Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentarii in Pentateuchum
BedaPent 16 · 8461-coinpeMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8461 Coinpe
16.1
EXPLANATIO IN QUINTUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice ELLEHADDEBARIM, Graece DEUTERONOMIUM, Latine ALTERA LEX dicitur.
16.1
Sciendum sane est, quod in Deuteronomio repetitio est praecedentium quatuor librorum, et tamen in se multa propria continet. Quod autem Deuteronomium secunda lex, vel iteratio legis dicitur: significat, quod novum Testamentum veteri succederet. Sed tamen sciendum, quibus modis hic liber Evangelium figuret: quod ita dicitur, quia hic liber fuerat in natura, antequam fuisset in littera. In tribus quoque libris fuit, antequam fuisset in uno libro: quod etiam Evangelio convenit: ut Paulus ait, Segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos. Tres quoque personae in hoc libro cooperatae erant, id est, Patris, et Moysi, plebisque cui annuntiatur. Sic et Evangelium totidem ostendit personas, id est Christi, quatuor Evangelistarum, et audientium. In hoc quoque principio notandum est, quid indicet quod Deuteronomium duodecim diebus scribitur. Per quod ostenditur, quia sicut Deuteronomium pro eo quod secunda lex est, Evangelium significat: sic et contestatio illius duodecim diebus apostolorum numerum designat. Per quos significat duodecim apostolos, abjecto Juda proditore, a Deo electos. Vel certe significat Judaicae plebis lapsum: et in Evangelio per transgressionem Decalogi mandatorum. Sed et illud, quod in illo quatuor loca, inter quae locutus est Moyses, ubi aurum multum habent, Evangelicum sacramentum designat, quod spirituali sensu pollet. Hoc quoque Deuteronomium in duobus modis fuit obscurum, id est, in natura et littera: hoc est, quando fuit in quatuor libris separatim: tunc vero revelatur, quando a quatuor libris excipitur. Sic quoque Evangelium fuit per naturam et litteram, usque dum sensus denuntiatus est. Haec sunt verba, et reliqua. Huic sententiae in persona Moysi, quod enim aliquis de Moyse dixisset, ille de seipso dixit, in persona Spiritus sancti et translatoris. Hic quoque liber aliquam imperfectionem habere dicitur, dum non ad decem pervenit: Augustino dicente, Omnis perfectio numerorum inter decem et triginta, et centum et mille consistit. Sed tamen perfectionem habet, dum in ipso finitur numerus librorum. Deuteronomium patribus et filiis dictum est, quod bene convenit ad terram repromissam: ut est, Qui fecerit haec, vivet in illis. Filiis dicitur: Audite haec, ut custodiant filii vestri post vos. Futuram autem Evangelii mercedem animabus in futurum promiserat. Dum autem figuravit hic Evangelium liber, ubi est proprietas uniuscujusque libri. Prior autem liber praedicat doctrinam corporis, id est, immolationem victimarum; et de littera, quia dixit prior, Qui occidit proximum suum, occidetur. Alter non de littera, sed de sensu; non de carne, sed de anima; non de immolatione carnali, sed spirituali; non de bono praesenti, sed de futuro praedicat. Per historiam et sensum, per praesentiam et absentiam aliis quoque aptius videtur, si hic dixisset voces, et non verba. Verba autem novo Testamento, hoc est, Evangelio conveniunt, sed etiam de hoc libro verba recte dicuntur, quia Evangelica eloquia praefigurant; vel eo quod verba postea non fuissent mutanda, quae locutus est Moyses, in hoc dignitatem personae ostendit. Ad universum Israel. Congrue dixit ad omne, quia omnis non dicitur nisi de turba, ut alii: totum vero ad utrumque numerum, sive singuraliter, sive pluraliter. In eo vero quod dicitur, Ad omnem Israel, agentibus reparantur in figuram Christi Evangelii, ad omnem animam Dominum videntem, Evangelium praedicantem trans Jordanem, significat, haec verba ante baptismum dicta fuisse. Solitudo vero Ecclesiam significat, spiritualiterque ab omnibus intus solitudo est contra Rubrum mare. In hoc significatur, quod hi quibus haec verba historialiter dicuntur, fuissent contrarii baptismo, sive veritatis legis, quae illis data est. Inter Pharan, et Tophel, et Laban, et Aseroth, quorum interpretatio est, auctus, insulsa, dealbatio, et atria, qui quatuor mentes, ut supra diximus, quatuor Evangelia significant, a quibus Ecclesia augetur in fide. Insulsa, contra vitia et diabolum. Dealbata, in baptismo et poenitentia, et resurrectione. Atria, id est, Ecclesia vel Evangelium. Hi etiam mentes quadriformem hominem significare possunt, quatuor creaturis consistentem, humido scilicet, et arido, frigido et calido, cui Evangelium praedicatur. Duodecim quoque dies, duodecim prophetas significant. Coreb vero unde lex incipitur, synagogam demonstrat, a qua lex novi Testamenti inchoatur.
16.2
Per viam montis, et reliqua. Hoc stabilitatem Legis, eo quod mutata esset littera ad sensum; vel quod Evangelium cujus figuram hic liber tenet, vitam ascensionis per fidem ad coelum denuntiat. Lex a monte Sina incipitur, et in monte Seyr finitur. Seyr autem pilosus interpretatur, quo indicatur mortalitas. Sicut enim lex litterae de immolandis victimis, et de occisione illorum qui proximos occiderent, praeceperat: sic Evangelium de occisione peccatorum et vitiorum est. Quadraginta autem anni, quibus laboriose peractis ad terram repromissionis filii Israel pervenerunt, significat totum tempus quo Ecclesia laboribus vivit, quae denarium praedicat, locum legis observat. Quaternum, propter quatuor Evangelia. Decies autem quatuor, quadraginta sunt. Denique et Dominus quadraginta diebus jejunavit, et esuriens tentatus est: ut ostenderet nobis in praeterito tempore debere tolerare tentationes. Prima die, et reliqua. Congruum quippe fuit primo die legem loqui. Lex de primitivis imperavit, vel eo quod lex illis lux fuisset, si tamen quod plebs essent: vel eo quod figurat Evangelium datum in die novi Testamenti. Primo die veterem significat, secunda novum. Locutus est Moyses, et reliqua. Haec sententia Jorae regis dicitur, qui non videt eum quem prosequitur; et non illis admittitur ad praesentiam regis venire, sed per alium verba regis ad illum mittuntur: sic per Moysen verba Dei ad Israel mittuntur. Ideo non dicitur, locutus est Deus, sed, Moysi locutus est Deus: quia populus Dei conspectibus fuit indignus. Ad filios Israel. Ideo non ad Israel, sed ad filios dicitur, quod in adoratione idolorum fuerunt divisi, vel quod sexcentorum millium de Aegypto egredientium, filii tantum ad terram promissionis pervenerunt, excepto Caleph et Josue; vel sic intelligendum est, quod dicit, ad filios Israel: quasi dixisset, non ad gentes. Omnia praeceperat illi. Hoc ostenditur, quod non majus neque minus, quam ut audivit, ediceret illis. Postquam percussit, et reliqua. Aptum videtur Moysi edicere plebi Israelitico, postquam illis victoriam dedit de Seon et Og, ut bene audirent legem. Percussit, id est corpore et anima. Seon et rex Amorrhaeorum, daemonem regem gentium figurat, vel sensum malum, regem vitiorum. Moyses figuram Christi significat, supradictos percutientem, sive sensum bonum. Coepit Moyses explanare legem, et reliqua. Dignitatem indicat Moysi, dum ilii plana fuerat lex, et ipse explanat populo, in eo quod dicit: Dominus Deus suadet plebi. Locutus est ad nos, dignitas personae in hoc ostenditur. Sufficiat vobis, quod in monte hoc mansistis: ac si diceret: Qui indigni estis habitare in terra, vel per hoc significatur, quod essent indigni in lege Domini inhabitare. Revertimini, id est in peccata vestra ad Aegyptum. Aliter revertimini per Abraham, Isaac, et Jacob, sive per historiam et sensum. Et venite, id est venistis ad montem: id est, venistis ad superbiam Amorrhaeorum et vitiorum. Si autem in bonam partem annuntiamus, sicut dicimus, Ad montem, id est, ad fidem Amorrhaeorum, id est peccatorum, quia de peccato ornatur Ecclesia in fide, et caetera in loca. Ad caetera vitia humiliora, ad montana a lege Dei, et humiliora, id est peccata. Contra meridiem, id est prosperitatem hujus mundi. Et juxta littus, id est, terrae maris, inquit, tradidi vobis, id est, prophetiam. Ingredimini, id est, in Ecclesiam, vel ad fidem Evangelii vel in regnum coelorum; et possidere, id est contra ac si diceret, non pro vobis: quia non meruistis, sed propter dilectionem patrum vestrorum. Addat ad hunc numerum, usque sicut locutus est: id est, sic erit semen tuum sicut stellae coeli. Date ex vobis, id est eligite ex vobis: viros sapientes, id est in lege et gnatos, hoc est in rebus plebis, et quorum conversatio probata sit. Tribunus dicitur, qui tribui imperat, ut alii; significat doctores, in tribus legibus fidem Trinitatis docentes. Centurio vero qui super centum sit, significat doctores qui praedicant praemia coelestia in futuro, vel centuplum in praesenti. Quinquagenarium super quinquaginta similiter doctores significat, poenitentiam praedicantes. Unusquisque autem ex quinque sensibus in apostolis impletur. Ipsi enim praedicaverunt universa supradicta. Decanus autem imperat super decem, signat decem verba legis narrantem. Ordo autem crescendi est in tribunis et centurionibus, et est quoque ordo credendi. Quatuor autem ordines, quorum principium quatuor Evangelia in numero figurant, quae quatuor virtutes principales docuerunt, id est, Justitiam, Prudentiam, Temperantiam, Fortitudinem. Moyses vero Christum signat in electione principum: principes quoque qui eliguntur, duodecim apostoli figurantur, cum quatuor Evangeliis a Christo electos, ad principatum super Ecclesiam. Et quod justum est judicate. Haec sententia aequitate judicii judicat, apostolos quoque figurat: quibus dicitur, Sedebitis, et judicabitis duodecim tribus Israel. Ascende, id est in summitate perfectorum: aliter ascende et posside, id est praemiis. Sicut locutus est Dominus Deus tuus, id est prophetavit vobis. Nolite metuere, id est corde; neque paveatis, id est in ore. Cumque sermo placuisset, in hoc plebis judicium indicatur. Misi ex vobis duodecim vivos, et reliqua. Qui duodecim viri, qui tali numero duodecim apostolos possunt significare. Vallis autem botri, per anticipationem dicta est. Botros autem superius diximus significare, quae apostoli duabus vectibus, id est duabus legibus praedicando portantur. Ab aquilone ad dexteram, id est apertae infidelitatis usque ad calorem fidei, atque dixistis: Odit vos Dominus. Haec sententia populum incredulum demonstrat. Cumque audisset Dominus vocem sermonum: auditio Domini more hominis dicitur sermonum vestrorum: quia non in unitate audivi eos, ut dicitur, turba non unius voluntatis. Aliter unus peccatorum multi vocantur, et multi justorum unus vocatur. Praeter Caleph, qui figuram poenitentiae tenet. Et ipsi dabo terram, ac si diceret, non vocabis: ut dicitur, Multi sunt vocati, etc. Quam calcavit pes vester, hic intelligitur, quod nisi quis consideraverit regnum Dei per credulitatem praedicationis, non intrabit in regnum coelorum. Bini vocantur ad terram promissam, id est Caleph, et Josue. Bini etiam intrant in regnum coelorum, id est qui duas leges implent, innocentes et poenitentes, sive corpus et anima. Egressus Amorrhaeus, qui habitat in montibus, id est, haeretici habitantes in superbiis.
16.1
EXPLANATIO IN QUINTUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice ELLEHADDEBARIM, Graece DEUTERONOMIUM, Latine ALTERA LEX dicitur. CAPUT III.
16.1
Seyr nomen loci est, et Hornia similiter, quae Ecclesiam significant, quam peccatores persequuntur. Sic juravit Dominus, ut vero dixit: Non videbit quispiam, et reliqua. Arbog mons est. Aroer civitas, Galaad regio. Moab ab Occidente. Basan civitas de medio tribus Manasse, certam divisionem habet inter corpus et animam, inter actualem et contemplati vam vitam, inter historiam et sensum, regio et civitates et cuncta Basan. Gessum fons est, et Magati locus. Jayr et Machir unus vir est. Usque ad medium, id est sacerdos usque ad torrentem. Eboc, id est ad occidentem usque ad Jordanem. Ad aquilonem venerunt ad occidentem, et usque ad mare deserti. Ad occidentem Sairdas montis. Pascha ad dexteram partem. Expediri, usque hoc, jumenta. In hac sententia tria ostenduntur, id est, incoeptio in baptismo, possessio in fide, voluntas in elevatione mentis ad superna. Precatusque sum Dominum, id est ut terram repromissionis intraret. Coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam: id est in vestimentis mentis portantis de Aegypto in mari et in petra; et in manu fortissima, id est in pugnas contra Amalechitas. Neque enim Dominus alius vel in coelo: ideo hoc dicit, quod multos in Aegypto viderunt deos, qui non potuerunt salvare plebem, nisi Dominus, velut in terra imaginem bovis viderunt. In hoc autem itinere plenitudo ostenditur, id est pro eis qui transierunt Jordanem, et plenitudo in his qui remanserunt in terra Moab. Plenam enim in terram repromissam venerunt: quod significat plenitudinem legis, quae populo data est in plenitudinem, dum sensus defuerit. Aliter remanentes in terra Moab, significat illos qui ante legem in lege fuerunt, ut Abraham, Isaac et Jacob; vel gentes quae pervenerunt ad baptismum; vel illos qui contra baptismum fiunt, vel videt populum qui non crediderunt Christo, cum lege baptismi. Terram vero repromissam intrantes, significant baptismum accipientes, et in Ecclesia manentes. Reversio autem illorum, in qua facit pugna ante et retro: demonstrat pugnam corporis et animae. Hi quoque fiunt inter Moab, et inter terram repromissionis, figuram populorum possunt tenere, pervenientium ad unitatem legis Christi. Non enim transibis Jordanem istum. Dum aliter haec sententia intelligitur. Requies enim videtur, et jam visio Domini non habitabit. Aliter visio pro vindicta intelligenda est, nec peccatum in futurum vindicaretur.
16.2
EXPLANATIO IN QUINTUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice ELLEHADDEBARIM, Graece DEUTERONOMIUM, Latine ALTERA LEX dicitur. CAPUT IV.
16.2
Custodi ergo temetipsum: id est ab adorando idola: quae viderunt, id est in scriptionibus. Ardebat usque ad coelum. Hyperbolice hoc dixit. Vocem arborum illius audistis, id est legem; vel hic pars pro toto dicitur, et formam penitus non vidistis. Forsitan enim si vidissent formam, fecissent imaginem: non vidistis aliquam similitudinem majestatis Dei illius. Deus aemulator, id est quando non excedimus modum peccati. Testes invoco coelum et terram, id est in auxilio bino. Terret plebem, id est verbo Dei, et persona sua coelum et terram; ac si diceret: Testes vocis erunt coelum et terra, quod si adoraveritis deos alienos, coelum vocabis, non pluet super terram, et terra non germinabit fructum suum. Et dicetis, Quando adoraverint hic? Hi sunt testes, qui invocati sunt super nos, si adoraverimus deos alienos. Aliter coelum et terra, animam et corpus significare possunt, vel incarnationem et divinitatem, vel legem litterae et novi Testamenti, quae non vident, nec audiunt. In hac sententia praecavet, quod multas imagines idolorum apud Chananaeos vidissent. Per tentationes, id est, ut in Mannaan. Et in alienigenarum, id est Amalech. Signa, id est figuras. Atque portenta, ut fuit serpens. Robustam manum, brachiumque extentum, id est in pugnas. Per tres civitates quas superavit Moyses ante Jordanem, fides trium legum, vel fides Trinitatis ante baptismum indicatur.
16.3
EXPLANATIO IN QUINTUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice ELLEHADDEBARIM, Graece DEUTERONOMIUM, Latine ALTERA LEX dicitur. CAPUT V.
16.3
Et vidimus facie ad faciem. Hoc ex persona Moysi tantum dicitur. Et medius fui, et reliqua. Sic et Christus mediator Dei et hominum. Timuistis enim ignem. In hoc plebem suam. Non usurpabis, id est non timeas, ut sanctifices illum victimis sive opere. Sex diebus operaberis terram. Haec sententia figuram veteris Testamenti tenet, septimus dies sabbati, figuram novi Testamenti, in qua legis spirituales hostias Domino offerimus. Non declinamus ad dexteram, id est ad vanam gloriam; neque ad sinistram, adorando idola.
16.4
EXPLANATIO IN QUINTUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice ELLEHADDEBARIM, Graece DEUTERONOMIUM, Latine ALTERA LEX dicitur. CAPUT VI.
16.4
Diliges Dominum Deum tuum. Imperatio et probibitio in hac sententia ostenditur. Imperatio, dum dicitur, Diliges; prohibitio, Non diliges deos alienos. Aliter, Non diliges, ut dilexisti ante. Haec quoque sententia praecellit aliud, ubi dicitur: Non adorabis deos alienos, quod pertinet ad opus deserti. Quod vero hic dicitur, ad opus terrae pertinet promissionis. Ex persona quoque veteris dicitur, Non habebis deos alienos: Ex persona novi, Diliges, et reliqua. More quoque artificis dilectio primum ponitur, quia sit omnium mandatorum fundamentum. Ita enim artifex fundamentum primo ponit, et deinde aedificat domum. Sic et nos decet dilectionem fundamentum primum ponere, ac deinde bona opera instituere. Ex toto corde, id est ex parte qua corpus animatur. Ex anima, hac parte qua intelligitur super omnem creaturam. Et ex tota fortitudine, id est parte corporis; ut extollerent altitudinem creaturarum similem fuisse altitudini Creatoris. Aptum autem fuit tribus locis imperari dilectionem, in corde et anima et fortitudine, dum tres habitationes, id est Aegyptum et eremum, et terram repromissionis habuerunt. Aliter dicitur, corde et anima pro uno accipitur; et fortitudine, secundo. Aptum est enim, ut duobus locis dilectio sit, dum omnes homines duabus consistunt substantiis, anima et corpore; vel duabus aliis, id est pane sine fermento; et manu tua, id est opere tuo. In lumine, id est in opere.

Intertext edge

Open linked passage

Note