Allegorica expositio in Samuelem
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8459 Alexins
3.1
LIBER SECUNDUS PROLOGUS.
3.1
Quoniam in hoc libello, id est, secundo nostrae allegoricae expositionis in beatum prophetam Samuelem, de fine ducatus ejusdem Samuelis, et de initio regni Saul, auxiliante Domino, sumus pro modulo nostro dicturi; visum est loco prooemii, de tempore quo quisque eorum Dei populo praefuerit, aliqua tractare; et quia Scriptura sancta de hoc tacere videtur, qui verisimilius aestimari possit, sollicita inquisitione scrutari. Et quidem non defuere, qui ambos non amplius tredecim annis praeesse dicerent; eo quod scriptum sit: Et factum est, ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati sunt dies; erat quippe jam annus vicesimus. Putantes arcam viginti annis in Cariathiarim mansisse; et hos a principio Samuelis, usque post septimum David annum, quando in Jerusalem regnare incipiens, eam illo adduxerit, esse computandos; cum Scriptura manifestissime testetur, temporibus Saulis pugnante Israel adversus Philisthiim, eam fuisse cum populo in castris. Possitque verius multo videri, viginti annos qui dicti sunt, si tempus mansionis arcae in Cariathiarim designant, ad hoc usque tempus potius, quam cum David eam inde duxerit, esse numerandos. Sunt qui suis Samuelem in Chronicis praetereundum penitus esse putarent. Sunt qui ei septuaginta annos, qui Sauli triginta adnotarent. Sunt qui, juncto amborum tempore, quadraginta eos annos populum rexisse perhiberent. Sed unde aliquid horum affirmari debeat, invenire nequimus. Unde autem cassari omnia, et destrui possint, facillime patet. Dicit enim manifeste Scriptura: Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israel, et aedificare coepit domum Domino. Replica ergo Judicum tempora, et invenies quia Othoniel quadraginta annis populum rexerit, Ahud octoginta, Debbora quadraginta, Gedeon quadraginta, Abimelech tribus, Thola viginti tribus, Jair viginti duobus, Jephte sex, Abessan septem, Hajalon decem, qui in Septuaginta Interpretibus non invenitur: Labdon octo, Sanson viginti, Heli quadraginta, qui simul faciunt annos trecentos triginta novem: quibus adde quadraginta annos itineris ab Aegypto, totidem regni David, quatuor Salomonis, fiunt quadringenti viginti tres: minus videlicet quinquaginta et septem, a quadringentis octoginta, qui necesse est anni quinquaginta septem residui Josue, Samuelis, et Saulis temporibus expendantur; sed quomodo dividamus, Scriptura non docet. Si chronicorum sequentes auctoritatem, viginti quatuor Josuae damus, caeteri duo plus quam triginta non habent. Si Sauli quadraginta, reliqui duo non amplius quam decem habent et septem. Ergo ut aliqua quaerendi via pateat, revolvamus scripta Josephi, qui doctior de talibus, praeter divina eloquia, nemo facile reperitur. Et inveniemus in Antiquitatum ejus historia, Josue XXVI annis, Samuel duodecim, Saul viginti populo praefuisse regendo; qui simul fiunt anni quinquaginta octo. Nec turbare nos debet unum quod quadringentis et octoginta superest. Sive enim Scriptura more suo plenariam summam ponens, unum quod supererat, minime curavit addere: sive, quod magis credibile est, Josephi scriptura per incuriam longae aetatis unum alicubi, ut fieri solet, adjecit. Neque enim putandum est, in Scripturae sanctae litteris errorem factum; quae cum multis aliis in locis dissonet, in Judicum tamen catalogo per omnia inter Hebraicam veritatem et Septuaginta Interpretum editionem concordat, praeter unum duntaxat Hajalon, quem illi funditus omisere. Cujus omissio Graecorum chronographos Hebraicae veritatis inscios coegit, neglectis Josephi scriptis, Samueli et Sauli quadraginta annos, Josuae viginti septem dare. Videbant enim se aliter ad quadringentesimum octogesimum numerum, quem annis Hajalon adimplere non noverant, pervenire non posse: quibus se novem annos Josepho, quem ignorare nullatenus poterant, ut Scripturae satisfieret, addere licuit. Cur non et nobis simili necessitate conclusis, liceat unum saltem computo illius annum subtrahere, ac Josuae viginti quinque annos, Samueli et Sauli triginta duo adnotare? ne plus justo historicis credendo, Scripturam solvere videamur: quae absolute quadringentesimum octogesimum egressionis ex Aegypto annum, quartum esse Salomonis asseverat. Quod si ita scriptum esset: Factum est post CCCCLXXX annos egressionis ex Aegypto, quarto anno regni Salomonis, nulla omnimode esset controversia, quia superfluus annus ipse esset quartus Salomonis. Et ne quis dicat falsam nos sequi regulam quadringentorum octoginta annorum, quasi CCCCCCLXXX sint potius juxta quaedam exemplaria computandi, ipse sacrae interpres historiae cum Temporum librum transferret in Latinum, ubi ad quartum Salomonis annum perveniens, templum in eo aedificare coeptum meminit: statim vel ex sua quam in Scripturis sanctis collegerat eruditione, vel ex auctoritate Graeca subjunxit, et ait: Colligitur autem omne tempus a Moyse, et egressu Israel ex Aegypto, usque ad praesentem annum, anni 480. Sane ne quem turbet in computo temporis, quod scriptum, et supra memoravimus quia ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati sunt dies: erat quippe jam annus 20, et requievit omnis domus Israel post Dominum. Potest iste versiculus etiam sic accipi, ut non arcam in Cariathiarim viginti annis mansisse designet, sed ex qua die mansit arca ibidem, omnem domum Israel requievisse post Dominum 20 annis, gaudentem nimirum de revertente ad se, quam ob peccata perdiderant, arca, postea vero communicantem peccatis Saul paulatim ab ejus deviasse vestigiis. Sed quia in longum praefatio processit, ipsum jam quem scrutamur ordinem Scripturae inchoemus.
3.2.1
LIBER SECUNDUS CAPUT PRIMUM. Senescens Samuel ponit filios suos judices Israel. Verum his a via recta declinantibus, postulat sibi regem constitui; cui praecipiente Domino jus regis exponens, nec sic eum valuit a pessima intentione reducere.
3.2.1
Factum est autem cum senuisset Samuel, etc., usque ad Vadat unusquisque in civitatem suam, etc. Haec lectio ad litteram et typice intellecta, arguit eos qui neglecto quod didicere sancto mandato, suis potius concupiscentiis servire desiderant: quod et de omnibus falso fidelibus generaliter, et de Judaeis specialiter accipi potest; qui vel post incarnationem Salvatoris, terreni regni amore, praedicatores regni coelestis abjecerint; vel quietissima olim regimina judicum fastidientes, contra Domini consultum regalis sceptri gestierint stemmate sublimari. Factum est autem, inquit, cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israel. Nomen senectutis in Scripturis cum mystice ponitur, aliquando maturitatem sapientiae et consilii gravitatem, aliquando torporem mentis ab inchoatae virtutis novo fervore frigentem significat. Dictum est enim de justo judice, cujus fallere sapientiam nulla conscientia praevalet: Et Antiquus Dierum sedit. Dictum et de membris illius, Gloria, senum canities, id est, sapientiae gravitas. Item in malam partem, qui se a virtutum studio tepescere senserat, ait: Inveteravi inter omnes inimicos meos. Utrique autem parti potest convenire quod dicitur, Samuel senescens, filios suos posuisse judices Israel. Cum enim fides et dilectio Christi senuisset apud Judaeos, quibusdam videlicet ab ea quasi grandaeva senectute frigentibus; quibusdam vero in ea quasi longa jam vivendi consuetudine maturis, posuit ipse Dominus Scribas et Pharisaeos ejusdem populi judices, qui rectam vitae viam discernere, et subditis ostendere deberent: qui filii Dei dicti sunt, juxta hoc quod ipse dixit in Exod., Filius meus primogenitus Israel. Quod aeque ut dictum est, et ad incarnationis dominicae, et ad ea potest tempora referri, cum primum in eodem populo sunt judices a Domino positi. Nam et tunc, propheta attestante, justus ex fide vivebat. Haud dubium quin illa de qua Petrus ait: Sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi.
3.2.2
Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joel, etc. Joel incipiens vel fuit Dei, Abia pater fuit, Bersabee puteus juramenti dicitur. Est enim locus, sicut et nomine probat, ubi Abraham et Isaac foedus cum Abimelech pepigere jurantes; significans fontem illum salutarem, qui circumcisionem et praeputium unius ejusdemque fidei pacto sociatos abluit; in quo praefati fratres sunt judices dati, ut vitae videlicet fontem et propinarent et biberent. Verum illi juxta nomen suum incipientes quidem, sed non perseverantes usque in finem, ut salvi fierent, et quondam ad Deum pertinentes, patrumque populi vocabulo digni existentes, nunc in contraria mutati, suas traditiones et scelera legi pariter et gratiae praetulere. Sed et quisque nostrum cum a spirituali quam inchoaverat ardore tepescens, infimos terrenosque cogitatus suae menti praeponit, quasi degeneres filios senescens Samuel Bersabee judices statuit; quia pravis sensibus baptismi mysterium subdit.
3.2.3
Congregati ergo universi majores natu Israel, venerunt ad Samuelem, etc. Congregati ergo post ascensionem Domini universi majores natu carnalis Israel, venerunt adversus eum, miseruntque regionem post eum, in Ramatha, id est, in altitudinem coelorum, ubi omne quidquid terris agimus, dicto citius patet, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos; et quasi ad eum quem latere nil potest, verba facientes: Ecce, inquiunt, tua in nobis fides et charitas senuit, et filii quos enutristi et exaltasti, ipsi spreverunt te. Maluimus ergo, instar gentium quae te non noverunt, et regnorum quae non invocaverunt nomen tuum, extranei a tuo ducatu manere, quam tuae gratiae fidei et regno et patriae privari. Si enim, relicta pugnandi solertia, omnes tuae doctrinae simplicitatem sequimur, venient Romani, et tollent nostrum et locum et gentem. Haec quidem Judaei, quamvis non voce, mente tamen reproba, et intentione adversus Dominum sunt, et adversus Christum ejus locuti.
3.2.4
Displicuitque sermo in oculis Samuelis, etc. Displicuit infidelitas Judaeorum coram prudentibus in Christo, qui sunt oculi Ecclesiae, eo quod infima pro summis eligendo, nescientes licet Domino dixissent, Da nobis regnum terrestre, quod nos perpetuo damnet. Nam de coelesti, quod pauperibus spiritu promittis, nobis cura non est, pro quorum salute, vel per se ipse, dum esset in mundo, vel per sua membra, etiam post ascensionem Patrem Salvator oravit. Quod de Jacob fratre Domini specialiter ecclesiastica narrat historia, quia tanta videlicet instantia et sedulitate pro populo templum frequentans supplicaverit, ut camelorum duritiam traxisse ejus genua crederentur.
3.2.5
Dixit autem Dominus ad Samuel: Audi vocem populi, etc. Ne liberum eis tollas arbitrium, sed da potestatem filios Dei fieri, his qui credere noluerint, nec te doleas opprobrium hominum ex abjectione plebis effectum. Non enim tuam doctrinam in homine loquentis, sed meam divinam per te operantis abjecerunt, ne regnum illis in te tribuam sempiternum. Cui simile est quod ipse dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
3.2.6
Sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, etc. Id est, sic derelinquent etiam gratiam Evangelii, et servient alienis a Deo traditionibus suis.
3.2.7
Nunc ergo audi vocem eorum, etc. Et haec personae Patris ad Filium loquentis aptissime congruunt, Dimitte eos secundum desideria cordis eorum, et ibunt in voluntatibus suis. Verumtamen contestare eos per Evangelium, et praedic eis quid temporalis miseriae coram hominibus, quid aeterni tormenti apud inferos passuri sint, qui neglecto servitio, vel potius libertate spirituali, sibimet regnare maluerint, dicens: Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et relinquetur domus vestra deserta, et caetera talia, et ait:
3.2.8
Hoc erit jus regis qui imperaturus est vobis. Non qualis esse debeat moderatus ac justus imperator exponit, cujus et in plerisque Scripturae sanctae locis, et maxime in Deuteronomio perfectio docetur; sed potius rector improbus, a quo austeritate subjectos sit oppressurus intimat, ut per haec populum a pertinaci illius petitione revocet. Figurate autem quae de bono rege Scriptura loquitur, Christum significant: de quo sub Salomonis specie canitur, Deus, judicium tuum regi da. Quae autem de malo, diabolum: juxta illud Ecclesiastici, Rex insipiens perdet populum suum. Et merito, quia ille diaboli, iste membrum est Christi.
3.2.9
Filios vestros tollet, etc. Vos, inquit, in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis. Qui ergo libertatem, in quam vocatus est, in occasionem carnis dederit, mox impii regis, hoc est diaboli, quem pro domino elegit, potestate depressus, cuncta haec quae Samuel populo dixit, in seipso servitia tolerabit. Nam quod de uno populo semel dictum specialiter, sed diutius, et veritate historica, et typica est ratione actitatum, omnibus aeque mortalibus qui jugum Domini suave a se projecerint, est generaliter aptandum; quorum filios tollit improbus rex, et ponit in curribus suis, cum eorum gesta praeclara, verbi gratia, modestiam, patientiam, benignitatem, eleemosynam, et caetera hujusmodi, tollens antiquus hostis, hypocrisi, cenodoxia, superbia, vel alia qualibet vitiosa peste commaculans, infidelium nectit operibus, in quorum cordibus nequitiae freno constrictis, ipse pessimus auriga quasi suis per omnia superbus et gaudens libere circumfertur in curribus. Et quia quos nunc falso fideles in fidelibus per opera sociat impius hostis, eosdem ipsis in fine per supplicia Judex sociabit districtus; recte de talibus scriptum est: Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
3.2.10
Facietque sibi equites, etc. In tantum, inquit, sibi diabolus vestra etiam fortiora subjugavit studia, ut per haec et alios freno erroris corripere, edomare, et ad impietatis studeat callem deflectere, virtutisque sobolem vitiorum satagat reddere praeconem. Nam sicut in bono quadrigae virtutum ministrat, qui prudentiam, fortitudinem, justitiam, et temperantiam proximorum cordibus infert; ita e contrario quadrigam pessimi regis praecurrit, qui suis sequacibus adversa hisce virtutibus vitiorum exempla praemonstrat.
3.2.11
Et constituet sibi tribunos et centuriones, etc. Et ex vestris magnis actibus, quasi bonae conscientiae utero progenitis filiis, alios sibi corruptor antiquus, ut id officii delegabit, qui velut tribuni quidam adversum castra veritatis hostilem ducant exercitum; alios qui in centuriones magnam vitae aeternae perfectionem se sequentibus promittant; hos qui seminantes in carne, de carne metent corruptionem; juxta quod Oseae dicit, Arastis impietatem, messuistis iniquitatem, comedistis frugem mendacii. Alios qui dialecticis insidiis fabricatores errorum, et cultores perversorum dogmatum contra veritatem confortent, fraudulentus ordinator distribuit. Possumus autem aratores agrorum diaboli etiam eos sentire, qui corda miserorum exercitio pravi dogmatis excolant. Messores vero, qui velut perfectos in minoribus suorum fructus auditorum, ad secretiora sua contemplanda mysteria, quasi purgatiores ad horrea perducant; quod haereticorum proprium, et maxime Manichaeorum solet esse commentum. Possunt namque filii populi contumacis, quos super diversis personae unius actibus interpretati sumus, etiam ad diversas referri personas, ab eodem uno adversario diverso errore foedatas.
3.2.12
Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, etc. Synagogas quoque vestras, vel animas deceptorum, vel certe cogitationes ingenua quondam castitate liberas, faciet suis pravitatibus nefaria adulatione faventes; quod pessimum genus unguenti detestans propheta precatur: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Cui contraria est boni regis unguentaria, Maria videlicet Magdalene, quae dicit: Dum esset rex in accubitu suo, nardus dedit odorem suum. Faciet et vitiorum foco famulantes: de quo propheta testatur, Omnes adulterantes velut clibanus corda eorum. Cui contrarius est focus dilectionis supernae, quem qui audito verbo veritatis percepere, dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Faciet et panificas, quae vecordes quosque ad infanda haeresium convivia vocantes aiunt: Panes occultos libenter edite: aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. De quo pane et alibi dicitur: Dulcis est homini panis mendacii, sed postea implebitur os ejus calculo. Cui contrarius est panis veritatis, qui cor hominis confirmat. Cujus cognitionem, quia caro et sanguis non revelabit, sed Pater qui in coelis est: recte sub mulieris specie fortis de Ecclesia canitur, Facta est quasi navis, institoris, de longe portans panem suum.
3.2.13
Agros quoque vestros, et vineas, etc. Amplissimas quoque copias virtutum spiritualium vestrarum, et fructus ferventissimae dilectionis, nec non et dona suavissima misericordiae fulgentis auferens a vobis, immundorum potius spirituum voluptatibus subjiciet.
3.2.14
Sed et segetes vestras et vinearum redditus addecimabit, etc. Sed et opera vestra quasi ad naturae usque perfectionem jam perducta, spemque totius vitae vestrae coelesti mercede, quae denario numero signata est, corruptor antiquus ex integro privabit, ut horum damno servientium sibi malignorum spirituum, quos angelica quondam virtute nudatos, humanam fecit esurire perniciem, desideria semper insaturabilia reficiat.
3.2.15
Servos etiam vestros, et ancillas, etc. Motus etiam animi vel carnis ineptos, verbi gratia, iram, aemulationem, gulam, luxuriam, et caetera talia, quae sapientium necesse est disciplina coerceantur et refrenentur; sed et caetera rectae intentionis officia, suo potius juri saevus fraudator mancipabit, gregibusque virtutum opimis, in quibus diu frustra serviebatis, denaria perfectione carentibus, ipse in fine pasturae palmam hostis accipiet. Sicque tandem vos sub adversario servos effectos gemetis, quos sub domino liberos pridem vivere taedebat.
3.2.16
Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, etc. Patet haec prophetia, et usque hodie apud Judaeos non cessat impleri; qui sicut in septimo decimo psalmo scriptum est: Clamabunt( et non est qui salvet) ad Dominum, nec exaudivit eos. Ad quos dicit Dominus: Non exaudiam preces vestras. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Illo videlicet quem in hujus electione regis nefandi sibi imprecabantur dicendo: Sanguis enim super nos, et super filios nostros. Hunc baptismatis aqua diluant, et clamen ad Dominum de tribulatione sua, et de necessitatibus eorum liberabit eos. Alioquin audiunt ab apostolo Jacobo: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. Sed et morali intellectu, difficile ac sero vincuntur vitia, quae diu libenter jacentes, seque sponte prosternentes oppresserant.
3.2.17
Noluit autem populus audire vocem Samuel, etc. Haec inobedientis populi pertinacia regem pro Domino postulans, non in solo praedicatae gratiae tempore, sed etiam ante dominicae incarnationis celebrata mysteria, Synagogam, imo totum pene genus humanum, ab ipso primo parente, quando serpentis verba Deo proposuit, occupavit. Semper enim contumaces quique liberum suae voluntatis arbitrium divinae gratiae student anteferre regimini. At vero boni quique filii Patris spiritum supplicantes, non nostrum regnum, neque voluntas nostra; sed, Adveniat, inquiunt, regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
3.2.18
Et ait Samuel... Vadat unusquisque in civitatem suam. Docet et hodie sermo divinus, contumaces quosque ac rebelles contra Dominum a publico contentionis obstinatae singulos ad curiam redire pectoris; quatenus suo secum quisque liberior in corde, quid contra voluntatem tuam supernae dispositionis gesserit, quam a districto judice sententiam excepturus sit, sedulus exploret.
3.2.19
Et erat vir de Benjamin nomine Cis, filius Abiel, etc. In eo quidem Saul rex, quod pro Samuel electus a populo pertinaci, quod David persecutus, qui caetera flagitia est operatus, quod eumdem David reprobatus et mortuus regni successorem accepit: Judaeorum significat malitiam, qui et prophetas et Dominum spernentes ac persequentes, sibimetipsi regnare maluerunt; ideoque regnum Dei, de quo ejecti sunt, reliquerunt genti facienti fructus ejus. In eo vero quod oleo sancto unctus est, quod Israel ab hoste salvabat, Dominum Jesum Christum figurate denuntiat. Atque ideo praesens lectio, quae ejusdem Saulis unctionis historiam, nullam vero notam reprehensionis continet: Domini Salvatoris propter nos homines, et propter nostram salutem, descensionem de coelo, baptismi a Joanne susceptionem, caeteraque dispensationis temporariae mysteria celsa designat. Et primo quidem sensum, qui est de Domino, juvat, quia Saul de Benjamin ortus, quod electus et bonus perhibetur; sive quia Benjamin filius dexterae interpretatur, sive quia minima tribus est in Israel; semper enim in humilibus spiritu, quorum est regnum coelorum, Christo solet gratia generari.
3.2.20
Et erat ei filius vocabulo Saul, etc. Qui enim est de terra, de terra est, et de terra loquitur: qui de coelo venit, super omnes est; qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Sed et nomen Saul, quod dicitur expetitus, sive petitio, Christo aptissime congruit; qui magno sanctorum desiderio semper imploratur, et adesse rogatur. Nec non et Cis patris illius, id est, duri vocabulum, mysteriis alludit; sive Deum Patrem designet, seu David, vel Abraham, aut alium quemlibet patrum, ex quibus Christus secundum carnem. Nam et dura est natura illa, quae non solum vinci vel mutari, sed nec ab ulla potest condita natura comprehendi. Dura est per districtionem judicii reprobis, quae per gratiam misericordiae suavis est bonis. Hic etenim de his dicitur: Quam bonus Deus Israel, his qui recto sunt corde! De illis autem: Omnipotens sermo tuus de coelo a regalibus sedibus. Durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit; et dura in tentationibus sunt fidelia corda bonorum, quibus sub Ezechielis specie dicitur: Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut adamantem et silicem dedi eum.
3.2.21
Perierant autem asinae Cis patris Saul, etc. Perierant animae etiam ad Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi pertinentes; quia etsi juste viverent, priusquam Dei Filius descenderet ad terras, primam stolam recipere non poterant. Et dixit Deus Pater ad unicum Filium suum: Junge tuo comitatui unanima sanctorum, qui tibi obtemperanter adhaereant, desideria praeclara, et ipsis pro sua te virtute sequentibus, opus humanae salvationis ingredere. Quod si in Cis patre Saul coetum patrum antiquorum libet accipere, constat hunc curam animarum gessisse fidelium, et Christum sedulo rogasse, ut ad harum salvationem dignaretur in carne venire, dicendo: Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus, et caetera hujusmodi.
3.3.1
LIBER SECUNDUS CAPUT II. Quaerens asinas patris sui Saul, devenit Samuel, qui eum grate suscipiens, asinas docet inventas; et mane oleo sancto perungens in regem, quae ei sunt ventura praemonstrat.
3.3.1
Quaerens asinas Saul per quinque loca, non invenit, etc. Quae a progenitoribus ejusdem Saulis, et beati Samuelis cognomen traxisse videntur. Et Dominus Christus perditas in protoplasto mortalium animas ad viam vitae reduci desiderans, per quinque hujus saeculi aetates coepta non explevit; quia ad tempus usque suae incarnationis neminem, quamvis perfecte viventem, in coelestis regni gaudia reduxit.
3.3.2
Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum suum, etc. A quinto loco cassatae quaestionis Saul quasi redire disponit. Et Dominus enormitate praevaricationis humanae videbatur quasi a curanda impiorum salute voluisse reverti, dum in quinta saeculi aetate subtractis prophetarum oraculis, subtracta frequentia collocutionis angelicae, sola pravorum hominum scelerata acta crebrescerent. Et revera tot ac tantis ante adventum Domini mundus sceleribus urgebatur, ut plus de justorum tuenda, quam de acquirenda impiorum salute, Conditor humani generis putaretur esse sollicitus. Verum ille pro adversitatum molestiis suorum providus electorum, et patientiam probare invincibilem, et desideria volebat constantia differendo jam magis ac magis acuere; unde sequitur:
3.3.3
Qui ait ei: Ecce est vir Dei in civitate hac, etc. Haec est enim patientia et fides sanctorum, hic amor continuus, haec praestolatio diutina a longe aspiciens et salutans incarnationis dominicae et humanae reparationis gaudium; haec, inquam, illa frequens Scripturis gratiae salvantis obsecratio: Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et ne reppellas usque in finem; quare faciem tuam avertis? et caetera talia. Ecce, inquiunt, est in civitate mundanae conversationis, coelesti gratia nobilissimus, et absque ulla dubietate veracissimus prophetarum chorus. Nunc ergo eamus illuc, et a contemplanda tuae gloria divinitatis, quae mundis solum cordibus patet, ad humanitatis etiam olim promissae, ac diu jam desideratae, mysteria cernenda veniamus. Beati namque oculi qui viderunt, et aures quae haec audire meruerunt. Forte resonantibus ibi de te, ac viam nostrae devotionis attestando, juvantibus prophetarum praeconiis, credere incipiet mundus, et ipsi, reductis ad vitam qui perierant, a tanti temporis longo labore quiescemus. Verbum dubitationis ponitur, ad ostendendam erroris humani gravitatem, difficultatemque curandi, juxta illud Salvatoris: Putas inveniet fidem in terra? et: Si crederitis Moysi, crederitis forsan et mihi. Huic loco simile quid illa sapiens amatrix in amoris sui cantico loquitur Christo: Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer? Ac si aperte diceret: Quem invisibilem intus Deum credo, confiteor et adoro, hunc etiam foris meae substantiae conformem videre et alloqui desidero.
3.3.4
Dixit Saul ad puerum suum: Ecce ibimus, etc. Saul quidem et puer ejus errabant, in eo quod hominem Dei munera prophetiae quaerere putabant, ideoque frustra turbati sunt, quod ne sportulam quidem, quae ei dari potuerit, ad portandum secum viaticum acceperint, quae ex palmarum foliis, pulchra varietate contexta, deficiente licet pane, qui inerat, inter salutandum pro munere solet tribui, si non vir sanctus omnibus ultro vere dicere consuesset. Sed allegorici sensus ordo non errat, quia Dominus electos suos famulos crebra compunctione sollicitat, ne ad audiendum verbum Dei, et quaerendam suam viam, quae Christus est( nemo enim venit ad Patrem nisi per illum), vacui mente vel actione conveniant, sed sedulo perquirant quid obedientiae congruentis, quid reliquarum virtutum suo doctori, quibus merito verbum committere debeat, ostendant. Sed et in Veteri Testamento, quicunque Christum ad complenda vaticinia prophetarum in mundum venire, qui Saulem in civitatem Samuelis intrare, et quae ipse doceret agere desiderabant, mox ab ipso Christo secreta inspiratione bonis docebantur operibus insistere, quo digni fierent videre et audire quae multi justi et reges antea cupientes non audierunt neque viderunt. Ecce, inquit, ibimus; quid feremus ad virum? panis defecit in sitarchiis nostris, et sportulam non habemus. Ecce instat tempus complendae in Christo prophetiae, quid boni operis habemus, quo praedicatoribus illius temporis nos commendare, et de illo quo opus habemus mereamur ediscere? Legis quidem observatio per Pharisaeorum traditiones corrupta, imo ipsa sua vetustate, et quasi longo usu consumpta, defecit in actibus nostris; et conversatione novae gratiae, quae regnum coelorum exspectet, priusquam ille cui repositum est veniat et doceat, habere nequivimus. Nam palmarum quae vincentibus in praemio dari solebant, plectae, coelesti remuneratione dignas actiones significant; palmarum foliis texta vascula, spe aeternorum gaudiorum dilatata corda demonstrant.
3.3.5
Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti, etc. Stateram argenti perfectionem humanae salutis, qua ad laudandum Deum proficit, intellige; quae quatuor nimirum partium incrementis ad summam suae soliditatis attingit; quia in Veteri videlicet Testamento futura fide dominicae incarnationis erecta, in novo ejusdem susceptae incarnationis sacramentis imbuta, in absolutione carnis aeterni regni perceptionis sublimata, et in die judicii etiam carnis est resurrectione glorificanda. Dicit ergo Sauli puer ejus: Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti; demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram. Dicit Christo ad bona se opera cohortanti vetus fidelium populus, novae gratiae dulcedinem suspirans: Ecce inventa est apud me spes, fidesque venturi in carne Christi. Confiteamur hanc incarnati Verbi ministris, ut plenius nos de via nostra, quae Christus est, instruant. Nec frustra puer cum eodem Saule, qui Christum significat, haec se facturum promittit. Ipse est enim qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate.
3.3.6
Olim in Israel sic loquebatur unusquisque... Venite, eamus ad videntem, etc. Idem secretorum scrutator et enarrator, et propheta recte dicitur, quia profatur, id est, praeloquitur futura. Et Videns non immerito vocatur, quia mundatis cordis oculis, quae minus perfectis nequeunt, arcana rimatur. Unde et eorum scripta non minus visiones quam prophetiae vocantur. Visio, inquit, Esaiae filii Amos. Liber visionis Nahum Elcesaei. Verbum quod vidit Esaias filius Amos. Quare nimirum redarguendi sunt, qui prophetas Dei juxta Cataphrygas in exstasi locutos autumant, ut tot sapientiae verba promentes quae dicerent, ipsi nescirent. Et juxta apostolicae sententiae veritatem catholice sentiendum, spiritus prophetarum prophetis fuisse subjectos, ut ex ratione vel loqui nossent, vel tacere. Denique Psalmista. Qui mandata Dei diligentius exquisierit, super seniores se intellexisse gloriatur. Et in alio loco: Psallam, inquit, et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Non ergo quasi arreptitius nesciens psallit, qui ea quae psallit, adveniente in se sapientiae spiritu intelligit; sed et plerumque prophetae de quibusdam sibi divinitus ostensis, quae prae sui magnitudine quasi homines capere non poterant, ab astantibus angelis quasi ratione utentes, et sapientium sitientes inquirebant. Sed quaeritur quomodo Samuel, qui non de longe prioribus, sed de praesentibus, hoc est sui aevi temporibus sermonem facit, dicat: Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns. Voluntque hos et hujusmodi versiculos ab Ezra sacerdote et scriba, cum Scripturam sanctam restauraret, quasi de olim transactis intersertos esse temporibus. Nam et longe post mortem Samuelis usque ad Ezrae tempora, nomen videntium aeque ut prophetarum Scripturis inditum claret.
3.3.7
Et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei. Et venit Dominus per incarnationem in mundum, ubi erat tunc temporis maximus prophetarum Baptista Joannes; venerunt cum illo etiam sancti illius, non quidem iterum nascendo in mundo, quo jam vixerant et quo eum venire cupiebant; sed mentem suam ad eum etiam in carne diligendum retorquendo, quem semper in divinitate secretum spiritualiter amabant.
3.3.8
Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas, etc. Cum sequentibus se ministris incarnationis suae, primisque credentium Dominus sublimia novae vitae praecepta inchoaret, apparuerunt animae humiles et castae, de suorum latebris peccatorum confitendo egressae, atque ad hauriendas aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, ab ipso Joanne praedoctae, quas ipse sollicitus sit, apud eas si videns interrogat, quia conscientias discutiens singulorum ad se venientium, an Joannem prophetam intellexerint veritatis, an ejus dicta cum amore susceperint, investigat.
3.3.9
Quae respondentes dixerunt illis: Hic est, ecce ante te, etc. Respondentes animae simplices Christi, cui conscientiae singulorum quidquid cogitant patet: Hic, inquiunt, Joannes, coelestia videre doctus, praecursor tibi factus est, et tu festinus illum, quaesumus, ad salvandum nos insequere; adjutor enim et liberator noster es tu, Domine, ne tardaveris. Nam et ille hodie, hoc est ejusdem cujus et tu gratiae fideique lucifluae praedicator, venit in mundum. Quia tempus est, ut populus omnis electorum in excelso novae conversationis culmine sacrificium Deo spiritualiter consecretur; siquidem ipse qui medius nostrum, necdum agnitus consistis, postquam te mundo manifestare voluerim, statim invenies eum ad tui adventus obsequia paratum. Neque enim vel ipse tantae gratiae vir, antequam te videre meruerit, aut summa virtutum fastigia conscendere, aut perfectis gaudii spiritualis potest dapibus refici.
3.3.10
Neque enim comesturus est populus, donec ille veniat, etc. Neque enim vulgus imperitum, inquiunt, dulcedinem potest vitae coelestis, a qua diu jam exsulabat, sperando degustare, donec ille veniat, qui poenitentiam agentibus regnum coelorum appropinquare testetur. Quia ipse primo eos, qui hostia Dei viva fieri desiderant, pristinis erroribus castigatis baptizando abluit, et deinceps spe aeternae haereditatis gaudere suadet.
3.3.11
Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel, etc. Et coepit fama Christi fideliumque ejus paulatim praedicante Joanne crebrescere. Cumque baptizato omni populo, et ipse venisset ad Joannem, ut baptizaretur ab eo, occurrit ei idem Joannes devotae servitutis obsequiis, ut post praeconia venturi etiam praesentem baptizaret, populisque Dei Agnum ostenderet; ac tale tantumque meritis proficientibus, et martyrii sanguine perfectis, virtutum cacumen ascenderet, cui in natis mulierum propheta major nemo esset.
3.3.12
Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis, etc. Et Deus Pater sui secreta mysterii revelaverat Joanni, manente adhuc statu Mosaicae legis, dicens: Quia postquam novae gratiae diem figuris legalibus per omnia quasi aequalibus horarum spatiis comparatam manifestaveris mundo, mittam ad te virum de terra filii dextrae, id est, qui carnem portet non virili semine conceptam, sed divino singulariter opere sacram, qui juxta nomen suum salvabit crediturum mihi populum, Deum videre cupientium, de potestate tenebrarum; hunc baptizans, et Spiritu sancto perunctum videns, ducem populi mei cunctis praedicare incipies.
3.3.13
Cumque respexisset Samuel Saulem, Dominus ait ei, etc. Cum videret Joannes Jesum venientem ad se, admonitus a Spiritu sancto, intellexit ipsum esse agnum Dei, ipsum qui tollit peccata mundi, ipsum de quo Micheas propheta loquitur: Et tu Bethleem Ephrata, parvulus es in millibus Juda, ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel.
3.3.14
Accessit Saul ad Samuelem in medio portae, etc. Venit ad Joannem Dominus in confinio legis adimplendae, et inchoatae gratiae. Lex enim et prophetae usque ad Joannem; ex eo regnum Dei evangelizetur, et omnis in illud vim facit. Et interrogat eum in qua sit humilitate, caeterarumque virtutum perfectione posita ei conscientia, qui tantum divinae contemplationis prae caeteris tunc mortalibus videre meruerit. Domus quippe singulorum, ipsa est conscientia, in qua per cogitationes semper inhabitant. Interrogat autem eum non verbis sciscitando, sed ei sua dona tribuendo. Respondens vero ille, ubi sit domus sua pandit; quia in cunctis se quae gerebat virtutibus, in humilitatis mansione positum ostendit; Illum, inquiens, oportet crescere, me autem minui. Et caetera talia, quibus sequentia Samuelis aptissime conveniunt responsa.
3.3.15
Et respondit Samuel Sauli, dicens: Ego sum videns, etc. Respondit Joannes, Domino coelestia sibi dona largiente, dicens: Ego amicus Sponsi; ego praecursor tuus sum; ego a te debeo baptizari, qui prae me veniens, ante me factus es. Et quidem ipse nunc a me baptisma cum populo credentium accipies, pariter audientibus ambo dapes verbi ministrabimus, atque ipsi vicissim audientium fide reficimur. Verum tuae ubi cunctis gratiae splendor illuxerit, finito meae praecursionis officio, te praedicare dimittam, junctoque mihi choro praecedentium prophetarum, omnia temporariae dispensationis tuae mysteria fidelium turbis, membris utique tuis, indicare curabo.
3.3.16
Et de asinis quas perdidisti nudiustertius, ne sollicitus, etc. Et de animabus quae tempore tertio saeculi, id est, mundi nascentis exordio, perire coeperunt, gaude, quia me praedicante jam resipiscere, et acta poenitentia regnum coelorum sperare didicerunt. Tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia intellige.
3.3.17
Et cujus erunt optima quaeque Israel? etc. Et quis erit gratiae quam praedico largitor atque auctor, nisi tu? cujus omnia esse quaecunque habet Pater, rectissime confitentur. Optima enim Israel sunt dona coelestium gaudiorum, quae domui Patris sui qui in coelis est ministrat.
3.3.18
Nunquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israel? etc. Et Dominus contenta superborum prosapia, pauperes parentes, et humiles spiritu, de quibus nasceretur, elegit; et ipse de se loquitur: Ego non quaero gloriam meam. Et pulchre Saul filius Jemini, id est dexterae meae dicitur, quia ipse sibi Christus ex divinitatis suae potentia condidit hominis substantiam, quam ex virgine nasciturus susciperet; juxta quod alibi legitur: Sapientia aedificavit sibi domum. Pulchre de cognatione novissima inter omnes familias tribus Benjamin, id est filii dexterae. Filius enim dexterae Christus Deus est, ad cujus tribum pertinent omnes electi; sed quanto quisque inter sanctos humilior, tanto illi est quasi vicina cognatione conjunctior; quia et ipse homo Christus, ut celsior majestate, ita sanctis omnibus est humilitatis virtute praestantior.
3.3.19
Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, etc. Triclinium Graece coenaculum. Triclinos dicitur coenatio, a tribus lectulis discumbentium ita vocatum. Klinin enim Graece lectum, sive accubitum dicunt. Siquidem apud veteres in loco ubi apparatus exponebatur convivii, tres lectuli strati erant, in quibus discumbentes epulabantur. Itaque Joannes multos ad epulas virtutum praedicando convocans, omnibus his Christum et apostolos ejus, tametsi post venientes, praetulit; et merito, quia non nisi per ejus baptisma, quod illorum ministerio dari incipiebat, potuit regni coelestis aula reserari. Erant enim quos imbuebat, Decalogum legis per agnitionem sanctae Trinitatis fortiter et infatigabili mente completuri.
3.3.20
Dixitque Samuel coco: Da partem quam dedi tibi, etc. Dixit Joannes suae ipsius linguae, quae audientibus alimenta vitae solebat adhibere: Praedica potentiae singularis virtutem, quam praecepi tibi, ut nulli puro homini datam diceres. At illa mox prophetico cordi obtemperans, protulit divinae solum virtuti ac majestati verba congrua. Et haec Mediatori hominum, nomini Jesu Christo convenire perhibebat, dicens: Qui habet sponsam sponsus est; et qui de sursum venit, super omnes est. Et iterum: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
3.3.21
Dixitque Samuel: Ecce quod remansit pono ante te, etc. Dixit Joannes Christo, magnalia divinae virtutis ejus enuntians: Omnes quidem quos ad fidem et poenitentiam convocare potui, virtuti operam dare suasi. Verum quia nos in iniquitate concepti, et in delictis editi, quamvis multum nitentes, peccato ad integrum carere, et virtutis arcem comprehendere nequimus; tu qui Verbum caro factus es, perfecti per omnia vincendi ac docendi, quas nostra fragilitas non capit, dapibus vescere. De quibus profecto dapibus ipse Salvator aiebat: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. Tunc autem verba hujusmodi dicebat Domino Joannes, et cum ejus celsitudinem et humanae conditionis fragilitatem commemorans ait: Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur; qui autem de coelo venit, supra omnes est.
3.3.22
Et comedit Saul cum Samuel in die illa, etc. Et praedicabat Dominus cum Joanne in oppidio gratia fulgenti, usque dum mitteretur in carcerem Joannes, dicens de credituris sibi populis: Ego cibum habeo manducare, quem vos non scitis. Et non solum perfectis alta virtutum ascendendo, sed infimis quibusque condescendendo, communia vivendi tradidere mandata, his dicentes: Vendite quae possidetis, et date eleemosynam; illis vero: Non homicidium facies, non adulterabis.
3.3.23
Et locutus est cum Saul in solario, etc. Locutus est Joannes cum Domino in lumine cognitae divinitatis illius. Solarium quippe( quod nomen trahit ex eo quod prae altitudine sui prius aedificiis inferioribus orti solis jubar excipiat) illorum nimirum corda significat, quibus a terrenis desideriis divino timore suspensis, familiarius oritur Sol justitiae. Cum enim uterque, Dominus videlicet et Joannes, suae propter quam missus est dispensationis inchoasset exordium, novaeque lucis gratia jamjam mundo clarere coepisset, confessus est idem Joannes Jesum Christum esse Filium Dei, se autem missum ante illum, tota illum mentis intentione desiderans, ad operandum divina in carne surgere, et se praecursionis officio congruo tempore quiescere.
3.3.24
Et surrexit Saul, egressique sunt ambo, etc. Et manifestavit Jesus gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. Egressique ambo, ipse videlicet et Joannes, de occulta divinae voluntatis contemplatione, ad ostendenda foras operum magnalia processerunt.
3.3.25
Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul, etc. Cum sedens Dominus, humilitate ac paupertate pro nobis assumpta, despectum novissimumque virorum, atque inter cives mundi extremum ostendens, suos quoque sequaces pauperes spiritu esse doceret, non tamen statim machinantibus licet saepe impiis, occasum mortis subiit; sed juxta vaticinia prophetarum, quorum et Joannes portio est, antecedere se obedientes sibi famulos, et de vitiis ad virtutes, de morte jussit transire ad vitam. Ipse autem eis decedentibus paulisper subsistit in mundo, donec indicatum fidelibus suis de se per prophetas verbum Patris expleret.
3.3.26
Tulit autem Samuel lenticulam olei, etc. Tulit Joannes praedicandam Spiritus sancti gratiam, et totam ejus plenitudinem in Christo requiescere testatus est, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum. Et bene effudit, quia oleum, inquit, effusum nomen tuum.
3.3.27
Et deosculatus est eum, etc. Et prophetiae figuras evangelicae veritati fideique gratiae legis decreta diu desideratae pacis unione sociavit, et ait: Ecce unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis, ut postules ab eo, et det tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
3.3.28
Cum abieris hodie a me, invenies duos viros, etc. Cum abiret Jesus plenus Spiritu sancto de Jordane ab Joanne, invenit diu perditos perfidia populos, sed jam tunc fide et operatione confirmatos. Invenit autem eos, ad salutis utique viam revocando; et hoc cessante paulatim et veluti moritura ac sepelienda Synagoga carnalis observantia, de qua ipse carnem suscipere dignatus est. Rachel quippe fuit mater Benjamin, e tribu de qua Saul originem duxit. Invenit autem quos salvaret Dominus; et quasi meridiano novae dilectionis, in fervore ac scientiae lumine fulgente de coelestibus, in finibus gratiae et veritatis, quae ad comparationem legis per Moysem datae quasi dextera est ad sinistram. Unde recte Benjamin filius dexterae interpretatur. Qui nimirum populi credentes inventi misericorditer a Christo confessi sunt, ejus beneficiis gratias agendo, quod animae ipsorum instar brutorum animalium quondam erroneae, coelesti jam sint gratia redemptae, per eum qui venit quaerere et salvum facere quod perierat. Confessi sunt etiam fidei mysteria, quae didicere, quod intermissa, hoc est ad horam dimissa, Pater omnipotens fatuorum hebetudine a pigritia, sollicitus fuerit pro Filio suo, et credentibus in eum, ne forte turbati passione illius, a fide desciscerent, donec completa passionis ejusdem dispensatione, et resurrectionis gloria celebrata, opportunius vel Judaeorum vel gentium immundas, quae ad tempus intermiserat, animas quaerere et salvari praeciperet; ut quae ex parte jam fuerant inventae, perfecte Domini sui congregarentur ad praesepe.
3.3.29
Cumque abieris inde, et ultra transieris, etc. Crescente cursu suae doctrinae Salvator pervenit usque ad insinuandum discipulis suae passionis arcanum, quod mundo esset excelsae lucis dona redditurus. Thabor quippe, qui est mons altissimus, et interpretatur veniens lumen; et nomine et situ vivificae crucis mysteriis arridet, cujus sacramenta pandentem Dominum quaesierunt suppliciter, et invenerunt fortes quique sanctae Trinitatis confessores ascendentes piis profectibus ad Deum in Ecclesia, quae est Bethel, id est domus Dei; qui secundum datam sibi gratiam quidam pinguissima poenitudinis remedia pro cogitatione, locutione, et operatione offerenda; alii confirmantia cor hominis Scripturae sanctae cibaria, quae triplici ratione constat, divino sibi munere revelanda; alii ferventissima compunctivae dilectionis pocula in vasis cordium fictilibus Deo dicanda ferebant. Qui cum in suis singuli gradibus Christum Salvatorem agnoscerent, ejusque incarnationem ad mundi optarent provenire salutem, dederunt ei geminam Scripturarum interpretationem; ut post primam videlicet historiae lectionem, quae ante ejus incarnationem per legem completa est, ipse allegoricum quoque et anagogicum sensum, qui vel praesentis gratiae veritati, vel futurae vitae beatitudini congrueret, actu susceptae dispensationis aperiret. Quos nimirum quoque panes de manu offerentium accepit, quando discipulis dignam operationem pro meritis aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas. Cui, ni fallor, trium panum interpretatio pulcherrima ratione concinit; quod et in Evangelio petitor improbus, instante inopiae necessitate, tres aeque panes ab amico fideli quaerit, et accepit. Et in Levitico, offerendi ad sacrificium panes trimodo jubentur cocturae genere praeparari, in clibano videlicet, in sartagine, et in craticula. In craticula namque assatis panibus alimur, cum ea quae juxta litteram aperte, et sine aliqua obtectione dicta vel acta sunt, ad tutandam animi salutem percipimus. In sartagine autem frixis, quando litterae superficiem saepe versando ac retractando, quid in hac Christi mysteriis, quid Ecclesiae catholicae statui, quid castigandis singulorum moribus allegorice congruat inspicimus. Porro in clibano panem verbi quaerimus, quando etiam ea quae nondum videre possumus, sed in futuro vivenda speramus, in Scriptura anagogica, id est sursum latura mentis intentione complectimur.
3.3.30
Post haec venies in collem Domini, ubi est statio Philisthinorum, etc. Collem Domini Gabatha civitatem, quae interpretatur collis, intellige. Veniens ergo Dominus usque ad celsitudinem divinae suae majestatis exponendam mortalibus, quam sibi immundi spiritus procaciter usurpabant, consortem adjutorem et testem suae praedicationis gregem prophetarum accepit; juxta quod et ipse, uno ex eis Esaia lecto, perdocuit; qui nimirum prophetae vita et verbo quasi organo quod tangebant, et carmine quod dicebant, consoni, de occulta summae gloriae ad communia humanitatis infirma solebant operando pariter et loquendo redire. Et pulchre grex prophetarum de excelso descendens et prophetans, non post se genera musicorum, sed ante se habuisse describitur. Ille enim doctor vere in excelso divinae contemplationis se fuisse demonstratur, qui ad loquendum humilibus infirmisque condescendens, cuncta quae dicturus est praedicando, consona voci manu praemonstrat operando, quomodo de Domino scriptum est: Quae coepit Jesus facere et docere( Act I). Occurrentibus ergo sibi prophetis, Saul accepto Spiritu Domini prophetavit cum eis, aliumque est statim mutatus in virum. Et Dominus noster post patefacta de se prophetarum praesagia, manifeste quo plenus erat spiritus gratiae prophetandi, hoc est futura gaudia praedicandi, et ipse ministerium suscepit; nec mora proficiente credentium animo, de propheta est mutatus in Christum, non quidem esse incipiendo quod non erat, sed apparendo quod erat.
3.3.31
Et descendens ante me in Galgala, etc. Descendit ante Joannem Dominus in Galgala, id est volutabra, illa videlicet de quibus in Psalmo loquitur Patri: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Non quia ante Joannem Dominus mortis subierit exitium, sed quia antequam Joannem occiderent, persequebantur Judaei Jesum, et quaerebant eum interficere; quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Descenditque ad illum Joannes, quia ad exemplum humilitatis ac patientiae illius, et carceris volutabrum suscepit et mortem. Obtulit autem Dominus semetipsum hostiam Patri, et pacificavit per suum sanguinem quae in coelis et quae in terris sunt in ipso. Sed exspectabit usque ad tempus sui praecursoris exemplum. Cujus universitas, juxta consuetudinem Scripturarum, septem dierum numero signatur, donec scilicet idem, morte ab impiis suscepta, quid ipse Dominus esset passurus ostenderet.
3.3.32
Itaque cum avertisset humerum suum, etc. Cum abiret Dominus a Joanne, mox paternae dispositionis exsecutus imperium, nova est cogitatione mutatus, ut qui eatenus subditus erat parentibus suis caeterorumque mortalium aestimabatur similis, exinde clarescentibus virtutum indiciis Deus quoque patesceret Omnia autem quae Joannes de illo, quaeque prophetae alii praedixere, vera erant.
3.3.33
Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius, etc. Docente Jesu in patria sua, multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic haec omnia? et quae est sapientia quae data est illi, et virtutes tales quae per manus ejus efficiuntur? Nonne iste est faber, filius Mariae, frater Jacobi et Joseph, et Judae et Simonis? Nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. Et dicebat eis Jesus: Quia non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in cognatione, et in domo sua.
3.3.34
Cessavit autem prophetare, etc. Cessavit autem Jesus propheta aestimari, et coepit Deus omnipotens credi, de quo Esaias persequentibus eum populis aiebat: Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus, quia excelsus reputatus est ipse.
3.3.35
Dixitque patruus Saul ad eum: Indica mihi, etc. Patruus Saul qui haec cum illo loquitur, Ner intelligitur, pater Abner, qui erat filius Abiel aut Saul. Quaerentibus ergo Domini cognatis ac fratribus, quale Joannes de illo testimonium dixerit, sed necdum credentibus in eum, sicut Joannes evangelista testatur; respondens ipse Dominus, jam regni coelestis introitum poenitentibus a suo praecursore praedicatum, promissumque docuit; sed se ejusdem Deum ac Dominum ab eodem ipso praedicatum, regemque cunctis gentibus praedicandum ingratis ac superbis dicere distulit. Hactenus unctionem Saul allegorica super Domino expositione succincte transcurrimus. Sed et tropologice, id est, juxta moralis intelligentiae regulas, quisque nostrum simplices cogitationes et ad ferenda fraternae necessitatis onera Dei verbo refectas, intra sui pectoris septa custodit, quasi paratas ad opus quotidianum asinas pascit, quae videlicet saluberrima cogitationum devotio sibi surripiente aliquo, ut assolet tentationis articulo a suimet custodia relapsa, ad exteriora quaeque ac secularia sectanda, ruptis continentiae frenis effugerit, omni mox necesse est instantia mentis vagabundas recolligere, et intrinsecum ad pabuli coelestis reducere festinemus praesepe. Et quia sufficientes non sumus agere aliquid ex nobis, quasi a nobis, sumptis obedientiae et humilitatis muneribus, ascendamus ad audiendum Dei verbum, atque ejus modestis consolationibus erecti, quod nostra infirmitas nequiverat, acquiramus. Et veniet profecto, divina opitulante gratia, ut non solum intermissam mentis recuperemus observantiam, sed et perfectioris doni fenore ditati, etiam regni coelestis incipiamus gaudia sperare; imo ipsi charitatis, gaudii, pacis, patientiae, longanimitatis, bonitatis, benignitatis, fidei, modestiae, continentiae, caeterorumque fructuum spiritualium devotos Deo populos regentes, super hanc haereditatem Domini oleo gratiae coelestis ungamur in principem; nec non et prophetico ore deosculari, id est, exhortatoria Scripturae sanctae monita, quibus vel nostra vel proximorum corda consolentur, nostro mereamur more suscipere.
3.4.1
LIBER SECUNDUS CAPUT III. Convocato Samuel populo in Masphat, sorte regem quaerit et invenit Saul; quem demum reversum pars electa sequitur, caetera despicit.
3.4.1
Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Masphat, etc. In hac lectione Saul et superborum proterviam et humilitatem Domini ac fidelium ejus designat. In eo siquidem quod projecto Domino, qui de Aegypto Israel eduxit, qui de manu Aegyptiorum eruit, qui omnium regum, qui solus salvabit de universis malis, rex constituitur, contumacem, sibique pro Deo regnare malentem, vel Synagogae vel Ecclesiae plebem demonstrat. Etenim hodie non pauci, neglectis Christi imperiis, qui se de tenebris erroris ad fidem vocando eduxit, qui de potestate tenebrarum baptizando eruit, qui de omnium malorum in cursu protegendo semper castigando salvavit, malunt suis improbis servire corruptelis. Dominum vero Salvatorem idem Saul indicat, in eo quod de tribu Benjamin, id est, filii dexterae descendit, quia charitas et fides illius in eis solum qui ad dexteram regni partem pertinent, perfecte generatur. Quod de cognatione Metri, id est, pluviae genus ducit, illius videlicet quae ait: Audiat terra verba oris mei. Exspectetur sicut pluvia eloquium meum. Unde et ardens regni illius appetitor aiebat: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Et de illo alibi: Et descendit sicut pluvia in vellus. Quod Saul, id est, petitio vel expetitus appellatur; quia nimirum semper ab eo regni coelestis est appetendus, et omni intentione quaerendus introitus. Quod filius est Cis, id est, duri, vel quia Deus Pater non est Pater homo ut mutetur, nec Filius hominis ut agat poenitentiam; vel quia populus fidelium ejus, in qua semper dilectione generatur, fortis inter adversa proclamat: Ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar. Quod in regem ungendus absconditus est domi; vel quia cum venturi essent, ut raperent eum, et constituerent sibi regem, fugit; vel quia intus se quaeri debere, intus inveniri posse, intus esse quae docet, intus qua ducit ostendit. Quod altior fuit universo populo; quis enim similis erit Deo inter filios Dei? Quod domum habuit Gabaath, id est, in colle, sive sublime; ipsa est enim civitas in monte posita, de qua scriptum est: Et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Quod abiit cum ea pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda. Quod filii Belial, id est, diaboli, sive pestilentiae, qui eum despexere, nuncupantur. Quod ille dissimulabat se contraria loquentes audire; ait enim: Et non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet.
3.4.2
Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, etc. Locutus est Joannes Baptista, locuti sunt prophetae caeteri ad populum legem regni coelestis, quod per Christum datur; et scripserunt in suo singuli libro, et reposuerunt inter sacras Scripturas, in quibus solis semper divina voluntas invenitur. Sane juxta litteram dicendum, quod supra, ubi jus regis promulgatur, superba ejus praesumptio ad sedandum populi petentis pertinaciam praedicitur. Hic vero per legem regni dictam, scriptam, et memoriae causa coram Domino repositam, qualis rector bonus, qualisque animo ad subditos esse debeat, juxta Deuteronomii jussa declaratur.
3.4.3
Et dimisit Samuel omnem populum, etc. Dimittit et hodie doctor finito sermone, dimittit et pagella finita lectione omnes auditores singulos in conscientiam suam; ut quae audierant, meditando retractent, et operando meditata perficiant. Quod si quem movet, quare reprobi regis acta super Christo, qui est rex regum, per allegoriam interpretari praesumpserim; sciat hoc esse consuetudinis expositorum, imo rationis Scripturarum, ut vel de malo bona, vel de bono homine malam allegoriae formam, ubi sic ordo poposcerit, indifferenter assumant. Alioquin nunquam nigro atramento, sed lucido semper auro, vel qualibet alia decora specie scribi oporteret; quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Non inordinate nigredo candorem significat. Denique beatus papa Gregorius ejusdem Saulis non solum unctionem ad Christi regnum, sed et ipsam ejus quae pro peccato evenit mortem, ad innoxiam Christi mortem allegorice significandam, non dubitavit transferre. Lege enim expositionem ejus in Job, ubi dixit, Pereat dies in qua natus sum. Item in Jechonia rege, qui pro suo scelere damnandus, de Judaea transmigrat ad Chaldaeos, Dominum intelligit de Judaeis non credentibus ad gentes salvandas translatum. Salomonis, quamvis postmodum gravissime peccantis, sapientia dicta vel acta omnia ad Christi laudes figurandas Ecclesia refert. Nec pauci Ecclesiae tractatores, dicente Apostolo: Petra autem erat Christus; virgam qua percussa est petra, crucem Christi, Moysen autem et Aaron viros sanctos, qui percusserunt, crucifigentes Dominum, principes sacerdotum et legis doctores, id est, Pharisaeos intelligunt. Et si haec petra quamvis salubria plebi pocula suggerens, petra tamen naturali mole dorso ruris inhaerens, ineffabilia Christi munera signat, vel lapis ille patriarcha chrismate sancto perfusus, Dei Filium oleo sancti Spiritus unctum denuntiat; vel certe Cyrus illo Persa, quamvis homo rationabilis, a Christi tamen fide et sacramentis funditus extraneus, ob figurandi congruentiam Christi vel typo, vel nomine potuit recte consecrari: cur non homo Christi, cui in juventute mystica unctione dedicata sunt Christi, usque ad mortem nomine sacrosancto praeclarus, futura Christi in carne gesta possit figurando praedicere? Notandumque attentius, quia nec ipsa Scriptura cuncta quae in exemplum assumit probat. Neque enim putandum est Marsorum, quae daemonica non dubitatur, artem praedicasse vir sapiens, cum ait: Quis medebitur incantatoria serpente percusso? Cujus dicti sensus est, quis emendat doctorem a diabolo deceptum? Quod si vel hoc cuiquam forte novum videtur, quod idem Saul uno eodemque tempore bonum pariter et malum significare dicatur, videat sanctum virum Isaac filio benedicentem, sed eumdem filium minime cognoscentem, typum habere Judaeorum, qui Christum Salvatorem, quem venturum benedictum in nomine Domini diu cecinerant, jam praesentem in carne fide non viderint. Videat eumdem filium benedictum ab angelo simul, et claudum effectum, gentem significare Judaicam, benedictam quidem in credentibus Christo, sed claudam in persequentibus Christum. Et per bonos ergo bona, et per malos mala, et per malos bona libere pro locis et temporibus figurantur. Nec tamen in praemiorum receptione boni nisi bona, nec mali nisi sola quae gessere, secum sua mala referunt. Quomodo unis licet iisdemque coloribus scripti niger Aethiops, et Saxo candidus, cujus sit quisque coloris indigena, possunt facile statim et sine ulla controversia discerni; at aliter in pictura, ubi nisi sui quisque coloris, sicut et habitus deformetur, mendacii prorsus impudentis tabula, quae imaginem promisit, arguitur.
3.5.1
LIBER SECUNDUS CAPUT IV. Jabes Galaad obsessam ab Ammonitis in Gabaath Saulis mandatur, et superveniente cum exercitu Saul primo mane liberatur.
3.5.1
Ascendit autem Naas Ammonites, et pugnare coepit, etc. Haec lectio typice docet haereticorum contra Ecclesiam bella graviter quidem saevitura, sed Domino semper opitulante devincenda. Uncto igitur in regem Saule, confestim ascendit Naas Ammonites, et pugnare coepit adversum Jabes Galaad. Diffusa nuper in mundo gratia fidei, ascendit de abysso, id est, de cordibus impiorum diabolus, et haereticorum trahens agmina secum, pugnare coepit adversus Ecclesiam Christi. Quod de omnibus generaliter haereticis et de his qui ipsis apostolorum temporibus pullulantes circumcisionem dogmatizavere, potest specialiter accipi. Naas quippe, qui interpretatur serpens, diabolus est. Ammon, qui in populum moeroris transfertur, haereticorum conventus exprimit, non solum propter nomen, quo Ecclesiam de suo casu moerentem significat, sed etiam qui nocte et de incesto conceptus est. Haeresis namque solet in caecitate miserae cogitationis non recte praesumpto a doctore verbi semine nasci, Jabes Galaad civitas est, quae abscondi non potest, in monte constituta, id est, Ecclesia in Christi fide sublimata. Unde bene Jabes exsiccata vel siccitas interpretatur; significans Ecclesiam, vel singulam quamque animam fidelem, et a fluxu vitiorum castigatam, ne sint viae ejus tenebrae, et lubricum, et instar cervi ad fontes aquarum anhelantis, amore continuo Deum fontem vivum videre sitientem. Galaad, qui acervum testimonii sive transmigrationem testimonii sonat, Dominus est; quia congeriem nobis vivorum lapidum non exiguam suae in fide firmatam in testimonium recte conversandi praemonstrat; vel qui de veteri ad novum, de litterali testimonio ad spirituale, de terrestri ad coelestia nos transmigrare desiderat.
3.5.2
Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas, etc. Consentiebant saepe nonnulli fideles Ecclesiae viri foederati germane diligendo, et servire humiliter obtemperando doctoribus, quos crebra Scripturarum meditatione prudentes sicut serpentes aestimabant; sed ecclesiasticae pacis custodia, sicut columbas non esse nesciebant. Verum quia nihil opertum quod non revelabitur, continuo se prodebant fabricatores errorum, et cultores perversorum dogmatum, illuminatos sui cordis oculos non habere, nec eis dici posse, Occuli vestri sicut columbae; sed contrario cunctis suis auditoribus oculos dextros, id est, coelestis et supernae contemplationis sensus auferre desiderare, et ad sola eos sinistra ac perversa contuenda deflectere, belloque quotidiano, quod contra spiritualia nequitiae in coelestibus agimus, impotes efficere. Ob hoc namque Naas Jabitis oculos dextros volebat eruere, ut dum sinistram vultus partem in certamine scutis obtexissent, quid contra hostem, quid pro sua salute agere deberent, intueri non possent. Ob hoc antiquus hostis fideles coelesti lumine privare conatur, ut eos per omnia spirituali pugnae inutiles reddat.
3.5.3
Et dixerunt ad eum seniores Jabes, etc. Dixerunt prudentiores quique et in fide cautiores ad haereticos, in quibus loqui cognoscebant draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, sicut et diverso in Paulo et similibus ejus locutus est Christus: Ne nos cogatis vestro novo dogmati credere, donec Spiritus sancti, qui septiformis Ecclesiae datus est, lumen inquirentes, Patrum scripta legendo transcurramus; et si non fuerit in eis qui nostram fidem defendat, egrediemur ad vos, et derelicta unitate catholica, quae intus, vobis potius, qui de illa dudum egressi, nunc deforis eam impugnatis, sociabimur, audiemusque nobis in ea legi etiam contra nos. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Haec autem dicebant, non ulla conditione assensum praebituri haereticis, sed de paterna fide certissimi, justae rationis eos allegatione devicturi. Cui simile est illud Psalmistae: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. Et quod Apostolus ait: Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, vana est fides vestra, inanis est et praedicatio nostra. Invenimur autem et falsi testes Dei, quia testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum; quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. Haec enim dicta sunt, non ut vel Christi resurrectio denegetur, vel propheta retribuentibus sibi mala reddidisse doceretur; sed ut per ea quae falsa convinci non poterant, etiam ea de quibus ambiebatur, astruerentur esse veracia.
3.5.4
Venerunt ergo nuntii in Gabaad Saulis, etc. Venerunt pro fidei necessitate missi nuntii in Hierosolymam, vel aliquam aliam nobilem fide civitatem, in qua Dominum regnare dubium non esset; et narrabant apud se turbatam haeresi Ecclesiam. Quod audiens omnis recte credentium populus, dolorem intimi pectoris etiam lacrymis et fletu testabatur; ut saepius contigisse, qui historiam ecclesiasticam legerit, inveniet.
3.5.5
Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, etc. Et ecce Dominus adjutor in opportunitatibus, in tribulatione veniebat, qui natus est homo in mundo post legis peritos et philosophiae doctores non paucos, quos tamen de agro forinsecae libertatis ad subeundos Ecclesiae muros coelestia docendo agebat, sedulusque semper de Ecclesiae lacrymis, ut has pius miserator abstergeret et consolaretur, inquirebat.
3.5.6
Et assumens utrumque bovem, concidit in frusta, etc. Et assumens Dominus utrumque sapientem, et eum videlicet qui de carnali legis observantia, et eum qui de saeculari philosophia gloriabatur, quidquid superbum sapiebant, evangelica simplicitate, veritate et humilitate destruxit; misitque in omnes terminos Ecclesiae per evangelistarum, qui bene nuntiando nomen accipiunt, opera illo cooperante firmata: Quicunque non exierit, inquiens, a paterna sua conversatione, quae in mundo erat, secutusque professione et opere Evangelii prophetiaeque monita, ad subeundum se spirituale certamen accinxerit, omne quod vel actionis incessu discretum, vel meditatum utiliter ruminatione verbi regere putaverit in exemplum eorum de quibus dicitur: Ubi sapiens? ubi scriba? inveniet in fine perdendum.
3.5.7
Invasit ergo timor Domini populum, etc. Audito per Evangelium populus fidelium, quid haeretici et schismatici, quid gentiles et Judaei infideles pati habeant, salubri timore correptus, ab illecebris egrediens veteris hominis, in unitatem sese catholicae recepit Ecclesiae; contemptisque omnibus apocryphorum latebris, in luce coruscantis Evangelii recensendus a Christo, ac suo nomine in coelo daturus adfuit. Unde merito Bezec fulgur interpretatur, illud nimirum veritatis et gratiae lumen coeleste significans, de quo Dominus, cum haereticos vitandos doceret, dicens: Et dicent vobis, Ecce hic, ecce illic. Nolite ire, neque sectemini; adjunxit, atque ait: Nam sicut fulgur coruscans sub coelo, in ea quae sub coelo sunt fulget, ita erit Filius hominis in die sua. Et de quo Psalmista, inquit, multiplicavit, et conturbavit eos. Nec frustra Bezec etiam egestatem sonare perhibetur. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et qui relictis omnibus sequuntur Dominum, cur non a rege suo recenseri putentur in Bezec?
3.5.8
Fueruntque filiorum Israel trecenta millia, etc. Fuerunt in populo gentium, fuerunt qui ad defensionem fidei promptissimi recte crederent, sperarent et per dilectionem operarentur. Ternarius numerus quippe propter confessionem sanctae Trinitatis ad fidem; denarius et centenarius propter dextrae mercedis electionem, et denarium diurnum bonis vinitoribus dandum, referuntur ad spem. Porro millenarius propter solidam denarii, quod natura ad immobilem stabilemque perfectae dilectionis respicit operationem, quamvis recte potest in eadem ipsa vel Judae vel gentium Ecclesia, per viros Juda primo Deum confitentium fortitudo; per filios autem Israel, sublimitas eorum qui perfectius eum speculari didicerunt, intelligi; juxta quod Psalmus ait: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Notandum, quod juxta litteram multo ante tempora Roboam filii Salomonis, seorsum tribum Juda, seorsum autem caeteras quae vocabantur Israel, fuisse recensitas, quamvis nedum imperio vel religione discretas.
3.5.9
Et dixerunt nuntiis, qui venerunt: Sic dicetis, etc. Dixerunt olim viva voce praesentibus, dicunt et nobis hodie sua scripta consulentibus, Ecclesiae propugnatores, jubentque mandari periclitantibus ejusdem Ecclesiae membris, nunquam ad haereticos audiendos exeant, certi suae salutis, ubi veritas evangelici solis illuxerit. Dicitur et omnibus persecutionem patientibus propter justitiam; quia patientia pauperum non peribit in finem. Sed ubi judicii dies inclinaverit, salus aeterna dabitur.
3.5.10
Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes, etc. Qui prius haereticorum versutias et argumentorum spineta formidabant, postmodum jam fortiorum doctorumque solatiis confirmati, promittunt se non jam in nocte dialecticae deceptionis, sed in ostensione lucidissimae veritatis et virtutis exire ad eos, non jam cum ipsis ab Ecclesia damnandi, sed contra ipsos arma cum Ecclesia laturi.
3.5.11
Et facietis nobis omne quod placuerit vobis. Laeti hac nocte, licet conflictu ingruente dixerunt, qui sciebant certissime mane fidei aspirante, mox placiturum hostibus, non adversa veritatis piacula prosyllogismorum, sed sola fugiendi tenebrasque suas repetendi solatia quaerere.
3.5.12
Et factum est cum venisset dies crastinus, etc. Factum est cum apparuisset gratia Dei Salvatoris in Ecclesiae periclitantis auxilium, constituit illam in tres fidelium partes, conjugatorum videlicet, continentium, et doctorum; quos propheta sub Noe, Danielis, et Job appellatione designat, praecipiens solerter, ut suos quique cuneos pro defendenda Ecclesiae pace acuerent.
3.5.13
Et ingressus est media castra in vigilia matutina, etc. Surgente inter haeresium tenebras Lucifero sanae doctrinae, mox perfidiae castra turbantur. Incalescente autem Scripturas Sole justitiae, funditus anathematizata dispereunt. Lux enim lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt.
3.5.14
Reliqui autem dispersi sunt, etc. Multitudinis credentium, quamvis late dispersae, cor unum et anima est una. Haeretici autem, qui ad tempus Ecclesiae judicium effugisse sibi videntur, et ab illa longius expulsi, et inter se sunt ipsi discordes. Juxta quod Esaias ait, Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios. Sabellius enim contra Arium, contra Nestorium Euthyches, Photinus contra Manichaeum, et caeteri contra caeteros impii impios arma iniquitatis commovent.
3.5.15
Et ait populus ad Saul: Quis est iste qui dixit? etc. Nolentibus Dominum recipere Samaritanis, dixerunt filii tonitrui: Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de coelo, et consumat illos? Et conversus Jesus increpavit illos: Nescitis cujus spiritus estis; Filius hominis non venit perdere, sed salvare.
3.5.16
Dixit autem Samuel ad populum venientem: Eamus in Galgala, etc. Victis damnatis, vel correctis haereticis, dicit perfectus quisque doctor ad subditam sibi Ecclesiam: Venite revelata facie cordis, gloriam Domini speculemur. Galgala quippe revelatio dicitur. Et eo magis renovemur spiritu mentis nostrae in agnitionem ejus qui creavit nos, quo illorum victores pericula cernimus; quia in vetustate remanentes, noluerunt revelare ad Dominum viam suam et sperare in eum, nec obsecrare subnixi, ac dicere: Revela oculos nostros, ut consideremus mirabilia de lege tua.
3.5.17
Et perrexit omnis populus in Galgala, etc. Audito magistrorum spiritualium hortatu, crevit populus electorum in fide et agnitione veritatis, atque in revelatione cordis, sese illustrati humiliando ac despiciendo, Christi per omnia gloriam quaesiere, et exaltavere nomen ejus ad invicem, proque pace Ecclesiae quidquid valuere devotionis obtulere coram Domino.
3.5.18
Et laetatus est ibi Saul, etc. Laetatus est Saul in Galgala, quod dicitur revelatio. Exsultavit Spiritu sancto Jesus, et dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, hoc est serpentina sapientia fidentibus, quasi sub Naas rege contra Israel dimicantibus; et revelasti ea parvulis, hoc est, eis quos et in fulgore veritatis, et in paupertate spiritus quasi in civitate Bezec timor Domini collegit, confortavit, adjuvit. Iterum, inquiens, videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
3.6.1
LIBER SECUNDUS CAPUT V. Constituto rege Samuel, se innocentem probat et justum, et ad terrorem populo pertinaci incutiendum, pluvias de coelo tempore messis evocat.
3.6.1
Dixit autem Samuel ad universum Israel: Ecce audivi vocem vestram, etc. In hac lectione Samuel proprie statum Israelitici regni describit. Contestatus namque populum, quod et se innoxio et Domino semper Salvatore adjuncto regem sibi male petierint, sub ejusdem regis figura variantia totius eorum regni tempora comprehendit. Quod enim de uno dicit:
3.6.2
Si timueritis Dominum, et servieritis ei, etc. De omnibus intelligendum signavit; quia videlicet eorum exigentibus meritis, sicut unius primi regis imperium, sic et totum illud quod contra Dei sibi voluntatem impetravere regnum, tempora esset habiturum posteriora pejora prioribus: et interim quandiu timuerunt Deum, bonis regibus illustrandi; quoties neglexerint, cum malis puniendi: et ultimum, aggravescente malitia, regnum ipsum pariter libertatem et patriam essent captivitate vel morte mutaturi. Signum quoque praevaricationis et duri cordis populi non minimum, et eo magis terribile, quo illis regionibus inusitatum exhibuit, voces scilicet et pluviam tempore messis triticeae, quae toto aestatis tempore in terra promissionis, nisi magno miraculo venire non solent: ut hinc nimirum omnes qui neglecto post longam agnitionem divinae voluntatis imperio, sibimet ipsi regnare, suisque cupiditatibus servire desiderant, perverso se ordine gerere signaret: qui videlicet tempore quo postmodum percepti verbi rigationem, maturos jam boni operis fructus ferre debuerant, adhuc se moribus incompositis, voce supernae correptionis vel exhortationis, qua doceantur quae sint elementa exordii sermonum Dei, opus habere demonstrent. Quod si et hanc quis lectionem allegorice quaerat exponi, facile quidem occurrit, quid sit quod Samuel constituto super Israel rege gradiente ante eum, se jam tunc senuisse: ab adolescentia autem sua coram ipsis, testibus Domino et Christo ejus, innocenter vixisse pronuntiat: quia regnante nunc secundum praesagia prophetica in Ecclesia Domino Jesu Christo, ipsi legis et prophetarum libri quidem de illo testimonium dant: et hoc ubique affirmant, quia testante Patre et Filio, immo et Spiritu sancto, lex sancta, et mandatum sanctum, et justum et bonum. Nec detur aliquis Manichaeo sociisque illius locus, quo vel caetera instrumenti scripta, de quo unus apex praeterire non potest, vel datorem ejusdem reprehendant: nec prophetarum figuras senuisse, ullus qui se novae lucis gratia redemptum novit, ambigit. Quid quod nec bovem se cujuspiam, nec asinum tulisse perhibet? quia scilicet prophetica legalisque Scriptura nemini vel triplicitatem recte conversandi ad proximum, vel gravitatem corripiendi, et instruendi proximum, sinistra suggerendo subtraxit. Asinus namque qui ingenita mansuetudine et hominum necessaria, et ipsos homines portare consuevit, amorem fraternae utilitati accommodum designat. Bos autem, cui non solum imposita caro onera gestare, sed et arva vertendo sulcos seminibus praeparare moris est; eos nimirum, qui non modo fratrum infirma tolerare, verum eorumdem quoque pigrescentia corda castigando evertere, et ad suscipiendum verbi semen solent excolere, demonstrat: quibus solum personis duabus tota, ni fallor, operariorum Ecclesiae solet caterva comprehendi. Non ergo Samuel bovem cuiquam, non asinum tulit; quia nec peritiam docendi eruditis, nec simplicioribus quibusque pie vivendi cum fratribus modestiam vetus sancta Scriptura praeripuit. Sed et illud in promptu est, quid sit quod ait: Si timueritis Dominum, eritis vos et rex qui imperat vobis consequentes Dominum: sin autem, erit manus Domini super vos. Et quod in conclusione subjunxit: Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis. Qui enim percepta fidei sacramenta recte servaverit, ejus Dei et Domini monita sequetur, de quo solus verus rex Israel ait: Sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione. Qui vero audiens non audierit vocem Domini, divinae super hunc manus est ultio, donec poenitentiam egerit, intenta. At qui ad mortem usque impoenitens perduraverit, talis profecto, quia ad Antichristum pessimum regem pertinet, aeterna cum eo perditione damnabitur. Neque enim illi soli, qui in fine mundi Antichristo illi contra Deum se erigenti adhaeserint, ejus regno servire putandi sunt: sed et hodie quam plurimi fidei mysteriis initiati, cum diversis se facinoribus immerserint, regno ejusdem impie militare probantur: diciturque et eis e lectione prophetica: Si timueritis Dominum, et servieritis, et eritis vos et rex qui imperat vobis, id est, Dominus Jesus Christus, sequentes Dominum Deum Patrem ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi; quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester Antichristus( tunc enim illum habebitis regem) pariter peribitis. Verum quod inter caetera dicit, et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem; non facile videtur ad Christum regem posse referri, quem omnis qui super se humiliter regnare petit, non malum aliquod, sed grande bonum facit, adeo ut quisquis hoc unum facere neglexerit, nullum facere possit; nisi forte dicatur, quia, crescente hominum peccato, factum sit, ut Filius Dei in carne humana passurus veniret; qui si nunquam homo peccasset, nunquam pro hoc contra hostem in homine pugnaret: atque ideo toties ad erudiendum genus humanum, angelis, patriarchis, prophetisque praemissis, in plenitudine temporum, quando gravius peccaturos homines praesciebat, suum ipse adventum reservaverit, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia: meritoque intelligatur, quia grande malum fecerint, qui noluerunt audire Moysen et prophetas, sed enormitate scelerum ipsum Dei Filium in carne venire coegerunt. Neque huic sensui vineae evangelicae parabola contradicere videtur, cujus pessimi coloni fructus in tempore reddere nolentes, servosque Domini sui impie caedendo, lapidando, et contumeliis sufficiendo, Filium ad se unicum mitti fecerunt. Potest autem hoc quod in die messis tritici voces et pluviae de coelo datae referuntur, etiam in bonam partem interpretari; ut intelligamus vocem evangelicae praedicationis spiritualibus intonuisse de coelis, in tempore quo corda legi fructum ferentia ad horrea Ecclesiae primitivae oporteret aggregari. Potest et ita, quod iidem praedicantes apostoli messores fuerint in his qui legem jam noverant et fecerunt, ad Evangelii gratiam vocandis: rigatores autem in his qui legis necdum verba cognoverant, et de his dictum: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem. De illis autem, Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit: diligentius sane intelligendum, et ad imitationem virtutis est trahendum, quod beatus Samuel, spernente se populo, et de principatu ejiciente, nihilominus verbum sedulae exhortationis et piae intercessionis opem ferre non omittit. Absit, inquit, a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam. O eximium fraternae dilectionis exemplum, de ducatu innocens, imo etiam sanctissimus propheta et sacerdos ejicitur, et peccatum ducit in Dominum, si ipsos suos ejectores ad aeterni gaudia sublevare orando pariter et admonendo non satagat.
3.7.1
LIBER SECUNDUS CAPUT VI. Saul et Jonathan ex populo sibi milites eligunt, et statione Philisthiim percussa a Jonathan, majoribus copiis iidem filios Israel terrent.
3.7.1
. Filius unius anni Saul, cum regnare coepisset, etc. In hac lectione multifaria dispensante Domino, et contra Ecclesiam bellorum, et pro Ecclesia defensionum spiritualium genera panduntur Sed primo caput lectionis, quod plerosque turbat imperitos, intueamur ad litteram.
3.7.2
Filius unius anni Saul, cum regnare coepisset, etc. Et est sensus: postquam electus Saul, et a beato Samuele est oleo sancto perunctus in regem, toto anno primo humilis et privato similis mansit, nec regio habitu indui, caeteraque regni insignia sumere curavit: quod etiam supra belli Ammonitici tempore ubi boves de agro quasi rusticus agebat, probatum est, cujus initium belli Josephus post mensem totius honoris ejus contigisse perhibet. Secundo autem et tertio anno regio regiam quidem mentem induit, regali cura populo praefuit. Sed necdum milites ex populo, qui suo lateri familiarius adhaererent, usque ad quarti demum anni principium elegit. Allegorice autem filius est unius anni, populus fidelium, sive in Synagoga, sive in Ecclesia, cum regnare incipit, quia sic quisque ad regnum fidei pertinere, regisque aeterni potest membris incorporari, cum primo didicerit, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. Duobus autem annis regnat, et sic sibi de Israel tria millia militum elegit: quia dum unitati fidei sociandam spem et dilectione cognoverit, mox sibi doctores, qui eamdem fidem, spem, et charitatem diligentius se suosque doceant, atque ab hostis irruptione tutentur, eligit. Quod dupliciter intelligendum est; quia videlicet et antiquos Ecclesiae magistros, olimque cum Christo regnantes, nunc etiam nobis magistros, quorum scripta vel exempla sequamur, eligimus, et novos quotidie in locum praecedentium, quos dignos arbitramur, ut credentes, sperantes, amantesque ab hoste defendant, ordinamus.
3.7.3
Et erant cum Saul duo millia in Machmas, etc. Fortiores quosque et millenatio numero dignos Ecclesia sibi, quorum gladio verbi et fidei scuto muniatur, eligit: porro infirmiores in fide ad tuenda propriae conscientiae, in quibus peregrinantur a Domino, tabernacula remittit. Verum quia Saul et Jonathan ambo ad regnum pertinent, sed non idem est meritum amborum; quorum, ut caetera taceam, unus delictum Deo David persequitur, ut hostem, alter ut suam diligit animam, videtur in eis binus credentium vel praedicantium ordo signari. Unus eorum qui dicunt: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus? Alius eorum qui audiunt: Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Unde bene Saul expetitor dicitur, haud dubium quin ab illo de quo Dominus apostolis loquitur: Ecce Satanas expetiit vos, ut cribraret sicut triticum. Jonathan autem columbae donum, vel columbae dedit, vel Domini donum interpretatur: significans eos, qui omne quidquid habent virtutis, spiritui gratiae tribuunt, atque ab eo se accepisse confitentur. Et Saul in Machmas et in monte Bethel, id est, in humilitate et in monte domus Dei: Jonathan autem in Gabaath Benjamin, hoc est in colle filii dexterae cum suis quoque militibus, mansisse referunt. Quia et reprobi nonnunquam, quamvis sinistra vel instabili mente virtutes spirituales exercere vel etiam docere videntur, soli autem columbina simplicitate praediti, ad regnum sublime Christi, qui est in dextera Dei, pertinere probantur. Sed et hoc quod duo millia cum Saul, mille autem cum Jonathan fuerunt, profecto docet, quia quantum perfectiores, tanto sunt quique pauciores. Vel certe duo millia sunt in humilitate et in monte domus Dei, puritate fidei devoti, et spei sublimitate provecti: mille autem in colle Filii dexterae charitatis, quae nunquam excidit, perfectione gloriosi.
3.7.4
Et percussit Jonathan stationem Philisthiim, etc. Et devincit humilis quisque doctor, et Spiritus sancti juvante gratia decertant, aciem spirituum malignorum, patefactis eorum insidiis, quibus altitudinem vitae coelestis hominibus eripere moliuntur
3.7.5
Et erexit se Israel adversus Philisthiim. Instantibus verbi ministris, vel hostes virtutis suae conterere, vel excelsae praedicationis buccina proximos ad viam virtutis excitare, eriguntur animi, audientium ad subeundum spirituale certamen, indagandas cavendasque ac superandas aerearum versutias potestatum.
3.7.6
Clamavit ergo populus post Saul in Galgala, etc. Crescente in bonis ardore virtutis agendae, crescit et immundis spiritibus ardor ejusdem impediendae ac refringendae virtutis; qui videntes fidelium contra se amicos erectos, hos colles insidiarum deceptionumque variarum copiis expugnare contendunt: et quasi currus ascendunt Philisthiim, cum plurimas simul cohortes gentilium, vel perfidorum synagogas, vel conventicula haereticorum, hoste nequissimo contra militiam virtutis ascendunt: equis sedent, cum singulorum corda pravorum erroris freno constricta, fidelibus contraire compellunt: pedestres incedunt, cum sibi ipsis decipulas tendunt. De quibus apte subjungitur:
3.7.7
Et reliquum vulgus sicut arena, quae est in littore maris plurima. Ipsa est enim arena crebris vicinorum vitiorum fluctibus obnoxia, nec non et vento superbiae semper instabilis et fugax, supra quam domus sine fundamento petrae fidei constructa, ingruente tentationum articulo corruit, et fit ruina ejus magna. Nec sine certo mysterio contrarius virtuti exercitus tricenario et cenario numero, vel etiam millenario, qui fidei et operis solent perfectionem significare, comprehenditur. Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Quid igitur mirum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae? Inter quas saepe transfigurandi versutias, etiam fide vel operatione se perfectos ostendunt. Aliter, senario numero includuntur, neque ad septenarium conscendere norunt, qui hanc solummodo vitam, quae sex diebus creata est, diligentes, ad futuram requiem tendere negligunt. Triginta quoque, quia malos figuraliter exprimant, in telligit, quia Dominum Salvatorem triginta argenteis non tantum a Juda semel, sed et a multis quotidie falsis fratribus venditum novit; quicunque enim neglecta fidei, qua imbuti sunt, veritate, cunctos sui corporis sensus saeculi hujus illecebris subdunt, quasi quinquies senis argenteis Dominum produnt.
3.7.8
Et ascendentes castrametati sunt in Magmas, etc. Magmas, ut diximus, humilitatem; Bethaven domum idoli, vel domum inutilem sonat. Ascendentes autem de occultis suis machinationibus immundi spiritus, vel per seipsos quasi vulgus pedestre latenter suadendo, vel quasi ascensores equorum et curruum per deceptos homines seducendo, primo suis victoribus cuncta munimina humilitatis eripere tentant ut per quam ipsi de coelo corruere, cordibus humanis superbiae pestem inserant; pariter satagentes, ut quamcunque domum mentis inutilem, sibique dicatam repererint, quasi ad orientem Bethaven castrametantes, omnem illi verae lucis exortum suis tenebris mediatricibus obcludant.
3.7.9
Quod cum audissent viri Israel, se in alto sitos, etc. Cum viderint quique fideles antiqui hostis insidias ad debellanda, vel in semetipsis vel in proximis humilitatis, moenia paratas, vel fortasse etiam aliquos infirmiorum crebris eorum incursibus afflictos, praesidia mox necesse est lectionum spiritualium, jejuniorum, eleemosynarum, orationum, caeterarumque virtutum, quibus defendantur, adeant, abscondanturque in eis a contradictione linguarum; et Pater, qui videt in abscondito, misereatur et adjuvet.
3.7.10
Hebraei autem transierunt Jordanem terram Gad et Galaad. Perfectiores quique incumbentibus tentationum pressuris universa mundi negotia postponunt, in quibus reprobi descendere, et in saeculum labi, quorumque laqueis vel tentantes apprehendere, vel tentati solent apprehendi; superbiae quoque tumorem, ob quem Satanas de coelo cum suis satellitibus descendit, salubriter inclinati transcendunt; haec namque et hujusmodi vitiorum obstacula Jordanis fluvius non solum nomine; quia descensio eorum, vel apprehensio eorum dicitur, videlicet immundorum, vel hominum vel daemonum; sed etiam situ, quo in mare Mortuum defluens, laudabiles aquas perdit, figuraliter ostendit. Quia nimirum cunctas saeculares illecebras, fluxusque concupiscentiae carnalis ima obscuritate perpetuae mortis exstinguit. Quem profecto Jordanem, id est, apprehensionem descensionemque pravorum electi transcendentes, terram Gad et Galaad, id est, accincti et acervi testimonii, subeunt; quia mentem jugi virtutum exercitio praeditam, et bonorum semper operum, quae de seipsa laudabile testimonium ferant, frugem fecundam conscendunt. Et pulchre qui vitiorum flumen adversum transire dicuntur, Hebraei, id est, transitores vocantur. Et quibus unus videns impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani, et transivi, inquit, et ecce non erat. Et alibi: Et in Deo meo transgrediar murum.
3.8.1
LIBER SECUNDUS CAPUT VII. Dilapso a se populo, Saul offert holocaustum; et quod stulte egerit a Samuele redarguitur; quodque alter pro eo sit in regnum ungendus edocetur.
3.8.1
Cumque adhuc esset Saul in Galgal, etc. Haec lectio sub Saulis et David, Synagogae et Ecclesiae speciem docet, cadentibus a fide quibusque, alios promissa illis regni coelestis praemia accipere. Sed ut manifestior allegoriae sensus eluceat, primo juxta historiam, in quo peccaverit Saul, et regnum perdere meruit, inquiramus. Patet ergo, quod imminente belli discrimine, sicut etiam antiquitatum historia prodit, mittens vocavit Samuelem, ut in tempore tantae necessitatis ejus precibus et consilio juvaretur, qui exspectare eum ibi praecepit, et hostias praeparare, septima die venturus ad eum, ut tunc sacrificantes ita congrederentur ad bellum. At ille quidem septem diebus, ut mandaverat Samuel, sed nequaquam mandatum cum perfectione servavit. Cum enim videret ipsum quidem morari, se autem a militibus derelinqui, obtulit holocaustum; quod ubi Samuel adveniens comperit, stulte eum fecisse testatus est, eo quod orationes et sacrificia, quae voluntate Dei erant facienda pro populo, ipse praeoccuparet offerre. Saul ergo, sicut saepe, doctores Judaeorum, septem dies exspectati Samuelis, tempus legis, quae sabbati mysterium docebat; Samuel prophetiam, vel ipsum qui loquebatur in prophetis Dominum significat. Saul in Galgalis, id est, in revelatione, Samuelem hostias oblaturum, et pro populo deprecaturum, septem diebus exspectare jubetur. Et Pharisaei ac doctores Judaeorum, prophetis eos contestantibus, in observatione revelatae et datae sibi legis sunt manere praecepti, donec ipsius prophetia manifestior et apertior, qua ratione vivendum, quomodo malignis hostibus esset obviandum, ostenderet. Imo donec ipse Dominus et caput prophetarum adveniens, ad debellandas aerias potestates seipsum pro mundo offerret hostiam Patri. Sed posito adhuc in Galgalis Saule, populus perterritus est, qui sequebatur eum. Positis in agnitione divinae voluntatis legis peritis, perterriti sunt legis auditores, qui eos sequebantur, et vel vitiorum tentantium incursibus, vel praeceptorum legalium asperitatibus, vel certe eorum exemplis magistrorum, ab agenda, quam audiebant, coeperunt lege lassescere. Recte namque in Galgal, id est, in revelatione positi legis periti dicuntur, ad comparationem videlicet gentium, quae ne legis quidem verba perceperunt, a tenebris obscuratum non habentes intellectum; quamvis idem ipsi ad comparationem evangelicae claritatis velamen habent super cor suum; nec nisi ad Christum conversi, possunt revelata facie gloriam verbi speculari. Neque hoc quod Galgal, in qua erat Saul, etiam volutabrum interpretari fertur, ab infirmi cordis, et necdum ad fontem aquae vivae pervenientis significatione discrepat; de qualibus dicitur: Et sus lota in volutabro luti.
3.8.2
Et exspectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, etc. Exspectavit coetus legalium doctorum cum suis auditoribus toto tempore quo sabbatum celebratur in lege, Christi adventum in carne, quem in novissimis jam legalis observantiae temporibus didicerat adfuturum; sed tardante illo, ut in plenitudine temporum, quam praedestinaverit, ipse veniret, lapsa eorumdem auditorum portio non minima, spiritualis exercitu castra reliquit. Et quidem de bene exspectantibus propheta dicit: Justus autem meus ex fide vivit. De lapsis vero subjungit: Quod si subtraxerit se, non placebit sibi in illo anima mea.
3.8.3
Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum, etc. Videns delapsum a se populum Saul, sed Samuel propinquantem non videns, obtulit holocaustum. Videntes legis doctores, qui tum temporis erant, longe a primorum perfectione degenerantes dilapsum a legis custodia populum, et incarnationis dominicae tempus instare nescientes, statuere suas traditiones servandas, quasi Domino per omnia placituras. Cui sensui suffragatur, quod idem Saul redarguenti se pro stulta temeritate Samueli cum respondisset, dicens:
3.8.4
Quia vidi quod dilaberetur populus a me, etc. Quorum verborum qui sit mysticus sensus, ex his quae superius exposita sunt, facillime patet. Adjunxit protinus, et ait: Porro Philisthiim congregati fuerant in Magmas, id est, humilitate; quia nisi humilitati privati, nequaquam sua Domino praeferrent; nec nisi obsidentibus claustra cordis superbiae spiritibus eum qui in altis habitat, et humilia respicit, contumaces spernerent.
3.8.5
Dixi: Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, etc. Timentes Pharisaei et scribae ne a daemonibus vel in volutabro vitiorum mergerentur, vel in datae legis revelatione redderentur inutiles, coeperunt aemulationem Dei habere, sed non secundum scientiam; et sicut Psalmista testatur, Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
3.8.6
Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, etc. Et ipse Dominus in Evangelio, et prophetae, suis quisque temporibus corripiunt eos, qui quasi absque Samuele sacrificantes, neglecto divini sermonis auxilio, sine causa Deum colunt, docentes doctrinas et mandata hominum.
3.8.7
Quod si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum, etc. Non sic accipiendum, quasi aeternum Sauli regnum Deus statuerit, et hoc postea noluerit servare peccanti, quem et peccaturum praescierat; sed praeparaverat regnum ejus, in quo figura regni esset aeterni. Sed et omnis scriba doctus in regno coelorum, proferens de thesauro suo nova et vetera, regnat super Israel in sempiternum. Illum videlicet Israel, quem erudiendo et regendo fecit esse spiritualem; qualibus dicit apostolus, Quae est enim corona mea aut gaudium? nonne vos ante Dominum Jesum. Unde et intraturo in gaudium Domini sui bene negotianti, id est, multos per suam doctrinam acquirenti servo dicitur: Eris potestatem habens super decem civitates; id est, ex eorum quos de lege spiritualiter imbuisti meritis et scientia, gloriosior in regno fulgebis. At si doctor aliquis suum sensum Scripturae verbis praetulerit, et per ea quae ipse sibi composuit dogmata suos auditores, quam ad spiritualia accenderit; quod est Saulem absque Samuele hostias offerentem, suam ad bellandum sanctificare militiam, perdet stultus imperium. Quod si non fecisset, habere potuisset super Israel aeternum. De qualibus Salvator in Evangelio: Qui ergo solverit, inquit, unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Minimus namque est talis in praesenti regno Ecclesiae, extraneus prorsus a futuro.
3.8.8
Sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Omnis enim, inquit, plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur.
3.8.9
Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum, etc. Sub persona David Christum et Christiani populi duces significat; unde signanter populum suum dicit, et non addit, Israel; ut etiam praeputium ad hujus ducis imperium pertinere demonstret. Non autem quasi nesciens Dominus quaesivit, sub humano more loquens hominibus, etiam sic loquendo nos quaerit. Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat. Cui adeo jam eramus noti, ut in ipso essemus ante constitutionem mundi. Quaesivit ergo sibi Dominus virum juxta cor suum, id est, qui consilium voluntatis ejus et pura mente cognosceret, et pia devotione sequeretur. Quod et de David quidem recte intelligitur, qui super omnes docentes se intelligens, incerta et occulta sapientiae divinae, et manifesta revelatione cognovit, et mirabili suavitate decantavit. Sed melius multo ac perfectius de illo magni consilii angelo, qui solus paternorum est conscius revelator arcanorum. Neque enim cor Dei, humani corporis membrum, juxta Anthropomorphitas, sed consilii et sapientiae divinae secretum interius significare credendum est. Juxta quod et supra dictum est, cum novum Christi et Ecclesiae sacerdotium, quomodo et hic regnum, abjecto vetere, prophetaretur futurum, dicente viro Dei ad Heli: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat.
3.8.10
Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis, etc. Eamdem regni mutationem propheta quam verbo praedixerat, etiam ipso locum mutando demonstrat. Et ipse enim Dominus, qui de incredulis ait: Surgite, eamus hinc; relicta Synagoga collem filii dexterae, id est celsa illius populi praecordia; qui non terrenae cujuslibet, sed coelestis et aeternae beatitudinis Filius esse voluerit; et propheticus sermo per dispensationem Salvatoris illustratus, de revelatione litterali, qua rudae mentes imbuebantur ad altiora quaeque ac sacratiora Christi et Ecclesiae mysteria perfectos docendo subiit. Verum quae de duobus populis dicta sunt, in singulis quotidie videmus gesta personis. Namque Saulis in Galgal constituti populus terretur, dum quemque fidelium vel in revelatione scientiae, quam percepit minus fortem; vel in volutabro vitiorum, quo turpis incidit enerviter infixum, conscius suae fragilitatis animus turbat, et pro sua salute quaeritanda utiliter compungit, ne forte spiritualis adversarius Machmas, id est humilitatem, quam maxime cupit, expugnet; ne revelationem doctrinae coelestis auferat; ne caeterarum moenia virtutum fraudulentus victor irrumpat. Exspectat Saul septem diebus, juxta placitum Samuelis, dum quis in tribulatione positus, fide et actione sollicita promissum Domini quaerit auxilium. Septem quippe tribus et quatuor constant; tria autem ad fidem pertinent propter confessionem sanctae Trinitatis; quatuor ad opera, propter prudentiam, fortitudinem, temperantiam, et justitiam; quibus quatuor quasi angulis tota virtutum spiritualium structura firmatur. Sed hos septem dies, id est septenariae devotionis lucem, dum quis perfecte consummaverit, juxta quod Psalmus admonet: Exspecta Dominum, et viriliter age, et confortetur cor tuum; adveniet Dominus in corde, et mansionem in eo faciens, cunctas statim hostilis exercitus insidias destruet illustratione adventus sui. At qui minus aliquid hujus perfectionis habuerit, minus videlicet patiens in adversis, minus de superni juvaminis respectu confidens, oblitus illud Ecclesiastici: Noli cunctari in tempore angustiae; omnes confestim, in quibus sibi applauserat, virtutum cuneos desperando amittit; quomodo Saul, quia septima die necdum bene completa, de promisso Samuelis adventu desperat, a populo dilabente relinquitur; qui si tempus constitutum complesset, pollicito prophetae non fraudaretur auxilio: Prope est enim Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. Auxit autem Saul peccatum, non solum de promissis prophetae titubando, sed etiam ipse holocaustum, quod sacerdotem decebat, offerendo. Auget blasphemiam Pelagius, auget alius aliquis infideliter fidelis, dum de gratia superna minus sollicitus, sua se virtute salvari posse confidit; et quod solius summi sacerdotis est donum, suae libertatis arbitrio conquirere stultus arbitratur. Ideoque juxta Apocalypsim Joannis: Venit alius, et promissum talibus regnum coronamque vitae et benedictionis accipit. Quam mutationem non consiliorum supernorum, sed rerum humanorum significavit ipse Samuel, cum rejectione perfidi, ac fidelissimi regis electione praedicta, surgens ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Quia missum in mundo Dei verbum, non revertetur ad eum vacuum, sed faciet quaecunque ipse voluit, et prosperabitur in his ad quae misit illud. Relictisque simulatoribus et callidis, qui provocant iram Dei, simplices ac fideles, quos ad regnum coeleste provehat, quaerit auditores.
3.9.1
LIBER SECUNDUS CAPUT VIII. Arma ob inopiam fabrorum non habente Israel, Philisthiim tribus cuneis terram ejus Saul aspectante devastant; at Jonathan cum armigero inter scopulos reptans, belli simul et victoriae caput exstitit.
3.9.1
Et recensuit Saul populum, etc., usque ad id quod ait: Et vir Israel sociatus sibi est, etc. In hac lectione rarescentibus astu spirituum immundorum studiis Scripturarum, universa per eos statim humani cordis itinera, quae triplici divisione constant, misere vastanda produntur: sed non defutura periclitantibus superni miracula praesidii, quod per spiritualium doctorum auditorumque obedientium laborem, hostem quidem ad accelerandam fugam, suos vero milites ad sperandam obtinendamque victoriae palmam concitet. Fugientibus ergo caeteris a timore Philisthinorum, sexcenti tantum viri cum Saule remansere. Quia trepidantibus in spirituali certamine quibuslibet infirmis in fide, et aliquando etiam lapsis, soli qui rectum opus sola supernae retributionis intentione faciunt, cum suis doctoribus vigilare, stare in fide, viriliter agere confortari, et charitati per omnia studere non desistunt. Senarius etenim numerus, quos mundi est creatura perfecta, rectam operationem; centenarius autem, qui decem decadibus quadratur, et de laeva transit in dexteram, dexterae, id est aeternae mercedis perfectionem designat.
3.9.2
Et Saul et Jonathan filius ejus, populusque, etc. Machmas humilitatem, ut saepe dictum est, Gabaa Benjamin collem filii dexterae sonat. Quaerendum ergo quomodo spiritibus immundis humilitatis portas obsidentibus, perfecto in colle virtutum possint, vel magistri, vel auditores spiritualia sua castra metare; videndumque quod infra scriptum est, quia Saul cum sexcentis suis morabatur in extrema parte sub malo granato. Sub malo granato enim populus, qui potest dicere: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Fructus namque crucis dominico cruore rubicundus instar mali granati, multa credentium grana quasi uno charitatis et spei cortice circumvertit. Sed in extrema parte Gabaa, eamdem sub qua requiescat vitae arborem habet; qui necdum perfecte consummatus, queritur cum Apostolo, dicens: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis, et caetera.
3.9.3
Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthinorum tres cunei, etc. Et his tribus cuneis Ecclesiam quotidie tentari, omnis qui in castris illius legitime militat, sentit. Tres etenim ad praedandum de castris Philisthinorum egredientur cunei, cum immundi spiritus interioris nostri hominis custodiam tentantes, aut rationabilem ejus partem, aut irascibilem, aut concupiscibilem, vel in singulis singulas, vel in uno omnes, virtutum divitiis nudare conantur. Quibus profecto partibus etiam ipsorum locorum, atque praefati cunei, qui egressi sunt, nomina conveniunt. Via quippe Ephraim, id est crescentis, contra quam primus cuneus pergebat, concupiscibilis animae pars est; recte hoc nomine dicta, quia crementum quaerere nunquam desinit; bonorum quidem, si ab Israel, id est recta et Dei visionem suspirante anima regitur; malorum vero, si contra legis jura statuens, vitiorum immundorumque spirituum improbitate vastatur. Et bene de primo cuneo cum diceret, Pergebat contra viam Ephraim; addidit, Ad terram Saul; quia prima nimirum maximaque nequissimis spiritibus intentio est, ipsos sacri certaminis duces, concupiscentia vel animae vel carnis, a virtutum coeptis avertere; quo de privatis justitia principibus, liberius dira per incautum serpant contagia vulgus. Vis Bethoron, id est domus irae, ad quam secundus cuneus ingrediebatur, ipsam quam signat passionem mentis etiam nomine demonstrat. Quam utique domum bene gubernabat Israeliticus possessor, cum vir ille mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra, liberaturus Dei populum, exivit a Pharaone iratus nimis. Philisthaeus autem praedabatur, cum fratris boni justitia, Cain, qui ex maligno erat offensus, iratus est vehementer; adeo ut per iram homicidii prima fraternitatis jura dissiparet. Vallis Seboim, id est caprearum sive damarum, ad quam tertius se verterat cuneus, rationabilem mentis intuitum figurate denuntiat. Namque haec animalia oculorum acie perhibentur excellere; unde et a Graecis ab acute cernendo Dorcades appellantur; nec frustra toties in Cantico canticorum sub Christi et Ecclesiae laude repetuntur. Recte autem non mons, sed vallis caprearum, recte contra desertum posita memoratur; quia cum semper humilitatis auxilio, tum maxime in discernendis bonis ac malis, ne census oberret, indigemus, et quanto quis humilior, ea quae mundi sunt minus diligenda et quaerenda cognoscit. Iter ergo termini imminentis valli Dorcadum viam crescentis, viam quoque domus irae Israel in pace possidet, dum populus Dei vel unusquisque fidelis humili intentione quae sint sequenda, quae spernenda dignoscit, atque in his quae sequenda utiliter cognoverit, usque ad perfectum diem crescere; pro his vero quae ejus vel intuitum spiritualem, vel cursum profectumque retardare tentaverint, salubriter irasci et non peccare satagit; ut quicunque mala pro bonis stulte ratiocinando elegerit, et haec noxie electa noxius exsequi concupierit, proque omnibus quae tali concupiscentiae obstrepunt irascendum putaverit, hujus omnes viae mentis ac termini, hostis invisibilis acerbitate devastantur.
3.9.4
Porro faber ferrarius non inveniebatur, etc. Patet profecto causa, quae maxime hostibus terram repromissionis populandi, id est, Ecclesiae virtutes vitandi spatium tribuat: videlicet si desit ei doctor, et spiritualium fabricator armorum, quae Apostolus adversum nequissimi tela ignea docet esse tenenda. Cavent enim, quantum valent, improbi tentatores, ne induamur armatura Dei, ne gladii ancipites in manibus nostris ad faciendam in eis vindictam appareant.
3.9.5
Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthiim, etc. Descendunt et hodie nonnulli, relicta altitudine verbi Dei, ad quod audiendum ascendere debuerant, auscultantque fabulis saecularibus, ac doctrinis daemoniorum, et legendo dialecticos, rhetores poetasque gentilium, ad exercendum ingenium terrestre, quasi ad fabros Philisthiim pro exacuendis silvestris sive ruralis culturae ferramentis, inermes, hoc est spirituali scientia privati conveniunt.
3.9.6
Cumque venisset dies praelii, non est inventus ensis et lancea, etc. Cum quotidie instet dies praelii contra adversarias potestates, plurimis sua rusticitate contentis, pauci admodum idonea lectione vel auditione Scripturarum ad hoc praelium rite armati procedunt; unde nostro torpore adjutus quotidie facit nobis spiritualis, quod tunc Israeli carnalis adversarius fecisse describitur.
3.9.7
Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas. Arma quippe non habendo Israel hostibus patriam prodidit; et nos desidia vel legendi, vel magistros spirituales interrogandi, quasi incuria fabricandi arma, vel Israelitas fabros petendi, occasionem damus hostibus, quo post oppressam humilitatem, quam Magmas obsessa significat, etiam caeteris virtutibus, quasi terrae sanctae finibus, arma impietatis inferant. Sed ad haec teterrimi hostis arma repellenda, non artis humanae peritia, sed, juvante Spiritus sancti gratia, doctorum coelestium est exhortatio flagitanda. Unde sequitur:
3.9.8
Et accidit quadam die, ut diceret Jonathan, etc. Jonathan namque, qui interpretatur columbae donum, praedictos Spiritus gratia doctores; adolescens armiger ejus, discipulos obedienter arma non carnalia, sed Deo potentia gestantes; quorum renovatur sicut aquilae juventus; quaedam dies inchoati certaminis, eorum subitam contra hostium tentamenta supernae lucis inspirationem designat. Hortaturque die quadam Jonathan armigerum, ut ad Philisthiim transeant stationem, cum magister quisque perfectus a coelesti subito gratia respectus, ad devincendos vitiorum incursus, piorum praecordia concitat adjutorum.
3.9.9
Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. Transitum usque ad stationem Philisthiim Jonathan patrem suum simul et populum quod disposuisset celavit; quia sicut spiritualium consilio semper uti aptissimum est, ita aliquando carnales meditata, vel etiam inchoata virtutum majorum opera celari utile est; ne vel eorum trepidatio tenerum adhuc, ut ita dicam, nostrae mentis desiderium terrendo refringat, vel etiam ipsi nos aemulando, quae necdum valent incipiant, vel certe favor imperfecte laudantium integritatem spiritualis nostri propositi corrumpat. Nam quia Saul hoc loco, et populus qui erat cum eo, necdum profectos virtutibus exprimunt, sequentia verba produnt, cum dicitur:
3.9.10
Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa, etc. Namque ad indicium quidem virtutis pertinet, quod in Gabaa, id est colle morabatur, quod sub malo granato, quod sexcentos habebat comites. Ut enim et supra jam diximus, collis celsitudinem virtutum; mali granati tegmen, protectionem dominicae crucis; sex centenarius militum numerus, perfectos spe et operatione demonstrat. Verum quod in extrema parte collis sedebat, quod arbor cujus umbraculo tegebatur, in Magron, id est in gutture sita erat, minus perfectae adhuc signa sunt mentis, hoc est, ejus quae necdum plene desiderata potuit moenia subire virtutum; quae dominicae passionis mysterium ore tenet, sed imitari necdum valet. Quod si juxta antiquos interpretes pro Magron legamus Mageddon, id est tentantem, ad eumdem sensum respicit. Quia sunt qui recta fide praediti, rectae operationis desideriis accensi, dura tentantium vitiorum certamina pati non desistunt: atque ideo perfecti athletae Christi quaedam sua secretiora, quae contra immundos spiritus disponunt bella, ab hujusmodi commilitonibus de industria abscondunt.
3.9.11
Erant autem inter ascensus... eminentes petrae, etc. Sunt ascendere nitentibus adversus malignorum spirituum versutias doctoribus sanctis imminentes a dextris et sinistris, id est, in gloria et ignobilitate, in prosperis et in adversis insidiae frequentes; et sicut dentes mandere, et ventri mansa solent immittere, sic immundi spiritus olim beatorum compage praerupti, quomodo simplices seducant, corrumpant justos, castos vitient, inque perditum suae nequitiae corpus trajiciant, inquirunt.
3.9.12
Nomen uni Boses, etc. Boses, in ipso floruit: Sene, angustia dicitur. Quorum in promptu est interpretatio, quia non minus florente quam adversante: hoc est angustias afferente mundo, sanctorum ascensus impeditur, et ut vel corpore vel corde deficiat, ab infatigabili hoste pulsatur.
3.9.13
Unus scopulus prominens ad aquilonem, etc. Gabaa collem, id est, sublimitatem virtutum; Magmas humilitatem mentis, ex qua virtutes prodeant, indicat. Et recte Magmas ad aquilonem, Gabaa a meridie posita refertur, quia in frigore tentationum, maxime humilitas et discitur et probatur; in luce autem juvantis se gratiae Spiritus prosperata perficitur. Sed quia antiquus hostis et prosperum iter datae virtutis impedire, et humilitatem quaesitae inter adversa virtutis magistris simul et discipulis auferre conatur, recte ascendentibus contra Philisthiim Jonatha et armigero ejus ad aquilonem, ex adverso Magmas, et prominens a meridie contra Gabaa scopulus obstat; attamen, faciente pro suis Domino, cuncta mox hostium molimina saeva deficiunt. Quia sicut verba Jonathae non minus fidei quam virtutis plena testantur, non est Domino difficile salvare, vel in multitudine, vel in paucis.
3.9.14
Apparuit uterque stationi Philistinorum, etc. Quamvis irridendo Philisthiim vera mystice loquuntur; quia videlicet Hebraei spirituales, hoc est vitiorum transitores, in tutissimis Scripturarum praesidiis ab hostium defenduntur incursibus, et harum consolatione recreati, ad superandos eosdem nequissimos adversarios, ubi tempus arriserit, publica procedunt in opera virtutum.
3.9.15
Et locuti sunt viri de statione ad Jonathan, etc. Superba hostium irrisio et despectio, fidelibus fiduciam nanciscendae virtutis tribuit. Ante ruinam enim exaltatur spiritus, et ante gloriam humiliatur.
3.9.16
Ascendit autem Jonathan, reptans manibus et pedibus, etc. Manifestum quidem est majora tentationum obstacula majore virtutum nisu debere transcendi; quod tunc rite perficitur, cum armatus contra hostem, humilis auditor spiritualis per omnia sequitur exempla praeceptoris. Sed de situ loci hujusce, quod lectori manifestior fiat, Josephi verba videamus.« Erant, inquit, castra hostium super scopulum habentem subtilissimam longitudinem tribus verticibus acutissimis prominentem, scopulis per circuitum euntibus, et quasi propugnaculis invasiones pugnantium prohibentibus. Unde contingebat ut custodes minorem haberent solitudinem castrorum; quia natura locus ille omnibus videbatur esse munitus, et ad capiendum valde difficilis, eo quod non solum illic ascendere, sed etiam accedere difficile videretur. Cum ergo venisset ad castra Jonathas, armigerum confortabat.» Et paulo post:« Accedentes igitur ad exercitum hostium, apparente jam die, viderunt eos Palaestini.» Item post aliquanta, cum insultantium Philisthinorum verba narrasset, adjunxit:« Quam vocem grate suscipiens Saul filius, tanquam ei victoriam designantem, tunc quidem ab illo loco, in quo hostes fuerant visi, recessit; mutansque locum venit ad petram, quae erat propter munitiones locorum desolata custodibus, et exinde quasi repentes et trahentes semetipsos cum multo labore, naturam loci vicerunt, ut ad inimicorum castra descenderent; irruentesque eis dormientibus, occiderunt quidem quasi viginti.» Verum his locorum gratia commemoratis, ad scrutanda sacrae Scripturae mysteria redeamus.
3.9.17
Et facta plaga prima, qua percussit Jonathas et armiger ejus, etc. Denarius numerus, ut certum est, perfectionem bonae vel operationis solet significare, vel mercedis. At contra vicenarius, in quo Jacob servivit Laban Syro, et fratri Esau, quem Deus odio habuit, munera misit, duplicitatem pravorum dogmatum, quae simplicibus et Ecclesiae membris, vel actionis devotionem, vel certitudinem supernae retributionis satagunt auferre, demonstrat. Media pars jugeri arandi Ecclesia est, quae in terris adhuc inter reprobos conversata, correptione praedicatorum gaudet ad gignendos vitae fructus exerceri. Par boum in die arans concordia doctorum est, de legis et Evangelii disciplina sub eodem fidei jugo convenientium, in luce praeceptae scientiae subditorum corda castigans et ad ferendum Deo fructum Spiritus excolens, de quo Salomon ait: Ubi autem multae segetes, ibi manifesta fortitudo bovis. Prima ergo plaga, quam Jonathan et armiger ejus percussere, viginti virorum est, in media parte jugeri; ac inde turbati, atque huc illucque diffugientes Philisthiim, alterutrum se magna nimis caede prosternunt. Primo suos hostes Ecclesia, quae peregrinatur a Domino, per spirituales magistros ac discipulos obedientes ab obsidenda turbandaque suorum fide vel operatione compescens, filios mortis ostendit; deinde se invicem ipsi variantium errorum quasi adverso mucrone configunt, ita ut, triumphante Ecclesia, palam de his possit intelligi, quod dicitur: Quia versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum.
3.9.18
Et factum est miraculum in castris per agros, etc. Miraculo fit reprobis constantia virtusque justorum, quasi castrametantibus per agros, cor exercitatum, malitia pariter et deliciarum affluentia resolutum habentibus. Unde beatus apostolus Petrus, cum luxuriam describeret eorum qui velut in agro liberae voluptatis residentes, in desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus vitam ducunt, adjunxit dicens: In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriae confusionem. Sed et spirituales adversarii, quamvis humanae salutis acerrimi praedones, et ipsi perfectorum virorum obstupescere facta, perfectarum precum caeterarumque virtutum solent cedere devotioni.
3.9.19
Et conturbata est terra, etc. Ut terrena sapientes ad coelestium virorum facta conturbentur; ut daemones ab hominibus attentandis, fracta suarum virium malignitate, trementes gementesque resiliant, non humanae virtutis opus, sed miraculum est divinae pietatis. Unde Paulus, cum diceret se plus illis omnibus laborasse, continuo subjunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum
3.9.20
Et respexerunt speculatores Saul, etc. Respiciunt prae caeteris hi qui Scripturae sanctae speculam conscenderant, et sunt in colle filii dexterae, id est in sublimi coelestium operum arce constituti, et scientia videlicet pura, et simplici actione praeclari, ac primi ruinam vident instantem, fugamque pravorum. Non enim omnium est catholicorum, lectis haereticorum gentiliumve libellis, mox quid in eis erroris contineatur agnoscere; auditis dialecticorum versutiis, illico ruinosos deceptionum laqueos acutae mentis sagacitate discernere; sed eorum qui diutina vel meditatione Scripturarum, vel virtutum gratia promerente, exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali; multorum pene moti pedes, pene effusi sunt gressus, quia zelaverunt in peccatoribus, pacem peccatorum videntes. At speculator ille nobilissimus usque ad collem filii dexterae mirabiliter ascendens, vidit impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani. Et transivi, inquit, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Et hoc est speculatores in Gabaa positos multitudinem cernere prostratam, quam in inferioribus siti quilibet necdumque perfectum scientiae cacumen subeuntes, stare in prosperis, et sospitate degere putabant; sapientes quosque in pravitate viventium certissimum praevidere supplicium.
3.9.21
Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei, etc. Achias frater illius, sive frater ejus dicitur. Aiunt ergo boni duces Ecclesiae, aiunt quique fideles quotidiana contra potestates aerias bella gerentes, fratribus suis Scripturae sacrae lectione praeditis, et majore virtutum exercitio seipsos quotidie per sacerdotium regale Deo hostiam vivam offerentibus: aiunt, inquam, talibus hi qui per semetipsos adhuc tentationibus agitari, vel Ecclesiam generaliter haeresibus turbari conspiciunt, ut patefactis divinorum eloquiorum arcanis, testimonia sibi manifestiora, quibus contra haeresium fabricatores uti debeant, quibus caetera tentationum luctamina devincere possint, aperta ratione dilucident. Sed saepe contingit tot ac tantas inter se hostes Ecclesiae( hostes haereticos dico, vel gentiles) habere pugnas conflictusque verborum sive dogmatum, ut melius sua dispensatione altrinseca, quam assertione spiritualium paginarum convincantur esse falsa quae docent, et quae agunt immunda: faciendumque sit coelestis militiae ductoribus, quod Saul fecisse describitur, qui exorto in castris Philisthinorum tumultu, et in majus ac majus augescente, non amplius Deum per sacerdotem consulere, sed ipse arrepta militum manu, hostes quos invicem dissidere compererat, insequi, atque ad fugam urgere festinat. Potest autem Achias sacerdos, arcae Domini custos, etiam ipsos sacrae Scripturae conditores non inconvenienter exprimere; qui nobis, quoties pie petuntur, arcam quam servant divini proferunt oraculi: proferunt et exempla bonorum operum quae gessere; quod significatum est supra, ubi idem Achias ephod portasse perhibetur. Nec vacat, quod filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui exortus fuerat ex Heli sacerdote Domini, in Silo fuisse memoratur. Achitob quippe frater bonus interpretatur. Nam et ipsi sacrarum litterarum conditores, ex sacerdotibus non pauci genus duxere: et a fratribus bonis eruditi, nonnullos etiam fratres, sicut ipsa Scriptura testis est, habuere non bonos: et ejusdem hodie lectores aeque a bonis instructi, malorum tamen quos Ichabod et ortu et nomine inglorius signat, nequeunt carere consortio.
3.9.22
Conclamavit ergo Saul et omnis populus, etc. Judaei, gentiles, et haeretici, cum sint hostes Ecclesiae cuncti, alterutrum se singuli verbi gladio feriunt. Ipsi Judaei per Pharisaeos et Sadducaeos invicem pugnant: item haeretici et pagani tanta variorum dogmatum sacrorumque dissonantia, non minora sibimet quam Ecclesiae bella inferunt. Una est autem, inquit, columba mea, perfecta mea: una est matri suae, electa genitrici suae, a qua Jonathan ductor ille fortissimus, ut columbae donum vocaretur, cognomen virtutis accepit; cujus paci perpetuae etiam malorum discordia servit. Unde sequitur:
3.9.23
Sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthiim heri et nudiustertius, etc. Multi namque seducti ab haereticis, impugnantesque cum eis Ecclesiam, ubi dissonantiam dogmatis eorum cognovere, et catholica simplicitate quasi opere Jonathae dialecticas eorum cautes transcendi atque exsuperari viderunt, reversi sunt, ut, impositione manus sacerdotalis, catholicae reconciliarentur Ecclesiae.
3.9.24
Omnes quoque Israelitae qui se absconderant in monte Ephraim, etc. Recte discretionis est, ut qui potest, contra reprobos docendo vel arguendo, pro Ecclesia certet, cavens illud propheticum: Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. At qui docendi efficax non est, in frugiferae se mentis altitudine, ne virtutibus spoliandus ab hoste fraudulento reperiatur, abscondat. Sunt enim qui ad deprehendendam expugnandamque versutiam haereticorum, caeterasque antiqui hostis insidias idonei non sunt, sed has per alios expositas, juxta vires insequi, et odio habere non cessant: et hoc est, quod fugatos audientes Philisthaeos absconsi prius in monte Ephraim, id est, frugifero, Israelitae suis se confestim in acie jungunt: nec suo tamen nisu, sed divino semper Ecclesia salvatur auxilio.
3.9.25
Pugna autem pervenit usque Bethaven. Bethaven domus idoli, vel domus inutilis dicitur: et usque ergo Ecclesia persequitur haereticos arguendo: donec eos in plerisque paganorum dementiae aequalia blasphemasse convincat: et usque verbi gladium protendit, donec impios quoque et infideles pietati fideique restituat.
3.9.26
Et vir Israel sociatus sibi est in die illa. Fugatis per diversa hostibus, Ecclesia toto terrarum orbe divisa, uno eodemque semper fraternitatis amore laetatur.
3.10.1
LIBER SECUNDUS CAPUT IX. Adjurat Saul populum ne prius quam hoste exstincto comedat, et ne hoste exstincto cum sanguine comedat. Vetat aedificare altare, et oraculum Domini quod quaerit ob reatum Jonathae non meretur; quem tamen populus ne moriatur eripit.
3.10.1
Adjuravit igitur Saul populum, dicens: Maledictus vir, etc., usque ad id quod scriptum est: Porro Philisthiim abierant in loca sua. Haec lectio doctores veritatis instruit, sicut a caeteris mundi illecebris, sic etiam ab appetenda saecularis eloquentiae dulcedine abstinere, nec non et eos quos imbuunt, in petra fidei ab omni prioris vitae corruptione mactare. Adjuravit igitur Saul populum fugientes Philisthaeos persequentem, ne quisquam nisi completa de hoste victoria comederet: qui timens juramentum, et pane sedulus, et melle quod fluens in saltu vidit, abstinuit. Praecepit magister egregius, ut quisquis in agone fidei contendit, ab omnibus se mundi abstineat illecebris: et suo caeteros accendens exemplo, Castigo, inquit, corpus meum, et servituti subjicio; ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar. Sive enim caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem concupiscat, sive haereticus catholico, sive Judaeus aut gentilis Christiano contradicat, seu quilibet immundus spiritus obsistat, cuncta tentationum molimina melius continentiae superantur industria: cujus adeo late patet virtus, ut etiam a diligenda nimium sequendaque saecularis eloquentiae suavitate, qua superbus incultusque philosophorum quasi saltus fluit, abstinere conveniet. Favus enim distillans, labia meretricis.
3.10.2
Porro Jonathan non audierat, cum adjuraret pater ejus populum, etc. Illuminatos dicit oculos, recreatos et renovatos ad intuendum, qui longa, ut solet, inedia vel labore tabere jam coeperant. Jonathan igitur, qui prius scopulorum dentes et ictus devicerat ensium, qui, hostis audacia compressa, suis victoriae causam salutisque praebuerat, improvisa subito blandientis gastrimargiae culpa consternitur. Et nobiles saepe magistri Ecclesiae, magnorumque victores certaminum, ardentiore quam decet oblectatione libros gentilium lectitantes, culpam quam non praevidere contrahebant: adeo ut quidam eorum se pro hoc ipso scribat in visione castigatum, objectumque sibi a Domino inter verbera ferientia, quod non Christianus, sed Ciceronianus potius esset habendus. Sed et auditorum fidelium non pauci virtutum gratia pollentes, minoribus vitiis tentari non desinunt, quod divina geri dispensatione non latet: ut qui minora certamina per se superare nequeunt, in magnis quae habent, non sibi aliquid tribuere, sed solo Patri luminum gratias agere discant. Intinxit autem Jonatham favo sylvestri virgam, qua vel ad equum, vel ad viandi praesidium utebatur: et sic eam manu ad os convertit suum. Et magister quilibet nonnunquam auctoritate potentiae vel subditos regere, vel seipsum sine offensione gerere curans, argumentis sive sententiis gentilium credit adjuvandum: mellitoque, ut ita dixerim, ex his ore illuminantur quidem, quasi favosa compositione verborum oculi mentis, ad enuntiandum quae recte noverint acutius; sed retardantur plerumque mentis ejusdem incessus, recordata sensuum vanitate a persequendis pravorum sive actuum sive dogmatum cultoribus. Quod canens Psalmista, Narraverunt mihi, inquit, iniqui fabulationes, sed non ita ut lex tua, Domine, omnia mandata tua veritas.
3.10.3
Jurejurando constrinxit pater tuus populum, etc. Turbavit, quia totum interdixit; quod si ex parte interdixisset, et ex parte concessisset, commodius res videretur exacta. Verum quia in hujuscemodi rebus spiritualium Patrum sit jussis obsequendum, Jonathan sorte deprehensus, et oraculum Domini die illa consulenti Sauli subductum manifestissime declarat. Si enim tanti apud Deum valuit terreni regis imperium, quanti putas valere magistri spiritualis? Sed et in typica parte turbat terrena praecordia, si quis haec sola coelestia gerere praecipiat, cum Dominus vinum novum in utres veteres mittendum non esse testetur. Turbat acumen legentium, et deficere cogit, qui eos a legendis saecularibus litteris omnimode aestimat prohibendos, quibus ubilibet inventa utilia quasi sua sumere licet. Alioquin nec Moyses et Daniel sapientia vel litteris Aegyptiorum Chaldaeorumque paterentur erudiri, quorum tamen superstitiones, simul et delicias horrebant. Nec ipse magister gentium aliquot versus poetarum suis vel scriptis indidisset, vel dictis: sed multo cautius necesse est acutis rosa in spinis, quam mollibus lilium colligatur in foliis; multo securius in apostolicis quam in Platonicis quaeritur consilium salubre pagellis. Nam et apes ipsae, quae hujusmodi mella faciunt, ore quidem praetendunt dulcia dicta quae mulceant, sed in posterioribus servant venenata gesta quae feriant.
3.10.4
Vidistis ipsi, quia illuminati sunt oculi mei, etc. Haec ejus personae verba conveniunt, qui doctis in Ecclesia, sive etiam doctoribus lectionem litterarum gentilium non autumat esse nocivam. Videtis, inquit, quia efficacior sum factus, et acutior promptiorque ad peroranda quae decent, eo quod gustaverim paululum de flore Tullianae lectionis; quanto magis si didicisset populus Christianus sectas et dogmata gentilium, nonne multo confidentius et certius eorum derideret simul et convinceret errores, multo devotius de sua sana fide gauderet, Patrique luminum pro hac gratias redderet? Neque enim aliam ob causam putandum est Moysen vel Danielem sapientiam voluisse discere saecularem, quam ut cognitam destruere melius, et devincere possent.
3.10.5
Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos, etc. Magmas humilitatem, Ajalon campos significat. In omnibus autem quae recte gerit Ecclesia, Philisthaeos percutit; quia per bona quae facit, malorum spirituum vires minuit; quia percutiendi sunt ab humilitate inchoatae, usque ad latitudinem consummatae virtutis, ab initio fidei usque ad fructiferam charitatis amplitudinem. De qua dicitur: Latum mandatum tuum nimis. Sed et ipse status universalis Ecclesiae ab humilitate incipiens unius Judaeae gentis, ad totius usque mundi fines crescendo pervenit. De quibus Psalmista Domino canit: Et campi tui replebuntur ubertate, pinguescent fines deserti.
3.10.6
Defatigatus est autem populus nimis, etc. Quod dicitur populus comedisse cum sanguine, non est putandum cruentam eum carnem crudamque comedisse: quod nequaquam humanae, sed est naturae bestialis; sed occisis pecudibus, antequam sanguis bene dilueretur, nondum purgatas carnes coxisse vel assasse, et sic comedisse. Significat autem magistros inertes, qui sicut hodie cernimus, longo saepe catechizandi labore defatigati, nonnullos quos daemoniacis erroribus praedicando eruerant, a gentilibus quidem ritibus erudiendo mactant; imitari conati illum, cui destinatis de coelo cuncti generis animantibus dictum est: Macta et manduca. Sed quasi in terra mactant, et cum sanguine manducant, quos a terrenis sensibus, carnisque et sanguinis illecebris minus perfecte, vel docendo, vel ipsi vivendo non subtrahunt. assuetosque adhuc vitiis necdumque agendis virtutibus institutos, accelerant Ecclesiae membris incorporare; contra exemplum primi pastoris Ecclesiae, qui in coenaculo, hoc est in summa vivendi vel docendi locatus, mactare oblata, et a Deo purgata manducare praecipitur. Et notandum, quamvis perfecta et imbecillis est mentis humanae perfectio, Jonathan tot tantorumque patrator operum, talis triumphi auctor, gulae subreptionem nescius incurrit. Populus omnis post observatum sollicitae continentiae tempus statutum, post tot una die prostratos adversarios, et ipse gastrimargia victrice prosternitur. Verum quia multiplex est gulae tentatio, hunc ante tempus concessum ad comedendum pertraxit, illum tempore concesso minus concessa sumere persuasit.
3.10.7
Nuntiaverunt autem Sauli, dicentes quod populus peccasset Domino, etc. Cognita perfecti quique rectores desidia negligentium doctorum, quod peccent Domino, baptizantes eos quos a carnali cogitatione, necdum plena fidei institutione purgarint, continuo tales praevaricationis reos arguunt, et catholica auctoritate vitae coelestis regulam palam proponi jubent; magistrisque inertibus, quos vulgaris eatenus imperitia vexaret, imperari, ut adductis usque ad eam quam ipsi a patribus didicerant vitae formulam, cunctis quos imbuendos susceperint, super firmissimum catholicae perfectionis exemplar eos catechizando, a pristina conversatione paternae traditionis occidant, et baptizando Ecclesiae membris incorporent, neque ultra peccent Domino, fidei et vitae coelestis ignaros, unitati sui corporis, hoc est Ecclesiae Christi nectentes. Bovem et arietem Philisthaeis ereptos, atque a populo Dei super saxum intellectuale mactatos et comestos, stultum quemlibet et superbum intellige, a consuetudine mortifera spiritualem renovatos in vitam; sicut et supra oves et vituli cum bubus ab eisdem ablati, aeque motibus animae vel carnis irrationabilibus et lasciviae deditos, sed per Dominum salvatos, insinuant.
3.10.8
Aedificavit autem Saul altare Domini. Aedificavit altare, ut celebrato super illud holocausto, pro peccato quoque populi, quod temere commiserat, interveniret. Aedificat magister quisque perfectus in audientium corde fidem dominicae passionis, ubi in altare vivificae crucis sanguis ille pretiosus in remissionem fusus est peccatorum, manifesto cunctos informans exemplo; quia si et Domini exitus mors, multo magis servi mortificare debent membra sua quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, et caetera talia, quae opera carnis et sanguinis esse, nec fructui Spiritus sociari posse, manifestissime claret. Sed et ipsi quotidie veterum patrum plebiumque dicta vel acta replicantes, ac per haec inter luctandum cum hostibus spiritualiter refici desiderantes, quotquot ad litteram solum tantae auctoritatis verba sentimus, quasi in terra boves ovesque mactantes, cum sanguine comedimus; quia coelestia carnali et terreno intuitu summa contrectamus. At quicunque spiritualiter universa in Christo et Ecclesia recapitulari dignoscimus, super saxum illud grande, quod praecisum de monte sine manibus crevit, destructo mundi imperio, et implevit omnem terram, occidentes absque noxa vescimur, gratumque jam Domino nostrae devotionis ac pii sensus altare construimus.
3.10.9
Et dixit Saul: Irruamus super Philisthiim nocte, etc. Disponens Saul irruere super Philisthiim nocte, et vastare eos usque ad internecionem, consulit oraculum Domini, nec meretur; auctoremque peccati inquirens, sorte deprehensum, et confitentem morti adjudicat Jonathan; quem tamen, quia salutem magnam fecit in Israel, populus a judicio mortis eruit. Volentes saepe boni rectores cunctos daemonum insidias expugnari, ac superseminata bono semini zizania funditus, si fieri possit, ab agro mundi hujus expurgari, responsum Domini per Scripturas, quod hoc fieri valeat, non accipiunt; causam quaerentes, nullam magis quam humanae fragilitatis atque ignorationis audiunt; quia videlicet nec ipsi doctores eximii, ducesque credentium, in bonis quae agunt, a peccati subreptione possint immunes existere, sed in multis offendunt omnes; verum ne propter haec mortem luant aeternam, et bonorum quae gessere meritis, et Ecclesiarum, quas certando muniere, precibus adjuvantur.
3.10.10
Recessitque Saul, ne persequeretur Philisthiim, etc. Recedunt quidem doctores suae fragilitatis conscii, nec ad omnes daemonum versutias indagandas vel evacuandas sufficere sese posse deprehendunt; sed vae illis cordibus, ad quae repulsi atque abjecti immundi spiritus quasi ad propria loca recurrunt.
3.11.1
LIBER SECUNDUS CAPUT X. Saul per circuitum hostes Israel expugnat, filiorum simul et militum gloria clarus.
3.11.1
At Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat, etc., ad id quod scriptum est: Nam quemcunque videret Saul virum fortem et aptum ad praelium, sociabat eum sibi. In hac lectione sub figura crescentis regni vel domus Saul, Christi fides per orbem propalanda describitur, qui pugnabat per circuitum adversus omnes inimicos suos; quia de Judaea, quae in medio nationum est, missis praedicatoribus Christus inimicas suo nomini gentes suo verbo subjugavit. Juxta quod Psalmista praedixit: Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent munera.
3.11.2
Contra Moab et filios Ammon, et Edom, etc. Moab et Ammon, qui juvante ebrietate, in qua est luxuria, nocte de incesto concepti sunt; haereticos intellige, inordinate accepto paternae fidei semine degeneres. Edom, qui major natu minori fratri servire addictus est, Judaeorum populum exprimit: qui nationibus gentium per orbem, et caecitate perfidiae mentis, et terrenae servitutis est conditione submissus. Reges Soba, Philisthiim et Amalec, de quo consequenter dicitur.
3.11.3
Congregatoque exercitu percussit Amalec, etc. Exteras a patriarcharum sanguine fide et sacramento nationes significat, quos universos suae pacis inimicos duplici ratione Christus superat, ut Israel spiritualem de manu vastatorum ejus eruat, vel sua videlicet fide salvando credentes, vel incredulos sua justa examinatione damnando.
3.11.4
Fuerunt autem filii Saul, etc. Tres filii Saul magnos fidei catholicae, quae unum in tribus personis Deum praedicat, duces exprimunt. Qui quoniam non sua virtute, sed Dei gratia sunt quod sunt, quoniam aeterna sui Conditoris( cui dicitur, Tu autem idem ipse es) visione perfrui desiderant; quoniam per Christum Jesum, verum videlicet Regem et Salvatorem, se perpetuo salvandos ac regnaturos confidunt; recte primus filius Columbae donum, secundus Desideravi, tertius Rex meus salus interpretatur. Duae filiae ejus, infirmiores fidelium plebes, sed corpore et mente Deo devotas indicant; vel certe primogenita filia synagogae, minor Ecclesiae speciem tenet. Quibus etiam nominum etymologia congruit; nam quia Synagoga electorum non de cunctis late nationibus, sed de multitudine solius est Israeliticae stirpis collecta: Ecclesia autem omnibus est ad fidem convocata de gentibus, recte primogenita filia de multitudine, secunda ex omnibus interpretari perhibetur. Uxor Saulis Achinoem, quae interpretatur fratris decor, totam catholicae Ecclesiae perfectionem figurate denuntiat, quae frequenter in amoris Cantico soror, et decora sui Conditoris, qui ei per incarnationis mysterium frater fieri dignatus est, appellatur. Abner princeps militiae ejus, qui patris lucerna dicitur, vel Joannem Baptistam, qui erat lucerna ardens et lucens, vel omnium qui singulari prae caeteris Ecclesiae propugnatoribus altitudine praefulgent, viros virtutis insinuat. Admonendum sane putavimus lectorem, non semper easdem personas unum eumdemque typica in parte modum tenere figurarum, sed, mutatis rerum circumstantium causis, mutari etiam pro tempore et loco species ordinesque typorum.
3.11.5
Erat autem bellum potens adversus Philisthaeos, etc. Causa belli potentis adversus Philisthaeos illa maxime exstitit, quia Saul fortes quosque et aptos ad praelium viros sociabat sibi. Nam si rex ipse nulla fortioris militiae manu stiparetur, nequaquam vicinis hostibus terribilis, eos ad bellum potenter excitaret; sed sicut prioribus eousque temporibus Israel illis turpissime, sine aliqua spe libertatis serviret; sic nimirum, sic in Ecclesia quotquot dissoluti a bonis operibus, nec virtutum spiritualium sumus militia praediti; quia desidiosi negligentesque peccamus, hostibus infestis enervi torpore tributa sinistrae conversationis solvimus. At cum a peccati servitute resipiscimus, spem vincendi resumimus, insurgit hostis, et crebrioribus nos acrioribusque tentationum stimulis appetit, ut vel ad flagitiorum nos, si possit, servitium revocet; vel, si non possit, ipsam saltem sui contemptus injuriam gravius saeviendo vindicet. Verum ut de moralibus nostris ad allegorica majorum gesta contuenda subeamus; et in ipso Ecclesiae nascentis exordio, quanto fortiores quosque aptioresque ad praelium spirituale viros sociabat sibi Christus, tanto plura id temporis ac frequentiora per eos immundis spiritibus animarum spolia tollebat; sed et majora ab eisdem martyrii certamina tolerabat.
3.12.1
LIBER SECUNDUS CAPUT XI. Saul demoliri jussus Amalec, cognatos Moysi, ne simul intereant, jubet secedere. Et quia praeceptum ex parte violavit, scisso Samuelis pallio, scindendam a se regni gloriam audit. Porro Samuel, occiso per se rege Amalec, ultro Saul videre contemnit.
3.12.1
Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus, ut ungerem te in regem, etc., usque ad id quod scriptum est, Quod constituisset regem Saul super Israel. Haec lectio super Samuelis et David specie Judaeorum regnum ob culpam perfidiae ad gentes transferendum, imo omnes qui peccata cum suis auctoribus perfecto odio non oderint, exstirpandos docet a regno fidei; et hoc melioribus proximis dato, nihilominus eos qui operantur iniquitatem, cum suis operibus esse perdendos.
3.12.2
Dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem, etc. Dicit sermo propheticus quotidie rectoribus Ecclesiae, quod non propriae libertatis industria, sed ipsius ministerio per Dominum ad regendum sint populum ejus electi; ideoque vocem imperii illius intenta semper debeant aure percipere. Dicit et omnibus Ecclesiae filiis, ut Domini jussis obtemperent; quia nimirum omnis mundo corde, qui Dei visionem desideranter exspectat, rex super populum ejus Israel unctus est; super ipsum scilicet bonarum cogitationum actionumque coetum, cujus se meritis sperat ad ejus visionem pertingere. Israel quippe, vir videns Deum interpretatur. Et beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
3.12.3
Haec dicit Dominus exercituum: Recensui, etc. Apta praefatio ad bellum spirituale cohortanti, ut Deum qui hoc adire praeciperet, Dominum exercituum cognominet; hoc est agminum angelicorum, quorum nos necesse est contra potestates aerias dimicantes, protegamur auxilio. Aegyptus autem, quae tenebras sonat, priora peccata, quae nos usque ad mare baptismatis secuta, sed in eo sunt demersa, significat. Amalec vero, qui transito mari Rubro restitit in via solitudinis Israeli, et interpretatur populus brutus: ea nimirum peccata demonstrat, quae nobis post undam baptismi quotidianis armis insistentes, ne ad promissa coelestis patriae regna perveniamus obsistunt; ne fructum nostri cordis in sanctificatione conservemus, lethifero hunc tentant quasi dente decerpere; quorum omnia demoliri, neque eis parcere jubemur; hoc est, deponere omnia propter quae venit ira Dei in filios incredulitatis, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro, et caetera hujusmodi.
3.12.4
Non parcas eis, sed interfice, etc. A viro usque ad mulierem, ab opere perfecto peccati usque ad cogitationem carnalem dicit, genitricem videlicet nutricemque sobolis immundae. Parvulum et lactentem, ipsa initia propositumque nefariae actionis, quae sinistra cogitatio male nuper edita, pejus alere delectat; intellige, bovem, ovem, camelum, et asinum, hebetudinem stultitiae, dissolutionis inertiam, turpitudinem superbiae, et luxuriae petulantiam dicit.
3.12.5
Praecepit itaque Saul populo, et recensuit eos, etc. Et nos, ut vitiorum bella vincere valeamus, mites necesse est, et innocuos in corde nostro sensus aggregemus; imitatores videlicet Agni illius immaculati, qui nos suo sanguine de mundi hujus Aegypto redimere dignatus est. Qui videlicet sensus imperio modesti spiritus obsecundantes, quia tunc veraciter adversus hostem praevalent, cum gemina, id est Dei et proximi, dilectione muniti, veritatis viam incedunt; cum sola denarii coelestis spe universas terrenae habitationis delicias, simul et miserias spernunt, recte pedites memorati duces ducentenario et denario numero comprehenduntur: nam quia millenarius numerus, ejus de quo agitur rei sive personae perfectionem signet, nulli dubium est.
3.12.6
Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, etc. Civitas Amalec constipatam adversus fideles tentationum aciem exprimit, quae nunc a daemonibus, nunc ab hominibus, nunc a nostra ipsorum concupiscentia contra nos excitata desaevit. Cui nimirum civitati tentantium vitiorum proximus est torrens inundans, hoc est turbidus cogitationum fluctuantium impetus, qui de superbiae daemoniacae montibus cadens, tanto muros pravitatis gravius alluit, ac nobis inexpugnabiles reddit, quanto acrior annum Domini placabilem hiems persecutionis exasperat. In quo tamen torrente insidias contra Amalec tendimus, cum occultis animi virtutibus, et quae solus pectoris nostri arbiter novit, devotionum studiis hostem praeoccupare et devincere satagimus. Nam quasi aperto ei certamine occurrimus, quoties eleemosynis, precibus, jejuniis, et caeteris talibus spiritualis armaturae generibus, auctoris nostri contra eum flagitamus auxilium; at cum fide, spe, et dilectione, horumque similibus armis apostolicis, quae quantum in nobis abundent, solus qui donavit cognoscit; homines autem alios, et ipsos spiritus nequissimos, quamvis sedulo ac sollicite nobis insidiantes, latet. Cum, inquam, hujusmodi armis invisibilibus contra spiritualia nequitiae in coelestibus, vel inter ipsas tentationum procellas induimur, quasi insidias in torrente contra Amalec tendimus; quia palam furentem adversarium, ubi non videt, sternimus.
3.12.7
Dixitque Saul Cinaeo: Abite, recedite, etc. Cinaeos cognatos fuisse Moysi, sacra refert historia, dicens: Haber autem Cinaeus recesserat quondam a caeteris Cinaeis fratribus suis, filiis Hobab cognati Moysi; et tetenderat tabernacula usque ad vallem quae vocatur Sennim, et erat juxta Cedes. Praecepit ergo Saul Cinaeo recedere ab Amalec. Curat doctor egregius, ut si quid inter vitia quae arguit, virtutum quas amplectatur repererit, servet incolume. Plures enim etiam inter paganos invenies mansuetos, humiles, benignos, patientes et in exemplum Cornelii centurionis eleemosynis atque orationibus servientes. Quae nimirum virtutes, quia legi Dei vicina quasi cognatione congruunt, et de imis mundi tenebris ascendentes, quo ad requiem lucemque promissam pervenire possint adjuvant, nequaquam inter vitia perdendae, sed ut possessori suo prodesse queant( Cinaeus namque possidens dicitur), a vitiorum sunt omnium secernendae catalogo. Recedit enim, jubente Saule, Cinaeus, qui salvandus est, ab Amalec perdendo, cum separantur examine districti doctoris virtutes catechizandorum quae juvant, a vitiis quae gravant; ut nec propter vitia detestanda cujusquam mali detestentur etiam virtutes, quas inter vitia detestanda sedulus exercere probatur. Nec rursum bonorum cujuspiam vitia, quibus inter virtutes quasi homo carere nequit, propter viciniam virtutum amplectenda judicentur; sed aequo discrimine in omnibus corrigantur prava, quae viam salutis impediunt; serventur recta, quae adjuvant.
3.12.8
Percussitque Saul Amalec, etc. Evila, quae dolens sive parturiens dicitur, initium conversionis, quae non sine dolore et molesta quadam quasi parturitione novi hominis inchoatur, insinuat. Sur, quae in rectam transfertur, perfectum correctionis finem designat. Quae bene e regione Aegypti sita solitudo describitur, quia sic quisque melius rectitudinem quam accepit conservat, si pressurae tenebrarum, de qua ereptus est, semper meminit. In Evila positus gladio verbi qui dicit: Poenitemini igitur, inquit, et convertimini, ut deleantur vestra peccata. Sed et apostolus Jacobus, cum ait: Miseri estote, et lugete, et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. Eosdem percutiendo venit Sur, quae e regione, sicut alibi Scriptura dicit, contra faciem Aegypti; cum ait apostolus Paulus: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate. Et ipse in Sur positus, Aegyptum, de qua exierat, attendere non neglexit, dicens: Qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei, sed misericordiam consecutus sum. Percussum se salubriter, ut melius post caedem viveret, ostendit, cum ait: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Nec solum qui convertuntur, sed et hi qui, accepto verbo veritatis, converti a pravitate non curant, percutiunt ab Evila usque Sur: quia perpetuis addicti doloribus, justam divinae districtionis sententiam sustinent, quae est e regione Aegypti; quia secundum nequitiam studiorum ipsorum retribuet illis. Et hos quoque jubente Samuele percutit Saul, cum idem Ecclesiae magister juxta sanctae Scripturae monita, qui obedientes corrigit ad vitam, contemptores juste damnandos praenuntiat.
3.12.9
Et apprehendit Agag regem Amalec vivum, etc. Hactenus pugna Saulis optimum discretumque, vel suimetipsius, vel subjectae sibi plebis rectorem, ab hinc inertem designat et reprobum, qui recte quidem innocuis Moysi parcit cognatis. Recte vulgus omne, et vilia quaeque ac reproba demolitur; sed non recte greges ovium, caeteraque in terram prona animalia, vestes, et omnia pulchra simul cum ipso rege reservat. Et spiritualis militiae duces universos, qui Aegyptum intellectualem, hoc est tenebras mundi fugientibus Dei famulis obsistunt, vel homines vel actus reprobos gladio verbi et vitae rectoris exterminare; quidquid vero insons et Mosaicum inter eos invenerint, debent immune servare. At qui abominabilia solum et infanda, verbi gratia, fornicationem, idololatriam, perjurium, masculorum concubitum, furta, falsa testimonia, et caetera hujusmodi flagitia, vel in suis, vel in subditorum moribus eradicare satagunt; comessationes vero et ebrietates, contentiones et aemulationes, avaritiam, odium, vanae laudis vel honoris appetitum, quasi minus noxia, vel etiam salubria, nec non et ipsum regem vitiorum pinguissimum, hoc est superbiae tumorem, nolunt disperdere, reatum profecto gravissimae praevaricationis incurrunt. Cujus ob meritum reatus, et Judaeorum populo quondam in exemplum Saulis, oblatum regnum Dei datum est genti facienti fructus ejus. Et multi hodie Christianorum promissam sibi vitae coronam aliis obtinendam relinquunt. Ubi etiam juxta litteram saluberrime monemur, ut divini praecepti auctoritas, humanum semper in nobis vincat affectum. Stulta enim miseratione parcit homo homini, cui Deus non parcendum praeceperit; quasi melius noverit quid de homine fieri debeat homo, quam qui hominem fecit. Non autem sola auctoritate regni superbiam designat Agag( quia initium omnis peccati superbia), sed et ipso nomine, quod transfertur in tectum, quia contentus saepe a cognitione proximorum, fastus elationis tumet in corde pravorum. Apprehendit autem Agag regem vivum, et vulgus interficit, qui vitia carnis eradicans, caput eorum superbiam disputando a virtutibus secernere, et quantum sit noxia novit definire; sed hanc humiliter vivendo, in seipso non novit exstinguere. Parcitque Saul Agag, parcit et populus, quando et dux ipse virtutum animus latenti in praecordiis superbiae molliter annuit; et universa quae hunc sequitur operum spiritualium turma, ejusdem nefandi tumoris assensione corrumpitur.
3.12.10
Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens, etc. Poenitentia Dei, non perturbatio sensus, quae in homines cadere solet, retractantes quid improvide mali commiserint; sed mutatio dicitur rerum transeuntium, immutabili praescientia manente divina; sicut enim non poenitere, mutare nolle quae statuit significat. Juravit Dominus et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum; hoc est, quod semel statuit, nunquam sacerdotium Christi mutavit. Poenituit autem Saul constituisse regem; quia et perfidiam totius Judaeae gentis, et fidem falsorum Christianorum promissio regni munere privet.
3.12.11
Contristatusque est Samuel, etc. Non haec per allegoriam exponenda, sed ad imitationem potius sunt trahenda virtutis: ut pro fratrum erratis, quae ipsi in se intelligere nondum queunt, non solum contristemur in animo, sed et omni ad Dominum pro eis intentione clamemus; nec non et ipsos mox ut locus et tempus arriserit, ad agnitionem correptionemque admissorum revocare curemus.
3.12.12
Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, etc. Carmelus, notitia circumcisionis; Galgala, revelatio dicitur. Multi ergo necdum plene vitiorum certamine devicto, certam jam sibi quasi perfecta purificationis agnitione consummatis coronam justitiae superesse promittunt; quod est signum sibi trium phale fiducia jam consummati agonis erigere, et hoc in monte altissimo virtutum, qui notitia circumcisionis appellatur. Descenduntque post haec in revelationem, cum se ipsi post virtutum culmen ascensum, post praelibatum supernae retributionis gaudium, vera jam humilitate gloriosos autumant veraciter revelata cordis facie nosse arcana. De quibus Patri Dominus ait: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
3.12.13
Et dixit ei Saul: Benedictus tu Domino, etc. Vocem gregum et armentorum, inconditos animi motus, dissonosque cogitationum insolentium tumultus intellige; quos quicunque in se edomare ac reprimere dissimulat, frustra se verbum Domini, quo vitia cuncta demoliri praecepit, jactat implevisse.
3.12.14
Et ait Saul: De Amalec adduxerunt ea, etc. Haec nolentes licet rea conscientia prophetae confitetur; cum non solum Deo, cujus oculis nuda et aperta sunt omnia, sed et viris spiritualibus fraudulenta pravorum pectora patent. Nam et Elisaeus longe posito Giezi, praesens erat corde. Et Apostolus corpore absens, praesens autem spiritu, arguit peccantem in Corintho. De exemplis, inquit, reproborum adduxere multimodos brutorum lascivorumque affectuum clamores. Pepercit enim sensus imprudens his vitiis, quae minus nociva videbantur, neque ea delere curavit; quin potius haec ipsa virtutes arbitratus, auctori suo grate offerenda putavit. Verbi gratia, stultitiam simplicitatem putando, iracundiae procacitatem zelum Phinees et Heliae nuncupando, desidiam torporis, patientiam David aestimando, et angustiam tenacitatis parcimoniae, discretionem vocando; et notanda pariter ac vitanda pravorum consuetudo nequissima, qui excusando sua solent admissa cumulare. Ecce enim Saul ea quae Domino jubente occisa sunt, se cum populo occidisse; his vero quae contra interdictum ejus reservata sunt, non se, sed populum pepercisse testatur. Et multi negligentes ac desides, si qua vitia superaverint, vel se superasse putaverint, non haec auctoris gratiae, sed suo sudori tribuunt. Quaecunque autem in se exstinguere aut nolunt aut nequeunt, haec inditae sibi naturae vitio praevaluisse causantur, ut ex obliquo et in ipsum naturae Auctorem reatus humani causa refundantur.
3.12.15
Dixit autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi, etc. Supra legimus quod in die sit unctus in regem Saul; in die quod ungi debeat praedictus, et nunc nocte reprobatus ostenditur. Non hoc fortuitu et sine causa, sed quia dies aliquando justitia, nox peccatum dicitur, in die electus, et nocte rejectus est, qui propter humilitatis modestiam regnare, propter noxam inobedientiae meruit reprobari, non divino judicio, sed merito variante humano. Sed et hodie dicente Domino: Quia multi sunt vocati, pauci autem electi; quicunque vocati, per opera sunt tenebrarum ab electorum luce separati.
3.12.16
Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis? etc. Et haec beati Samuelis increpatio congruit cuilibet Christiano fidem qua imbutus est praevaricanti; dicente ad eum aliquo spiritualium magistrorum, quorum idem Samuel speciem tenet: Nonne cum humiliatus in animo tuo pro vita praeterita, quae erat sine Deo, ad Ecclesiam venisses, accepta jam fidei et baptismi gratia, caput in exercendis Spiritus fructibus factus es? quibus ad visionem divinae claritatis pervenire deberes. Israel namque vir videns Deum interpretatur. Unxitque te Dominus chrismate sui Spiritus, ut bonorum rector ac moderator actuum ad aeterni regis imperium pertineres. Mittens quoque te in viam novae conversationis, expugnato vetere homine cum actibus ejus, omnia quae sunt super terram membratim mortificare praecepit. Quare ergo, contempta evangelica et apostolica voce, aliam tibi vivendi regulam condere, ac vitiorum spolia congregare maluisti? in quibus nonnunquam etsi oculos mortalium tibi fallere visus es, ante interni tamen arbitri examen malum grande fecisti
3.12.17
Et ait Saul ad Samuelem: Imo audivi vocem Domini, etc. Quantum haec responsio Saulis rebelli superborum pervicaciae conveniat, ex his quae superius exposita sunt facillime patet. Sunt enim qui vel Scripturae sacrae lectione, vel magistrorum sermone convicti, ac pro suis redarguti commissis, non humiliando remedium flagitare, sed insuper excusando malint augmentum conquirere peccatorum.
3.12.18
Et ait Samuel: Nunquid vult Dominus holocausta aut victimas? etc. Et haec quidem proprie Judaeis dicta conveniunt, qui neglecto judicio, misericordia et fide, caeterisque talibus, per hostias se et holocausta Dominum placare posse rebantur. Sed et nunc in Ecclesia sunt non pauci divitiis pariter et criminibus aggravati, qui peccata quibus adhaerere non desistunt, eleemosynis se quotidianis abluere confidant. Sunt alii qui jejuniis et orationibus, psalmodiaeque frequentia castigari se arbitrentur a sordibus vitiorum, quibus abstinere non curant, cum Dominus hujusmodi sibi hostias non peccatores quoslibet et impuros, sed a peccato continentes offerre praecipiat. Denique Psalmista non ait, Inter mala opera fac bonum; sed, Declina, inquit, a malo, et fac bonum. Et leprosus in lege vel immundus, nequaquam cum ipsa immunditia, sed ubi mundatus ab hac videretur, hostias Deo jubebatur offerre. Notandum autem quod non victimas malas, sed obedientiam dicit esse meliorem, ut illas quoque suo tempore bonas ostendat. Non vituperat legem, sed Evangelium praefert. Laude dignum dicit populum legis, quia pia cordis devotione suis holocausta de gregibus offerebat Auctori; sed laudabiliorem multo designat eum qui ad consilium Evangelii exhibet corpus suum hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.
3.12.19
Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, etc. Sicut caetera hujusce lectionis, sic et haec reprobati Saulis abjectio, juxta allegoriam quidem synagogae, juxta vero legis tropologiam cujuslibet falso Christiani, vel magistri vel discipuli primo fideli, ac postmodum damnabili possunt convenire statui, impleta prophetia Balaam, quae dicit: Tolletur propter Agag rex ejus, et auferetur regnum illius; quia videlicet propter contectam in pectore, nec deletam funditus superbiae pestem, et populus quondam Judaicus, et nunc Christianorum quam plurimi regni coelestis sint sede privati.
3.12.20
Et conversus est Samuel ut abiret, etc. Conversa gratia prophetali, ut propter peccata discederet a Judaeis, apprehendere illi non totum prophetiae lectionis indumentum, quo animam calefacere fide, et ornare possent operibus; sed extremam solummodo summitatem, quae est in parte litterae, quam et ipsam a soliditate sensus spiritualis abstrahentes, quasi a prophetiae vestis integritate sciderunt. Ideoque quoniam prophetas scindere non timuerunt, scindi a se regnum Dei, et gentibus tradi meruerunt. Sed et hodie quisque sacra eloquia, quibus eruditus est, et ad quaerendum regnum coeleste imbutus, improba mente contempserit; quia vestem sacrosanctam ungentis se in regnum maculat, ablatam sibi regni beatitudinem proximo meliori relinquit. Neque a talium significanda miseria discrepat, quod Samuel, audita Saulis superbia, conversus ut abiret dicitur. Multi enim dum ea quae norunt bona operari contemnunt, ad extremum justo Dei judicio, quae agenda sint, nescire merentur. Hinc haereticorum luxuria multimoda zizaniorum, messem seminis evangelici nefario germine polluit, dum repulsa saepius ab actione veritatis scientia, conversa tandem sese auferebat et a mente.
3.12.21
Porro triumphator in Israel non parcet, etc. Qui te, inquit, solus, imo cunctum Israel, contra Amalec dimicantem sua gratia triumphare fecit, ipse etiam tibi verbum ejus praevaricanti non parcet; qui quanto vincendi facultatem non tua fortitudine, sed coelitus accepisti, tanto in servando anathema minus excusandus ostenderis. Quia sicut Moyses ait: Bellum solius Domini est contra Amalec; et: Delebo, inquit, memoriam Amalec sub coelo. Quod idem et de spirituali est certamine sentiendum, ubi eo majore periculo parcimus hostibus, id est vitiis indulgemus, quo majus in remissis remittendisque quotidie peccatis, Auctoris nostri munus accipimus Timendumque ne et ipsi supernae visionis minus solliciti, mereamur audire cum Saul, Quia triumphator in Israel non parcet; hoc est, qui in plurimis victoriae donum concessit, ut ad gratiarum vos actionem, vivendique industriam provocaret, idem vos ad ultimum suae sanctionis in curia severa examinatione damnabit. Quidam putant hoc quod dicitur, Porro triumphator in Israel non parcet, non ad Dominum, sed ad illum esse referendum, de quo praemissum est, Et dabit illud proximo tuo meliori te; quod videlicet David accepta regni potestate, vel domui Saul, vel exteris hostibus, Domini jussu trucidandis parcere noluerit. Quod ita moraliter exponunt, quia meliores nobis proximi vitia, quae nobis praevaluisse conspexerint, summo in se studio conentur exstinguere, ne et ipsi eamdem praevaricationis foveam, qua alios misere dilapsos contemplantur, incidant. Porro quod sequitur, Et poenitudine non flectetur, aeternam quam minatus est, atque immutabilem Domini sententiam significat. Quod vero subjungitur, Neque enim homo est, ut agat poenitentiam, manifeste innuit quod supra, ubi poenituisse Deus dicitur, non passibilitas divinae substantiae, apud quam non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio, sed humano more hominibus temperata Dei locutio signatur. Non ergo sicut hominem, ita Deum cujusquam pacti sui poenitet, cujus de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa est praesentia.
3.12.22
At ille ait, Peccavi, etc. Et obstinata Saulis superbia, et beati Samuelis humilis semper modestia declaratur. Quid enim superbius, quam ut cognito quisque suo scelere, quo apud Dominum praevaricator, imo et anathema monstretur, adhuc tamen ab hominibus et coram hominibus honorari deposcat? Quid e contra benignius, quam ut agnita quisque alterius nequitia, qua coram Domino reprobus ostendatur, adhuc tamen eum coram hominibus honorari non recusat? Unde quia nunc quoque non desunt, qui vel a magistris spiritualibus, vel a sacris paginis ob sua facinora redarguti, plus interdum nociva adhuc proximorum laudatione gravari, quam sua salubri gaudeant poenitudine curari. Nos quoque in exemplum beati Samuelis erga tales modeste agere, neque eos traducere oportet, quos incorrigibiles, et divino jam judicio non dubitamus esse damnandos: maxime si hos aliquo ecclesiastico, quem ejusdem Saulis unctio non indecenter exprimit agnoverimus insignitos.
3.12.23
Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag, etc. Agag, ut supra dictum est, tectum; Amalec populus bruchus, sive populus lingens appellatur. Dicit ergo Scriptura prophetica, dicunt ministri et dispensatores ejusdem Scripturae suis auditoribus, ut tectum diu superbiae vulnus, ac male servatum in corde, producant in medium confitendo. Quae videlicet superbia rex et caput est scelerum caeterorum, ut pote ex sua radice prodeuntium; quae incautos ficte blandiendo, quasi lingendo decipere, atque universa vitalis gratiae quaerunt erodere genimina. Pinguissimus autem idem nefandus rex dicitur, hoc est crebrescentium supra modum criminum, male delectabili sagina praegravatus. De qua Psalmista loquitur: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum.
3.12.24
Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, etc. Gladium Agag ipsum efficacissimum superbiae furorem intellige; mulieres Hebraeas liberis ab eo privatas, animas fideles, sed superbia victrice bonorum operum fructu spoliatas. Sed sicut tu, inquit, innumeros, o praesumptio superba, a via veritatis a vertisti; sic tempore praefinito, cum venerit qui totum iniquitatis imperium juste judicando destruat, tua genitrix impietas interminorum facinorum captivata, omni illa vitiorum nequissima sobole carebit, nullos ultra habendo quos seducat.
3.12.25
Et in frusta concidit Samuel Agag, etc. Et spiritualis quisque ac propheticus doctor in frusta concidit regem populi lingentis; cum multiplices superbiae deceptiones eventilans, diligentissimeque vitium eviscerans, quid contra singulas ejus versutias sibi suisque agendum sit, intuetur et explicat. Quod intra pinguissimum Agag, id est, tectum malitiae, putredinis et corruptelae sint receptacula caeca, dilucidat et pandit; et hoc in Galgalis, id est, revelatione manifestatae veritatis et fidei, facit hoc doctor. Et aliter: Cum videlicet in revelatione novissimi examinis concidendum per omnia peccati corpus, cui nunc reprobi stulte parcunt, comminuendumque praedicit.
3.12.26
Et non vidit Samuel ultra Saul, etc. Imitandum potius quam allegorizandum, quem ob peccati meritum adeo detestatur, ut nec videre aliquando dignetur, huic ipsi fraternitatis intuitu tantum pietatis impendit, ut hanc etiam luctu lacrymisque testetur. Unde non indecenter talis animi viris, et illud Psalmistae, quod ait: Nonne qui oderunt te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? et evangelica illa nihilominus congruit beatitudo, qua dicitur: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Si enim sine ulla dubietate beatus est, qui turbatis a timore irae venturae oculis, proprium lectum, id est, opera virtutum, in quibus ipse requiescere debeat, laborans in gemitu suo singulas lavat lacrymando per noctes; quanto beatior ille qui de sua salute Deo propitio jam factus securior, pro fraternis Domino supplicans plorat et lamentatur excessibus?