Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Allegorica expositio in Samuelem
BedaSamu 5 · 8459-alexinsMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8459 Alexins
5.1
LIBER QUARTUS. PROOEMIUM.
5.1
Tertio in beatum Samuelem completo volumine, putabam me, aliquandiu reparata per quietem meditandi vel scribendi voluptate, sic demum ad inchoationem quarti manum esse missurum. Verum haec eadem mihi quies, si tamen quies dicenda est inopinata mentis anxietas, prolixior multo quam decreveram, nova circumstantium rerum mutatione, provenit, maxime discessu abbatis mei reverendissimi, qui, post longam monasterialis curae observantiam, subitus Romam adire, atque inter loca beatorum apostolorum ac martyrum Christi corporibus sacra extremum senex halitum reddere disponendo, non parva commissorum sibi animos, et eo majore, quo improvisa conturbatione stupefecit. Sed qui Moysi longaevo ab humanis rebus tollendo Jesum Nave in ducatum, qui Eleazarum in sacerdotium Aaron patri substituit, ipse provecto aetate Ceolfrido, ad beatorum apostolorum limina sancta properanti, Huetbertum juvenem, cui amor studiumque pietatis jam olim Eusebii cognomen indidit, ad regendas sacerdotio ducatuque spirituali fidelium animas, abbatis vice substituit. Ejusdemque substitutionis gradum post electionem fraternam sua per tuum, dilectissime antistes, officium benedictione confirmavi. Redeunte temporum statu tranquilliore, redit et mihi otium pariter ac delectatio mirabilia Scripturae sanctae tota anima, solerti intentione, scrutandi. Igitur quartum in Samuelem allegoricae expositionis libellum, a victoria beati David, qua salvavit habitatores Ceilae, atque ab oppugnantium Philisthinorum irruptione defendit, cum tuis, amantissime pontificum, orationibus incipiens, quidquid, illo reserante qui habet clavem David, potuero, mysticum legentibus communicare curabo.
5.2.1
LIBER QUARTUS. CAPUT PRIMUM. Oppugnatam a Philisthiim Ceila salvat David; et superventuro contra se cum exercitu Saul, aufugit cum sexcentis suis in montem solitudinis Ziph.
5.2.1
. Et nuntiaverunt David dicentes: Ecce Philisthiim oppugnant Ceila, etc., usque ad id quod scriptum est: Quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus, etc. Haec lectio sub typo virorum Ceilae, per David quidem ab hoste salvatorum, sed eumdem David mox hosti tradere paratorum, notat eorum levitatem qui verbum audiunt, et continuo cum gaudio accipiunt illud; non habent autem in se radicem, sed sunt temporales; facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizantur. Nuntiaverunt igitur David qui noverant Philisthaeos oppugnare Ceilam, fugatisque intra muros incolis omnibus, areas quae foris forte reperiri poterant eorum vastatione diripi. Nuntiant electi Christo veraciter manu forti, non eum quasi nescium rerum humanarum loquendo instruentes, sed ad eum quasi misericordem miserorum pericula supplicando referentes, cum viderint vel unam quamlibet animam, vel multarum simul turbam animarum, sive vitiorum fascibus aggravatam, seu certe gentilibus adhuc ritibus mancipatam, ab immundis spiritibus occupari; et si quid naturaliter insitae virtutis ac velut salutiferi germinis habet, totum hoc nimirum, quia foris inventum, hoc est pro solis mundialibus est commodis actitatum, eorum improbitate depraedari. Nuntiant enim haec intellectuali David qui, communi humanitatis miseria contemplata, contra regnum immundorum spirituum queruntur et exorant, dicentes: Facti sumus in opprobrium vicinis nostris, derisui et contemptui his qui in circuitu nostro sunt. Usquequo, Domine, irasceris in finem, accendetur velut ignis zelus tuus? Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt; et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. Quia comederunt Jacob, et caetera, usque ad finem psalmi.
5.2.2
Num vadam et percutiam Philisthaeos istos? etc. Quia David pene semper in Scripturis, dum mystice accipitur, Dominum Christum, sed modo in suis membris, modo in seipso significat; recte intelligitur hoc loco, ubi Dominum an aggredi et vincere hostes debeat, consuluit, ad membrorum, id est, fidelium ejus personam referendus, qui dolentes nonnunquam super cognito a proximis interitu perfidorum, consultis Scripturae divinae oraculis, quid super his fieri debeat inquirunt. Nam et supra, ubi eidem David Ceilam a Philisthaeis oppugnari nuntiatur, potest non immerito signari fideles quosque saepissime perfectioribus aeque Christi fidelibus ea tentationum pericula in mundo, quibus ipsi devincendis sufficere se non posse perspiciunt, ostendere. Qui nimirum perfectiores ac manu fortiores Ecclesiarum magistri, perscrutatis mox Scipturarum testimoniis, miserendum subveniendumque oppressis, et refracto malignorum spirituum conatu, catervam diutina tentatione laborantium, inveniunt esse salvandam; sed infirmioribus saepe pro imminente persecutione paventibus, rursus divinorum eloquiorum lectio consulta, non timendos eos qui occidunt corpus, sed surgendum a torpore recta operando, eundum ad oppressos utilia praedicando, expugnandos oppressores exorcizando, cito responsione manifestat. Sunt enim qui persecutionum turbine incumbente, vix ipsi fidem, qua imbuti sunt, palam profiteri audent; quanto minus et alios ad fidem vocando, vel in fide solidando, adversus agmina spirituum malignorum bellum subire praesumunt? Et quid est typice, viros David ad eum dicere: Ecce nos hic in Judaea consistentes timemus, quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum? nisi infirmos quosque auditores, praeparantibus se ad opus verbi, magistris spiritualibus paventes aperta voce respondere: Ecce nos intra domesticos Ecclesiae parietes confessionem paternae fidei, quam Judaea significat, libere defendere timemus; quanto magis, si euntes ad eos qui viam veritatis vel nunquam cognovere, vel cognitam deseruere, verbo salutis instruendos, potestates aerias bello lacessere coeperimus, gravioribus periculis nos patere non ambigimus? Sed horum infirmitatem ac timorem Dominus crebris Evangelii sui vocibus erigere, atque ad deprecandi fiduciam confortare non omittit. Et hoc est quod sequitur: Ego enim tradam Philisthaeos in manu tua. In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum.
5.2.3
Abiit David et viri ejus in Ceila, etc. Abiit Dominus in praedicatoribus suis ad sanandos contritos corde, et pugnavit adversus spiritus mendacii et perfidiae, patefacta luce veritatis et fidei, et abegit ab eis justa segregatione animas redemptorum, in quibus ipsi pridem erroris freno constrictis quasi superequitantes, suoque has juri ac ditioni mancipantes, aliis efficacius potentiusque diripere, ac sibi subjugare consueverant, et anathematizare faciens eos exsecratione magna. Sic nimirum salvavit eos, qui nuper horum tentamenta vitantes, suum solliciti flagitavere praesidium. Haec et ab initio nascentis Ecclesiae saepe facta, et quotidie per loca fieri, nemo fere est qui dubitet.
5.2.4
Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar, etc. Ephod est, ut supra meminimus, sacerdotale indumentum, quatuor insignissimis auro interlucente coloribus, duobus in utroque humero lapidibus pretiosis, et duodecim patriarcharum nominibus sacrosanctum, quod significandis sublimium virorum sensibus decentissime convenit. Confugientes namque ad Christi gloriam magis magisque praedicandam, hi qui multas pro illo martyrium passis carnificum persecutorumque manus evaserint, sensus et praecordia secum quatuor excellentioribus charitate interfulgente virtutibus sublimia, in adversis et prosperis pretioso discrimine temperata, et praecedentium Patrum verbo exemploque docta simul ac munita deferunt. Et bene fugiens ad David ephod secum habito sacerdos non ascendisse, sed descendisse memoratur, juxta illud quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Verum quia crescente fidei devotione, crescit et odium perfidorum, superno videlicet agente judicio, ut et integros in fide tentatio examinans clariores reddat, et eadem simulatores suae levitatis arguat, recte subjungitur:
5.2.5
Et praecepit Saul omni populo, etc. Augescente enim statu Ecclesiae, non defuere suis quique temporibus adversarii, qui patientiam sapientiamque ejus, Domino permittente, probaturi, gravissimo eam certamine pulsarent; ipsum pariter Dominum in ea et viros ejus, id est, fortes quosque propugnatores Evangelii ejus impia obsidione capere, ac de medio tollere quaerentes, nec tamen unquam ad perfida suae malitiae vota pervenientes.
5.2.6
Quod cum rescisset David, quia praepararet ei Saul clam malum, etc. Applicato per Abiathar ephod, David consuluit Dominum, si venturus sit ad eversionem Ceilae Saul, et si tradituri se cives ejus. Unde datur conjici quo ordine supra Dominum consuluerit, id est, applicata ad se sacerdotali veste, et sic ex ore sacerdotis Domini responsione quaesita, et hunc fuisse morem consulentium Deum id temporis, eorum duntaxat qui arcam Domini accedere nequirent. De hac namque scriptum est: Inde loquar ad te, de medio scilicet propitiatorii et duorum cherubim. At ubi comperit David et superventurum hostem, et infidum sibi hospitae urbis suffugium, egressus cum viris suis quasi sexcentis applicatis ad se, huc illucque vagatur incertus. Sancti quippe, summi videlicet membra regis, per viros egregiae virtutis et doctrinae sanctarum Scripturarum quaerunt, quomodo se habeat status Ecclesiae novissimis temporibus; discuntque per Scripturas venturum ad subversionem ejus Judaeae gentis imperium; virosque Ceilae, id est, mentis inquietae, et sibimet, non Creatori vivere volentes, fidem, qua initiati sunt, ocius esse prodituros. Egredietur Christus a talibus, nec mansionem apud eos facit. Egrediuntur et doctores spe atque opere perfecti. Sex quippe opera, centum spem aeternorum, viri perfectionem designant. Deserunt namque tepidos, ne non servaturis loquendo amplius laedant, in exemplum historiae quae David facta describens adjungit:
5.2.7
Surrexit ergo David, etc. Vae autem animae illi, vae civitati, quam sermo Dei relinquens, huc illucque vagatur, incertus ubi, in cujusve pectore sedem requiemque capessat. Vulpes, inquiens, habent foveas, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet; et hoc est quod alibi dicit: Verumtamen Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra? Sane notandum quod haec generaliter ad omne tempus Ecclesiae, cui nunquam falsi fratres desunt, sed specialiter ad novissima tempora, quibus amplius abundabunt, possunt typice referri, quorum levitati ac perfidiae ipsum etiam nomen Ceilae convenit. Dicitur enim ad fundam jacta, sive suscitans eam, aut tollens sibimet. Et quidem quare anima falsi Christiani instabilis nimirum et erronea ad fundam jacta vocetur, exponit mulier sapiens, quae in typo Ecclesiae manu forti ac desiderabili suo loquitur dicens: Porro anima inimicorum tuorum rotabitur in impetu et circulo fundae. Cur autem infideliter fidelis suscitans eam, haud dubium quin persecutionem recte nuncupetur probat ille traditor, qui de numero discipulorum Christi, numero additus persequentium, hactenus in Ecclesia suae pravitatis haeredes habere non desistit. Porro tollens sibimet qua ratione dicatur, manifestant qui scientiam fidei sibi specialiter usurpantes, ab unitate catholica se segregare non timent.
5.2.8
Nuntiatum est Sauli quod fugisset David de Ceila, etc. Dissimulant hostes fidei eos persecutionibus onerare, quos sponte fidem deserere cernunt. Sed et ipse adversarius antiquus acrioribus tentationum flagris fatigat eos quos sibi fortes fide et actione repugnare contuetur, aut quos vel inertes in fide, vel prorsus infideles sive apostatas videt, hos quasi proprios, et sibi per omnia subjectos, quieto jure possidere contentius, nullis saepe, vel certe rarioribus irae, superbiae, fornicationis, et invidiae, caeterarumque talium passionum tentamentis infestat.
5.2.9
Morabatur autem David in deserto, etc. Dimissis Christus his qui fidem verbo tenus suscipiunt, moratur potius in eorum pectoribus firmissimis qui in ariditate saeculi praesentis sitiunt ad Deum fontem vivum, quando veniant et appareant ante faciem Domini. Manet libenter in eis quorum cor excelsum illecebris mundi remotum, et felici solitudine secretum, in defectivo gaudet germine ac flore virtutum. Ziph namque flos sive germen interpretatur.
5.2.10
Quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus, etc. Ab initio nascentis usque in finem, et impii Christum piorum cordibus auferre satagunt, et ipse pios, ne unquam ab impiis expugnentur, defendit, cum quibus se mansurum promisit omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Et alibi: Cum transieris, inquit, per aquas, tecum ero, et flumina non operient te.
5.3.1
LIBER QUARTUS. CAPUT II. Jonathan et David percutiunt foedus coram Domino, et Ziphaeis prodentibus venit Saul contra David; sed ne eum capere queat, acrior occurrendi Philisthaeis necessitas obstat.
5.3.1
Et vidit David, quod egressus esset Saul, etc., usque ad id quod scriptum est: Propter hoc vocaverunt locum illum petram dividentem. Haec lectio mystice signat, persequentibus Ecclesiam perfidis, quanta devotione socios Christi fideles, quanta sub Deo fratres impietate fidei adversarios adjuvent, quo denique miraculo suos Christus ab ipso nonnunquam mortis articulo pius Redemptor eripiat. Et vidit, inquit, David, quod egressus esset Saul, ut quaereret animam ejus.
5.3.2
Porro David erat in deserto Ziph in silva. Vidit Dominus, cujus oculis nuda et aperta sunt omnia, quod egressus esset ab interna sui custodia coetus perfidorum, ut quaereret persequens ecclesiam fidelium ejus, quorum est cor et anima una. In deserto porro ipse manebat, in Ecclesia de gentibus assumpta, quae pectora virtutum variantium germine gravida quasi ligna solet generare fructifera; de quibus Psalmista aedificandam post captivitatem domum remissionis et vitae decantans: Tunc, inquit, exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini, quoniam venit. Quae nimirum ligna late fructificantis Ecclesiae, tanto altius bonorum operum flore sive germine( utrumque enim Ziph interpretari dicitur) spiritualiter fecundata praeeminent, quanto hujus mundi studiosius gaudia cuncta deserunt.
5.3.3
Et surrexit Jonathan filius Saul, et abiit ad David, etc. Et proficiens inter adversa persecutionum columbinus et simplex electorum animus, de ipso saepe persequentium numero ad fidei gratiam vocatus, virtutum crescentium passibus appropiavit ad Christum, et confortavit operarios, id est, doctores verbi ejus, in divino semper in opportunitatibus adfuturo praesidio.
5.3.4
Dixitque ei: Ne timeas, etc. Etsi falsam Jonathas sententiam de se ipso sub David regnaturo protulit nescius, utpote homo, fati sortisque futurae, verumtamen juxta mysticos sensus Christi et Ecclesiae gaudia pandit. Verum regno illi inviolabili, ad quod et ipse pertinet, testimonium perhibuit, asserendo hostes non esse timendos, qui ad exstinguendum fidei et veritatis imperium nequaquam pertingere possint, imo et ipsum, cujus multiplicabatur imperium, pacisque non erit finis, super electos angelos atque homines perpetuo regnaturum; et eos qui fideliter illum totoque ex corde dilexerint, proximos illi per omnia in ejusdem regni arce futuros. Prostratis et devictis eorum inimicis, Christi quoque pedibus et ejus imperio prorsus subjectis, dicente Paulo: Oportet illum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus ejus; novissimis autem inimica destruetur mors. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus; cum autem dicat: Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit sibi omnia, hinc perspicuum est quae ab ipso desciverunt potestates inanes et vacuas Christum redditurum, praefixurumque tropaea in victore signum contra salutis nostrae aemulos, quos longe ante jam sua morte devixerat, sicut scriptum est: Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse participavit eisdem, ut per mortem suam ipse destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum. Textus: Sic percussit, et caetera.
5.3.5
Percussit igitur uterque foedus coram Domino, etc. Percutiunt invicem foedus Dominus et fideles, ut ipsi videlicet sequantur eum, et ille vitam aeternam det eis; et hoc coram ipso divinitatis conspectu, in cujus fide nos vivere jubet, et ad quam videndam nos suspirare suadet, adjuvat. Manetque Dominus in Ecclesia multiplici populorum nemore condensa, omnibus diebus ad consummationem saeculi. Singuli autem fidelium, peracto orationis vel exhortationis, vel alterius cujuslibet oblatae Domino devotionis officio, revertuntur ad conscientiam suam, quatenus, ab exteriori actione vacantes, licentius se ad tempus in cunctis quae acta a se vel agenda sunt pensent, liberius ab his quae male acta sunt purgent, perfectius ad ea quae bene agenda sunt accingant; tales siquidem scientes dicere cum propheta: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? merito etiam cum Jonathan columbae donum vocari, imo et cum apostolo Petro filii columbae possunt cognominari.
5.3.6
Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa, etc. Ascendunt saepe falsi fratres, dimisso suarum germine ac flore virtutum, ad superbos fidei hostes contra Ecclesiam juvandos, et detestantes simplicitatem fidelium, quodammodo persecutoribus dicunt: Nonne Christus habitat apud nos per fidem in cordibus gentium tutissimis? Nec vacat quod dicitur in colle Hachilae, id est, suscipientis eam. Ubi enim putandum est gratius manere spiritum Christi quam in celsitudine mentis firmiter suam fidem suscipientis? quae est ad dexteram deserti, quia propter dexteriora, id est, aeternae vitae gaudia, mundi pompam deserit. Nam qui temporalis et terrenae mercedis intuitu saeculares declinat illecebras, non ad dexteram deserti, sed ad laevam potius divertisse dicendus est, ubi non desiderabilis rex noster, sed hostis consuevit habitare detestabilis. Et haec omnia Sauli dicunt Ziphaei, cum vel mysteria fidei, vel ipsos ejus cultores aliqui falso fideles apertis persecutoribus produnt, animoque perverso, a quibus fidei agnitione distant, ejusdem fidei odio concordant; et quo interius arcana Christi, quasi David latibula, cognoverunt, eo nequius illos qui deforis Ecclesiam expugnare moliuntur adjuvant.
5.3.7
Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, etc. Benedictionem sibi Judaeis suisque fautoribus promittunt a Domino futuram, cum, aemulationem Dei habentes, sed non secundum scientiam, nomen Jesu Christi Filii Dei, vel odiis insequuntur, vel armis. Et sicut alibi de eis eorumque complicibus ait Dominus: Quia venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur se obsequium praestare Deo. Sed vae benedictionibus eorum, qui insidias explorantes contra Ecclesiam, vel saltem contra unumquodlibet Ecclesiae membrum, ut scandalizent aliquem de pusillis Christi, vicem persequentium dolere probantur. Vae his qui ad florem illum de radice Jesse ascendentem nomine tenus pertingentes, tota jam mentis intentione arescentia citoque pereuntia praesentis vitae commoda quaerunt; illius benedictionis obliti, qui ab omnibus spectanda et speranda est, de qua scriptum est: Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israel, benedixit domui Aaron. Utrosque autem benedicens, benedixit omnes timentes Dominum. Quaeris: Quos utrosque? Respondetur, pusillos cum magnis, hoc est, domum Israel cum domo Aaron; eos utique qui ex ipsa gente crediderunt in Salvatorem Jesum, quia non in omnibus illis bene placuit Deo; sed si quidem illorum non crediderunt, nunquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Neque enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae; neque qui semen sunt Abraham, omnes filii; sed, sicut scriptum est, Reliquiae salvaene factae sunt? Quo Esaiae oraculo Judaeorum nonnulli sic hanc coelestem benedictionem consecuturi praedicuntur, ut eorum major pars sit excaecata; quorum typum et figuram praetulit Saul a Deo reprobatus, et in eorum locum suffecti fuere gentiles: Accesserunt enim oves quae non erant de hoc ovili, ut fieret unus grex et unus pastor; accessit fides omnium gentium, et crevit numerus non solum sapientum antistitum, sed etiam obedientium populorum; quibus Dei benedictiones non paucae sunt repromissae, sicut dictum est: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo; benedixit autem nos Deus, non in una benedictione, sed in cunctis. Non quo omnes omnia consequamur, sed dum singuli vel singulas vel plures habemus ex omnibus, omnes per singulas possideamus. Et non in terrenis benedictionibus, Judaeorum instar, de quibus dixit Isaias: Si audieritis me, bona terrae comedetis, sed in spiritualibus. Sunt quippe terrenae benedictiones, habere quempiam liberos; affluere opibus, honore et sanitate gaudere; quae terrena benedictio usque ad irrationabilia jumenta descendit, dictum est quippe de illis: Benedixit eis Dominus, et dixit: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Spirituales vero benedictiones in coelestibus sunt, quia terra benedictionem non capit spiritualem. Siquidem et benedictiones illae quae in Levitico Dei praecepta servantibus promittuntur, verbi causa, externis gentibus fenerare, plena esse horrea frumentis, benedictos esse in urbibus, benedictos in agris, et his similia, non videmus expleta in prophetis, qui in melotis et in pellibus caprinis erraverunt, egentes, angustiati, afflicti; quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis, et cavernis terrae. Spiritualiter ergo accipienda sunt omnia; et spiritualia non in terrenis locis, sed in coelestibus exspectanda.
5.3.8
Quod si etiam in terra se abstruserit, etc. Terra est fructifera fidei operibus mens electorum; quam visitante et inebriante Deo, ac multiplicante, perscrutari eam jactat superbissimus perscrutator, quia non solum in publico operis sive confessionis, sed et in ipso fidei et dilectionis intimae secreto suis cultoribus Christum tollere possit. Quod si etiam, inquit, in terra se abstruserit, perscrutabor eum in millibus Juda. Ac si patenter dicat: Quod si ad tantam paucitatem sive paupertatem Christianorum populus per nos minoratus devenerit, ut, subtracta fiducia praedicandi, sua solemnia celebrandi, palam conventicula cogendi, saltem quod Christiani sint profitendi, vix in ipsis pectorum latebris Christum quasi abditum colere praesumpserint, et illinc eum paulatim abundante persequentium simul et explorantium copia exterminare catagam. Sunt mihi namque innumera Juda, id est divinae laudationis sive confessionis agmina, quibus universa eorum qui aliter sapuerint temere coepta facile restinguam. Quod etiam simpliciter accipi potest, quia nonnunquam Christiani et de cryptis ac latebris extracti ad mortem sint pro Christo suscipiendam protracti.
5.3.9
At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul. Recte insidiantes David Ziphaei ante Saul dicuntur abiisse in Ziph, quia nimirum schismatici vel haeretici, quo vicinius Judaeis aut paganis, utpote intus admissi, eo nequius, et quasi priores Ecclesiae fructum deflorant. Quod et temporibus Antichristi Judaeis majorem caeteris persecutionem moventibus, in Ecclesia maxime futurum, et quotidie factum utinam nesciremus. Denique Judas quo interius susceptus est, quo dux et notus Domini effectus, simul cum illo dulces capiebat cibos, eo potentius contra eum levavit calcaneum suum.
5.3.10
David autem et viri ejus erant in deserto Maon, etc. Maon interpretatur habitaculum. Jesimuth adducens mortem. Plerumque autem fideles Christo duce potiti aeternam gaudent patriam sitire, quod inaquosa deserti loca significant; supernae beatitudinis ardent habitatione suspirare, quod vocabulum Maon, id est Hab insinuat; aeternam norunt vitam de illata pro Deo morte sperare, quod dextra Jesimuth figuraliter exprimit. Sed necdum vastos terrenarum cogitationum perfecte campos transcendere possunt. At ubi turbo persecutionis ingruerit, mox totam se mens abjectis mundi hujus omnibus ad munitissimam fidei petram humiliata recolligit, statutisque super hanc petram pedibus, ac directis gressibus, dulcius jam in coelestibus animo spatiari, et canticum novae spei ac laetitiae ardentius dicere flagrat, quod est post arreptum petrae praesidium David et socios ejus versari in deserto Maon. Idem quippe desertum Maon, idem habitaculi, non solum desiderium perpetuae mansionis propter exusta calore ardua designat; sed et propter hoc quod desertum a deserendo nomen accepit, ipsam supernae quietis habitationem, quam dudum homo deserunt[ deseruit], indicat. Denique in Evangelii parabola, Pastor bonus, relictis in deserto nonaginta novem ovibus, vadit quaerere unam quae erraverat. In quo nimirum deserto David duce versatur, qui Christi gratia praediti dicere possunt: Nostra autem conversatio in coelis est.
5.3.11
Quod eum audisset Saul, persecutus est David, etc. Haec ad Judaeum persecutorem specialiter respiciunt, qui, audita fide et devotione credentium, persequitur eos in terris, qui tota mentis intentione coelos aspectent, credens ipse Christum in carne venturum, quem illi jam venisse didicerant. Hoc est enim Saulum ad latus montis ex parte una incedere, David autem et viros ejus in latere montis ex parte altera mansisse; hos a Christo vacuos, quasi ad Christum adhuc incarnandum spe perversa properare; illos auctore Christi gratia jamdudum sacramenta fidei Christianae, quibus salvarentur, accepisse. Ipse est enim mons domus Domini praeparatus in vertice montium, super quem civitas posita non potest abscondi. Nec mirum, si desperent se carnaliter hostes evadere posse, quibus non est dictum: Nolite timere, quia non occidemini ab inimicis; sed, Nolite, inquit, timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Qui tamen nonnunquam desperati, et ad praesens eruuntur ab inimicis, sicut pueri tres de fornace, Daniel de lacu leonum, sicut Paulus et Silas, et ipse apostolorum princeps: sed et alibi, omnes simul apostoli de carcere; sicut denique multi deinceps martyrum magnae in Christo et Ecclesia laudis et gloriae. Unde recte subjungitur:
5.3.12
Itaque Saul et viri ejus in modum coronae cingebant David, etc. Protegente namque suos fideles Domino Salvatore, saepissime qui propter timorem Dei noluerant, humanae tamen pacis aut commodi alicujus intuitu compulsi sunt ab eorum laceratione quiescere. Propter hoc rectissime fides Christi, super quam aedificata ejus Ecclesia, portis inferi praevalet; petra dividens appellatur, quia et suos plerumque desperatos in praesenti mirifice defendit, et in futuro sperantes a conturbatione hominum perpetua remuneratione discernit. Verum haec sive modernis temporibus acta, seu futuris sub Antichristo crediderimus agenda, videat lector, nec sine lacrymis rem lacrymis dignam contempletur, quantum Ecclesiae status ad pejora quotidie, vel, ut mitius dicam, ad infirmiora gerenda devolvatur. Nobe civitas propter susceptum David cum suis omnibus martyrium passa est, quod est terram bonam fructum per patientiam reddere. Ceila cum suis civibus per David ab hoste salvata, imminente persecutionis articulo, salvatorem suum, quia prodere non timuit, amisit; et hoc est auditum verbi semen cum gaudio suscipere; facta autem tribulatione propter verbum, continuo scandalizari. Ziphaei morantem prope David comperientes, non solum non ad se invitare, sed et sponte prodere, nec quidem propter periculum vitandum, verum propter amicitiam Saulis nanciscendam, vias ejus explorare, et gressus evertere ac supplantare meditantur; et hi sunt qui juxta memoratam Domini parabolam audiunt quidem verbum, sed sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. Neque haec ita prosecutus sum, quasi non et hodie multos existere, multos semper exstituros perfectos in fide et veritate crediderim; sed quod maxima in parte viderim jamjamque instare tempora quae olim praedicta sunt, in quibus, abundante iniquitate, refrigescat charitas multorum. Hujus lectionis et Ziphaeorum proditionis meminit quinquagesimi tertii Psalmi titulus, ita se habens: In finem, in carminibus, intellectus David, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saul: Nonne ecce David absconditus est apud nos? Quem, ut breviter exponam, in finem, in Christi personam psalmum dictum significat. Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti. In carminibus, in magna angustia, licet Psalmistae laetitia eumdem canticum declarat juxta eum qui dixit: Sed et gloriamur in tribulationibus. Semper enim, ni fallor, psalmi qui in carminibus inscribuntur exsultationem canentis inter adversa denuntiant. Intellectus David ostendit illum David angoribus obsessum, sed et inopinate liberatum, intellexisse quod corpus veri David, cujus et ipse membrum erat, esset ab iniquis passurum, quanta sui gratia Redemptoris, et ad praesens saepe liberandum, et semper coronandum in futuro. Quod autem in ejusdem psalmi capite dicitur: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me, hoc est quod in hac lectione David refugium petrae petit. Et haec propter auspicium ereptionis petra dividens appellatur. Bibebant enim patres de spirituali consequenti eos petra. Petra autem erat Christus.
5.4.1
LIBER QUARTUS. CAPUT III. David in spelunca solitudinis Engaddi oram chlamydis Saul praecidit, qua ostensa eum ad confessionem sui sceleris permovet. Moritur Samuel, et David in desertum Pharan descendit.
5.4.1
Ascendit ergo David inde, etc., usque ad id quod scriptum est: Consurgens autem David descendit in desertum Pharan. In hac lectione Dominus absconsa a sapientibus et prudentibus sua dona parvulis revelat; mortis claustra subiens, mox eadem resurgendo destruit; Judaeos adempto ex parte regno carnali, per discipulos ad poenitentiam vocat. Nec mora, deficiente legis umbra, desertis diu ferisque gentium cordibus in veritate Evangelii colendus infertur. Fugiens namque David insidias Saulis, et infirma Ziphaeorum praesidia deserens, ascendit et habitat in locis tutissimis Engaddi, quae interpretatur Fons haedi. Fugiens Dominus superba non credentium Judaeorum praecordia, dimittens et ea quae coeptos virtutum flores ultro relinquere non dubitant, ascendit ad quasi superiora, et inhabitat corda humilium spiritu; quae confessa jam suae scelera foeditatis vivifico fonte Salvatoris abluerant, ut sic de haedis in agnos felici mutatione transirent. Meminit hujus loci Ecclesia, in Canticis canticorum loquens: Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Videlicet aperte dicens: Quia sicut botrus insulae Cypri caeteris esse praestantior, ita gratiae mei Redemptoris incomparabili studiorum spiritualium ardore mentem solet debriare quam coeperit. Et hoc in illis solum populis qui, in remissionem peccatorum fonte baptismatis innovati, fructifera bonae actionis norunt gaudia propagare. Vineas autem Engaddi, balsami, cujus locus ille ferax est, arbores nuncupat. Quarum cortice inciso destillans humor ille, lacrymis pulcher rorantibus, et chrismati conficiendo aptissimus, quam virtutibus significandis sit accommodus, manifestissime liquet.
5.4.2
Cumque reversus esset Saul, etc. A persequendo Philisthaeos Saul repente ad investigandum David occidendumque sinistra mente revocatur; a justo, quo hostibus obviabat, ad injustum, quo et civem feriat, certamen arma convertit. Sic nimirum Judaei increduli, dum, verbo Scripturae sanctae praediti, nonnulla saepe contra idola variosque gentium disputando certant errores, repente miseri contra Christum Christianamque religionem verborum infidelium jacula retorquent. Dumque eum cognoverint publicanos et peccatores per undae salutaris ablutionem purgatos, atque ab illecebris saeculi jam secretos ad se admisisse, quod est typice David in deserto Engaddi manere, abscondunt statim tendiculas contra insontem frustra, deglutire quaerentes eum, sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum. Unde apte subjungitur:
5.4.3
Assumens autem Saul tria millia electorum virorum, etc. Sicut in bono ternarius numerus certi mysterii gratia poni consuevit, eos nimirum designans qui vel sanctae Trinitatis confessione gloriosi, vel fide, spe et charitate devoti, vel cogitatione, locutione et actione sunt perfecti, vel aliquid hujusmodi, ita et in malo exercitu cum ponitur, illos non immerito denuntiat qui his per omnia probantur agere contraria. Ideoque in hoc loco tria millia armatorum, cum quibus Saul ad persequendum David et viros ejus egreditur, illi sunt mystice accipiendi, qui triformi acie adversus Dominum et adversus Christum ejus, inania meditantes, id est, abeuntes in consilio impiorum, et in via peccatorum stantes, et in cathedra pestilentiae sedentes, cuncta beato viro gessere contraria; illi videlicet cujus in lege Domini voluntas, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Pergit autem ad investigandum David Saul, etiam super abruptissimas petras, quae solis ibicibus perviae sunt, cum deceptionis insidiarumque laqueos tendit Judaeorum regnum Domino; in summis etiam dictis ejus, quae perfectis solum auditoribus vix capacia restant. Ibices namque, quae sunt parva quadrupedia, nec nisi in petris manere ac parere norunt, et si quando etiam de altis saxorum cacuminibus ruunt, in suis se cornibus illaesa suscipiunt, humiles verbi Dei signant auditores, qui quanto minoris se meriti, sapientiae et virtutis conspiciunt, tanto magis fortia sanctarum Scripturarum praesidia, in quibus mente habitare, ac boni operis fetus ponere debeant, quasi petrarum ibices refugia quaerunt, et quidquid eis ruinae temporalis accesserit, in testamentis eloquiorum coelestium se sustentantes, quasi cornuum suorum exceptione salvantur. Meminit hujus animantis Dominus, et quam non contemnenda sit ejus figura, signavit ad beatum Job mystice loquens: Nunquid nosti tempus partus ibicum in petris?
5.4.4
Et venit ad caulas quoque ovium, etc. Inter persequendum Judaea pastorem magnum ovium Dominum nostrum Jesum Christum, ad conventicula quoque fidelium ejus discipulorum, qui se saevientibus quasi lupis oves offerebant, impetum nefandae quaestionis protelavit, si forte vel in ipsis aliquid unde magistrum reprehendere posset, inveniret. Unde illud: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet in sabbatis, et caetera.
5.4.5
Eratque ibi spelunca, etc. Spelunca haec dominici est figura monumenti, cujus ostium ingressus est Saul, ut purgaret ventrem, cum proceres regni Judaeorum abeuntes a Pilato, munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus, ut auctori vitae quasi resurrectionis iter occludere nitendo, diu conceptum intrinsecus decoctumque jam suae perfidiae mentis fetorem foras cunctis ostenderent. Porro Dominus in interiore parte sepulcri conditus latebat, latebant et viri ejus, id est, fortes eo tempore, fortiores futuri discipuli ejus, qui ubicunque Jerosolymitanae civitatis tunc temporis erant corpore, constat prorsus quia tota mentis intentione ac desiderio sedem tenebant monumenti, ubi solum quem diligebant sepultum jacere dolebant. Et quidem latebant in spelunca, quia quid devotionis et amoris erga injuste occisum haberent, eos qui occiderant omnimode scire nolebant. Vel certe viros David cum eo latuisse in spelunca, imo etiam cum eo resurrexisse ac processisse de spelunca, juxta illud intelligendum apostoli: Quia vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Et sicut praemisit, dicens: Quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis. per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
5.4.6
Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies, etc. Dixerunt Christo discipuli sui carnales, adhuc et animi servilis, cum crucifixi potentiam et crucifigentium vaesaniam cernerent: Ecce adest tempus, de quo locutus est Deus Pater ad te, per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum, positurum se omnes inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Haec autem animo toto, tametsi non verbo, dicebant, quicunque illorum perire cupiebant eos qui latrone dimisso, Salvatorem morte damnarent, quia probatum est in eo qui auriculam servo principis sacerdotum abscidit, nolens Dominum calicem, quem Pater dedit, bibere. Probatum in eis qui ignem de coelo super impios descendere quaerebant, nescientes cujus spiritus essent, quia Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. At ille congruo suae pietatis moderamine non occidit funditus improbos, sed regni illis habitum, haud parva ex parte subtraxit, ut vel sic confusi, ad agnitionem suae dementiae correctionemque venirent.
5.4.7
Post haec percussit David cor suum, etc. Dolebat Dominus humanam gentem, de qua carnem suscepit, miserationis affectu, quod exigentibus illius meritis demere cogeretur ei regalis quidpiam ornatus, malens hanc servata lege divina regnum hic et in futuro saeculo semper habere perpetuum. Denique videns civitatem peccatricem, flevit super illam dicens: Quia si cognovisses et tu, et caetera. Quibus abscisionem regni detestabilis, quam divina districtione justus futuram decernebat, humana pius miseratione deflebat.
5.4.8
Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, etc. Duas maxime ob causas David manum ab occidendo Saul, quamvis se inimicissime persequente, continuisse declaratur; quia videlicet eum et dominum suum, et regali meminit chrismate perunctum. Ubi primo regnum vel unguentum, quod et ipsum dominici semper videlicet inviolabilis regni ac spiritualis unguenti noverat praetendere figuram, digno veneratur honore. Deinde etiam nos moralibus instituit disciplinis, ne praepositos nobis, eos maxime qui sacris ordinibus insigniti sunt, quamvis nos injuste persequentes, verbi austerioris ense foedare, et vel ultimae superfluae actionis eorum quasi fimbriam vituperando decerpere praesumamus. Sed et si forte nos tale aliquid incautius egisse contigerit, mox dolendo cor percutere, et temerarium admissum studeamus poenitendo corrigere. Verum juxta coeptae explanationis ordinem, qua Saul Judaicum populum sive regnum, David vero Christum significare diximus, possumus intelligere quod eumdem populum sive imperium Dominum suum vocaverit Christus, eo quod ex illo formam servi sumere dignatus sit; Christum vero Domini, quod ei prae caeteris gentibus antiquitus gratiae spiritualis unctionem contulerit. Ideoque noluerit in eum mittere manum, qua funditus perderet iniquos; sed, quasi chlamyde detruncata regali, dispartitus sit eos a terra, et supplantaverit eos in vita ipsorum. Et sicut alius psalmus ait: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae. Disperge illos in virtute tua, et destrue eos, protector meus, Domine.
5.4.9
Et confregit David viros suos sermonibus, etc. Et confregit Dominus discipulorum suorum austeritatem, qua impios perire desiderabant, dicendo: Nolite judicare, et non judicabimini. Nolite condemnare, et non condemnabimini. Et alibi: Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum, caeteraque hujusmodi, et non permisit eos ut vindictam mox delinquentium, sed vitam potius amarent correctorum.
5.4.10
Porro Saul exsurgens de spelunca, etc. Surgentes dominici monumenti custodes, qui advenientis angeli timore prostrati, et facti fuerant velut mortui, ac fugientes a monumento, nihilominus coepta contra Dominum pravae conjurationis itinera peragebant, dicendo venisse discipulos ejus nocte, et furatos esse eum, illis dormientibus. Quod etiam de illis qui custodes monumento adhibuere potest recte intelligi; qui etsi servando monumento Domini gementes confusique discesserint, non tamen a persequendo fidem illius gressum propositi saevientis averterunt. Quibus utrisque a monumenti observantia deturbatis, et ipse Dominus suae resurrectionis, quam occulte induerat, gloriam suis paulatim revelare non tardavit. Atque hujus jam confirmata ac praedocta veritate, mox per eosdem clamore liberae praedicationis intonans, aversos a se suos persecutores benigne ad poenitendi remedium suique revocabat amorem. Quos dum primis humanitatis ac pietatis sibi reconciliaret alloquiis, nonnullos eorum post se respicere, id est, commissi in Deum sceleris poenitere perdocuit.
5.4.11
Et inclinans se David pronus in terram adoravit, etc. Et pronum pietatis suae pectus Salvator ad compatiendum subveniendumque terrenis infirmisque cordibus, per ministros sui sermonis ostendens, primus ipse exempla adorandi et reconciliandi Deo his qui illum jamdudum offenderant exhibuit. Dixitque ad populum Judaeorum per Evangelii praecones: Quare audis sermones humana sapientium, Scribarum, et Pharisaeorum loquentium: Jesus quaerit malum adversum te; si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum et locum et gentem. Ecce in tempore meae passionis tot miraculis apparentibus, viderunt quicunque vera videre potuerunt in te, quod tradiderit te Dominus in potestate mea, cum ad unam mansuetissimam meae responsionis vocem qua dixi, Ego sum, tanta armatorum manus tremefacta corruit, cum me crucifixo insolita coelum totum meridie caligo tenebrarum obtexit; me spiritum exhalante, terra tota commota, petrae conscissae, monumenta aperta, et innumera mortuorum sunt excitata cadavera. Meae denique resurrectionis teste angelo apparente, aeque et terrae motus factus immensus, et tui sunt exterritis ac mortuis assimilati custodes. Et quidem cogitavi ut si non poeniteres, occiderem te; sed pepercit tibi patienter agendo meae miserationis respectus, malens te acta poenitentia veniam salutemque mereri. Dixi enim: Non percutiam funditus, auferamque de medio gentem, quamvis peccatricem, et inimicam mihi, ex qua habitum servi, in quo totum mundum lucrifacerem, suscepi; quamque in patribus olim divina largitio singularis gratiae benedictione perfudit.
5.4.12
Quin potius, pater mi, vide, etc. Quin potius, inquit Dominus, popule mi, ex quo ad confirmandas promissiones patrum ut Filius hominis vocarer, et essem, ne me incarnari non piguit. Vide et cognosce terminum regalis habitus tui in potestate mea; quoniam cum praeciderem summitatem regni tui terrestris, multos ab ejus defensione, quae per arma, lites et bella geritur, ad fidei et religionis meae simplicitatem vocando, multos ob reatum perfidiae in manus hostium dando, nolui manum in te apertae ultionis extendere. Animadverte et vide quoniam non est in opere meo quidquam mali vel iniquitatis, meque illum esse cognosce, de quo propheta testatur: Qui peccatum, inquit, non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Quis enim ex vobis arguet me de peccato, qui mei nominis memoriam de terra viventium eradere insidiando conamini?
5.4.13
Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? etc. Israel vir videns Deum interpretatur. Quem ergo persequeris, inquit, popule, qui ad videndam divinae claritatis gloriam prior caeteris nationibus electus es? Quem persequeris? Illumne magnum ac vigilantissimum ovium sanctarum custodem, quem morti tradere non dubitasti, etiam post mortem sequi odiendo non desistis? Eum qui humanitatis habitu modicus, sed resurrectionis saltu velocissimus, tuis inter captandum manibus elapsus est, jam de coelo intonantem denuo te apprehendere posse stultus arbitraris? Et quidem ego non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet. Non absurdum videatur cuiquam canem mortuum vel pulicem Domini gestare figuram, cum et ipse alibi propter fragilitatem carnis, quam sine semine virili, virginea carne suscepit, dicat de se: Ego autem sum vermis, et non homo. Et propter resurrectionis gloriam, quam subito et citissime de morte ad vitam quasi saltu peregit: Et excussus sum, inquit, sicut locusta.
5.4.14
Et levavit Saul vocem suam, et flevit, etc. Et docente per apostolos Domino, levavit populus Judaeorum in eis qui erant praedestinati ad vitam aeternam, vocem suam in confessionem fidei, quam dudum negando in infima depresserat, et prisci contagia reatus dignis poenitentiae fletibus affluendo detersit, confitens Domini justitiam pariter et bonitatem; nec non et suae commemorans errata malitiae, quod ipse quidem totius auctorem bonitatis morti ferox tradiderit: ille autem morti datus injuste, cum sit omnipotens, mortificatores ad vitam reservare quam perdere maluerit.
5.4.15
Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, etc. Vox haec poenitentis est populi Judaeorum, et a Christo quem recognovit salutis aditum quaerentis. Et nunc quia scio certissime, quod tu sis ille de quo dictum est: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis, habens in ditione tua regnum illud in quo mundi corde Deum sine ullo beatitudinis fine videbunt, confirma, quaeso, fidem quam donasti tuorum largitione sacramentorum, tuisque donis coelestibus ipsam in me fidem augmenta, quatenus, accepto pignore Spiritus, fiduciam habere queam, quod progenitam ex meo corde stirpem operum post absolutionem corporis ab aeterno salves interitu. Neque auferas nomen meum de domo supernae habitationis, quam patribus meis, qui te per legem fideliter et amanter exspectavere venturum, donare digneris. Haec autem et hujusmodi confessionis verba fundentibus nonnullis Judaeorum, annuit Dominus juste illorum petitioni, et imbutos Evangelii sacramentis, de catechumenis eos et competentibus fecit esse fideles.
5.4.16
Abiit ergo Saul in domum suam, etc. Abiit populus Judaeorum in eis qui apostolis docentibus resipiscere a perfidia potuerunt, ad curam suae intrinsecae salutis operandam. Porro ipse Dominus et praedicatores ejus, scientes ex eodem populo plures contra fidem bella moturos, relictis imis et terrestribus, ad tutiora mox et celsiora loca, id est recte creditura, fortiter perseveratura, Samaritanorum gentiumque proximarum corda illustrando conscenderunt. Meminit hujus lectionis, quodque ad Christum spiritualiter referenda sit edocet, quinquagesimi sexti psalmi titulus, qui ita inscribitur: In finem, ne disperdas David, in tituli inscriptione, cum fugeret a facie Saul in speluncam. Qui quidem duobus verbis, quasi de David scriptus videtur; sed duobus aliis, quia veraciter totus Christum signet, aperit. Quod enim dicit, Ne disperdas David, videtur prohibere ab inimico insidiante disperdi eum qui fuerat a Domino promissum praeparatus ad regnum. Et quod in clausula subjungit: Cum fugeret a facie Saul in speluncam, ipsi temporis articulo, quo disperdi posse putabatur, arridet. Verum quod in principio ponitur, in finem, ad illum cuncta referenda praemonet, qui nobis omnium restat perfectio bonorum, quia cum ad ipsum venerimus, nil ultra quaerere opus habemus. Quodque in sequentibus inseritur, in tituli inscriptione, ipsum dominicae passionis titulum, quem Hebraice, Graece, et Latine Pilatus scripsit, exprimit; qui et ipse in figuram regni inviolabilis nulla vel ab eo qui scripsit potuit ratione disperdi. Sensus ergo totius tituli iste, praecipientis Judaeis ne se Christi vel etiam occisi ac sepulti gloriam tollere posse suspicentur: In finem ne disperdas David, in tituli inscriptione, cum fugeret a facie Saul in speluncam, in eum qui finis legis est ad justitiam omni credenti; psalmum cantatum intellige, ne disperdere quaeras Christum in auferendo vel imminuendo regnum ipsius, quod tituli veracis inscriptione signatum est, etiam cum videas eum insistentibus impiis per mortem monumenti claustra subiisse; atque nimirum claustra a facie fugit persequentium, ne eum ultra persequendi, vel saltem videndi haberent potestatem. Sed et ipse psalmus, juxta tenorem hujusce lectionis, passionem, sepulturam resurrectionemque dominicam, necnon et fidem gentium, quae et ipsa praesentis in fine lectionis mystice continetur, aperta simul et idonea testificatione decantat, ubi inter caetera de passione triumphali: Dedit, inquit, in opprobrium conculcantes me. De sepultura et resurrectione: Animam meam eripuit de medio catulorum leonum, dormivi conturbatus. Quae tamen conturbatio melius in membris ejus intelligitur, necdum plene resurrectionem ejus in sepulcro dormientis credentibus. Item de resurrectione: Exsurgam diluculo. At de gentibus illo inspirante et cooperante credituris: Confitebor tibi in populis, Domine, psalmum dicam tibi inter gentes. Sed et damnationem gentis Judaicae, quam abscisio chlamydis Saul in hac lectione signat, memoratus psalmus ita describit: Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam.
5.4.17
Mortuus est Samuel, etc. Defecit Evangelio coruscante futurae praedicatrix umbra veritatis, nec sine dolore subtrahi potuit populus a consuetarum ritibus caeremoniarum quos divinae legis institutione non dubitabat fuisse collatos. Unde Jacobus ad apostolum Paulum loquens: Vides, inquit, frater, quod millia sunt in Judaeis, qui crediderunt, et omnes hi aemulatores sunt legis. Attamen paulatim cessante in Ecclesia Judaizandi consuetudine, quasi frigescentia prophetae membra humanis abstracta conspectibus, in domo sua in Rama, id est, in excelso conduntur; quia dum exterius celebrari legis sacramenta desierant, cuncta interius in Christo et Ecclesia coeperunt quaerenda intelligenda probari. Domus quippe prophetae, ecclesia credentium est, et haec in illo sita excelso, de quo scriptum est. Et ipse fundavit eam Altissimus. Et alibi: Quia excelsus reputatus est ipse.
5.4.18
Consurgens autem David descendit in desertum Pharan. Pharan interpretatur onager, sive frugifer, aut ferocitas eorum. Cessante ergo prophetiae typo, et in Rama, id est in Christo, ut dictum est, et Ecclesia consummato, relicta Judaea, fidei veritas gentes diu feras, et indomabilis animi, sed jam nunc justitiae fruge fecundandas adire dignata est. Nec solum propter nomen agreste vel ferum, sed et propter incolas diros ac feroces Pharan gentibus significandis aptissime congruit. Narrat enim Scriptura Ismaelem, a quo genus duxere Saraceni, in deserto Pharan habitasse, illum videlicet de quo dictum est: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Cujus vicinitatem turbulentam horrescens filius liberae, id est, populus spirituali gratia renovatus, queritur dicens: Heu me, quod incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar, et caetera, usque ad finem psalmi, quae Saracenos specialiter adversarios Ecclesiae cunctos generaliter describunt. Sed ut etiam de ancillae filiis, id est, de huic saeculo servientibus populis Christus ad libertatem vocaret, hosque secundum Isaac promissionis efficeret filios, fugatos a superbis Judaeis, descendit in desertum Pharan, hoc est, humiliata gentilium corda, eisque suae gratiam pietatis infudit.
5.5.1
LIBER QUARTUS. CAPUT IV. Contemnentem de Nabal Carmelum David ferire disponens, uxoris ejus Abigail interventu et muneribus placatur. Quam post decem dies mortuo Nabal ipse accepit uxorem; accepit et Achinoem de Jezrahel, data uxore sua Michol Phalti filio Lais.
5.5.1
Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, etc., usque ad id quod scriptum est: Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David, etc. Haec lectio typice docet Synagogam damnatam principum doctorumque ejus malitia, a Domino salvatam, sed et ipsam postmodum, vocatis ad fidem gentibus, non parva ex parte rejectam; aliis quidem personis humilium salvationem, aliis autem rejectionem notans superborum. Erat igitur vir quispiam in solitudine Maon, id est, habitaculi. Erat coetus scribarum et Pharisaeorum in sanctae Scripturae studiis conversatus; quae singulari prae caeteris Scripturae virtute praedita, insuper omnes suos lectores mundo solitarios effici, hoc est, a concupiscentiis pompisque ejus separari, et seipsos dignum Deo habitaculum facere docet. Et possessio, inquit, ejus in Carmelo, id est, in agnitione circumcisionis; quia sermo legis, quam praedicabat, veram castigationem intelligi, non autem dedit perfici. Nam quod littera jubens ostendit, non ipsa, sed gratia juvans perfecit. Non ergo in perfectione, sed in agnitione consummatae castigationis Pharisaeus et scriba legalis habebat possessionem: Quia lex per Moysem data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est. Magnus autem nimis homo ille vocatus est; quia doctor memoratus, quamvis ex parte non parva terrenum sapiens, multum tamen antecellit omnes saecularis philosophiae praeceptores, qui ex toto divinae legis ignari, seipsis solum magistris in his quae docerent utebantur.
5.5.2
Erantque ei oves tria millia, etc. Erant commissae ad docendum scribis et Pharisaeis innocentes simul et poenitentes animae: hae fide, spe et charitate perfectae; illae prima fidei adhuc quae a timore inchoat, rudimenta sectantes.
5.5.3
Et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo. Accidit ut perfectiores quique auditores scribarum in agnitione castimoniae legales exterioris hominis actus deponerent, ut interior renovaretur de die in diem. Accidit ut populus omnis eisdem subditus, primitiarum decimarumque suarum quasi superflua sibi, et quae sine dolore amitti poterant, Domino vellera traderet.
5.5.4
Nomen autem viri illius erat Nabal, etc. Nabal stultus, Abigail dicitur patris exsultatio: et stultus erat legisperitus, qui habens clavem scientiae, ipse non introibat, et eos qui volebant intrare prohibebat. Patris autem exsultatio recte vocata est synagoga in eis, quibus dicit: Gaudete autem, quia nomina vestra scripta sunt in coelo. Erat namque in talibus prudentissima, ad intelligendum verbum fidei; et speciosa, ad agendum quae intelligere poterat. Porro magistri ejus duri non credendo, pessimi male vivendo, et malitiosi erant contra Dominum insidias machinando.
5.5.5
Erat autem de genere Chaleb. Erant magistri synagogae de discipulatu legislatoris. Super cathedram enim Moysi sederunt scribae et Pharisaei; qui quoniam caeteros tunc mortales, et humanae simul et divinae sapientiae gratia praeibant, non immerito Chaleb, id est, omne cor, potest appellari; vel quia Chaleb patriarcham fide ac virtute potentem legimus, possumus dicere quod augmentum damnationis sit infidelibus vita fidelium, a qua degeneravere, parentum.
5.5.6
Cum ergo audisset David in deserto, quod tonderet Nabal gregem suum, etc. Cum audisset Dominus in homine conversatus in mundo, quod periti legis auditores suos vel ad exonerandos se vitiis, vel ad sua pro Domino tribuenda, exercitationis congruae quasi forfice praepararent, misit discipulos suos fortissimos, videlicet denarii coelestis adipiscendi praecones, quorum in baptismate renovata fuerat, sicut aquilae, juventus, et dixit eis: Ascendite in agnitionem circumcisionis, apertis virtutum et doctrinae profectibus, arcem vos castimoniae spiritualis veraciter nosse et conscendisse monstrate: et haec agendo venietis ad ipsos legis doctores, et illis quoque Salutem ex meo nomine, qui Salvator appeller et sim, evangelizantibus superna in pace futuram, dicentes: Sit omnibus pax, quicunque in nomine Dei Patris credendo fratres Christi esse voluerint, sit etiam vobis pax in eamdem fidem pia societate conversis; imo et omnibus quos erudistis, et universis quae agitis pax. Illa videlicet pax, quae fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvit, inimicitias in carne sua.
5.5.7
Audivi quod tonderent pastores tui, etc. Et haec per apostolos suos Judaeorum primatibus locutus est Dominus, Audivi quod docerent discipuli vestri populum, qui iisdem nobiscum Scripturae sacrae pascuis utebantur. Nunquam eis molesti fuimus, sed quiete conversati ad omnes, insuper etiam jugum suave humilitatis, atque onus leve praedicavimus: nec aliquando periit aliquid de doctrina vel actibus eorum: omni tempore nobiscum fuerunt in agnitione circumcisionis, id est, quo spiritualem circumcisionem, sicut et nos, in altissimis eloquiorum divinorum verbis agnoverunt. Ubi subintelligendum est, perire potuisse aliquid de substantiis eorum qui sine David fuissent in Carmelo; id est, supervacuam in multis, neque ad salutem animae proficuam lectionem eorum qui, Scripturas legentes, Christum in Scripturis intelligere nescissent. Interrogate, inquit, innocentes quosque, ac veraciter et scienter humiles de vestra gente qualium est regnum coelorum; et indicabunt vobis quod Evangelii gratia non est litterae legis adversaria, sed in utroque Testamento justus ex fide vivit.
5.5.8
Nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis, etc. Quia, inquiunt, vos populum docetis, quod est intellectualem tondere gregem, curate ut etiam Christi discipuli praedicantes, in vobis gratiam fidei et bonae actionis inveniant. In luce enim gratiae singulariter bona praedicaturi venimus, adeo nimirum bona, ut et regnum coelorum inauditum mortalibus praedicet; et ad hoc universum genus convocet hominum, a qua etiam bonitate praecipua Evangelium Graece nomen accepit. Quodcunque obedientiae fidelis invenerit vestra virtus, doctoribus saluti vestrae servire gaudentibus, et de vestra stirpe progenito, veraciter manu forti ac desiderabili Jesu Christo libenter impendite.
5.5.9
Respondens autem Nabal pueris David, etc. Respondentes stulti principes Judaeorum praedicantibus sibi Christi discipulis, aiebant: Nos Moysi discipuli sumus, hunc autem nescimus unde sit. Et increverunt discipuli Jesu ad praesumptionem docendi, ita ut a nullo valeant superari, qui fugerant contemnendo legisperitos, multo se in scientia majores. Tollemus ergo nos sanctae dicta Scripturae, nobis specialiter ad docendum commissa, quae partim simpliciter legi et intelligi possunt; quod est, aquam bibi: partim diligentius tractari, ut sic intelligi valeant, debent; quod est panem frangendo ac mandendo comedi. Tollemus et facta patrum praecedentium, quae in auxilium vitae ac virtutis nostris auditoribus docendo praeparavimus, et dabimus doctoribus, a nostra prorsus religione ac fide separatis, qui ad sui dogmatis sensus sancta verba perversi transfugerent.
5.5.10
Tunc David ait viris suis, Accingatur unusquisque gladio suo, etc. Potest quidem intelligi gladius Spiritus, quod est verbum Dei; quo Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, ad debellandos infideles accinctus sit, quoties verbum Patris per Evangelium suum mundo patefecerit. Accincti et discipuli ejus, cum et ipsi idem praedicaverunt. Sed quia legitur in sequentibus: Abigail intercedente, prohibitus David ne feriret impios. Nunquam autem rogat Ecclesia Christum, ne incredulis salubre sui verbi vulnus infligat. Melius intelligitur hoc in loco gladius vindicta excidii, quae Judaeis post Domini passionem imminebat; quo nimirum gladio Dominus ipse, accincti et ministri verbi illius, non ipsi utique poenam peccatoribus irrogando, sed hanc peccatoribus, nisi poeniterent, futuram praedicendo. Cujus metu gladii occurrens Ecclesia Domino ultra annorum LX tempus ejus ictum intercedendo suspendit.
5.5.11
Et secuti sunt David quasi quadringenti viri, etc. Secuti sunt Dominum ad officium praedicandi quicunque prudentia, fortitudine, temperantia, et justitia perfecti poterant inveniri. Porro alii charitatis geminae perfectione contenti, magis elegerunt cum acquisitis Christo proximis quiete vivere, quam pro acquirendis aliis ad spiritualia bella praecingi.
5.5.12
Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris etc. Spernentibus verbum fidei primatibus Judaeorum, nuntiavit unitas Christi discipulorum subjectae illis Synagogae, et dixit: Ecce misit Jesus Christus apostolos, nuntios videlicet veritatis, divinis Scripturis instructos, ut benedictionem mandarent aeternam majoribus nostris, et aversati sunt eos. Homines isti, id est, Christi apostoli, boni apostoli, boni satis fuerunt nobis, regnum coeleste praedicando; et non molesti, onera legis cervicibus nostris ultra imponendo. Nec quidquam aliquando periit eorum quae gessimus omni tempore quo in eorum quam docent sumus fide conversati, in deserta a mundi illecebris, et quasi solitaria vita degentes. Omni, inquam, tempore, hoc est, sive legis adhuc ritibus observatis, seu revelatae et praedicatae jam gratiae celebratis mysteriis, quicunque se fidei Christi conjunxere, ab omni prorsus sunt perditione salvati. In auxilium docendi erant nobis, tam in obscuris Scripturarum investigandis, quam in apertis palam proferendis, omnibus diebus, quibus juxta eorum sensum vere evangelicum nostros instituimus auditores.
5.5.13
Quamobrem considera et recogita quid facias, quoniam, etc. Exposui, inquit, quid utilitatis et gratiae fides Christi habeat, et quanta duritia eidem principes nostri restiterint. Quamobrem considera et recogita, quo ordine declinata et vitata superborum malitia, qui noluere benedictionem, et prolongabitur ab eis, ipsa non solum iram ejus effugere, sed et benedictionem haereditatis accipere merueris; quoniam completa est malitia vindictae adversus principes gentis tuae, et adversus ipsam gentem tuam; qui occisis olim lapidatisque prophetis, ad complendam sui peccati malitiam, in ipsum etiam singulariter manu fortem prophetarum Dominum manus mittere non timuerunt, et ipsi sunt filii diaboli, Barrabam pro Christo Salvatore sibi eligentes latronem; ita obdurati sensibus, ut nullius doctorum spiritualium dicta capere possint.
5.5.14
Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, etc. Compuncta ad praedicationem apostolorum, festinavit Synagoga reconciliari Christo, quem a principibus suis cognovit offensum, tulitque suos auditores per legis jam litteram imbutos; et imposuit super humiles simplicesque verbi evangelici dispensatores, quorum ministerio vel intercessione perveherentur ad Christum: super eos videlicet qui dicere possent, Ut jumentum facti sumus apud te in terra, et nos semper tecum; et: Nos stulti propter Christum. Ducenti etenim panes sunt hi qui per ejusdem fidei et actionis consortium, ita sibi sunt mutuo foedere connexi, in tantum supernae devotionis igne confortati, ut nullatenus ab invicem valeant separari. Duo utres vini, qui geminae dilectionis virtute debriati, mortificari carne, vivificari autem Spiritu desiderant, et interius renovari de die in diem, ad percipiendum continendumque spiritualis gratiae mustum. Quinque arietes cocti, quidquid in suis sensibus superbum, et contra infirmiores proximos, quasi male cornutum deprehenderint, totum devota Deo mortificatione compressum, congruae conpunctionis solent flamma decoquere. Quinque sata polentae, qui memoratos corporis sensus spiritui subjugare, et humilitatis necessariae quasi mola norunt edomare; quae videlicet humiliatio vel contritio carnis, quia moderate, et nec minus nec plus justo debet exerceri, bene polenta haec sato, quae apud Hebraeos certa mensura est, unum et dimidium habens modium, comprehensa describitur. Centum ligaturis uvae passae signantur, qui continentia virginali gaudentes, insuper individuae charitatis ad invicem vinculis astringuntur, perfectissimamque angelicae castitatis pulchritudinem etiam in carne positi degustant. Passa quippe uva a vite, quae genuit excisa, cum suo quo plena est vino, ad majoris gratiae munus solet non contrita servari; et virginalis caro a communis Ecclesiae convictu arctiori continentiae ferro secreta, dulcorem in se maturae jam castitatis, quasi ad totius Ecclesiae gratiam Domino dilecta complectitur. Centum sane, quia coelestis et angelicae perfectionis mysterium signet, late omnibus claret. Ducentae caricarum massae sunt animae, quae suavitatem suae spiritualis et perfectae societatis etiam proximis docendo impertiunt, ut duplicata virtute duplicem mereantur et palmam. Quae cuncta per Abigail in David epulas missa sunt, cum diversis per legis doctrinam imbutos viros virtutibus, Synagoga baptizandos, et Evangelii sacramentis instituendos misit ad Christum.
5.5.15
Dixitque pueris suis: Praecedite me, etc. Praecesserant multi de Judaea viritim venientes ad fidem, secuta est post eos Synagoga. Prius namque dictum est: Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in id ipsum; ac postmodum Ecclesia quidem per totam Judaeam et Galilaeam, et Samariam, habebat pacem, et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione sancti Spiritus replebatur. Stultis autem principibus suis Synagoga credentium, ne eos ad pejora provocaret, mysterium suae credulitatis indicare detrectavit.
5.5.16
Cum ergo ascendisset asinum, etc. Cum se Synagoga cunctis fateretur stulto eatenus sensui servisse, at que ad initia fidei Christianae descenderet, quae ab infirmitate dominicae incarnationis incipiens, ad divinitatis agnoscendae solet celsa perducere, Christus et discipuli ejus descendebant in occursum ejus, ut conatus ejus praedicando juvantes, ab ipsis humanitatis ejus, quibus imbueretur, mysteriis, ad Divinitatis eam culmina summa subveherent.
5.5.17
Et ait David: Vere frustra servavi, etc. Ait Dominus, longam superbientium Judaeorum stultitiam detestans: Vere frustra tanto tempore dementibus meae gratiae munera caeteris prae gentibus obtuli, et reddidere malum perfidiae, persecutionis, et crucis, pro bono gratiae quam dedi. Tollam ergo nefandos de terra, ut usque in mane universalis judicii, nullus de progenie perversa dimittatur immunis. Quod ita dictum est, non ut Judaei omnes increduli ante diem judicii monstrentur esse morituri, sed ut digni per omnia morte et damnatione doceantur. Cui simile est quod, Core seditionem movente in deserto, Dominus Moysi loquitur et Aaron, Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam; et tamen illis intercedentibus ac dicentibus, Fortissime Deus spirituum omnis carnis, num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet? ira suspensa, et gratia est pietatis impensa. Sed et sequenti die, murmurante omni multitudine contra eos, Recedite, inquit, de medio ejus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Sed quod per justum judicium impios meruisse monstravit, piis intervenientibus misericordia mutavit. Ita ergo et hoc loco Dominus sub typo David, perfidi quid meruerint eos judicare detrectat, sicut sequentia lectionis hujusce spiritualiter intellecta monstrabunt. Nam sequitur:
5.5.18
Cum autem vidisset Abigail David, festinavit et descendit de asino, etc. Cum cognovisset Synagoga Christum, immo ipsa cognita esset a Christo, festinavit renuntiare priscae suae conversationi, quae habebat Dei aemulationem, sed non secundum scientiam; et humiliatione devotissima terram se cineremque testata, dominicae incarnationis coepit suppliciter adorare vestigia, vel pro se poenitente, ut suscipiatur a Domino, vel pro sua gente ac principibus incredulis, ne corporaliter feriantur exorans, aperta jam confessione, et impios ad poenam servatos aeternam, et Christi regnum perpetua in pace mansurum contestans, seque ad hoc potius pertinere posse cunctis animae votis obsecrans.
5.5.19
Ne ponat, oro, Dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal, etc. Pia humilitate commota synagoga credentium rogat Dominum, ne impios suos magistratus ac proceres ante punitionem extremi judicii usque ad internecionem deleat, ut quos pro suae stultitia perfidiae perennis exspectat interitus, his saltem ad modicum temporali gaudio liceat hac voluptate perfrui; seipsam simul humiliter excusans, sive potius flebiliter accusans, quod et ipsa tam tarde cognoverit tanti boni praecones, hoc est apostolos quos misit.
5.5.20
Quapropter suscipe benedictionem hanc, etc. Quoniam, inquit, impios justo judicio perituros esse non latet, obsecro, eos quos pie conversos tibi mancipandos, a te consecrandos, per te benedicendos obtuli, benigne suscipias, et tuis qui praecessere famulis ecclesiastica societate committas.
5.5.21
Aufer iniquitatem famulae tuae, etc. Amplius, inquit, lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me. Absque ulla enim dubietate credo et confiteor, quia, compressis ac devictis persequentium machinis, plebem tua fide consecratam Deus Pater longe lateque multiplicet, qui solus mundum a maligno principe salvare ac defendere sufficis.
5.5.22
Et cum benefecerit Dominus Domino meo, etc. Cum posuerit Deus Pater omnes inimicos tuos scabellum pedum tuorum, perpetuumque cum tuis electis intraveris in regnum; obsecro, me ad dexteram tui throni statuens, ejusdem regni participem facere digneris.
5.5.23
Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israel, etc. Credenti Synagogae gratiam Dominus ad Patris gloriam refert, benedicendum nobis eumdem semper laudandumque significans; ipsam quoque credentem, et in parte perfectionum etiam pro incredulis orantem, merita benedictione remunerat. Pariter ostendens, quam gratam ducat orationem, quae pro adversariis benevola mente fundatur.
5.5.24
Suscepit ergo David de manu ejus omnia quae attulerat ei, etc. Suscepit Dominus devotionem omnium credentium, quam manus, id est, operatio Synagogae praedicantis de suis ei filiis attulerat; monuitque benignus, ut post acceptam ab eo pacis supernae gratiam, ad conscientiam rediret, et qualiter sibi vivendum esset, sedula mente dignosceret.
5.5.25
Venit autem Abigail ad Nabal, et ecce erat ei convivium in domo ejus, etc. Post ostensum Domino suae devotionis affectum, Synagoga credentium venit videre vitam mentemque non credentium, si forte posset et eos ad fidem vocare: quos ubi legalium victimarum epulis saturos, genus se regale prae caeteris gentibus esse gaudentes, et, quod est gravius, contra verbum Evangelii insana quasi ebrietate vidit inflatos, tacuit aliquandiu sceleris admissi periculum, donec et ipsa Spiritus sancti luce magis magisque confirmata, liberior ad arguendum procederet, et ipsi coruscante palam Christi gloria evidentius ex tempore piaculum, quod in eum commiserant, agnoscerent, agnoscentes dolerent, dolentes abluerent. Verum illi agnoscentes reatum suum, non hoc poenitendo abluere, sed superbiendo maluerunt augere. Nam et ipsi apostoli, et quotquot resipiscebant a laqueis diaboli, ad Abigail, id est, Patris exsultationis personam, vel comites, vel dona pertinere non dubitantur.
5.5.26
Cumque pertransissent decem dies, etc. Mortem Nabal non aliud melius quam exterminium regni Judaeorum superbissimi, eversionem templi, et cessationem observationum legalium possumus intelligere. Denique pertransitis decem diebus factum est, quod ad consummationem legis, quae in decalogo data est, pertinere nemo est qui dubitet.
5.5.27
Misit ergo David et locutus est ad Abigail, etc. Misit Dominus praedicatores, ut perditis Romanorum gladio cum suis sequacibus perfidis Synagogae primatibus, ipsam in his qui remansere reliquiis, ad spirituales ejus nuptias invitarent.
5.5.28
Quae consurgens adoravit prona in terram, etc. Consurgens ad exercitium boni operis synagoga tunc temporis credentium, primum dat suae credulitatis indicium, Christum adorare ut Deum; dehinc promittit se humillimo famulatu opera servorum ejus terrena sorde polluta, et primo baptismatis unda, et post intercessionis exhortationisque suae gratissimo fonte diluere. Juxta quod ipse lotis ejus vestigiis insinuat: Quanto magis, inquiens, vos debetis alter alterius lavare pedes.
5.5.29
Et ascendit super asinum, etc. Secuta nuntios verbi dominici synagoga fidelis, quo plus appropiat donis ei percipiendis, eo certius suam stultitiam, tarditatem, et immunditiam cognoscit. Quod etiam de unaquaque anima fideli recte potest intelligi, quae ascenso asino etiam quinque puellas secum ducat ad David; cum cognita sua naturali pigritia et hebetudine, quidquid videndo, audiendo, gustando, olfaciendo, tangendo agere valet, totum hoc in implendis auctoribus sui praeceptis impendere gaudet. Aliter, veniens ad David Abigail, quinque puellas habet comites; quia copulanda Christi mysteriis Synagoga, non alias quam legis, quae quinque libris scripta est, ritibus imbutas secum animas ducit. Quod si quis dubitat, post illatam a Vespasiano et Tito Judaeis necem, Ecclesiam ex eorum numero fuisse collectam, legat historiam ecclesiasticam, et inveniet, completo Hierosolymorum excidio, Christianos illo accolas, maxime de circumcisione, qui Romanorum ensem Domino revelante fugerant, continuo redisse; ibique per annos amplius sexaginta usque ad supremam, quae sub Adriano facta est, ejusdem gentis eversionem, non defuisse de Judaeis, qui fideliter in Ecclesia Domino servirent, ita ut illo omni tempore non aliunde Hierosolymis episcopi, quam de circumcisione sint electi. Igitur Abigail, Synagogae fidelis typum tenens, non uniuscujuslibet temporis solum personas signat, sed aliquando eos qui Domino in carne constituto credere coeperunt; aliquando eos qui post ejus ascensionem ad praedicationem apostolorum poenitentiam egerunt; aliquando eos qui de horum numero etiam, usque ad officium praedicandi pervenire potuerunt; aliquando eos qui post occisos, venditos, dispersos Christi et Ecclesiae persecutores, ad fidem venerunt. Qui quoniam omnes unum Dominum, unam fidem, unum baptisma, unum Deum et Patrem habere didicerunt, recte omnes eadem Abigail significat, mulier prudentissima et speciosa, cujus vocabulum in Patris exsultationem transfertur; illam nimirum significans, quam assistentem a dextris suis in vestitu deaurato, id est, in operibus charitatis gloria praefulgidis, idem Pater exsultans affatur: Audi, inquiens, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quoniam concupivit Rex speciem tuam.
5.5.30
Sed et Achinoem accepit David de Jezrahel, etc. Achinoem fratris decor, Jezrahel interpretatur semen Dei. Non solum ergo de synagoga Judaeorum Dominus, quos sibi interno amore conjungeret, elegit, sed et de gentibus populum suis sacramentis imbuendum, sua dilectione confirmandum propitiatus assumpsit. Qui fratris decor recte vocatur, in quantum sui redemptoris gloriam, non autem suam quaerere delectatur. Ipse enim frater noster fieri dignatus est, vel propter humanitatem naturae nostrae similem quam assumpsit; vel quia, quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Denique in Canticis canticorum, et ipse Dominus frater Ecclesiae propter unius ejusdemque naturae consortium, et ipsa soror appellatur illius; unde est illud: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum. Et illa in antiquis fidelibus incarnationem ejus desideranter exspectans: Quis mihi det te, inquit, fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer? id est, in hominis habitu te videre merear et alloqui, quem invisibili natura deitatis semper credere, diligere, adorare consuevi. Qui fratris decor pulcherrime de Jezrahel, id est, de semine Dei originem duxisse perhibetur, illo nimirum semine, quod exiit seminare, qui seminat, hoc est verbo fidei; quod postquam per seipsum Judaeis commisit, etiam exteris gentibus per apostolos suos Dominus evangelizare curavit; ut, juxta Evangelii parabolam, fieret unum ovile et unus pastor.
5.5.31
Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David, etc. Phalti salvator meus, Lais leo, vel sibi metuit, Gallim transmigrantes dicuntur. Principes et magistri Judaeorum, postquam gentiles Christo credere viderunt, subtraxerunt subditam sibi Synagogae plebem ab eo, docueruntque credere potius Antichristo, quem suum quasi salvatorem praestolantur in fine futurum, filium utique diaboli, qui factus est ut nullum timeret, et circumiit tanquam leo rugiens Ecclesiam, quaerens quem devoret; et est de numero immundorum spirituum, qui et olim ipsi de coelis transmigraverunt ad tartara, et suos quotidie sequaces de virtutibus ad vitia, de malis ad pejora transmigrare non cessant.
5.6.1
LIBER QUARTUS. CAPUT V. Ziphaeis prodentibus Saul descendit contra David, qui ejus castra nocte descendens, dormientibus cunctis, et hastam et scyphum aquae tollit, eumque excitatum ad confessionem sui provocat erroris et culpae.
5.6.1
Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa, etc., usque ad id quod scriptum est: Saul reversus est in domum suam. Haec lectio docet Judaeam pro culpa perfidiae, quam erga Dominum exercuerat, regnum quod vel in coelis ab eo accipiendum sperare, vel in terris ab eo acceptum servare debebat, amisisse; sed et in totum observantiam caeremoniarum perdidisse legalium, qua, si credere Christo voluisset, in spiritualem mutata intellectum, et ipsa spiritualis spiritualiter custodire valet; attamen ipsi, si vel sero converti, et poenitentiam agere consenserit, promissum a Domino regnum coeleste concedi. Ziphaei, qui interpretantur florentes, Judaeorum doctores exprimunt, de flore, et quidem odorifero, id est, rudimentis legalis scientiae gloriantes, sed fructum justitiae fidei prorsus ignorantes. Saul, qui dicitur expetitus, regnum eorum, quod sibi a Domino petierunt, typice denuntiat. Gabaa civitas ejus, quae transfertur in collem, superbam regni ejusdem extollentiam demonstrat. Achila, quae interpretatur suscipiens eam, constantiam eorum qui fidem Christi in Judaea, pia mente suscepere, designat. Venerunt igitur, David habitante in deserto, Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes: Ecce David absconditus est in colle Achilae, quae est ex adverso solitudinis: de hac infra scribitur, quia fuerit ex adverso solitudinis in via. Veniebant, Domino praedicante in Judaea, scribae et Pharisaei hypocritae, dicentes suae regiae potestati superbia tumidae, ut hanc ad invidiam excitarent, absconditam Jesu dilectionem in corde turbae, quae fidem ejus susceperit, Christum regem eum venisse credens in mundo; de qua bene dicitur: Quae est ex adverso solitudinis in via. Civitas quippe, in cujus colle David absconditur, ex adverso solitudinis sit posita, cum caterva justorum Christo hospite beata, terrenorum desideriorum vitare tumultus, et ab illecebris saecularibus solitariam se reddere curat. Et haec est unica via ad percipiendam hanc perfectissimam mentis solitudinem, in altitudine, quasi colle mentis ejusdem adventum Christi suscipi, illum videlicet de quo ipse dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
5.6.2
Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, etc. Gabaa Achilae, non Gabaa civitatem Saulis, sed collem Achilae, qui Hebraice Gabaa vocatur, intellige. Incitantibus ergo doctoribus perversis, commotum est regnum Judaeorum ad persequendum Dominum, habens in exercitu impietatis eos qui contra fidem, spem, et charitatem dimicaturi, quasi triplici acie, infidelitatis, desperationis, et odii procederent ad bellum. Quo armatum milite castra iniquitatis in medio turbae, quae Christum corde susceperat, metari festinabat, si forte posset eum vel corporaliter inventum exstinguere, vel spiritualiter a fidelium ejus amore repellere. David ergo habitante in deserto, Saul post eum venit in desertum; quia suscepto habitatore Christo in corde illorum qui mundum deserere studebant, statim aderat persecutio, quae probaret credentes, et illato agone occasionem promerendae tribueret palmae. Quod ipsum et hodie et cunctis Ecclesiae temporibus fieri non desinit. Sed veniente post se Saul, David quid fecerit videamus.
5.6.3
Et surrexit David, et venit ad locum ubi erat Saul. Persequentibus se Judaeis Dominus non reliquit provinciam, non abstulit beneficia disposita, sed semper docebat in synagoga et in templo, quo omnes convenerant, et curabat languidos eorum.
5.6.4
Et ait David ad Achimelech Hethaeum, etc. Multi, praedicante in carne Domino, de gentibus, multi de Judaeis confluebant ad fidem, sed ipse primos sui verbi ministros, quibus castra regni persecutoris deturbaret ac devinceret, de Judaeis, qui ei arctiori dilectione simul et sacramentorum perceptione adhaerebant, elegit. Achimelech quippe Hethaeus, qui interpretatur Frater meus rex abscisus, natione quidem populum gentium, nomine autem et fide eumdem ab idololatriae ritibus abscisum, et Christi regno conjunctum atque adunatum demonstrat. Porro Abisai filius Sarviae frater Joab, id est, patris mei incensum, filius angustiae, frater inimici, electos de Judaeis discipulos Christi dilectione ferventes, filios poenitentiae, fratres secundum naturam populi persecutoris figurate designat.
5.6.5
Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, etc. Venit Dominus et discipuli ejus ad visitandum populum, qui sedebat in tenebris et in umbra mortis, et invenit regnum ejus cognatione tota in imis deprimi, et caeco sopore torpens, omnia virtutum munimina, quibus contra hostes spirituales armari debuerat, in desideriis vixisse terrenis, sed et doctores simul omnes et auditores eadem cum principibus desidiae peste languescere.
5.6.6
Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus hodie inimicum tuum, etc. Intellexerunt discipuli spirituali jam fide praediti, omnia a Patre tradita in manus Salvatoris; sed carnali adhuc ignorantia praepediti, putabant ab eo quaerendum superbos et contemptores verbi illius igne coelitus misso devorari. Quos ille confestim ab hac intentione revocans, patientiam potius habendam esse decrevit, dicens: Quia Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Sane quod David adjungit:
5.6.7
Quis enim extendit manum suam in Christum Domini? etc., juxta coeptam quidem expositionem demonstrat, neminem sacrilegii scelere immunem, qui Judaici populi regnum specialiter ei a Domino datum, et oleo sancto consecratum, irrumpere, civitatemque ac templum divino cultui dedicatum, abjecto Dei timore profanare tentaret. Verum juxta supplicem dicentis sensum, docet quanta reverentia sit divinis adhibenda sacramentis, quamvis per malorum manum dispensatis; quantus personis sacri altaris officio mancipatis honor impendendus, quantum ab harum laesione quamlibet male viventium, propter insigne gradus sit cujuslibet temperanda praesumptio, cum ipse exsul, innocens, ab interfectione se injustissime persequentis, propter solum sanctae unctionis oleum quod in figuram Christi vel nominis vel regni non servaturus acceperat, et militem suum praecepto, et seipsum divino timore compescuerit. Cavendum ergo, ne episcoporum, presbyterorum, diaconorum, famam passim lacerare et attaminare praesumamus.
5.6.8
Nunc igitur tolle hastam quae est ad caput ejus, etc. Hasta vel ipsam regni potentiam, vel arma virtutum spiritualium, quibus regnum juvari poterat, insinuat. Potest autem et de terreno quod habebant, et de coelesti regno quod sperabant, quicunque de illis hoc sperare noverant, accipi. Quod utrumque perfidis merito constat ablatum. Scyphus autem aquae, carnalium observatio typorum; quae ad comparationem evangelicae perfectionis, quasi scyphus aquae ad calicem vini est, non inconvenienter accipitur; unde et supra Nabal poscenti David aquas, dare contempsit. Abigail etiam vinum dedit, quia populus infidelium legis vel litteram Christo ascribere renuit; fidelis autem quisque et ad ipsum cuncta referenda, et haec spirituali sapore plena fervere cognoscit. Hasta igitur et scyphus aquae Saulis aufertur, cum Judaeis ob reatum perfidiae regnum omne simul, et litteralis custodia legis adimitur. Quod quidem per Abisai David jubente fit; cum jubente Domino apostolorum quisque Evangelii jura praedicans, vetera omnia docet esse transitura. Quod autem sublata hasta et scypho David adjunxit, dicens, Et abeamus; significat abiturum a Judaeis Christum, et ad gentes salvandas cum praedicatoribus suis fuisse transiturum. Quod et ipse venturus ad passionem eodem pene verbo pronuntians ait: Surgite, eamus hinc.
5.6.9
Et non erat quisquam qui videret et intelligeret, etc. Non erat quisquam in parte reproborum qui, Domino vel apostolis ejus praedicantibus futuram Judaeae desolationem, et statum ejus antiquum eradendum de terra, vel praeterita sua facinora, vel futuram intelligens damnationem, evigilaret ad poenitendum; sed omni in impietate perdurarunt, quia Dominus, exigentibus meritis praecedentibus, excaecavit sensus eorum. Aliter, sopor Domini irruit super eos, id est, gravior solito, quem Dominus eis specialiter ob adventum David immisit, non sinens eos expergefieri, donec ipse rediens abiisset.
5.6.10
Cumque transisset David ex adverso, etc. Cum transisset Jesus de hoc mundo ad Patrem, et in altitudine regni paterni imperturbabilis maneret, longe nimirum segregatus ab aspectu mortalium, essetque grandis distantia inter eum qui immortalis victor mortis, in carne Deus ad dexteram Patris sederet, et eos qui in hoc mundo mortales miseri et impii contra ipsum certare laborarent; clamabat per apostolos suos praedicando ad populum Israel, et ad legisperitos ejus, eosque de somno sui noxii torporis exsurgere, et sibi credendo respondere cogebat. Abner quippe, qui interpretatur Patris lucerna, eos qui populo veritatis lucem tunc temporis ministrare debuerant, ostendit. Pater ejus Ner, qui lucerna vertitur, horum magistros qui in luce legalis scientiae spiritualiter accendenda, et illis ac populo pandenda praecesserunt, typice designat.
5.6.11
Et respondens Abner, ait: Quis es tu qui clamas? etc. Responderunt Pharisaei et scribae, non se nosse discipulos Jesu, qui clamarent docendo populum, et inquietarent regnum Judaeorum, quasi fuso Christi sanguine reum. Et vultis, inquiunt, inducere super nos sanguinem hominis istius?
5.6.12
Et ait David ad Abner: Nunquid non vir tu es? etc. Dicunt apostoli, Nunquid non vos scribae estis legis periti, principes sacerdotum et Pharisaei, gradu pariter et scientia populo praecellentes? quare non custodistis immutilatum vestrae gentis imperium, perfecti operis simul et doctrinae insistendo vigiliis?
5.6.13
Ingressus est enim unus de turba, ut interficeret regem dominum tuum. Juxta litteram de Abisai dicitur, qui ea mente castra intravit, ut si quomodo posset regem interficere. Juxta allegoriam de apostolis intelligitur, qui perditionem regni nefandi propter peccata futuram, sedula contestatione praedicebant.
5.6.14
Nunc ergo vide ubi sit hasta regis, etc. Videte, inquiunt, nunc ubi sit imperii vestri sceptrum, quod et in terris amisistis, et in coelis sperare desivistis; ubi umbratica legis observatio, quam toto ex animo sitistis, in qua vestrorum manus actuum ab omni peccatorum sorde lavari potuisse jactastis. Omnia pariter, quia Christum perdidisti, et ipsum templum abiit. Quae quidem omnia, etsi apostolorum temporibus necdum completa, maxima tamen ex parte coepta et ante ipsorum tempora et ipsis adhuc superstitibus, qui historiam veterum legerit, inveniet. Denique Herodes major, et filii ejus, inter innumeras quas Judaeis intulere calamitates, etiam sacerdotibus vestem sanctam eripuere, neque eis unquam in hac ministrandi concessere licentiam; vicem pontificatus, rescisso ordine legali, ad libitum suum mutaverunt. Pilatus templum, secreto noctis imagines Caesaris introducendo, polluit, secutus impietatem Herodis, qui hoc prius, aquilam auream in eo statuendo, profanavit, et juvenes qui hanc causa religionis ejicere tentabant, flammis exuri mandavit. Caius et ipsum templum et omnes eorum synagogas profanari sacrificiis gentilium, ac repleri statuis simulacrisque imperavit, seque ibi ut Deum coli praecepit. Haec quidem de religionis, caeterum de regni deterioratione, donec penitus periret, dicere nullus est finis.
5.6.15
Cognovit autem Saul vocem David, etc. Cognita Saul voce David, et ejus humilitate, innocentia, et justitia permotus, peccasse se, neque ultra in eum peccaturum esse confitetur, et promittit, eumque jam reverti praecipit. Cognita multi ex principibus Judaeorum per apostolorum exhortationem voce Christi, poenitentiam agentes se peccasse confessi sunt, et eum per gratiam veniae ad sua corda, quae ob perfidiam deseruerat, reverti multis lacrymis ac magnis precibus implorant.
5.6.16
Si Dominus incitat te adversum me, etc. Si Dei, inquit, Spiritu ductus me persequeris, necesse est, ut divinam mihi pietatem sacrificiis et precibus placem; sin autem non Domini nutu, sed contra voluntatem ejus, hominum nequam deceptione depravatus, tantisper adversus insontem saeviendum putasti; certum est eos maledictione dignos in divino examine teneri, qui me malis suasionibus ab ejus tabernaculo et terra sancta repulsum, inter idololatras, quos maxime detestor, vitam ducere cogunt. Et si haec ex hominibus, ut dixi, flamma persecutionis exarsit, justum est per omnia, ut non meus ab impiis effundatur sanguis, quem manus persequentium hactenus injuste quaerere non cessavit. Juxta intellectum vero mysticum, membrorum Christi, id est fidelium ejus vox est, qui pravorum persecutione correpti, diligenter sua corda discutere solent. Et si pro peccatis suis sibi a Domino per tales poenam castigationis irrogari cognoscunt, confestim ipsi haec compunctionis debitae sacrificiis expurgare contendunt. Si autem se injuste pati injurias aut mortes ab impiis, ut a via veritatis vocentur, aspiciunt, illos quidem qui haec agunt, aeterna a Domino maledictione plectendos intelligunt; quia fideles Christi ab haereditate catholicae fidei usque ad idololatriam gentilitatis vel haereseos cujuslibet deflectere voluerint. Si autem qui haec innoxii patiuntur, ab omni morte et corruptione salvandos a Domino, imo etiam patientiae suae palmam percepturos esse laetantur. Possumus et ex apostolorum persona ad Judaeos persecutores ita dictum accipere: Si Dominus incitat vos ad persequendum nos, placetur ira ejus orationibus nostris; si autem, quod magis verum est, filii hominum, maledicti sunt apud Dominum, qui nos divina praedicantes ejecerunt, ut non habitemus in Judaea et in Hierosolymis; dixeruntque, Recedite; et quia Jesum Deum creditis, huic potius inter gentes, quae deos alienos colere solent servite.
5.6.17
Et ait Saul: Peccavi, etc. Duas sui exsulatus causas proponenti David, et quae sit vera inquirenti a Saule, Saul ipse sui conscius animi respondit, non se Domini incitamento, sed sua dictante stultitia eum fuisse persecutum; sed jam nunc eum domum reverti precatur, nil a se mali ultra passurum. Et Judaeorum multi, confessis suis sceleribus, Dominum, quem infidelitate pepulerant, fide ad se revocare curarunt.
5.6.18
Et respondens David ait: Ecce hasta regis transeat unus de pueris, etc. Respondens Dominus per doctores suos poenitentibus Judaeis, et a persequendi facinore conversis: Ecce, inquit, penes me est vestri regni potestas, transeat unitas fidelium in infidelia corda superborum, et promissi vobis olim regni coelestis spiritualia velox arma reportet. Quod et apostolorum temporibus non parva ex parte completum, et Eliae praedicantis ac reducentis cor patrum in filios, plenius complendum restare temporibus. Tacet et de scypho aquae tollendo; quia legis umbram Dominus non docet ultra servandam. Meminit proditionis Ziphaeorum titulus psalmi LIII, qui tamen ad superiorem magis proditionem respicere videtur, eo quod ibi juxta modum tituli dicatur: Nonne David absconditus est apud nos? Hic autem aliter. Ecce David absconditus est in colle Achilae.
5.7.1
LIBER QUARTUS. CAPUT VI David cum sexcentis suis venit ad Achis, et accepta mansione in Siceleg, vicinos solitudinis incolas vastat.
5.7.1
Et ait David in corde suo: Aliquando incidam uno die in manus Saul, etc., usque ad id quod ait Achis de David: Multa mala operatus est contra populum suum Israel, etc. Haec lectio praesentem Ecclesiae statum, quo post longa martyrum certamina, pace in gentibus, quantum inter homines continua gaudet, insinuat. Ait David in corde suo: Aliquando incidam uno die in manus Saul; nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum? et caetera. Ait Dominus in sapientia sua, in qua omnia facit et disponit: Ecce Ecclesiam sanctorum, membra videlicet mea, persequuntur Judaei, neque semel accensam saeviendi unquam mitigare rabiem norunt; ne ergo repentino incursu subvertant ejus statum, tollantque de medio, melius est ut, me semper duce potita, ad gentes salvandas secedat; quarum latitudine in ejus fidem et amorem conversa desperent insani posse se ejus delere constantiam; cessentque etiam in Judaea minis caedibusque persequi, quam in gentibus viderint gratia coelesti coruscam.
5.7.2
Et surrexit David, et abiit ipse, etc. Relinquit Dominus sedem, quam in corde Judaeorum antiquitus habere solebat, et abiit ad gentes suae fidei acquirendas ipse et ministri sermonis illius, senario et centenario numero insignes, id est, perfectae operationi impraesentiarum intenti, et coelestium spe indubia, in futura mente suspensi.
5.7.3
Et habitavit David cum Achis in Geth, etc. Geth, quae in torcular vertitur, pressuras et tribulationes, quibus in hac vita fides Ecclesiae probatur, insinuat; quod etiam Psalmi, qui pro torcularibus intitulantur, declarant. Achis, qui dicitur Frater vir, populum gentium qui in Christum credendo frater ejus esse per gratiam, et viriliter agere gaudet, significat. Pater enim Maoch, qui in eviratum transfertur, hoc est, virili actione, mente et virtute privatum, priorum temporum gentiles, qui idolis servientes, a virtutis opere simul et mercede vacui permansere, demonstrat. Habitavit ergo Dominus inter gentes primo in persecutionibus pressurisque quam maximis, donec et ipsae fidem ejus suscipere nossent; ipse et apostoli ejus: pastor quisque, cum subjecta sibi quam gubernat et erudiebat[ Forte erudit] Ecclesia; Christus ipse geminarum unus pastor ovium, et earum videlicet quas de gentibus adduxit, et earum quas de Judaeis in die caliginis nubisque dispersas ipse inter gentes servare et pascere non cessat. Possunt etiam duae uxores David, animae fidelium castae, quae in duarum conversatione vitarum, activae scilicet et contemplativae, Christo adhaerent, intelligi. Achinoem Jezrahelites, id est fratris mei decor, a semine Dei originem ducens, ipsa sit cujus illuminati mentis oculi Regem in decore suo videre totis viribus ardeant. Abigail vero, id est, Patris mei exsultatio; uxor Nabal Carmeli, id est, stulti, mollis, ea intelligatur, super quam nuper a doctoris stulti blanditiis per poenitentiam salvatam, gaudium ita cum angelis habeat Pater in coelis, quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia.
5.7.4
Et non addidit Saul ultra ut quaereret eum. Praesens Ecclesiae tempus significat; cum hanc Judaei glorificatam in gentibus, et regum quoque saecularium favore tutam, quamvis odisse non cessant, spem tamen omnem et intentionem eam superandi funditus amiserunt.
5.7.5
Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, etc. Dixit Dominus per discipulos suos ad populum gentium: Si tibi doctrina veritatis, quam praedico, et vita quam promitto, placet, detur meis sermonibus humile cor audientium in unitate firma fidelium, ubi habitem per gratiam Spiritus sancti.
5.7.6
Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg, etc. Siceleg interpretatur defaecatio vocis adductae; defaecare autem vocem, est vocem ad se usque perductam, sollicita discretione, qui sermo veritatem, qui fallaciam redoleat, inquirere. Dederunt ergo credentes ex gentibus ad dedicandam Christo mansionem suam, quae intelligitur Ecclesia, illarum catervas animarum, quae venientes ad se praedicantium voces ex ratione discernere, et puritatem apostolicae vocis a faece philosophicae vel paganae vocis noverant secernere. Propter quam causam talium coetus animarum gentilium caeremoniis ereptus, factus est in perpetuum apostolorum juri subjectus. Quem sensum, ni fallor, et Antiquitatum Josephi juvat historia, quae dicit:« Cui dedit rex quemdam vicum Siceleg nuncupatum. Quem vicum ita dilexit, ut cum regnasset David, eum ipse et ejus pueri tanquam possessionem propriam honorarent.»
5.7.7
Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, etc. Fuit, est, et erit tempus mansionis Christi in Ecclesia gentium, donec quatuor mundi plagas omnimoda coelestis suae gratiae luce perfundat, donec Evangelii fulgur, quod quatuor librorum unanima varietate continetur, credulis gentium cordibus infundat. Et nota quod David veniens ad Philisthaeos, in Geth incipit habitare; sed citius, permittente Achis, in Siceleg divertit: quia veniens ad gentes in discipulis Christus, prius torculari pressurarum calcatus ab infidelibus, tandem post plures expressas martyrum uvas, imbuendos eos qui inter faecem vinumque cauponum intellectualium, id est, docentium sensus diversos dijudicare nossent, adiit.
5.7.8
Et ascendit David et viri ejus, etc. Sur saxum, Aegyptus sonat tenebras. Proficiebat ergo instantibus Christi discipulis Ecclesia, et eripiebat animas a paganis ritibus, quae non novi, sed antiqui hominis exempla sectantes, terrenis desideriis inhaeserant, euntibus cunctis ad duritiam cordis, et pervenientibus usque ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine, terram miseriae tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, et sempiternus horror inhabitat.
5.7.9
Et percutiebat David omnem terram, etc. Percutit Dominus gladio verbi sui quidquid incredulis infimum terrenumque repererit; nec quemquam eorum qui fidem vere percipiunt, vel spiritu vel carne ulterius in pristina conversatione vivere permittit, sed omnes veridica confessione facit cum Apostolo dicere: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus.
5.7.10
Tollensque oves et boves, etc. Tollens sibi de gentibus Christus diversorum morum animas, ad unitatem omnes praecedentis in ipso Ecclesiae congregare festinat.
5.7.11
Dicebat autem ei Achis: In quem irruisti hodie? etc. Quamvis fallere videatur, ad litteram, qui contra Palaestinos insurgens, eorumque provinciam non longe positam devastans, suscitanti eorum regi contra suam gentem se irruisse dicebat: non tamen fallit figura sermonis, quia dum gentes ad fidem protrahit, contra manifestam ferventemque Judaeorum blasphemiam Christus irruit. Ipsius enim justo judicio caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret: dum ergo gentes adducit, contra Judaeam irruit, qui non paucos bonae olivae ramos propter superbiam fregit, ut oleastrum inserens, participem bonae radicis et pinguedinis efficeret olivae. Et bene irruere dicitur, quia Qui ceciderit, inquit, super lapidem istum, confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum.
5.7.12
Virum et mulierem non vivificabat David, etc. Conversos quosque ad se Christus peccatis vivere vetat. Juxta quod primo Ecclesiae suae magistro ostendens, immundorum cordium catervis imperat, dicens: Surge, Petre, occide et manduca. Et Paulus docet, mortuos quidem non esse peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu. Sed neque hoc tempore credentes martyria pro suo nomine ab impiis, mortesque subire praecipit.
5.7.13
Dicens, Ne forte loquantur, etc. Idcirco non vivificabat, ne loquerentur adversum se. Adversus doctorem namque suum testimonium dat auditor, qui minus perfecte se vel credendo vel operando eruditum, minus ab improba sive actione seu cogitatione probat exstinctum.
5.7.14
Credidit ergo Achis David, etc. Credit Christo universa fraternitas gentium, dicens quia populum, in quo natus est, infidelitatis causa deseruit; totque bonae olivae ramos ob infidelitatem, ut ipsa credendo inserer dejecit, et igni comburendos injecit. Erit utique mihi jam credenti, speranti, amanti, vitae aeternae debitor; ut sine quo nihil possum facere, et in praesenti pignus Spiritus, et in futuro mihi sempiternam protectionis suae gratiam ministret. De qua servitute perpetua fidelibus servis a Deo Domino impensa, dicit ipse Dominus: Amen dico vobis, praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
5.8.1
LIBER QUARTUS. CAPUT VII. Congregatis adversus se Philisthaeis, Saul per pythonissam in Endor Samuel suscitati oraculum quaerit et quae sibi suisque sint adversa superventura cognoscit.
5.8.1
Factum est in diebus illis, etc., usque ad id quod scriptum est: Qui cum comedissent, etc. Haec lectio significat, Judaeos propter completum in Christo prophetiae totius ministerium, post confirmatam gentium fidem, contraque eorum pariter et haereticorum perfidiam spiritualiter erectam, non jam nunc Ecclesiam Domini salvandos, sed perituros synagogam frequentare Satanae; nec factam Christi in carne dispensationem, sed futurum Antichristi sperare et credere regnum. In qua primo notandum, non easdem res vel personas eamdem semper tenere significantiam; sed et aliquando per bonos mala, sicut etiam per malos bona posse figurari. Philisthiim namque, qui pene semper in malo poni consueverunt, hoc loco, quia David secum habent, credentes ex gentibus signant. At contra, Israel populus Dei, quia hunc a se persequendo expulerat, vel Judaeorum praesentis aevi perfidiam vel haereticorum nequitiam figurate denuntiat. Et e contra Israel Philisthiim congregatis agminibus praeparantur ad bellum, cum congregatis doctorum conciliis, credentes ex gentibus, vel haereticorum versutiam, vel perfidiam Judaeorum, ut aut ex toto corrigantur, aut minus contra bonos valeant disputando, superare proponunt. Quod si cui videtur absurdum per Philisthaeos infideles fideles debere figurari, tantumque gentilium eos putat praetendere typum; sciat et ipsos gentiles multorum cultores deorum, contra Judaeos pariter et haereticos, quia et hi unius veri Dei cultu, et illi Christi nomine glorientur, solere praeliari; certissime tamen intelligens, quod Achis, qui interpretatur frater vir, qui David exsulantem benigne suscipit, qui locum ad manendum tribuit, qui tantum ejus virtuti et amicitiae fidit, ut eum secum ad certamen postulet, egredi fideles ex gentibus signet. Denique sequitur:
5.8.2
Dixitque Achis ad David: Sciens nunc scito, etc. Quod est aperte catholicos quosque cum errantes increpando, vel ratiocinando, vel Scripturae verba memorando expugnare proponunt, Domino dicere: Deus, tu scis insipientiam nostram et infirmitatem, quia sine te nihil possumus facere, tu nobis certantibus auxilium praebe, tui nobis sancti opem suae intercessionis impendant; et quicunque de eis sanctas te auctore condidere Scripturas, spiritualis scientiae nobis arcana, quibus carnales devincamus, adhibeant.
5.8.3
Dixitque David ad Achis: Nunc scies, etc. Patet juxta litteram, quia promittente David auxilium regi, promittit et ipse custodem capitis sui, sive in belli certamine, seu post victoriam, se eum esse facturum. Verum juxta sensum spiritualem, caput fratrum fortium, et viriliter agentium, Christus est. Quibus, ipso dicente, Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi( Matth. XXVIII); respondent illi: Et nos custodem regentis nos gratiae tuae, qua permaneas in nobis, nullum praeter te ipsum habendum esse didicimus, non solum cunctis hujus saeculi diebus, sed et in futuro, ubi melior est dies unus in atriis tuis super millia.
5.8.4
Samuel autem mortuus est, etc. Hoc biennio ante occisionem Saulis Josephus factum narrat, ita scribens:« Regnavit itaque Saul, Samuel quidem vivente annis decem et octo, moriente autem alios duos.» Et quidem superius in ordine historiae iisdem pene verbis mors Samuel et sepultura describitur; sed hic ideo recapitulatur, ut qua instante necessitate Saul pythonissam quaerendam putarit, legentibus ad memoriam revocetur. Verum mystice mors Samuel cessationem, passo Domino, legalium figurarum, simul et prophetarum, quae ejus incarnationem futuram praecinerent, indicat. Planctus Israel, quia non absque dolore permaximo, carnales a veteribus Domini institutis possent avelli, denuntiat. Credo omnis Israel, qui videre potuit desolationem templi Hierosolymorum, et terrae repromissionis, quae et ipsa in typum coelestis gratiae patribus data sunt, nullatenus planctum et lacrymas tenere valuerit. Sepultura, quae post mortem et planctum facta est, illud tempus significat, quo funditus ab umbrarum observatione legalium fideles cessavere Judaei. Nam tempore non pauco primitivam judaizasse constat Ecclesiam, donec evangelica paulatim praevalente doctrina, et ipsa radicitus a legali se observatione contineret. Et bene Samuel in Rama urbe sua, qua natus est, quae interpretatur excelsa, sepelitur: quia eadem Ecclesia Christi, quae olim prophetiae inchoantis exordia profudit, ipsa consummatas prophetiae figuras, quasi mortui membra Samuelis, honorifica devotione conclusit.
5.8.5
Et Saul abstulit omnes magos, etc. Magi et arioli, quorum primi, qui vulgo malefici vocantur, sanguine utuntur ac victimis, et saepe contingunt corpora mortuorum, sequentes( quos aliae translationes incantatores appellant) verbis rem peragunt, omnes gentilium vates et idololatrias mystice designant, quos a se funditus hoc tempore Judaeorum populus, etsi terrena plus quam coelestia sapiens, abstulit. Neque enim quisquam Baalim nunc, vel Astaroth, vel quaelibet alia gentilium audet colere portenta, quamvis nec Domino perfecta fide subdatur.
5.8.6
Congregatique sunt Philisthiim, etc. Philisthiim hoc loco in quantum David auxilium et virorum ejus desiderant, fideles ex gentibus; in quantum vero spernunt et abjiciunt, infideles, qui Christo repugnant, ostendunt. Utrique enim et Judaeis infidelibus, et haereticis male fidelibus, et catholici videlicet Christiani et pagani, utrisque illi repugnant. Unde bene Philisthiim in Sunam, quae interpretatur coccinea, castremetati esse dicuntur. Coccus quippe ignis speciem tenet. Et fideles autem Christi amore ferventes, et pagani persecutionis igne saevientes, suos quique adversarios impugnare non dubitant. Pugnant enim inter se boni et mali; pugnant inter se mali et mali; pugnare autem inter se boni et boni nullatenus possunt: porro Israel, quia Saul morituro et impio, non autem David justo et regnaturo duce in praelium convenit, vel modernam, ut supra dictum est, ejusdem sui populi caecitatem, vel pravitatem designat haereticam; et ideo recte propter superba suae fidei detrimenta ad montem decursus, quod nomen Gelboe significat, convenisse, ibique cecidisse describitur.
5.8.7
Dixitque Saul servis suis: Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, etc. Negato sibi Domini responso, Saul mulierem habentem spiritum immundum, per quam sciscitaretur, quaesivit; et cessantibus post Domini passionem prophetarum veterumque caeremoniarum figuris, populus Judaeorum consulit et frequentat synagogam Satanae, qualis est hodie synagoga eorum, habens pythonem, qui illorum lingua significat os abyssi. Neque aliud in melius quam ingressus perennium intelligitur poenarum. Sed et ipsum nomen usitatum a perfidae factionis significatione non discrepat. Namque ab Apolline Pythio, qui harum artium cultor sedulus exstiterit, ductum fertur, qui et ipse hujusmodi vocabulum inde mutuasse perhibetur, quia serpentem Pythonem in ultionem sui filii ab eo necati percusserit.
5.8.8
Et dixerunt servi ejus ad eam, etc. Recte pythonissa, quam quidam ventriloquam appellant, in Endor, hoc est in fonte sive oculo generationis habitasse narratur, ut et ipse locus mansionis ejus perditae jam Synagogae testimonium reddat, quae, serpentino decepta colloquio, lumen ac poculum sapientiae suis auditoribus se dare mentitur.
5.8.9
Mutavit ergo habitum suum, etc. Mutato populus Judaeorum in pejus vel sui regni terreni, vel fidei et operum, quibus spiritualiter ornari simul et amari debuerat, habitu, venit ad auditionem talis Synagogae, quam pythonissa significet, in caecitate cordis obscuri; cum his qui unitatem rectae fidei vel charitatis transgredientes, nequaquam ad agnitionem sanctae Trinitatis pervenire noverant. Dualem namque numerum in malo nonnunquam poni solere novit, qui cur in mundi creatione sola secundi diei opere benedictionem divinae visionis non meruerint, et immunda in arca animalia sub hoc numero intrant, caeteraque hujusmodi in Scripturis innumera recte intelligere novit.
5.8.10
Dixitque ei mulier: Quem suscitabo tibi? etc. Et populus Judaeorum Synagogam suam ingressus, per prophetias olim in Christo recapitulatas et completas quasi a mortuis sibi suscitari desiderat, agendo videlicet, ut sacrificiis, sabbato, neomeniis, leprae domorum et vestium, caeterisque litteralibus denuo serviat umbris.
5.8.11
Et ait mulier ad Saul, etc. Unum videns pluraliter appellat, more Scripturis usitatissimo, quo et plures singulari, et singuli saepe solent plurali numero designari. Denique uno facto vitulo dixit populus: Hi sunt dii tui, Israel. Et non una super impios immissa rana vel musca, dictum est: Immisit in eis muscam caninam, et comedit eos; ranam, et exterminavit eos; et alia innumera hujusmodi.
5.8.12
Dixit autem Samuel ad Saul: Quare inquietasti me? etc. Et ipsi Veteris Testamenti libri prophetiae gratia plenissimi, palam testantur legentibus, non se debere post Domini passionem ad figuratam litterae custodiam resuscitari, imo ipsos prophetiae ministros inquietari, cum ea quae scripserunt, aliter quam ipsi senserunt, viderint intelligi.
5.8.13
Et ait Saul: Coarctor nimis, etc. Judaei a Deo derelicti, prophetiae donum habere non meriti, a cunctis gentibus impugnati, emortuam, ut ita dicam, legis et prophetiae umbram caeca sub nocte sequuntur. Hanc aerumnis obsessi quid sibi agendum sit, quasi consulendam existimant. Verum ipsae quoque caeremoniae legales idipsum nunc frustra et in angulis celebratae significant, quod olim Deo jubente, et gratanter accipiente, in publico exhibitae monstrabant, vetera scilicet transitura, et facienda omnia nova, delendum funditus Judaeorum et Christianorum toto orbe regnum esse dilatandum, quomodo Samuel mortuus, sed impia arte suscitatus, idipsum per omnia de regni mutatione, quod et vivus antea praedicebat. Si quem vero movet quomodo mulier arte daemoniaca prophetam post mortem inquietare et suscitare potuerit, sciat pro certo aut falsam tunc umbram quaerentibus ostendisse diabolum, aut si vere Samuel exstitit, tantum in his agendis licere diabolo, quantum Dominus permiserit. Nec mirum pro quibusdam secretioribus causis talia maligno spiritui permitti, cum et Salvatorem constituerit in pinnam templi, et Job petierit acceperitque tentandum. Quod si fantasiam potius immundi spiritus fuisse quod apparuit, credimus; neque hoc turbare debet, quomodo talis vera et prophetica narrare potuerit. Novimus enim diabolum multa saepe futura, quae ab angelis sanctis didicerit, praescire vel praedicare posse; sed eo minus illius dictis auscultandum, quo cuncta quae loquitur agitve apud homines, seducendi studio facit. Quod autem dictum est inter caetera:
5.8.14
Cras autem tu et filii tui mecum eritis, sive Samuel dixerit, seu spiritus nequam, non aliter melius quam sine corpore, id est, in alia vita intelligitur. Quia nequaquam Saul malus ibi post mortem, ubi Jonathan bonus potuit recipi, imo chaos magnum inter eos confirmatum est, quorum unus in sinu est Abrahae cum Samuele receptus, alter cum diabolo in inferni flamma sepultus. Ambo sunt tamen de hujus vitae conversatione, qua diabolus semper carebat, ablati. Neque aliquid vetat intelligere, si haec a diabolo fantastice dicta et ostensa crediderimus, voluisse malignum inter vera, quae diceret, permiscere fallacia; dicentemque sub persona Samuelis ad impium, Tu et filii tui mecum eritis, latenter persuadere peccantibus, quia sopitis dimissisque post mortem etiam majoribus peccatis, et ipsi cum eis qui bene ante mortem vixerant, beate tunc vivere possint.
5.8.15
Statimque Saul cecidit porrectus in terram, etc. Legens prophetarum dicta, celebrans irrita sacrificia populus Judaeorum, terrorem quidem patitur miser, sed robur fidei quo beatificetur, non habet, quia coruscante per orbem tanto tempore gratia praedicationis evangelicae, panem vivum qui descendit de coelo comedere nescivit.
5.8.16
Ingressa est igitur mulier illa ad Saul, etc. Et populus ille perfidus, tantis hodie calamitatibus inter gentes oppressus, undique conturbatur, ut nec ipsa eum sacrae lectionis verba, quae tamen in tenebris ignorantiae percipit, quamvis sua synagoga cogente, legendo vel audiendo percipere delectet.
5.8.17
Mulier autem illa habebat vitutum pascualem in domo, etc. Vitulus tenerrimus atque optimus, et panes similaginei, quos Abraham et Sara ad reficiendum Dominum fervente diei mediae sole praeparant, fidem dominicae incarnationis, et perfectionem devotae humiliationis, quibus sancta Ecclesia cum suis magistris spiritualibus dilectionis et sapientiae luce flagrans, Dominum placate, insinuat. At contra vitulus iste pascualis, et farina quae mulier daemoniosa morituro Sauli, servis ejus intempesta nocte coxit, et comedenda apposuit, nativitatem regnumque Antichristi, et contritionem cordis eorum, qui ei stulta humilitate famulantur, exprimit: quae synagoga Satanae, a tenebris impietatis involuta, miseris, et aeterna morte damnandis suis auditoribus credenda et speranda suggerens, quasi dulcibus eos epulis a circumstantium aerumnarum pavore reficit; quo corda pasti edulio proficientes in pejus, vadunt obscuri sola sub nocte per umbram.
5.9.1
LIBER QUARTUS. CAPUT VIII. Pugnaturi contra Israel Philisthiim, David et a castris reverti et domum ire praecipiunt.
5.9.1
Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec, etc., usque ad id quod dictum est: Philisthiim autem ascenderunt in Jezrahel. Haec lectio, in qua principes Philisthiim David suis castris ejiciunt, illud nimirum tempus signat, de quo Dominus ait: Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Congregantur ergo Philisthaeorum agmina in Aphec, quae interpretatur furor novus; furit gentium perfidia contra Judaeos, furit contra haereticos. Utrosque enim hoc in loco Israel significat, novisque semper insidiis veteres augmentare non cessat; contra hos quidem, quia unum solum Deum; contra illos autem, quia Christum praedicant; contra utrosque, quia idola derident, certamina dira gerens.
5.9.2
Sed et Israel castrametatus est super fontem, etc. Fons qui erat in Jezrahel, id est, in semine Dei, lavacrum baptismatis, quo Ecclesiae filii per gratiam Spiritus sancti regenerantur, insinuat. Si ergo Judaeos infideles, seu deteriores infidelibus haereticos, in nomine Israel figuratos intelligas, ambo super fontem gratiae renascentis castra perfida ponunt; unus per superbiam despiciendo, alius per haeresim violando.
5.9.3
Et satrapae quidem Philisthiim incedebant in centurionibus, etc. Novissimum agmen, vel humilitatis merito, vel ordine temporis intellige. Nationibus quippe gentium omni tempore saeculi contra Judaeos, ex quo gens illa condita est, in acie constitutis, et eos manu vel ore debellare certantibus; sed et contra haereticos, quia portio sunt Ecclesiae, propter invidiam nominis Christi, simili mente furentibus, Dominus in electis suis humilis et despectus saecularibus adest; quia filii saeculi hujus prudentiores sunt in sua generatione filiis lucis. Qui etiam suo tempore incarnatus, et in plenitudine temporum, et humilis mundo apparuit, humilitatis, abjectionis, et paupertatis exempla suis sequacibus foris ostendit, quos tamen intus quam manu fortis in debellando superbos, quam in beatificando subjectos sit desiderabilis edocuit.
5.9.4
Dixerunt principes Philisthiim: Quid sibi volunt Haebraei isti? Despiciunt pagani vitam, societatem, doctrinam fidelium Christi, qui merito Hebraei, id est, transitores appellantur; quia nunc de vitiis ad virtutes transire in futurum, de morte ad vitam transitum sperare, ima carnalium desideria, simul et adversa mundi omnia supinae mentis culmina transcendere norunt.
5.9.5
Et ait Achis ad principes Philisthiim, etc. Laudante Achis amicitiam David, irati principes Philisthiim ejus contubernium in praelio vitant, cujus virtutem praeliantis fama vulgante pavescunt. Denique inter alia dicunt:
5.9.6
Nonne iste est David? etc. Laudante gentium Ecclesia fidem Christi, per quam vita mereatur aeterna, irati philosophi et pontifices idolorum, ei se credere timent, cujus verbo suam culturam simul et sapientiam dolent esse destructam; cujus triumphum de antiquo hoste talem, qualem nemo alius promereri potuit, in unanimo sanctae Ecclesiae choro celebrari conspiciunt, ejus se membris adunare, ejus regimini subdi fidem percipiendo refugiunt.
5.9.7
Vocavit autem Achis David, et ait ei, etc. Achis quidem ipse rectum David, innocentem et bonum, sicut angelum Dei confitetur; sed ne offendat oculos satraparum Philisthiim, e praelio descendere, in pace irae praecipit. Fidelium turba de gentibus Christi justitiam, misericordiam, et sanctitatem, tanquam ejus qui ad salutem gentium a Deo fuerit missus, laudat, amat, praedicat, sed blasphemis superbisque idololatriae ducibus verbum committi non debere precatur, ne forte audiendo et non credendo majus judicium sumant; et quasi hortatur Dominum, ut magis pacato serenoque in corde credentium requiescere contentus sit, quam non credituris praedicando oblatus, occasionem tribuat persecutionum scandalis excitandis.
5.9.8
Scio quia bonus es tu in oculis meis, etc. Et Ecclesia in Domini laudibus praestans, etiam ista perorat: Scio quidem ipsa, et apertis fidei oculis intelligo bonitatem tuae gratiae coelestis, teque ipsum esse de quo propheta praedixit: Et vocabitur nomen ejus magni consilii angelus; hoc est, paternae voluntatis nuntius. Sed principes dogmatum culturarumque gentilium, spreto tuae protectionis auxilio, sua se virtute et industria salvari debere confidunt.
5.9.9
Philisthiim autem ascenderant in Jezrael. Abeunte cum suis David, Philisthiim in Jezrael, id est, in semen Dei praeliaturi ascenderunt, quo secum prius demorante in Aphec, id est, in furore novo convenerant. Et reprobi saepe, pulsis a sua vicinitate fortioribus Ecclesiae doctoribus, tota se virtute in fragiliores quosque depravandos exerunt, quos, ob majorum reverentiam, vel timorem, prius, quamvis animo furibundi, tangere et inquietare minime praesumpserant. Non solum autem qui arma certantes, vel argumenta disputantes contra bonos ferunt, sed etiam qui exempla pravitatis sub fratrum nomine praeferentes piorum aspectibus ostentant, in Jezrael, id est, semen Dei, ascendentes, zizaniis hoc diabolici seminis inficere tentant. Hujus mysteria lectionis, et hodie multis Dominum de suo corde fugantibus, electosque ejus prementibus, innumera per loca compleri videmus et audimus; sed, appropinquante mundi termino, crescentibus malorum cumulis, magis magisque complenda, quia non ambigimus, tremula exspectatione formidamus.
5.10.1
LIBER QUARTUS. CAPUT IX. David, duce puero Aegyptio, Amalecitas qui Siceleg percusserant vincit, praedam eruit, et dona largitus est amicis.
5.10.1
Cumque venisset David et viri ejus in Siceleg, etc., usque ad id quod scribitur: David misit de praeda his qui erant in illis locis, in quibus commoratus fuerat David ipse et viri ejus. In hac lectione typice ostenditur seductos ab haereticis, quandiu dilectionem unitatis non perdiderint, facile Christi gratia per doctores veritatis, ad fidem posse recipi; et sive doctores ipsos, seu simpliciores quosque et propria salute contentos, uno omnes eodemque vitae aeternae remunerandos esse denario; sed et ipsos haeresiarchas, partim corrigendos a Domino, partim perpetua ultione plectendos. Amalech dicitur populus bruchus, sive populus lingens; et Amalecitae impetum faciunt ex parte Australi in Siceleg, cum haeretici, qui per blandos sermones et benedictiones seducere solent corda innocentium, et omnes spiritualis scientiae fructus maledica erodere lingua, ex ipsis sanctae Scripturae verbis, quae, Spiritu sancto inspirati, locuti sunt, et composuere sancti Dei homines, simplicibus quibusque insidias tendunt.
5.10.2
Et percusserunt Siceleg, etc. Siceleg interpretatur defaecatio vocis adductae, quam percutiunt et succendunt, qui discretionem auditae praedicationis argumentationum suarum ariete confundunt, ecclesiasticaeque fidei tranquillitatem maligno sui erroris igne dejiciunt. Cui nimirum igni simillimus ille est, quo Jeremiae prophetae libros rex superbus incendit; contrarius autem ille, quem Dominus misit in terram, et voluit vehementer accendi.
5.10.3
Et non interfecerant quemquam, etc. Captivant et non interficiunt haeretici; qui etsi fidei simplicitatem minus eruditis, non tamen fervorem charitatis, quae vita virtutum est, eripere valent.
5.10.4
Cum ergo venisset David et viri ejus ad civitatem, etc. Adveniens Dominus in electis suis catholicisque doctoribus, et videns Ecclesiae turres ac tecta quondam fulgentia, sermonis haeretici terrae complanata, primo, ut decet, pro ea restauranda Patrem fletibus pulsat et precibus, ac deinde confestim etiam restaurandi coepta molitur. Plangunt doctores commissas sibi Ecclesias animasque, quas Deo genuerant et nutriebant, dilato ad tempus Christi auxilio, a fidei simplicitate corruptas; quod est, dilato ad tempus David adventu, virorum ejus uxores ac liberos ductos esse captivos; si enim ejus gratia juvans adesset, corrumpi omnino non poterant.
5.10.5
Siquidem et duae uxores David captivae auctae fuerant, etc. Quod uxores David utramque sanctae Ecclesiae vitam, qua in praesenti vero regi servire gaudet, activam scilicet et speculativam, significent, supra jam dictum est. Tanta autem saepe haereticis a gentibus, quod Ariana maxima seditione claruit, Ecclesiam tempestas involvit, ut non solum speculativae vitae decor, quem juxta nomen Jezrahel, auctor ipse gratiarum Deus in cordibus quietorum et humilium spiritu seminavit; sed et activae constantia, quam hi potius, qui nuper antiqui hostis manus evaserunt, exercere solent, propulsante persecutoris ira videatur interire.
5.10.6
Et applicavit Abiathar ephod ad David, etc. Quae Domino inspirante sancti ejus faciunt, more Scripturarum ipse facere dicitur, qui juvat ut faciant; sicut etiam de Spiritu sancto, cui est una cum Patre et Filio virtus atque operatio, dictum est: Ipse enim postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, quia quos repleverit, gemitibus vacare, et pro salute sua Dominum facit postulare. David igitur, applicata ad se stola pontificali, an latrunculos prosequi debeat, Dominum consulit; cum pastores Ecclesiae gratia, sui auctoris intus edocti, per Scripturae sacrae lectionem, qua doctores in ministerio verbi semper oportet indui, qualiter erga errantes quosque agere debeant, consilium supernae voluntatis inquirunt. Respondet Dominus persequendos ab David latrunculos, et comprehensis excutiendam praedam, cum in eadem lectione docuerit, a doctoribus Ecclesiae magistris persequendos disputando haereticos, comprehendendos superando, excutiendam eis praedam revocando ad Ecclesiam animas eorum, prius sui vel fraude seductas.
5.10.7
Abiit ergo David ipse, et sexcenti viri qui erant cum eo, etc. Torrens Besor, qui interpretatur annuntiatio, sive caro, vel carnalem haereticorum sensum perdifficilem ad corrigendum, vel redundantiam significat eloquentiae saecularis, et ipsam aeque violento fluxu rapidam, nec facile nisi perfectis quibusque doctoribus superabilem. Abiit ergo desiderabilis noster rex, veraciter manu fortis, ad bellandam verbo veritatis errantium pervicaciam, ipse et electi ejus operis integritate, simul et spei certitudine probati, quod senarius numerus, quo sua Dominus opera complevit, et centenarius, qui in computo auricularis primus dexteram petit, manifeste denuntiant. Denique in centesimo psalmo extremi judicii discrimen, quo spes omnium recte sperantium ardet, aperte describitur, ubi misericordia et judicio cantato, fideles quidem terrae, et ambulantes in via immaculata, per misericordiam ad sedem perpetuae beatitudinis ac sui Redemptoris ministerium provehendi; omnes autem peccatores terrae per judicium justum in matutino declaratae suae, quae diu latuerat, actionis interficiendi, ac de civitate supernae pacis memorantur esse disperdendi. Comitantibus autem in via veritatis Dominum sanctis ejus, ubi ad articulum disputandi, et haereticos revincendi ventum fuerit, nonnulli saepe etiam magni viri, non quidem a credendi puritate, sed tamen a peritia dicendi lassati subsistunt. Non enim omnes qui recte credere norunt, etiam eos qui contraria rectae fidei sapiunt, ratiocinando devincere norunt. Obsistit enim saepe quasi torrens annuntiationis, sive carnis, vel carnalis eorum sensus, qui spiritualia capere nesciunt, vel impetus pronuntiandi carnalia quae sentiunt; quem superare, et instar Eliae vel Elisaei suae discretionis potentia perrumpere ac dissipare minus periti nesciant. Quod in Nicaena maxime synodo patuit, ubi tot ac tantis de toto orbe collectis doctoribus, non facile quisquam primitus, praeter Athanasium Alexandrinae Ecclesiae diaconum, poterat inveniri, qui cum Ario confligere, et ejus tergiversationes ac dolos statim deprehendere, traducere, ac devincere nosset. Ubi gentilis quidam philosophus, Aristotelicis permultum armatus argumentis, Christianos creberrime provocans, a nullo penitus doctorum etiam dialectica arte illustrium quibat superari, donec exsurgens unus mirae sanctitatis episcopus, sophisticae quidem locutionis funditus ignarus, sed divinae fidei sapientia praeclarus, multifidas ejus versutias simplici per omnia, sed veraci prosecutione cassaret. Non ergo torrentem hujusmodi transire docendo sufficiunt, nisi qui vel eximia Spiritus gratia in fide roborati, vel majore disputandi sint, industria praedocti. Qui quoniam prudentia, fortitudine, temperantia, et justitia sublimiter eminent, quoniam pro Evangelio confligere gaudent, recte quadringenti fuisse memorantur, qui latrunculos insequuntur; recte ducenti qui lassi subsistunt; quia sunt qui fidem et actionem, quam defendere disputando nesciunt, ipsi vivendo exercere non nesciunt.
5.10.8
Et invenerunt virum Aegyptium in agro, etc. Properantes catholici doctores ad certamen cum haereticis agendum, inveniunt saepe relictos ab eis viros, tenebrosa peccatorum suorum nigredine notabiles, nec prae ingenii teneritudine magistros erroris ad Ecclesiam vastandam sequi valentes; adducuntque eos ad audiendam fidem catholicam, panem aquamque verbi tribuunt; sed et dicta magistrorum praecedentium addunt, qui olim de pulcherrima praesentis Ecclesiae quasi ficu, vel vitae mortis articulo succisi, per totum saeculi hujus qui nunc agitur annum, maturam suae doctrinae memoriam ad reficiendas fidelium mentes conservare non cessant. Et bene fragmen massae dant, quia non integra opuscula talibus, sed dicta patrum quotquot sufficere putant suggerunt. Bene duas ligaturas uvae tribuunt; quia geminae dilectionis eos vinculis Christo et Ecclesiae copulandos ostendunt.
5.10.9
Qui cum comedisset, etc. Cum accepisset rectae fidei alimoniam, accepit et fiduciam mentis, qua se misericordiae gratiam speraret adepturum.
5.10.10
Dixit itaque ei David: Cujus es tu, vel unde? etc. Regula est Ecclesiae, transfugientes ad se ab haereticis per doctores suos inquirere; qui priusquam fugerint, quid de fide senserint, quo in futurum mente tendant. Et cum eos tota intensione haeresibus contradicere, et catholicae fidei favere cognoverint, tunc demum eis ejusdem fidei sacramenta reconciliandis adhibere, ne sanctum canibus, et porcis margaritas passim mittere videantur. Cujus, inquit, auditores, et de qua, vel ad quam modo venire sectam disponis? Respondeat necesse est, qui vel haereticorum laqueos evadere quaerit: Peccatis, fateor, obscuratus ego sum, hactenus audiendis mancipatus haereticis; reliquit autem me magister, qui erroribus imbuit: quia ubi contra Ecclesiam bella gerebantur, minus me idoneum lingua vel ingenio ad hoc certamen esse perspexit; neque ultra ad talem voluit secum ducere conflictum. Siquidem nos erumpentes ab austro, id est, luce, perfectum et Spiritus sancti flatu vivificum dogma nostrum promittentes, et gentilium non paucos ad nostram adduximus sectam, et ipsam Ecclesiae fidem non parva ex parte turba vimus.
5.10.11
Dixitque ei David: Potes me ducere ad istum cuneum? etc. Dux David ad inveniendos debellandosque praedones esse suadetur, qui ab Amalecitis relinquebatur aegrotus; quia sunt qui inter haereticos conversati, ob pigritiam ingenii, vires nocendi bonis non habent, et iidem subito gratia superna respecti et attacti, sufficientem ex Deo sumunt virtutem resistendi perversis; imo commodius multo et certius per eos qui haereticorum arcana norunt, conversos ad catholicam, errantia eorum dicta confunduntur. Quod autem jurari sibi rogat, ne occidatur, et ne in manus domini sui tradatur, ita demum persequenti cuneum proditurus hostilem; hoc nimirum quaerit a magistris spiritualibus, ut ea solum conditione illis haereticorum pandat arcana, si ipsi sibi absque dubietate fidem, qua mortem vitare perpetuam possit, ostendant; neque eum rursum doctrinis subdi patiantur inanibus.
5.10.12
Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant, etc. Super faciem terrae discumbunt haeretici, comedentes et bibentes; qui sive obscura Scripturarum, seu legant aperta( hoc enim inter comedere et bibere distat), nequaquam per haec coelestia, sed terrena semper inquirunt, nec dicere cum Apostolo valent: Nostra autem conversatio in coelis est. Et quasi festum celebrant diem pro spoliis quae de terra Philisthiim et Juda rapuerant, cum ad inventa sua, quibus vel paganorum aliquos sub praetextu nominis Christi pejus errare docuerant, vel fideles quosque a via veritatis averterant, quasi optimum scientiae lumen arbitrantur, aiuntque gaudentes: Haec dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea.
5.10.13
Et percussit eos David, etc. Duobus modis percutit haereticos Christus, vel castigando videlicet ad recipiendam fidem, vel anathematizando ad subeundam perpetuam poenam. Quae utraque percussio a vespere usque in vesperam producitur, quia ab agnitione obscurantis corda erroris, usque ad ejusdem erroris vel poenitentiam ad tempus amaricantem, vel supplicium pertingit aeternum. Quadringenti sane viri, qui ascensis camelis gladium David, totidemque ejus militum fugiendo evaserunt, illi sunt profecto qui, catholicorum despecta voce doctorum, nec corrigi ab his consentiunt, nec metuunt damnari; sed virtutum suarum, imo tumoris et jactantiae celsitudine quasi camelorum gibbo confisi, non minus se perfectionis evangelicae nomen et numerum tenere, ac dexteriora, id est vitae coelestis gaudia, sperare et adepturos esse gloriantur.
5.10.14
Eruit ergo David omnia, etc. Devictis vel correctione vel ultione, vel detectione nefandi dogmatis haeresium conditoribus, eruit Dominus animas quas deceperant, et ad catholicae pacis reducit unitatem.
5.10.15
Venit autem David ad ducentos viros, etc. Perfecta de praedonibus victoria, David aeque eos qui lassi substiterant, cum his qui pugnaverunt, spoliorum parte ditavit. Non glorietur sapiens in sapientia sua. Non omnia possumus omnes. Nunquid omnes apostoli? Nunquid omnes prophetae? Nunquid omnes doctores? Nunquid omnes virtutes? Nunquid omnes gratias habent curationum? Attamen omnes in ejusdem dominicae vineae cultura diverso tempore laborantes, unum eumdemque sunt vitae denarium in contemplanda summi regis imagine percepturi.
5.10.16
Et misit dona de praeda senioribus Juda, etc. Amat monetque Dominus cuncta in diversis personis, conditionibus et aetatibus, Ecclesiae suae membra, de sua semper victoria, sui regni perennis augmentatione laetari, et quoties animas diabolica pridem seditione corruptas viderint Ecclesiae restitui, glorificare ac benedicere Patrem qui in coelis est. Quod eos maxime facere gaudet, quos dilectionem suam in corde puro, et jam inter acerbas persequentium decipulas servasse, quos sanctorum dicta vel exempla in sedula castae conscientiae memoria tenuisse perspexerit. Hoc est enim verum David exsultantem. et viros ejus vel hospitio donasse, vel defendisse latibulo. Sed et doctor quisque catholicus, cum haereticorum spineta nuper investigat, prodit, expugnat, necesse est haec et aliis fratribus propter scientiam cavendi et superandi talia, sive colloquendo, sive etiam scribendo, revelare non tardet. Et nota, non solum in credendo Deum, sed et in diligendo proximos, multum haereticos a catholica, multum a Christiana perfectione distare gentiles. Amalecitae lassescentem moriturumque sui itineris socium relinquentes abeunt, et quasi feris avibusque lacerandum exponunt. At suos David comites lassos, et tuto in loco ad certamen ipse praeparans statuit, et opima redux pace et benedictione locupletat. Meminit hujus lectionis et titulus psalmi quinquagesimi secundi, qui ita se habet, In finem pro Amalech, intellectus David; quo significat in Christum, qui finis est legis ad justitiam omni credenti, pro adversariis Ecclesiae sive corrigendis sive damnandis, intellectus figurativi David, qui in tolerando, in persequendo, depraeliando Amalecitas, quid civitas veri David a perfidis passura, quid eisdem ipse sit retributurus, intellexit. Sed et psalmi textus intellectu facillimus, lectionis hujusce per totum mysteriis adgaudet; quia perfidis iniquorum coeptis inchoat, Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus; vel nullum videlicet Deum esse, qui res humanas curet, vel aliquam in sancta Trinitate personam Deum verum non esse, insipienti pectore tractans; et in veri David a[ F. Davidis] triumpho finem facit, Dum avertit Dominus captivitatem plebis suae, exsultavit Jacob, et laetabitur Israel.
5.11.1
LIBER QUARTUS. CAPUT X. Conserto certamine Israel fugit caditque coram Philisthiim; jamque occisis Saul filiis, suum ipse super ensem moriturus irruit: quorum ablata a Philisthaeis cadavera Jabitae digno honore sepeliunt et jejuniis a Domino levamenta malorum deposcunt.
5.11.1
Philisthiim autem pugnabant adversus Israel, etc., usque ad id quod scriptum est: Et tulerunt ossa eorum, etc. In hac lectione figurate monstratur, optimatibus Judaeorum per gentium exempla vel dicta corruptis, et suae scientiae spiritualis arma, quibus contra hostem muniri debuerat, ad necem propriam negligendo vertentibus, minores quoque bonae actionis castra succedentibus suo loco reliquisse gentibus. De quorum casu malis exsultantibus, boni potius, si quid in eis exempli utilis, si quos inter eos invenerint electos, horum memoriam proferant; porro exitum reproborum superni judicis examini relinquant. Quae et de haereticis aeque omnia, et de falsis catholicis eodem ordine possunt intelligi. Imminente igitur tempore Davidici regni, Philisthiim sicut semper pugnabant adversus Israel. Appropinquante novae gratiae tempore, gentiles, sicut et ante consueverant, castitatem Israeliticae fidei per exempla pravitatis oppugnabant, nunc opera perversa perituris, nunc idololatriae cultura ostendendo, juxta exemplum Balaam, qui docebat Balach mittere scandalum coram filiis Israel, edere et fornicari.
5.11.2
Et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthiim, etc. Et decepti sunt, qui fortes videbantur in contemplanda Dei voluntate, quod nomen Israel significat, cum opera gentilium incautius, doctrinamque sequerentur, et perierunt depravati in superbia luxuriosa, quam vocabulum montis Gelboe, id est, lubrici designat. Sed et haereticorum perditionem non parum saecularis sapientia juvit. Unde pulchre quidam nostrorum ait, Philosophi patriarchae haereticorum Ecclesiae puritatem perversa maculavere doctrina.
5.11.3
Irrueruntque Philisthiim in Saul, et in filios ejus, etc. Irruerunt tota intentione gentes circumpositae in regnum Judaeae destruendum, et filios ejusdem regni tollendos de medio, et depravarunt sua corruptione sacerdotes, Scribas, et Pharisaeos, filios scilicet doctoresque regni illius. Sed et haereticos, ne Spiritus sancti gratiam simplici corde praedicarent aut colerent vetarunt; quod est Jonathan percutere, id est columbae donum; ne Patrem, qui nos sibi non natura, sed adoptione filios fecit, digna confessione laudarent, interdixerunt; quod interfectio significat Abinadab, id est, Patris mei spontanei; ne in Christi regno salutem mundo affuturam crederent, obstiterunt; quod occisus indicat Melchisue, qui dicitur Rex meus salus, credo. Qui Arium seduxit philosophus, quasi Melchisue peremit; qui Macedonium, Jonathan; qui Manichaeum, Abinadab, quia videlicet hunc veri regis Christi omnipotentiam negare, illum Spiritus sancti donis derogare, istum summi Patris bonitatem blasphemare magister corruptionis edocuit.
5.11.4
Totumque pondus praelii versum est in Saul, etc. Totis viribus agebant gentiles, ut regnum Judaeae tollerent. Et appropriabant ei viri dolis deceptionum instructissimi, et seducti ac depravati sunt proceres regni illius vehementer ab eis qui cordi illorum abrepta simplicitate veritatis, multifidum fraudulentiae et astutiarum vulnus inflixere. Sicut enim gladius hostilis apertam idololatriae graviorumque flagitiorum suasionem, ita subtiliora deceptionum argumenta sagitta demonstrat. Non autem gladio Philisthiim, sed sagittis Saul interiit; quia non apertis sceleribus, quae mortifera esse nemo dubitaret, Judaici regni duces extremi ipso periere cum regno, sed his potius quae sub velamine pietatis acta, impiissimum mortis virus inferrent. Verbi gratia, dicente Deo:« Honora patrem tuum et matrem, ipsi contra docebant suos auditores dicere parentibus: Munus quodcunque est ex me, tibi proderit, et sic ab eorum penitus honoratione cessare. Item dicebant: Qui jurat in templo, nihil est; qui jurat in auro templi, debet, et caetera hujusmodi, quae Dominus in Evangelio multiplici illis increpatione depromit, maxime illud, quod ipsum legis et Evangelii Dominum quasi transgressorem legis interficiunt. Quae omnia scelerum argumenta ad imitationem faciunt astutiae gentiles, cum philosophiae studiis exercitatum ingenium ad nefarias artes inflectunt, sagittariis nimirum Philisthiim vulnerantibus cadunt. Nihil autem prohibet, sagittarios, immundos spiritus accipere, quorum dolis imbuti perierunt.
5.11.5
Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, etc. Armiger Saul legis doctores significat; quia sicut arma et sagittae Philisthiim, pravorum deceptiones, sic econtra Israelitarum arma non aliud sunt mystice intelligenda, quam spiritualis verba doctrinae, quibus se Dei populus a cunctis debuerat munire periculis. Sed vulneratus usque ad desperationem a sagittariis Saul, maluit armigeri sui quam incircumcisorum gladio perire, quia principes regni Judaeorum, sumpto semel proposito in peccatis suis moriendi, maluere doctoribus suis mandata legis solventibus, et sic se docentibus, quam gentilium, quos communes et immundos vocabant, consortio se polluente perimi. Denique timebant introire praetorium gentilis, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. Quod tamen pascha, versa in suam perniciem lege, quam acceperant, insontis sanguine contaminare non timebant.
5.11.6
Et noluit armiger ejus, etc. Non est ambigendum, inter reprobos legis doctores exstitisse aliquos qui verbi acumen ad occidendos suos auditores sinistra interpretatione pervertere nollent, et nihilominus ipsos auditores ea quae recte dicta a magistris acceperant, vel despiciendo, vel, quod pejus est, blasphemando in suam vertisse perniciem, quorum visa morte spirituali, id est, obstinatione peccandi, et ipsos verbi ministros per tempora deterioratos, testimonia legis, quae male interpretari timuerant, male contempta sibi occasionem fecisse ruinae. Haec et hodie nobiscum saepius agi, utinam nesciremus. Sed et haeretici peccatorum suorum et ipsi jaculis cruentati, cum verba divinorum eloquiorum in argumenta sui erroris immutant, sua nimirum arma morituri contra suum pectus invertunt; et frater quilibet etiam in catholica permanens unitate, cum artem quamcunque pro communi Ecclesiae, eorumque inter quos vivit, utilitate didicit, in superbiae, cenodoxiae, philargyriae, alteriusve cujuslibet vitii contagione polluit, suo se miser gladio confodit; quia quod defendi ab hoste debuerat, hostem potius juvit.
5.11.7
Videntes autem viri Israelitae, etc. Videntes indocti quique, et humilitatis verae medicamina, lavacrumque baptismi salutaris ignorantes, in Judaea doctos quosque, magistrosque suos in certamine spirituale peccato triumphante devictos, sed et vulgus non paucum, eorum prius auditui proximum, persequente adversario a prisca suae constantiae sede fugatum, et ipsi confestim majorum ruina turbati, opera virtutum omnia ac munimina scientiae spiritualis, quae habuerant, amiserunt; veneruntque peccata gentilium, et cuncta in Judaeis incredulis studia virtutum, perversa inhabitatione corruperunt; venerunt immundi spiritus, et corda quae fidei constantia deseruit, occuparunt; vel certe venerunt gentes et optima quondam Judaeorum studia credendo sua fecerunt. Nam et olim divina eloquia, quae illi non parva ex parte jam tunc reliquere, ipsa sibi interpretari fecerunt; et nunc projectam ab eis cum ipsis eloquiis divinae Scripturae fidem Christi susceperunt ac velut inhabitando possident. Sane quod dictum est, trans vallem, et trans Jordanem, ut apertius mystice pateat, situs ipse loci paucis intimandus est. Vallis est circa Jordanem grandis, et ipsa campestris, in immensam longitudinem se extendens, Hebraice Elon sive Aulon vocata, quae circumdatur ex utraque parte montibus sibi invicem succedentibus et cohaerentibus, qui incipientes a Libano, et ultra eum usque ad desertum Pharan perveniunt; suntque in ipso Aulone, id est in valle campestri urbes nobiles, Scythopolis, Tyberias, stagnumque prope eam; sed et Jericho, mare mortuum, et regiones in circuitu; per quas medius, ut diximus, Jordanis fluit, oriens de fontibus Paneadis, et in mari mortuo interiens. Quia ergo vallem dejectionem humilitatis, Jordanem in quo Dominus baptizari dignatus est, undam baptismatis significare non latet, merito Jordanis valle cingitur, ut nos humiliter salutiferi fontis ingressum quaerere, humiliter egresso[ F., egressos] eo conversari et ipse loci situs admoneat. Quicunque ergo non in valle Jordanis, sed trans vallem et trans Jordanem erant, fugiunt; quia qui humilitatis et baptismi remedium vel suscipere, vel susceptum servare neglexerint, contra malignos spiritus valere nullatenus possunt. Quod de Judaeis et paganis, de haereticis et malis catholicis potest generaliter accipi.
5.11.8
Et praeciderunt caput Saul, etc. Usque adeo corruptores vel daemones Judaeam impietatis armis persecuti sunt, donec ipsum ei regni principale radicitus adimerent, munimina legis sacrae, quibus contra omnia adversa praevalebant, eriperent. Cujus mox dejectionem, quasi proprii signum triumphi, propriae causam laetitiae suis longe lateque complicibus fama vulgante spargere festinarunt; et augmentum sceleris armaturam Dei, quam beatus apostolus Paulus, et nos adversus spiritualia nequitiae in coelestibus militaturos induere praecipit, et ipse prior indutus, bonum certamen certavit, cursum consummavit, fidem servavit, accipiens a Domino coronam justitiae; hanc, inquam, militiae coelestis armaturam. Judaeis ereptam, impii decepti, et decipientes inferis inducere laribus, hoc est, divina eloquia daemoniorum doctrinis aequiparare contenderunt. Quod duobus modis eos egisse et agere constat; cum vel dicta spiritualia carnaliter interpretando perverse intelligunt, vel easdem litteras divinas, quasi communes et nulla superna auctoritate suffultas, prout volunt ventilant. Gentem vero ipsam Judaeae regni arce privatam, quasi ad nihili redactam, et inimicorum potestati concessam, in derisum sibi palam deceptores, publicumque proposuere proverbium; quod est figurate corpus Saulis truncum in muro Bethsan, id est, domus inimici habendum ostentui, manibus suspendisse nefandis. Sed et haereticos, peccatorum praecedentium sagittis stratos, cum praesidio charitatis, quae arx est virtutum omnium, fraudant. Quasi caput Saul immundi spiritus praecidunt, cum suum magis quam Scripturae sensum sequi persuadent. Armis exspoliant, cum divina eloquia ad suum, id est, daemonicum sensum pervertunt. Arma Saul in templo Astaroth ponunt. Astaroth quippe, non solum quia idolum est, sed etiam quia factura exploratorum interpretatur, doctrinam significat spirituum malignorum, qui caulas fidelium circumeuntes quotidie, si quem devorare possint, explorant. Cum opera ipsa, quibus Deo servierant, ad suae malignitatis obsequia dira permutant, membra nimirum lucis et vitae expertia in muro domus inimici suspendunt.
5.11.9
Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, etc. Jabes, quae interpretatur exsiccata, Ecclesiam designat, quam ab omni carnalis concupiscentiae fluxu, ab omni inquinamento carnis ac spiritus fervor justitiae Solis, hoc est aspiratio divini temperat amoris. Unde recte talis in monte sita describitur. Et ipse Galaad, id est, acervus testimonii vocatur, ut significet subtilissimam sanctorum vitam, ne ad errorem deflecti possit, idoneis Scripturarum testimoniis, esse firmatam. Ipsa autem est civitas, quam in auspiciis sui regni Saul, cum adhuc humili pietate Domino serviret, ab hostium obsidione liberavit. Cum ergo audissent habitatores Jabes Galaad quaecunque fecerunt Philisthiim Saul, surrexerunt omnes viri fortissimi.
5.11.10
Et ambulaverunt tota nocte, etc. Cum audissent habitatores civitatis Christi super montem positae, Judaeam, ex qua sibi in patriarchis, prophetis, et apostolis, praecones et ministros salutis advenisse meminerunt, a gentibus contemptam habitamque derisui, surrexerunt in opus verbi omnes viriliter agere gaudentes; et inter medias errantium tenebras ipsi virtutum iter ambulantes, prohibuerunt de illorum casu, quorum delicto salus gentibus quasi ad diaboli domum pertinentium, publica insultatione laetari. Quod si delibatio, inquiunt, sancta est, et massa; et si radix sancta, et rami. Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis et pinguedinis olivae factus es, noli gloriari adversus ramos, et caetera quae Apostolus ad Romanos miro ac multiplici sermone digessit.
5.11.11
Venerunt Jabes, et combusserunt ea ibi, etc. Cadavera, carnales sive carnalia ossa, fortiores quosque et virtutum opera designant. Combusserunt ergo cadavera Saul et filiorum ejus, qui infirma casus Judaeorum superno reliquere judicio, ut haec altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, juxta incomprehensibile suae voluntatis consilium fecisse vel permisisse cognoscerent. Combustionem quippe hoc in loco juxta illud intelligere debemus, quod de percipiendis scrutandisque Dominicae passionis sacramentis sub agni edendi typo praecipitur: Si quid residui fuerit, igni comburetis. Ossa in nemore Jabes sepelierunt, cum si quid in infirmis virtutis et firmitatis invenerunt, non hoc quasi nihil despicere, sed fructuosis sanctorum operibus maluerunt adjungere; si quos inter carnales ac fragiles virtutibus animae studere cognoverunt, hos sanctorum consortio annumerare curarunt. Per nemus quippe bonorum operum fructus novit exprimi, qui in Genesi legens, quod vel quale nemus Abraham in Bersabee plantaverit, recte intelligere novit. Aliter Saul pro peccatis suis mortuus et derisus, a viris Jabes, quos salvavit, publico eripitur opprobrio. Cadaver comburitur, et ossa conduntur in nemore; quia dignum profecto est, ut si quis fidelium magnorumque virorum peccato victore spiritualem mortem incurrerit, ab his maxime quibus in bono profuit, ut reviviscere possit, adjuvetur, horumque et ferventissimis in compunctione precibus ejus carnalia detegantur, et spiritualia quagessit, suo digna pietate commendentur auctori.
5.11.12
Et jejunaverunt septem diebus. Recte et ad litteram pro mortuis, ut ad requiem pervenire valeant, septem diebus jejunatur, qui post sex hujus saeculi aetates, in quibus in carne laboramus, septima est in illo saeculo aetas requietionis animarum carne exutarum, in qua beatae tempus illud glorificum, quando resurgere mereantur, exspectant. Cujus figuram quietis et resurrectionis, et septima dies in lege, et septimus sive quinquagesimus annus, in quibus requies operum dabatur, typice praetendebant. Ipsum vero exemplum nostra spei et fidei dispensatione Dominus ostendit, qui sexta sabbati crucifixus, septima requiescens corpore in monumento, octava et quae una sabbati est, resurrexit a mortuis. Sed in parte allegoriae, cum de caecitate Judaeorum sabbatum hactenus carnaliter observantium, cives contribulesque sui fideles merito tristitiam et continuum in corde retinent dolorem, quasi septem diebus jejunant; quia constitutis adhuc in errore fratribus cognatisque suis, nullatenus plenam possunt habere laetitiam. Cum autem et ipsi octavae diei, id est, Dominicae simul et suae resurrectionis mysterium perfecte cognoverint, utrique pariter juvante gratia Christi, perpetua festivitate gaudebunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note