Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentarii in Pentateuchum
BedaPent 10 · 8461-coinpeMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8461 Coinpe
10.1
CAPP. VIII, IX.
10.1
Quod autem dicit, Tolle Aaron illius, et reliqua. Quae sequuntur pene in praecedentibus exposita sunt, cum de vestimentis Aaron sermo fuit. Videndum est tamen quod Moyses primum lavat, et postea induit. Lavet et te Moyses, hoc est, lex. Habent enim Moysen et prophetas, audiant illos. Et tunc induis Jesum Christum, et habebis vestem nuptialem. Sacerdotes autem sunt omnes qui sacra dona offerunt, quibus dicitur: Vos estis genus electum, regale sacerdotium. Congregavit autem Moyses populum. Requiritur enim in ordinando sacerdote praesentia populi, ut multorum testimonio praesul eligatur. In Exodo autem octo species designantur et vestimentorum. Hic septem tantum numerantur. Feminalia autem praetermittuntur. His autem castitatem diximus significare, eo quod genitalia constringunt. Fortasse autem ideo praetermissa sunt, quia in illis sacerdotibus has partes non semper dicit esse constrictas. Ne quando enim de potestate generis, et successu sobolis habeant indulgentiam. Ecclesiae quoque sacerdotes aliquando debent infundere divini verbi semen, ut mentes auditorum instruant; aliquando tacere, ne margaritas ante porcos mittant; et habeant tempus loquendi, et tempus tacendi.
10.1
CAPP. VIII, IX. CAPUT X.
10.1
Filii autem Aaron, qui imponentes altari ignem alienum, igni divino exusti sunt. Illos significat, qui contempta divina doctrina perversas doctrinas appetunt, quibus dicitur: Abjecistis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis. Aliter quoque ignem alienum incendi, qui in sacrario cordis sui alicujus concupiscentiae ignem succendens, et audet altarium Dei accedere, quod non recipit, nisi illum ignem, de quo dicitur, Ignem veni mittere in terram. Extra castra projecti sunt. Tales enim inter sanctos meritis excellentes non reputantur; quod autem dicitur: Capita vestra nolite induere, et reliqua, in sequentibus dicendum est. Quod autem sacerdotibus praecipit, Ut vinum et siceram non bibant, maxime cum ad vini ministerium accedunt. Et secundum historiam convenit observare, cum Apostolus dicat: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria; et spiritualiter, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus mundi. Caetera quae sequuntur de pectusculo, et brachio, et sacrificio pro peccato, et quod sacerdotes hoc debent edere in loco sancto, sparsim explanata sunt.
10.2
CAPP. VIII, IX. CAPUT XI.
10.2
Nunc de eo quod lex quaedam animalia ad esum quasi immunda non concessit, quaedam inter diem, videndum est. Non enim de animalibus cura est Deo. Per haec igitur mores pinguntur humani, et quibus ipsi sunt mundi et immundi. Denique mundi sunt qui ruminant, qui in ore semper portant cibum, praecepta divina. Ungulam findunt, qui duo Testamenta habent, litteram a spiritu dividunt. Denique ruminant quidem Judaei verba legis, sed ungulam non findunt, non credentes duo Testamenta, nec Patrem, nec Filium, et ideo immundi sunt. Haeretici autem ungulam findunt, duo Testamenta recipiunt; sed quia doctrinam veritatis in ore non nominant, immundi sunt. Haec cum de hominibus, non de pecoribus intelligendum sit, et videndum est quomodo mundos homines manducamus, immundos autem refutamus. Omnis autem homo aut ex responsione aut ex sermocinatione dat proximis tibi gustum; et si bonus sit is de quo gustum capimus, mundum cibum sumimus. Si autem immundus sit ac perversae mentis, immundum sumimus cibum, ac per hoc proximus efficitur nobis omnibus mundus vel immundus. De his quae in aquis gignuntur, pinnulas et squammas habentia comeduntur. Hi pisces qui pinnulas et squammas habent ascendunt ad superiora aquarum, per quos significantur qui spiritus libertatem quaerunt. Et quamvis fluctibus hujus mundi circumdantur et gravantur, ad superna nituntur assurgere. Squammae enim gravitatem morum et firmitatem conversationum significant. Pinnula autem sensus superna cogitantes: qui autem sine ipsis sunt, hi sunt qui leves mores et effeminatos habent, de supernisque non cogitant. Cum autem camelum probibet, vitam informem damnat. Cum suem, coenosam et luteam vitam reprehendit. Cum leporem accusat, deformatos in feminas viros damnat. Cum lacertam, incertam varietatem vitae denotat. Per mustelam, furtum. Per stellionem, maculas mentium exsecratur. Per accipitrem, et milvum, et aquilam, raptores odit. Per vulturem, praedam. Per corvum, voluptates nigras. Per passeres, intemperantiam. Per cygnum, cervices alti superbiae. Per noctuam, lucifugas varietates. Per alia his similia diversa vitia vituperat.
10.3.1
CAPP. VIII, IX. CAPUT XII.
10.3.1
Sequitur mandatum de immunditia partus, in quo non otiose dictum est, Quod mulier quae concepto semine parit masculum, immunda dicitur; quia ad distinctionem illius dicitur quae non ex semine concepit Filium Jesum Christum. Hanc non gravant legis onera; ac per hoc non est superfluum, sed mysticum, quod ait, Concepto semine. Quod autem si masculum peperit, septem diebus immunda erit, et septimo die purificabitur, hoc significat quod quandiu sumus in hoc tempore, quod septem diebus volvitur, ad liquidum puri esse non possumus, donec octava venerit dies, quod est futuri saeculi tempus, in quo circumcidi jubetur masculus. Tunc enim, ut diximus, ab omnibus superfluis vel actibus, vel verbis, vel cogitationibus bene emundabimur, cum sit Deus omnia in omnibus; in quo etiam efficitur munda mater, quae genuit masculum. Purgata namque intus, carnem et resurrectionem suscipiet, is qui masculum et viriliter egit, nihil in se femineum aut molle habens. Neque enim molles, inquit, regnum Dei intrabunt. Qui vero remissus et effeminatus permanet in actibus suis, iste neque in praesenti hebdomada, neque in futura mundabitur. Ab immunditia non remittuntur illi peccata, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Quod autem sequitur:
10.3.2
Triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis. Hoc tempus significare potest quod in hoc mundo mandata legis et fidei sacramentum implere et habere contendimus. Triginta enim et tria, monades tres et decades tres sunt, quod ad fidem Trinitatis et legem pertinet. Tandiu enim in purificatione manemus, id est, ut puri inveniamur. Laboramus enim quandiu in hac vita subsistimus. Per hanc enim in fide et operibus in praesenti vita et in futura vita purificati inveniemur, quando devicta morte, erit Deus omnia in omnibus. Tunc sancta tangemus, et in sanctuarium ingrediemur, cum venerit quod perfectum est; et non per speculum, sed facie ad faciem superna contemplabimur. De muliere autem quae feminam parit supra dictum est, quomodo in hoc tempore et non in futuro purgabimur.
10.4
CAPP. VIII, IX. CAPUT XIII.
10.4
Sequitur sermo de plaga leprae, cujus species sex sunt: prima in cute et in carne viva; secunda in tota carne viva, a capite ad pedes discurrens; tertia in loco ulceris sanati; quarta in loco exustionis: quinta in capite vel in barba; sexta in calvitio vel recalvitione. Lepra doctrina falsa est: unde leprosi non immerito haeretici intelliguntur, eo quod Ecclesiae puritatem variis erroribus maculant. Lepram in cute gerunt qui exteriora et carnalia suadere conantur: ut sunt Cirinthiani, qui resurrectionem futuram in carnis voluntate existimant: ut sunt Luciferiani, qui animam de carnis substantia propagatam dicunt In toto corpore lepram portat qui variis doctrinis haereticorum deditus, omnem vitam suam maculat. In loco ulceris sanati lepram habet. Post agnitionem et medicinam invocat aliquod indicium prioris erroris, velut canis reversus ad vomitum suum. In loco ustionis ignis lepram sustinent Manichaei, qui inani abstinentiae cruciatu corpora exhauriunt, et per infidelitatem inde non immunditiam, sed lepram gignunt. De talibus dicit Apostolus: Prohibentes nubere, et abstinentes se a cibis quos Deus creavit ad percipiendum. In capite lepram bajulat qui blasphemat Divinitatem, vel in Christum, qui est caput Ecclesiae, peccat: ut sunt Ariani vel Manichaei, vel certe Judaei. In barba lepram ostendunt qui de apostolis, sanctis praedicatoribus, perversa sentiunt, atque illos quidlibet falsum praedicasse confingunt. Sicut enim barba ornamentum viro, ita apostoli et doctores praestant corpori Christi. In calvitio aut in recalvitione lepram monstrant, qui postquam superflua ac mortua desideria abjecerunt, iterum peccatis majoribus involvuntur, et perversa doctrina depravantur. Quod colores leprarum adjecit, formas varias haeresium ostendit. Pallida enim est haeresis per falsos fratres; rubicunda est per martyrium, quod quamvis infructuosum, tamen subeunt; alba, per colorem falsae justitiae; livida, per quaedam inutilia jejunia; nigra, perversa doctrina; obscura, per mysteria errorum. Est autem lepra quae sacrificiorum ritu purgatur, id est, corde contrito et humiliato. Sacrificium enim, inquit, Deo spiritus contribulatus. Quae jussu sacerdotis, id est, per doctrinam alicujus catholici viri; qui septem dierum purgationem, id est, per agnitionem septiformis Spiritus sancti: extra sancta sanctorum consortia, ut purgatus postea intra sanctam Ecclesiam excipiatur. Est, quam aqua per baptismum mundat. Genus autem leprae, quod mundari non potest, omnino illorum est, qui dicunt poenitentes veniam consequi non posse, aut qui nolunt ab errore converti. Quod autem dicitur, Ut leprosi exeuntes de castris foris sedeant, donec mundetur lepra illorum, significat haereticos projici debere ab Ecclesia, donec proprium errorem depulsantes, revertantur ad Dominum. De sectis vectibus, id est, omnibus secretis manifestis. Nudo capite, ut a cunctis animi illius videatur denudatio. Ore clauso, ne ulterius impia doceat. Quod autem lepra dicitur, quod humilior carne reliqua; quis non videat quod prava doctrina humiliata ac despecta sit? Leprosus immundum se pronuntiet, ut per confessionem sanitatem accipiat. Haec autem quae de lepra scripta, breve sunt: in aliis autem habent imaginem veritatis. Lepra autem in veste linea, perversitatem morum, qui multum amari sunt, et per quemdam colorem justitiae plus quam oportet saeviant peccantibus, ad desperationem plus quam ad sanitatem provocantes, et contra Apostolum onera invicem non portantes. Lepra vero in veste lanea, illos significat qui propter adulationem delinquentes corrigere nolunt, sed malefacientibus consentiunt; aut certe qui molliter vivunt, et viriliter agere non student. Lepra autem in stamine, potest vitia animae significare, quae per corpus stare et vigere facit. Lepra in subtegmine, peccata quae per corpus committuntur. In corpore enim anima subsistit, veluti stamen in subtegmine. Pellis est vita exterior, et conversatio carnalis hominum; unde et peccatum Adam et uxoris illius illis tunicas pelliceas fecisse dicitur. Lepra autem in pelle, malum exemplum est in conversatione hujus vitae, per quod indocti in errorem inducuntur. Lepra vero in parietibus domus pravam doctrinam in cogitationibus haereticorum significat, de qua propheta dicit: O divi Ecclesiam malignantium. Omnes species septem diebus separantur, quia nullus purgatur, nisi per gratiam septiformis spiritus. Sacerdos vero ingreditur ad considerandam lepram extra castra, quia leprosus in castra non intrat. Dignus namque doctor cunctis compassione proximus est, ut fuit ille qui dicebat: Omnibus factus sum omnia.
10.5
CAPP. VIII, IX. CAPUT XIV.
10.5
Sequitur sermo de sacrificio leprosi, qui mundatur, cui praecipitur ut offerat duos passeres: unumquemque hominem significant, convertentem a peccatis: cui praecipitur: Transmigra in montem sicut passer. Quia per duos passeres significatur substantia carnis et animae, quibus vesci licitum est, sicut Petro dicitur: Quae Deus purificavit, tu communia ne dixeris. Pascit enim sanctos doctores quodammodo, et angelos, qui convertit se a peccatis; quorum unus immolatur super aquas vivas, alius aspersus sanguine alterius dimittitur in agrum, quique debet tradi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. Ad hoc enim quodammodo caro moritur, ut vel viva anima fortius in agrum evangelicae disciplinae avolet, et tricesimum et sexagesimum, aut si sic proficiat, centesimum fructum habere possit. Et super aquas vivas talis immolatur hostia, ut nec ad dexteram, nec ad sinistram declinans, evangelicae disciplinae regimina servet, quae aqua dicitur; quam qui bibit, fit in illo fons aquae salientis in vitam aeternam. In vase autem fictili, in conversatione humana, in qua dum sumus laboramus. Adjungiturque etiam, lignum cedrinum. Impossibile namque est sine ligno crucis peccati lepram posse auferri. Per coccum autem sanguis Christi significatur, qui de illius latere profluxit. Hyssopum autem medici ferunt quod purgat noxios humores de pectoribus hominum; sic per confessionem purgantur peccata poenitentium. Haec autem ad salutis nostrae subsidium necessario suscipiuntur. Cum autem vestimentum laverit, et omnes pilos corporis raserit, tunc mundatus ingreditur castra. Cum enim per lavacrum pristina peccata deposuerimus, quae veteris hominis indumenta sunt, et universos pilos abjecerimus, hoc est, quidquid in nobis superfluum oritur, tunc in castra Dei ingredimur. Denique sanctus qui nihil operis mortui habet, omnem pilum debet servare. Et quandiu superfluis vel dictis, vel factis, vel cogitationibus non polluitur, ferrum non ascendit caput illius. De ipso namque dicit- Et folium illius non defluet, et omnia quaecunque faciet prosperabuntur. Quid sit autem Septies hominem aspergi, saepe diximus. Sane non est otiosum, neque absque mysterio, quod dicitur: Maneat extra tabernaculum suum septem diebus. Et omnem pilum capitis sui, et etiam barbae, superciliorumque suorum debet radere. Ac si voluisset dicere, quod illud etiam nondum sufficeret, quod prius dixit: Omnes pilos corporis radat. Cum enim castris, id est Ecclesiae aliquis jungitur, non statim intrat in domum suam, hoc est, virtutum domum, de qua dicitur: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Sanus enim factus es, vide ne ultra capiti culpam contrahas. Peccatum autem capitis est aliter quam fides recta habet aliquid sentire. In barbam vero virilis aetas culpam deposuisse: in superciliis arrogantiam depone. Sed et vestimenta quoque iterum mundare praecipiuntur, et corpus, cum antea sit lotum; sed haec fiant intra castra. Quidquid enim post baptismum et fidem puram in nobis oritur, necesse est ut per poenitentiam et perfectae vitae studium abscindamus, non tamen extra Ecclesiam; et in hunc modum omnia haec fiant, sed intra castra. Post haec autem omnia dicitur: Qui mundatur, offerat pro se duos agnos immaculatos, et ovem anniculam, et reliqua. Primus agnus, qui pro delicto offertur, significare potest ipsam virtutem, quam assumpsit is qui erat in peccatis, quam potuit repellere a se affectu peccati. Secundus agnus significat illam recuperatam virtutem, per quam, abjectis omnibus vitiis integrum se obtulit. Ovis autem quae post agnum assumitur significat fecunditatem illius qui postquam conversus est a peccato, totum se obtulit Deo et bonorum operum fructibus utitur. Et quia tres sunt hostiae: prima, qua peccata solvuntur; secunda, qua anima ad Dominum convertitur; tertia, qua fecunditatem conversus ostendit, idcirco subjungit tres mensuras similaginis, ut intelligamus purificationes fieri non posse sine mysterio Trinitatis. Similam habet, unde habeat mundum panem, et haec oleo conspargitur. Sed oleum illius qui purificabitur in duos usus dividit, ut panis illius pinguis efficiatur, pro misericordia et scientia lux capiti illius per manus sacerdotis imponat. Sacerdotis autem est illum statuere, ut stabilis sit, ut non moveatur omni vento doctrinae. De sanguine autem et oleo auriculae infundatur, ut purus sit auditus; et manus, ut mundum sit opus; et pedes, ut ad opus bonum tantum dirigantur. Haec omnia ad dexteram sunt, cum in se nihil sinistrum habere permittuntur. Sacerdos autem oleum septies contra Dominum spargit, ut super illum qui purgatur septiformem Spiritum invocet, ut preces Domino fundens, et dicat: Spiritu principali confirma me, Domine. Vel certe excussio digiti septies, excussio daemoniorum est, quae juxta Evangelium de homine expellere Deus manifeste declaratur. Dominum autem spiritus sancti per olei imaginem designatur, ut non solum remissionem omnium peccatorum consequi possit is qui purgatur, sed Spiritu sancto impleri mereatur. Quid autem significat agnus quem offert qui pauper est, vel duos turtures, aut pulli columbae, saepe dictum est.
10.6
CAPP. VIII, IX. CAPUT XV.
10.6
Post haec autem dicitur: Qui fluxum sanguinis patitur, immundus est. Per quem significatur ille qui nescit modum verbis imponere, sed per multiloquium non potest effugere peccatum. Semen enim bonum est sermo doctrinae evangelicae, quae in corde audientium, velut in terra bona crescit. Et e contrario semen malum est prava doctrina, quam superseminat inimicus homo. Vir autem qui fluxum sanguinis patitur immundus est, quia nec personas, nec tempus considerat, et non recordatur tempus loquendi, et tempus tacendi, et sanctum non dandum esse canibus, nec bona malaque distinguit, utique immundum est. Unde et Apostolus ait: Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Sed conversatio illius, in qua quasi in lectulo torpescit, immunda est. Et quisquis doctrina illius tactus fuerit, ut aqua vitae doctrinae lavetur indiget. Et usque ad vesperum, id est, usque ad finem vanae doctrinae vel pravae voluntatis, quam suasit. Non recipiendus sit vir, de quo egreditur semen cordis, et reliqua: hoc est, qui cum carnali concupiscentia velut cum femina conveniens molitur, docet ut ad laetitiam provocet magis quam ad planctum, cum scriptum sit: Vae vobis qui ridetis. Et iterum: Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Immundus erit usque ad vesperum. Vesper etenim finis est diei, et initium noctis, sic et poenitentia finis est vanae laetitiae, et principium tristitiae salutaris. Beati qui legunt nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Mulier, quae, redeunte, et reliqua. Per mulieres enim effeminatus quisque significatur, qui nihil in se virile habet; et revertente desiderii tempore, sanguinem fluit, hoc est, si quid naturalis boni habuit, per negligentiam amittit; et septem diebus separatur, ut cognoscat se septem daemoniis esse subjectum. Mulier autem quae non tempore menstruali, sed jugiter sanguinem fluit, hoc est qui nullo modo intus repugnat, et vacuus jacet ab omni bono, et si steterit sanguis septem diebus numeratis, ut in octavo die suscepta septemplicis Spiritus gratia purgatus, qui sanatus fuerit, reperiatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note