Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Allegorica expositio in Samuelem
BedaSamu 4 · 8459-alexinsMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8459 Alexins
4.1
LIBER TERTIUS. PROLOGUS.
4.1
Explicatis jam non pauco sudore duobus in Samuelem expositionis nostrae libellis; uno, qui ejusdem beatissimi prophetae Samuel, et sacerdotis nativitatem, vitam et ducatum; altero, qui Saulis primo electi a Domino, postmodum vero reprobati gesta contineret; nunc ad tertium a beati David auspiciis inchoandum mittimus manum; non nostro freti ingenio, sed superni adjutoris per omnia cum suis sacrosanctis orationibus, dilectissime antistitum, confidentes auxilio, ac pro certo sperantes, quia qui inter tam dissonos historici callis anfractus, Saulis dico nunc placentia Deo, nunc acta perversa, nostrum sine offendiculo, ut credimus, allegoricum servavit incessum; ipse in beati David, qui non erroneam coangustato, sed dilatato corde viam mandatorum Domini cucurrit, actis spiritualibus ad altiora mysterii spiritualis arcana typice transferendis, suae nos pietatis gratia comitari dignetur. Ubi breviter in prooemio commemorandum, quia cum vetera transitura, et facienda essent omnia nova, ipsam quoque mutationem crebrius figuraliter oportebat intimari. Sicut enim supra Samuel sacerdotium reprobato Heli substituitur, ut sacerdotium Christi, quod nunc in Ecclesia geritur, indicetur legali sacerdotio successurum; ita et hic pro Saule David unctus in regem, significat regnum Judaeorum, quod per legem erat, Christi Ecclesiae regno mutandum. Juxta quod eisdem Judaeis Dominus protestatur, dicens: Ideo dico vobis, auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
4.2.1
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. Samuel jubente Domino David Bethlehemitem de pascuis adductum ungit in regem mox perpetua Spiritus gratia coruscum, ita ut etiam Saulem malo Spiritu arreptum cithara psallendo relevet.
4.2.1
. Usquequo tu luges Saul? etc., usque ad id quod scriptum est: recedebat enim ab eo spiritus malus. Haec lectio significat Dominum Salvatorem ad regnandum in Ecclesia singulariter, oleo laetitiae perunctum, cujus imperio clarescente, remota legis umbra, Judaei partim ad persequendum instigati, partim sint dominicae incarnationis et passionis accepta fide salvati. Dixit ergo Dominus ad Samuel: Usquequo tu luges Saul? cum ego projecerim eum, ne regnet super Israel. Dixit Deus Pater ad prophetas et apostolos de Judaeorum, vel praesenti, vel etiam futura reprobatione moerentibus: Usquequo lugetis vos ruinam populi contumacis? cum ego culpis exigentibus projecerim eum, ne regnum sibi singulare fidei et veritatis, quasi caeteris gentibus excellentior, et Deo familiarior usurpet; sed gentium potius nationes Christi misericordia salvatas, se multo sublimiores agnoscat. Nam ut etiam antiquos prophetas de futura suae gentis excaecatione, quae nobis causa illuminationis fuit, contristatos, imo etiam lamentatos fuisse cognoscas, audi Esaiam, qui, cum de dominici adventus gratia praemisisset, dicit: Habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Mox ejusdem lucis adventui respondens subjunxit, et ait: Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam. Et alibi de ejusdem populi adjectione commemorans, dicit inter caetera: Et angeli pacis amare flebunt; prophetas utique significans, divini verbi nuntios. Sed et Jonas propheta Ninivitis praedicare jussus, maluit se periculo maris fugiendo, quam praedicando gentibus fidei verbum committere; metuens nimirum ne fractis non credendo bonae olivae ramis, insertus per fidem oleaster, socius radicis et pinguedinis efficeretur olivae.
4.2.2
Imple cornu tuum oleo, et veni, etc. Relicta, inquit, cura regni carnalis, illud potius imperium, quod Spiritus sancti lumine probatur esse pinguissimum, sperandum amandumque suscipite. Hoc non a vobis ipsis venientes, sed a meo Spiritu missi, populo illi, qui a mundi illecebris secretus, aeternae salutis gaudia suspirat, intimare curate. Providi enim in filiis ejusdem populi mihi regem. Isai quippe insulae holocaustum sive sacrificium, Bethlehem domus panis interpretatur. Insula autem unaquaeque anima fidelis; insula omnis Ecclesia sanctorum, quae ab hujus saeculi fluctibus altiora petendo separata, totam jam se per Spiritus sancti fervorem purificans, hostiam acceptabilem Deo reddit, et sui pectoris hospitium vivi panis domicilium facit.
4.2.3
Et ait Samuel: Quomodo vadam? etc. Aiebant Domino prophetae, aiebant et apostoli: Quomodo regnum Novi Testamenti praedicare poterimus? audient enim legis aemulatores Judaei, et interficient nos. Quem enim prophetarum non sunt persecuti? et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Christi. Quibus Dominus respondens, corpus suum de plebis conversatione segregatum, arctioris continentiae manu corripere, et ad mortem pro Domino suscipiendam paratum gestare praecepit, nec non et suos auditores ad subeundam martyrii gloriam accendere, quasi ad victimam Isai vocare mandavit. Nunquam enim melius allator mortis superatur, quam cum superno amore toleratur. Et ego, inquit, vobis, o prophetae mei, praeconesque futurorum, non ut aliis per homines, sed per infusionem mei Spiritus, quid dicatis aut faciatis, et quis, ubi, vel quando venturus sit Christus, ostendam. Possunt haec de Joanne Baptista specialiter intelligi, quem de Christo evangelizantem audierunt, et occiderunt Judaei; sed ille et corpore et mente paratus ad martyrium, auditores ad victimam, hoc est ad baptismum poenitentiae vocabat. Cui non aliquis homo magister, sed Deus ipse quid faceret ostendit; datoque sancti Spiritus signo, cui de omnibus quos baptizabat divinitatis testimonium daret, edocuit.
4.2.4
Venitque in Bethlehem, etc. Exortis in mundo prophetarum de Christo praeconiis, occurrentes eisdem prophetis devota mente quique prudentiores, jam digna miraculo eorum dicta ducebant, sollicitaque intentione perquirebant, si haec eadem prophetarum oracula pacem saeculis adventuram signarent; an Mosaicae legis instar jugum importabile super discipulorum essent impositura cervices. Responderuntque prophetae, ac suis singuli proclamabant in libris, ad hoc se in Dei missos civitatem, ut testimonium perhiberent illi, qui venturus esset ad pacificanda terrestria coelestibus; et post longa inimicitiae discrimina, quae humana merebatur iniquitas, reconciliandum Deo mundum, per veneranda sui sanguinis mysteria. Quod eodem ordine potest et de Joanne accipi, quia vitam et doctrinam ejus admirantes populi, putabant eum Christum, et de statu ejus sollicite quaerebant. At ille pacem se terris venturam annuntiare testatus,
4.2.5
Ad immolandum, inquit, Domino veni, etc. Id est, ad docendum et patiendum pro Domino veni; baptizamini et credite mecum, ut pariter in Christo vivamus.
4.2.6
Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, etc. Omnes sanctificavit, sed David solum oleo chrismatis unxit; quia multa Ecclesiae membra, sed unum est caput. Multos baptizavit Joannes, sed in unum columba descendit.
4.2.7
Cumque ingressi essent, vidit Eliab, etc. Inducit filios Isai, primum, secundum, et tertium. In his quisquam qui digne ungatur, non invenitur: quia protulit Synagoga legis doctores, prophetas, et psalmistas; sed omnes hi participes, nemo in eis auctor humanae salutis invenitur.
4.2.8
Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuel, etc. Septenarius numerus propter sabbatum legi, sicut octonarius Evangelio propter resurrectionis mysterium congruit. Nullus igitur ex his qui secundum legem perfecti, sabbatum tantummodo vel corporis in praesenti, vel etiam Spiritus in futuro saeculo sperant, praedicant, percipiunt, tametsi celsus meritis, et viribus fortis existens, mundum salvare sufficit.
4.2.9
Dixitque Samuel ad Isai: Nunquid jam completi sunt filii? etc. Praemissis in mundo legis doctoribus, praemisso prophetiae praeconio, praemissa dulcedine psalmodiae, praemissa denique longa devotione populi, per legem Moysi prophetis et psalmistis in divinis obsequiis eruditis, supererat adhuc Christi incarnatio, in temporum plenitudine ventura. De quo recte intelligitur quod ait Isai: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Parvulus enim natus est nobis; Filius datus est nobis. Qui loquitur in Evangelio: Ego sum Pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Nec sine certi ratione mysterii idem parvulus, et antequam a propheta ungeretur, oves pavisse narratur; quia Pastor ille bonus, qui venit ut vitam habeant, et abundantius habeant, nonaginta novem oves pascebat in coelis, antequam centesimam quaereret atque inveniret in terris. Hic octavum numerum implevit; quia et nostrae spem resurrectionis et suae nobis tribuit exemplum. Siquidem dies quo Dominus surrexit, a die quidem passionis ejus tertius, sed a die primae conditionis est octavus. Sic etiam post sex hujus saeculi aetates, et septimam, quae nunc illa in vita geritur, sabbati animarum, quasi octava aetas nostrae resurrectionis adventura speratur.
4.2.10
Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum, etc. Dicebant prophetae sanctis illius temporis: Mittite vestrae devotam mentis intentionem, et crebris ad Deum fusis orationibus, Christi adventum impetrate, dicentes: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis; et caetera hujusmodi. Nec enim completo praesentium passionum vel operum bonorum sacrificio, discumbere possumus cum Abraham, et Isaac, et Jacob, in regno coelorum, priusquam Dei Filius humilis et pauper adveniens, contrito mortis laqueo, vitae nobis januas sublimiter aperiat. Nam et ipse nos in Evangelio non a nobis ipsis, sed per suam gratiam discumbere posse, hoc est in regno requiescere testatur: Amen, inquiens, dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
4.2.11
Misit ergo, et adduxit eum, etc. Desiderabat Simeon senex, desiderabant caeteri illius temporis sancti venisse Dominum in carne, et venit. Erat autem rufus ob cruorem passionis; quia pastor bonus animam suam posuit pro ovibus suis. Erat et speciosus forma prae filiis hominum; quia peccatum non fecit, nec inventus dolus in ore ejus. Cui simillimum est, quod in ejus laude sponsa loquitur: Dilectus meus candidus et rubicundus; candidus scilicet actione, rubicundus sanguine. Et quod ibi sequitur, Electus ex millibus; hoc est quod hic reprobatus fratribus solus ungitur David.
4.2.12
Tulit igitur Samuel cornu olei, et unxit eum, etc. Accepit propheta praedicandam veri regis gloriam, et ait: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, et caetera. Qui de Spiritu sancto conceptus, plenitudinem ejusdem Spiritus ab hora conceptionis illius nunquam habere cessavit. Accepit Joannes officium, Christo testimonium perhibendi; et descendente in eum Spiritu sancto in medio eorum, quos baptizavit, vidit, et testimonium perhibuit, quia hic est Filius Dei; et egressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam.
4.2.13
Surgensque Samuel abiit in Ramatha. Impleto unctionis officio Samuel domum redit; quia jam veniente Domino, qui praenuntiabatur venturus, prophetarum praeconia siluerunt. Lex enim et prophetae usque ad Joannem, ex eo regnum Dei evangelizatur. Sed et ipse Joannes ex suae praecursionis officio; Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui.
4.2.14
Spiritus autem Domini recessit a Saul, etc. Crescente Christi praeconio, perfidorum mox corda Judaeorum Spiritus gratia deseruit, atque ad persequendum nomen illius impia peste commovit; et hoc Domino justo permittente judicio, ut et probati quique manifesti fierent in Ecclesia, et exigentibus meritis improbi profundiorem suae malitiae mergerentur in foveam.
4.2.15
Ecce spiritus Dei malus exagitat te, etc. Dicebant apostoli Judaeis, eorum per omnia cupientes servire saluti: Videte et cognoscite, quam malus est spiritus, qui vestris culpa exigente mentibus, a Domino immissus adversus nomen unigeniti Filii ejus vos convenire, et consilium fecit inire: et jam modo acta poenitentia de erratis, ad auxilium vivifici ligni, ubi innoxia ejusdem Agni immaculati Dei et Domini nostri Jesu Christi sunt membra extensa, confugite. Quaeremus enim, id est, acquiremus vobis, fidem planius exponendo, si vultis, hominem illum, nobis quidem notissimum, sed adhuc vobis ignotum, qui singulari prae hominibus scientia praeditus, salutifero crucis suae ligno cuncta nocentis adversarii novit mortifera tela fugare: ut quandocunque vos diabolus ad aemulandum contra gratiam Evangelii, legis umbram coeperit commovere, adsit memoria dominicae passionis, et vestra mox a furiosa intentione corda compescat.
4.2.16
Providete mihi aliquem bene psallentem, etc., Multos quidem, inquit, scientes psallere novi, sed bene psallentem aliquem mihi providete et adducite; quod est annuentes apostolorum orsis dicere Judaeos, multos quidem cruci affixos pro peccatis novimus, sed eos nec sibi nec nobis profuturos agnovimus. Unde providete ut ejus nos sacramentis imbuatis, ejus nostro in pectore fidem ac dilectionem catechizando adducatis, qui bene sua super lignum membra mortificando perpetua nos a morte redimeret.
4.2.17
Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, etc. Unus de pueris est unitas humilium Christi, uno videlicet eodemque corde animaque conveniens. Quae sciscitantibus de fide Judaeis, et vivificae crucis pedetentim, ut ita dicam, signacula clausa pulsantibus, apertiora statim quaesita fidei, et dominicae dispensationis arcana dilucidans: Ecce, inquit, ipsa vel carnis vel fidei oculis vidi et cognovi natum de radice Jesse, in Bethlehem Juda, virum scientem ferre infirmitates, et mortis subire patibulum, potestates aerias debellare idoneum, fortitudine pariter et prudentia sublimem, imo ipsum Dei virtutem, et Dei sapientiam, speciosum forma prae filiis hominum, et innocentia vitae et operum exhibitione coelestium: et ut ad summum veniam, ipse est qui solus dicere potuit: Ego in Patre, et Pater in me est; et, Qui videt me, videt et Patrem; cujus eximiis virtutibus etiam nominis concinit gloria. Dicitur enim David, id est, manu fortis, sive desiderabilis. Manu fortis est enim in virtute passionis, quia adversarios stravit. Desiderabilis in claritate resurrectionis, qua suos sublimavit. De quo enim scriptum est: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio: ipse est in quem desiderant angeli prospicere; et qui, sicut propheta dicit, veniet Desideratus omnibus gentibus, et implebitur gloria domus Domini.
4.2.18
Misit ergo Saul ad Isai, dicens: Mitte ad me David, etc. Mittebant catechizati nuper Judaei indices suae voluntatis sermones ad eos qui praecesserant in Christo, dicentes: Societatem nobis credite salvandi per baptisma in Christo, quem vestris semper in cordibus, fide, spe, et charitate progenitum, vitae aeternae pascua beatis quibusque et angelis et hominibus ministrare didicimus, qui justis fratrum petitionibus assensum praebentes, commodaverunt, eis Christi suscipienda mysteria. Neque haec fidetenus agebant, sed juxta eum qui cum discipulis suis dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: continuo subjunxit et ait, Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Inter sacramenta fidei, quibus extrinsecus imbuerentur, mittebant etiam virtutum exempla, quibus alerentur interius: panes quippe et vinum, virtutes et doctrina spiritualis est. Panis enim cor hominis confirmat. Et poculum tuum, inquit, inebrians, quam praeclarus est! Haedus de capris, unus humilis poenitentium luctus est, de lascivo peccantium turbarum grege sequestratus hoc: haedus namque in lege solebat pro peccatis offerri. Haec asino vectore per David Saul mittit Isai, cum doctor quisque sapiens instituendis Christo donante suis auditoribus, in simplicibus quibuslibet, et humano judicio despectis gratiam virtutum, quas imitentur, crebrius abundare commemorat. Nota et in Saulis unctione, quae et ipsa Christi regnum significat, asinas, panes, lagenam vini, nec non et haedos inveniri: de quibus suo loco tractatum est.
4.2.19
Et venit David ad Saul, etc. Venit Dominus ad corda credentium Judaeorum per fidem, et stetit coram eis per indefatigabile desiderium agnitae et concupitae suavitatis illius. Quibus se diligentibus ipse contra cuncta maligni hostis certamina, fidei et veritatis arma copiosa, et haec invincibilia ministravit, loricam videlicet justitiae, scutum fidei, galeam salutis, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei.
4.2.20
Igitur quandocunque spiritus Dei malus arripiebat Saul, etc. Patet sensus ex superioribus, nec Judaeis solum fidelibus, sed et nobis congruit. Oportet enim ut quandocunque mentem nostram aliqua tentatio maligni spiritus arripiens, a tranquillitate sui status averterit, quisquis adest fratrum spiritualium, dominicae nobis passionis humilitatem ad memoriam revocet, sedula nos exhortatione contestans; quia qui innocens et justus sponte pro nobis sustinuit crucis supplicium, exemplum profecto reliquit, ut sequentes vestigia ejus, innocenter in prosperis, patienter agamus in adversis. Ita enim fiet, ut allocutione fraterna quasi citharizantis David manu refocillati levius habeamus. David quippe semper Redemptorem nostrum, sed aliquando in se, aliquando in suis membris significat: ac recedente diri spiritus instinctu, mox sancti spiritus gratia nos illuminatura succedat. Quod si quem movet, quare idem Spiritus et Dei appelletur, et malus; sciat illum Dei quidem dictum propter justissimam ejus permissionem, malum vero propter ipsius Spiritus nequissimam voluntatem. Utitur enim Deus etiam malis spiritibus ad probationem quorumdam, vel damnationem, vel correctionem, vel etiam in bonis conservationem. Ad probationem quidem, sicut beatum Job Dominus per Satan tentando probavit: ad damnationem vero, sicut Achab regem praecedentium causa scelerum Domino permittente, spiritus mendax, ut bello periret, decepit ad correctionem autem, sicut tradit Apostolus peccantem in Corintho Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu. Porro ad conservationem virtutum, sicut idem apostolus, ne magnitudine revelationum extolleretur, angelum Satanae, qui eum colaphizaret, accepit. Josephus in Antiquitatum historia, loci illius ita meminit:« Saul vero quaedam passiones et daemonia repente comprehenderunt, suffocationes ei et angustias inferentes;» et paulo post:« Jusserunt, inquit, ut cum eum daemonia invaderent et turbarent, super caput ejus stans psalleret, et hymnos ediceret.» Neque enim putandum est, citharam illam, quamvis dulcissime resonantem, tantae potuisse virtutis existere, quae spiritus pelleret immundos: sed figura sanctae crucis, et ipsa quae canebatur passio dominica, jam tunc diaboli refringebat audaciam; sicut et Aegypti vastator angelus, non propter sanguinis in foribus positi virtutem, sed quia idem sanguis typus fuit: locus quoque medii liminis superliminaris, et utriusque postis, qua inunctus erat, ipsam salutiferae crucis figuram exprimebat. Domus Hebraeorum, quas signatas vidit, illaesas transiit, divino praemonstrante consilio, venturum eum in carne, qui suo nos sanguine per crucem aeterna a morte liberaret.
4.3.1
LIBER TERTIUS. CAPUT II. Castra Israel Goliath quadraginta diebus monomachiam petendo terrens, tandem a David in funda et lapide superatur.
4.3.1
Congregantes vero Philisthiim agmina sua in praelium, etc.... Omnis autem Israel diligebat David, etc. Haec lectio mystice docet diutinas crebrasque antiqui hostis contra humanum genus insidias, sola Christi incarnati potentia simul et patientia devictas. Philisthiim ergo contrarias potestates, Israel autem populum fidelium, uno solum merito actionis, sed et nominis significatione denuntiat. Israel namque est videre Deum, sive vir aut mens videns Deum dicitur: Et beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Philisthiim ruina duplex interpretatur. Et angeli vel homines mali prius in peccata labentes, et post in ignis aeterni poenam corruunt. Congregantes autem Philisthiim agmina sua in praelium, conveniunt in Socho Judae, id est humilitate laudationis sive confessionis, cum maligni spiritus unanimiter contra Ecclesiam venientes, diversis eam tentamentis vitiorum quatiunt. Non enim unum, sed plura contra Israel agmina ducunt; cum juxta dispertitam suae nequitiae qualitatem, alii spiritus irae, alii invidiae, alii superbiae, alii cenodoxiae, alii luxuriae, alii gastrimargiae, alii discordiae, alii phylargiriae telis electos sternere tentant. Quia haec universa laborant, ut humilitatem Deo devotae confessionis et laudis, quam ipsi superbiendo amiserunt, etiam hominibus improbis tollant. Ipsa est enim fundamentum illud nobile, in quo domus virtutum fideique constructa, nullo tempestatis turbinis cadere novit impulsu. Metanturque castra inter Socho et Azeca in finibus Domim, hoc est inter humilitatem et fortitudinem, in finibus sanguinum, cum tota nefandi certaminis intentione satagunt fidelibus, vel fortitudinem operis, vel inter opera fortia custodiam humilitatis adimere. Neque enim ipsi, cum sint superbissimi et infirmi, possunt humilitatis aut virtutis moenia celsa subire. Sed inter haec insidias tendentes Judae, ejus enim, id est piorum confessioni, destruentes ea moliuntur eripere. Ipsi potius in finibus sanguinum positi, id est electis quibusque vulnera pravae suggestionis semper infligere quaerentes. At contra viri Israel in valle Terebinthi aciem ad pugnandum contra Philisthiim dirigunt, cum fortes quique in Ecclesia daemonum tentationibus lacessiti, praesidium verae humilitatis arripiunt. Quae aptissime vallis Terebinthi vocatur. Terebinthus enim est arbor, lacrymam resinae praestantissimam manans quae industria medici dissoluta, quaeque conjungit, et scissa conglutinat. Talis est nimirum humilis ac lacrymosa conversatio sanctorum, quae vitiorum fluxa restringens, dissoluta animae membra continendo restaurat. De qua valle Psalmista: Beatus, inquit, vir, cujus est auxilium abs te, Domine; ascensus in corde ejus disposuit in convalle lacrymarum, in loco quem disposuisti eis. Quia videlicet, auxiliante Domino, per lacrymas humilitatis ad locum usque regni coelestis ascenditur. Potest terebinthus etiam ipsum vitae lignum, quod est in paradiso, hoc est coaeterna Deo Patri sapientia non inconvenienter accipi; quod ut nos donorum suorum ramis obumbraret, imo et de convalle lacrymarum, in locum quem disposuit nobis, erigeret; atque odorem suae notitiae sublimius aperturum, ad videndum nos Deum deorum exaltaret in Sion, prius ipsam lacrymarum convallem, secundo de terra nasciturum adiit. Unde eadem ipsa sapientia, quae lignum vitae est amplectentibus eam, loquitur in Ecclesiastico: Ego quoque quasi terebinthus expandi ramos meos, et rami mei odoris et gratiae.
4.3.2
Et Philisthiim stabant super montem ex hac parte, etc. Et usque hodie spiritus immundi adversus Ecclesiam certantes, stant superbo rumore elati, ad exemplum illius primi superbi, de quo in Apocalypsi Joannis scriptum est: Et tanquam mons magnus igne ardens, missus est in mare. Stat et miles justitiae, non suis fidens armis, sed ejus auxilio sublimis, qui dicit: Non potest civitas abscondi super montem posita. Vallisque erat inter eos; locus utrisque certandi ipsa est vita temporalis, in qua bonis malisque inter se dimicantibus, arbor vitae media dignos juvat et reficit, improbos damnat et ejicit; quam et ipsam vitam mundi communem, et justi in Christum summum videlicet montem sperando, mente sedula transeunt, dicentes: Nostra autem conversatio in coelis est. Et reprobi per diabolum tumendo, despecta proximorum societate transcendunt. Contra quod fideles admonet Apostolus, dicens: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Philisthiim namque perversos non minus homines, quam angelos figurant, uno eidemque diaboli regno militantes.
4.3.3
Et egressus est vir superius... nomine Goliath, etc. Vir iste notabilis, diabolus est, qui quotidie de castris Philisthiim, id est de cordibus impiorum ad rebellandum Deo paratus egrediens, pios lacessere non desistit. Et recte Goliath, id revelatus sive transmigrans appellatur. Diutius enim mortalibus tectus quasi frustra Saulem et viros Israel terrebat; frustra pravorum mentibus quasi castris Philisthiim se fortissimum jactabat; sed jam modo per pueri David industriam revelatus est eis, qui dicere possunt: Non enim ignoramus cogitationes ejus. Diu miserorum corda superbus inhabitans jam modo transmigratus est per eumdem manu fortem, id est Dominum Salvatorem, qui ait: Nunc judicium est mundi, nunc princeps mundi hujus ejicitur foras. Vel certe transmigrans non incongrue vocatur, quia de angelica beatitudine quondam superbiendo transmigravit ad inferos. Quod si transmigrantem activa significatione eum qui alios transmigret, id est, de loco ad locum transferat, intelligere voluerimus, illo nomen referendum est; quia cunctos suos sequaces de terra repromissionis ad terram perditionis, de vita transmigrare satagit in mortem. Qui bene sex cubitos et palmum altus scribitur, quia qui se Altissimo similem gloriatur, et perfecta se opera et finem beatum per philosophos suos praedicare promittit. Sex namque diebus fecit Deus mundum, septimo requievit; et mortalibus per legem sex dies operationis, septimum quietis statuit. Denique Ezechiel in manu viri civitatem novam metientis, calamum vidit sex cubitorum et palmo; quia Dominus in electis suis perfectionem operis, quasi sex cubitos metitur; et spem quietis aeternae, quae in futuro perficietur, quasi partem septimi contemplatur. Quia ergo quod Dominus veraciter exhibet, hoc diabolus falso pollicetur. Casura Goliath altitudo, mensurae dominicae similis asseveratur. Cujus etiam civitas Geth, quae interpretatur torcular, aptissime pravorum multitudinem, diaboli videlicet civitatem, ad bonorum in saeculo tormenta semper exercitatam, monstrat. Sane nesciis intimandum, quia spurius est, qui patre ignobili, sed nobili est matre generatus; sicut e contra nobili patre, sed matre procreatus ignobili, notus consuete vocatur.
4.3.4
Et cassis aerea super caput ejus, etc. Si lorica hamata quae sit inquiris, lege in Virgilio, Loricam consertam hamis, auroque trilicem.
4.3.5
Et ocreas aereas habebat in cruribus, etc. Cassis, lorica, clypeus, et ocreae, diversa sunt argumentorum vel argumentantium genera, quibus contra Dominum rebellans diabolus, vel suimetipsius capitis, videlicet iniquorum omnium, vel corporis sui miserrimi stultitiam defensare conatur. Tegit enim caput peccati, cum se etiam damnatus Deum dicere et credi non metuit. Tegit et corpus cum declinat cor pravorum in verbum malum, ad excusandas excusationes in peccatis. Tegit, cum latus omne mentis humanae contra spicula veritatis obsepit. Quae cunctae species defensionum ex aere factae perhibentur, metallo videlicet caeteris amplius canoro; quia sive opera nefanda, seu dogma perversum, non invictae veritatis agnita ratione, sed fabulosa dulcedine consuevit eloquentiae defendere saecularis. Et bene pondus loricae ejus quinque millia siclorum aeris dicitur; quia per suavitatem malesuadae locutionis, non ut ipse pollicetur, suorum sensus omnes militum ab hostis irruptione protegit; sed e contrario sensus eorum omnes, qui quinque sunt notissimi, ab accipiendo verbo veritatis, quo salventur, obcludit. Hasta autem dexteram armat, cum etiam per quosdam cautioris ingenii viros Ecclesiae fidem turbare, vel etiam expugnare satagit. Casside namque, lorica vel clypeo, et caeteris hujusmodi, nos a vulnere tutamur: hasta autem vel gladio etiam adversarium ferire solemus. Unde non inconvenienter ea quae munimini sunt bellantibus arma, cum Philisthaeus gestat, illas nimirum personas vel loquelas indicant, quibus improbi quique sua scelera tegunt; ea vero quibus adversarius vulnerari consuevit, illos sermones vel homines signant, per quos etiam bonorum virtus lacerata turbetur. De quibus recte subjungitur:
4.3.6
Hastile autem hastae ejus, etc. Namque opus quidem eorum quos adversus Ecclesiam diabolus ad certamen profert, quasi ad texendum justitiae et sanctitatis indumentum, oculis insipientium videtur aptissimum. Ipsum autem acumen dicendi non aliquid ultra mundi hujus, qui sex aetatibus perstat terminos intueri ac dicere novit. Qui cum tanti sint ingenii, ut possint aestimare saeculum, Creatorem tamen ejus invenire nesciunt. Sed revera telae eorum non sunt in vestimento, quae animam calefaciant; quia, sicut dixit Esaias, Telas araneae texuerunt. Et sicut in psalmo centesimo quadragesimo tertio, qui proprie adversus Goliath scribitur, victor ejusdem Goliath Psalmista testatur: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
4.3.7
Et armiger ejus antecedebat eum. Egredientem contra Israel Goliath armiger antecedit, cum decipere fideles nitentem diabolum, etiam arma iniquitatis induta praecedunt et adjuvant exempla reproborum.
4.3.8
Stansque clamabat adversum phalangas Israel, etc. Superbia est hostis antiqui, quare usque ad incarnationem passionemque Domini Salvatoris a nullo mortalium superari posse praesumebat. Neque enim frustra beato Job dictum est: Quia non est potestas super terram, quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret; qui et usque ad terminum saeculi praesentis, eum per Judaeos, gentiles, et haereticos Ecclesiam turbat, quasi armigero nequam praecedente, stans adversus Israelis agmina clamat. Nec mirandum si hunc omnes Israelitae timentes fugiant. Quomodo enim, si non Dominus adsit, contra archangelum caro pugnet? Sed ut caro contra carentem carne spiritum praevaleat, primo Deus contra eumdem latens in carne triumphet. De quo typice subjungitur:
4.3.9
David autem erat filius viri Ephratei, etc. David quippe, sicut semper, Christus Dominus est; qui filius est viri Ephratei, id est, frugiferi; quia antiquo illo Hebraeorum populo, qui multas justitiae fruges credendo protulit, carnem sumere dignatus est, quamvis etiam semper in frugifero fidelium suorum pectore per dilectionem nasci simul et nutriri non desinit. Nec non solum nomina loci mystica, quorum notissima est interpretatio, sed et ipse locus Ephratae vel Bethlehem nascituro ibidem Christo testimonium perhibebat. Et bene vir ille grandaevus, id est, maturus jam in legis scientia populus, octo filios habuisse memoratur, quia post sabbati Veterisque Testamenti praeconium, Evangelii quoque gratiam ac resurrectionis fidem, quae per Christum esset ventura, prophetavit.
4.3.10
Abierunt autem tres filii ejus majores, etc. Doctores populi illius, quorum tres ordines supra exposuimus, vel contra suae carnis ac mentis illecebras accincti, vel pro erudiendis aliis solliciti, bellum semper spirituale gerebant.
4.3.11
David autem erat minimus. Duplici ratione Dominus intelligendus minimus inter fratres, in quibus octonarium numerum suppleret, id est, eos quibus in lege perfectis Evangelii sacramenta committeret, et tempore scilicet et humilitate. Quia et postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Et: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Nam et granum illud evangelici sinapis, quod ipse in agro suo, credentium videlicet cordibus sevit, minimum quidem est omnibus seminibus, dogmatum humilitate disciplinae, sed spiritualis gratiae fervore praecipuum.
4.3.12
Tribus ergo majoribus secutis Saulem, abiit David, etc. Quia in multis offendimus omnes, solus qui de sanctificatione conceptus est, Anamartitos, id est sine peccato, in carne potuit vivere, Deus recte intelligitur; quia etiam doctoribus, quique in Judaea certae legis latoribus, prophetis, et psalmistis, sicut quidam interpretantur, pontificibus, scribis et Pharisaeis, contra legem peccati repugnantem legi mentis suae spirituali agone desudantibus, solus Conditor et Redemptor noster immunis ab omni culparum pulsantium conflictu redierit, qui insuper etiam gregem Patris sui fidelem, larga pietate divinitatis aeternae, quamvis humilis in carne mortali, parvulusque refecit; quia enim mortalibus veritate naturae concordabat, sed ab eisdem in peccandi virtute discrepabat, homines spiritualibus donis imbuens, sed inter eos vitia nulla committens. Recte David ad medendum Sauli Psalmista producitur, sed expugnandis Philisthaeis, quasi securus ab hoste revertitur. Insuper et quasi pastor bonus caeteris in procinctu belli positis, ipse liber a bello, Bethlehem suos mitissimos in pascua provocat agnos.
4.3.13
Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere, etc. Quadragenarius dierum numerus, quo Philisthaeus procedebat, et stabat contra Israel, omne tempus Ecclesiae, quo in hac vita dimicat, et Evangelii juvante gratia, decalogum legis, inter antiqui hostis insidias implere conatur, exprimit, qui mane et vespere quotidie tentaturus procedit; quia singulorum quae gerimus operum lucis vel initia contendit depravare, vel finem. Mane et vespere terret infirmos, quos vel adversis vel prosperis debellare laborat; quod idem laborantis Ecclesiae tempus in ipso ejus capite, cum esset in deserto quadraginta diebus, et tentaretur a Satana, specialiter expressum est. Sed tentator astutus, qui primum Adam se vicisse diutius exsultabat, a secundo se victum perpetuo dolet.
4.3.14
Dixit autem Isai ad David filium suum, etc. Dicebat omnis fidelium Hebraeorum populus ad Dominum Salvatorem de suo semine nasciturum, sedulo utique desiderio adventum illius suspirans: Accipe, obsecro, ad reficiendum juvandumque in spirituali acie populum tuum Israel, qui sunt fratres tui; quia et ipse homo fieri, et ex eis secundum carnem nasci dignatus es; accipe, inquam, inter eorum castra quotidiano bello defessa corporalis apparens perfectae humilitatis formam; legisque custodiam, cui nihil debes, ultroneus subire dignare. Polenta namque spiritum contribulatum, corque contritum et humiliatum significat. Ephi mensura, quae tres amphoras habet, vel ipsius Domini Salvatoris, vel uniuscujusque electi spiritum, animam et corpus digno humilitatis ritu perfecta atque adunata demonstrat. Quae videlicet humilitatis polenta, in Domino propria potestate, quanta ipse voluit, ad nos instruendos apparuit. At vero in nobis omnibus non aliter quam inferiori et superiori, hoc est timoris et spei potest mola confici. Decem quoque per David panes allati, perficiendi decalogi pabulum, quod non a nobis ipsis, sed donantis munere habemus, aperta ratione demonstrant. Qui postquam ipse sub lege factus est, nobis quoque portabilia legis onera fecit; sicut etiam sua humilitate indebita nos tantorum gratia debitorum, quae nequaquam reddere valebamus, humiles esse docebat. Sed ab ejusdem, inquit, decalogi lactea, ut ita dixerim, teneritudine, et quasi adhuc parvulis apta, ad spiritualis intelligentiae robur, quo etiam magnos quosque et egregios coelestis militiae duces reficere ac confortare possit, converte. Tunc etenim manu fortis ac desiderabilis noster, post datos fratribus suis panes, et polentam, etiam formellas casei ad tribunum detulit, quando post ostensum Judaeorum magistratibus patientiae et humilitatis exemplar, post legis et prophetarum non soluta, sed adimpleta mandata etiam discipulis suis quos familiarius instituendo rectores Ecclesiae praeficiebat, aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas.
4.3.15
Et fratres tuos visitabis, etc. Et per seipsum Dominus in carne diligenter suos, si recte agerent, intendit. Atque ubicunque vel cum quibuscunque reperit, eos visitare atque advocare curavit, et per sua nunc quoque membra sedulus id ipsum agere non cessat, cum bonos a malis discernens, his sua munera partitur, illos dimittit inanes. Quod Isai, sicut caetera David facere mandavit, quando fideles quique in Israel vel suis vel propheticis sermonibus Dominum citius venire, ac mundum redimere flagitabant, dicentes: Domine Deus virtutum, converte nunc, respice de coelo, et vide, et visita vineam istam, et dirige eam et caetera talia.
4.3.16
Surrexit itaque David mane, etc. Inclinata legis umbra, veritas de terra orta est; id est, Dominus in carne, qui Evangelii lumen mundo ministraret, apparuit; quo nonaginta novem oves electas non deseruit divinitus in coelo, etiam cum unam erroneam quaereret homo factus in mundo. Venit autem plenus gratia et veritate, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia; qualem cum venturum omnium piorum vota sperabant, credebant, praedicabant, amabant.
4.3.17
Et venit ad locum Magala, etc. Apparens in carne Dominus, et sanctos quosque pro fide certantes, et immundos spiritus invenit fidei munimina destruere machinantes. Talis nato Domino mundi status erat, talis usque ad hujus saeculi terminum perdurat.
4.3.18
Derelinquens ergo David vasa quae attulerat, etc. Derelinquens Dominus apud memoriam fidelium suorum coelestia, sive terrenae generationis indicia, quae mundo mox natus attulerat, ut et haec inter eorum bonas quasi sarcinas virtutum diligenti custodia servarentur; ipse ad praeliandum mundi principem promptus festinare non differt, sed et de suorum salute sollicitus, opera justitiae faciendo et docendo, quasi de fratribus suis palam sciscitatur, si eorum sint recta opera, an adhuc corrigenda videantur.
4.3.19
Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille... Goliath nomine, etc. Loquente ad homines Domino Salvatore, et per sua vel acta vel dicta justitiae diligentius inquirentes, illorum ei opera quasi recte gesta placerent, apparuit hostis antiquus ex impiorum praecordiis ascendens, et per actiones linguasque eorum nefarias malitiae suae superbae contra electos, quod et hodie facit, venena dira jaculans; neque illum maligni ulla fraus latuit, sicut nec terruit virtus. Unde aperte subjungitur:
4.3.20
Omnes autem Israelitae cum vidissent virum, fugerunt, etc. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Solus potuit dicere Christus: Venit enim princeps hujus mundi, et in me non invenit quidquam. Et ideo David solus contemnit, et pro nihilo ducit superbiam Philisthaei, quem caeteri cuncti declinant, fugiuntque paventes.
4.3.21
Et dixit unusquispiam de Israel: Num vidisti? etc. Unusquispiam de Israel, qui David, an Philisthaeum viderit, interrogat; unitas eorum qui exspectantes redemptionem Israel, clarescente jam miraculis nativitate dominica, sollicita mente quaerebant, utrum idem Dominus hostis illius antiqui, qui cunctis fidelibus exprobrare consuescit, aliquibus fuerit insidiis, an inter mortuos liber; nil per omnia morti, nil ei qui habebat mortis imperium, debuerit hosti; neque enim facile mox omnibus patuit, quod Dei Filius, quod de sanctificatione conceptus, quod sine peccato natus fuerit, et in mundo victurus.
4.3.22
Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex, etc. Virum, inquiunt, illum, qui diaboli regnum dejecerit, confitetur omnis populus Israel, regali videlicet sicut et sacerdotali mysterio prae caeteris gentibus insignis, possessorem omnium quae in coelis, et quae in terra sunt divitiarum, id est, totius mundi Dominum. Sed et Ecclesiam primitivam de sua nimirum carne progenitam, eidem viro prae caeteris eximio sponsae foedere conjungendum casto ac fideli congaudet amore, nec non et omnes electos ejus a servitute peccati solvendos, ac Spiritus sancti libertate sublimandos, fide non ficta testatur; sive enim Patrem Christi Domini, seu populum sanctorum, ex quibus Christus secundum carnem, intelligere volueris, eamdem expositio finem ratam habebit; quia et una est domus omnium fidelium, una eademque fide et spe et charitate viventium, et eadem ipsa domus est ejus cui canitur: Et laetentur omnes qui sperant in te, in aeternum exsultabunt, et inhabitabis in eis. Talis enim erat de Christo in carne venturo fides antiquorum, talis et nostra de eo quem jam venisse gratulamur
4.3.23
Referebat autem ei populus eumaem sermonem, etc. Docente palam Domino, et ejectionem ruinamque principis mundi praedicente, populus quidem omnis, ut evangelista commemorat, suspensus erat, audiens illum: sed invidentes legisperiti ac principes sacerdotum, quomodo ejus salutaria coepta restinguerent, imo et ipsum perderent, inquirebant, superbiae furorisque notantes eum, quia auctor sobrietatis humilitatisque patebat.
4.3.24
Quare( inquit) venisti? etc. Succenseant licet Christo Judaei, adventusque et incarnationis suae pietatem ei blasphemantes exprobrent; nos debitas illi grates referamus, quod nos quaerens in terra, relinquere dignatus est in coelo beatissimas illas angelorum cohortes; quae cum multiplicibus spiritualium agminum sint choris innumerae, non tamen immerito pauculae oves appellantur, donec reducta quae erraverat ove centesima, plena nobis adjunctis sui numeri perfectione laetentur. Gaudeamus quod inclinatis suis coelis, in quibus pax et justitia regnat, ut nostrum praelium videret, sua sponte descendit. Descendit enim, ut hosti congrediens enormi, suis in praelio vinceret; suos quibus vicerat, sibi congaudentes in regno coronaret.
4.3.25
Audita sunt autem verba quae locutus est David, etc. Credita sunt verba quae locutus est de regni venturi praesumenda gloria Christus, et ad ipsos usque Judaici imperii principes fama vulgante delata. Qui cum et ipsi ex parte non pauca ad audiendum verbum confluerent, locutus est eis; ne deceptoris antiqui virtute mox infirmanda, ne mox evacuanda fraude turbarentur, ne de generis humani, jamque adfutura salvatione diffiderent. Ego, inquit, qui ob hoc ipsum servilem indui formam, ad majora progrediens opera virtutum, expugnatorem mundi antiquum expugnabo diabolum.
4.3.26
Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthaeo isti, etc. Trepidatio est infirmorum, vel etiam repugnantia superborum. Nunquid valet iste diaboli virtutem depraeliari, quod Divinitatis est solius; cum sit humana, imo et humili carne vestitus; adversarius autem ejus spirituali natura praepotens, insuper rebellio ex quo creatus est, contra Creatorem, contra quoque nostrum genus arma ferre didicerit? Ille enim homicida erat ab initio, et in veritate non stetit. Homicida videlicet primo sui superbiendo, deinde et hominis seducendo; in quo geminato homicidio longius ab olim deserta veritate cecidit, imo et usque in finem saeculi cadere peccata accumulando non omittit.
4.3.27
Dixitque David ad Saul: Pascebat servus tuus, etc. Confortat Dominus infirmos in fide, convocat incredulos ad fidem, modestius exhortans ut inter fragilia humanitatis suae, qua dolores nostros susceperit, etiam Divinitatis, qua ipsos dolores sanare sufficiat, excelsa cognoscant. Ipse, inquit, nunc servi habitu deformis, vestrae salutis gratia pascebam a saeculo coelestibus alimentis cunctorum corda fidelium, Patris videlicet mei gregem. Et veniebat aliquis immundorum spirituum, vel vi praepotens, vel astutus insidiis. Leo namque et ursus, quamvis uterque simul et virtute praemineat, plus tamen fraudis ursus, plus habet leo fortitudinis; atque ideo hic fraudulentiam, violentiam ille, uterque nequitiam daemoniorum figuraliter exprimit. Qui veniebant, inquit, tollebantque decipiendo aliquem fortium Ecclesiae ducum, abstrahentes eum peccando de medio fraternae societatis. At ego vel per angelos aut homines palam contestando, vel per meipsum invisibiliter compungendo, tales, devictis nequam spiritibus, ad salutis iter revocabam; contra ipsi spiritus graviter ferentes, animas fidelium a suis tenebris ereptas, ad lacerandum improbi, blasphemandumque mei nominis cultum, suae statim vesaniae convertere furorem; quorum ego blasphemiam in lucem traducendo, ac manifestando per prophetas meos, totum penitus idololatriae ritum redigebam ad nihilum; apprehendensque sapientes in astutia eorum, suffocabam ora nefandae professionis, dicens: Quoniam omnes dii gentium daemonia: Dominus autem coelos fecit. Et: Idola gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur, et caetera. Sed et per alium prophetam: Dii qui non fecerunt coelos et terram pereant de terra, et de his quae sub coelo sunt; nam et virtutem omnem, et prudentiam profanorum, quae per ipsos, seu per deceptos ab eis homines solet ostentari, potenter evacuabam ipse, qui semper in divinitate Dei virtus et sapientia permanens, in humanitate ad tempus hominum saluti serviturus apparui. Erit igitur et iste totius mali repertor et origo, quasi unus ex satellitibus suis, hoc est suis capietur in laqueis; qui ausus est et quondam angelos in coelo, et post in terra homines ad maledicendum provocare Conditori; sed et illos qui in fide sui persistere Conditoris, injuste semper maledictionis exacerbare jaculis, quasi non vero Deo serviant adoratores cultoresque illius, de quo dicitur: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Quod per gentiles, Judaeos et haereticos, nunquam eis dicere cessabit.
4.3.28
Dixit autem Saul ad David: Et Dominus tecum sit. Annuit tandem Domini coeptis Judaeorum populus in his qui ad fidem venire potuerunt, agnitisque veraciter ejus duabus in una persona naturis, optarunt ut hominis humilitate superbis diaboli telis occurrens, auxiliatrice Divinitate, victoriae palmam obtineret.
4.3.29
Et induit Saul David vestimentis suis, etc. Adhibuit Domino incarnato populus Judaeorum figuras observationum legalium, octavo eum die circumcidendo, tricesimo tertio dehinc ad templum ferendo, hostiam pro eo dando, sabbatum carnale docendo, et per singulos annos immolandi Agni paschalis exempla praebendo, caeteraque hujusmodi, quae suo tempore saluberrima, et spirituales in lege Judaici populi praeceptores quasi caput, et ipsum populum quasi corpus Saulis contra omnia tela nequissimi ignea multum utiliter armabant.
4.3.30
Accinctus ergo David gladio ejus, etc. Gladius Saulis est lex, quae per Moysen data est: vestis David, opus gratiae et veritatis, quae per Jesum Christum facta est. Accinctus ergo David gladio Saulis super veste sua, coepit tentare si armatus posset incedere. Non enim, inquit, habebat consuetudinem. Observans ad tempus Salvator imperium legis carnale, latente interim intrinsecus, nec adhuc in populos divulgato munere gratiae spiritualis, coepit paulatim ostendere quia non posset corpus ejus, quod est Ecclesia, legis oneratum caeremoniis ad certamen spirituale sufficere, maxime in his qui de gentibus ad fidem vocandi, nullam prorsus habebant consuetudinem graviora legis edicta sufferendi. Denique apostolus Petrus, eos qui membra David adversus agonem processura giganteum, Saulis arma volebant aggravare, contestatur et arguit, dicens: Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi.
4.3.31
Et posuit ea, et tulit baculum suum, etc. Disposuit Dominus legis sacramenta, quae ut suo tempore bona probaret, ad modicum suscipere dignatus, et potestatem judicii sui, qua cuncta semper regebat, libere etiam circa dispositionem legis exercebat. Deposuit arma Saulis, cum ait: Dominus est enim Filius hominis etiam sabbati. Tulit baculum suum semper in manibus habitum, quando erat docens eos, sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum et Pharisaei. Induit arma Saulis, ad praelium singulare venturus, cum, appropinquante suae certamine passionis, discipulis ait: Desiderio desideravi, etc.. Deposuit eadem, cum subjunxit: Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei, etc.. Quibus pari modo calicem quoque Paschae legalis non amplius carnaliter observandum praedixit. Tulit baculum, quem semper habebat in manibus, cum crucis suae mysterio ad salvationem mundi profuturo( nam et ipsum potest baculi figurae non inconvenienter aptari, cujus semper in potestate tempus modumque habebat) discipulos imbuens: Accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus, etc.
4.3.32
Et elegit sibi quinque lapides limpidissimos de torrente, etc. Ostensa reprobatione praecedentis mandati, propter infirmitatem enim et inutilitatem, magis se Dominus eligere docuit ipsam legem, quae quinque libris scripta est, spiritualiter observari, extrahendo eam de turbidis sensibus eorum, qui velamen habentes super cor, non poterant intendere in faciem Moysi, atque in liberas evangelicae lucis auras elevando. Quamobrem et eamdem sublimitate legis intelligentiae spiritualem, spiritualium pastorum, quos secum familiaribus habebat, praecordiis committere curavit. Cui etiam allegorici, moralis et anagogici sensus quasi triplici parte contextae fundae juvamen adjunxit. Ac talibus competenter armis indutus, debellandum mundi principem victor futurus aggressus est.
4.3.33
Cumque inspexisset Philisthaeus, et vidisset David, etc. Cumque inspexisset solertissime diabolus, et vidisset Dei Filium in mundo contraria sibi facientem et docentem, quasi adversus se procedentem, quia humilem deprehendit, ipse nihil nisi superbum sapiens, despexit eum. Erat enim plenus novae virtutis et gratiae, passionum sanguine rubens, et pulcher actione magnalium.
4.3.34
Et dixit Philisthaeus ad David: Nunquid ego canis sum? etc. Sive potentiam Salvatoris, seu crucis intelligas lignum, ad eumdem sensum respicit. Negat se enim superbissimus hostis similem cani, id est, immundum opere et infirmitate contemptibile. Insuper et omnes qui in mundi hujus vitam transeunt, diris, insanis, furiosis et latratibus persequentem, et lacerantem morsibus, negat patientia Salvatoris, negat superandum potentia. A vero manu fortis ipse cum crucis baculo veniens, videamus quid de occurrente adversario sentiat. Dicit enim Patri: Erue a framea animam meam, et de manu canis unicam meam. Sed et alibi membra ejusdem adversarii canibus comparanda signavit, cum ait: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. Quorum tamen non paucos panem filiorum ministrando, de canibus impudentissimis vel rabidis castissimas ac mitissimas convertit in oves.
4.3.35
Et maledixit Philisthaeus David in diis suis, etc. Maledicit Deo vivo et vero diabolus, cum deceptos a se spiritus, et ob hoc aeterno igni damnatos atque damnandos, mortalibus deos dare non timet: insuper et spirituales Ecclesiae viros vitae carnalis arguens, a suis posse devinci in suorum jactat doctorum, qui partim angelica natura coelestes, partim sunt terrestri carne mortales, debere membra transferri. Maledicit et per haereticos corpori veri David in diis suis, cum fictos de corde suo ac pessimo igni conflatos sensus, evangelicae veritati praeponere docet, qui etiam carnalia docentes, spiritualium dicta vel acta praesumant se posse convincere. Talia magis gentilium superbis philosophis, vel barbaris quibusdam( his enim volucres coeli ac bestiae terrae possunt decentissima significatione conferri) quam ecclesiasticae eruditioni et humilitati congruere.
4.3.36
Dixit autem ad Philisthaeum David: Tu venis ad me cum gladio, etc. Ostendit apte Dominus et omnibus quos adjuvabat, et potestatibus quas debellabat, aeris diabolum superbiae solum ac fallaciae armis, quibus vel sua parva defendat ac tuetur, vel veritatis sensa perfringat, indutum; se autem ipsum esse, de quo Psalmista praecinuit: Benedicitus qui venit in nomine Domini. Denique non credentibus quibusdam exprobrans, ait: Ego veni in nomine Patris mei et non suscepistis me.
4.3.37
Et dabit te Dominus in manu mea, etc. Et divinitatis, inquit, meae virtute superaberis, qui conspecta in me carnis vilitate superbus extolleris, et auferam te, qui caput es omnium malorum, a conjunctis tibi injuste membris mortalibus; et dabo cadentia membra tua tuorumque satellitum, hoc est separatos a vobis, et humiliatos mea virtute vel gratia homines, qui vestris miserere decepti culturis adhaeserant: dabo, inquam, eos a meis instruendos, meisque sociandos ministris, qui partim angelica natura coelestes, partim sunt terrestri carne mortales, ut praedicato per totum orbem Evangelio, sciat omnis homo quia unus et verus est Deus qui, nunc notus in Judaea et in Israel magnum nomen ejus. Tunc catholica, id est, universali laude celebrabitur, a finibus terrae ad Deum clamantium ac dicentium: Domine Deus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Nec cuiquam videatur absurdum quod carnis ima, coeli volatilia ac bestias terrae avidos ac capiendos per fidem prius carnales animas, dixerimus significare doctores. Nam et ipse Dominus apertissime leo de tribu Juda, et Ecclesia typice leaena vocatur: nec solum propter fortitudinem, sed et propter insinuandum solers sanctae rapacitatis studium. Dicit enim patriarcha Jacob de Domino, Catulus leonis Juda, ad praedam, fili mi, ascendisti. Dicit et ipse Dominus de Ecclesia ad Job: Nunquid capies leaenae praedam, et animam catulorum ejus implebis? Sed et per quatuor animalia designatur Salvator. Sicut per hominem et vitulum incarnationis et immolationis humilitatem, ita etiam per leonem et aquilam fortitudinem voluit, ac sublimitatem suae resurrectionis, atque in caelos ascensionis indicare. Qui etiam ad beatum Job ipse de Ecclesia loquitur, dicens: Nunquid ad praeceptum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? Cujus ne altitudinem solum nidificandi vel volandi, vel etiam perspicax intuendi solis acumen, et non vorandi quoque unitatem typice commendatam putares, ad ultimum subjunxit: Et ubi fuerit cadaver, statim adest. Ubicunque aliquem a congruo vitae statu decidisse conspexerit, hunc continuo dictis corripiendo mordacibus, in vita sui corporis membra trajicere, et quasi a morte suscitatum catholicam restituere festinus curat in vitam. De duobus exemplum dandum putavimus, ut per haec qui legerit, etiam de caeteris volatilibus vel bestiis, quid absque scrupulo fidei sentire possit, noverit.
4.3.38
Et manum suam misit in peram, etc. Peram pastoralem diximus supra corda esse pastorum, Christi nimirum lateri familiarius adhaerentium. Cur non ergo magis ipsius summi ac singulariter boni pastoris conscientia, vel anima, pastoralis pera vocitetur? quae quinque lapides limpidissimos, sed ad hostem prosternendum fortissimos continet: quia purissimam divinae legis scientiam, qua omnis error debelletur: cujus et in lapide expressa plenitudo, et in quinque libris est latitudo diffusa, solus perfecte nosse et implere potuit Christus. In quam profecto peram manum mittens, unum de quinque quos ibi miserat lapidibus tulit, cum opus loquendi de arca sacri pectoris, armans unum de quinque libris Moysi, quorum omnium auctor atque adimpletor existebat, hoc est Deuteronomium, in testimonium sibi ad repellenda hostis antiqui tentamenta suscepit. Sed et nos sacris litteris instructos, ejusdem hostis insidias unitate fidei et charitatis vincere docuit. Et bene funda jecit; quia spirituali sensu Scripturarum, quem triplicem supra ostendimus, hostis superbiam fregit, spiritualis etiam nobis intellectus contra eumdem arma donavit. Et bene in fronte percussit Philisthaeum, quia et ipsa suae praesumptionis audacia diabolum stravit: ex ipso suae professionis ostentatu, perversorum dogmatum cultores stultos esse patefecit. Sicut enim manus fortitudinem operationis, ita frons agnitionem professionis indicat. Quisquis igitur in fronte feriri timet, signo salutiferae crucis ipsum frontem armet, dicens cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Denique David ipse, quia dicere noverat: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; opertam quidem casside jactantiae loquacis, sed supernae gratiae lumine minime signatam Philisthaei frontem dejecit. Et apte infixus lapis in fronte ejus asseritur, quia divini verbi sententiam diabolus, quam vel in se vel in suis sequacibus a Christo Salvatore ejusve membris excipit, nunquam omnino liberandus excutiet, sed et exsecrabilem luet damnatus sine fine gehennam. Cui simile est quod Esaias irrevocabilem ejus damnationem testatur, dicens: Et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus Deus super eum: hoc est, neque in aeternum salvandus eximetur tormentis, neque per tempora variantia inter poenas discurret: et requiem nostro verberantiae more, qui virgam vel scuticam dorso vapulantis creberrime ad punctum sublevando tollimus, ut iterum ferire queamus, sed absque ullius intercapedine quietis, perpetua subactus ultione gemet. Hoc contra eos qui propter Esaiae testimonium, quo de impiis scribens, ait: Et claudentur ibi in carcerem, et post dies multos visitabuntur; diabolo et angelis ejus, omnibusque reprobis, quamvis post longa et innumera saeculorum volumina remissionem tantorum criminum, et vitam cum Domino promittunt aeternam, contra ipsius Domini et judicis sententiam, qui se in examinis ultimi discrimine dicturum esse praedixit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Percussus autem lapide cecidit in terram gigas; quia pulsatus Dei verbo diabolicus error, nequaquam celsus, ut multo ante tempore jactabat, et coelestis sed terrenus fuisse innotuit, et infimus.
4.3.39
Cumque gladium non haberet in manu David, etc. Cum neminem haberet et Dominus sui verbi ministrum, per quem diaboli superbiam docendo perfringeret, nisi quem prius ipse diabolo victor eripuisset; omnes enim natura filii irae, omnes in iniquitatibus concepti, et in delictis sunt a matre generati; supervenit inopinatus, et adversarium male diu fortem, quasi fortior exsuperans, universa arma ejus, in quibus confidebat, abstulit, ut per quos hostis ante quasi per arma sua miserorum animas trucidabat, per eos postmodum Salvator in arma justitiae commutatos, caput iniquitatis suo praecidat a corpore, hoc est conversos ad fidem peccatores anathematizare Satanam, et operibus ejus, ac pompis omnibus abrenuntiare compellat. Et recte gladium quo Philisthaeum interficeret, primo manu tulisse David, ac de vagina sua eduxisse narratur; quia magnum quemque imperii diabolici strenuum, quem propugnatorem primo Dominus suae visitatione pietatis suscipiens, de obscuris errorum latebris in lucem gratiae liberantis extrahit; ac sic per eum etiam caeteros corripi pariter concedit, et corrigi. Sed et nos cum haereticorum vesaniae disputando occurrentes, non aliis quam his quae ipsi ad nos reducendos proposuerant, vel argumentationum probamentis, vel testimoniis Scripturarum convincimus, eos fabricatores mendacii, et cultores esse perversorum dogmatum; gigantis profecto proterviam suo ense dejicimus.
4.3.40
Videntes autem Philisthiim quod mortuus esset fortissimus eorum, etc. Videntes immundi spiritus quod incarnatione et passione dominica victus et prostratus osset fortissimus eorum, fugerunt a cordibus credentium. Et consurgentes fortes quique in Ecclesia de circumcisione et praeputio congregati, levaverunt terribilem malignis vocem divinae praedicationis et laudis, persecutique sunt eos usque dum se humiliandos a Christo, et quasi in valle dejectione submergendos agnoscerent, qui prius in monte superbiae contra illum se castra posuisse jactabant; repeterentque profugi corda, quae pridem male inhabitando omni prorsus spoliabant fruge pietatis et fidei. Portas namque Accaron, id est, sterilitatis, Philisthiim fugientes adeunt, cum maligni spiritus a fidelium mente repulsi, ad doctores se denuo referunt. Vanitatis et mendacii ipsius civitatis moenia subintrant, cum etiam vulgus imperitum ad augmentum operis infructuosi et incendio digni coarctant. Sed et Geth usque, id est torcular, perveniunt, cum ad bonos quosque iniqua persecutione torquendos, deceptorum corda protrahunt. Quae cuncta eodem ordine etiam de perversis possunt hominibus accipi.
4.3.41
Et revertentes filii Israel, etc. Recti ordinis est ut doctores veritatis prius ab auditorum praecordiis omnem spiritum immundum exsufflando et catechizando abigant, et sic eos qui fuerant castra daemomonum, sed facti jam possessio spiritualis Israel, societati forti sanctorum mysteriis salutaribus imbuendo aggregent.
4.3.42
Assumens autem David caput Philisthaei, etc. Juxta litteram quidem puto sentiendum quod caput tam fortis adversarii detruncatum, non aliam ob causam David in Hierusalem urbem rebellem et Jebusaeis adhuc civibus inhabitatam afferre curaverit, quam ad terrendos eos qui, inexpugnabili murorum firmitate vel altitudine fidentes, a nullis se superandos praesumebant. Denique in ejus expugnatione, quae per ipsum David facta est, legimus in tantam eos conscendisse superbiam, ut dicerent: Et si non alios quam caecos et claudos, qui in civitate forte reperiri possent, in propugnaculis sisterent, ipsi ad conservandam eam et numero et virtute sufficerent. Suspendit ergo contra civitatem adversariam caput gigantis victi puer triumphator, ut se quoque cives, licet immanes, ab eodem vinci posse non discrederent. Juxta vero allegoriae leges, dicendum quod victoriam de antiquo hoste susceptam per apostolos praedicantes, et miracula facientes, perfidis adhuc gentibus Dominus festinarit ostendere, ut hujus eas signo victoriae ad perficienda vitae et veritatis sacramenta pariter et dogmata converteret, cujus etiam arma in suo tabernaculo posuit; quia sanctae Ecclesiae et homines diabolo ereptos sociavit, et ejus insidias( nam et ipsae possunt in armis intelligi) patefecit. Nulli enim dubium quin tabernaculum David, Christi domum, quae est fidelium Ecclesia, monstret.
4.4.1
LIBER TERTIUS. CAPUT III. Jonathan et David ineunt foedus; et occurrentes reverso exercitui mulieres, quia David in laudando Saulis praeferunt, perennis ei odii livorisque fomitem creant. Denique invasus spiritu malo Saul, nititur eum percutere; sed quia nequit, remotum a se facit tribunum super mille viros.
4.4.1
Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem, etc. Haec lectio figurate designat victoriam Christi, qua diabolum superavit, devotos quosque et humiles debitae servitutis honorasse servitiis; at vero contumaces ac superbos gloriosis ejusdem invidisse triumphis; nec tamen raptis licet ad rebellandum impietatis armis, supernae gratiae, quin per mundum clarescat, potuisse resistere. Quaeritur autem quomodo Saul ignorans stirpem David requiret, sui tanto tempore ministri, pariter exorcistae et armigeri. Et volunt quidam mentem ejus a malo, quo agitabatur, spiritu, ab agnoscendo interdum, quamvis noto homine, praepeditam; non intuentes quia nec ipse Abner tantae severitatis et prudentiae vir, ejus se progeniem nosse testetur; sequitur enim: Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi. Unde videtur credibilius eum non solos illos dies quadraginta, quibus in valle Terebinthi est, contra Philisthaeos pugnatum, abfuisse a latere Saulis, verum tanto ante temporis spatio ad pascendas sui patris oves fuisse reversum, quando sicut pubescentium aetas solet, contingere posse, ut mutato inter crementa caeterorum artuum etiam ipso frontispicio, non facile et cito cognosceretur ab eis, quibus pridem notus existeret. Sed quidquid causae illud erat, nos, transmissa historiae radice, ad carpenda allegoriae spiritualis odorifera poma scandamus. Egrediente contra Philisthaeum David, quaerit de genere ejus Saul: sed quia ab ipso non quaerit, quod quaerit discere nequit. Percusso Philisthaeo, quaerit ab ipso, et audit.
4.4.2
Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum. Praedicante ante passionem Domino, et sanante omnes oppressos a diabolo, quod est contra Philisthaeum egredi, crucis baculo et Scripturarum, quae de eo erant adimpletione sternendum; quaerebant inter se nonnulli ex Judaeis, quis ipse esset, Helias, an Hieremias, an Baptista, an alius quis prophetarum eximius. Sed quod necessarium quaerebant, scire nequiverant, eo quod ad fidem veniendo, ab ipso quaerere nescirent. At post passionis, resurrectionis, ascensionisque ejus triumphum praedicantibus apostolis, multi credentes ex eis veraciter eum Christum cognoverunt, de Bethlehem Juda, et radice Jesse, juxta vaticinia prophetarum egressum, principis mundi regnum invicta virtute vicisse; quod est manu fortem juvenem gigantis occisi caput habuisse in manu.
4.4.3
Et factum est cum complesset loqui ad David Saul, etc. Cum per apostolos Salvator Judaeam munera praedicando suae incarnationis implesset, multi quidem audito verbo crediderunt. Sed perfectiores quique in his spirituali gratia redundantes, quod, ut saepe dictum est, Jonathan vocabulo designatur, tanta ei dilectione colligati sunt, ut etiam animam suam pro eo dare non dubitarent. Porro alii non pauci, et maxime qui terreni principatus sive abjecto seu desiderato culmine gaudebant, minore quidem fervore amoris, sed eadem fidei agnitione praediti susceperunt; ejus et ipsi sacramento pro certo credentes et confitentes nequaquam eum patrum, ex quibus carnem suscepit meritis, quamvis multum sublimibus, aequandum, sed sequendum Apostoli sententiam qua dicit, Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia benedictus in saecula.
4.4.4
Inierunt autem Jonathan et David foedus, etc. Inierunt Christus et Ecclesia foedus mutuae charitatis et pacis. Diligebat enim eum Ecclesia in membris suis perfectioribus, ita ut mori esset parata pro illo; justum rata pro eo corpus se simul et animam dare, qui pro sua redemptione, cum esset Deus verus ex Deo vero, humanam carnem induere sit dignatus et animam. Nam et Verbum caro factum est, et Dominus susceptor est animae meae. Denique exspoliavit se in martyribus carne qua erat vestitus, et dedit eam Christi obsequiis; nec non et aliud quidquid habebat ingenii, virtutis et operum, ejus voluntati devota impendit, usque ad acumen peritiamque dicendi, et usque ad industriam, argumenta fide et ratione veracia, contra male sapientium versutias emittendi, et usque ad gloriam castitatis et immaculati pudoris pro ejus amore servandum.
4.4.5
Egrediebatur quoque David ad omnia, etc. Sive credere Christo populus Judaeorum, seu contradicere mallet, sive eum regem facere, seu cruci affigere, prudenter se coaeterna Patris sapientia semper agebat, et pios potenter munerando, et patienter impios tolerando. Posuitque eum populus idem super viros belli spiritualis, in quibusdam videlicet credendo et confitendo, quia ipse sit solus, qui pro salute animae dimicantes, ut vincere possint, adjuvet. In aliis vero, quia reus sit mortis exclamando, qua tandem morte ad votum impiorum suscepta, cum mortis auctorem superasset, nobis quoque belligerandi cum eo pariter et triumphandi condonat exemplum.
4.4.6
Et acceptus erat in oculis universi populi, etc. Acceptus erat Dominus universis, illos oculos habentibus, de quibus ipse loquitur: Beati oculi qui vident quae vos videtis. Maximeque in corde mundo apostolorum, qui speciali providentia Judaeorum saluti jussi sunt praedicando famulari. Quibuscunque enim acceptus non erat Dominus, non aestimandi sunt tales oculos habuisse apertos; sed esse de quibus dicitur: Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum.
4.4.7
Porro cum reverteretur percusso Philisthaeo David, etc. Cum reverteretur victo per suam passionem antiquo hoste Dominus, et in gloria resurrectionis suis appareret electis, diffamata per Judaeam hujus triumphi gloria, egressae sunt animae quaeque humiles, et propriae fragilitatis consciae de universis urbibus Israel, gaudentes in Christo, quem auctorem vitae, et mortis cognovere victorem, ac per multas Ecclesias, quae unam catholicam faciunt, eum concordi laudatione celebrantes, in diversis ab uno eodemque spiritu datis virtutum charismatibus, quae congruis devotae humilitatis obsequiis Domino suo membra mancipantes, alacri ante omnia fide, quasi triumphali carmine declarant; quia legis quidem institutio opera justitiae jubendo, non parvam de hostili exercitu stragem dederit, non paucas eidem animarum praedas eripuerit: sed incomparabili virtute Christi gratia, vitae coelestis denarium tribuendo, ipsas etiam portas mortis victor diruerit; ita ut suos percepta vitae aeternitate morti insultaturos, ac dicturos asseveret: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, stimulus tuus? Et notandum quod non universae mulieres Israel, sed de universis urbibus Israel egressae sunt mulieres. Non enim omnium est fides, sed de omnibus tamen personis, conditionibus, locis et aetatibus, qui fidem suscipiunt, eliguntur ab eo qui dixit: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me. Neque ibi dixit, omnes, sed omnia; ut significaret, ex omni genere hominum futuros esse credentes. Notandum etiam quod Sauli quidem occurrisse mulieres, sed in laudes David vocem extulisse dicuntur; quia pie credentium Christo animae palam legis aemulatori populo, quid de umbra legis ipsius, quid de evangelica luce esset sentiendum, dicebant, quatenus hunc quoque praedicando ad viam gratiae et veritatis accirent. Possumus et hoc dicere quod reverso ad coelos cum carne immortali Domino Christo, egressae obviam angelicae cohortes de universis, quaecunque et qualescunque illae sunt, supernorum agminum sedibus, et victorem hostis ac vitae nobis largitorem socia debita laudis exsultatione susceperint.
4.4.8
Iratus est autem Saul nimis, etc. Iratus autem populus, qui in lege gloriabatur adversus gratiae praecones, et displicuit ei sermo qui, Evangelio coruscante, finem legalibus umbris imponebat; dixitque fremens adversus Dominum, et adversus Christum ejus: En hujus doctrinae sequaces asseverant, me quidem Mosaicae legis jussa facientem, umbris figurisque servire: Jesum vero suum veritatis et vitae mundo lumen attulisse: mihi per legem bona terrae, quae diuturna esse nequeant, promissa; illum per Evangelii sui gratiam, aeterna suis fidelibus coelestis regni gaudia donare. Omnibus ergo certatim, neglecto altaris et hostiarum ritu, ad dogmatis hujus audientiam confluentibus, quid ei superest, nisi solum quod non etiam mihi regni culmen ademit? eo quod Christiani, etsi numero nos superantes, nova sint omnes et incognita nobis humilitate ac paupertate dejecti.
4.4.9
Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David, etc. Non recto sensu accipiebat populus Judaeorum verba Evangelii, ex eo tempore quo invidiae facibus accensus, ejus doctores vel auditores coepit odio habere, timendo videlicet, ne gloria suae legis subtracta, illius magis per orbem fama fidesque regnaret.
4.4.10
Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, etc. Crescente paulatim luce fidelium, Judaeorum crevit et insania caecitasque perfidorum, qui medio Synagogae suae adversus Dominum spiritu immundo commoti, prophetiae verba, quae non intellexere, vesano ore decantarent. Dominus autem ad sedandam eorum mitigandamque malitiam, patientiae passionisque suae per apostolos quotidiana instantia replicabat exemplum. Psallebat enim eis manu sua, cum per eximium sui corporis operarium dicebat: Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
4.4.11
Tenebatque Saul lanceam, etc. Tenebat populus Judaeorum regni potestatem, et exercuit eam contra Dominum Salvatorem; putans quod fidem ejus et gloriam posset persequendo exstinguere, instar mortalium caeterorum quorum saepe laus et memoria, amor sive odium cum ipsa solet vita deficere. Contra quos ipse Patrem precatur in Psalmis: Ne efficiatur similis descendentibus in lacum. Quantum enim David parietem, homo lapidem vivens, sentiens et discernens, natura, vita, sensu et ratione carentem antecellit; tantum Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, puris hominibus, quamvis sanctissimis, differt. Qui quidem, et ipse locis congruis, lapidis vocabulo figuratur, non tamen cujuslibet in pariete, juxta eos quibus dicitur: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini. Sed lapidis summi, angularis, electi, pretiosi, in fundamento fundati, qui totum Ecclesiae surgentis aedificium portans simul et protegens, circumcisioni praeputium unanimi pace conjungat. Nam et ita potest non incompetenter intelligi, putasse Saul quod configere posset David cum pariete; putasse Judaeos, Christi se nomen et memoriam tollere posse, et eradere de terra viventium, si praedicatores resurrectionis ejus apostolos, qui sunt proxima illi portio domus ejus, id est Ecclesiae, vel occidendo a se, vel fugando repellerent. Sed non David configi cum pariete, non Christi gloria minui, non ipsis quamvis multum nitentibus, impiis potuit assimilari descendentibus in lacum; hoc est sepulcro conditis, neque ante diem judicii resuscitandis.
4.4.12
Et declinavit David a facie ejus secundo. Et fugit Christus a corde impiorum, qui nunquam pia pectora, quin in eis requiescat, deserit. Sed non frustra additur secundo. Primo enim David abiit, et reversus ad Saul, venturo in praelium contra Philisthiim, quo tamen postmodum adveniens, quem cuncti diu nequivere, solus cito prostravit inimicum; et nunc secundo declinavit a facie ejus se interficere nitentis, congruit mysticus sensus. Primo namque, sicut et supra expositum est, certantibus contra vitia cunctis mortalibus, apparens in carne Dominus, liberam ab hoc conflictu vitam gerebat in mundo; sed et diu frustra laborantes eosdem mortales mira superveniens suae gratiae visitatione adjuvit. Verum quod non sine dolore commemorandum est, non sine gemitu castigandum, multi suum a se vivificatorem ac protectorem, dicta ejus aspernando, et praevaricando repellunt; et quod fecisse Judaeos non credendo arguimus, ipsi credentes male vivendo facere non timemus. Declinat autem David invitus a facie ejus secundo, ut non eum citharizans ab hoste liberet, a quo prius sponte rediit, ut non cum eo contra hostem pugnaret; cum exigentibus nostris meritis Salvator omnipotens, lucem nobis suae cognitionis abscondit, suae defensionis gratiam tollit, ut non nos quotidiano suae crucis auxilio ab hostium tutetur insidiis, qui pro nostra salute carnem suscipere dignatus est, ut nobis confligere posset fragilem, ut nobis vincere sanctam. Deus igitur cum hominibus conversatus, primo in hoc ab eorum consortio recessit, ut non cum eis adversus legem peccati, quae ei in nullo repugnabat, certaret. Secundo, et in hoc non omnium, sed superbientium consortia declinavit, ut non eis sua munera crederet; superbis enim resistit, humilibus autem dat gratiam.
4.4.13
Et timuit Saul David, etc. Timuit populus Judaeorum Ecclesiam Christi, eo quod se derelicto gratiam in ea divinae virtutis aspiceret. Scriptum est enim: Multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem, et metus erat magnus in universis. Omnes enim qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia; quae et ipsa societas mutuae dilectionis, indicium est praesentis gratiae coelestis. Et alibi: Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe, et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis; caeterorum autem nemo audebat se conjungere illis, sed magnificabat eos populus.
4.4.14
Amovit ergo eum Saul a se, etc. Quomodo quinquagenarii vocantur, qui quinquaginta militibus praesunt, et centuriones qui centum; sic appellantur Graece chiliarchi, qui in capite sunt mille militum, quos Latina consuetudo ab eo quod praesint tribui, magis tribunos quam millenarios dicere gaudet. Amoverunt ergo Christum a se, spreta ejus fide, Judaei, et fecerunt eum credentibus amplius spiritualis militiae ducatum praebere. Illorum enim delicto salus gentibus. Maxime autem regnat super eos Dominus, qui stabiles et immobiles, abundantes in opere Domini semper sciunt, quod labor eorum non est inanis Domino. Quorum quadratam quamdam, ut ita dicam, conversationem, et nulli obnoxiam lapsui, millenarius numerus, qui est denarius quadratus solidus, ostendit. Denario quippe perfectio vel operis solet indicari, vel praemii. Sed ut haec eadem perfectio latitudinem fraternae dilectionis augescat, decem decies ducito, ut ad centum valeas pervenire. Quae videlicet summa juxta arithmeticam rationem aequalibus est quadra lateribus, sed adhuc plana, et ideo proximorum dilectioni, quos in terra videmus, per figuram accommoda. Ut autem ipsa fraterni amoris quadratura, divini etiam amoris altitudine solidetur, singulas centenarii numeri particulas per decem accumula, ut ad millenarium ascendere queas; sicque fit ut denarium non solum quadriformi firmitate aequalem, sed et solidum complendo perfecto intelligas; quia talis numerus eorum quibus Christus praesit, et altitudini stabilissimae, et altissimae stabilitati conveniat. Quocunque enim verteris quadratum, solidum stabit; quidquid justis occurrit, stabiles eos prorsus et immobiles probat.
4.4.15
Omnis autem Israel et Juda diligebat Davia, etc. Omnes qui credidere de Judaeis ac gentibus, diligebant et diligunt, et dilecturi sunt Christum. Ipse enim egrediebatur in carne apparendo, ingrediebatur ad Patrem revertendo; ante eos autem, ut et recte conversandi foris adhuc remanentibus, et beate regnandi intrantibus spem formamque tribueret. Egreditur et hodie ante nos, cum pugnantes in terris auxiliando protegit. Ingreditur autem, cum finito certamine coronandos aeternam perducit ad vitam. Admonendum sane putavimus lectorem, non eumdem semper allegoricae completionis quem historicae praefigurationis ordinem posse servari. Verbi gratia, primo tunica nudatur, atque in cisternam missus Joseph, ac postea Juda docente venditur; primo Juda agente venditum, ac post indumento corporis spoliatum sepultumque significat Christum. Quod propheticis non solum in factis, sed in dictis fieri consuevit. Primo enim dixit Esaias: In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur. Ac deinde subjunxit: Et erit sepulcrum ejus gloriosum. Cum cunctis fidelibus pateat prius Domino a mortuis resurgente sepulcrum ejus glorificatum, ac postmodum apostolis signum crucis ejus exaltantibus in populos factum, ut ipsum gentes deprecarentur. Quod Scripturarum periti anacephaleosin Graece, id est, recapitulationem vocare consueverunt. Admonendum et hoc quod non una eademque persona, unam semper eamdemque portionem personae sive rei quam demonstrat, insinuet. Verbi gratia, David Christum significat, sed aliquando in seipso, aliquando in sanctis ejus praedicatoribus, aliquando in caeteris fidelibus, aliquando in septies cadentibus justis, sed poenitendo resurgentibus, quos universos quasi multa ejusdem corporis membra uniformi capiti constat adhaerere Christo. Item Saul populum Judaeorum figurate denuntians, aliquando regnantem, aliquando recte docentem, aliquando Christo credentem, aliquando Christi jussa negligentem, aliquando Christo invidentem atque eum persequentem, aliquando fidelibus suis minas, insidias, caedes, et mortes inferentem, ejusdem partem praemonstrat. Item Goliath, qui diaboli typum gestat, modo hunc in ipso omnium impiorum capite, modo in membris ejus, paganis videlicet, perfidis Judaeis, haereticis, et falsis fratribus exprimit. Ex quibus tamen membris Salvator pessimo capiti excisa salubriter nonnulla sua membra facere dignatus est. Quae cuncta exemplis probare majoris est operis quam huic loco conveniat.
4.5.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IV. Majorem Saul filiam, quam David promiserat, Hadrielidans, minorem dat illi, et hanc praeputiis Philisthiim desponsatam.
4.5.1
Dixit autem Saul ad David: Ecce filia mea major Merob, etc., usque ad id quod scriptum est: Factusque est Saul inimicus David cunctis diebus. Haec lectio figurate designat, majore licet parte Synagogae Pharisaeos, minore Christum diligente, commotos invidia proceres, regni illius quaesisse causam, qua traderent illum principatui et potestati praesidis. At ipsum multis, et ex eorumdem gentilium numero ad fidem vocatis, nolentibus, licet Judaeorum primatibus, Ecclesiam sibi de Judaea nuptiis copulare coelestibus.
4.5.2
Dixit ergo Saul ad David: Ecce filia mea Merob, etc. Supra ubi Saul per unctionem sancti chrismatis, et regni gubernaculum, Christi typum tenet, duas filias Saulis intelleximus plebes, quae Christi fide et dilectione ad salutem progenitae gemina, id est corporis et mentis, sint castigatione perfectae; vel certe majorem Synagogam, minorem designare Ecclesiam. Hoc autem loco, quia mutato rerum circumstantium ordine, David quidem Christum Dominum, Saul autem invidentem ei, et populum designat Judaeorum. Recte major filia, quae David promissa, non autem reddita est, illam populi ejusdem partem significat, quae numero et potentia major, quasi jungenda manu forti et desiderabili sponso promissa est, cum ipsius partis praecessores, id est, scribae, sacerdotes, Pharisaei et seniores plebis ad ejus audientiam confluerent, eum magistrum bonum vocarent, nec solum, sed et quasi magistrum singulariter doctum, sive discendi, seu tentandi gratia, frequenti quaestione pulsarent. Non autem illi, sed alteri data est, cum iidem doctores Rabbi ab hominibus vocari quaerentes, ad se audiendos potius quos potuere cogebant. Minor autem filia, quae diligendo David dari promeruit, illa est nimirum Judaicae portio plebis, quae et paucitate et contemptu abjectior, Dominum Salvatorem, quam scribas et legisperitos sequi, diligere et audire maluit, audiens ab illo: Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Dixerunt igitur Pharisaei et caeteri principes Judaeorum Christo: Ecce majorem subditae nobis Synagogae partem tibi ad docendum credimus, tantummodo vide, ut fortis animo existens, praelieris verbo pro libertate populi, cui legem Dei servare, et illi soli servire praeceptum est. Scimus enim quia verax es, et non curas quemquam; nec enim vides personam hominis, sed in veritate viam Domini doces. Licet dari tributum Caesari, an non dabimus? Haec autem dicebant, praesentibus Herodis ministris, ut si tributum dari vetaret, illis eum punientibus, ipsi a morte ejus viderentur immunes.
4.5.3
Ait autem David ad Saul: Quis ego sum? etc. Non se fatetur indignum qui fiat gener regis, sed eidem regi cognoscendum recordandumque proponit, quis ipse sit, quae vita ejus, quae cognatio patris ejus in Israel; atque hinc conjiciendum, si ejus sit dignus accipere filiam. Ipse autem est manu fortis actu, et desiderabilis aspectu vita illius, oves patris sui pascere, et pro harum cura leonibus ursisque perimendis occurrere, sed et pro gentis suae salute contra armatum aere et ferro gigantem egrediendo animam suam periculo dare. Cognatio patris ejus in Israel illa, cui idem Israel benedicens ait inter caetera: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est. Quod eodem ordine potest de Domino interpretari, quia non se dignum negaverit, qui plebem regali per legis eruditionem prosapia generatam, unanimae sibi pacis et charitatis foedere conjungeret, de quo suus praeco personaret: Qui habet sponsam, sponsus est. Sed et ad ejus fidem venturis quaerendum signaverit, quis ipse sit, quae vita ejus, quae cognatio patris ejus in Israel; atque hinc cognoscendum, quia ipse, imo solus ipse dignus sit, qui Ecclesiam sibi fidelium jure sponsi copulet. Ipse autem est de quo scribit Joannes: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et caetera, usque ad id quod ait: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Vita ejus est de qua ipse loquitur: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic et dedit Filio vitam habere in semetipso. Vita ejus est, ad cujus imitationem suos auditores provocans apostolus Petrus ait: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur, et caetera. Cognatio Patris ejus in Israel, ipsa est de qua: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem meam. Cognatio Patris ejus, de qua ipse testatur: Quicunque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, et soror et mater est. Non se ergo Dominus sponsum Ecclesiae, id est Christum, esse renuit; sed quaerendum intelligendumque, quia ipse est. Docet denique Pharisaeos, proposito Psalmi testimonio, quomodo Christus sit filius simul et Dominus David, interrogans non Christum se esse negat, sed illos ad petendam, quaerendam, pulsandamque agnitionem veritatis excitat. Et alibi scribae bonum se magistrum vocanti, ac de bono faciendo quaerenti, respondit: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus; neque ibi se bonum non esse, sed Deum credendum esse significans.
4.5.4
Factum est autem tempus, ut cum deberet dari Merob, etc. Factum est, cum deberet Christo in carne docenti credere major pars Judaicae plebis, credidit potius et adhaesit scribis et Pharisaeis. Dilexit autem pars altera ejusdem populi, et ipsa regaliter educata per legem Domini, Salvatoris adventum. Congruit autem legis doctoribus significandis etiam nomen ipsum. Hadriel Molathitae. Hadriel namque grex Dei, Molathitae a parturiente me dicitur. Et legalium coetus magistrorum, qui a vulgari actione et rusticitate selectus, divinis rebus vacare, divina meditare, agere et praedicare jussus est, non immerito gregis Dei singularis quasi cognomine fulget. Nec pastoris boni culpa est, si qua portio gregis ab ejus custodia resiliens, denti lupino malit quam virgae pastorali subjici. Qui nimirum coetus doctorum, quoniam per litteram nova gratia gravidam recte vivendi primordia nactus est, pulchre civitas Hadriel a parturiente me dicitur. Quem videlicet alium parturientem, nisi eum cujus figurandis mysteriis omnis vetus Scriptura deseruit? quem tota legis et prophetae scientia diu tenebat occultum, sed post longam quasi parturitionem tempore congruo nobis intuendum protulit.
4.5.5
Et nuntiatum est Saul, et placuit ei, etc. Cognoscentes invidi principes Judaeorum, dilexisse Dominum turbam, atque ad eum audiendum sedula intentione confluxisse, quod in caeteris exsecrabantur, in una hac parte placitum habere coeperunt, quod putarent se illum doctrinae frequentis gratia posse reprehendere in verbo, et capere aliquid ex ore ejus, ut accusarent eum, et traderent gentibus occidendum; aestimantes etiam Dei sapientiam illi sententiae subditam, qua dicitur: In multiloquio non effugies peccatum. Dixeruntque: Permittamus eum docere, ut sit ei in scandalum, et nobis a sanguine ejus innoxiis: sit super illum manus Romanorum, accusantibus nobis quod eum invenerimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Caesari, et dicentem se Christum esse.
4.5.6
Dixit ergo Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie, etc. Neglectis sermonibus Saulis, quae dolo et fraudulentia sui manifeste scribarum et Pharisaeorum hypocrisim, qua Dominum circumvenire moliebantur, significant, ad perscrutanda magis fortissima beati David gesta veniamus, quia in duabus rebus gener factus est Saulis, in occidendo videlicet gigantem, et in afferendo praeputia percussorum Philisthiim. Illum nimirum significans, qui ut Ecclesiam sibi de Judaeis adoptaret, prius insidias viresque antiqui hostis evacuavit, et traduxit in lucem; ac postmodum conversae ad fidem gentilitatis exempla eidem imitanda proposuit. De gentibus namque erat, cujus fidem Judaeis sequendam Dominus ostendit, ubi ait: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. De gentibus illa quae audire a Christo meruit: O mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut vis. De gentibus illi qui ascendentes inter alios, ut adorarent in die festo, dixerunt ad Philippum: Domine, volumus Jesum videre. De gentibus et ille centurio, qui tradente Spiritum Domino solus cum sua centuria, tacentibus cunctis qui aderant Judaeis, timuit et glorificavit Deum, dicens: Vere Filius Dei erat iste. Sane quod dolum nectens ait Saul:
4.5.7
Sic loquimini ad David: Non necesse habet rex sponsalia, etc. Ita possumus veraciter figuratum intelligere de superbis, quod non se putaverint munera Christi necesse habere; sed hoc tantum indigere, ut traderetur in manus gentium, et occideretur.
4.5.8
Et post dies paucos surgens David abiit, etc. Post dies paucos, ex quo Judaeorum proceres decreverunt tradere occidendum gentibus Christum, surgens ipse Dominus cum apostolis, qui cum eo erant ad operandam mundi salutem, in tantum virtutibus et doctrinae gratiae fulgebat, ut contra impiorum studia, etiam gentilium non paucos, sicut et supra docuimus, ad fidei gratiam vocaret. Percussit enim David viros Philisthiim, cum Dominus superbam gentilitatis immunditiam verbo vel exemplo humilitatis et castimoniae confregit. Attulit praeputia eorum et annumeravit regi ut esset gener ejus; cum Judaeorum populo emortua membra peccati, conversae ad Deum gentilitatis ostendit, ut ita demum etiam de eis qui conversionem gentium sequerentur susciperet. Nec frustra David Sauli centum praeputia postulanti, ducenta attulit; quia praesumentibus Judaeis quod Dominus, ne carnalis quidem castimoniae professionem gentibus imponere posset, ipse mundavit eos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficiens sanctificationem in timore Dei. Centenarius quippe numerus, ut semper ad indicium magnae perfectionis attinet, quod ante passionis triumphum per se inchoans, post assumptionis suae clarificationem in eis etiam sacramentorum suorum confirmatione per apostolos implevit.
4.5.9
Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem, etc. Non potuit prohibere populus infidelis, quin de sua gente praedestinati ad vitam crederent. Vidit namque et intellexit quod Dominus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, quantumcunque crevit ejus in credentibus amor, tantum in perfidis timor. Quidam ablata percussis Philisthaeis praeputia per David, praesentis aevi statui, quoniam Christi gratia operatur in gentibus, aptant; dilatas autem aliquandiu, sed tandem aliquando celebratas nuptias Michol, ad eos qui in fine mundi credituri sunt, de Judaeis referunt: cum intrante plenitudine gentium, sic omnis Israel salvus erit.
4.6.1
LIBER TERTIUS. CAPUT V. Quaerens Saul occidere David, Jonathan interveniente placatur.
4.6.1
Et egressi sunt principes Philisthinorum, etc., usque ad id quod ait: Introduxit Jonathan David ad Saul, etc. Haec lectio figuraliter ostendit, motis in Judaea persecutionibus, quasi ad tollendum de terra nomen Christianum, plerosque et ex ipsis persecutoribus per apostolorum instantiam non solum redactos a persequendo, sed etiam ad credendum Christo perductos. Egressi sunt ergo contra spiritualem Israel, id est Ecclesiam, non semel immundi spiritus, rectores videlicet tenebrarum, id est, principes hominum perversorum. A principio autem egressionis eorum prudentius se regebat Christus in membris suis, quam omnes aemulatores legis; et celebris facta est fama Christianismi et Ecclesiae nimis, adeo ut fideles Ecclesiae cognominarentur per orbem Christiani.
4.6.2
Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, etc. Locuti sunt principes Judaeorum et seniores et scribae ad apostolos, et praecipiendo praeceperunt eis ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Jesu.
4.6.3
Porro Jonathan filius Saul diligebat David valde, etc. Porro apostoli diligebant Christum valde, rogabantque, enumeratis perfidorum oblocutionibus, ut ipse defenderet Ecclesiam suam, ipse fidem nominis sui servaret in Ecclesia; manens clam in corde credentium, absconditus vero a conturbatione hominum. Nos autem, inquiunt, te inhabitante florifera in mente piorum. Hic est enim ager plenus odoris et gratiae, cui benedixit Dominus; Loquemur et docebimus populum hunc in nomine tuo, et qui ex illo credere quam discredere maluerint, nuntiabimus Ecclesiae tuae sanctae, ut, cognito statu singulorum, sociare se fidelibus, ab infidelibus servare noverit.
4.6.4
Locutus est ergo Jonathan de David bona ad Saul patrem suum, etc. Locuti sunt apostoli de Christo bona ad Judaeos, commemorantes eum virum approbatum a Deo in eis virtutibus et signis et prodigiis, quae fecisset per illum Deus in medio eorum; qui non solum non posset argui de peccato, sed et virtutibus instans circuiret civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem.
4.6.5
Et posuit animam suam in manu sua, etc. Commendavit, inquiunt, Dominus in vobis charitatem suam, qua majorem nemo habet, animam suam ponendo pro vobis; ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum; et liberaret eos qui per totam vitam obnoxii erant servituti. Viderunt multi ex nostro numero resurrectionis ejus gloriam, et ascensionis in coelos, et laetati sunt.
4.6.6
Quare ergo peccas in sanguine innoxii? etc. Quare peccas, ejus fidem exstinguere, ejus moliens amorem de Ecclesia tollere, qui solus mortalium vivere potuit absque culpa?
4.6.7
Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathae, etc. Cum audisset populus Judaeorum vocem praedicantium apostolorum, placatus est ab ira prisci furoris; et vera fidei affirmatione testatus, quia nunquam exterminari potest Ecclesia Christi de medio, nunquam ejus perire memoria, qui est ante saecula, et manet in aeternum. Haec dicebat populus idem in his qui spiritualium, quos Jonathan et meritis signat, vocem audiere doctorum. In quibuscunque enim haec non dicebat, illi sunt de quibus scriptum est: Et auribus graviter audierunt. Et alibi: Et quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi?
4.6.8
Et introduxit Jonathan David ad Saul, etc. Loquitur Jonathan bona de David ad Saul, et auditur, cum evangelizantes de Christo apostoli catechizant Judaeos, sibi fidem accommodantes. Introducit autem eumdem, cum etiam baptizantes eosdem Christi carne et sanguine reficiunt, Christi praeceptis instituunt, Christi amore roborant. Fit vero ante eum sicut fuerat heri et nudiustertius cum eadem illum fide, et spe, et charitate susceperint hujus aevi auditores, qua susceperant et illi qui ex ipso populo eum in carne videntes, Deum cognoverunt, vel qui eum in carne venturum a saeculo sperabant.
4.7.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VI. Saul nisus percutere David, sed non valens, domum in quam fugit jubet custodiri; qui, posito pro se simulacro, desiliens per fenestram venit ad Samuel. At Saul audiens, praemissis nuntiis ternis, advenit ipse, et prophetat cum caeteris coram Samuel.
4.7.1
Motum est autem rursus bellum, etc., usque ad id quod scriptum est: Exivit proverbium, Num et Saul inter prophetas? In hac lectione recapitulatis ab exordio Christi incarnati mysteriis, nativitas ejus, virtutes, doctrina, passio, resurrectio, et ascensio in coelos, nec non et fides sequentium eum, simul et perfidia dementiaque atque interitus persequentium, typico sermone describitur. Moto namque ab immundis spiritibus bello tentationum, egressus est de sinu Patris ad publicum nostrum manufortis propugnator humani generis, ille videlicet, qui ait: Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Et de quo Psalmista sub figura solis hoc ipsum aliis verbis edisserens, dicit: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. Qui omnem temporariae suae actionis aciem contra nefandorum tentamenta dirigens, a seducendis eos statim, vexandisque mortalibus magna ex parte cohibuit; fugiebantque, et usque hodie fugiunt a facie ejus; quia ubicunque agnoscitur juvantis gratia Christi, pellitur inde continuo diaboli nequitia fallentis.
4.7.2
Et factus est spiritus Domini malus in Saul, etc. Coruscante miraculis Filio Dei in carne, accensus est contra eum invidiae spiritus in animo Judaeorum, dimittente eos Domino secundum desideria cordis eorum, ob merita praecedentium delictorum. Sedebant autem adhuc in regno suo et patria quieti, atque ejusdem regni fidentes infulis, Salvatori suo necem parare non timuerunt. Porro ipse contradicentes sibi, imo etiam blasphemando, in furorem versos, exemplo mansuetudinis et patientiae suae quasi dulcedinem cithara ad modestiam spiritus ac sobrietatem revocare studebat.
4.7.3
Nisusque Saul configere lancea David, etc. Nisi sunt Judaei occisa in carne Christi totum occidere, qui est Deus anima et caro. At ille commendans in manus Patris spiritum suum, inclinato capite tradidit illum. Porro plaga mortis corpus solum tetigit; fugit autem corpore, et salvata est a framea anima ejus, et de manu canis unica ejus, carnificibus sola suae perfidiae nocte depressis.
4.7.4
Misit ergo satellites suos Saul in domum David, etc. Miserunt principes sacerdotum et Pharisaei satellites suos ad monumentum Domini, ut custodirent eum, et negata resurrectionis veritate, memoria nominis ejus deleretur in posterum. Quod cum annuntiasset illi frequens Ecclesiae gemitus( desiderium enim pauperum exaudit Dominus[ Psalm. IX]), et tremens de conjuratione perfidorum quodammodo dixisset: Nisi resurrexeris a morte, non poterit in te credentium fides et confessio firma persistere; nisi vigilantiam custodum mortem superando evacuaveris, cuncta fides mundo futurae resurrectionis tolletur; tandem didicit eum, ne suis custodibus tumuli sedem reliquisse. Abiit autem, et aufugit a carnificibus suis, custodibusque mendacibus; et dilectioribus suis post resurrectionem apparendo, salvam illorum per omnia spem fidemque restituit. Potest specialiter cithara David crucem Domini, lancea Saul in pariete clavos crucis, vel ipsam militis lanceam, qua latus ejus apertum est, figuraliter ostendere. Domus autem David, ut diximus, sepulcrum Domini est. Saltus per fenestram, occulta ac subita est resurgendi pernicitas. Conjux cujus orsis aufugit, Ecclesia est credentium Judaeorum, quae Dominum Salvatorem et surgere cupiebat, et resurrexisse docebat.
4.7.5
Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, etc. De pelle pilosa, pelle caprarum patet historia; quia pulvillus erat de caprarum pelle consutus, qui intonsis pilis caput involuti in lectulo hominis mentiretur. Statua autem est imitatio veri et viventis; mortua pellis caprarum, mortui animantis exuviae. Tulit igitur Michol statuam, et posuit super lectum David per fenestram dimissi, et occulte salvati. Didicit Ecclesia Judaeos aestimare Dominum, qui in sepulcro positus sit, non Christum esse, vitam et veritatem, sed quasi simulationem veritatis et vitae, dicentem se Christum regem esse. Quem tamen ipsa veraci resurrectionis, eo enim more loquendi dicitur Ecclesia facere, quae ab impiis facienda vel facta testatur, quo in Levitico scriptum est, Ecce contaminabit eam sacerdos: non quia ipse lepram mundis afferre potuerit, sed eam quae immundis inerat ostendere. Posuit et pellem caprarum pilosam ad caput statuae Michol. Comperit in exordio sui Ecclesia etiam illorum perfidiam, qui Dominum Salvatorem non solum Christum negant, sed et peccatis gravatum, neque a mortuis resuscitatum autumant. Capram enim saepe peccatoris, sicut et justi typum ovem tenere certum est. Pili quoque, qui fragiles et externi corpori superfluunt, opera mortua, ac prae suae densitate frequentiae cunctis jam jamque manifesta significant. Et pellem pilosam caprarum ad caput statuae pro David in lecto substitutae collocant, qui carnem Salvatoris capitalibus peccatis quasi hispidam asseverantes, et impuram dilato resurrectionis tempore dicunt hactenus lectulum sepulcri, in quem mortua descendit, tenere. Quam tamen statuam Michol vestimentis operit, cum hujusmodi perfidiam Ecclesia, postquam cognoverit, reprobat; postquam fidelibus suis ostendit, confestim praecipuis operibus, quae nemo alius facere potuit, damnatam per omnia demonstrat, et victam.
4.7.6
Misit autem Saul apparitores, qui raperent David, etc. Miserunt Judaei infideles statim celebrata resurrectione dominica cogitatus insidiatores, qui explorantes corda fidelium, Christi amorem eisdem vel blandiendo vel minando eriperent. At illi carnali adhuc timore silentes, et occulti usque ad diem Pentecosten, quasi hoc solum responsi reddere quaerentibus, quod aegrotaret in eis fides, et necdum bene floreret, sancti Spiritus igne firmata.
4.7.7
Rursumque Saul misit nuntios, ut viderent David, etc. Praedicante ab adventu sancti Spiritus Ecclesia Christum, miserunt principes Judaeorum, qui diligentius viderent quid crederetur de Jesu, Christus esset, an propheta; resurrexisse, an adhuc in sepulcro quievisse, dicentes: Pronuntiate nobis praesentibus; quia non surrexit a mortuis, sed adhuc in terrae lecto jacens, diem universalis resurrectionis exspectaret, ut sic fides, quae in eo est, exstirpetur radicitus, et eliminetur e mundo. Cumque pedem persecutores cum Ecclesia conferre coepissent, fidelibus de Christi triumpho gaudentibus, nihil impiis occurrit aliud quam lapis offensionis, et petra scandali his qui offenderunt verbo, nec crediderunt; putantibus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Ipse autem, sicut propheta consequenter adjunxit: Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.
4.7.8
Dixitque Saul ad Michol, Quare sic illusisti mihi? etc. Dixerunt Judaei non credentes ad Ecclesiam primitivam: Quare, neglectis traditionibus nostris, credere maluisti in Jesum, et confiteri quod nostros custodes resurgendo fugerit? Cui illa: Quia ipse, inquit, mihi, imo omnibus qui in eum credere et haec confiteri nolunt, mortem minatur aeternam.
4.7.9
David autem fugiens salvatus est, etc. Ramatha excelsa, Naioth interpretatur pulchritudo, qui est locus in Ramatha. Nuntiis ergo Saul solum in lecto David cernentibus simulacrum ac pellem caprarum, ipse David fugiens salvatur; et Judaeis tempore mortis dominicae conferentibus invicem simulatorem fuisse, nec vere innocentem et justum, sed sui sceleris merito crucifixum Dominum, qui clausus tenetur in sepulcro, Dominus ipse potenter a morte resurgens in excelsa vitae, immortali gloria discipulis apparet, dicens: Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis; abiitque, et moratur in pulchritudine regni perennis, quae est in coelo. Abiit post illum et Ecclesia spe anima et carne, et sic semper cum Domino erit.
4.7.10
Nuntiatum est autem Saul a dicentibus, Ecce David in Naioth in Ramatha, etc. Quae de secundis quoque nuntiis, nec non et tertiis pari ordine referuntur. Nuntiatum est Judaeis ab apostolis apostolorumque discipulis quia Dominus Jesus Christus post passionem, resurrectionem, et ascensionem suam, sedens ad dexteram Patris regnet excelsus in coelis. At illi continuo ternos suae quondam fidei et religionis, nunc autem impietatis et perfidiae nuntios, sacerdotes videlicet, scribas et Pharisaeos destinaverunt, ut ejus confessionem fidelibus persequentibus auferrent; qui universi persequentium, licet et infidelium gerentes animum, mox tamen ubi disputando usque ad prophetarum dicta, quibus apostoli Christi spiritualis intelligentiae revelatione praesunt, ventum est, haec et ipsi divino Spiritu conscripta protestantes, simul et amando cum fidelibus, et credendo, quamvis non etiam intelligendo decantabant.
4.7.11
Abiit etiam ipse in Ramatha, etc. Postquam doctrina Judaica adversus Christum non valuit, addita sunt verbis et arma, quae sedentem ad dexteram Dei Patris Filium hominis persequerentur in terra. Sed et ipse terrenus eorum principatus, ubi abdita Scripturarum de Jesu et discipulis ejus quaesiturus adiit, nihil aliud in eis potuit invenire responsi quam quod ipse cum suis in Naioth in Rama, id est, in pulchritudine paterni regni, in excelso coelorum habitet. Ac per hoc certissime sciendum sit omni domui Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit. Et bene cisterna, quae propter altitudinem sive latitudinem aquarum Scripturarum abysso congruit, in Socho, id est, in humilitate sita memoratur; quia nimirum sancta Scriptura contra morem saecularium doctrinarum, humilitatis magistra existens, per humiles edita scriptores, humilibus solum auditoribus vel lectoribus patet. At superbi audita per eas Christi gloria coelesti, quem non valere gressu corporis sequi, nec gressu dilectionis voluerunt assequi, hunc gressu nefandae factionis coepere insequi, ita ut ipse cuidam a talibus salvando, atque a sua perfidia refrenando, de Naioth, quae est in Rama, hoc est de pulcherrima supernae sedis altitudine, protestetur, et dicat: Saule, Saule, quid me persequeris?
4.7.12
Et factus est etiam super eum Spiritus Domini, etc. Cognovit quidem persecutor Ecclesiae Judaeus, quia Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines; sed eorum ipse dicta ore promere sciens, recte autem sentire nesciens, contra eum a quo vel de quo dicta sunt, furiosus ingredi non timuit. Prophetabat autem insanus, imo usque hodie prophetat, id est, veracia prophetarum verba non intelligens canit, legit, diligit, et eousque talis vaticinii protrahit officium, donec ad narranda ipsius pulchritudinis supernae, quam in coelis speramus, dans sine mente sonum, mysteria celsa perveniat.
4.7.13
Exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis, etc. Haec manifeste furiosi sunt et amentis, exspoliare se hominem, vexatumque cadere, ac tota die et nocte nudum in terra jacere. Nec tamen divinae potentiae non subest etiam per talium iram mysticum quid propter eos qui audiant et discernant dicere. Qui enim per Balaam mente sibi contrarium, tot et ante mysteria praedixit, per Caipham persecutorem impium salutiferae suae passionis dedit arcana prophetari, per subjugale mutum in hominis voce loquens prohibuit, prophetae insipientiam; ipse per Saul arreptitium, praesente Samuel et caeteris prophetis, quaeque voluit mystica pandit, ut sic David innocens salutis aditum capesseret; sic persequentis eum Saulis insania cunctis ubique patesceret; sic denique daretur intelligi, quantum praesentia perfectorum conferat votis humilium, quae etiam superbum potuit prophetiae virtute sustollere; sic etiam futurus persecutoris populi natus signaretur informis, qui odiis insequendo Christum exspoliare meruerit ornamento regni singularis, cadere a statu priscae rectitudinis inter prospera et adversa proficientis Ecclesiae, coelesti simul et terrestri gloria nudus, solis desideriis miser adhaerere mundanis, et inter haec prophetiae, quae Ecclesiae fidem firmaret verbo tenus, scripta tenere. Et bene dicitur, quia prophetavit cum caeteris coram Samuel; aeque enim adhuc Synagoga infidelis cum Ecclesia legis et prophetarum dicta meditatur et lectitat; sed haec spirituali intelligentia carens, illa de Domino cuncta intelligenda cognoscens.
4.7.14
Unde exivit proverbium, Num et Saul inter prophetas? In proverbium facti sunt Ecclesiae Judaei, qui mente sinistra inter fideles sacris lectionibus intentos etiam ipsi fide et sensu vacui Scripturis utantur. In proverbium et illi qui in die novissima dicent: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? etc.. Sed et cum videris indoctos quosque in Ecclesia docendi sibi cathedram praesumere, et sub persona fidelis magistri perversos non mandata Dei, sed suas traditiones servandas, sua dogmata sectanda auditoribus imponere deceptis, dicito: Num et Saul inter prophetas?
4.8.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VII. Jonathan et David innovant foedus, et disponente Saul interficere David, Jonathan illi ut aufugiat sagittae jactu significat.
4.8.1
Fugit autem David de Naioth, etc., usque ad id quod dicit, Sed et Jonathan ingressus est civitatem. In hac lectione Dominus persecutionem passus a Judaeis, amplius collectam ex eis Ecclesiam sua gratia confirmat; significans quid de eisdem Judaeis, quid de gentibus ad fidem vocandis oporteat fieri. Sed et eidem reprobi Judaeorum Scripturarum epulis sine Christi fide celebratis, ipsum pariter cum eximiis membris ejus, id est apostolis, perdere disponunt; atque a se fugatum, ad salvandas gentes properare compellunt. Diximus autem, Naioth quae erat in Rama, id est, pulchritudinem quae erat in excelso, regni coelestis gaudia, quae Dominus corporaliter ascendendo nobis promittere et aperire dignatus est, typice designare. Diximus Scripturae sanctae verba, quibus idem regnum praesagitum est, indicare. Sed in hac utraque pulchritudine excelsa Dominus fidelibus suis et manet semper et apparet; ab infidelibus vero ac superbis sese avertit et aufert, quia neque audientes a doctore, quod regnet in coelis, credunt; neque ipsi legentes in propheta, quia ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Et, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; vel caetera hujusmodi de illo dicta intelligunt. Et hoc est, David ob Saulis insidias fugere. De pulchritudine posita in excelso, Dominum Salvatorem, qui est in dextra Dei, a superbis audientibus ad coelum ascendisse non credi, cujus sacramentis tota prophetiae Scriptura redundat, ipsum quaerentibus impiis, in Prophetica lectione nullatenus posse reperiri, qui semper manens ubique totus, cum abest iniquis, et recedit, videamus quo veniat et adsit.
4.8.2
Veniensque locutus est coram Jonathan, Quid feci? etc. Expulsus namque non credendo Dominus a reprobis, dulcius amantium se solet corda revisere, eosque incarnationis suae, ac vitae innoxiae, nec non et persecutionis injustae crebrius admonere, ut laetantes in illo confiteantur memoriae sanctitatis ejus.
4.8.3
Quinimo vivit Dominus, et vivit anima tua, etc. Uno tantum gradu a morte divisus est, hoc est, ipsius in qua manebat domus pariete, quando( sicut etiam quinquagesimi octavi psalmi titulus continet) misit Saul, et custodivit illum, ut eum interficeret. Sed mox eidem morti per fenestram lapsus ereptus est, atque aufugiens ad integrum salvatus est, ut miserante Domino fieret, quod in eodem titulo praemissum est: in finem ne disperdas David, in tituli inscriptione. Quod pari ordine etiam de Domino Salvatore debet intelligi, quia videlicet uno tantum, quantum ad hominum temeritatem, gradu sit a morte divisus, quando miserunt principes sacerdotum, et custodierunt monumentum ejus, ut ei quasi aditum resurgendi praecluderent, negato resurrectionis aditu, cohaerentes ei discipulos a fide detraherent, retractis a fide discipulis cunctam nominis ejus de medio memoriam eraderent. Sed juxta memoratae inscriptionis testimonium, sicut non titulus, qui a Pilato scriptus est, Hic est rex Judaeorum; sic nec regis ejusdem imperium potuit aliquando corrumpi.
4.8.4
Et ait Jonathan ad David, Veni, egrediamur in agrum, etc. Mirus ordo dicendi, quasi ad Deum coepit, quod tamen ad hominem loquendo complevit; sed hoc pro incomparabiliter ardente affectu juvenum, virtute mutua sibi invicem commendatorum; hoc ad indicium fidei, Deo teste, semper et ubique servandae; quam grammatici figuram Graece paraprosdociam, id est, inopinatum exitum vocant. Prius igitur in urbe secreti, deinde et in agrum egressi Jonathan et David, foedus Domini feriunt, ut non Jonathan a David, si quid de eo pater ejus boni cogitet, abscondat; non illum ad patrem, nisi forte ad pietatem conversum, introducat; sed et Jonathan ipse, si vixerit, misericordiam accipiat a David; si vero mortuus sit, misereatur David domus ejus usque in sempiternum. Quia primitiva Ecclesia in exordio sui non parva ex parte judaizans, sed mox in fructiferam Christianae libertatis latitudinem egrediens, pactum cum Domino perpetuae dilectionis iniit; placuitque, ut si qui de Judaeis persecutoribus Christi bonitatem agnoscere, atque ad eum converti voluissent, mox fidelibus ejus membris, hoc est ipsae Ecclesiae eorum fides et conversio panderetur, quatenus ejus consortio plenam possent obtinere salutem, et non porcis margaritas, non ejus sacramenta profananda incredulis, sed potius his quicunque in pace vivere gauderent, pie suscipienda crederentur. Et si quidem apud Judaeos integer Ecclesiae status et vita maneret, non tamen suo merito credentes, sed miseratione et misericordia sui coronarentur Auctoris. Si vero illis spernentibus ad se via vitae converteret, nihilominus tamen et viritim usque in finem saeculi de illa gente credentibus, et cunctis simul conversis in fine reliquiis, misericordiae non negaretur introitus.
4.8.5
Dixitque ad eum Jonathan: Cras Kalendae sunt, etc. Kalendas Scriptura sancta non disparia illa mensium initia, quae annua duodecim habent Romani, sed novilunia, quae a Graecis Neomenia vocantur, significat; quae solemniter Hebraei juxta institutionem legis, hostiis, epulis et otio sabbati, id est, requiei celebrabant. Hoc significante Spiritu sancto, quoties Christus Ecclesiam, quoties animam quamque fidelem quasi sol lunam novo suae gratiae lumine resperserit, mox spiritualis vitae hostias Deo solemnius offerendas, mox divinorum eloquiorum dapibus dulcius indulgendum, mox a cunctis exterioris curae tumultibus felici otio esse feriandum. Unde nunc Jonathan venturus in crastinum Kalendis loquitur ad David.
4.8.6
Descendes ergo festinus, etc. Ut videlicet die qua operari usque ad Kalendas licebat, iret; quo per Kalendas, in quibus cunctos silere dicebat, quietus sederet. Dicit ergo Jonathan ad David, futuras in crastinum Kalendas, et requirendum eum a Saule usque perendie. Dicit ad Christum Ecclesia primitiva, per ipsum jam docta quid dicat ad ipsum; instare tempus quo Soli justitiae credentes sive credituros ex Judaeis, luce veritatis innovet; quaesiturosque illum incredulos, et in ipso novae lucis exortu, qui fit per auditum verbi, et incremento lucis ejusdem, quod agitur per operationem verbi auditi. Et audientibus enim in Ecclesia, et operantibus mandata Evangelii, concinnabant dolos illi, de quibus loquitur Dominus: Confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam. Monebat Jonathan David, ut descenderet festinus, veniretque in locum ubi celandus esset, et hoc in die qua operari liceret; sederetque juxta lapidem Ezel, quod interpretatur abiens, sive pergens. Rogabant majores natu Ecclesiae primitivae Dominum, ut per inspirationis suae gratiam festine descenderet in corda fidelium, locum videlicet sui semper amoris receptorum, de quo canitur in Psalmis, Et factus est in pace locus ejus. Ubi celandus esset per fidem ab eis qui Christianae paci discredendo resisterent, ac solis exterioribus dediti, interna sui Conditoris mysteriis non mererentur intueri. Precabantur quoque devoti, ut veniens mansionem facere dignaretur apud fortes fide, qui prompti essent animo, vel ad virtutem semper alta proficere, vel virtutibus consummatis ad visenda gaudia vitae coelestis abire. Haec autem cupiebant in luce gratiae praesentibus, tempore videlicet operandi bonum ad omnes, currendique in via lucis, ne quis a tenebris exterioribus comprehendatur improvidus. Haec et hodie sicut et tunc, et donec hodie cognominatur, sanctorum desideria Dominum Salvatorem facere votis insatiabilibus optant.
4.8.7
Et ego tres sagittas mittam juxta eum, etc. Et ego, inquit Ecclesia Domino, te habitante in cordibus perfectorum, praedicatores sanctae et individuae Trinitatis mittam, qui pennis virtutum volatiles, acumine dicendi penetrabiles, arcu sedulae lectionis exciti, fragiliores quosque adhuc, et quasi terrestres, in vicinia tamen fortium socia dilectione manentes, fidei verbo feriant, quatenus salutifero vulnere charitatis attacti, visibilia quaeque graviter ferre, in sola sui Auctoris memoria quiescere, solam ejus visionem pro dulci habere cogantur. Mittam autem eos, non quasi in incertum verbi cursum finituros, sed quasi exercens me ad signum verae et unicae salutis, quasi ad solum divinae voluntatis intuitum, cunctos meae doctrinae dirigens ictus ad destinatum persequar, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Mittam quoque et auditores ad obediendum fidei alacres; qui universa spiritualium dicta sive gesta doctorum sollicite perquirentes, ad mei status gloriam pie sequendo referant. Quibus videlicet auditoribus, si proximos eosdem magistros, atque intra eos positos bene vivendo capiant, ostendero, si tu me visitare digneris, solitam de Judaeis benedictionem augendam; quia pax tibi est, quiescentibus interim odientium armis. Sin autem ipsis meis humilibus doctores ultra se excussos, et a Judaea persequendo repulsos intimavero, vade et intende ad visitandas omnes gentes; quia haec est aeterni voluntas et providentia Patris, ut, contingente in Israel caecitate, plenitudo nationum vitae januas intret. De verbo autem unico Patris, quod locuti fuerimus, ego confitendo, et tu docendo, sit ipse Deus Pater omnipotens solus testis aeternus inter me et te; et recte, quia solus arcana Filii novit Pater, et soli quibus revelare dignatus fuerit Pater. De quibus loquitur idem Filius Patri: Et revelasti ea parvulis Qui hunc Deum ante saecula generatum, in fine saeculorum incarnari, et illos disposuit eadem incarnatione salvari. Non autem haec loquens Ecclesia, Dominum quae agere debeat quasi nescium instruit, sicut nec quasi nescium quae ipsa factura sit docet; sed quae ab ipso misericorditer facienda per ipsum didicerit. Haec ut citius faciat, devotis precibus optat; quae a se recta facienda per ipsum acceperit, haec sibi gratias agendo confiteri laudabunda non cessat.
4.8.8
Absconditus est ergo David in agro, etc. Absconditus est Christus in Christianis per fidem ne videretur ab eis qui non nisi terrena et temporalia scire, credere et amare didicerunt; et venerunt tempora quibus Ecclesiae splendor novo Solis justitiae jam magis ac magis augesceret attactu: seditque populus Judaeorum in his qui de terreno potius regno superbiri, quam pro coelesti humiliari gaudebant, ad libandas epulas lectionum sacrarum.
4.8.9
Vacuusque apparuit locus David, etc. Legentibus incredulis vacuus apparet locus Christi in Scripturis; quia totam licet Testamenti Veteris seriem recensentes, nusquam reperiri merentur eum quem scriba doctus in regno coelorum in omnibus prope divinis novit reperire pagellis. Denique Saul in typum Judaeorum ad comedendum Scripturae panem residens, Christum, quem odiendo a sua mensa pepulerat, nequit habere praesentem. At Cleophas hunc cum socio non quidem adhuc plene agnitum, sed jam tamen amatum ad mensam vocavit; ideoque confestim in panis fractione cognovit. Quod et nos utrumque facimus hodie legentes, cum alii apertas etiam de Christo sententias ad aliud perversi vertere conamur; alii allatis divinorum apicum ferculis, Christum inibi, quamvis non statim cognitum, pie tamen et sobrie quaerendo, praesentem habere incipimus, donec ipso paulatim sua pridem clausa mysteria nobis pulsantibus reserante, quasi eum in panis, quem ipse nobis fregerit, oblatione cognoscamus. Nec tamen omnis qui in Scripturis quas legit, Christum intelligere non potest, mox etiam quaestiones vel persecutiones movere contra Christum potest; quia paulatim deficere ad vitia, sicut et ad virtutes proficere solet animus humanus. Potest autem et ita intelligi, epulante Saul vacuum apparuisse locum David: Dominum sua membra, videlicet Ecclesiam, a celebrandis legis carnalibus sacramentis ad spiritualia magis agenda vocasse. Utrique autem sensui concinit quod sequitur:
4.8.10
Cogitabat enim, quod forte evenisset ei, etc. Cogitabant enim Judaei quod non esset Jesus mundus, nec purificatus a peccatis, qui sabbatum violasset, et caetera contra legis vel potius suarum traditionum decreta faceret simul et doceret. Atque ideo merito nil in Scripturis de illo signatum posset inveniri. Cogitabant quod non essent mundi Christi discipuli, quod justitiam fidei operibus ac purificationibus legis anteponere cernebant, ideoque nec magni pendebant eos secum ad sacrificia non venisse, quos ob vivendi discrepantiam toto detestabantur ex animo, vel etiam extra Synagogam fecerant.
4.8.11
Cumque illuxisset dies secunda post Kalendas, etc. Cum in corde fidelium novae gratiae jubar augescendo feliciter post silentium audiendi sermonis ad tempus usque veniret operandi quae docebantur, nihilominus infidelium procacitas vacuas sine Christo et Scripturarum alimonias, et ritus carnalium celebrabat caeca sacrorum, quaerebantque perfidi parentes ab electis Christo filiis, de quibus dicitur: Filii vestri in quo ejiciunt? Cur non Christiani ad carnalia legis opera, circumcisionem dico, victimas, et solemnia multimoda vel audienda cum caeteris, vel agenda confluerent? Cur non ipse Jesus, quem de radice Jesse incarnatum, mortuum, ac resurrexisse, Christum Deum crederent, in prophetica lectione posset uspiam reperiri?
4.8.12
Et respondit Jonathan Sauli: Rogavit me obnixe, ut iret in Bethlehem, etc. Mirum quidem videtur juxta litteram, cur hoc modo de David vel Saul cogitare et interrogare, vel Jonathan respondere voluerit, cum manifestissima praecesserit causa regii livoris, qua non frustra David suae saluti, imo etiam vitae consulere debuerit: nisi forte putandus est Saul crebro se invadente daemonio multa fecisse vel dixisse, quae more energumenorum, nec praemeditari prius, nec post reminisci valuerit: inter quae haec quoque in David furentis potius quam audientis animo gesta credi debere. Cui etiam sensui videtur astipulari Scriptura, quae, absente a mensa Saulis David, non praemissam injuriam retractasse Saulem, sed tantum cogitasse dicit, ne forte esset pollutus, vel nocturno videlicet somno, vel coitu, vel aliquo rei funebris aut sordidantis attactu, quo a mundorum juxta legis edictum arceretur convictu. Astipulari et illud quod in capite totius hujusce lectionis scribitur: Et factus est spiritus Domini malus in Saul. Verum haec utcunque se habeant, mysticus sensus in promptu est. Respondit enim columbina simplicitas electorum Christi, principatui Synagogae persecutrici: Jesus Christus, de quo interrogas, Deus et Dominus meus rogavit me obnixe, ut, missis in hoc ipsum et circumquaque doctoribus, venire facerem eum in cor Novi Testamenti gratia gaudentium, ubi non cruor victimarum, non manna Mosaicum, sed secundum ordinem Melchisedech acto sacerdotio, ipse panis vivus, qui de coelo descendit, in mysterio celebratur. Unde rectissime talium conventus sacrosancto nomine Bethlehem, id est, domus panis vocatur. Dimitte me, inquit, venire ad tales, baptismatis ejusdem mysterium, simul et catholicae tuae pacis credendo consortium. Sed et quod primum atque ultimum decet, verbi quo catechizentur, et perpetuo confirmentur, eis committendum praesidium; quoniam sacrificium solemne est ipsa vita conversorum in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. Dei Unitas electorum meorum, qui sunt fratres mei et cohaeredes facti per gratiam, me crebris precibus, ut eorum semper numerum novo credentium fetu multiplicare digner, obsecrat. Nunc ergo si diligis me ex toto corde, etiam alios per te futuros meos fratres visitando lucrifaciam ob hanc causam. Neque typicam legis mensam cum suis ultra quaerere curavit; neque in Scriptura, quam carnaliter legendo non intelligis, eum qui spiritualiter est quaerendus invenis.
4.8.13
Iratus autem Saul adversus Jonathan, etc. Irati Synagogae majores adversus spiritualium coetum matrem ejus Ecclesiam adulterae vocabulo notant, quia pro Moyse Christum, pro amico sponsi sponsum, pro servo dominum nobilius regenda susceperit. Nunquid ignoramus, inquiunt, quia diligis Jesum in confusionem tuam, et in confusionem doctrinae Christianae? Quae merito ignominiosa vocatur, quia legis sacra deferens, etiam augustissimam et longe lateque glorificam templi frequentiam ultro deserere, atque in abditis potius suos conventus despecta cogere gaudet. Quandiu enim fides in Jesum terris adfuerit, non stabilis eris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte doctores, et adhuc eos qui Jesum Christum et Deum credunt et confitentur, ad nos potius audiendos, nostra sequenda dogmata, quia Filius mortis est, huic nomini servientium coetus. Haec quidem dicebant perfidi; quod tamen longe aliter quam querebantur evenit, quia qui propter regni terrestris amorem peregrinantes in terra coeli cives persequebantur, et terrae regnum simul perdiderunt et coeli: quod utrumque potuissent habere, si unum utriusque Dominum non impie persequendo repellere, sed pie sequendo suscipere mallent.
4.8.14
Respondens autem Jonathan Sauli patri suo, ait, etc. Respondens infidelibus coetus fidelium Christi, ait: Quare moritur Christiana religio? Cur ipse Christus a vobis rapido dente laceratur, quem praeses ipse, qui morti dedit, prius innocentem confessus est et justum? quem latro, qui pariter et mortis sententiam accepit, nihil mali fecisse testatus est? Verum persistentibus in fidei defensione cohaeredibus Christi, concurrerunt ad arma perfidi, quibus eos debellarent; et quia ad Christum post resurrectionis gloriam pertingere, quia secundo in eum manus mittere nequiverant, ipsius pro eo membra percuterent.
4.8.15
Surrexit ergo Jonathan a mensa in ira furoris, etc. Mota persecutione propter verbum, retrahebant se paulatim apostoli, ac primi Ecclesiae magistri, etiam ab ipsa judaizandi consuetudine, quam ob devitandum persequentium scandalum aliquandiu tenuerant, sicut et in Epistola ad Galatas, et apostolorum plenius Acta testantur. Et quibus in audiendo carnaliter sonantia legis verba interesse non abnuerant( quod est, ut supra exposuimus, novilunii intellectualis initium) eis in observando haec carnaliter nequaquam annuere vel abesse volebant. Erat enim tristitia illis magna, et continuus dolor super Christo cordi eorum, eo quod docentes eos non audissent fratres et contribules sui, ut crederent in eum; qui cum esset super omnia Deus benedictus in saecula, ex eis secundum carnem inter omnia nasci, et ut nos a maledicto legis eriperet, fieri dignatus est maledictum pro bonis.
4.8.16
Cumque illuxisset mane, venit Jonathan in agrum, etc. Cum post doctrinam operationemque gloriosam etiam virtutum exhibitio quasi tertia dies Kalendarum in Ecclesia coepisset oriri, venit spiritualium concors societas doctorum, relicta litteralis observantiae mensa, in fructiferam gratiae libertatem, juxta dispositionem Domini Salvatoris; secutus est et auditorum chorus humilium, cui ipsa praecipiens ait: Vide ut crescas bonorum passibus actuum, et cunctos quos ego prope vel procul dispergo verbi ministros, in mea catholica pace conservandos intelligas, nec de cujusquam quasi duro ad praesens eventu turberis, quamvis mors immatura praeripiat, quamvis Indus ater, quamvis Scytha immanis barbarusque rapiens ab invicem dirimat, omnes mei status integritas uno corde et anima conjungit, uno eodemque in coelis vitae praemio donavit. Vel certe ita dicentem colligere puerum, et afferre Jonathae sagittas quas jecit, cognoscere discipulos bonos cuncta diligentius suorum dicta simul et facta magistrorum, atque haec ad confirmationem universalis Ecclesiae pie et sobrie retractanda referri. Cumque auditores seduli dicendo pariter et operando verbo institissent, misit ipsa columbina unitas sanctorum, quae consuete vocatur Ecclesia, et alios doctores, qui ultra primos auditores progressi, etiam exteris, id est, gentium civitatibus verbum committerent. Venit itaque humilitas discentium, et ad intuenda gesta vel praedicamenta eorum quos misera Ecclesia, quia et ab ipsa missione repente fide ferventis Ecclesiae nova vox insonuit, quam praevidere minorum nescivit humilitas; ostendens eos qui instar sagittarum verbi acumine corda salubriter vulnerarent, porro in gentibus esse destinandos; quarum prima et eximia sagitta Cornelii centurionis praecordia petens, excussa sanie lethifera, recipiendam melius novam vulneravit ad vitam. Clamavitque Ecclesia suis auditoribus supernae adhuc dispositionis ignaris; quod est post tergum pueri, ne quis tardaret crescentis gratiae tempore iter peragere virtutis.
4.8.17
Collegit autem puer Jonathae sagittas, etc. Didicit humilis piorum discipulatus suorum ex ordine gesta, didicit et dicta praeceptorum, atque ad Ecclesiae cunctam retulit laudem; sive, juxta quod supra exposuimus, vidit vel vita adhuc vegetos, vel jam morte praereptos Christi discipulos ab Hierosolymis, unde verbum Domini exivit, longe lateque dispersos, et cunctos in una coelesti Jerusalem recolligendos agnovit; nec tamen divinae voluntatis arcanum, quod poenitentia gentibus ad salutem danda esset, scire potuit. Tantummodo enim majores quique in Domino, qualibus dicitur; Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis, et ipse manu fortis, ac desideratus cunctis gentibus, rem novere secretam.
4.8.18
Dedit igitur Jonathan arma sua puero, etc. Dedit exempla doctorum, dedit suae bonae conversationis imitanda moderamina suis Ecclesia discipulis, et dixit eis: Ite proficientes de virtute in virtutem, conferte haec legis et prophetarum testimoniis, et videte, quia non alia Christo docente gerimus, quam quae Moyses et prophetae sunt futura locuti.
4.8.19
Cumque abiisset puer, surrexit David de loco, etc. Cum abiissent discipuli obtemperantes imperio majorum, ad comparanda veterum scriptis suorum gesta temporum, apparuit gratia Christi copiosior de virtutibus sanctorum emicans, eorum nimirum qui ad accipienda dona ferventissimae charitatis quae per sanctum Spiritum dantur, humili semper subjectione sui noverunt cordis pandere sinus. Haec est enim splendidissima illa proficientis Ecclesiae varietas, quam quadragesimus quartus Psalmus canit, ut alii miraculis coruscando Christi in se praesentiam manifestent; alii adhuc litteris sacris intenti, qualiter invicem vetera et nova concordent inspiciant; alii alia atque alia unius ejusdemque fidei obsequium gerant; in aliis denique geratur quod verba sequentia signant, ut cadens quodammodo, id est repentinus adveniens in terrena quondam praecordia divini respectus amoris, ad adorandam haec ardentius sanctae Trinitatis gloriam sedula compunctione provocarit; quod ipse manu fortis et desiderabilis noster agere dicitur, cum sanctos suos, ut agant, intus accendit; juxta quod et de Spiritu sancto dicitur: Spiritus autem adjuvat infirmitatem nostram( nam quid oremus sicut oportet nescimus), sed et ipse postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus; id est, facit; quae figura locutionis Scripturis sanctis usitatissima, Graece a grammaticis metonymia, id est, transnominatio dicitur, dum per efficientem id quod efficitur constat intelligendum. Sicut et illud legislatoris: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum an non; id est, ut sciri faciat. Et osculantes, inquit, se alterutrum fleverunt. Nec frustra; quia quanto mutua dilectio, quam virtus altrinseca nutrierat, juvenes sanctissimos dulcius ad complexus et oscula concitavit, tanto divortium perenne, quod jamjamque sibi imminere cernebant, acrius ad lacrymas et lamenta provocavit. Sed et in typica parte dicendum, quia Dominus noster credentibus sibi de Judaeis sacrosancta sui munera contulerit oris; pro non credentibus vero, et se persequendo ejicientibus, flere non recusaverit, dicens: Quia si cognovisses et tu. Osculari etenim se alterutrum David et Jonathan est, et Dominum Ecclesiae salutaria sui verbi dona conferre, et Domino Ecclesiam devota verbi ejusdem vel confessione vel doctrina respondere. Flere pariter eosdem est, et Dominum in carne nostra, vel pro excitandis ad vitam electis, vel pro manentibus in morte aeterna reprobis, pietatis lacrymas fundere; quorum in Lazari resuscitatione unum, aliud in viso et defleto Jerosolymorum excidio probatum est; et sanctos ejus etiam nunc ipso inspirante lugere multos ex his qui peccare, nec ad salutem per poenitentiam curavere reverti. Neque enim potuerunt credentes sine dolore et luctu videre Dominum Christum, relictis in incredulitate suis contribulibus, ad salvationem gentium converti. Fleverunt, inquit, pariter, David autem amplius; quia quidquid Ecclesia pro suo vel cremento quo gaudeat, vel detrimento quo contristatur, laborat, parum est omnino ad comparationem eorum quae pro ea Deus in carne facere potuit.
4.8.20
Dixit ergo Jonathan ad David: Vade in pace, etc. Surrexit autem Dominus de medio Synagogae non credentis, dicens: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta; et abiit ad Ecclesiam sibi de gentibus requirendam. Sed et perfectiores quique ad doctores in Ecclesia primitiva reversi sunt a consideratu praefatae immutationis dexterae Excelsi ad perficienda novae descendentis a Deo de coelo coepta culmina civitatis. Quod si civitas, ut supra visum est, lectionis propheticae munitio placet intelligi, unde dictum est: Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris; et hanc afflictos moerentesque ingredi non parum placet, quatenus in ejus tutela secretus quisque vel dulcius lacrymis vacet, vel doctius lacrymas tergat.
4.9.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VIII. Achimelech sacerdos, David et sociis ejus sanctificatum panem et gladium Goliath dat, Doech Idumaeo de abditis speculante insidias.
4.9.1
Venit autem David in Nobe ad Achimelech, etc., usque ad id quod scriptum est: Non est huic alter similis, da mihi eum. Principaliter quidem in hac lectione David ostendit Dominum Salvatorem de sua stirpe regem pariter et sacerdotem esse nasciturum, dum panem sanctificatum, solisque comestilem sacerdotibus, sibi suisque manducandum accipit, regali jure devicturus, gladio caeteris dissimili sese fortiter armat. Sed non aliquid vetat, etiam per panem, verbi pabulum, per gladium vero eos qui verbo veritatis improbos feriant, intelligi. Ideoque in hac lectione Dominum praecepisse apostolis ut continentibus se a vitiorum sorde gentibus Evangelium crederent; et eos qui fuerant arma fortis iniqui facerent arma justitiae, manu forti et desiderabili non tantum ad consentiendum veris, sed etiam resistendum falsis dogmatibus apta. Neque indecenter bifario fulget argumento; cujus ipse Dominus in Evangeliis mentionem facere dignatus est. Venit ergo David, insidias Saulis fugiens, in Nobe civitatem, quae vertitur in latratum, ad Achimelech sacerdotem, qui interpretatur frater meus. Rex venit, insidias Judaeorum declinat Salvator in conventum doctorum fidelium, qui, diuturnis noctibus vigiliis intenti, magnos quosdam pro Domino, ut ita dixerim, latratus praedicationis dare, ac domum fidei sagaciter, ob memoriam internae refectionis, ab improborum consuerunt incursu defendere; qui et ipsi recte vocabulo Achimelech sacerdotis indicantur, quia videlicet novi in Christo sacerdotii sunt ministri, qui audire merentur: Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos, judicantes duodecim tribus Israel. Quos alibi Dominus, quia, declinatis persecutoribus, quaerere voluerit, Patri supplicans ostendit, dicens: Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me, ad defensionem meam conspice. Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. Libera me de ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te.
4.9.2
Et obstupuit Achimelech, etc. Obstupuerunt antiqui electi, obstupescunt et moderni, quoties mente simplici excipiunt dominicae visitationis adventum. non solum majestate visionis ejus attoniti, sed et raritate eorum turbati, qui tantae pietatis gratiam sequi concupiscant. Sic enim dictum est: Quare tu solus, et nullus tecum? Quomodo alibi dicit: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. Cum certum sit, tempore passionis multos sanctorum, quamvis ad comparationem turbae persecutricis paucissimos, diligendo quaesisse animam Christi. Sed sicut ubi non erat in eis de quibus praemissum est: Absconderunt laqueos mihi, qui quaerunt animam Christi, sic et hic non erat de eis qui expulerunt Christum ullus qui sequeretur fidem Christi. Et alibi cum diceret: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum( Psal. XIII). Ut non omnes prorsus homines, sed omnes de quibus loquendum susceperat, se significasse monstraret, subjunxit infra, et ait: Qui devorant plebem meam sicut escam panis: Dominum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor, et quoniam Deus in generatione justa est. Et in Evangelio Dominus: Nisi granum frumenti, inquit, cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Cum constet eidem grano etiam ante mortificationem passionis suae multos obsequiis adhaesisse fideles. Sed ipsum solum dicitur sine societate illorum qui prius increduli per eamdem passionem erant ad fidem vocandi. Quare ergo, inquit, tu solus, et nullus tecum? Quare tu solus, id est, cum membris tuis fidelibus, et nullus extra praefinitum a Patre numerum potuit de tanta multitudine salvari? Quod obstupescendo potius dictum est, quam ut contra superbum consilium ratiocinando loquantur electi.
4.9.3
Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex praecepit mihi sermonem, etc. Ait Dominus ad apostolos, regni utique perennis simul et sacerdotii haeredes: Praecepit mihi quantum valuit populus persecutorum et incredulus, ne eum docendo ad fidem vocarem. Et dixit quodammodo in auribus meis: Nemo sciat causam invidiae et insidiarum propter quam, me relicto, ad gentes saluti dandas missus es, et cujusmodi te praeceptis odio iniquo redundantibus a finibus meis eliminare sategerim. Cui simile est illud Psalmistae: Disputaverunt, ut absconderent laqueos: dixerunt, Quis videbit eos? Cum ille videret, qui etiam haec disputantium renes et corda scrutatus est Deus. Nam et credituros, inquit, obediturosque mihi populos nationum discrevi variis in partibus orbis; quibus, obsecro, si quid habetis ad manum perfecti operis, in exemplum conversionis adhibete, vel alimenta sacrae legis, quae quinque Mosaicis praefulget scripta libris, aut quidquid ex vobis ipsis superinvenire poteritis, ad salutem eorum offerre curate. Jactant quidam vel impunitatem mendacii sui, vel Scripturae vituperationem aucupantes, quod David mentiendo suam suorumque non dubitarit quaerere salutem. Quibus respondendum est, et David ipsum alibi, et multos saepe sanctorum peccando Deum offendisse, imo non justificari in conspectu ejus omnem viventem, dicente tanto apostolo, qui prae amore eximio in Conditoris et Domini sui pectore recumbere meruerit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Non autem Scripturae sanctae nobis ob hoc eloquia ministrata, ut per exempla bonorum peccare disceremus; sed ideo bonorum etiam peccata Scripturis sanctis indita, ut eis delinquentibus de nostra justitia non praesumere, eis poenitentibus doceremur de nostri reatus venia per poenitentiam acquirenda confidere. Hoc tamen loco facile reor posse defendi beatum David non mendacium dixisse, sed, necessitate instante, cautioribus veritatem occultasse sermonibus. Denique non ait amicum sibi regem, non se regis fugisse negavit insidias; sed Rex, inquit, praecepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem, propter quam a me emissus es. Cui dicto talis sine mendacii fuco potest sensus non inconvenienter aptari: Idcirco solus et caeterorum comitatu desertus advenio, quia tale mihi rex praeceptum citius fugiendi dedit, quod nullus inimicorum, ne me hic fuisse prodat, scire debeat. Sed si qui de mendacio, an justi viri constantia ejus aliquando debeat quasi necessarium flagitare praesidium, scire velit, legat sancti Augustini librum de mendacii Generibus octo, mirifica salubrique discretione moderatum; sed et collationes Patrum, ubi Joseph non ignobilis inter Patres, de nil definiendo eximie disputans, etiam hujus quaestiunculae partem plenissime assumpsit. Proposui solum, ut hoc tantum in praesentiarum breviter dicere sufficiat. Cum absque ulla dubietate praeferenda sit semper mendacio veritas, aliquando tamen, propter rerum circumstantiam, hoc utiliter ad tempus usurpandum, et illa contra sit occulenda salubriter. Denique Raab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens? quod absque mendacii ad tempus assumpto adminiculo justificationis meritum implere non potuit. At Doech Idumeus, cujus praesens lectio explorationem, sequens proditionem continet, ob manifestam veri cognitionem in typum Judae Iscariotis destrui in finem, evelli, emigrari et eradicari meruit de terra viventium.
4.9.4
Et respondens sacerdos David, ait ei, etc. Quia laos Graece populus dicitur, panes laicos populares significat, id est, non oblatione sacratos, sed viles, et communem praeparatos ad usum. Respondens igitur Christo sacer ordo ducum spiritualium: Non, inquit, habeo quidquam sapientiae saecularis in opera justitiae, sed tantum verbum Evangelii, quod mundis committam auditoribus. Sed neque hoc gentibus credendum aestimo, nisi forte a diversis errorum illecebris ad unius Ecclesiae virginis castitatem pietatemque conversis. Non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus.
4.9.5
Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem si de mulieribus agitur, etc. Respondit mittendis ad docendas gentes apostolis: Quae Deus purificavit, vos commune ne dixeritis. Continuit enim se Ecclesia meo praesente auxilio ab idololatria caeterisque flagitiis, ex eo tempore quo egressa per confessionem a priscae latebra caecitatis, usque dum ad lucem cognoscendae sanctae, quae Deus est, Trinitatis accessit; et fuerunt corda humilium sancta per abrenuntiationem Satanae. Porro conversatio haec, qua vivitur inter gentes, polluta est, necdum his qui catechizantur, regenerationis fonte et gratia Spiritus ablutis, sanctificatis et justificatis; sed et ipsa praesentis luce reconciliationis sanctificabitur in eis qui baptisma devoto corde suscipiunt. Notandum sane juxta litteram, quam cauta solertia vel sacerdos David interrogaret, vel ipse sacerdoti de sua suorumque puritate responderit. Non enim solum, ut panem sanctum accipere possint pueri, si mundi sint a muliere, perquirit; sed ab omni pollutione, quae mortalibus accidere solet, si sint mundi, scrutatur, specialiter de muliebris contagio copulae, quasi caeteris majora perquirens. Revera enim maximum est hoc eorum duntaxat quae non quidem per culpam reos faciant, sed tamen per immunditiae cujuslibet, verbi gratia, morticini, vel reptilis attactum, a sanctorum tactu deterrent. Sed et David non sine discretione se suosque discutiens, ab uxoris quidem complexu continuisse asserit, tempus ejusdem continentiae sollicitus exponit. Vasa puerorum sancta omnia, id est, arma, vestimenta, et ipsa quae ob mittendum forte viaticum gestabant vascula, munda a totius sordis attaminatione testatur. Et quia non sine maxima discretione, quae divinis erant sacrata ministeriis, in communem transferenda noverat usum, ne dispensatorem horum sacerdotem quidquam sui status celaret, viam tantum qua venerant dicit esse pollutam, jacente videlicet in ea re qualibet funebri, vel per seipsam immundam. Sed et ipsa, inquit, hodie sanctificabitur in vasis; id est, non tamen crediderim commaculari nos potuisse per hoc quod iter ipsum cui quid immundum inesse incederemus, qui nostra solliciti omnia et vasa et corpora ab ejusdem coinquinationis servavimus attactu.
4.9.6
Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem. Quia mundos qui acciperent audivit, sanctificatum eis dare consensit; quod nullatenus facere auderet, si non eos per omnia mundos agnovisset. Si autem tam solerter munditia quaerebatur ejus qui sanctificatum Moysi manibus panem typicum gustaret, quantam necesse est munditiae curam gerat, qui in sanctas ac venerabiles Christi manus acceptum panem, in sacramentum corporis ejus consecratum, in memoriam mortis ejus mortalibus creditum, ad vitae perennis est auxilia sumpturus? Nempe illud apostoli necesse est semper animo retineat: Quia quicunque manducaverit panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem.
4.9.7
Neque enimi erat ibi panis, nisi, etc. Dabant apostoli his qui credebant, et baptizabantur ex gentibus, verbum legis et prophetarum, Evangelii gratia sanctificatum. Neque enim erat in apostolis apostolorumque discipulis scientia litteralis, nisi tantum libri prophetici, qui antiquo illo populo palam ad legendum propositi, nuper fuerant per Incarnationem Domini, ne ultra dicere servarentur, adimpleti; ut scriberentur libri Novi Testamenti, ad reficiendas sacerdotales animas, id est, sacerdotis aeterni membris adunatas, sancti Spiritus igne calefacti. Et notandum, quod ait panes petisse David, non autem quinque vel duodecim( tot enim fuere panes propositionis) sed singulari numero panem sanctificatum accepisse perhibetur; quomodo et supra quinque lapides in peram misisse, sed uno Goliath stravisse memoratur. Quinque sunt libri, quibus doctrinae legalis elementa continentur. Sed, sicut apostolus ait, Omnis lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quamvis etiam recte potest intelligi, panem sanctificatum singulariter quidem dictum, vel propter unitatem fidei et dilectionis; pluraliter vero intelligendum propter vel opera virtutum multifaria, vel divinarum Scripturarum, quibus ad virtutes instruimur, multiplicem copiam; quomodo quod singulariter in Psalmis scriptum est: Immisit in eos muscam caninam, et comedit eos; ranam, et exterminavit eos, nulli dubium quin pluraliter accipiendum sit, praesertim cum Dominus in Evangeliis hujus exemplo lectionis misericordiam sacrificio praeferendam affirmans, plurali numero panes ei datos asseveret. Non legistis, inquit, quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant, quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? Ubi secundum interpretationem, qua Dominum Salvatorem nostrum in lectione hac sacerdotem pariter et regem diximus figuraliter ostensum, oportet praesignatum intelligi, sacerdotales cibos, adveniente Domino, non ultra tribui Levi, vel uni populo filiorum Israel, sed omnibus ad fidem vocandis gentibus esse partiendos. Omnibus enim quicunque esurire justitiam, quicunque ad veri David comitatum pertinere voluerint, dictum est: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Et quia de mysterio pro viribus diximus, refert etiam ad litterae sensum planius dilucidandum, Josephi dicta parumper de panibus propositionis quae posuit intueri, quae in beati quoque Lucae expositione, ubi ad hujus loci commemorationem ventum est, nostro ad utilitatem legentium putavimus inserenda tractatui. Stante enim adhuc suis temporibus religione et statu Jerosolymorum ac templi, facillime poterat ea quae avita successione gerebantur a sacerdotibus, utpote et ipse sacerdos, nosse ac manifestare legentibus. Dicit ergo« eos ex simila absque fermento assariorum viginti et quatuor fieri solitos.» Et adjungit:« Coquuntur enim duo, et duo divisi ante Sabbatum, et Sabbato mane oblati super sacram mensam ponuntur, sibi ad alterutrum conversi, duabus pateris aureis superpositis thure plenis, qui permanent usque ad aliud Sabbatum, et tunc pro illis alii deportantur. Illi vero sacerdotibus exhibentur, et thure incenso in igne sacro, in quo omnia holocausta fiunt, aliud thus super alios panes adjicitur.»
4.9.8
Erat autem ibi vir de servis Saul...... et nomen ejus Doech, etc. Erant inter praedicantes apostolos falsi fratres, princeps est Judas; intus quidem in Ecclesia constituti per mysterium fidei, sed moti a firmitate suae stabilitatis, sanguinei ad prodendam pacem fraternitatis( Doech namque Idumaeus, motus sanguineus dicitur), potentissimi persecutorum Judaicorum, quia proxime recepit. Nec praetereundum arbitror quod Doech iste apud Septuaginta interpretes, non quilibet pastor, sed mulio, gregis videlicet sterilis et infructuosi pastor exstitisse perhibetur. Mulum namque scimus, quia ex equa et asino promiscuum genus ducit, sicut e contra ex equo et asina burdo, voluptatem solere coeundi sine fructu appetere generandi. Cui similia sunt opera infructuosa tenebrarum, de immundo quodam quasi semine luxuriosae vel dolosae cogitationis edita. Utrumque enim animal aeque luxuriosum. Unde dicitur de quibusdam: Quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum. Sed asininum genus insuper acutiore sensu dolis est insidiisque semper intentum. Quibus nimirum operibus nequissimis in majus accumulandis, cum quilibet motus ipse a justitia, justis autem fraudes nectere promptus, impia sedulitate praeficitur, quasi pascendo Doech Idumaeus mulorum gregi antefertur.
4.9.9
Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam aut gladium, etc. Hortatur apostolos Salvator, ut auditores suos non solum ad discendum, sed etiam ad docendum vitae verbum, in quibus ipse mundum vincere possit, instituant, quia virtutes angelicas, per quas est ordinata lex in manu Mediatoris, quaeque vigiles semper pro Ecclesia contra aerias potestates decertarent, Evangelii praecones per orbem mittere distulerit. Sermo enim, inquit, regis urgebat, id est, humanae pravitatis, quae sibi, neglecto Deo, regnare malebat, immensitas cogebat ut non angelos, quorum gloriam spiritualem, ob consuetudinem vitae carnalis, videre nequiverant, mortales ad instruendos eos, sed mortales aeque similes eis homines destinarem, qui annuntiarent eis a vanitate converti ad Deum vivum; qui, si nunquam peccassent, domestica nunc angelicae lucis societate gauderent.
4.9.10
Et dixit sacerdos: Ecce gladius Goliath Philisthaei, etc. Dixerunt apostoli Christo, doctores adversus mundi regnum quaerenti: Ecce homines pravis diu dogmatibus pro diabolo certare soliti, quem superasti in humilitate crucis, sunt involucris primae praevaricationis irretiti, longe post indumenta vel ornamenta sacerdotalia, id est, opera divinis conspectibus digna; si istos vis eisdem involucris absolvere, atque usque ad praedicandae veritatis gradum promovere, tuae hoc virtutis, non nostrae vel pietatis esse nos latet. Neque enim est in terris quisquam mortalium, qui non hujus regni mox natus fuerit addictus servitio, quia non alios vitiata radix semel, quam vitiose valuit proferre sobolis ramos. Et ait Dominus: Non est qui melius sciat dogmata vanitatis expugnare, quam qui his aliquando imbuti, haec contra Ecclesiam defendere consueverant: ex horum mihi numero, quos diaboli manibus excussisse jam novi, docendo et baptizando etiam doctores praesulesque Ecclesiae futuros. Apte meminit hujus electionis et titulus Psalmi XXXIII, qui ita se habet: Psalmus David, cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Mutavit enim vultum, causam sui itineris dicendo quae non erat, et celando quae erat. Quod ita potest de Domino interpretari, quia mutaverit vultum suum coram apostolis, vel post resurrectionis gloriam immortalis apparendo, mortalem se ante passionis agonem videre solitis; vel imperando, ut euntes docerent et baptizarent omnes gentes, quibus paulo ante praeceperat ut soli Judaeae praedicantes, a viis gentium intrandis Samaritanorumque civitatibus abstinerent; dimiserit autem eos profecturos, et praedicaturos ubique, ipso cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis, et abierit idem ipse per ascensionis suae triumphum, rediturus in coelum. Sed et in Psalmo eodem loquens ipse Dominus, in prima parte se Patrem semper benedicere testatur; admonens suos mansuetos, videlicet apostolos, ut secum in ejus laude praedicanda perseverent, qui se de tribulatione passionis et mortis eruerit. In secunda ad conversionem fidelium, quae sint bene meritorum praemia declarat, maxime provocans ad epulas suavissimi panis illius quem, cum suis in regno Patris edendum, in praesenti lectione sanctificatum percipit. In tertia suos pueros quasi filios admonet, a quibus se, ad hunc panem accessuri, debeant abstinere contagiis. In quarta justos dicit ex omnibus tribulationibus eruendos, et impios debitas poenas esse passuros. Haec per excessum breviter dicta sunt, ut quam sibi pulcherrime Scriptura semper et ubique congruat, lector quisque dignoscat. Quod si quis objicere voluerit, sacerdotem, ad quem venit David, Achimelech, non Abimelech fuisse vocatum, respondemus eum fuisse binominum non nostra opinione, sed inscriptione Psalmi alterius affirmantis, ubi scriptum est: Quia venit Doech Idumaeus, et nuntiavit Saul, et dixit ei: Ecce David in domo Abimelech. Quo et ipso nomine sanctorum gloria non indecenter ostenditur. Interpretatur enim Patris mei regnum. Et ipsi sunt de quibus Dominus regni parabolam dixit: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. Id est, homo Christus de sinu Patris exiens, abiit ad homines, qui longe a sua gratia peccando recesserant, facere eos dignos in quibus ipse regnet, et reverti cum eis ad gaudia perpetuae quietis. Et de quibus apostolus cum resurrectionis gloriam praedicans dixisset: Primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt, deinde finis; adjunxit, et ait: Cum tradiderit regnum Deo et Patri, id est, cum sanctos quos redemit ad Patris visionem glorificandos perduxerit.
4.10.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IX. Veniens David ad Achis, et cognitus qui esset, furiosum se simulando evadit; fugiensque in speluncam Odollam, convenientes ad se viros quadringentos suscepit, et profectus inde regi Moab suos commendat parentes.
4.10.1
Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul, etc., usque ad id quod scriptum est: Profectus David venit in saltum Hareth. In hac lectione Dominus persequentibus se et invidentibus, despicientibusque ea quae coepit facere et docere primatibus Judaeorum, abiit inde, et venit in corda humilium; collectisque ad se non paucis credentium turbis, factus est eorum princeps. Nec mora etiam gentibus salvandis adfuit, mansionem faciens apud eos, Deo Patri simul et Ecclesiae matri omnium nostrum rediturus quandoque, juxta vaticinia prophetarum, etiam reliquias Israel in fine mundi salvandas. Crebris enim Scripturae sanctae paginis, crebris sanctorum actibus una eademque nostri Salvatoris incarnati dispensatio, figura variante, repetitur; et recte, quia quod semper desiderabatur et sperabatur a sanctis, decebat ut semper ab eisdem prophetaretur, signareturque futurum. Fugiens ergo David a facie Saul, venit ad Achis regem Geth. Fugiens Dominus a contemptoribus sui sermonis, ne intelligatur ab indignis, venit docendo ad alios, si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant. Neque ab hoc agendo cessat, donec eos qui se humiliter recipere velint, inveniat. Achis frater meus, aut frater mi: Geth interpretatur torcular. Et quia Christus homo, quia ex populo Judaico incarnari dignatus est, eumdem populum fratrem habuit, quem persecutorem sustinuit. Unde loquitur in Psalmo: Extraneus factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae, id est, synagogae vel naturae mortalis. Qui nimirum populus rex torcularis non immerito vocatur, quia tribulationes et pressuras Christi et ecclesiae gentibus caeteris prior excogitavit, et Dominum videlicet ipsum infantem occidere moliendo, juvenem occidendo, et Ecclesiam postmodum persequendo, ac suis eliminando de finibus. Hoc autem mystice inter Achis et Saul distare arbitror, quod Saul imbutos scientia legis, Achis idiotas in eadem plebe significet; qui erudiendo licet dispares, pari adversus Dominum malignitate convenerunt; propter quod in ordine praepostero legisperiti, quo majus scientiae munus perceperunt, eo majore muneris ipsius largitorem persequebantur insania.
4.10.2
Nunquid non iste est David rex terrae? etc. Dixerunt Scribae et Pharisaei Judaici regni, nequitiae male servientes: Videtis quia nihil proficimus; ecce mundus totus post eum abiit, cui cantabant per choros, dicentes: Osanna benedictus qui venit in nomine Domini! Benedictum quod venit regnum patris nostri David, Osanna in excelsis! Quem concinna exsultatione fideles sui glorificant, sublime ferentes, quia plures per ejus doctrinam ad promerendum vitae coelestis denarium, quam per nostram sint ad legis servanda jussa vocati.
4.10.3
Posuit autem David sermones istos in corde suo, etc. Vidit in sapientia sua Dominus incredula simul et dolosa quorumdam Judaeorum praecordia; et, sicut humano more loqui de Deo Scriptura solet, in tantum extimuit a facie populi qui frater ei erat humanae communione fragilitatis, persecutorum vero auctor impietate dominicae conjurationis, ut eidem sua sacramenta vel monita per parabolas magis et aenigmata quam aperta luce dixerit, ne videlicet sanctum canibus et porcis margaritas committeret. Sicut enim David, qui sobrium se suis semper ostendere consueverat, os suum coram Gethaeis immutavit; ita et Dominus loquens in parabolis coram superbis, et ad se suosque torquendos corda prompta gestantibus, seorsum suis omnia manifesta expositione differebat; quin et apparuit illis sensum, ut intelligerent scripturas. Volunt quidam immutasse os Dominum, cum dicebat: Audistis, quia dictum est antiquis, ego autem dico vobis; vel cum, translato sacerdotio, legis quoque et caeremoniarum translationem fieri voluit. Sed intueri debent quod non hoc specialiter hostibus, sed suae potius fidei mysteria suscipientibus mutationis genus ostendit; atque ideo mutationem oris, quam in typum illius beatus David, ne ab inimicis agnosceretur, exhibuit, ad eorum potius sensum referendam, qui signa et doctrinam Salvatoris videntes non videbant, et audientes non intelligebant.
4.10.4
Et collabebatur inter manus eorum, etc. Manus Gethaeorum, opera Judaeorum; ostia portae initia revelatae gratiae coelestis; saliva, infirmitatem; barba, virtutem designat. Collabebatur David inter manus Gethaeorum; labi in peccatum caecis videbatur Dominus, comparatus operibus Judaeorum, qui non solum solvebat Sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Impingebat David in ostia portae; casum mortis invenit Dominus inter initia praedicatae novae salutis, quae vice ostiorum nunc dignis aperire, nunc claudere malebat indignis; imo ipsa sibi ostia vitae mortis occasione habuit, vel quia persequentes eum Judaei, evangelicae gratia praedicationis, occidere; vel quia ipse, ut paradisi nobis limina panderet, gladium qui obsistebat flammeum, atque versatilem, sanguine et aqua, quem de latere suo produceret, exstinguere dignatus est. Unde bene Psalmista videns eum, ut nos in portis filiae Sion laudem suam annuntiaturos induceret, prius impingentem in ejusdem ostia portae, cum de nostrae spe salvationis praemisisset, dicens: Prosperum iter faciet nobis Deus salutaris noster, Deus noster, Deus salvos faciendi, et Domini Domini, inquit, exitus mortis. Defluebant salivae David in barbam, et Dominus in cruce despectus ac blasphematus inter latrones ab impiis, omnia tolerando patienter objectu fragilitatis humanae ad tempus divinitatis suae fortia praetexebat. Unde Habacuc propheta tropaeum glorificae crucis commendans: Splendor, inquit, ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus, ubi abscondita est fortitudo ejus. Neque enim frustra in Canticis Canticorum, ubi tanta solertia, tam sedula repetitione mystica Christi, sicut et Ecclesiae membra omnia describuntur, de sola, quae maxime virum decet, barba nihil dictum invenimus, quia nimirum quasi saliva barbam virtutem verbi perpetuam induta ex tempore carnis celabat infirmitas. Immutavit igitur os suum, mysteria regni Dei, quae fidelibus patefaciebat, abscondendo eis qui foris esse malebant. Collabebatur inter manus illorum, peccator apparendo eis qui de legis operibus et justitia gloriabantur. Impingebat in ostia portae, inter auspicia revelati coelestis introitus, passionis abjecta subeundo salivas dimittebat in barbam, absconsa ad tempus divinae potentia majestatis, inter vitia et irrisiones inimicorum, ignominiosa tunc temporis, id est, crucis morte moriendo.
4.10.5
Et ait Achis.... Vidistis hominem insanum, etc.? David quidem suspectus ob famam virtutum Gethaeis, industriose furentis actus imitabatur, quatenus energumenus creditus, miserantibus his qui eum viderant, dimitteretur illaesus. Sed eorum rex dispensatoriae transfigurationis ejus inscius, ut vere furiosum eum a se repellit, suae domus ingressu privat ut insanum. Nec porro ab umbra historiae graditur allegoriae veritas. Dominus enim ad sanandos oculos cordis eorum qui gloriam divinitatis suae videre nequiverant, protulit humanae collyrium humilitatis; sed impiorum nonnulli et in passionibus eum quasi hominem fragilitatis arguebant, et in virtutibus quasi daemoniosum, et contraria Deo potestate miracula facientem abominationi habebant. Denique, narrante Evangelio, didicimus non solum quid ab adversariis, sed quid a suis etiam, necdum plena fide roboratis sentiretur, dicereturque de illo: Et venerunt, inquit, ad domum et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. Haec quidem sui carnales adhuc ob inaestimabilem crebrescentium virtutum ejus quantitatem simul et qualitatem egerunt; sed alieni vide quid etiam illi: Et scribae, inquit, qui ab Jerosolymis descenderunt, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemoniorum ejicit daemonia. Sed et post resurrectionem ascensionemque ejus in coelos, praedicantibus apostolis veritatem Evangelii, dementes nonnulli quasi fabulosam derisere et abjecere vesaniam. Unde est quod ille sapientibus et insipientibus debitor, Christo testimonium perhibens, audivit: Insanis, Paule, multae litterae ad insaniam te convertunt. Quotquot ergo Christum furoris arguunt, et maniae, non mirum si hunc a domo suae mentis furiose contemnendo rejiciunt.
4.10.6
Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Odollam interpretatur testimonium eorum; et Dominus superborum corda fugiens, in humilium spiritu pectora, quae de terreno culmine vel decore nihil habent, gratus mansor ingreditur; quorum ipsa humilitas testimonium est fidele, quoniam digni sunt ut qui Christum suscipere debeant. Vel certe testimonium eorum a quibus superbientibus Deus fugit, appellantur humiles, quo videlicet testimonio convincantur quia et ipsi Deo placere, Deum potuissent suscipere, si vellent.
4.10.7
Quod cum audissent fratres ejus, descenderunt, etc. Manente inter humiles Christo, descendunt ad eum humiliando seipsos omnes electi; vel homines, qui sunt fratres ejus, propter quod ipse homo factus est; vel angeli, qui sunt maxime domus Patris ejus, et locus habitationis gloriae ejus. Conveniunt et omnes qui, peccatorum suorum conscientia depressi, amaris poenitentiae lacrymis desiderant ablui, liberarique ab aere alieno, id est fenore peccati, quod diabolus contulit; Christo duce ac principe, sperant ad regni gaudia provehi.
4.10.8
Fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. Adhaerent Domino stantes quique in fide, viriliter agentes, et confortati corda per doctrinam Evangelii, quae quatuor librorum pulcherrima unitate signata est, ad speranda, quaerenda, et obtinenda coelestia regna vocati. Centenarius namque numerus, qui post tot in laeva currentes numeros primus dexteram petere solet, sicut saepe dictum est, finitis laboribus infimis superni regni pandit introitum. Sane notandum quod haec quae in spelunca Odollam gesta, pro viribus explanavimus, sic ad primitivam ecclesiam referri possunt, ut etiam totius Ecclesiae non indecenter statui aptentur. Nam quae sequuntur specialiter ad nostram, id est, gentium, spectant Ecclesiam.
4.10.9
Et profectus est inde David in Maspha, etc. De Sion exivit lex, et verbum Domini de Jerusalem, pervenitque crescendo ad Ecclesiam gentium, in altissima fidei et virtutum specula constitutam. Maspha namque transfertur in speluncam Pervenit et ad oratores dialecticos, philosophos, et ipsos rerum dominos sibi reconciliandos abiit; sed et his Christus usque ad complenda tempora nationum, fidem Dei Patris et Ecclesiae pietatem religiosa sedulitate tutandam commendavit.
4.10.10
Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in praesidio, etc. Dicit Christo prophetia, quae nihil sacramentorum ejus canere praetermisit, ut, ingressa plenitudine gentium, non ultra suam fidem ab insidiis Judaeorum infirmissimo credentis Ecclesiae studeat munimine tutari, sed reliquias potius Israeliticae gentis secundum electionem gratiae salvas facere dignaretur; qui, vaticinia exsequens prophetarum, tempore praefinito veniet ad inculta diu, sed per se jam extollenda superbae pectora plebis, cui nomen Hareth, id est, more, non immerito congruit. Ipsa est igitur, cui suus auctor, quasi desponsatae sibi virgini sponsus, sed a nuptialibus gaudiis multo tempore dilatae, loquitur per prophetam: Dies multos exspectabis me, non fornicaberis, et non eris viro, sed ego exspectabo te. Quod quomodo diceret idem propheta, consequenter exposuit: Quia dies multos, inquit, sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim. Et post haec revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum, et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus in novissimo dierum.
4.11.1
LIBER TERTIUS. CAPUT X. Saul quaerente David, Doech, proditor simul factus et carnifex, Nobe civitatem sacerdotum cum habitatoribus percutit, uno evadente ad David Abiathar.
4.11.1
Et audivit Saul quod apparuisset David, etc., usque ad id quod ait David ad Abiathar: Mane mecum, ne timeas, etc. Haec lectio typice signat reversa in fine saeculi ad finem Judaea, quid pressurarum sit a suis passura contribulibus, quid pro ejusdem fidei etiam inter Antichristi tribulationes constantia sit a Domino, imo etiam cum Domino perpetuae nactura mercedis; quod aeque primordiis quoque nascentis Ecclesiae ipsisque apostolorum potest convenire temporibus. Audivit ergo Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo; audituri sunt circa finem mundi infideles et impii Judaei, post longam negationem, praedicari, credi et confiteri Jesum Christum inter se, nec dubium quin ubi, praedicantibus Enoch et Elia, caeterisque qui tunc futuri sunt verbi ministris, Salvator apparuerit cordi Judaeorum, non mora etiam Antichristi sit persecutio secutura.
4.11.2
Saul autem cum maneret in Gabaa, etc. Populus persecutor ex Judaeis cum manserit id temporis in Gabaa, id est in colle propheticae, non videlicet intelligentiae, sed lectionis solummodo, et fuerit in umbroso legis et prophetarum oblectatus eloquio, quod est in Rama, id est, in excelso sensus spiritualis caeteris incomparabile Scripturis, elatus de terreni regni gloria, quod in eo temporibus Antichristi non dubitatur esse futurum, cunctique socii persecutionis ejusdem vallaverint eum vigilantes, stantes in perfidia, fortiter agentes, ut omnia fidei et charitatis munimina subvertant. Hujusmodi dictis suos exhortans, ad depraeliandam concitabit fidem, constantiamque bonorum: Audite, filii Jemini, id est, dexterae meae, mecum videlicet vita et gaudio meliore beandi. Sinistrae namque nomine censeo notandos eos, si quidem vestro numero cum Nazarenis damnari, quam cum Christo, qui nobis apparuit, regnare et vivere malunt. Nunquid omnibus vobis Jesus, qui de radice Jesse venisse non ambigitur, et hoc in saeculo fructus dare potest operum perfectorum vinumque sapientiae salutaris, quod laetificat cor hominis, et in futuro vos facere universos sedere super sedes ad judicandos, sicut crebro promisit, duodecim tribus Israel, subaudi, ut ego? qui et perfectam cum bonis operibus sapientiam docere, et beata recte operantes et sapientes possum mercede donare, quoniam conjurastis omnes in fidem nominis ejus; nec est qui mihi cultores fidei ejus, qui merito puniantur, ostendat ubi sint absconsi, maxime cum et per me eruditus in lege non modice, majus foedus junxerit cum Jesu Nazareno, credens et confitens illum esse Filium Dei, qui, servili habitu deformis, multo me vilior apparuit, docueritque eum in meam injuriam Deum esse colendum, qui nisus est statuta legalia sua per Evangelium suum insidiando corrumpere, quod ipsum per suos usque hodie ministros agere nullatenus cessat. Haec et hujusmodi innumera ministros Antichristi ad evitanda pectora fortium Christi blasphemare non latet, ad quorum orsa nefanda piis in fide persistentibus, mox impiorum caterva quid intus habuerit prodet. Nam sequitur:
4.11.3
Respondens autem Doech Idumaeus, etc. Doech, ut supra diximus, motus sive sollicitus; Idumaeus, sanguineus; Nobe, latratus; Achimelech, fratris mei regnum; Achitob, frater meus bonus interpretatur. Respondebit ergo persequentibus Christum Judaeis motum ad effundendum sanguinem innoxium, pravorum coetus sociorum; qui, aliis aperte fidem impugnantibus, ipse interius insidiari solet ad exploranda sollicitius, et prodenda tempore persecutionis conventicula fidelium Christi, quem merito primus servorum Saul insinuat; quia quanto perversior quisque bonisque est insensior, tanto majorem apud impios locum tenet. Sine ulla autem dubietate plus gravant Ecclesiam falsi fratres, qui intus, quam manifeste hostes, qui hanc deforis impugnant. Respondebit, inquam, tempus novissimae contra Christum conjurationis hostis, sicut de Juda scriptum est: Et nox nocti indicat scientiam. Quae sobria, justa, et pia cognovit, impie prodet, vidisse se dicens fidem Domini Jesu in doctrina eorum, qui contra impiorum quasi furum latronumque nequitiam, more acutissimi ac vigilantissimi canis, oblatrent, et juxta exemplum bonorum qui praecessere fratrum, etiam ipsi possessionem regni praestolentur aeterni. Sed et Patrem supplices pro Christi regno deprecentur, eumque in membris suis spirituali semper pane reficiant; atque omnes quos possunt diaboli manibus eripientes, pro ereptoris sui pace potius certamen agere suadeant, jubeant, adjuvent.
4.11.4
Misit ergo rex ad accersendum Achimelech, etc. Accersitis ad rem Domini sacerdotibus, Saul amicitiam et susceptionem David crimen conceptae adversum se conjurationis appellat. Comprehensis impii Judaei Christiana pietate consecratis, quidquid pro fide veritatis actum viderint, contra se hoc actum rati, mox ulcisci parabunt, et merito; abominatio est enim peccatori religio.
4.11.5
Respondensque Abimelech regi, ait: Et quis, etc.? Respondebit Judaeorum populo, Christi fidem et dilectionem pro crimine ducenti, sacer ordo praeceptorum pro Christi regno militantium: Et quis in omnibus prophetis ac sanctis, quos dictis, precibus, exemplisque suis constat tuis quamplurimum servisse commodis, aequiparare potuit apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum, qui fidelis est ei qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo illius? ampliore enim gloria iste prae Moyse dignus habitus est, quanto ampliorem honorem habet domo, qui fabricavit illam; qui ecclesiam sibi gentium ex antiqua patrum vestrorum fide progenitam sponsae foedere copulavit. Neque alia apparens in carne fecisse vel docuisse probatur, quam quae vos ipsi secundum eloquia prophetarum didiceratis, imo semper optaveratis Christum, cum venisset, esse facturum. Num hodie fidem hanc in eum habere, et pro ejus Ecclesiae statu divini quaerere coepimus oracula verbi, et non magis avita patriarcharum prophetarumque traditione datam eam nobis commendatamque suscepimus, veneramur et colimus?
4.11.6
Non enim scivit servus tuus, etc. Ad hoc respondit quod insimulabatur a Saule juvasse David, sciens eum sibi fraudes insidiasque nectentem, quia nihil id temporis hujusce negotii cognoverit. Sed et Christiana fides negat se nosse si Dominus Jesus statuta legalia ullis unquam fraudulentis insidiis corruperit: quod est aperte confiteri se Christum Jesum non insidiatorem, cupidumque laudis alienae, sed verum paternae voluntatis nuntium didicisse; qui et ideo recte magni consilii angelus a propheta vocetur. Quale est illud apostoli: Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum pro eo ut diceret: Sciebam quia princeps non est sacerdotum, apparente jam et clarificato pontificatu illius, qui cum suis filiis electis est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
4.11.7
Et ait rex emissariis, etc. Disparem malorum semper, disparem et bonorum cernimus statum. Alii namque ad summum nequitiae verticem conscendentes, persecutionis fiunt auctores; quos Saul ipse David persequendo designat. Alii nefandae auctoritati palam in exsequenda ejusdem persecutionis rabie male astipulando subduntur; quorum Doech Idumaeus typum tenet. Alii quasi mitioris ingenii, a docenda quidem proximos, vel poenis extorquenda, quamvis non etiam ab agenda impietate manus servare videntur innoxias; quibus servi Saul a sacerdotum Domini injuria continentes, non indecenter aptantur. Item inter fideles malorum, tentationibus probandos, alii sunt qui usque ad sanguinem pro veritate decertant; qui sacerdotum Nobe cum suis perditorum praemonstrantur exemplo, qui pari fide ac dilectione, sed minori adhuc perferendae tribulationis fortitudine praediti, fugae potius praesidia subeunt; scientes quia montes quidem excelsi cervis, sed petra refugium erinaciis et leporibus, quibus unus, qui manus Saul ferientis evasit sacerdos, figuraliter aequatur. Quam meritorum morumque distantiam, quia in praeteritis vidimus, etiam in ultima, quamvis caeteris majore persecutione futuram credimus, videlicet ut saevientibus licet, et infanda mandantibus impietatis auctoribus, inter mutos ad mala obtemperantes non desint qui a laesione se bonorum servent immunes; nec talium tamen quantulamcunque modestiam immanissimae tribulationis fervorem posse removere. Nam sequitur:
4.11.8
Et ait rex Doech Idumaeo: Convertere tu, etc. Quod persecutores impii ministris dixere nequissimis, motis videlicet ab omni statu rectitudinis, insuper et innoxio stabilium sanguine coinquinatis: Convertimini ad malum, et post proditionis scelus etiam suppliciorum acerbitates fidelibus Christi, quibus vel mori vel negare compellantur, augete.
4.11.9
Et trucidavit, etc. Octoginta quinque viri trucidati in die illa significant eos qui veniunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas in sanguine Agni; fortes nimirum operibus, et Evangelii pariter et legis spirituali observatione perfectos. Quinquies enim deni et septem octoginta quinque faciunt; et quinque quidem ad totidem notissimos nostri corporis sensus, decem vero et septem ad legem et Evangelium, propter Decalogum legis, et sancti Spiritus gratiam abundantius super omnem carnem temporibus Evangelii clarescentis effusam, pertinere, rarus qui dubitet; et ideo quicunque forti animo quidquid videndo, quidquid audiendo, quidquid gustando, quidquid olfaciendo, quidquid tangendo valent, ad legis et gratiae perficienda jussa et promissa nanciscenda conferunt, quasi decem et septem per quinque multiplicantes, octogenariam et quinariam virorum summam perficiunt. Qui recte etiam vestiti ephod, id est, superhumerali lineo narrantur, ut cuncta sua opera( humeri enim solent pro operibus accipi) et ante gloriam martyrii mortificatione carnis commendata, et perfectius adornata demonstrent.
4.11.10
Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, etc. Trucidatis Antichristus doctoribus Christi, famam quoque doctrinae illorum, qua contra impia dogmata quasi latrando certare, et in qua suam ipsi vitam semper operibus inhabitando munire consueverant, ore pestiferae locutionis infamare ac funditus exstirpare contendit; sed et fortes quosque in opere, fecundos in generandis nutriendisque Christo filiis, parvulos quosque in Christo, et adhuc pia castae matris ubera lambentes, nec non et jugum ejus suave atque onus leve portantes, vocem quoque illius innocenter audientes, eumque ad aeterna supernae beatitudinis pascua sequentes, vel ad negandam ejus fidem, vel ad subeundam pro eo mortem, tormentis impiis cogere non omittit.
4.11.11
Evadens autem unus filius Achimelech.... Abiathar etc. Sicut Doech Idumaeus, unus qui sacerdotes percussit, omnem carnificum manum, ita Abiathar, unus qui percutientis gladium evasit, omnes qui persecutioni illi saevissimae superesse potuerint Christi confessores exprimit. Unde recte Abiathar pater superfluus interpretatur, utpote illos significans qui, paterno in Ecclesia vocabulo gloriosi, tanto turbini superfuerint. Fugit autem ad David, et annuntiavit ei occisos a Saule sacerdotes Domini: cum pia remanentium, expleta caede, devotio conversa ad Dominum ardentius occisorum sub testamento ejus fratrum memoriam ei orando, vel sacras hostias offerendo, commendat: cui ipse super suum respondet Evangelium praescisse se et praedestinasse jam olim omnes volentes pie vivere in eo, persecutionem pro ejus nomine passuros; ideoque se quasi certi fenoris debitorem, universas animas hujuscemodi morte solutas ad vitae aeternae gaudia perducturum. Sciebam, inquit, quod cum in Ecclesia nunquam defuturi essent falsi fratres, procul dubio per scandala intestina juvarent hostes externos. Sciebam quod cum in hoc toto saeculo nunquam defuturi essent mali, quibus bonorum vel sapientia disputantium, vel certantium patientia exerceretur, simul et probaretur, procul dubio semper hic peregrinantem Ecclesiam tribulationes et tentamenta manerent. Sed ego sum qui singulas electorum animas post desudatos in terris agones coelesti in perpetuum corona donabo.
4.11.12
Mane mecum, ne timeas, etc. Manete, inquit, in dilectione mea; ne timeatis eos qui occidunt corpus: si me persecuti sunt, et vos persequentur; sed ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Haec proditio simul et percussio Doech Idumaei, et ipsis Domini apostolorumque temporibus in Juda Iscariote caeterisque falsis fratribus, et in fine mundi in ipso majore caeteris Antichristo, potest intelligi, quo modo psalmus quinquagesimus primus, qui in ejus mentionem canitur, utrique illi hosti non inconvenienter aptatur, dicente titulo: In finem intellectus ipsi David, cum venit Doech Idumaeus, et annuntiavit Sauli, et dixit: Ecce David in domo Abimelech; ubi non ob aliud intellectus ipsi David in capite ponitur, quam ut significetur intellexisse David inter aerumnas quas patiebatur innocens, quid contra verum David de suo semine nasciturum esset nequitia machinatura pravorum. Venit enim glorians in malitia, potens iniquitate, tota die injustitiam cogitans, et caetera, quae in psalmo subjunxit. Qui haec futura per Spiritum intellexit, peccatorum et ponderibus gravatus, et poenis gravandus Judas, annuntiavit Judaeis, et dixit: Ecce Jesus in hortum montis Oliveti solet frequenter cum discipulis suis. Nam de ultima tribulatione quomodo titulus hic accipi debeat, ex his quae supra disputata sunt apertissime lucet. Verum quia sermonem in longum duximus, tertiumque in expositionem beati Samuelis secundo et primo prolixiorem dictavimus librum, et huic cum triumphatorum martyrio sacerdotum finem imponendum, aliquantumque censuimus ob reparandas silentio vires, a labore cessandum.

Intertext edge

Open linked passage

Note