Allegorica expositio in Esdram et Nehemiam
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8457 Alexine
5.1
XXXI. Principes de filiis Juda, Benjamin et Levi, habitant in Hierusalem, simul et decima pars reliquae plebis.
5.1
Habitaverunt autem principes populi in Hierusalem. etc. Nunc completa est dispositio, quae mox facta civitate erat inchoata; sed usque ad hoc tempus nequibat terminari, priusquam recensito populi numero, et expletis solemniis septimi mensis, qui videlicet in ipsa sancta civitate, qui et aliis in urbibus habitare deberent. Congruit autem figuris sacramentorum quod principes populi in Hierusalem habitasse referuntur. Decet namque praesules sanctae Ecclesiae, quantum culmine potentiae plebem transcendunt, tantum eam et vitae meritis transcendere. Civitates quippe Israel reliquae devotam plebis Dei conversationem designant. Porro habitatio Hierosolymorum, eorum specialiter actus figurat, qui, superato jam certamine vitiorum, libera mente visioni supernae pacis appropinquant, juxta illud Psalmistae: Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Unde etiam consequenter decima pars plebis in Hierusalem habitationem sorte electa suscepit, reliquae vero novem suis in urbibus resident; quia nimirum perfectorum est, eorum videlicet qui praecepta Decalogi ad integrum in Dei et proximi dilectione custodiunt, arcanis coelestibus mente proximare, atque( ut ita dixerim) summae pacem beatitudinis inter turbines vitae labentis imitari. Quamvis et illis qui generalia Dei mandata servant intrandi ad vitam aeternam janua pateat, juxta quod Dominus in Evangelio interroganti se diviti declarat. Tales namque quasi in civitatibus sibi a Domino traditis commorantur, quia in custodia divinae legis sese ab insidiis hostis antiqui munire solerter invigilant. Qui vero perfecti esse volentes, omnibus suis venditis, atque in eleemosynas pauperum distributis, sic Dominum sequuntur, hi velut in arce Hierusalem et proximi templo Dei atque arcae testamenti inhabitant, quia gratiae Conditoris sui sublimius appropiant. Bene dicitur, quia non eis humanae providentia electionis, sed proventu sortis contigerit habitatio sanctae civitatis, sicut et caeterarum possessio civitatum temporibus Josue sorte data est filiis Israel; quia nimirum et parva parvi et magna bona magni, non sui libertate, vel industria arbitrii, sed occulti judicis ac largitoris munere percipiunt.
5.2
Benedixit autem populus viris, etc. Et nos sublimem vitam electorum, quam sequi imitando non possumus, congaudendo ac venerando nostram facere debemus. Notandum autem, juxta fidem sacrae Historiae, quia non alii erant qui in Hierusalem habitasse dicuntur, quam de tribu Juda et Benjamin, et Levitae. Sequitur enim manifeste:
5.3
Habitavit autem unusquisque in possessione sua, etc. Quibus verbis aperte docetur quod universus Israel, id est decem tribus, suis in urbibus habitabant, in quibus etiam sacerdotes et Levitae decretam sibi ex lege portionem tenebant. De tribu autem Juda et Benjamin quoscunque sors eligebat, habitabant in Hierusalem; simul et de sacerdotali ac Levitica tribu. Tribus namque Benjamin ibi antiquitus manebat; quoniam huic civitas illa sorte provenit. Tribus autem Juda ibidem intravit a temporibus David, cum eam illo totius Israelitici regni metropolim fecit. Quibus et Levi tribus addita est, ex quo ibidem arca testamenti adducta, et altare ac templum Dei constructum est. Vide enim sequentia libri hujus et invenies quia de his solummodo tribus tribubus habitatores Hierusalem computat, quorum etiam summam subtiliter omnium annectit; expleto autem horum catalogo, curavit adhuc adjungere Scriptura quibus in urbibus caetera pars earumdem tribuum habitaverit. Nam sequitur:
5.4
De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe, etc. Bersabee etenim ad australem plagam erat terminus Juda, vallis autem filiorum Ennon ad aquilonem juxta Hierusalem ad orientem. Deinde et filiorum Benjamin civitates simili ordine replicantur. Quodque illis enumeratis adjungitur:
5.5
Et de Levitis portiones Juda et Benjamin, significat quod in possessionem filiorum Juda et Benjamin Levitae sortem juxta decretum legis acceperint. Haec de historia paucis dicta sint. De quibus omnibus si quid etiam allegoricum, et nostris actibus accommodum audire sensum delectat, Juda interpretatur confitens, Benjamin filius dexterae, Levi assumptus. Quorum omnium tribus partim in Hierusalem, partim in subjectis civitatibus a Deo sibi datis inhabitant, quia multi ac diversi sunt profectus fidelium, pro quibus et multae mansiones in domo Patris in coelis, ut supra docuimus. Alii generalia Dei praecepta servare contenti sunt: non occidere, non adulterare, non facere furtum, non falsum testimonium contra proximum loqui; honorare patrem et matrem, et diligere proximos tanquam seipsos. Alii arctiorem vitae perfectae viam apprehendere conantur, qui tamen omnes pro sua quisque vocatione gratiam Conditoris sui laudat et confitetur, filiique sunt regni perennis, quod est in dextera ejus; atque ab illo assumuntur in vitam, cum venerit articulus discriminis illius, in quo duo erunt in agro, unus assumetur, duae molentes in mola, una assumetur, et una relinquetur
5.6
Hi sunt autem sacerdotes et Levitae, etc. Hic principes sacerdotum una cum fratribus suis, id est minoribus sacerdotibus, ac Levitae describuntur, illi qui cum Zorobabel et Josue filio Josedec de Babylonia captivitate ascenderunt. Quibus explicatis adjunguntur et illi qui ex eo tempore in principatum sacerdotii sibimet invicem usque ad initium regni Macedonum successerunt. Sequitur enim:
5.1.1
XXXI. Principes de filiis Juda, Benjamin et Levi, habitant in Hierusalem, simul et decima pars reliquae plebis. CAPUT XXXII. Progenies Josue sacerdotis magni, et qui temporibus illis principes fuerunt sacerdotum et Levitarum, exponitur.
5.1.1
Josue autem genuit Joacim, etc. Denique Jedduam, qui ultime in his positus, scribit Josephus, temporibus Alexandri Magni fuisse principem sacerdotum, occurrentemque ei cum fratribus suis, humiliter ab eo atque honorifice susceptum. Quem quidem ille Jaddum nominat, et esse dicit patrem Oniae sacerdotis magni, de quo in Machabaeorum libro scribitur; non quod hujus conditor libri Nehemias ad illa usque tempora vivere in carne potuerit, sed quia infantiam ejus noverit, qui tamen post longo tempore mortis ejus ad gradum sacerdotii pervenire potuerit. Nam et in fine hujus libelli filiorum Joiada, filii Eliasib mentio est, quod unus ex eis gener fuerit Sanaballat Horonitis, cujus quidem generi nomen tacetur. Sed quia Joiada idem avus est Jedduae, constat generum, de quo sermo est, aut verum patrem ejusdem Jedduae, aut patruum fuisse, ideoque illum, superstite adhuc Nehemia, nasci potuisse.
5.1.2
In diebus autem Joacim erant sacerdotes, etc. Descripta autem successione principum sacerdotum, additur etiam catalogus minorum sacerdotum ac Levitarum qui illorum fuere temporibus; ut scire possimus, qui, aggregato in Hierusalem civium numero copioso, sacerdotum quoque ac Levitarum coetus fuerit eximius ac nobilissimus, qui ad ministeria templi et altaris, ad confitendum et laudandum Deum, ad custodiam ejusdem templi et civitatis, ad erudiendam plebem sufficerent. Neque absque mysterii sacratioris intelligentia factum est, quod reaedificata civitas Hierusalem tantam civium copiam in omni gradu et ordine meruit, quantam insistente ac destruente hoste nunquam perdidisse legitur. Sic etenim saepe sancta Ecclesia ex detrimentis suis majora recepit incrementa, cum uno per incuriam lapso in peccatum, plures exemplo ejus territi, ad persistendum in castitate fidei fiunt cautiores. Saepe idem ipsi qui peccaverunt, majores post actam poenitentiam bonorum operum fructus ferre incipiunt, quam ante incursum peccati ferre consuerant. Saepe ab haereticis Ecclesia vastata, postquam instantia catholicorum doctorum lucem veritatis recepit, plures ad cognoscendam tuendamque rationem recuperantes, ejusdem veritatis filios procreavit. Neque enim unquam beati Patres Athanasius, Ambrosius, Hilarius, Augustinus, et caeteri tales, tot et tam magnificos in sanctam Scripturam tractatus conderent, si non contra fidem rectam tam multifarius haereticorum fuisset error ortus. Sed dum haeretici mendacium suum testimoniis Scripturarum astruere nitebantur, coacti sunt partes econtrario earumdem Scripturarum illos auctoritate refellere, et harum dicta quomodo sint recte intelligenda disserere. Quae nos hodie eorum scripta legentes, quasi ad portas et vestibula sanctae civitatis ac templi custodes vigilantiores, quasi ad officium altaris et hostiarum Domini copiosiores accipimus ministros; quia per illorum sermones ad custodiam fidei, et bonae actionis ad serviendum intentius divinae obtutibus majestatis erudimur. Potest hoc etiam de persecutione gentilium, qua Ecclesia sancta creberrime concussa est, mystice accipi; quae occasione quidem martyrum videbatur funditus esse delenda, sed eis in occulto coronatis melius construebatur. Quorum etiam post mortem clarescentibus miraculis, major ad confessionem fidei populus confluebat, donec apex quoque ipse mundani imperii jugo Christi suavissimo collum subdere consensit, ut status sanctae civitatis, id est Ecclesiae Christi, qui diutius a regibus fuerat impugnatus incredulis, denuo credentium regum et principum saeculi adjuvaretur et propagaretur instantia; quomodo civitatem Hierosolymam reges quidem Chaldaeorum, qui interpretantur feroces, vel quasi daemonia subverterunt, sed reges Persarum, qui interpretari dicuntur tentati, amica provisione restaurant, et honore debito exaltant.
5.2.1
XXXI. Principes de filiis Juda, Benjamin et Levi, habitant in Hierusalem, simul et decima pars reliquae plebis. CAPUT XXXIII. Dedicatur civitas Hierusalem in laetitia solemni, et recensentur custodes super gazophylacia thesauri ad oblationes sanctorum.
5.2.1
In dedicatione autem muri Hierusalem, etc. Jam dudum aedificata erat civitas, sed non decebat eam dedicari priusquam habitatoribus aggregatis, et ministri templo idonei, et portis ac vestibulis essent custodes deputati. Facta autem civitas sancta dedicatur, cum, completo in fine saeculi numero electorum, Ecclesia universaliter in coelis ad visionem sui Conditoris introducitur. Cujus vitae desideriis, quoties in hac vita sustollimur, quasi de figura civitatis nostrae dedicatione laetamur. Unde et bifarie haec eadem dedicatio potest per significationem accipi; interim videlicet in spe desiderantium ac mundantium oculos cordis, quibus Deum videre valeant; tunc vero in re ipsa fruentium divina visione beatorum hominum in corporibus spiritualibus inter angelicorum agmina spirituum.
5.2.2
Requisierunt Levitas de omnibus locis suis, etc. Requiruntur et Levitae spirituales, hoc est assumpti in sortem regni de omnibus locis suis, quando mittet Filius hominis angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum coeli. Faciuntque illi dedicationem in laetitia, cantico, gratiarum actione; atque in organis musicorum variis, cum in perceptione aeternae vitae invicem gaudebunt, gratias agentes ei cujus dono illam intrare civitatem meruerunt. Cymbala autem, psalteria et citharae, ipsa possunt corpora sanctorum jam tunc immortalia intelligi, in quibus suavissimos laudationis suae sonos sunt Domino reddituri. Sed in praesenti vita Levitae congregantur in Hierusalem, cum memoria supernae pacis fideles accensi totam in ea suae mentis delectationem collocant, ac de ea quam se percepturos sperant aeterna in coelis haereditate; et si necdum queunt intuendo, saltem desiderando laetantur, juxta illud Psalmistae: Laetamini, justi, in Domino, et confitemini memoriae sanctificationis ejus. Faciunt enim dedicationem in cantico et gratiarum actione, cum laetante in Domino mente, quidquid in mundo sive adversi sive prosperi occurrit, excipiunt. Faciunt et in cymbalis, psalteriis et citharis, cum etiam gratos bonorum sonos operum ad aures faciunt sui Conditoris ascendere, cum his quoque corda proximorum ad amorem ejusdem Conditoris ac Salvatoris accendunt.
5.2.3
Congregati sunt ergo filii cantorum, etc. Filii cantorum sunt imitatores eorum qui devota atque hilari mente Domino famulari, vel etiam verbum ejus aliis praedicando resonare studuerunt; qui sibi villas in circuitu Hierusalem faciunt, cum vicinia supernae patriae sublimi corde inhabitant, dicentes: Nostra autem conversatio in coelis est. Faciunt autem easdem villas in campestribus circa Hierusalem, cum tanto magis se dilatato in Deum corde humiliant, quanto suavius gloriam sublimitatis ejus gustando contingunt; qui videlicet omnes, et nunc profectibus bonorum operum, virtutum coelestem congregantur ad patriam, et ipso tempore dedicationis, hoc est perpetuae remunerationis, ibidem pariter inveniuntur.
5.2.4
Et mundati sunt sacerdotes et Levitae, etc. Justus omnimode ordo, ut qui populum mundare desiderant doctores ac praesules, prius ipsi mundentur; primo corpus suum castigent, et servituti subjiciant, ne forte aliis praedicantes, ipsi reprobi inveniantur. Mundati sunt autem sacerdotes et Levitae orationibus et oblationibus victimarum, simul et ab uxoribus continendo, mundaverunt populum, eamdem continentiam praedicando. Mundaverunt et portas et murum cum tibiis et canticis psalmorum, comitante ipso populo circumeundo. Mundaverunt pariter una secum populum, portas, et murum, expleto circuitu victimas magnas pro statu civium, simul et civitatis offerendo. Sed et nunc hi qui sacro ducatu plebibus praesunt, et assumpti sunt a Domino in ministerium spirituale, quo majorem nostrae dedicationis, quae est in resurrectione futura, memoriam gerunt, eo instantius et seipsos et sibi commissos quosque mundare ac sanctificare contendunt; ne quis forte in sordido mentis habitu inventus, a communi sanctae solemnitatis jucunditate foras ejiciatur, vinctisque manibus ac pedibus in tenebras exteriores mittatur.
5.2.5
Ascendere autem feci principes Juda super murum, etc. Principes Juda, id est, confessionis sive laudis, provectiores sunt quique sanctae Ecclesiae doctores, qui in dedicatione civitatis super murum ascendunt; quia ubi tempus retributionis apparuerit, generalem sanctae Ecclesiae conversationem altius vivendo transcendisse probabuntur. Hi sunt namque de quibus eidem Ecclesiae Dominus per prophetam pollicetur, dicens: Super muros tuos constitui custodes( Esa. XXVI). Unde justum est, ut qui nunc murus sanctae Ecclesiae vice vigilum praelati sunt, tunc quoque eisdem gloria remunerationis praemineant. Ubi duo magni laudantium chori statuuntur, quia de utroque populo, Judaeorum scilicet et gentium, qui superna in patria Deum collaudant, adveniunt. Quod etiam in hac vita quotidie geri doctus quisque cognoscit. Qui videlicet chori eunt ad dextram super murum, quia justi ad vitam aeternam recte conversando, et semper in praesenti festinant, et in futuro perveniunt. Eunt ad portam sterquilinii, in praesenti quidem ut spurcitiam peccatorum de Ecclesia correctius vivendo, et errantes corrigendo expurgent. In futuro autem, ut eos qui corrigi noluerunt, judiciaria potestate de civitate Domini, hoc est ab ingressu patriae coelestis expellant. Vel certe chori laudantium ad dexteram eunt super murum ad portam sterquilinii, dum eos laude dignos praedicant, qui omnem immunditiam de Ecclesia praedicando, arguendo, excommunicando, anathematizando, eliminare curabant.
5.2.6
Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias, etc. In hac quidem vita filii sacerdotum, in dedicatione civitatis Dei tubis canunt, quoniam ad memoriam patriae coelestis corda auditorum praedicando succendunt, et hoc in vasis cantici David viri Dei, quando non sensu vel desideriis innitentes, sed patrum ac prophetarum per omnia vitam sequentes, doctrina, verbo praedicationis insistunt. Quos Ezras scriba legis Dei antecedit ad portam fontis, dum in omnibus quae agunt verba sacrae Scripturae prae oculis habent, quibus perducentibus ad ingressum vitae aeternae perveniant. De quo dicit Psalmista Domino: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos, quoniam apud te est fons vitae.
5.2.7
Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David, etc. Supra, cum civitas aedificaretur, dictum est: Quia qui portam fontis aedificarent, ipsi mensuram sui operis usque ad gradus qui descendunt de civitate David, perduxerint. Ibi ergo descensio graduum, cum aedificaretur; hic vero cum dedicaretur civitas, ascensio nominatur; sicut etiam ibi labor et certamen cum hoste gerebatur, hic devicto hoste laetitia celebratur, quia nimirum sancti omnes, qui in praesenti humiliantur sub potenti manu Dei, in futuro exaltabuntur ab ipso. Qui nunc muros Ecclesiae in terra de vivis lapidibus, videlicet sanctis animabus, in afflictione et periculis, in vigiliis multis aedificant, tunc completo eodem aedificio, et in regno coelorum sublevato, ipsi gaudentes ad contemplandam ejus claritatem ascendunt. Domus autem David, id est, manu fortis et desiderabilis, omnes sunt justi, qui gratia sui Conditoris impleri, et inhabitari solent ab ipso. Ascenduntque filii sacerdotum super domum David, dum sancti praedicatores, sive martyres, sicut nunc generalem justorum vitam, vel ministerio verbi, vel agone martyrii transeunt; ita tunc generalia eorum praemia sublimioris dona remunerationis antecedunt. Quibus apte convenit illa fidelium servorum parabola, quorum uni dicenti, Domine, mna tua decem mnas acquisivit; ait idem Dominus, Euge, serve bone, quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens super decem civitates. Alteri idem dicenti, Domine, mna tua fecit quinque mnas; et, Tu, inquit, esto super quinque civitates. Quantos enim nunc quisque verbo vel exemplo suo erudit ad vitam, pro tantis tunc in perceptione vitae gloriosior apparens honorificabitur. Perveniunt quoque sacerdotes usque ad portam aquarum ad orientem, quando hi qui in hac vita, quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desideraverunt apparere ante faciem Dei, ad affectum ipsius desiderii pertingunt, ortumque Solis justitiae sine occasu videre merentur. Quod autem dicitur, Et contra eos ascenderunt; non contrarietatem distantiae, sed occursum significat consonantiae, qua electi et in hac vita semel alterutrum ad amorem sui Auctoris accendunt, et in illa perfectius eum in sua invicem beatitudine congaudentes, semper absque fastidio laudant, juxta exemplum seraphin, qui propheta teste, alter ad alterutrum clamantes, socia sanctam Trinitatem exsultatione concelebrant.
5.2.8
Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, etc. Longum est de singulis portis sive turribus specialiter disserere; tantum dixisse sufficiat quia qui portas, turres, et murum civitatis in magno labore, aerumna, fame, frigore, vigiliis diurnis, nocturnis quoque, repugnante indefesso hoste atque insidiante, perfecerunt, tunc repulso et confuso hoste per ejusdem civitatis portas, turres et aedificia deambulantes, in canticis et hymnis, in psalteriis, cymbalis, citharis, in tubis et gratiarum actione, una cum ipsis qui auctores operis et doctores legis Dei fuere, magistris collaetantur. Quod eodem ordine etiam in spirituali aedificio fieri, nulli dubium est. Cum instante tempore ultimae retributionis, quasi diu desiderata dedicatione civitatis Dei, fides aeterna pro operibus suis praemia consequitur; quando velut Nehemias et Ezras, caeterique sacerdotes et Levitae, suos singuli operatios producentes, cuncti fidelium populorum magistri, suos quique, quos Domino acquisierunt auditores, ad moenia patriae coelestis introducunt. Tunc inter alia sanctae moenia civitatis, etiam super turrim furnorum, in cujus pridem structura desudabant, Nehemias cum choro laudantium incedit, cum magistri veritatis de sublimibus eorum, quos docuere, praemiis laetantur. Si enim panes fornacei, qui in abdito coquuntur, internam mentis fidelium devotionem, quae charitatis est igne confirmata, significant; unde et tales in sacrificium Domini per legem jubebantur offerri, qui per furnos, in quibus iidem panes coquuntur, aptius quam ipsa illorum corda, quae flamma amoris intimi semper ardere, et virtutum facta sive verba solent procreare, figurantur. De quibus pulchre propheta dicit: Dominus tuus est ignis in Sion, et caminus ejus in Hierusalem. Et Lucas ipse de se: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Et contra, reproborum corda et ipsa ardent, sed igne scelerum. Unde alius propheta de illis: Omnes, inquit, adulterantes velut clibanus corda eorum. Structores ergo sanctae civitatis, inter alia turrem furnorum aedificant, cum doctores auditorum suorum corda in fide et opere veritatis instituunt, quo digni fiant ad majora Spiritus dona percipienda, novasque quotidie virtutum dapes in gaudium populi Dei proferendas. Gaudentes vero, et Domino laudem canentes, super turrim furnorum in die dedicationis Hierosolymorum incedunt, cum in tempore futurae retributionis de illorum quos vitae magisteriis instituere gloria, aeterna beatitudine congaudent. Furni itaque sunt corda electorum, in quibus charitas diffunditur per Spiritum sanctum, qui datus est illis. Turris autem furnorum, ipsa est sublimitas et custodia bonorum operum; quae eadem corda, ne a malignis spiritibus possint laedi, ne flamma virtutum, vento elationis inflari vel turbari valeant, circumspecta semper necesse est cautela et sollicitudine muniri.
5.2.9
Et steterunt duo chori laudantium in domo Dei, etc. Praeambulantes moenibus et hortis civitatis, in carmine laetitiae, et organis musicorum, redeunt ad templum Domini; ut ibi quoque stantes, laudem Domino consonantibus tubis referant, ibi oblatis victimis vota dedicationis impleant. Ipsam autem unam eamdemque futurae vitae patriam mystice domus Domini, quam et civitas Domini designat, sicut et praesens Ecclesia consuete in Scripturis et domus Christi appellatur, et civitas. Verum distat, quod aedificia civitatis in carminibus gratiarum et organis ascendisse laudantes; in domo autem Dei stantes laudasse, et clare cecinisse perhibentur. Ascendunt namque electi moenia civitatis, quae fecerunt cum gaudia supernae patriae, quae ipsi instantia bonorum operum sua fecerunt, introeunt. Cernunt diversitatem portarum, et turrium et aedificiorum celsitudinem, cum introeuntes in domum Patris, multarum inibi mansionum differentiam pro diversis hominum meritis contemplantur. Stant autem in domo Dei, et clarius canunt, cum in suas singuli mansiones recepti, in perpetua sui Conditoris visione stabili habitatione perseverant, ejusque laudes in saeculum Dei voce indivisa concelebrant. Ubi duo erunt chori laudantium, vel de utroque videlicet populo, ut supra interpretati sumus, connexi, atque in unam divinae laudis modulationem copulati; vel de angelis et hominibus facti, completa promissione dominica, qua dicitur, quod erunt homines aequales angelis Dei. Sed et in hac vita ascendunt in civitatem Domini justi cum hymnis dedicationis, quando in memoriam futurae remunerationis toto corde inhiantes, in bonis quotidie operibus magis magisque proficiunt, juxta illud Psalmistae: Ascensus in corde suo disposuit in valle lacrymarum. Et iterum: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Ecce enim et immaculatos dicit in via ambulantes in lege Domini, quia sic nimirum acceptam cordis et operis innocentiam tenent, ut super ad altiora crescere virtutum merita contendant. Stant autem in domo Domini cum laudibus, quia in ipso bonorum operum profectu indefessi perseverant, juxta illud beati Eliae: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto, id est, in cujus complenda voluntate indefatigabili mente permaneo. Bene autem sequitur:
5.2.10
Et immolaverunt in die illa victimas magnas, etc. In die namque illa perpetuae lucis( de qua dixit Zacharias: Et erit dies una, quae nota est Domino non dies, neque nox: hoc est a labentium temporum consuetudine remota) magnas Domino victimas electi immolant, illas videlicet quas in spe futurorum degustans Psalmista dicebat: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Qui bene etiam, ubi hanc se hostiam sacrificaturum speraret, ostendit, cum protinus adjungit: Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini, in conspectu omnis populi ejus in medio tui, Hierusalem. In medio quippe Hierusalem vota Deo in conspectu omnis populi ejus reddimus, cum in coelesti patria omni sanctorum multitudine congregata, eas pro quibus in praesenti gemimus, quasque gratiarum quotidiano desiderio sitimus, laudes ei offerimus.
5.2.11
Deus enim laetificaverat eos laetitia magna, etc. Haec ad aedificationem sanctae civitatis illius quae est in futuro, veraciter pertinent, in qua Deus est rex ille qui sua praesentia suos cives laetificat, magna utique laetitia; unde et eodem nato in carne Rege, pastoribus apparens angelus aiebat: Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Ad distinctionem nimirum humani gaudii, quod et parvum et transitorium est; et ideo sapientibus nihili pendendum. Bene autem in illa quam Deus suae civitati tribuit laetitia, uxores quoque civium, simul et liberi gavisi esse referuntur; quia tempore resurrectionis non solum illi qui vel evangelizando verbum, vel fortiter in operibus fidei persistendo Ecclesiam aedificaverant, fructum sui magni laboris accipiunt magnum; sed et infirmiores quique ejusdem fidei consortes, una eademque cum eis vitae aeternae perceptione laetantur. Benedixit enim omnibus timentibus se Dominus, pusillis cum majoribus. Potest haec dedicatio etiam in hac vita typice, in quibusdam electis apte intelligi, qui, purificato cordis oculo, ea quae in futuro cuncta perceptura est Ecclesia, nonnulla ex parte gaudia contemplari merentur, ut Esaias, Ezechiel, Daniel caeterique prophetae; ut apostoli, qui clarificatum in monte sancto Dominum videre gaudebant; ut Paulus, qui in paradisum atque in tertium rapi coelum meruit; ut in Apocalypsi sua Joannes, qui universi quo altius edita supernae civitatis ingrediebantur, eo clarius laudes Domini canere, ac victimas illi bonorum operum maximas semper immolare curabant.
5.2.12
Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri, etc. Gaudentibus universis de aedificatione ac dedicatione civitatis, procuratum est omni instantia, ut cultus in ea religionis, qui per caeremonias, maxime doctrinam et officia sacerdotum, Levitarum, cantorum et janitorum erat institutus, servaretur et cresceret. Ideoque statuti sunt viri strenui, qui collatam a populo pecuniam diligenter in aerarium templi colligerent et custodirent, propter usum eorumdem ministrorum templi et altaris; primitias quoque frugum, ac decimas, et vinum et libamina, quae ad templum deferebantur, sedula cura conservarent; quatenus abundante copia eorum quae vel Domino essent offerenda, vel ex quibus ipsi ministri Domini vivere possent, libentius eorumdem ministrorum multitudo in Hierusalem sibi mansionem facere consentiret, a quibus conflua turba populi doceri, simul et sanctificari deberet.
5.2.13
Quia laetatus est Juda in sacerdotibus et Levitis astantibus, etc. Illa erat causa ut populus sacerdotes et Levitas, caeterosque sanctorum ministros in Hierusalem habitare diligeret; quia laetatus est in bonis eorum operibus, quorum instantia Deo devota, et ipse populus correctus ab erroribus, et civitas erat exstructa, ac magna cum laude laetitiae dedicata. Hujus autem capituli nobis expositio allegorica in promptu est; quia Dominus statuit eos qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere. Sed vae illis sacerdotibus ac ministris sanctorum, qui sumptus quidem cum gaudio debitos sumere a populo delectantur, sed nil pro ejusdem populi student salute laborare, non aliquid sacri ducatus ei recte vivendo praebere, non de suavitate regni coelestis ei quidpiam dulce praedicando canere, sed nec januam ei supernae civitatis aperire, municipatum in coelis habendo, verum potius occludere perverse agendo probantur. In quorum operibus nequaquam confidens, sive laudans Dominum populus laetari, sed multo magis cogitur affligi. Notandum sane quod Judas, qui supra in aedificatione civitatis quasi desperans loquebatur: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus aedificare murum, et caetera illius loci; jam nunc receperat fortitudinem et mentis et corporis ad exportandam humum, quae impediebat ad aedificandum murum qui ceciderat, ad superandas hostium insidias quae imminebant. Ideoque merito laetatur in sacerdotibus et Levitis, cantoribus et janitoribus, quorum labore et exhortatione tantum periculum afflictionis evasit, tamque magnam recuperatae gloriam prosperitatis invenit. Et tu ergo si humo vitiorum cor tuum praegravari, ne in eo civitatem divina inhabitatione dignam aedificare valeas, si te ab expurgandis vitiorum ruderibus, ab aedificandis virtutum moenibus, hostem malignum retrahere velle perspexeris, audi consolationem et consilia sacerdotum; auscultandis et custodiendis divinis lectionibus assiduus esto; sicque stes, ut habitaculum praetorii tui, expulsis daemonum insidiis, Deus victor, quasi suam civitatem sanctificaturus, et mansionem apud te facturus introeat.
5.2.14
Et sanctificabant Levitas, etc. Populus sanctificabat Levitas, decimas eis dando, quasi sanctis Dei; et ipsi Levitae sanctificabant sacerdotes, decimam eis partem, quasi sublimioribus de suis offerendo decimis.
5.2.15
In die autem illo lectum est in volumine Moysi, etc. Constat Moabitas et Ammonitas, quia de incesto nati sunt, haereticorum figuram tenere, quorum auctores, dum doctrinam patrum, de qua ipsi eruditi sunt, male intelligendo corrumpunt, quasi filiae Loth semine paterno furtim et in tenebris, et non legitime utuntur: ideoque talium proles, hoc est sectatores haeresum, nullam unquam in Ecclesia Domini partem habere queant. Nam quicunque ex his corriguntur, jam non erunt talium soboles genitricum. Occurrerunt autem filiis Israel, egredientibus ex Aegypto, cum pane et aqua, si ipsi bene viventes, et catholica in pace versantes, solatium verbi Dei conferrent eis, qui nuper a servitio peccatorum per aquam baptismi et per fluctus maris eruti, ad libertatem patriae coelestis anhelant; quomodo fecit Bercellai Galaadites, qui fugienti David et exercitui ejus a facie Absalon, cum alimentis occurrit, quo eos refocillando adjutos, adversus tyrannidem novam filii regis redderet fortiores; illos nimirum significans, qui dispersam ab haereticis Ecclesiam subsidiis verbi coelestis confortare, atque ad debellandam eorum insaniam curant animare. At dum iidem haeretici, neophytos et suis primatibus, et ostensis aliorum exemplis, sive verbis malignis perdere nituntur, quasi nati de incesto populi egressum ex Aegypto Israel, et suis armis, et Balaam arioli, qui interpretatur vanitas populi maledicti, atque consiliis impugnant infandis. Sed et Deus maledictionem Balaam convertit in benedictionem populi sui, et eum ab armis inimicarum gentium munivit; quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
5.3.1
XXXI. Principes de filiis Juda, Benjamin et Levi, habitant in Hierusalem, simul et decima pars reliquae plebis. CAPUT XXXIV. Separantur ab Israel omnes alienigenae, et gazophylacio domus Domini partes Levitarum ac primitiae sacerdotales reponuntur.
5.3.1
Factum est autem cum audissent legem, etc. Audita lege de duabus inimicis gentibus anathematizandis, mox omnem alienigenam a se populus fidelis separavit; quia sic necesse est nos auditui veritatis intendere, ut cum ab uno quolibet vitio lectione divina prohibemur, continuo non illud solummodo, de quo sermo forte incurrerit, sed omne quidquid in nobis vitii sordidatis deprehendimus, ab actione simul et nostra conscientia repurgemus.
5.3.2
Fecit ergo sibi gazophylacium grande, etc. Haec sententia, qua se in Hierusalem non fuisse scribit Nehemias, non ad ea quae supra hucusque narraverat, sed ad praesentem tantummodo locum pertinere videtur; superiora enim, tempore illo quo urbs aedificata ac dedicata est, gesta vel dicta videntur, quando adhuc Nehemias Hierosolymis morabatur; quibus strenue completis rediit ad regem, illoque absente fecit Eliasib grande gazophylacium, in quo reponerentur ea quae vel in ministerium domus Domini, vel in usus ministrantium necessaria erant. Qui etiam quaedam illicita in gazophylacio domus Domini ponere non timuit; quia reversus Hierosolymam Nehemias, mox ea turbare studuit. Nam sequitur:
5.4.1
XXXI. Principes de filiis Juda, Benjamin et Levi, habitant in Hierusalem, simul et decima pars reliquae plebis. CAPUT XXXV. Nehemias reversus de Babylone in Hierusalem, denuo mundat gazophylacia a vasis gentilium, et refert ibi ea quae domum Domini decebant.
5.4.1
Et veni in Hierusalem, et intellexi malum, etc. Legimus supra, Tobiam servum esse Ammonitem, inimicum populi Dei; unde multum male egit Eliasib sacerdos; qui huic, tametsi sibi propinquitate conjuncto, In vestibulis domus Dei thesaurum fecit, in quo vasa ejus poneret, ejectis inde vasis domus Dei, caeterisque quae ministerium ejus poscebat; quae enim participatio justitiae cum iniquitate? quae conventio Christi ad Belial? qui consensus templo Dei cum idolis? quae communicatio haereticis et schismaticis cum orthodoxis et pacificis Dei filiis?
5.4.2
Et projeci vasa domus Tobiae foras, etc. Et tu quidquid inter fideles infidelitatis et immunditiae reperis, continuo projice foras, ut immundatis credentium cordibus, quae sunt gazophylacia Domini, cum virtutum fuerint plena divitiis, vasa Domini inferantur; hoc est, illa ipsa corda, quae paulo ante vasa erroris fuerant per culpam, denuo vasa Domini fiant per correctionem; ibique sacrificium bonae operationis, et thus purae orationis, ubi pridem spelunca erat latronum, inveniatur. Sed et illi vasa Tobiae Ammonitis de gazophylacio templi ejiciunt, ibique vasa domus Dei, et sacrificium et thus referunt, qui excommunicatis sive anathematizatis haereticis aut falsis catholicis, ac de Ecclesia expulsis, catholicos in eorum gradum Christi famulos subrogant, qui fidelibus ei actibus atque orationibus deserviant. Comparandum sane hoc quoque Nehemiae, zelo Domini Salvatoris, quando inveniens vendentes in templo et ementes, fecit flagellum de resticulis, et cunctos foras ejecit; apteque Nehemias sicut in caeteris suis actibus, ita et in hoc typum veri consolatoris ac mundatoris Dei pertulit.
5.5.1
XXXI. Principes de filiis Juda, Benjamin et Levi, habitant in Hierusalem, simul et decima pars reliquae plebis. CAPUT XXXVI. Nehemias ne requies sabbati mercatu gentilium violetur sedulus insistit.
5.5.1
In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, etc. Sex diebus per legem operari quae necessaria sunt, septimo jubemur quiescere; cujus mandati claret generale mysterium, quod omnes electi in hoc saeculo, quod sex aetatibus agitur, pro aeterna debent requie laborare; in die autem futura, quasi in die septima, ipsam requiem a Domino sperare perpetuam. Sed et juxta tropologiam, id est, sensum moralem, electi etiam in hac vita agunt sabbatum Domino sacratum, cum ab hujus mundi curis ad tempus separati, orationi vacant, et coelestium rerum contemplationi purificatam mentem suspendunt. Nam cum ea quae carnis cura jure flagitat, sincero corde, et non in desideriis contra praeceptum Apostoli gerimus, quasi in sex diebus quae necessaria sunt laboramus; quoniam erga illa quibus propter hoc saeculum opus habemus, occupamur. Porro sabbatismus orationum ac devotionis nostrae, in qua vacamus a temporalibus agendis, ut aeternitatis gaudia dulcius gustare mereamur, recte diei septimo assignatur; quia futurae quietem vitae ac beatae laudationis imitatur; sed diem sabbati alienigenae quaerunt profanare, cum terrenae cogitationes in tempore nostrae orationis importune nos conturbant, et memoria sive delectatione temporalium rerum, ab amore intimo nituntur extrahere. Imponunt asinis vinum, uvas et ficus, et omne opus, et inferunt in Hierusalem, cum oblectamentis carnalibus stultos animi nostri motus onerantes, per haec et hujusmodi tentamenta quietem nostri cordis Deo deditam violare conantur. Sed his improbarum cogitationum tumultibus, ne sabbatum nostrum inquietent, contradicit Nehemias, cum districta solertia, juvante Domino, inutiles de corde nostro atque ineptas phantasias tempore orationis excludimus. Contestatur eos, ut in die qua vendere liceat, hujusmodi commercia vendant, cum hunc suis cogitationibus devota Deo anima modum imponit, ut tempore quidem orationis a transeuntium rerum curis abstineant. Nec tamen aliis temporibus, ubi opportunitas dictaverit, ab his quae ad victum et indumentum pertinent, prorsus industriam avertant; sed haec, ubi necessitas exigit, congruo moderamine dispensent.
5.5.2
Et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces, etc. Sicut piscis bonus, pia est fides, quam qui petit a Domino, nequaquam serpentem infidelitatis accipit; ita et piscis nequam infima est cogitatio, quae curis se hujus mundi ultra modum solet immergere; quam nobis Tyrii, qui interpretantur coangustati, quaerunt in sabbato vendere, cum immundi spiritus quietem piae nostrae conversationis importune profundis saeculi curis obruere tentant. Sed pro tali mercatu Nehemias optimates Juda objurgat et castigat, cum divina inspiratio eos qui professioni pietatis servire conantur, ab hujusmodi cogitationibus propitius purgat.
5.5.3
Factum est itaque, cum quievissent portae Hierusalem die sabbati, etc. Si nostra conscientia, cum a vitiis purgata, Deo inhabitatore gaudet, Hierusalem recte potest vocari. Quae sunt hujus portae Hierusalem, nisi sensus corporis nostri, videlicet visus, auditus, gustus, olfactus, et tactus? per quos illa quae foris aguntur, ad notitiam nostrae mentis, quasi intrando pertingunt; quos in die sabbati claudere jubemur, ut cum Deo vacare psalmis sive orationibus nos occupando quaerimus, omne quidquid exterius agitur, ab animo procul ejiciatur, solique in occulto nostrum judicem libera mente precemur atque laudemus. Et quia nemo repente fit summus, sed ex longo sanctae conversationis profectu debet ad hanc, de qua loquimur, perfectionem ac pacem mentis juvante Christi gratia pervenire, merito de his subinfertur ac dicitur:
5.5.4
Dixit quoque Levitis, ut mundarentur, etc. Mundari namque eos a quotidiano boni operis exercitio necesse est, qui portas sensuum suorum ab omni irruptione turbulentae cogitationis custodire desiderant. Quique diem sabbati sanctificare, hoc est otium orationum, psalmodiae, lectionis sanctae et lacrymarum utile sibi facere cupit, mundet necesse est multa conscientiam solertia, quo intentionem bonae actionis bene consummare valeat. Quod etiam allegorico sensu de doctoribus fidelium recte potest accipi. Quicunque enim portas sanctae Ecclesiae, id est fidem et opera auditorum suorum, per quae sola in Ecclesiam intratur, a contagione haereticorum vitiorumque pulsantium observare gestiunt, oportet primo ipsi cor suum et actus ab omni errorum labe purificent.
5.6.1
XXXI. Principes de filiis Juda, Benjamin et Levi, habitant in Hierusalem, simul et decima pars reliquae plebis. CAPUT XXXVII. Nehemias ab uxoribus alienigenis mundat Judaeos, et constituit ordines sacerdotum ac Levitarum, unumquemque in ministerio suo; et tandem memoriae se Dei commendat in bonum.
5.6.1
Sed et in diebus illis vidi Judaeos ducentes uxores Azotidas, etc. Et nunc in sancta Ecclesia uxores ducunt alienigenas, quicunque oblectationibus scelerum, quae ad gentiles proprie pertinent, suam conscientiam attaminant. Filiique ex his nati nesciunt loqui Judaice, cum opera quae ex mente vitiata prodierant, nil in se piae professionis ostendunt; sed gentilem potius stultitiam, quam ecclesiasticam sonant castitatem. Azotus enim, quae Hebraice dicitur Asdod, interpretatur ignis verbum. Ideoque juxta tropologicum sensum, Azotice loquuntur filii de alienigenis nati uxoribus, cum opera per lasciviam procreata ultionem exspectant aeternae combustionis. Unde merito talium genitores a Nehemia non solum objurgati ac maledicti, sed et quidam sunt caesi; quia necesse est errantes a doctoribus veritatis acrius coerceantur, quatenus a verbo ignis ultoris, ad verbum divinae laudationis discant felici mutatione transferri. Sed et haeretici cum gentilis philosophiae, dialecticae ac rhetoricae studiis amplius quam ecclesiasticae simplicitati operam dant, non mirandum si auditores eorum juxta linguam populi, et populi loquantur, Scripturas quidem sanctas ore volventes, sed has erratico et gentili sensu interpretantes.
5.6.2
Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, etc. Aptus per omnia finis et condignus aedificationi sanctae civitatis ac templi Domini, ut emundatis civibus ab omni sorde externae et alienae a Deo pollutionis, ordines sacerdotum ac Levitarum ministerio suo rite custodiantur; quatenus institutum regaliter magistri Ecclesiae, et castigatum ab omni peccato populum permanere in bono, in reliquum et crescere semper exhortentur; qui videlicet populus, inter alia, Domino ligna offert ad ignem altaris nutriendum, cum opera virtutum utique divina consecratione digna operatur. Nisi enim ligna aliquoties boni aliquid figurarent, non diceret propheta: Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini. Ardent autem ligna, et consumuntur in altari holocaustorum, cum in cordibus doctorum opera justitiae flamma charitatis perficiuntur. Merito ergo talis conditor et dedicator civitatis, post multos devotionis suae labores, memoriae se sui Creatoris ac Largitoris omnium bonorum commendat. Et tu, summe Pater luminum, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit; qui mihi humillimo servorum tuorum et amorem dedisti, et auxilium considerandi mirabilia de lege tua; quique in thesauro prophetici voluminis, non solum vetera amplectendi, verum et nova sublevatione veterum donaria inveniendi, atque in usus conservorum meorum proferendi, indigno mihi gratiam praestitit, memento mei, Deus meus, in bonum.