini referre? cum jamdudum esset promissum, quod a die primo adventus sui in Hierusalem, in cunctis solemnitatibus Domini legitimas hostias atque holocausta offerrent; nisi forte propterea de pascha facto specialiter referre voluit, ut admoneret lectorem, quia filii transmigrationis aedificationem templi eadem qua coeperant mentis devotione complerint. Ibi namque praedictum est, quia congregatus est populus quasi vir unus in Hierusalem, et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et aedificaverunt altare Dei Israel, ut offerrent in eo holocaustomata. Et nunc dedicato templo, instante jam anno quadragesimo sexto, eadam pietas religionis omnium mentibus inesse memoratur, dum dicitur purificatos fuisse sacerdotes et Levitas quasi unum, omnes mundos ad immolandum pascha. Quae enim major in hac vita potest esse perfectio, quam mundae unitas multitudinis? Multa namque sacerdotum, multa Levitarum millia erant, qui tamen omnes purificati et mundi fuerant ad immolandum pascha. Neque hoc diversis animarum intentionibus, sed, sicut Lucas de primitiva Novi Testamenti scribit Ecclesia, corde et anima una, quae vera fidei ac dilectionis in Deum, nec dispar in populo unitas dilectionis et castitatis invenitur. Cum dicitur ad immolandum pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi, statim subinfertur:
3.3.4
Et comederunt filii Israel, etc. Universis ergo filiis transmigrationis immolatum est pascha, omnes comederunt filii Israel, non solum qui reversi fuerant de captivitate, sed et omnes qui alicubi antea constituti, eo tempore sese paraverant a coinquinationibus gentium terrae ad eos. Quod etiam de proselytis recte potest intelligi, qui cum natura essent gentiles, irritum converterentur populi Dei, accepta circumcisione, et hostiis purificati legalibus, ut digni essent et ipsi participatione sacrificii salutaris. Et notandum, quia gentes terrae dicit eos qui coinquinantibus serviunt; ut e contrario gentes esse coeli doceret eos, qui ab eis separati, in unitate et castitate Domino servirent, ejusque solemnia sincero corde celebrarent. Nusquam alias, nisi fallor, idem populus Israel, ex quo egressi sunt ex Aegypto per Moysem, tantae devotionis cum sacerdotibus et Levitis, magistris videlicet suis exstitisse reperitur: sed haec devotio castigatione divina facta est, cum pro peccatis suis hostibus affligendi sunt traditi; afflicti adversitatibus, a peccatis sunt poenitendo aversi; merito poenitentiae et conversationis sunt liberati ab hostibus: et Deo melius servituri, propriam revocati ad patriam. Sed et hactenus videmus saepissime illos, qui templum sui corporis saepius peccando profanaverunt, et per hoc diabolo sunt captivati, redire ad Dominum per poenitentiam. Et merito majore instantia quam prius consueverant, bonis insudasse operibus, quibus mansionem denuo in seipsis suo Auctori praeparent. Notandum enim quod Salomon prius templum in pace sui regni permaxima, tempore brevi, nullo omnimode contradicente perfecit; nunc autem destructum hoc propter peccata, filii transmigrationis in magna cordis compunctione labori longo insistentes, et saepissime ab inimicis retardati, tandem divinitus adjuti restaurarunt. Facile namque est, conversum quemque ad fidem agnitionemque veritatis, abrenuntiare diabolo, et confiteri Deum vivum et verum, sacramenta Christi percipere; hisque initiatum, in remissionem omnium peccatorum, templum ejus effici, atque acceptam vitae innocentiam comitante ejus gratia servare; sed multi laboris est, eum qui accepta fidei sacramenta peccando contemnit, pristinam recipere dignitatem; quia non huic facile emundatio per aquam baptismi denuo dari potest, sed infectum scelus longo poenitentiae labore, largis lacrymarum fluentis, districtiori continentiae sudore eluendum est, cujus emundatione ipsa quoque consuetudo vitiorum, quasi inimica Samaritanorum turba, repugnat; tanto ad superandum difficilior, quanto diutius terram cordis virtute vacuam possidebat. Potest et hoc dici, quod ideo specialiter reaedificata ac dedicata domo Domini, de pascha facto commemoretur, cum nulli esset dubium, quin homines tantae religionis pascha suo tempore facere vellent; ut mystice insinuaretur hanc esse summam totius perfectionis, cum transcensis mundi cupiditatibus atque illecebris universis, tota semper intentione mentis, alterius vitae meditamur ingressum. Pascha enim transitus interpretatur, nomen inde habens, quod vel filii Israel in eo per immolationem agni de Aegyptia servitute ad gaudia libertatis transirent, vel ipse Agnus immaculatus, id est, Dominus Christus immolatus pro nostra redemptione, transierit ex hoc mundo ad Patrem. Quod et nos imitamur, cum ab infimis voluptatibus ad coelestia quaerenda transimus. Vere autem perficimus, cum a carnis ergastulo soluti coeleste regnum intramus. Cui sensui apte convenit quod sequitur:
3.3.5
Et fecerunt solemnitatem azymorum, etc. Hanc namque solemnitatem quomodo spiritualiter facere debeamus, docet Apostolus dicens: Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Quae septem diebus est celebranda; quia per omne saeculi hujus tempus, quod tot diebus currit, in sinceritate nobis est et veritate, imo in omnium bonorum operum victimis atque holocaustis vita ducenda. Quoniam vero Dominus noster paschali tempore mortem transitorie gustatam, aeterna resurrectionis virtute devicit; potest hoc in loco celebratio paschae ad tempus nostrae resurrectionis typice referri; ut aedificatio quidem templi praesentem sanctae Ecclesiae statum designet, dedicatio vitam futuram, quae in animarum sanctarum, cum de corpore exierint, exsultatione geritur. Immolatio paschae gloriam insinuet resurrectionis, cum omnes electi carne Agni immaculati, id est, Dei et Domini nostri, non amplius in sacramento credentes, sed in re ipsa ac veritate videntes reficiuntur. Unde et in hoc pascha omnes sacerdotes ac Levitae, omnis populi coetus, omnes qui de gentibus ad eos confluxerant, mundi fuisse omnes, quasi unus adfuisse perhibentur; quia tunc veraciter Agnus Dei tollit peccata mundi. Et sicut Joannes apostolus ait: Sanguis Jesu Filii Dei mundat nos ab omni peccato. Tunc vera erit unitas, cum fuerit Deus omnia in omnibus. Tunc vera azymorum solemnitas in laetitia celebrabitur, cum nullo in electis permanente fermento malitiae et nequitiae, omnes in veritate ac sinceritate cordis, divinae visioni adhaerebunt; et hoc non in septem diebus saeculi labentis, sed in una die vitae perennis in atriis Domini, quae melior est super millia in luce Spiritus sancti, cujus nobis septiformem propheta gratiam commendat.
3.3.6
Fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus, etc. Haec est namque maxima in hoc saeculo et in futuro laetitia justorum, perfectum esse opus Ecclesiae, conversis etiam gentilibus, qui olim resistebant, ad adjuvandum ejus statum et confirmandam per orbem universum pacem Christianae Ecclesiae religionis. Hucusque reditus de Babylone in Hierusalem populi, qui captivatus fuerat; reductio vasorum, quae abducta; restauratio ac dedicatio templi, quod incensum; celebratio solemnitatum, et decantatio canticorum Domini, quae in terra aliena[ decantari] non poterant, sub ducibus Zorobabel et Josue scribitur. Quae cuncta unam eamdemque cognitionem humanae in Christo salvationis continent, cum vel hi qui cum peccato primae praevaricationis in mundum venerant, sacramentis fidei purificati salvantur; vel hi qui peccando fidem acceptam corruperant, poenitendo resipiscunt, et utrique per unum eumdemque Salvatorem, verum regem ac sacerdotem, quasi pascha felicissimum celebrantes, de hoc mundo ad Patrem, de morte transeunt ad vitam. Verum quia templo incenso, atque urbe Hierosolyma subversa, Scripturae quoque sanctae, quae ibidem servabantur, simul fuerant hostili clade perustae, et has, miserante Domino atque ad suum populum reverso, reparari oportebat; ut quia aedificia eruta restauraverant, haberent unde ipsi admoniti, restaurari intus in fide et dilectione sui Creatoris discerent. Unde bene sequitur:
3.4.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX. Ezras sacerdos ascendit de Babylone, habens honorificas regis Artaxerxis litteras ad universos custodes arcae publicae trans flumen; quibus et ipsum templum Domini honorificabat.
3.4.1
Post haec autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, etc. Hunc Artaxerxen, sub quo Ezras de Babylonia Hierosolymam ascendit, Josephus putat esse Xerxen filium Darii, qui post eum regnavit. Porro Chronicorum libri, successorem ejusdem Xerxis, qui etiam apud eos Artaxerxes appellatur, hic designatum aestimant. Regnavit autem Darius, sub quo aedificatum est templum, annos triginta sex; post quem Xerxes annos viginti; post quem Artabanus menses septem, quos chronographi pro anno posuere; post quem Artaxerxes annos quadraginta. Scriba autem velox in lege Moysi Ezras, eo quod legem quae erat consumpta reficeret; non solum legem, sed etiam, ut communis majorum fama est, omnem sacrae Scripturae seriem, quae pariter igni absumpta est, prout sibi videbatur legentibus sufficere, rescripsit. In quo opere ferunt, quia nonnulla verba, quae opportuna arbitraretur, adjecerit; e quibus est illud: Et non surrexit propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, et caetera. Quae videlicet verba non nisi is qui longo post Moysen tempore viveret, dicere potuit. Et in libro Samuelis: Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum, Venite et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns. Nonnulla autem integra volumina, quae quondam in populo Israel habebantur, intacta reliquit; quorum ideo nunc nil aliud in sacra Scriptura, quam nominis tantum memoria habetur; ut est illud in libro Numerorum: Unde dicitur in libro bellorum Domini. Et in Josue: Nonne scriptum est hoc in libro Justorum? Sed et in Regum et Paralipomenon volumine commemorantur libri historici prophetarum Achiae Silonitis, et Semeiae, Jaddo, et Nathan, Esaiae quoque, et Jehu filii Hanani; de quo dicitur quia librum Regum Israel scripserit; et multa alia, e quibus omnibus dicunt hodie nulla uspiam posse vestigia reperiri. Ferunt quoque Hebraei, neque apud eos de hac re ulla dubitatio est, quod idem Ezras le viores litteras excogitaverit sub nominibus earum quas eatenus habuerant, quibus velocissime tantam librorum copiam, quae erat consumpta, reficeret. Unde non solum scriba, verum etiam scriba velox cognominatur. Priores autem litterae remanserunt apud Samaritas, quibus illi quinque libri Moysi, quos solos de sancta Scriptura receperant, scribere solebant.
3.4.2
Et ascenderunt de filiis Israel, etc. Quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone, et in prima mensis quinti venit in Hierusalem, praeoccupando dicit eos venisse in Hierusalem. Nam et in sequentibus quomodo venerint, et ubi exercitum suum coadunaverint, plenius ex ordine describit. Notandum autem quod in capite voluminis hujus scriptum est quia ad promissum Cyri ascenderint de Babylone, ducibus Zorobabel et Josue, de filiis Juda et Benjamin cum sacerdotibus et Levitis omnes, quorum suscitasset Deus spiritum. De quibus etiam additum est quod essent de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem. Hic autem sub Ezra duce nulla Judae et Benjamin, nulla transmigrantis Nabuchodonosor, sed tantummodo filiorum Israel, et sacerdotum ac Levitarum, qui cum illo ascenderint, mentio est. Unde verisimile videtur, quod illi qui tunc revocati sunt Hierosolymam, de Juda et Benjamin fuerunt, qui a Nabuchodonosor fuerant in Babyloniam transmigrati. Hi autem qui nunc reducti per Ezram leguntur, de decem tribubus, qui specialiter post divisionem Israel vocabantur, exstiterint; quos reges Assyriorum longe ante tempora Nabuchodonosor captivarunt, et ultra montes Medorum habitare fecerunt. Tunc itaque duae tribus maxima ex parte domum redierunt, ac templum gravi cum labore restaurarunt. Decem autem tribus, quae minorem templi et religionis curam habuerunt, jubente licet rege, patriam redire neglexerunt, eo quod destructo Chaldaeorum imperio, libere sub regibus Persarum, qui gentem ipsorum diligebant, viverent. At vero cum templum reaedificatum, et comprehensam esse Samaritanorum invidiam compererant, tandem et de ipsis aliquid domum redire consenserunt; tametsi plures ibidem resederunt, quorum progenies usque hodie eisdem in partibus detineri, et Persarum genti servire perhibetur. Sicut autem Zorobabel et Jesus, ut saepe dictum est, Dominum Salvato rem designant, qui captivitatem generis humani sua gratia relaxat, suamque in nobis domum ipse nos sanctificando ac possidendo aedificat; sic et Ezras sacerdos ac scriba velox, eumdem Dominum, qui non venit solvere legem, sed adimplere, manifeste denuntiat. Qui et ob id scriba legis Dei, sive scriba velox in lege Moysi potuit recte vocari, quia ipse Moysi legem per angelum dedit, ipse prophetas sanctos per gratiam sui Spiritus docuit omnem veritatem, ipse omnium mentes electorum mox ut suo amore tetigerit, intelligendam faciendamque Dei Patris voluntatem accendit. Unde gratiam Novi Testamenti promittens propheta dicebat: Et hoc testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus; dabo leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas. Cujus scribae pulchre meminit Psalmista dicens: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. Lingua quippe prophetae calamus erat scribae velocis; quia quae Dominus illum sine ulla mora temporis intus illustrando docuit, haec ipse per officium linguae foris hominibus temporaliter declaravit. Quem suo quoque nomine Ezras, qui interpretatur adjutor, aperte demonstrat. Ipse est enim per quem solum populus fidelium a tribulationibus liberari, et quasi de Babylonica captivitate ad libertatem Hierosolymorum, de confusione vitiorum ad pacem serenitatemque virtutum, proficientibus meritorum gradibus solet introduci. In secundo Anabathmon, hoc est, ascensuum eorumdem Psalmo exclamat cunctis ad summa tendentibus, quo duce tendere ac pervenire debeant, insinuans: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Cujus etiam in actibus suis figuram Ezras tenuit, cum et ipse partem populi non minimam de captivitate Hierosolymam reduxit, simul et pecuniam ac vasa Deo sacrata in gloriam templi ejus advexit, cum eumdem populum ab uxoribus alienigenis pontificali auctoritate purgavit. Quae cuncta quid in Ecclesia sancta gestum a Domino, sive gerendum insinuent, docto patent lectori; sed et nos, ut etiam simplicioribus pateant, elaborare curabimus. Quod enim ascendit Ezras de Babylone, ascenduntque cum eo de filiis Israel, et de filiis sacerdotum ac Levitarum; significat piam Redemptoris nostri dispensationem, qua in carne apparens, confusionem mundi hujus, liber ipse a confusione vitiorum, intravit, ut nos secum rediens, ab omni confusione liberatos, ad tranquillitatem supernae pacis induceret; cujus videlicet pacis sempiternae in praesenti Ecclesia pignus accepimus, dicente Domino: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; id est, temporalem in terra peregrinantibus relinquo, perpetuam ad coelestem patriam pervenientibus do. De quo benedicitur, quia in primo mense coeperit ascendere de Babylone, et quinto mense cum filiis transmigrationis, quos ducebat, venerit in Hierusalem. Quatuor namque mensibus iter de Babylonia Hierosolymam completur; quia per quatuor libros sancti Evangelii, fidem et sacramenta veritatis discimus, quibus de captivitate hostis antiqui Domino duce eripi, atque ad libertatem gloriae filiorum Dei debeamus ascendere. Quatuor eisdem libris praecepta continentur operum, quorum quasi gressibus quotidianis ad superna promissa pervenire valeamus. Neque hoc sine figura mysterii factum est, quod prima die mensis coepit ascendere de Babylone, et prima rursum die mensis pervenit in Hierusalem; primordium namque mensis, in quo luna novum a sole lumen mutuari creditur, novum doni coelestis initium designat. Et apte prima die mensis primi ascendit Ezras de Babylone cum eis quos a captivitate salvabat; quia principium sanctae conversationis, in quo Satanae et regno ejus abrenuntiamus, illustratione divinae pietatis agitur in nobis. Prima quoque die mensis quinti pervenit in Hierusalem, quia et hoc non nostri libertate arbitrii, sed inspiratione supernae lucis geritur in nobis, ut, auditis Evangelii oraculis, sanctae Ecclesiae membris incorporemur. Pulcherque ac salubris in Ecclesia mos, doctrina patrum inolevit, ut his qui catechizantur quatuor Evangeliorum sacramentum explanetur, ac recitentur exordia. Item prima die mensis quinti venit cum his qui liberati ab hostibus fuerant, in Hierusalem; quia dum completis quatuor sancti Evangelii praeceptis coeleste regnum ingredimur, quasi novum mensis initium celebramus, quia novae jam lucis gaudia in Sole justitiae cernimus, et velut post quatuor menses lucidae actionis, quod in via vitae peregrinus, quintum mensem perpetuae remunerationis in luce patriae coelestis agimus.
3.4.3
Et in prima mensis quinti venit in Hierusalem, etc. Id est, confirmatus gratia et protectione divina, quia prosperum coeptum iter perficeret. Item in sensu mystico venit in Ecclesiam mediator Dei et hominum, juxta manum Dei sui bonam super se, id est, juxta dispositionem divinae virtutis, quae erat in ipso. Deus enim erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Quae videlicet manus erat super illum, secundum id quod ille homo factus est. Unde ait: Pater major me est. Major namque humanitate Christi, divinitas est non solum Patris, sed et ipsius Christi, et Spiritus sancti, quae una est. Qua etiam manu divinae potentiae exaltatus in passione, ad moenia supernae civitatis ascendit, hac fidelibus suis se humiliter sequentibus ascensionis iter ostendit.
3.4.4
Ezras enim paravit cor suum, etc. O quanta virtus dicti, quae sublimitas meriti, parare hominem cor suum ad obsequium divinae voluntatis, ac dicere posse: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam Domino! Id est, et animo toto exsultabo in Domino, et operum exsecutione quae ejus sunt jussa perficiam. Paravit ergo cor, ut investigaret ac rescriberet legem Domini, quam flamma vorax absumpserat. Paravit etiam, ut ipse prior hanc faciendo impleret, et sic ad alios docendos os aperiret. Quod eodem modo de Domino Jesu accipere in promptu est; paravit namque cor suum, ut investigaret legem Domini, quia talem sibi hominem quem susciperet, divinitus providit, qui non solum sine peccato, verum etiam plenus esset gratiae et veritatis, quia nulla sibi repugnante lege peccati, legem Dei absque omni mentis sive carnis contradictione servaret. Unde dicit in Psalmo: In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. Item Dominus investigavit legem Dei, quia abjectis Pharisaeorum traditionibus, sanctam Scripturam, qualiter esset mystice intelligenda, quid arcanorum spiritualium intra tegmen litterae celaret, edocuit; quia decreta Evangelii, quae ipse attulit mundo, magis perfecta, magis Deo Patri accepta, quam quae Moysen praemiserat, ostendit. Unde ait ipse: Audistis quia dictum est ab antiquis, Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum: ego autem dico vobis, Diligite inimicos; et caetera hujusmodi.
3.4.5
Hoc est exemplar epistolae edicti, etc. Artaxerxes hic, qui devotissima mente pro suo modulo templum ac sacerdotes Dei veneratur, eique promptum defert famulatum, Christianos principes, sicut et praedecessor ejus Darius, significat. Nec mirandum, si successores Cyri, qui templum Domini et civitatem aedificari fecerunt, qui servos ejus ac legem dilexerunt atque juverunt, Christianorum regum figuram tenere dixerimus, cum ipse Dominus per prophetam, Cyrum in figuram venire dixerit filii sui, ejusque illum nomine honorari dignatus sit, dicens: Haec dicit Dominus Christo meo Cyro; et caetera, quae de illo supra latius posuimus.
3.4.6
Artaxerxes rex regum Ezrae sacerdoti, etc. Scribam legis Dei coeli doctissimum nominat, quia et ad ipsum regem fama pervenerat divinae virtutis, per quam ille incensam a Chaldaeis Legem eisdem quibus prius sermonibus, tametsi alio litterarum charactere, novaverit. Deum autem coeli et ipse nominat, ad distinctionem illorum quos de hominibus mortuis, aut certe nonnullis, stultam miserorum vesaniam instituisse noverat. Obsecro autem, ne sit grave lectori breviter textum epistolae percurrere, et quantum personae Christianorum regum conveniat, videre.
3.4.7
A me decretum est, etc. Omnibus qui velint ire Hierosolymam, licentiam tribuit, nullum ire compellit: et Christiani principes nullum cogentes, ne sit incerta aut dubia voluntas fidei, universis quibus placuerit de suo regno Christum colere permittunt.
3.4.8
A facie enim regis et septem consiliatorum ejus missus es, etc. Et in libro Esther legimus moris fuisse regibus Persarum, ut in cunctis quae agenda sive decernenda essent septem sapientum uterentur consilio. Septem consiliariis utuntur fideles, cum in omnibus quae faciunt praecepta ac decreta sequuntur Scripturae divinae. De qua dicit Psalmista: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae purgatum septuplum. Hoc est, sancta septiformis Spiritus illustratione perfectum. Quod si cui videtur incongruum consiliarios ejus regis Persici, a quibus populus et propheta Domini laxati a captivitate ad patriam remittitur, aliquid in Ecclesia sancta boni posse figurari, legat opuscula Patrum, qui actus sive casus regum reproborum Sauli et Jechoniae sanctissima Redemptoris nostri opera figuraliter designari dixerunt: Saulis videlicet uncti in regem, sed merito scelerum suorum occisi, super innoxia regis Christi morte interpretantes: Jechoniae vero translationem de Juda in Bethlehem, quam propter peccata sua tenuit, ad gratiam Redemptoris nostri ejusdem typice referentes, quo relictis ob perfidiam Judaeis ad salvandas per orbem nationes transmigrare dignatus est. Qui dicta vel acta Pharaonis, sive Nabuchodonosoris, typice super hostibus Ecclesiae intelligenda tradiderunt. Verbi gratia, Pharao praecepit infantes populi Dei masculos in flumine necari, feminas reservari; quia diabolus fortia in nobis exstinguere, fluxa et infirma cupit enutrire. Item Nabuchodonosor jussit omnes populos sibi subditos audita voce symphoniarum et musicorum prostratos adorare statuam suam. Et diabolus satagit genus humanum per dulcedinem pompae terrestris, a rectitudine mentis inflectere, et ad sequendam cupiditatem, quae est simulacrorum servitus, deceptorum corda pervertere. Si ergo mala reproborum opera in figura non solum malorum, sed et bonorum praecesserunt, cur non et boni bonorum actus sive sermones, quae in prophetico volumine continentur, bona sequentium gesta praefigurare potuerunt? Item videamus opuscula sancti Augustini, qui etiam septem viros unius mulieris sine filiis defunctos, de quibus Sadducaei resurrectionem negantes, Dominum tentabant, certam ecclesiastici sacramenti figuram dixit habere, necnon et mulierem, et sterilitatem ejus, et mortem. Ipsorum quoque virorum mortem figuras esse rerum memorabilium docuit, cum hanc historiam neque ipse Dominus, neque evangelistarum quispiam ex sua persona narraverit; sed quae impii nefando ore contra Dominum protulerant, evangelistae propter sacratissimum Domini responsum suis litteris indiderint. Mittitur ergo Ezras a facie regis et septem consiliatorum ejus, ut visitet Judaeam et Hierusalem. Et conversi ad fidem principes saeculi, et Scripturarum quoque sanctarum cohortationibus roborari, Dominum Christum ad salvandam Ecclesiam suam, et congregandam de gentibus per quotidianum auxilium, quod Ezrae nomen significat, venire desiderant, sedulo voce proclamantes: Domine Deus virtutum, convertere, respice de coelo, et vide et visita vineam istam. Ut visites, inquit, Judaeam et Hierusalem in lege Dei tui, quae est in manu tua. Lex enim Dei in manu erat Ezrae; quoniam hanc non lingua solum praedicabat, sed actu implebat. Dominus quoque noster in carne apparens, legem in manu habebat, non solum quia legis praecepta in omnibus secutus est, verum etiam quia in potestate edicta legis habebat; et ipse videlicet eam quondam per Moysen, prout volebat, statuens, et nunc eamdem prout volebat per seipsum immutans, atque ad perfectiora transferens. Unde aiebat: Audistis quia dictum est antiquis, ego autem dico vobis. Et mirum quomodo verbum, quo uti solebant prophetae, in epistola Artaxerxis inveniatur, ut dicat legem Dei esse in manu servi illius. Scriptum est enim: Factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae; et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliae; et, Testificatus est Dominus in Israel et in Juda per manum omnium prophetarum( Aggaei I). Quia nimirum prophetae non minus operando quam loquendo cunctis ea quae Dei sunt praedicabant, sequitur:
3.4.9
Et ut feras argentum et aurum, etc. Notanda fides ac sapientia regis et consiliatorum ejus, qui dona quae Domino offerre voluerunt, magis per illum qui legem Dei in manu habebat, id est, opere complebat, offerenda esse intellexerunt. Mirumque dictu, quam fideliter ac docte rex ipsum in Hierusalem habere tabernaculum dicat, quem supra Deum coeli dixerat; tabernaculo namque in itinere uti solemus, et Deus coeli tabernaculum habet in Hierusalem; quia qui aeternam in coelis sedem habet, ipse cum peregrinantibus in hac Ecclesia sanctis ad tempus demorari dignatur. Unde est illud Apocalypseos, Ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Verum quia beatus Ezras non solum praedicatorum sanctae Ecclesiae, e quibus unus ipse erat, sed etiam Domini Salvatoris, ad cujus membra pertinebat, typum gessit, quasi per illum dona nostra offerimus, cujus in omnibus opitulatione indigemus, ut bona quae agimus, Deo Patri esse possint accepta. Nemo enim, inquit, venit ad Patrem nisi per me. Et de illo Joannes: Ipse est enim propitiatio pro peccatis nostris.
3.4.10
Et omne argentum et aurum quodcunque inveneris, etc. Patet historia, quod ad hoc rex et consiliatores ejus dederunt Ezrae pecuniam ad templum Domini deferendam, ad hoc et alios dare cupiebant, ut de hac pecunia emerentur hostiae, et sacrificia, et libamina, quae offerrentur super altare Dei: et si quid superesset pecuniarum, hoc non aliter nisi juxta voluntatem Dei dispensaretur. Ubi et hoc notandum, quia dum dicit de sacerdotibus oblaturos in domum Dei sui, manifeste docet, et si aliqui de sacerdotibus ac Levitis cum Ezra Hierosolymam ascenderint, nonnullos tamen adhuc in Babylonia cum residuis sui populi remansisse. Patet et sensus allegorice, quia fideles ad hoc sua opera bona in sancta Ecclesia clarescere cupiunt, ut et ipsi per haec partem cum sanctis habere mereantur, et alii ipsorum proficiant exemplis. Nam velut de argento et auro nostra sacrificia, libamina, et hostiae ad offerendum Domino comparantur, cum conspecta nostrorum operum claritate proximi convertuntur ad officium pietatis, quo et ipsi bene vivendo, Domino consecrentur. Sed et si quid argenti superesset, et auri, de quo oblationes non essent emendae, et hoc secundum voluntatem ac placitum Dei jussit ordinari. Sunt enim quaedam clarissimae sanctorum virtutes quae non tamen omnibus in exemplo operis possunt ostendi, sed tantum ad glorificandam Dei gratiam recitari; ut est illud quod Daniel et Jeremias pueri prophetaverunt, quod Joannes nondum natus, quod Cornelius cum domo sua nondum baptizatus, Spiritum sanctum accepit, ut sunt innumera sanctorum miracula, quae instar argenti et auri fulgent in domo Domini; nec tamen ex eodem argento sive auro oblationes, quae super altare imponantur, emi possunt; quia talia cum audimus, mirari quidem velut divina debemus, sed non haec tamen quasi possibilia valemus imitari. Sacrificia autem proprie dicebantur, quae de frugibus terrae offerebantur, ut est panis, simila, spicae; libamina autem, quae de vino ac liquidis rebus fiebant.
3.4.11
Vasa quoque quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui, etc. Non solum argentum et aurum diversi ponderis, verum etiam vasa dantur Ezrae deferenda in Hierusalem. Sed et Dominus noster typicus, videlicet Ezras, vasa quae sibi creduntur ab hominibus, cujusmodi est vas electionis Paulus, et de quibus ille loquitur, vasa misericordiae, cuncta tradidit in conspectu Dei Patris in superna Hierusalem. De his vasis loquitur ipse in Evangelio: Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem, et tunc bona illius diripiet? Fortis etenim rex erat Babylonis, id est, diabolus reprobis male dominans; sed victus ac ligatus a Domino, ea quae injuste possidebat vasa, id est, electorum corda, amisit. Neque haec auferenti, atque ad supernam civitatem, cujus erant propria, reducenti contradicere potuit.
3.4.12
Et a me ego Artaxerxes rex statui, atque decrevi, etc. Et principes Christiani subjectis sibi omnibus imperant, ut quidquid ab eis petierit Dominus et pontifex noster, absque mora tribuant, nil omnino retractantes, quin veloces divinae voluntatis jussa perficiant. Dent autem illi aurum in confessione verae fidei, frumentum in ostensione bonae operationis, vinum in fervore dilectionis, oleum in exhibitione et hilaritate misericordiae. Et haec cuncta sub numero centenario sacerdoti magno et scribae legis Dei coeli dari jubentur; id est, Domino Jesu Christo, qui coelestia nobis a Patre deferens mandata, coelestia sequentibus in domo Patris praemia repromisit; et nulla prorsus alia quam supernae gratia retributionis bonis insistamus actibus. Centenarius namque numerus, qui in computo digitorum de laeva transit in dexteram, ea quae in dextera indicis, hoc est, in vita aeterna sunt, solet gaudia designare. Talentum autem triplicis esse mensurae traditur, minimum librarum L; medium librarum LXXII; summum librarum CXX; coros XXX modii, batos qui et ephi, decima pars cori, id est, modii sunt tres.
3.4.13
Sal vero absque mensura. Omne quod ad ritum, etc. Sal sapientiam designare constat omnibus, unde et in communi locutione insulsi vocantur hebetes; sed distat cujusmodi sit sal. Nam et Dominus per legem in omni sacrificio sal offerri praecepit, et in Evangelio dicit: Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. Nec tamen frustra David in valle Salinarum Idumaeos percussisse legitur, quia nimirum sal coelestis sapientiae, quo initiantur catechumeni, in cunctis operum nostrorum sacrificiis offerre jubemur. Salinas vero vallium cum incolis suis percutit David, quia infirmam ac mundanam sapientiam cum sectatoribus ejus destruit Christus. Unde bene nunc praecipitur, sal absque mensura tribui diligenter in domo Dei coeli; quia nimirum necesse est ut quidquid sapientiae quis habet, totum hoc in obsequium sui Creatoris exhibeat. Et recolendum, quod in superioribus hujus libri legitur dixisse Samaritanos, scribentes ad alterum Artaxerxen, quia memores fuerint salis quod in palatio comederant, ideoque tolerare non potuerint, ut templum et civitas Dei contra utilitatem ejus aedificaretur. Nunc autem hic Artaxerxes jubet omnibus arcae publicae custodibus, ut inter alia donaria sal suum, in quantum opus sit, in domum Dei coeli tribuant. Ibi namque cognoscitur, quod haeretici nonnunquam ad impugnandam Ecclesiam fraudulento humano sapientiae gustu animentur. Hic autem insinuatur, quod conversi ad fidem simul sapientes, ipsam saepe fidem per disciplinam ejusdem sapientiae saecularis adjuvent, dum adversarios ejus per eam potentius vincunt.
3.4.14
Vobisque notum facimus de universis sacerdotibus, etc. Hoc privilegio, quo sacerdotes, Levitae, et caeteri domus Dei ministri a vectigalibus immunes redduntur, manifeste ostenditur, quod caetera plebs filiorum Israel, ad patriam perveniens, tributa regi pendebat. Quod discreta omnimode provisione rex fecisse cognoscitur, ut hi qui in divino servitio semper occupati erant, a suo essent famulatu liberi; quique nil in terra proprium possidebant, sed ex decimis populi vivebant, ab his nemo tributa solvenda exigeret. Ex quibus omnibus apertissime probatur, regem non solum dilexisse, sed et optime didicisse quae divinae servitutis posceret cultus.
3.4.15
Tu autem, Ezra, secundum sapientiam Dei tui, etc. Repetit rex sermonem quem dixerat, et veritatem, quam cognovit, iterato sermone confirmat. Supra namque ait, in manu Ezrae legem esse Dei ipsius. Nunc autem dicit, sapientiam Dei ejus in manu illius. Quia nimirum sapientia est lex Dei, dicente Psalmista: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Lex Dei ejus in corde ipsius. Et justus in manu sua legem Dei et sapientiam habet, dum in omnibus quae agit et loquitur, memorem se esse divinae voluntatis ostendit. Patet ergo litterae sensus, patet et intelligentia spiritualis, quia videlicet Dominus et Salvator noster habet sapientiam Dei in manu sua. Ipse enim Dei virtus et Dei sapientia, cujus solius est constituere judices ac praesules Ecclesiarum, qui secundum voluntatem ejus judicent omnia, et indoctis per orbem fidem ejus praedicent. Et omnis qui decreta contemnit legis illius, vel praesenti poena, vel futura juxta modum quisque sui punietur erratus. Haec ergo Artaxerxes scribens Ezrae, et amorem quem erga cultum religionis habebat litteris comprehendens, patenter expressit, quid futuris temporibus Christiani reges devotionis habituri, quid erga fidem veritatis essent acturi. Unde breviter epistolam ejus, quibusque licet intermissis, commemorare curavimus; ut lector cognosceret, quantum concordet his quae revelata Evangelii gratia Christiani principes pro sanctae Ecclesiae pace fecerunt. Possumus sane personam Ezrae non solum ad Dominum Christum, sed etiam aliquem praesulem sive doctorem Ecclesiae figuraliter referre; quibus saepe reges ac principes litteras pro fidelium statu miserunt. Meritoque ipse Erza, cui haec est data epistola, subsequenter in Dei laudem erumpit, dicens:
3.4.16
Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, etc. Et quis dubitet sancta ejus ac mystica dicta confiteri, quae propheta divinitus ei inspirata commemorat, a quo etiam domum Domini glorificatam asseverat?
3.5.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT X. Numerus eorum qui cum Ezra ascenderunt et ut auxilium sibi itineris a Domino jejunando et orando impetraverint.
3.5.1
Et ego confortatus manu Domini Dei mei, etc. Manum Dei, virtutem Dei, quae omnia operatur, appellat. Merito autem ille congregat, quos de Babylone Hierosolymam adducat, qui manum Dei, qua confortetur, ipse habere in se cognoscitur. Quia nimirum sic demum quisque idoneus ad alios Deo per suam doctrinam aggregandum efficitur, dum prius ipse gratiam ejus contra omnia quae opus sanctum impediunt, intus in mente roboratur
3.5.2
Hi sunt ergo principes familiarum, etc. Usque ad finem genealogiae diligenter principes qui secum de Babylone ascenderunt, enumerat, et genealogiam ipsorum explicat. Numerum quoque eorum, qui ad MCCCC et XL pervenit, adjungere satagit; ut ita insinuet, quia nomina eorum qui de confusione mundi hujus ascendunt, in libro vitae Agni continentur ascripta. Sed et doctores quique, principes videlicet familiarum populi Dei, quantum animarum numerum Domino acquisiere, in tantum augmenta perpetuae remunerationis accipiunt, juxta illam Evangelii parabolam, ubi, dicente servo bono et prudente: Domine, ecce mna tua decem mnas acquisivit, respondit eidem dominus, dicens: Et tu esto super decem civitates; id est, ex eorum quos docuisti vita, gloriosior in coelesti regno appare.
3.5.3
Congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahava. Nomen hoc loci nusquam alibi me legisse memini. Cum vero in sequentibus scriptum est, Et praedicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahava; et post aliquanta, Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi; videtur verisimile, quod et Ahava fluvius sit, et alter aliquis fluvius in eum decurrat, in quorum confinio Ezras eos qui ascenderunt secum congregaverit. Josephus autem pro hoc nomine ponit Euphratem. Unde potest Ahava non incongrue rivus aliquis fluminis Euphratis intelligi.
3.5.4
Et mansimus ibi tribus diebus, etc. Opportune egit Ezras, ut priusquam iter tantum inciperet, diligenter sibi copiam provideret ministrorum domus Dei, per quos Hierosolymam perveniens, ea quae in templi usus essent necessaria, perficeret.
3.5.5
Et misi eos ad Eddo, etc. Mare Caspium, ut scribit Orosius, sub aquilonis plaga ab oceano oritur, cujus utraque circa oceanum littora et loca deserta incultaque habentur. Inde meridiem versus per longas augustias tenditur, donec per magna spatia dilatatum, Caucasi montis radicibus terminetur. Habet ab oriente usque oceanum Hircanorum et Scytharum gentes plurimas, propter terrarum infecundam diffusionem late oberrantes. Ab occidente gentes habet plurimas. Sed generaliter regio multo Albania ulterior sub mari et monte Caspio, Amazonum nuncupatur. Ubi notandum, quod cum historici Caspium scribant, Ezras hoc loco Casphiae nominet. Hebraei namque P litteram non habentes, pro hoc in nominibus Graecis sive barbaris Ph littera utuntur, ut Phetrus, Philatus. Ergo et in Casphiae loca filii Israel per captivitatem Assyriorum vel Chaldaeorum pervenisse probantur, dum illo mittit Ezras, ad adducendos sibi ministros domus Domini, Levitas videlicet et Nathinneos, quos Josephus sacros servos nominat. De quibus notandum, quod multum libera in pace, quamvis inter exteros vivebant, qui statim ad imperium sive ad preces Ezrae, tantam exercitus copiam destinare valebant. Nam ducentos quinquaginta et octo viros electos in illa expeditione fuisse, sequens eorum catalogus ostendit; quibus adjunctus Ezras, in exercitu suo mille septingentorum prope virorum summam habuisse reperitur.
3.5.6
Et praedicavi ibi jejunium, etc. Exemplum jejunandi et orandi, cum aliquid magnae virtutis incipere volumus: et quia nunquam fallit fida in Dominum spes, neque fieri potest, ut quod justum a pio et justo auxiliatore per continentiam atque orationes cum fide quaerimus, non impetremus. Sed diligentius intuendum, quod jejunium praemittitur, et sic oratio subsecuta docetur. Primo namque ait, Et praedicavi jejunium, ut affligeremur coram Domino. Ac deinde subjungit: Et peteremus viam rectam nobis et filiis nostris, etc., usque in conclusionem sententiae: Jejunavimus autem, et rogavimus Dominum nostrum pro hoc, et evenit nobis prospere. Oportet namque omnimode, ut quicunque ad deprecandam misericordiam Domini ingrediatur, primo continentius vivendo, dignum se qui exaudiatur praebeat; atque ita Dominum rogans, non dubitet prospere sibi eventura quae postulat.
3.6.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI. Ezras donaria regis et consiliariorum ejus appendit principibus sacerdotum deferenda in Hierusalem, qui illo venientes offerunt holocausta Domino.
3.6.1
Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, etc. Saepius dictum est, quod argentum et aurum, et vasa, quae de Babylone Hierosolymam mittebantur, animas designarent, quae de confusione et erroribus mundi hujus converterentur ad Dominum. Unde apte hujusmodi vasa sacerdotibus commendat Ezras, qui ea Hierosolymam perferant; quia per sacerdotum necesse est manus diluantur in baptismo, et consecrentur Domino, quicunque ad consortium sanctae Ecclesiae pertingere desiderant. Per sacerdotum aeque officium debent reconciliari sanctae Ecclesiae poenitendo, qui ab ejus societate peccando recesserant, et in servitium diaboli, in captivitatem Babylonii regis in peccatis perseverando deciderant. Et bene duodecim sunt sacerdotes, quibus haec cura delegata est, propter duodecim apostolos, per quorum doctrinam Ecclesia et per orbem primo fundata est, et usque ad finem saeculi per successores eorum aedificari non desinit. Quibus convenit hoc quod eisdem sacerdotibus dixit Ezras:
3.6.2
Vos sancti Domini, et vasa sancta, etc. Oportet enim ut doctores Ecclesiae nunquam obliviscantur sanctimoniae, qua ipsi sunt Domino consecrati per Spiritum sanctum, in die redemptionis, ad quam suscipiendam etiam suos auditores instituant; ut qui jam Domino oblati sunt per rudimenta fidei, etiam per eorum qui in fide praecesserunt exempla ac monita magis magisque confirmentur, ac supernae civitatis introitu digni efficiantur. Quibus vigilandum est per omnia, et curandum, ne aliqua de creditis sibi animabus, vasis videlicet Domini, pereat, sed integro eas numero ad sanctae civitatis adyta perducant.
3.6.3
Vigilate et custodite, donec appendatis, etc. Appendimus autem argentum et aurum, et vasa, quae accepimus ab Ezra, coram principibus sacerdotum et Levitarum, et ducibus familiarum Israel in Hierusalem, et in thesaurum domus Domini, quando eos quos nobis superna dispositio commisit, tales instruendo ac docendo exhibemus, qui irreprehensibiles inveniantur, et apti thesauro aulae coelestis, hoc est sedibus internae pacis ac lucis; et hoc non judicio quorumlibet hominum qui facile possint falli, sed examine beatorum apostolorum, caeterorumque sublimium virorum, qui cum Domino sunt de nostris actibus judicaturi. Hi etenim merito principes sacerdotum ac Levitarum, et duces familiarum Israel, hoc est virorum sive animarum Deum videntium sunt intelligendi. De quibus Psalmista Domino: Constitues, inquit, eos principes super omnem terram. Et de quibus Salomon in Ecclesiae laudibus: Nobilis, inquit, in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae. In portis autem, in discrimine dicit novissimi examinis.
3.6.4
Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo, et caetera omnia plena mysteriis. Superius namque legitur, quod prima die mensis primi coeperint ascendere de Babylone; et nunc dicitur, quod duodecimo ejusdem mensis die promoverint a flumine Ahava. Primo ergo die mensis de portis Babyloniae exierunt, sed usque ad duodecimum diem juxta memoratum flumen exspectabant, donec ad se Levitas et Nathinneos de Caspiae locis evocarent, seque ipsos ob pericula longi itineris solertius Domino ex tempore jejunando et orando commendarent. Et nos ergo cum novos Ecclesiae populos diabolo renuntiare, et Deum verum credere ac confiteri docemus, quasi primi mensis initio de Babylone cum pecunia Domino consecranda egredimur; quia principium eis novae conversationis, quae ereptos a diabolo ad regnum coeleste ducat, ostendimus. Unde idem mensis in Scriptura sacra mensis novorum sive novarum frugum solet appellari. Nam et ipso mense, sub eadem significatione novae conversationis, patres de Aegypto per Moysen educti sunt. Verum cum eisdem novae vitae auditoribus symbolum fidei tradimus, quod per duodecim apostolos ordinatum, et totidem est sententiis comprehensum, quasi duodecim diebus in prima mansione consistimus; et sic coeptum ad terram repromissionis iter aggredimur, qui per acceptam fidei notitiam, virtutum eis callem, quod ad vitam perveniamus, ingrediendum esse monstramus. Quibus diebus Ezras cum filiis transmigrationis, jejuniis, et orationibus, et congregatione Levitarum ac Nathinneorum deditus erat; quia nimirum necesse est, ut cum novos populos fidei acquirere proponimus, tum ipsi virtutum studiis maxime operam demus, quibus et nosipsos Domino familiarius commendemus, et eis, quos erudimus, exemplum bonae actionis praebeamus: fratrum quoque cohortem religiosam nobis in auxilium advocemus, quo adjuti animas fidelium ad societatem electorum, atque ad arcem vitae perfectioris, quasi vasa sancta ad templum Domini efficacius transferamus. Apte quoque subjungitur, quia venientes Hierosolymam qui ascenderant de Babylone, triduo manserint ibi, et sic argentum et aurum, et vasa quae attulerant, oblata et appensa sint in domo Domini. Tres quippe dies sunt mansionis in Hierusalem, eximiae virtutes cunctis fidelibus habendae, fides, spes, et charitas. Has ergo oportet doctores primo in seipsis ostendere, et sic eos quos docuerunt, quosque eisdem virtutibus instituerunt, praecedentibus in Christo patribus probandos offerre. Cum enim sancta Ecclesia eos, quos catechizamus, in fide et actione probos invenerit, quasi vasa quae offerimus in templum, per manum sacerdotum appendens, et puri metalli et perfecti ponderis esse reperiet. Quod et in hac Ecclesia per electos quotidie in credentium vita examinanda agitur, et in superna aeque Hierusalem, ut supra diximus, in eis qui ad eam intrare meruerint, perfectius completur. In hac namque vita doctores sancti quasi triduo manentes in Hierusalem, quarto die argentum et aurum quod obtulerant appendendum, sacerdotibus offerunt, cum et sese fide fortes, spe sublimes, dilectione ferventes exhibent, et suos quoque auditores per confessionem rectae fidei, instar argenti probati clarescere, per puritatem sensus inviolati, in modum auri primi fulgescere, per susceptionem in se spiritualium charismatum, quasi vasa Deo consecrata praeminere demonstrant. In superna quoque patria iidem doctores cum primo pro sua fide, spe, et charitate, deinde etiam pro illis quos docuerunt gratiam remunerationis accipiunt, quasi post gaudium triduanae mansionis in Hierusalem, ob donaria et vasa pretiosa, ac Deo digna quae attulerunt, amplius honorantur. Distat autem inter haec vasa quae Ezras cum sacerdotibus in Hierusalem offert, et ea quae supra Zorobabel ac Jesus obtulisse referuntur; quod illa de templo Domini translata in Babylone, et postmodum sunt Hierosolymam relata; haec autem in ipsa Babylonia facta, sed devotionis sunt gratia Hierosolymam missa a rege vel principibus Persarum, vel etiam a populo Israel, qui illis in partibus morabatur. Illa ergo vasa designant eos qui post acceptam notitiam et sacramenta fidei, post inchoata virtutum opera decipiuntur ab hoste antiquo, et in confusione rapiuntur errorum; sed miserante Christi gratia revocantur ad salutem. Haec autem illos qui cum peccato primae transgressionis morte obnoxii erant nati, sed per lavacrum regenerationis sacerdotum ministerio expiati, sanctae Ecclesiae sunt filiis aggregati. Illa poenitentes de suis erroribus, haec perseverantes virtute coepta gentes insinuant. De quibus bene subjungitur:
3.6.5
Descriptumque est omne pondus in tempore illo. Omne quippe pondus argenti et auri, et vasorum, quae Domino offeruntur, sacerdotes in templo describunt, cum doctores studiosi diligenter vitam examinant subditorum, et quantum singuli ad fidem vel operationem profecerint, subtili indagine dijudicant, et juxta suae modum capacitatis quemque in domo Dei per gradus sibi competentes ordinant. Sed etsi nunc praepositorum ignavia torpet, vitamque sibi commissorum aut ignorat, aut se nosse dissimulat, adest internus arbiter, qui numerum credentium, pondusque animi singulorum in trutina sui examinis integrum conservat, ut reddat unicuique secundum opus ejus. Potest et ita dici; quia pervenientibus sanctis praedicatoribus ad supernam Hierusalem cum his quos instruxerant, describatur in tempore illo omne pondus bonae actionis eorum, in libro vitae, et digna in coelis retributione donetur.
3.6.6
Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, etc. Magna devotio et religiositas ostenditur eorum qui, dum venerant a captivitate, pervenientes ad templum et altare Domini, primo omnium obtulerunt holocausta, non tantum pro seipsis, sed etiam pro omni Israel, hoc est, et pro eis qui jam domum reversi fuerant, et pro illis qui adhuc extorres patriae durabant, ut omnia omnis auctoris sui misericordia protegeret. Patet etiam spiritualis intellectus, quia illi veraciter et perfecte captivitatem antiqui hostis, qua peccando tenebantur, poenitendo evaserunt, qui se fixa intentione divino servitio subdunt, qui totos se ab infimis abstractos cupiditatibus, flamma desiderii coelestis ad superna accendunt. Hoc est autem holocausta, id est, tota incensa, sacrificia vel hostias Domino offerre, nil nisi ejus voluntatem in omnibus cogitare vel facere. Perfectae quoque mentis indicium est, cum quis pro omni Israel immolat, id est, pro generali fidelium omnium sospitate, quasi unitatis in omnibus ac fraternitatis memor, supernae pietati supplicat.
3.6.7
Dederunt autem edicta regis satrapis, etc. Alia Editio habet: Et clarificaverunt populum et domum Dei. Levaverunt ergo populum, dum eam auctoritatem regiam, qua Ezras sublimatus est, honorabilem omnibus fecerunt. Levaverunt et domum Dei augustius ornando vasis ac donariis, quae ad illam rex te consiliarii ac principes ejus miserunt; ministros quoque ac sacerdotes illius a tributis et vectigalibus, praeterquam Domino soli, liberos reddendo. Mystice autem populus et templum Dei unam eamdemque sanctae Ecclesiae figuram tenuit; quam levat Ezras et filii transmigrationis, allatis de Babylone vasis Deo sacris, cum praedicatores sancti, aggregatis ei, donante Domino, credentium coetibus, honorabilem eam omnibus etiam externis ac terribilem exhibent. Item praedicatores iidem, cum eos quos suis vel exemplis in bona conversatione instituere, vel verbis usque ad coelestium perceptionem praemiorum provehunt, levant jam populum et domum Dei, quia magnum profecto et manentibus in superna patria, et peregrinantibus adhuc in terra electis gaudium faciunt.
3.7.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII. Ezras audiens populum Israel uxoribus alienigenis esse pollutum, assumit habitum plangentis, ac veniam reatus a Domino precatur.
3.7.1
Postquam autem haec completa sunt, etc. Hujus culpa transgressionis, et in Malachia propheta manifeste descripta, ac prophetica auctoritate redarguta est; quia videlicet reversi de captivitate Babyloniae tam principes et sacerdotes ac Levitae, quam reliquus populus, adjecerunt uxores suas Israelitici generis, quae paupertate et inopia longioris vitae, et fragilitate sexus, non ferentes laborem, confectae erant, et infirmitatem ac deformitatem corporum contraxerunt, et cum alienigenis vel aetate florentibus, vel cultu corporum pulchrioribus, vel potentum ac divitum filiabus matrimonia copularunt. Quod non de Israel, qui tunc cum Ezra, sed de illis intelligendum est, qui cum Zorobabel et Jesu jamdudum de captivitate ascenderant; neque enim poterant hi, qui cum Ezra venerant, tam cito tanti ducis ac praesulis, ut intelligendum est, contemnere doctrinam, ut necdum quinque mensibus in patria demorati, suas reliquerint, et uxores acceperint externas; de quorum numero potius intelligendi sunt hi principes fuisse, qui hoc facinus ad Ezram referentes castigare curarunt. Nec mirandum quomodo hoc populus Israel cum sacerdotibus et Levitis scelus patrasse dicatur, cum illa transmigratio magis de Juda et Benjamin, quam decem tribubus, quae Israel vocabantur, exstiterint. Sciendum enim quod abducto in captivitatem Israel, id est, decem tribubus, indifferenter pristino nomine, et duae tribus Juda ac Benjamin appellant Israel. Populus igitur Israel hoc loco non ad distinctionem Judae et Benjamin decem tribus sunt accipiendae, sed ad distinctionem populorum terrarum generaliter populus Dei intelligendus, qui dignitatem sui nominis coelestis, terrenorum societate polluerit. Nam et idem Malachias propheta, quem ipsum esse Ezram Hebraei asseverant, in libro suae prophetiae hujus praevaricationis ita meminit: Transgressus est Judas, et abominatio facta est in Israel et in Jerusalem, quia contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam Dei alieni. Disperdat Dominus virum qui fecit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum. Ubi Judam dicens, manifeste primae transmigrationis populum hoc facinore pollutum significat. Quod vero adjungit: Disperdat Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob; appellatione magistri et discipuli, et principes et populum hac praevaricatione pollutum, atque consortio sanctorum, si non corrigent, ambos eradicandos esse docuit. Et quod addidit: Offerentem munus Domino exercituum, admonet incassum eos Domino victimas hostiarum offerre, qui seipsos peccando non timent diabolo subdere. Inter quae miranda fides, et propositum optimum populi de captivitate eruti, qui semen sanctum, alias autem gentes ad distinctionem suam populos terrarum appellant, ut palam insinuent seipsos, quamvis de terra procreatos, non tamen in terra, sed in coelis habere conversationem, dum prae caeteris nationibus in Deum coeli credebant, et coelestia ab illo beneficia consequi sperabant. Unde merito dolent sanctificationem suam ab hominibus gentium esse coinquinatam; et quod gravius est, principes etiam, a quibus corrigi debuerant, primos errasse fatentur. Notandumque diligenter, atque in exemplum operis trahendum, quod ea quae principes peccaverunt, et plebem sibi commissam peccare fecerunt, aeque principes alii, qui sanctius vivebant, corrigere satagunt. Verum quia per seipsos nequeunt, referunt ad pontificem, id est, archiepiscopum suum causam, cujus auctoritate flagitium tam grave, tam multifidum, tam diutinum expietur. Nulli autem dubium quin uxores alienigenae haereses et superstitiosas philosophorum sectas figuraliter exprimant. Quae cum in Ecclesiam incaute admittuntur, non solum semen sanctum catholicae veritatis et purae actionis suis contaminant erroribus, sed et peccata omnia, quibus ethnici solent pollui, dum Christiani non erubescunt imitari, quasi per uxores alienigenas degeneratam a semine sancto verbi Dei, quo fuerant generati, dicente apostolo Jacobo: Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis; et quasi profanam de filiabus exterorum sobolem procreant, dum, illecebras errantium secuti, perversos ex his actus in cunctorum notitiam proferunt.
3.7.2
Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum, etc. Ezras intimum cordis dolorem ostendit, scidit vestimentum, evellit pilos capitis et barbae; sedet moerens, ut tali dehonestamento corporis et indumenti cum moerore vultus velocius omnium animos ad poenitentiam vel sui vel fraterni reatus excitet, quia per vestimenta solent opera nostra designari, quibus aut ad gloriam, si munda, aut ad interitum quis induatur, si polluta, nec nuptiali splendida charitate probentur. Per pilos capitis cogitationes, quae de occulta cordis radice, velut de internis cerebri sinibus, oriuntur. Quae si rectae sunt, conservari: sin autem reprobae, debent abscindi. Unde de Samuele, qui sanctus erat futurus, ait genitrix: Et novacula non ascendet super caput ejus. Et apostolis Dominus: Et capillus, inquit, de capite vestro non peribit, quia nimirum omnes sanctorum cogitatus aeterna apud Dominum sunt memoria digni. At vero peccator, ut mundari possit ab iniquitatibus suis, reprobas necesse est a se cogitationes, origines videlicet et fomites malorum operum, abjiciat. Unde leprosus in Levitico cum recepisset sanitatem, inter alias purificandi caeremonias, etiam omnes pilos suae carnis eradere praecipitur, ut sic expiatus hostiis castra mereretur ingredi. Quia tunc demum a vitiorum foeditate perfecte mundamur, cum non solum actus, sed et cogitatus a nobis noxios expellere satagimus. Barba quoque, quae virilis sexus et aetatis index est, in significatione virtutis poni solet. Scidit pallium et tunicam pontifex, ut populum quem regebat, minus perfecta habere opera designaret, et quem sua soliditate necesse esset discindi per poenitentiam, atque in meliorem habitum renovari. Evellit pilos capitis, ut eidem populo intimaret cogitationes nequam suo de corde exstirpandas, ac renascendis utilibus locum esse dandum. Evellit et pilos barbae, ut in ipsis etiam, quas habere videbantur, virtutibus humiliarentur, et parva haec aut nulla in examine interni arbitri esse meminissent, quae vitiis esse permista clarescebat. Sedit moerens, ut per lamenta poenitentiae veniam reatus tanti promerendam esse doceret. Nec mirandum, si tanta boni praesulis coepta, magnum mox in subditis fructum virtutis procrearent. Vide enim quid sequatur:
3.7.3
Et convenerunt ad me omnes qui timebant, etc. O quanta rerum mutatio! Supra dictum est quod perfidia principum et magistratuum multi sunt ad luxuriam secuti, et nunc bono principe in lamenta converso, et per suos luctus ac lacrymas quid esset peccatoribus agendum innuente, convenisse dicuntur ad eum omnes qui timebant verbum Dei, quo transgressores esse puniendos comminatur. O quantum exempla pia bonos juvant doctores! Nihil omnino locutus Ezras, sed, solo audito scelere, in lacrymas et ploratus esse conversus scribitur, et turbam ad se fidelium non vociferando, sed moerendo traxisse. Subjungitur:
3.7.4
Et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea, etc. Paraverat se Ezras per compunctionem cordis, simul et afflictionem corporis, qui dignus efficeretur auditu supernae pietatis, et sic in verba orationis prorumpebat. Curvat autem genua, et expandit manus, fundit ad Dominum preces in tempore sacrificii vespertini; hoc Deo sacrificium gratius fore non ambigens, quod in spiritu humilitatis, et in anima contrita, quam quod carnibus et sanguine offerretur pecudum. Typice autem, quod indumento scisso curvat genua, et expandit manus ad Deum, et fusis precibus ac lacrymis plurimorum mentes ad poenitentiam convertit, ut in sequentibus scriptum est, Dominum Salvatorem ostendit, qui pro nostris sceleribus et ante passionem, et in ipso tempore passionis orare dignatus est; quique, extensis in cruce manibus, indumentum suae carnis ob nostram restaurationem ad tempus vulneribus scindi ac mortificari voluit, ut qui, sicut Apostolus ait, mortuus est propter peccata nostra, resurgat propter justificationem nostram. Quod apte in tempore sacrificii vespertini factum est, vel quia Dominus in fine saeculi sacrificium suae carnis et sanguinis obtulit Patri, ac nobis in pane et vino offerendum praecepit; vel quia ad finem proveniente sacrificio legali, sua nos passione liberavit, atque a populis terrarum separans, coelestes fecit, et castos sibi corde ac corpore concessit adhaerere. Ipsa quoque oratio, qua se, cum esset justus, populo peccatori sociabat, dicens:
3.7.5
Deus meus, confundor et erubesco, etc. Humilitati congruit Redemptoris nostri, qui in similitudine carnis peccati, ut peccata mundi tolleret, apparuit. Unde et in Psalmis, qui, Evangelio teste, ex ipsius persona scripti sunt, manifeste sua delicta appellat, quae in se susceperat nostra, dicens: Deus meus, Deus meus, quare dereliquisti me? Et adjiciens: Longe a salute mea, inquit, verba delictorum meorum. Et iterum: Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita; non quia ipse delicta in se, vel insipientiam posset habere, qui, sicut Apostolus ait, factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, ac redemptio; sed quia causam eorum quos salvare venerat, in se suscipiens, etiam ea quae illorum fragilitati veraciter convenerant, in se transferre dignatus est.
3.8.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII. Orante ac plorante Ezra, populus et ipse ad poenitentiam convertitur, unanimique consilio ab uxoribus separantur externis.
3.8.1
Sic ergo orante Ezra, et implorante, etc. Quantum oratio, fletus et lamentatio Ezrae profecerit, ostenditur, cum mox ad eum coetus fluentium permaximus utriusque sexus et omnis aetatis collectus esse perhibetur. Flebant autem vel hi qui peccaverant, poenitentiam sui reatus agentes; vel illi qui in castitate permanserant, de fratrum suorum praevaricatione et casu dolentes. Sed sive hi, sive illi, sive utrique fleverint, multum omnes conturbati ad preces et lamenta sui pontificis ostenduntur, cum etiam mulieres, cum pueri quoque hic interfuisse narrantur. Potest autem et ea discretione factum intelligi, quod prius innocentes et recti ad eum confluxerint, cum ait: Et convenerunt ad me omnes qui timebant verbum Dei Israel, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant; nunc vero etiam ipsi qui peccaverunt cum uxoribus suis et liberis poenitentiam acturi convenerint.
3.8.2
Et respondit Sechenias, etc. Secheniam hunc Josephus dicit primum fuisse Jerosolymitarum, qui et ipse, ut principem decebat, maxima auctoritate, mox intentione Ezrae juvabat, et populum videlicet una secum peccasse confitendo, et poenitentiam esse agendam suadendo, abjectis uxoribus alienigenis, cum eis qui ex illis nati erant liberis.
3.8.3
Et nunc si est poenitentia in Israel super hoc, etc. Si populum, inquit, perfecte hujus transgressionis poenitet, primo conversi ad Dominum promittamus correctionem, ac postulemus veniam; deinde ad nos ipsos reversi, omnem a nobis patrati facinoris et radicem exstirpemus et fruticem, ejectis videlicet uxoribus cum omni sua sobole non licitis; hoc est enim quempiam veraciter agere poenitentiam, et totum intus in corde ad Dominum converti, et foris omnes peccandi materias ab ipsa origine resecare. Quodque subjungit:
3.8.4
Surge, tuum est decernere, etc. Decentissime docet quomodo sit apud majores in consilio agendum, ut videlicet quisque pro suo sensu quod optimum intellexerit, sive intellexisse sibi visus fuerit, dicat; et tamen ei qui potest, locum decernendi relinquat, paratus obtemperare omnibus quae ille secundum voluntatem ac legem Dei agenda disposuerit.
3.8.5
Et surrexit Ezras ante domum Dei, etc. Eliasib erat summus sacerdos temporis illius, si quidem post Jesum filium Josedec, Joachim filius ejus, et post eum Eliasib filius illius, summi sacerdotii gradu functus est, et ut sequentia hujus sacrae historiae, et Judaica Josephi probat historia.
3.8.6
Panem non comedit, etc. Exemplum hic habebunt eximium non solum flendi et orandi, verum etiam jejunandi pro his qui peccaverunt; et cum beati sint lugentes, qui propria deflent peccata, quoniam accepta remissione consolantur, quanto esse beatiores credendi sunt, qui etiam fraternis lugent erratibus; et hoc in tantum, ut ne panem quidem et aquam, quae abstinentium est refectio, contingere velint, neque domum suam ingredi, vel in lectum sui stratus ascendere, sed in atriis domus Domini potius orantes pernoctare gaudeant. Ibi enim erat domus sacerdotis, quam, vespera superveniente, Ezras perhibetur ingressus. Denique alia Editio pro cubili Johanan, pastophoriam Johanan habet, quo nomine solet saepe Scriptura porticus illas cognominare, quibus templum erat undique circumdatum, et in quibus ministri et custodes ejusdem templi manere consuerant. Lugent etiam nunc in transgressione eorum qui de captivitate venerant, qui dolent eos qui nuper a peccatis poenitendo erepti erant, rursus ad ea peccando esse prolapsos, per quae denuo a diabolo possint captivari. De quorum seductoribus quasi de parentibus uxorum immundarum, loquitur apostolus Petrus: Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt. Et paulo post de eis qui velut de captivitate ascendentes, nihilominus per luxuriam sunt capti: Si enim, inquit, refugientes coinquinationes mundi, in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
3.8.7
Et missa est vox in Juda et Jerusalem, etc. Dum dicuntur filii Juda et Benjamin convenisse, manifeste patet quia hi qui alienigenarum uxorum connubio polluti sunt de prima transmigratione fuerant, quae de his tribubus erat, ac per Jesum et Zorobabel domum revocata est, sicut et superius diximus.
3.8.8
Ipse est mensis novus, vicesimo die mensis, etc. Nonus mensis ipse est qui ab Hebraeis Casleu, a Romanis vocatus December, quem in medio hiemis venire et esse pluvialem ac tempestivum, mirum quis nesciat. Unde diligentius notandum quia cum in medio hieme populus convenerit, tremere a peccato et pluviis memoratur. Cum enim pluvias ipso etiam tempore pluviarum ultra solitum cadere cernerent, reversi ad conscientiam, intellexerunt hoc ob sua scelera factum, iramque superventuram coelestem, ex ipsa aeris perturbatione admoniti timuerunt. Ideoque non in privatis domibus sua negotia agere praesumpserant, sed in platea domus Domini, assumpto poenitentiae et humilitatis habitu, consederunt. Hoc propter eos qui, turbatis licet elementis, et vel ventorum fragore, vel inundantia pluviarum, vel nivium acervis, vel ardore siccitatis, vel etiam exitio hominum, sive animalium, desuper ingravescente, atque ipso jndice per aperta indicia vim suae irae minitante, nihil omnino de correctione morum, qua judicem placent, plagamque impendentem evadant, inquirunt; sed tantum seduli pertractant qua arte adversa quae exterius propter peccata desaeviunt, aut evitent aut superent. Sedit autem populus in platea domus Dei, hoc est circa atrium sacerdotum, quo ipsa domus Dei undiqueversum erat circumdata, ut supra docuimus; habens circa se ex omni parte per quadrum aedes atriorum amplissimas, in quibus etiam populus, si quando propter pluvias opus esset, stare poterat, et nihilominus ea quae in templi januis gerebantur, vel circa templum, videre. Habebant namque interiores parietes juxta terram in columnis factos, exteriores solidos.
3.8.9
Et surrexit Ezras sacerdos, et dixit, etc. Hic locus respondet ad hoc quod supra dictum est: Et surrexit Ezras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib, et ingressus est illuc, panem non comedit, et aquam non bibit; lugebat enim. Ubi notanda devotio pontificis, qui lugens, orans, ac jejunans pro transgressione populi, per triduum in atriis templi permanebat; nec prius domum suam volebat intrare, quam, accepta consensione populi ex toto illum corde poenitentem conversumque ad Dominum videret. Cujus devotionis etiam reliqui principes fuisse consortes videntur, cum dicuntur et ipsi finita synodo abiisse in domos patrum suorum. Nam si non voluit hoc hac sententia sacrae scriptor historiae significare, quid opus fuit scribere quod, expleto colloquio, Ezras et principes familiarum in domos patrum suorum de templi septis exeuntes abierint, cum eos hoc facturos, etiam si Scriptura non dixisset, nemo non sciret? Quid opus addere, Et omnes per nomina sua, cum et hoc esset omnibus notissimum, nisi quia tales eos voluit intelligi quorum nomina et actus merito in memoria tenerentur, ac posteris noscenda traderentur?
3.8.10
Et sederunt in die prima mensis decimi, etc. Nota numerum ternarium figuris mysticis esse usitatissimum. Supra dictum est quod in tribus diebus omnes filii transmigrationis venire deberent in Jerusalem; et nunc in tribus mensibus, decimo videlicet, undecimo, et duodecimo, castigantur ab uxoribus alienigenis. Tres namque sunt virtutes, sine quibus ad vitam pervenire nequimus, fides, spes, et charitas. Tertio tempore saeculi veniens in mundum Dominus, gratiam nobis Evangelii contulit. Primum namque tempus ante legem in patriarchis, secundum in prophetis sub lege praemisit, in tertio ipse cum gratia venit; quia sua nos passione redimens, tertia die resurrexit a mortuis; per cujus gratiam, quia et consortio sanctae Ecclesiae copulamur, et a vitiorum expurgamur illecebris, apte filii transmigrationis, et in tribus diebus castigandi ab erroribus suis Jerosolymam convenerunt, et in tribus mensibus ipsi castigandi opus compleverunt. Sed et juxta litteram opportune satis ac salubriter elaboraverunt principes familiarum et Levitae, ut ante initium mensis primi consummarentur omnes qui profano erant connubio maculati; id est, a tali scelere purgarentur, quatenus ipsum mensem primum in quo erat pascha faciendum, mundi intrarent, mundi paschalia festa peragerent, mundi annum quem mundi inchoassent, ad finem usque perducerent. Quod etiam nos omnibus annis in Quadragesima paschae convenit imitari, ut instantibus solemniis dominicae Resurrectionis, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, quo et ipsi participes resurrectionis esse valeamus.
3.9.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIV. Summa eorum qui uxores quas duxerant alienigenas ejecerunt.
3.9.1
Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant, etc. Hebraei huic loco aptant illud Zachariae prophetae: Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini, et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei. Et paulo post: Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli. Et respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. Et ponite cidarim mundam super caput ejus. Recte, inquiunt, stabat Satan a dextris illius et a sinistris, ut adversaretur ei, quia vera erat accusatio, eo quod et ipse cum caeteris alienigenam accepisset uxorem. Quod autem dicitur, quia Jesus erat indutus vestibus sordidis, tripliciter interpretatur, vel ob conjugium illicitum, vel ob peccata populi, vel propter squalorem captivitatis. Angelus autem, ante cujus faciem stabat Jesus, praecepit caeteris angelis ex persona Domini ut auferant ab eo sordida vestimenta, de quibus diximus. Qui cum praeceptum opere complessent, rursus idem angelus loquitur ad Jesum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam; haec sunt sordida vestimenta; et indui te mutatoriis, hoc est, Israelitem tibi conjugem copulavi. Quodque sequitur: Ponite cidarim mundam super caput ejus; quae mitra a plerisque dicitur; in hac volunt intelligi sacerdotii dignitatem, quod, ablutis sordibus peccatorum, mundum habuerit sacerdotium. Sed intuendum, quod non scribit Ezras Jesum ipsum alienigenam duxisse uxorem, sed quosdam de filiis et fratribus ejus hoc facinore dicit esse pollutos. Quamvis et culpa filiorum ad patrem respiciat, nec perfecte possit esse justus qui filios delinquentes, dum potuit, corrigere neglexit. Unde aiunt quidam praefatam de Jesu prophetiam non ad filium Josedec, sed ad Dominum Salvatorem esse referendam. Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae Dei, sordida ad tempus vestimenta acceperit, ex compassione nostrae fragilitatis, dicente Isaia: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmatus est propter peccata nostra; cui Satan stabat a dextris, ut adversaretur ei, quaerens semper dextris ejus, et virtutibus contraire, ut sacra Evangelii refert historia. Et apostolus: Est, inquit, per omnia pro similitudine absque peccato. A quo sordida vestimenta auferuntur, et induitur mutatoriis, cum laverit nos a peccatis nostris in sanguine suo, ut sit quod apostolus ait: Quicunque ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis. Vel qui sordida habuit vestimenta in passione, mutatoria accepit in resurrectione, ita ut de illo veraciter dicere possimus: Qui etsi noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus. Cidarim quoque accepit in capite, quia sempiternum habere probatus est sacerdotium, juxta illud Psalmistae: Tu es sacerdos in aeternum. Quod vero dicit Ezras, fratres quoque Jesu filii Josedec uxores duxisse alienigenas, non fratres ejus carnales, sed more sanctae Scripturae cognatos oportet intelligi; neque enim fratres ejus germani eatenus in carne vivere, et voluptati operam dare potuerunt, cum centum et eo amplius anni essent transacti ex quo Cyrus, regnare incipiens, Jesum et Zorobabel cum transmigratione Juda et Benjamin, ad construendam domum Domini Jerosolymam remisit. Sequitur:
3.9.2
Et dederunt manus suas, ut ejicerent uxores, etc. Primo a se uxores abjiciunt illicitas, et sic pro se arietem offerunt, ut ablato scelere mundi ad altare accederent. Difficile namque est ejus acceptam Deo esse victimam, qui non prius culpam, pro qua offert, relinquere contendit, dicente Isaia: Quiescite agere perverse, discite bene facere. Et quia filii vel fratres fuere summi sacerdotis, qui primi peccaverant, recte in castigationem sceleris, arietem de gregibus offerunt, ut tali hostia designent, quia seipsos qui doctores populi ac principes quasi duces gregum sequentium esse videbantur, a pristina vita mactare, ac purgatos dignam poenitentiam Deo per meliorem vitam offerre disposuerant. Notandum inter ea quanta arte pugnandi diabolus fideles semper impugnet, quam nullum eis unquam securum a certando tempus relinquat. Ecce enim qui adversitatibus superari non poterant superantur blandimentis; vincebant hostes publicos aedificato templo Domini ac dedicato, sed vincebantur amore mulierum gentilium, ne templa cordium vel corporum suorum Deo inhabitatore digna servarent. Cujus rei temporibus nostris manifestissime est figura completa, cum videamus animos fidelium multo periculosius nunc interius tentari, a concupiscentia sua abstractos et illectos, quam tentabantur quondam extrinsecus, cum immanis adversarius contra eorum constantiam ferro et igne saeviebat. Sed aderit pietas Domini, quae, sicut tunc illis adversus aperta furentium certamina virtutem patientiae largita est, ita et nobis adversus subripientium laqueos blanditiarum cautelae donet custodiam. Denique agente industrio pontifice et his qui timebant Dominum cunctis, compuncti sunt corde qui peccaverant, et ejecerunt uxores alienigenas; sicque, expulsa turpitudine luxuriae, rediit decus castimoniae, atque in civitate Domini, ejecto rudere vitiorum, respersi sunt flores et aromata virtutum. Hucusque verba Ezrae, quibus et primo Zorobabel ac Jesu, et deinceps sua facta descripsit. Et ipse autem typum Domini Salvatoris manifeste tenuit, in eo quod sanctam renovavit Scripturam, quod populum de captivitate Jerosolymam revocavit, qua domum Domini majoribus donis sublimavit, quod duces trans flumen Euphratem, ac praesides qui legem Dei nossent, constituit, quod filios transmigrationis ab uxoribus castigavit externis. Restauravit enim Dominus Scripturam sacram, quia quam Scribae et Pharisaei, vel per traditiones suas foedaverant, vel juxta litteram tantum intelligendam esse docebant, ipse spirituali sensu plenam, prout a Moyse vel prophetis scripta erat, ostendit. Sed et Novum Testamentum misso desuper Spiritu sancto per apostolos sive apostolicos viros fecit describi. Eduxit populum de Babylonica captivitate, et ad Jerosolymam terramque repromissionis liberatum induxit, quia et semel passus in cruce mundum suo sanguine redemit, ac descendens ad inferos, quoscunque ibi veros Israelitas, id est, electos, invenit, abductos inde ad moenia supernae civitatis adduxit, eisque gaudia olim promissae haereditatis concessit. Et quotidie fideles a perturbatione mundi hujus congregans, ad consortium sanctae Ecclesiae regnumque perenne convocat. Auxit ornatus templi auro et argento et vasis pretiosis, quae vel populus Israel, vel principes Persarum, illo per eum miserant, quia in se credentes de utroque populo, Judaeo videlicet et gentili, in Ecclesiam introducens, claritate fidei et operis eorum hanc semper ornare ac glorificare non desistit. Constituit duces ac praesides omni populo trans flumen, qui legem Dei nossent ac docerent; quia in sancta Ecclesia, quae et flumine sacri baptismatis abluta est, et flumen Babylonium, hoc est, perturbationem saeculi fluctuantis fidei sinceritate transcendit, apostolos, evangelistas, pastores posuit, et rectores. Castigavit filios transmigrationis ab uxoribus alienigenis, quia illos qui professione fidei mundo abrenuntiaverant, illecebris mundi ultra servire prohibuit. Ejecit et filios talium genitricum de coetu transmigrationis, ne forte adulti perfidiam potius earum quam fidem sequerentur patrum, quia opera nostra etiam quae hominibus bona videntur, si carnalibus sint delectationibus permista, si originem de contagio humani favoris sumpserint, reprobasse docuit, neque illorum consortio digna, qui, mundum perfecte relinquentes, tota mente ad coelestia transeunt; qui non blandimentis enervari temporalibus, sed adversitatibus magis exerceri, atque ad requiem sempiternam gaudent praeparari. Quod si quis objicere voluerit, non esse scriptum quod filios adulterarum, sed tantum ipsas mulieres ejecerint, quamvis supra suggerente Sechenia, ac dicente: Percutiamus foedus cum Deo nostro, et projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, subjunctum sit continuo, et dictum: Surrexit ergo Ezras, adjuravit principes sacerdotum et Levitarum, et omnem Israel, ut facerent secundum verbum hoc, et juraverunt, intelligat quia si non projecerunt hos filii transmigrationis liberos, quos sibi mulieres alienigenae pepererant, illa fuerit causa, quod eos abrenuntiare maternae infidelitati docuerunt, et consecratos Domino per circumcisionem et hostiam salutarem suae fidei et castitatis consortes esse fecerunt. Cujus profecto rei in promptu esse mysterium constat, quia bona opera, quae intuitu temporalis commodi, vel favoris, vel delectationis agimus, aut inter mala sunt opera reputanda, aut infima intentione secernenda, et pro coelesti solum retributione sunt facienda. Qui enim, verbi gratia, jejunat, orat, eleemosynam dat illa intentione, ut videatur et laudetur ab hominibus, talis nimirum proles bonae actionis quasi de immunda genitrice nata est conscientiae sordidantis; ideoque transmigrantium in coetu, qui de Babylone Jerosolymam ascenderunt, partem habere non potest, quia nimirum justitia, vel potius simulatio justitiae, quae in praesenti mercedem suam recepit, futura in coelis mercede carebit. At si talis auctor operis, mentem ad meliora convertens, pro coelesti retributione facere coeperit quae pro inanis appetitu laudis faciebat, quasi sobolem suam, tametsi indigne editam, Domino consecrans, civem Jerosolymitanam facit, quia opus male inchoatum corrigens ex tempore, perpetua in coelis mercede dignum reddit.

Intertext edge

Open linked passage

Note