Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentarii in Pentateuchum
BedaPent 4 · 8461-coinpeMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8461 Coinpe
4.1
CAPP. XXXVII, XXXVIII.
4.1
Joseph unus ex duodecim filiis Jacob, quem pater prae caeteris filiis amavit, Christum Dominum significat, quem pater secundum carnem natum caeteris fratribus ex semine Abraham progenitis praetulit. Unde et ibi dicitur: Amavit enim eum Jacob, eo quod in senectute genuisset illum. Senescente enim mundo, filius Dei advenit. Tunica autem polymita, quam fecit illi pater, varietatem populorum ex omnibus gentibus in corpus Christi congregatam significat. Somnium vero illud per quod fratrum manipuli adoraverunt manipulum illius, illud est quod in Christo impletur: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi. Ipse est quem sol et luna et stellae adorant. Ipsum enim excellentia sanctorum in solis nomine, Ecclesiae claritas sub imagine lunae, et omnium populorum numerositas in figura stellarum adorat. Unde et pater suus increpavit illam dicens: Numquid ego et mater tua et fratres tui adorabimus te? Objurgatio ista patris duritiam populorum Israel significat, qui pro eo quod ex se natum esse cognoscunt, adorare contemnunt. Jacob misit Joseph filium suum, ut de fratribus sollicitudinem gereret. Et Deus pater misit filium suum unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Misit enim, inquit, Deus filium suum in similitudinem carnis peccati, ut videret si recte esset erga fratres et oves. Et Dominus in Evangelio ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Invenit ergo Joseph fratres suos in Dothaim. Dothaim interpretatur defectio. Vere enim erant in defectione, qui de parricidio cogitaverunt. Qui cum vidissent eum procul, occidere illum cogitaverunt. Et Judaei videntes verum Joseph, Dominum Jesum, ut illum interficerent, consilium statuerunt, dicentes: Crucifige illum. Fera pessima devoravit eum: id est, Judaica bestia interfecit illum, de qua Dominus in Evangelio ait: Ecce ego mitto vos in medio luporum. Nudaverunt Joseph fratres sui tunica polymita et talari. Et Judaei Christum per mortem crucis exspoliaverunt tunicam corporalem. Polymitam autem, id est, decoratam omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam haedi sanguine, quia falsis illum testimoniis accusantes, per invidiam reum mortis dixerunt illum, donantem omnia peccata. Alii autem interrogant quid sit, de quo dicitur, crimen pessimum. Accusavit fratres suos de crimine pessimo: et ita sentiunt, quod hoc de adoratione idolorum sive crimine Sodomorum et Gomorrhaeorum dictum sit. Alii etiam de tunica Joseph dicunt, quod immortalitatem Christi significare possit. Sol etiam et luna cum lumen suum absconderunt juxta crucem Christi, convertentes se in tenebras, illum adoraverunt. Quomodo autem historialiter adimpleta sunt, manifestum est; sed aliqua de his semiplena inter Christum et Joseph referri possunt. Joseph quidem adoravit pater illius, et non mater: Christum vero mater sua adoravit, et non pater coelestis. Vir autem qui Joseph invenit in agro errantem, sermonem propheticum significat qui Christum quasi errantem invenit. Errans enim vocatur, qui errantes quaerit. Is autem vir, id est, sermo propheticus, Christi passionem ministravit. Quod autem dicit: Recesserunt de loco suo, significat Judaeos recessisse de loco, de laboribus legis, idola adorantes. Ruben autem qui nitebatur liberare puerum de manibus fratrum suorum, significat eos qui crucem Christi noluerunt; et in figura Pilati dicitur, quia cooperati sunt erga crucem Christi. Et Pilatus qui est in solitudine, id est, bonis operibus, ut dicitur: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Quodque dicitur: Manus quoque vestras servate innoxias, significat, quod non Judaei, sed gentes suas manus servaverunt impollutas. Mittitur dehinc in cisternam, id est, in lacum; et Christus exspoliatus carne humana, descendit in infernum. De cisterna quoque elevatus, Ismaelitis, id est, Gentibus venditur. Et Christus, posteaquam egreditur de inferno, ab omnibus Gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judae consilium triginta distrahitur, et hic per consilium Judae Iscarioth triginta argenteis venundatur. Denique Jacob posteritatis suae deplorans dispendia, quia pater lugebat filium suum amissum: quasi propheta flevit interitum Judaeorum. Denique scidit vestimentum suum quod in passione Domini legimus factum a principe sacerdotum. Sed et velum templi scissum est, ut prophetia et nudatum populum suum, et divisum ostenderet regnum illius. Igitur Joseph descendit in Aegyptum; et Christus in hunc mundum. Emit illum eunuchus, castus scilicet disciplinis Evangelicis populus.
4.1.1
CAPP. XXXVII, XXXVIII. CAPUT XXXIX.
4.1.1
Erat autem pulchra facie. Erat speciosus forma prae filiis hominum. Et mulier injecit in illum oculos, ut adulterium committeret. Ista mulier figura erat synagogae, quae saepe, sicut scriptum est, maechata est post deos alienos. Similiter volebat Christum in adulterii sui scelere retinere, ut negaret se esse Deum, et Pharisaeorum magis et doctrinas Scribarum, quam mandata legis servare, quae illi velut maritus erat. Christus autem non acquiescens illicitae doctrinae adulterii synagogae, in adulterae manu veste corporis apprehensus carne exuit se, et liber morte destructa abiit in coelum. Calumniata est ergo meretrix ubi illum tenere non potuit. Denique nec Joseph carcer tenuit, nec Dominum Jesum infernus tenuit; et cum jam ibi veluti puniendus descenderat, inde alios liberans, abiit.
4.1.2
Denique invenit duos eunuchos de domo regis. Duorum populorum, hoc est, credentium vel incredulorum figuram significantes, qui conclusi sub peccato, Adae transgressione obnoxii tenebantur: qui ideo eunuchi dicuntur, quia castam acceperunt regulam disciplinae. Terna igitur luce, Domino ab inferno resurgente, et legis obscura, ut Joseph somnia revelante, solutus est a peccatis populus credentium, et de inferni carcere liberatus, redditur ministerio divinae legis. Incredulus autem populus Judaeorum, quia in confessionis ligno non credidit, transgressionis suspenditur ligno.
4.2
CAPP. XXXVII, XXXVIII. CAPUT XL.
4.2
Praeterea narrat Pharao somnium, interpretatur Joseph. Sed quid significant septem anni, qui in septem spicis plenis, sive in septem vaccis pinguibus ostendebantur: nisi septem charismatum spiritalium dona, quibus ubertas fidei larga pietate redundat? Contra septem steriles et tenues, famem verbi Dei novissimis temporibus ostendebant. Congregavit autem Joseph septem annis omnium frugum abundantiam, id est, frumenta fidei, sanctorum horreis condens. Per illa scilicet septem charismata, quasi per septem annos, ut cum septem anni coeperint, id est, cum iniquitas illa occurreret septem criminum capitalium sub Antichristo, cum fames fidei fuerit et salutis, tunc justi pariter et fideles habebunt copiosam justitiae frugem, ne fides illorum inopia attenuata deficiat. Ab aliis dicitur, per aromata quae in camelis portantur, duas leges significari: per resinam, legem librorum legis; et per stacten legem prophetarum. Quod autem Joseph non est liberatus per consilium Judae, significat Christum non liberatum ex parte carnis per seram poenitentiam Judae Iscarioth. Alibi autem dicitur: Vendiderunt illum Ismaelitis triginta argenteis. Argentei triginta ubi scribuntur, ab aliis dicuntur significare fidem Trinitatis, quia Christus emitur ab Ecclesia gentium. Quia autem Ruben ad cisternam veniens, non invenit puerum, significat quod in Evangelio scribitur: Non est hic, sed surrexit. Quodque Jacob dicitur nolle consolationem accipere, significat populum Christianum compatientem Christo, et hic consolationem nolentem, sed in futuro. Quodque dicit: Descendam ad filium meum, lugens in infernum, historialiter sepulcrum significat, vel quod sua prophetia praescivit, animas hominum ante adventum Domini in infernum exire. Madianitae vero, usque Putiphar eunucho Pharaonis. Hic ab aliquibus inquiritur quomodo hic eunuchus fuit? Tribus enim modis eunuchi dicuntur, id est, qui ab hominibus facti sunt eunuchi, et qui se castraverunt propter regnum Christi Dei, et qui de utero matris suae eunuchi facti sunt. Putiphar autem nullis ex tribus modis eunuchus factus est, sed dicitur ex cogitatione scribarum et doctorum, quod Putiphar sacerdos fuit Helcopolis idolis, et vir amabilis, et decorus facie, et deinde ut dicitur: Amor illius sensus Pharaonis irruit, ut Sodomitae invicem fuerunt, et inde traxit illum Pharao ab idolo suo, et fecit illum eunuchum suae mulieris, postquam siccati fuerunt renes per multos annos, cum commisisset illi Pharao mulierem pro amore cupido: ita ab hac causa eunuchus dicitur.
4.3.1
CAPP. XXXVII, XXXVIII. CAPUT XXXVIII-XL.
4.3.1
Dixit autem Judas ad Onam filium suum: Ingredere ad uxorem fratris tui. In hac dictione lex per legem invenitur a filio, id est pastor. Odolamita civitas. Thamnas vero regio est terrestrium, id est, palium. Sedet in bivio, id est, ut putaretur meretrix esse, sive ne illam Judas praeteriret. Cognovit autem Judas, et ait: Justior me Thamar, quia non tradidi eam Sella filio meo. In Hebraeo sic: Justificata est ex Thamar, non quod justa fuerit, sed comparatione illi ut minus mala fecerunt, nequaquam turpitudinem; sed liberius requirendo, Phares divisio interpretatur, ab eo quod diviserit membra in vulva. Secundarium Zara interpretatur oriens, sive quod primus apparuit, sive quod plurimi ex illo justi nati sunt. In libro Paralip. scriptum est: In Thamar nuru Judae; intelligitur plebs Judaea, cui de tribu Juda reges tanquam mariti debebantur. Et merito nomen illius amaritudo interpretatur, ipsa enim fellis poculum dedit. Duo autem genera erant in plebe, qui non recte operabantur: unum vero, qui nocebant; alterum, qui nihil proderant: qui significantur in duobus filiis Judae, quorum unus malignus erat, alter in terram fundebat semen, ne semen daret ad fecundandum semen Thamar. Nec sunt amplius quam duo genera hominum, inutilia generi humano, unum nocentium, alterum prodesse nolentium. Et quia pejor est ille qui nocet quam ille qui nihil prodest, ideo major dicitur ille malignus. Her autem interpretatur pelliceus, quibus tunicis induti sunt primi homines, qui in poenam damnati sunt. Onam autem interpretatur moeror illorum, quorum vero quibus nihil prodest, cum habeant unde prodesse possint. Majus autem malum est ablatae vitae, quod significat bellis, quam non vitae, significat moeror illorum. Deus tamen occidisse ambos dictus est, ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. Tertius vero filius Judae, qui illius mulieri non jungitur, significat tempus ex quo reges plebi Judaeorum de tribu Juda coeperunt non fieri. Et ideo erat quidem filius Judae, sed illum etiam Thamar non accepit, quae erat eadem tribus Juda, sed nullus inde regnavit. Unde Zella interpretatur divisio ejus: non pertinent sane ad hanc significationem sancti viri, qui prophetando scienter utiles erant. Judas autem significat Christum venientem ad oves quae perierunt domus Israel. Venit cum suo pastore Odolamite, cui nomen erat Hyras, ad oves suas tondendas in Thamna. Thamna interpretatur deficiens, jam enim defecerat princeps de Juda, et omnis unctio. Venit cum pastore Hyras. Odolamites interpretatur testimonium in aquas: cum hoc plane testimonio Dominus venit, habens testimonium majus Joanne. Hyras interpretatur fratris mei visio. Vidit omnino fratrem suum Joannes, fratrem secundum semen Abraham vidit omnino. Et ideo inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Vidit, quando dicebat: Ecce agnus Dei. Vidit quod multi isti cupierunt videre et non viderunt. Et ideo tanquam Odolamita vere testimonium perhibuit in aqua. Venit aut Dominus ad tondendas oves suas, hoc est, exonerandas sarcinas omnium peccatorum. Deinde Thamar habitum mutat et nomen. Nam et commutans potest interpretari, et sic de synagoga Ecclesia; sed in illa prorsus amaritudinis in aqua Domino fel ministraverant, sed illius in qua Petrus amare flevit. Habitus meretricis confessio est peccatorum. Typum quippe Ecclesiae gerit Thamar, sedens cum habitu in bivio, in dilectione proximi, in proficiendo, velut ambulando ad perfectionem tendit. Unde David dicit: Vias tuas, Domine, notas fac mihi. Ec accepit occulte annulum et armillam, velut in Septuaginta habetur. Monile et virgam vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; et quos justificavit, illos et glorificavit; sed haec occulte, ubi sit conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem haedus tanquam meretrici. Haedus exprobratio peccati per eumdem Odolamitem, tanquam increpantem et dicentem: Generatio viperarum, et reliqua. Sed non eam invenit exprobratio peccati, quam mutavit confessionis amaritudo. Potest vero publicis signis annuli et armillae, velut in Septuaginta, monilis et virgae, vicit temere judicantes Judaeos, quorum tunc personas Judas ipse gestavit quoque. Dicit non hunc populum esse Christi, sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis, justificationis, glorificationis erubescunt, et nos quasi justificatos magis esse fatentur. Accusatur enim Ecclesia a Judaeis tanquam legis adulteratrix, sed ostendit virgam signum passionis; monile, legis legitima; et armillam, pignus immortalitatis. Quod autem pariente Thamar, et duos geminos in utero habente, primus qui dicitur Zara, misit manum, et obstetrix ligavit coccino, et illo manum retrahente intrinsecus; posterior, qui Phares vocabatur, nascendo processit, figuraliter congruit, quod Israel ostenderet manum in legis opera, et illam prophetarum et ipsius Salvatoris pollutam cruore contraxerit. Postea vero prorupit populus gentium, ut essent primi novissimi, et novissimi primi. Quod autem de Jacob dicitur, quod veniret ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbae, quae et Hebron, sciendum est quod eadem civitas est Mambre et ab amico Abrahae ita antiquitus appellata. Et peperit Esau Eliphas. Iste est Eliphas, cujus et Scriptura, et in volumine Job meminit. Esau autem et Edom, et Seir, unius hominis nomen est. Esau in Hebraeo rubeum interpretatur, a colore corporis; sed pilosus totus, pilosus fuit sicut pellis Edom rubrum, vel fulvum, de coctione rubra, quam accepit pro primogenitis. Quodque dicitur: Horraei habitatores terrae; propterea quando enumeravit filios Esau repetem exponit, qui ante Esau intra Edom princeps fuerit ex genere Horraeorum, qui lingua nostra interpretantur liberi. In Deuteronomio manifeste scribitur quomodo filii Esau interfecerunt Horraeos, ac terram illorum possederunt, et fuerunt filii Jonath Horraei, et fuerunt et Onies et soror Lodan, et Tenna. Haec fuit concubina Eliphas primogeniti Esau. Idcirco autem Horraeorum recordatur, quia primogenitus Esau ex filiabus illorum accepit concubinam. Alii autem dicunt per pastorem et Edom supradictum omnem doctorem significari, annuntiantem Incarnationem Domini advenientis ad Ecclesiam; et tres menses, quod non inventa est Ecclesia in parte bona et doctoribus, nisi per tres leges. Obstetrix ab his dicitur doctrina Spiritus sancti, sive disciplina, quae coccineum, id est, gratiam spiritualem ligavit, populum gentium, qui ostensus est prior per bonum naturae, sed de hoc quomodo prius explanatum est. Ventus putamus materia ventris mei; id est, assumptionem legis populus gentium. Et erat Dominus cum eo; id est, Deus pater cum Christo in adjutorium suum. Quod autem Joseph dicitur habitare in domo Domini sui, Christum significat habitare in Synagoga Dei Patris, et ministrare suam doctrinam populo Judaico, per quem benedixit Pater Ecclesiam mundo, et multiplicavit tam in haedis quam in agnis, id est, in animabus et corporibus. Nec quidquam noverat, nisi panem. In hoc praefiguratur quod de Christo dicitur: Filius hominis non habet ubi caput reclinet. Illa apprehendens lacinia, id est, oram vestimenti illius. Per pallium autem litteram legis significari dicitur, quae relicta est synagogae, quae est uxor diaboli relicta a Deo. Aliter per hujus mulieris viros Judaicus populus designatur. Hi autem qui somnium viderunt, non pro suis meritis, sed ut magnificaretur Joseph.
4.3.2
Sublatus sum de terra Hebraeorum. Haec per anticipationem dicuntur. Et hic innocens in lacum, id est, Christus infernum pro peccato Adae, cum ipse peccatum non fecit. Tres propagines, id est, tres rami gemmas, id est bolca. Pharao autem et Herodes vel maxime leguntur adornasse diem nativitatis suae, eo quod putaverunt quod hora nativitatis eorum se ordinasset in regnum, similem rem facientes adorationis, ut dicitur: Quorum erat par impietas, et una solemnitas. Inde Joseph, qui typum Christi gerebat, currum meruit.
4.4
CAPP. XXXVII, XXXVIII. CAPUT XLI.
4.4
Et praeco ante eum praecedit, et praeconavit ante illum, et constituit illum super universam terram Aegypti. Et Dominus noster distractus a Juda, ut Joseph a fratribus, et de infernorum carcere surrexit, ascenditque currum coelestis regni, de quo dicitur: Currus Dei decem millibus multiplex; et accepit potestatem a Patre praedicandi et judicandi. Apostolus ait: Et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Accepit quoque et annulum, pontificatum scilicet fidei, quo credentium salutis signo signantur animae, et in frontibus et cordibus nostris per figuram crucis figura aeterni Regis exprimitur. Induiturque stola byssina, id est, carne sancta, visio splendidorum, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem aureum, id est intellectum bonum. Praeco ante illum praecedit, id est, Joannes Baptista. qui iter illius praecedens, praeconat dicens: Parate viam Domini. Habet alium praeconem, vocem archangeli ex tuba Dei. Vocaturque Joseph lingua Aegyptiaca, salvator mundi: manifestum est de Christo, quando sub figura Joseph salvator ostenditur non tantum unius terrae Aegypti, sed et totius mundi. Triginta annorum fuit Joseph quando in conspectu regis Pharaonis stetit: totidem annorum fuisse Christus legitur, quando in conspectu hujus mundi sub typo Pharaonis aperuit revelata. Accepit ergo ex gentibus uxorem, id est Ecclesiam. Ex qua genuit duos filios, id est, duos populos, ex Judaeis et ex gentibus congregatos. Igitur post ubertatis annos fames praevaluit in universo mundo, merito quia non erat qui faceret bonitatem. Post haec Joseph a penuria frumenti salvat Aegyptum, et Christus a fame verbi Dei liberavit mundum. Aperuit enim horrea sua: Christus in omni orbe terrarum et erogatione frumenti sui omni subjugavit. Nisi enim vendidissent Joseph fratres, deficeret Aegyptus; nisi crucifixissent Judaei Christum, totus mundus periret. Joseph autem interpretatur augmentatio, sive amplificatio; sed in illo Joseph amplificationem non habuit, nisi sola Aegyptus. In nostro vero Joseph augmentum habere mundus omnis meruit. Ille erogavit triticum; noster, Dei verbum. In omnem enim terram exivit sonus eorum.
4.5.1
CAPP. XXXVII, XXXVIII. CAPUT XLII.
4.5.1
Dixit Jacob filiis suis: Est frumentum in Aegypto. Dicit et Deus pater: Ex Aegypto vocavi filium meum. Descenderunt igitur decem perfectiores, id est, de catalogo legis, id est, constituti in numero. Quos ipse cognoscens, non est agnitus ab illis. Cognoscuntur et Hebraei a Christo, ipsi non agnoscunt illum. Dederunt illi pecuniam; sed Joseph, id est, Christus, triticum dedit, et argentum reddit, quia non pecunia emitur Christus, sed gratia. Vidit Joseph Benjamin parvulum fratrem. Mystice quoque Dominus vidit Paulum, quando lux circumfulsit illum parvulum. Dicit quando. Nondum quando lapidantium Stephanum vestimenta servavit, perfectus erat. Flevit Joseph; et caecitas Pauli fletus est Christi. Lavit faciem Christus, cum baptizatus est Paulus, per quem Dominus Jesus a plurimis videretur.
4.5.2
Dehinc scyphus argenteus soli sacculo junioris inseritur, qui inventus est in sacculo Benjamin. Scyphus Joseph, in corpore Pauli doctrinae coelestis praefulgebat eloquium, dum esset eruditus in lege, quia subjectus non erat. Intra saccum erat scyphus, doctrina intra legem, lucerna intra modium, missus. Tamen Ananias manum posuit, marsupium solvit: marsupio soluto, argentum resplenduit. Et dehiscentibus squamis, velut sacco quibusdam vinculis soluto, id est, deposito legis velamine, adeptus est gratiam libertatis, et revelata facie sermonis Evangelii praedicat. Dati sunt illi triginta argentei cum quinque stolis optimis. Triginta argenteos accipit a Christo, quicunque praedicat in Trinitate vel crucem Christi. Ideoque Paulus ait: Nec enim indicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Quinque enim stolas sapientium accepit, omnium quinque sensuum multiplices disciplinas; praecellit igitur Paulus. Illius exuberat portio meritorum; sed tamen habent fratres, id est, alii praedicatores gratiam suam. Binas stolas, id est, ut confiteantur Christum Deum esse et hominem. Juxta quod in Proverbiis legitur: Omnes domestici illius vestiti sunt duplicibus, id est, mystica vel morali intelligentia. Mittuntur et patri munera. Filius honorat patrem. Christus populum suum promissis invitat muneribus. Portant haec munera asini, illi gentiles et inutiles et laboriosi. Nunc utiles hi portant in typum Christi munera, portant in Evangelium munerum largitorem. Nunc quae praetermissa sunt breviter sumamus. Quod Joseph dicit: Munita terrae hujus venistis considerare, terrere desiderat fratres pro vindicta suae venundationis, et in Christi figuram hoc facit. Sicut enim vindicavit Joseph, et non vindicavit, sic et Christus vindicavit quod non vindicavit. Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum. Ex persona Judaeorum potest accipi; ac si dicerent: In vindicta crucis merito patimur has plagas; et ex persona perfectorum in eadem vindicta, quod dixit Ruben: Nunquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum?
4.6
CAPP. XXXVII, XXXVIII. CAPUT XLIII, XLIV.
4.6
Dixit Judas patri suo: Mitte puerum nobiscum. Historialiter significat quod ab illo principatum post accepisset. Per munera autem quae a Jacob ad Joseph mittuntur, intelliguntur munera spei, et fidei, et charitatis, sive cogitationis, et verbi, et operis. Frumenta significant praemia sempiterna. Pecunia duplicem historiam et sensum, sive corpus et animam. Ponite panes, et reliqua. Haec trium possessionum, quae esse hic describuntur, differentiam meritorum ostendunt in futuro, ut dicitur: Reddet Deus unicuique secundum opus suum. Benjamin vero, ut superius explanatum est, Paulum significat; sed alii inquirunt in quo ostendatur major dilectio Pauli cum Christo dilectione aliorum apostolorum; quod ita solvunt, quia Paulus raptus est usque ad tertium coelum. Et quod audivit verba inaudita, et quod a Deo doceri post resurrectionem meruit, quod alii non meruerunt. In aliis quae sequuntur, manifestus est sensus; et in eo quod dicitur: Biberunt et inebriati sunt, inebriatio Ecclesiae, doctrina Spiritus sancti intelligitur. Impletio autem saccorum frumento, impletionem corporum sanctorum praemiis sempiternis in futurum significat.
4.7
CAPP. XXXVII, XXXVIII. CAPUT XLV.
4.7
Qui fecit me quasi patrem Pharaonis. Pharao in hoc loco figuram populi Christiani dicitur tenere, cui pater est Joseph, id est, Christus. Quodque dicit: Ne dimittatis quidquam de supellectili vestra, significat quod non oportet nos relinquere bonum quod incipimus, quando venimus ad Christum. Dimisit Joseph fratres suos, qui nuntiaverunt patri, dicentes: Joseph filius tuus vivit, et ipse est Dominus in universa Aegypto. Expavit autem Jacob. Plebs incredula, sed post cognovit Christi gesta, reviviscit spiritus illius, et qui videbatur mortuus, vocatur fide resurrectionis Christi. Vivificatur ergo a filiis suis, id est, a Petro, et Paulo, et Joanne. Populus Judaeorum invitatur ad gratiam, occurrit illi Judas, quod interpretatur confessio, quia praecedit jam confessio quos ante perfidia possidebat. Quod autem ad Jacob dicitur: Joseph ponet manum super oculos tuos, potest significare quod de tribu Joseph fuit Jeroboam, qui fecit duos vitulos aureos, ut reduceret populum adorare eos; et per hoc, velut impositis manibus suis excaecavit et clausit oculos Israel, ne viderent impietatem suam, vel certe specie pietatis. Haec sub specie futuri a Domino dicta sunt. Possumus etiam dicere, quia velut Joseph Dominus noster sicut corporalem manum suam posuit super oculos caeci, et visum recepit; ita etiam spiritualem manum posuit super oculos legis, qui per intelligentiam Scribarum et Pharisaeorum excaecati sunt, et reddidit illi visum, ut his quibus aperuit sensus spirituales, in lege, visus et intellectus appareat.
4.8
CAPP. XXXVII, XXXVIII. CAPUT XLVI.
4.8
Profectus ergo Israel venit ad puteum, et vidit per visionem nocte, et reliqua. De hoc alii ita sentiunt, quod nemo vidit Deum, nisi ad baptismum pervenerit, et ad perfecta opera; sicut Jacob ad aquam pervenerit juramenti, et post victimarum mactationem Deo audiverit illum per visionem.
4.9
CAPP. XXXVII, XXXVIII. CAPUT XLVII.
4.9
Pharao autem invitat Israel et filios illius. Significat partem fortiorem populi Christiani infirmos ad doctrinam spiritualem in Ecclesia invitantem. Postea vero Joseph occurrit, qui semen jam aetate susceperat in ultimis temporibus populum Judaeorum, non secundum electionem gratiae suae. Imponit manum super oculos illius, caecitatem aufert. Cujus ideo distulit caecitatem, ut postremo crederent qui ante putabant non esse credendum. Unde Apostolus ait: Quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Tradit post haec Joseph parentibus et fratribus suis terram opimam Gessem, praebens illis cibaria, quia fames possederat terram. Sic et Dominus elegit terram optimam parentibus, id est, patriarchis et prophetis, ex quibus natus est Christus secundum carnem, sive omnibus sanctis, de quibus in Evangelio ait: Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem meam. His igitur dat terram promissionis, regnum Dei. De hac Propheta ait: Credo videre bona Domini in terra viventium. Alii vero dicunt, per terram Gessem, quod interpretatur proximitas, Ecclesiam designari, quae proxima est regno coelorum, sive mundo. Quodque Jacob tulerunt filii Israel, significat populum Christianum secum ad fidem portare, sive ad partem firmiorem Ecclesiae infirmos, ut superius de Pharaone diximus. Parvuli autem et mulieres significant differentiam personarum in fide, sive rudes sensus animae. Plaustra, exempla justorum sive mandata Scripturae, in quibus successores populi tolluntur ad unitatem Ecclesiae, ut fiat unus populus. Denique in Septuaginta translatione scriptum est: Et obtinuit illos fames. Aegyptii fame opprimuntur; Jacob autem et filios illius non detinuit fames. Licet enim scribitur quod praevaluit fames, non tamen scribitur quod obtinuit filios Israel. Denique superius scriptum: Descendit Abraham in Aegyptum, quia praevaluit fames in terra Judaea. Quanta cautela scriptum est de sanctis, quod fames in terra praevaluit, refertur, cum de impiis dicit ipsos fame obtentos; neque Abraham, neque Isaac, neque Jacob, nec filios eorum detinuit fames. Quod ergo justis exercitium est virtutis, hoc injustis poena est peccati. Qui enim secundum terram sapiunt, patiuntur famem verbi Dei, quia praevalet fames in terra. Justi autem, sicut scriptum est, in diebus famis saturabuntur. Invenies autem, qui de semine Abrabae nascuntur, descendisse in Aegyptum; et rursus, filios Israel ascendisse de Aegypto. Denique et de ipso Abraham dicitur: Ascendit Abraham de Aegypto, ipse et uxor illius, et omnia quae illius erant. Et ad Isaac dicitur: Ne descendas in Aegyptum. Sed et Ismaelitae, qui portabant thymiamata, et resinam et guttam, qui et ipsi semine Abrahae veniebant, descendisse dicuntur in Aegyptum. Et post pauca: Descenderunt, inquit, fratres in Aegyptum. Et post pauca: Ascenderunt de Aegypto, et venerunt ad patrem suum in terra Chanaan, et dicunt: Joseph filius tuus vivit, et ipse Dominus in omni terra Aegypti. Haec ad praesens de ascensione et descensione potuerunt studiosis quibusque occasionem praebere. Quod autem dicitur: Joseph filius tuus vivit, et reliqua, non otiose dictum est. Si enim potuisset vinci a libidine, hoc de eo fortasse nuntiatum non fuisset patri illius. Hoc enim sine dubio si fecisset, non vivebat. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur. Quodque dicitur: Ipse est Dominus in omni terra Aegypti, hoc vere magnum est illi, quod in ditionem suam redigit Aegyptum. Calcare libidinem, fugere luxuriam, omnesque voluptates carnis premere ac refrenare, hoc est principatum gerere totius Aegypti. Si quis vero est, qui aliqua quidem vitia carnis subigit, aliis vero cedit, de isto non integre dicitur quia principatum totius terrae Aegypti, sed unius fortasse vel duarum vel trium civitatum principatum videbitur gerere. Quod autem non in praesentia Joseph pater et fratres, significat quod in praesentia nos Christum per speculum videmus, et in aenigmate. Quodque dicit: Mali et parvi sunt dies, sic intelligendum, quasi diceret: Utinam fuissent dies mei longo tempore in praesenti! Aliter sententiam populi Christiani post habitationem hujus mundi significat. Parvi enim videntur pro praemiis quae accipiuntur in futuro, et mali in comparatione sunt dierum futurorum. Post haec dicitur quod Joseph omnem terram Aegypti, vendentibus singulis possessiones suas, subjecit Pharaoni. Jam nullus est liber in Aegypto. Pharao enim omnes sibi subjecit. Et fortasse ideo dicitur: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Jam de Hebraeis dicitur, quod violenter in servitutem redacti sunt. Aegyptium vero populum facile in servitutem redegit Pharao. Per Joseph omnis terra Aegypti Pharaoni traditur, de quo facile excusatur Joseph, vendiderunt enim semetipsos. Hoc Paulus fecit, cum illum qui indignus erat sanctorum consortio, traderet Satanae. Nemo itaque Paulum dixerit dure egisse, qui hominem de Ecclesia ejecerit, ut expulsus disceret non blasphemare. Vendiderunt Aegyptii terram suam Pharaoni. Spiritualiter autem hoc significat, quia Christus universum mundum sua doctrina et suo corpore emerat. Quodque dicit: Serite agros, corpora significat; per fruges vero sensus qui quotidie Christo redduntur; per reliquias quae dimittuntur, vita actualis ostenditur, quae nobis dimittitur a Christo, si recte utamur quinque sensibus. Quod autem dicitur: Salus nostra in manu tua est, significat salutem nostram in Christi esse potestate constitutam. Terra autem sacerdotum, quae libera fuit, significat Ecclesiam liberam esse a censu mundi. Aliquorum sacerdotium duplicem honorem significat, centuplum hic, et in futuro praemia. Sub femore. Tribus causis Jacob dicitur sub femore postulare: ut si transgrederetur Joseph juramentum sub femore, id est, sub membro seminandi, semen illius non fuisset. Sive ut juraret sub membro, a quo fuit signum a Domino, id est, signum circumcisionis; sive ut juraret sub membro, ut alibi explanavimus, ex quo esset Christi generatio, et deinde lex est, ut complerent filii et nepotes juramentum patris sui post se. Et facias mihi misericordiam, id est, ut non sepelias me in Aegypto. Et veritatem, id est, completionem juramenti. Conversus ad caput lectuli: in hoc significatur quod de petitione securus sit.
4.10.1
CAPP. XXXVII, XXXVIII. CAPUT XLVIII-L.
4.10.1
Deinde Joseph festinans accipere benedictionem patris duos filios suos obtulit, Manassem et Ephraim, etc. Quorum Manasses, qui interpretatur oblivio, significat Judaeos qui obliti sunt Dominum suum. De quibus dicitur: Obliti sunt Deum qui salvavit illos. Ephraim autem junior, qui interpretatur ubertas, significat populum Christianum, qui ubertate gratiae redundat. Hos quidem cum benedicere vellet Jacob, posuit Joseph ad sinistram Ephraim, Manassem ad dexteram autem constituit; at ille cancellatis manibus, crucis mysterium praefigurans, translatam in minorem dexteram, majori sinistram superposuit, sicque crucis similitudo super caput eorum, Judaeis scandalum, populis Christianis futuram gloriam praefiguravit: senioremque per crucis mysterium, sinistrum factum de dextro, et juniorem dextrum de sinistro, quia Judaeis in nostram desertam labentibus, nos illorum gloriam adepti sumus, talique sacramento majori populo Judaeorum praepositus est minor populus gentium; unde eisdem Patriarcha sic ait: Hic quidem erit in populum, sed hic exaltabitur supra omnes. Animae quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, septualius, sexaginta sex animae, quae egressae sunt de femoribus Jacob, et introierunt in Aegyptum, animas novem. Sciamus in Hebraeo pro novem esse duas. Ephraim quippe, et Manasse, antequam Jacob intraret Aegyptum et famis tempus ingrueret, nati sunt de Asenath filia Putiphar in Aegypto. Sed et illud quod supra legimus. Facti sunt autem filii Manasse, quod genuit concubina sua Machir, et Machir genuit Galaad. Filii autem Esrem fratris Manasse Sudalam et Tahan, filii Sudala Medem, additum est, siquidem id quod postea legimus, quia per anticipationem factum esse describitur; neque enim legitur, illo tempore quo ingressus est Jacob Aegyptum, illa aetate erant Manasses et Ephraim, ut filios generare potuerunt; ex quo manifestum est, omnes animas quae ingressae sunt Aegyptum, de femoribus Jacob fuisse septuaginta sex: posteaquam sunt ingressae, repererunt in Aegypto tres animas, Joseph videlicet, cum duobus filiis illius. Septuagesimus autem ipse fuit Jacob. Septuaginta autem in Deuteronomio dixerunt quod in septuaginta animabus Jacob descendit in Aegyptum. Lucas autem in Actibus apostolorum septuaginta animas posuit, ne videretur septuaginta interpretibus esse contrarius, cum magnae auctoritatis non habeantur in isto tempore. Et ego dedi tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo. Sichimam illi dat, quae est Sichem. Arcum et gladium vocari justitiam, qua inierunt interfecto Sichem et Emor, liberari. Alii autem dicunt, per arcum justitiam, per gladium laborem significari.
4.10.2
Ruben primogenitus, tu fortitudo mea, principium doloris mei. Prior in donis, major in imperio, effusus sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum illius. Est autem sensus hic: Tu es primogenitus meus major in liberis, et sedebas juxta ordinem nativitatis tuae, quae primogenitis vere debebatur, sacerdotale accipere regnum. Hic quippe in portando honore et praevalido robore demonstrat; verum quia peccasti, et quasi aqua quae vasculo non tenetur, voluntatis effusus es in impetu, idcirco praecipio tibi ut ultra non pecces. Sicque in fratrum minimo poenas peccati lugens, quod perdidit primogeniti ordinem. Principium autem doloris est omnis primogenitus, quia pro eo commoventur primum viscera parentum. Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia, in consilium eorum ne veniat anima mea, et in coitu illorum non sit gloria mea, qui in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura; dividam illos in Jacob, et dispergam illos in Israel. Significat autem non sui fuisse consilii quod per Sichem et Hemor foederatos viros interficerent, contraque in pacis tempore amicitiarum sanguinem fuderunt innocentem, et quasi quodam furore sic crudelitate rapti, muros urbis everterunt. Unde dicit: Maledictus furor eorum, quia haereditatem propriam non accepit, sed ex omnibus sceptris paucas urbes ad habitandum habuit. De Simeon vero in libro Jesu scriptum est, quod funiculum Christum non accepit, sed de tribu Juda quidem acceperunt. Juda, te laudabunt fratres tui, manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda, ad praedam ascendisti, fili mi, requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena, quis suscitabit illum? Quia Juda confessio, sive laus, interpretatur, recte scribitur Juda. Confitebuntur tibi fratres tui, vel laudabunt te. Licet de Christo grande mysterium sit, tamen secundum litteram significat quod per David stirpem generantur reges, et quod adorarent illum omnes tribus. Non enim ait: Filii matris tuae, sed Filii patris tui. Et quod sequitur: Ad praedam, fili mi, ascendisti, ostendit captivum populum reducturum, et juxta intelligentiam sacratiorem ascendisse in altum, captivam duxisse captivitatem, sive, quod melius puto, captivitas passionem, ascensus resurrectionem significant. Alligans ad vineam pullum suum, et ad vitem suam asinam suam. Quod videlicet pullum asinae, cui supersedit Jesus, hoc est, gentilium populum vineae apostolorum, qui ex Judaeis sunt, copulaverit, et ad vitem, sive in Haebreo habet ad Soreth, id est, electam vitem, alligaverit asinam cui supersedit, Ecclesiam ex nationibus congregatam. Quod autem dicitur: Fili mi, apostrophon, id est, repentina conversio ad ipsum Judam facit, quod Christus hic sit universa facturus. Quod autem dicitur: Sceptrum de Juda, et dux de femoribus illius, donec veniet ille qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium, significat quod non defecerunt principes de Juda, usque ad tempus quo natus est Christus, qui missus a Patre exspectatio gentium. Issachar; astutus, fortis, accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima; et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. Quia supra Zabulon dixerat quod maris magni littora esset possessurus. Sidonemque et Phoenicem reliquas urbes contingeret, nunc ad mediterraneam provinciam redit, et Issachar, qui juxta Nephthalim pulcherrimam in Galilaea regionem possessurus est, benedictione sua habitatorem facit. Asinam autem fortem vocat, et humerum ad portandum, quia in labore terrae, et in vehendis ad mare quae in suis finibus nascebantur, plurimum laboraret, regibus quoque tributa comportans. Aiunt autem Hebres per metaphoram, id est transformationem, significari quod Scripturas sacras die ac nocte meditans, dederit ad laborandum studium suum; et idcirco illo omnes serviunt, quasi magistro dona portantes. Dan judicabat populum suum, sicut alia tribus in Israel. Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor illius retro. Salutare tuum exspectabo, Domine. Samson judex Israel de tribu Dan fuit. Hoc ergo dicit, videns in spiritu, quod comam nutriret Samson, et Nazaraeum cum caeteris hostibus triumphare, quod in similitudinem colubri regulique obsidens vias, nullum per terram Israel transire permittit; sed etiam si quis temerarius fuit virtute sua, quasi equi velocitate confisus, illum voluerit praedonis more populari, effugere non valeat. Totum autem per metaphoram serpentis et equitis loquitur; videns enim Nazaraeum tam fortem, et quod ipse propter meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit inimicos, putavi, o Deus, ipsum esse Christum filium tuum verum tam fortem, quia mortuus est, et resurrexit, et rursum captivus ductus est. Alius enim Salvator mundi mei generis praestolandus est; veniat, cui reposita sunt omnia, et ipse est exspectatio gentium. Gad accinctus praeliabitur ante illum, et ipse accingetur retrorsum. Significat autem, quod ante Ruben et dimidiam tribum Manasse ad filios quos trans Jordanem in possessionem dimisit, post quatuordecim annos revertens, praelium adversus illos gentilium vicinarum grande invenit, et victis hostibus, fortiter dimicavit. Lege librum Jesu Nave et Paralipomenon. Nephthalim cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis, sive Nephthalim ager irriguus, utrumque enim significat Hebraeum verbum anioala silva. Significat autem, quod aquae calidae in ipsa nascuntur tribu, sive quod lacus Genesar fluenta Jordanis fuit irriguus. Hebraei autem volunt propter Tiberiadem, quae legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum, et eloquia prophetare pulchritudinis; cervus autem emissus, temporaneas fruges et velocitatem terrae uberioris ostendit; sed melius, si ad doctrinam cuncta referamus, quod ibi vel maxime docuerit Salvator, ut in Evangelio quoque scriptum est: Filius meus accrescens Joseph, filius meus accrescens, et decorus aspectu; filiae decurrerunt super murum, et exasperaverunt illum, et jurgati sunt, invideruntque illi, habentes jacula; sedit in fortitudine arcus illius, et dissoluta sunt vincula brachiorum illius, et manuum, per manus potentes Jacob, inde pastor egressus est, lapis Israel. O fili Joseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris et turribus ac fenestris puellarum Aegypti turba prospectet, inviderunt tibi, et te ad iracundiam provocaverunt fratres tui, habentes livoris sagittas, et zeli jaculis vulnerati. Verum tu arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis propugnator est; et vincula tua, quibus ligaverunt te fratres tui, ab ipso sunt soluta et disrupta, et ex semine tuo tribus nascitur Ephraim, fortis et stabilis, et lapidis durioris injuncta, imperans quoque decem tribus Israel.
4.10.3
Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia. Quod de Paulo manifestissima sit prophetia, patet omnibus, quod in adolescentia persecutus Ecclesiam, in senectute praedicator Evangelii fuit. Hebraei autem ita edisserunt, altare in quo hostiae immolabantur, et victimarum sanguis ad basim illius fundebatur, in parte tribus Benjamin fuit. Hoc inquiunt ergo significare quod sacerdotes mane immolent hostias, et ad vesperum dividunt illa quae sibi a populo collecta. Lupum sanguinarium, lupum voracem super altaris interpretationem ponentes te, spoliarum divisionem super sacerdotibus qui servierunt altari, vivunt de altari. Haec autem historice. Spiritualiter autem Ruben primoris populi videtur ostendisse personam, cui a Domino per prophetam dicitur: Israel primogenitus meus, etenim juxta quod primogenitus debebat, ipsius erat accipere sacerdotium et regnum. Additur: Tu virtus mea; utique quia ex ipso populo fundamentum fidei, ex ipso virtus Dei, qui est Christus, advenit. Quomodo autem ipse sit principium dolorum, vere dum patri dolorum semper irrogaret injuriam, dum convertit ad illum dorsum, et non faciem. Iste prior in donis, quia ipsis credita sunt primum eloquia divina, et legis satio, et testamentum, sive promissio. Iste major imperio, utique pro magnitudine virium, quia copiosius caeteris in hoc mundo idem populus regnavit. Effusus autem sicut aqua, peccando in Christo, quasi quae vasculo non tenetur voluntatis effusus est in impetu. Et idcirco addit: Ultra non crescas: quia ipse populus postquam universo mundo dispersus est, valde imminutus est. Sed quare talia meruit, ita subjecit: Quia ascendisti cubile patris tui. Hoc Judaei ad stuprum, quod Ruben cum Bala concubina patris sui commisit, referunt, cum hoc ad prophetiam magis pertinet, quia de futuris loquitur, sic enim ait: Ut annuntiem vobis quae futura sunt in novissimis temporibus. Primogenitae autem plebis audaciam praedicat, quae ascendit cubile patris sui, et maculavit stratum illius, quando corpus dominicum, in quo plenitudo divinitatis requievit, raptum in cruce suspendit, et ferro commaculavit. Aliter thorum concubinae polluit quem ascendit, id est, legem Veteris Testamenti, quam saepe praevaricando maculavit. Quod autem lex vetus in concubinae persona ponitur, Paulus docuit, dicens: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Haec sunt duo Testamenta. Moraliter quoque per Ruben, qui interpretari potest visionis filius, vel videte filium carnalem, hominem significat visibilem, quia etsi enim homo noster exterior corrumpitur, sed interior renovatur. Primo enim omnis homo in hoc mundo carnaliter vivit, et secundum carnem movetur, et primus est carnalis motus in concupiscentia libidinis, quae cum primae juventutis obsederit tempus, durum et temerarium simul et lascivum hominem reddidit, ascendentem super cubile patris, et polluentem thorum paternum, id est, etiam praecepta et munita naturalis legis, quae in nobis est, quam nunc pater noster nos dicit praevaricantes. Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia. Per Simeon et Levi, Scribae et Pharisaei et sacerdotes Judaici populi intelliguntur. De Simeone Scribae erant Judaeorum: de tribu vero Levi, princeps sacerdotum, qui consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent, de quo consilio dicitur: In consilio illorum ne veniat anima mea. Horruit enim tota scelera quae in novissimis temporibus facturi erant Judaei, quia in furore suo occiderent virum, id est Christum, de quo dicitur: Ecce vir, Oriens nomen illius. Et alibi: Femina circumdabit virum. Suffoderunt murum, id est, spiritualem murum firmissimum, qui custodit Israel. Lancea confoderunt. Maledictus furor eorum, quia pertinax. Quando furore accensi et ira, obtulerunt Christum Pontio Pilato, dicentes: Crucifige, crucifige. Et indignatio eorum, quia dura, dum Barrabam latronem peterent, et principem vitae crucifigendum postularent. Dividam illos in Jacob, et dispergam illos in Israel. Quia nonnulli ex ipsis crediderunt, quidam in infidelitate permanserunt. Dicuntur enim divisi hi qui ab illis separantur, et venerunt ad fidem, dispersi autem, quorum patria temploque subverso, per orbem terrae genus incredulum spargitur. Fortasse isti filii Jacob, tres animae humanae motus significant, concupiscibilem, irascibilem, rationabilem. Concupiscentiae speciem tenuit Ruben, qui concubuit cum concubina patris sui. Secundam speciem irae tenuit Simeon, quae ipsa ex furoris illius demonstratur opprobrio. Tertiam speciem rationis tenuit Levi, cui Ecclesiae legem servare commissum est. Has ergo species tres, videlicet omnis anima proprie, quae in hunc mundum venit, primus motus culpabiliter agere, donec malorum pondere praegravata, ad locum poenitentiae possit pervenire. Juda, te laudabunt fratres tui. Per hunc enim Judam verus confessor exprimitur Christus, qui ex illius tribu secundum carnem est genitus. Ipsum laudabunt fratres sui, apostoli, scilicet, et omnes cohaeredes illius, qui per adoptionem filii Deo Patri effecti sunt, et Christi fratres effecti per gratiam, quorum et ipse est dominus per naturam. Manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum. Iisdem manibus enim atque eodem crucis tropaeo et suos texit, et inimicos et adversarias potestates curavit. Juxta quod et Pater promisit, dicens: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Adorabunt te filii patris tui, quando multi ex filiis Jacob adorant illum, per electionem gratiae salvi facti. Catulus leonis Juda, quando nascendo parvulus factus est, sicut scriptum est: Parvulus factus est nobis. Ad praedam, fili mi, descendisti, id est, ascendens in cruce, captivos populos redemisti: et quos ille leo contrarius invasit, tu moriens eripuisti; denique rediens ab inferis, ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem; requiescens, accubuisti ut leo. Manifestissime Christus incubuit in passione, quando inclinato capite tradidit spiritum, sive quando in sepulcro securus, velut quodam corporis somno quievit. Sed quare ut leo, vel ut catulus leonis? In somno enim suo leo fuit quando non necessitate, sed potestate hoc ipsum implevit, sicut ipse dicit: Nemo tollit a me Ecclesiam, sed ego pono eam. Quod vero et ut catulus leonis, inde enim mortuus, unde et natus. Physici autem de catulo leonis scribunt quod cum natus fuerit, tribus diebus et tribus noctibus dormit; tunc deinde patris fremitu vel rugitu, veluti tremefacto cubilis loco, suscitari dicitur catulus dormiens. Quod valde convenienter de passionis morte aptatur in Christo, qui tribus diebus et tribus noctibus in cubili sepulcri jacens, somnum mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem non timuit, sed etiam in ipsa morte mortis imperium vincit. Quod autem dicitur: Quis suscitabit eum? quia nullus nisi ipse, juxta quod ipse dixit: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Non deficiet dux de Juda et Israel. Hoc manifestissime ad Judam refertur; tandiu enim fuit ex semine illius intemerata apud Judaeos successio regni, donec Christus nasceretur; et hoc supra diximus. Alligans ad vineam pullum suum. Pullus suus populus est ex gentibus, cui adhuc nunquam fuit legis onus impositum, hunc copulavit ad vineam apostolorum, qui ex Judaeis sunt; nam vinea Domini Sabaoth domus Israel. Et ad vitem asinam suam. Ipse enim dicit: Ego sum vitis vera; ad hanc ergo vitem alligat asinam suam, cui supersedit Ecclesia ex nationibus congregata. Hanc ad vitem corporis sui alligavit vinculo charitatis et disciplinae evangelico nexu, ut de imitatione illius vivens efficiatur haeres Dei. Alii autem hanc asinam interpretantur Synagogam, tardigradam scilicet, et gravi pondere legis depressam. Lavit in vino stolam suam, sive carnem suam in sanguine passionis, sive illam Ecclesiam illo vino quod pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et in sanguine uvae pallium suum. Pallium gentes sunt, quas corpori suo vinxit, sicut scriptum est: Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos omnes induam sicut vestimentum. Pulchriores oculi ejus vino. Oculi Christi apostoli sunt et evangelistae, qui lumen scientiae Ecclesiae praestant, quorum praecepta austeritatem vini, id est priscae legis superant, quia longaeviora sunt. Et dentes lacte candidiores. Dentes praeceptores sunt sancti, qui praecidunt ab erroribus homines, et illos qui in comedendo corpus Christi transmittunt. Candidiores autem effecti sunt doctores Ecclesiae lacte veteris legis, qui validum verbi cibum mandunt atque distribuunt, et bene candidiores dicuntur. Omnes enim qui Scripturarum cibos Ecclesiae subministrant, candidi esse et immaculati debent. Zabulon habitavit in littore maris et in statione navium. Zabulon interpretatur habitaculum pulchritudinis, Ecclesiam significat: haec in littore maris habitat, et in statione navium, ut credentibus sit refugium, et periclitantibus demonstret fidei portum. Haec contra omnes turbines hujus mundi, id est, concussus firmitate solida, et exspectat naufragium Judaeorum et haereticorum procellas, qui circumferuntur omni vento doctrinae; quorum etsi tonditur fluctibus, non tamen frangitur. Pertendit autem usque ad Sidonem, hoc est, usque ad gentes. Legitur autem in Evangelio inde assumptos aliquos apostolorum et in ipsis locis Dominum saepe docuisse, sicut scriptum est: Terra Zabulon et terra Nephthalim, populus qui sedebat in tenebris, vidit lumen magnum. Sidon interpretatur venator, sive venatrix. Venatores qui sunt, nisi apostoli? qui, ut supra diximus, ex illis locis assumpti sunt, de quibus dicitur: Mittam venatores meos, et venabuntur vos in omni monte. Moraliter quoque Zabulon, qui fluxus nocturnus interpretari potest, significat quod posteaquam ad poenitentiam per confessionem Judas, id est anima conversa fuerit, auferuntur ab ea et desinunt omnia illa quae gessit in nocte ignorantiae, et extendit se usque ad venatores, ut et discat venari. Si quando ferae aliquae, aut vulpes dolosae, id est, daemones vel cogitationes maximae cor illius irrumpunt, et volunt exterminare vineam Domini Sabaoth, et apprehendat illos malarum cogitationum laudabilis venator effectus. Issachar asinus fortis. Issachar interpretatur merces: referunt ad populum gentium, quem Dominus populi sui pretio est mercatus. Hic Issachar asinus fortis scribitur, quia prius populus gentilis quasi tributum et luxuriosum animal erat, nullaque ratione subsistens; nunc vero fortis, Redemptoris dominio collum mittens, et jugum disciplinae evangelicae praeferens. Hic accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima. Inter terminos autem cubare, est praestolando hujus mundi finem requiescere, nihilque de his quae nunc in medio versantur quaerere, sed desiderare ultima. Et fortis asinus requiem et terram optimam vidit, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternam vitae patriam tendit. Unde etiam ponit humerum suum ad portandum, quia dum ad promissam requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum honorabiliter portat. Unde et factus est tributis serviens, hoc est, regi et Christo fidei bona opera, bonorumque operum munera offerens. Moraliter autem ostendimus hominem qui tripartito animi motu, ut est, totius animae languore erraverit, quoad per concupiscentiam. Ruben etiam, Simeon et Levi, prudentiam non recte directam significare posse distinximus; sed hic jam ab errore invidiae ostendimus poenitentem, et in Zabulon ex multa magnaque parte ad poenitentiam conversum. In Issachar vero, qui omni in loco merces interpretatur, videmus illum mercedem boni operis exspectantem, quia ipse non solum abjecit omne malum, sed etiam desiderat sive optat semper omne bonum, et inter terminos medius habitat, sive requiescit, nec ad dexteram nec ad sinistram declinans. Vidit requiem quia bona, et terram quia optima. Postquam autem carnis et spiritus pugnam dispulit et exclusit, requievit spiritus illius in Deo; et tunc vidit terram quia bona est, quando carnem suam a vitiis et concupiscentiis expugnabat; et quando differt fructus justitiae in operibus bonis, supposuit humerum suum ad portandum. Et factus tributis serviens, cum onus illud evangelicum admodum leve humeris animae portet, et reddiderit Deo. Dan judicabit populum suum, sicut alia tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, et reliqua. Dicunt quidam Antichristum per haec verba praedici de ista tribu futurum; alii de Juda, a quo traditus est Dominus, haec pronuntiant, et equitem et equum Dominus cum carne suscepta designare volunt. Retrorsum autem cadere, ut in terram, unde assumptus est. Sed quod die tertio surrexit, ideo ait: Salutare tuum exspectabo, Domine; non relinques enim, inquit, in inferno animam meam, nec dabis semen tuum videre corruptionem. Alii autem, ut praediximus, hanc prophetiam ad Antichristum transferunt, pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur, et mordens. Et quod primus Dan inter tribus Israel ad Aquilonem castrametatus est, illum significat qui se in lateribus Aquilonis sedere dicit, et de quo figuraliter propheta dicit: A Dan auditus est fremitus equorum ejus, qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur. Cerasta enim Graece cornua dicuntur. Serpens ille cornutus esse perhibetur, per quem digne Antichristus asseritur, qui contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fiat ergo coluber in via, quia in praesentis vitae latitudine illos ambulare provocat, quibus quasi parcendo provocat, non blanditur, sed mordet, scilicet illos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit iterum cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese inter angusta itinera praecepti coelestis constringere videt, non solum nequitia callidae persuasionis impetit, verum etiam terrore potestatis perimit, et in persecutionis angore post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis. Qui in loco equi insinuat hunc mundum, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat. Et quia Antichristus extrema mundi apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur. Ungulam quippe mordere, est extrema hujus mundi feriendo contingere. Ut cadat ascensor illius retro. Ascensor equi ejus quisquis in dignitatibus hujus mundi extollitur, qui retro cadere dicitur, et non in faciem, sicut Paulus cecidisse memoratur. In faciem autem cadere, est in hac vita unumquemque suas culpas cognoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero, quo non videtur cadere, est ex hac vita repente decidere, et quod ad supplicia ducatur ignorare. Et quia Judaei, erroris sui laqueis capti, pro Christo Antichristum exspectant, bene Jacob eodem loco, repente in electorum numerum conversus, dicit: Salutare tuum, Domine, exspectabo; id est, sicut fideles, non Antichristum, sed illum qui in redemptionem nostram venturus est, verum Christum credam fideliter. Moraliter quoque potest intelligi ille qui jam dudum Misachar profectus dicitur, et in mandatis requiescere, atque animae suae agricolam factum nunc jam ad hoc proficere, ut Judam discernendi et judicandi populum suum, id est cogitationum cordis sui intelligentiam sumpserit, tanquam una tribuum Israel, id est, omnia in unitatem atque concordiam revocare; ut cogitationum in illo sit nulla dissensio, fiatque idem coluber, juxta praeceptum Domini, dicentis: Estote prudentes sicut serpentes. Prudenter autem agere nos debemus in vita hujus mundi, nec ad dextram nec ad sinistram declinemus; neque per latam viam incedamus, quae ducit ad mortem, sed per angustam, quae ducit ad vitam. Ad hoc enim additur cerastes in semita; angustior est enim semita quam via. Mordeat, equi calcaneum, faciens quod Apostolus ait: Macero corpus meum, et reliqua. Haec autem facit, ut cadat eques retrorsum. Iste enim talis semper elationes et altitudines metuit, et mavult animam suam cadere de mala altitudine ad bonam humilitatem, ut discat a Christo, qui dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Si ergo revocat animam de altitudine retrorsum, post humilitatem Christi rediens, salutem exspectat a Domino. Gad accinctus praeliabitur ante eum. Iste Gad accinctus personam Domini exprimit, qui in primo adventu humilitatis suae ante adventum Antichristi praeliando occurrit, accinctus gladio verbi Dei, de quo dicitur: Accingere gladio tuo super femur, potentissime. Quo utique inimicos divisit, id est, filium a patre, et filiam a matre, et reliqua. Non veni, inquit, pacem mittere, sed gladium. Quod autem ait: Et ipse accingetur retrorsum, charitas Domini in secundo adventu ostenditur, quia cum venerit Antichristus, item occurret post illius vestigia Christus celeri adventu, ut illum interficiat spiritu oris sui, unde et Gad latrunculus interpretari potest, et quod posterior, id est serus, species quasi latrunculus improviso adventu exsiliat. Sicut enim, inquit, fur in nocte, ita Christus. Ergo ante Antichristum in hunc post illum majestate occurrit. Moraliter quoque homo noster, quem supradictis modis aliquantulum profecisse descripsimus, necesse est ut adveniat, ut tentetur ab inimico, ut propositi constantia probetur, quia vir intentatus non est probabilis. Ante et retro accingamur, ut ea quae facta sunt et futura diligenter attendantur. Aser, pinguis panis illius, et praebet divitias regibus. Aser, cujus nomen significat divitias, ideo Christus est, quia altitudo divitiarum sapientiae et scientiae illius innumerata est: quia pauper pro nobis factus est, ut dives esset. Cujus panis pinguis factus est: caro scilicet illius, quam si quis manducaverit, non morietur in aeternum. Idem etiam praebet delicias sapientiae regibus, his scilicet qui sensus proprios bene regunt, et sua corpora in servitutem redigunt. Quidam hoc de Aser ad Annam prophetissam, filiam Phanuel, referunt, quod cum Simeone de Christo prophetans, multas praestitit delicias regibus, id est, apostolis, et caeteris sanctis. Moraliter quoque Aser qui beatus interpretatur, fortasse ille est quem ab errore ad poenitentiam revocatum, paulatim per singulos gradus usque ad beatitudinis incrementa perduximus: cujus post conversionem, post intelligentiam spiritualem, post tentationem et victoriam, pinguis est panis. Addit enim illum panem, qui de coelo descendit, et dat vitam huic mundo, et iste cujus jam pinguis panis est, etiam delicias regibus dabit, non pauperibus, aut insipientibus, sed regibus: sapientiam enim loquimur ad perfectos. Nephthalim, quod interpretatur dilatatio, apostolos et praedicatores sanctos significat. Quorum doctrina in altitudine diffusa est istius mundi; et apostoli ex hac tribu plerique fuerunt. Dicitur autem Cervus emissus, quia nimirum apostoli vel praedicatores veloci saltu exsitientes, in modum cervorum transcendunt implicamenta; ac excelsa ac sublimia meditantes dant eloquium pulchritudinis, praedicantes universis gentibus doctrinam Salvatoris. Moraliter quoque homo noster interior, qui paulo ante pane pingui vescebatur, qui scilicet panis confirmavit cor hominibus, non incongrue cervus emissus dicitur, quia omnia terrena despiciens, more cervorum in excelsis pascitur; totumque thesaurum in coelo collocat, ubi, juxta Evangelium, erugo et tinea non demolitur. Et tunc eloquia pulchritudinis, id est, contemplationis supernae, documenta profert. Filius accrescens Joseph utique in gentibus, qui cum ob incredulitatem synagogam reliquisset, plebem sibi innumeram ex gentibus congregavit. De hoc David dicit: Convertentur ad Dominum universi fines terrae. Sequitur: Decorus aspectu. Superat enim omnes illius pulchritudo, de quo dicitur: Speciosus forma prae filiis hominum. Filiae decurrerunt super murum, id est, generatio vel Ecclesiae quae crediderunt in Christum. Haec super soliditatem fidei, quasi super murum amore pulchritudinis Christi ascensurae discurrunt, ut verum sponsum per contemplationem aspiciant, et osculo charitatis illi copulentur. Sed objurgati sunt illum, quando falsis testimoniis calumniantes, sanctum Domini opprimere synagogae populi cogitaverunt. Inviderunt illi habentes quoque jacula. Neque enim quisquam in Joseph conjecit sagittas, vel aliquod vulneris telum. Sed hoc specialiter in Christum evenit, sed in forti illius arcus. Christus arcum suum et arma pugnandi posuit in Deo, cujus virtute confringitur omnis nequitia perfidorum. Et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus, quibus fratres illum vinctum ad Pilatum duxerunt, vel quibus illum in ligno suspensum crucifixerunt. Rescissa sunt enim per manum potentis Jacob, id est, Dei Jacob, ex cujus semine ipse Dominus bonus pastor egressus est, lapis et firmitas credentium in Israel. Deus patris tui erit adjutor tuus. Quis adjuvit filium, nisi Deus pater, qui in unitate unum sunt? Sed pro persona corporis dicitur, quod auxilio divino indiguit, sicut in Evangelio dicitur: Apparuit illi angelus de coelo confortans eum: benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum. Universa enim subjecit ei, coelestia per benedictionem coeli, et terrena per benedictionem abyssi, ut angelis et hominibus dominaretur: benedictionibus uberum sive duorum Testamentorum, quorum altero nuntiatus est, altero demonstratus est: sive benedictionibus uberum Mariae. Unde et illa mulier in Evangelio ait: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. Benedictionibus uberum et vulvae. Hic benedicitur vulva ejus matris, quae utique virginalis nobis Dominum edidit. Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum servorum tuorum. Ultra omne enim meritum sanctorum patriarcharum sive prophetarum, convaluit benedictio patris in filio. Patris, ita ut ei nullus justorum adaequetur, donec veniret desiderium collium aeternorum. Colles aeterni facti sunt, qui Christi adventum prophetantes, cum magno desiderio incarnationem illius exspectaverunt, de quibus Dominus dicit: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis. Hi ergo dicti sunt colles, propter excellentiam sanctitatis, qui etiam vocantur aeterni, quia vitam consequuntur aeternam. Fiant in capite Nazaraei, de quo scriptum est: Quoniam Nazaraeus vocabitur. Idem et Joseph, secundum Aegyptiorum scilicet linguam, salvator mundi inter fratres, inter sanctos quos ipse fratres vocat. Moraliter quoque is qui fidei profectu et supradictis gradibus in tantum creverit, ut usque ad invidiam adversarios provocet, non immerito dicitur accrescens, et non semel, sed bis accrescere pronuntiatur. In fide enim et opere omnis perfectus crescit, et decorus dicitur, quia illa jam pulchritudo, in qua naturaliter factus est, in eo renovatur. Ob quam pulchritudinem filiae illum de muro viderunt, ac desiderant. Sanctae utique animae super murum fidei fundatae, perfectionem illius cupiunt videre et imitari; sed exasperaverunt talem sanctum daemones, habentes ignita nequitiae jacula. Parant enim sagittas suas, ut sagittent in obscuro rectos corde. Sed in forti arcus illius, in divinis scilicet profectibus arcus virtutis illius positus, ex quo jam arcus sagittas orationum suarum ad persequendos inimicos emittit; et dissoluta sunt vincula, quibus illum inimici ligari cupierunt, per virtutem Dei Jacob. Et tunc incipit pastor esse animarum, et in modum durissimi lapidis non vincitur. Deus enim patris illius, id est, justorum praecedentium, qui spiritualiter nobis patres, adjutor est uniuscujusque sancti, cui hoc promittitur: Et omnipotens virtutibus abundare illum facit benedictionibus coeli desuper, et benedictionibus abyssi jacentis deorsum. Contemplatione enim coelestium satiatur, et intelligentia Scripturarum, quas non immerito propter sacramentorum obscuritatem abyssum vocat; et sicut per coeli benedictionem sanctis promittuntur aeterna praemia, sic per benedictionem abyssi praedicantur illis in praesenti saeculo nonnulla solatia. Benedictionibus uberum et vulvae. Constat enim esse apostolica ubera, e quibus recentes adhuc in fide, ac velut parvuli percipiunt, ut ad perfectiorem cibum praedicationis perveniant. Unde dicit Apostolus: Lac vobis potum dedi, non escam: habens videlicet verba duorum Testamentorum, vel dilectionem Dei et proximi. Haec Ecclesia spiritalem vulvam, quae non solum pariat filios; sed etsi forte declinaverint a via veritatis, iterum parturiat. Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum tuorum. Pater noster est, cui dicimus: Pater noster qui es in coelis, qui elevans manus in Bethania, per benedictionem apostolorum nos benedixit. Patres autem sunt Christi patriarchae, de quibus Apostolus ait: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, quorum divinationibus et benedictionibus unusquisque in Ecclesia utitur. Donec veniret desiderium collium aeternorum. Tunc veniet desiderium sanctorum, cum juxta Apostolum ibunt obviam Christo; et sic semper cum Domino erunt. Fiant in capite Joseph Nazaraei, sicut supra diximus, unusquisque in cujus vertice, id est, mente, maneant benedictiones supra dictae. Sicut enim Apostolus inquit: Homo noster exterior corrumpitur, interior autem renovatur de die in diem. Benjamin lupus rapax. Quod autem prophetat de Paulo apostolo, sicut supra diximus. Quidam autem ad urbem Hierusalem referunt, quae in tribu ejusdem Benjamin sita est. Nam sicut Benjamin benedictionem ultimam consequitur, ita et populus Hierusalem ultimus est salvandus. Cum enim plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit. Lupus rapax dicitur, quia ipse populus effudit sanguinem prophetarum. Mane comedit praedam. Mane illud tempus significat quo legem accepit; tunc enim mundo prima illuminatio scientiae data est. Comedet autem mane, quia legem quam accepit, edit adhuc et meditatur, scilicet sequens legem justitiae, quam praeripiens prae cunctis quasi praedam manducans, ad legem fidei non pervenit. Ad vesperum autem dividet spolia. Vespera est illud tempus novissimum, quo convertentur. Tunc ergo videt, et tunc intelligit dividendam esse litteram a spiritu, et tunc cognoscit quia littera occidit, spiritus autem vivificat. Et tunc incipiet facere quod, tota die meditans, ante non fecit. Moraliter quoque nihil aliud occurrit, nisi quod perfectus ille homo, quem supra diximus, in Benjamin lupus rapax regnum coelorum diripit. Vim enim patitur regnum coelorum, et violenti rapiunt illud, et illa quae in lege et in Prophetis et Evangelio legerat, velut esuriens et rapax invadit. Et cum in hoc tempore, velut in matutino, hanc praedam diripuerit, adveniente mortis vespera, incipiet dividere spolia; hoc est: diversis laboribus incipiet diversa praemia possidere; quae postquam inimicos prostravit, veluti jam victor haberi merebitur. Cur autem Jacob omnes quos genuit de libris et ancillis aequaliter honorificavit, nisi ut ostenderet quod Dominus Jesus Christus omnibus gentibus regna coelorum aequaliter tribuit? Non enim distinctio Judaeis a Graecis, aut servus, aut liber, quia in omnibus Christus.

Intertext edge

Open linked passage

Note