Commentarii in Pentateuchum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8461 Coinpe
7.1
CAPP. XXI-XXII-XXIII-XXIV.
7.1
Deinde multa praecepta legis dantur, quae transitorie percurremus. Quia cum a majoribus nostris non inveniamus esse explanata, et simpliciter intellecta, aedificant auditores. Praecipitur autem post haec: Puer Hebraeus si forte in servitutem devenerit, septem annis serviat, et septimo anno liber dimittatur de servitute. Sed si noluerit a servitute egredi, perforabitur auricula illius, et erit servus in saeculum. Et nos in sex aetatibus hujus mundi servientes, septimo anno, hoc est aeterno sabbato liberamur, si tamen voluerimus esse liberi, si sumus Hebraei, hoc est transitores per hunc mundum transeuntes. Dum autem sumus in hoc mundo, servimus mundanis desideriis: a quibus si voluerimus liberari, perforabitur auricula in testimonium inobedientiae; et cum uxore et filiis nostris quos protulimus liberati, id est, cum carne et operibus peccati, servi erimus in aeternum. Per hunc quoque servum Hebraeum universum genus humanum designari posse dicitur, quod in septimo anno, id est, in requie Novi Testamenti liberatus est. Cum quali veste intraverit, cum tali exeat, id est, a lege naturae in novum cum fide veniat, quae et vestis erat. Dominus suus in omnibus. Bonus doctor dedit illi uxorem, id est junxit animam illius; et filii et filiae, id est sensus boni et cogitationes secundum hunc intellectum. Ipse vero exibit cum vestitu suo, id est cum lege naturae, vel fide; et applicabitur ad ostium, id est principibus; postes, hoc est secundae legis. Perforabit aurem illius subula, id est praedicabit illum praedicatione. Et erit servus, id est Christi vel doctoris. Duo autem viri qui litigant, duo disputantes sunt de aliquibus quaestionibus Scripturae. Unde et Apostolus, Nolite, inquit, verbis contendere, ad nihil enim est utile; servum Domini non oportet litigare. Mulier autem praegnans anima est quae nuper concepit verbum Dei, quae pro infirmitate nuncupatur mulier: quae a litigantibus viris percussa est, ita ut verbum Domini, quod tenuiter concepit, abjiciat. Subjacebit autem percussor damno, quantum petierit maritus mulieris. Affligetur enim per poenitentiam, quia affligit infirmum. Pro universa doctrina quae Christo placuit, quia jam proprius vir est animae fidelis. Aut certe quantum expetierit magister, qui pro Christi Ecclesia est. Potest autem ut illum quem laesit instruat et reparet. Si autem mors secuta fuerit, reddet animam pro anima. Quod autem in die judicii intelligendum est apud judicem, qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Vel certe fieri potest ut qui sibi conscius tanti scandali, ut animam hominis spiritualiter occiderit, ponat et ipse animam suam pro anima illius quem scandalizaverit; et usque ad mortem, si necesse sit, operam Dei, quomodo redeat et restituatur ad fidem. Et si oculum laesit, animae, id est, sensum illius turbavit, auferatur sensus turbulentus, quo laesit fratrem. Sed si laesit dentem fratris, id est, sensum quo ruminabat scripturam, ut ad sensum interiorem perveniret: auferatur dens illius, qui non bene Scripturae comminuit cibos. Manus autem illius animae virtus, quaerere et constringere aliquid potest: velut si dicamus, actus illius, et pes quo incedit ad bona et mala. Quia ergo si scandalum patitur anima non solum in fide, sed et in actibus ejiciantur, quae per manus significantur: et pedes auferuntur, quia offendiculum praebuit: et manus quibus non bene operatur, et pedes quibus non bene inceditur. Recipit enim combustorum, quia combussit animam. Per quae singula hoc ostenditur, ut iste percussor omnibus detruncatis membris a corpore excidatur Ecclesiae, ut caeteri timeant. Jubetur post haec Israelitico populo decimas primitiasque omnium rerum Deo offerre. Primitiae autem principia bonorum operum ostendunt, vel ipsam bonam voluntatem quae prior est opere, quam Pelagiani sibi offendunt tribuendo. Deus autem dum illa sibi a nobis jubet offerri, indicat ad ipsius gratiam pertinere. Omnis autem numerus usque ad decem crescit, et ideo decimus consumptionis operum initium ad consummationis accipimus affectum. Quod autem dicitur, Primogenita asini mutabis ove, asinus immunditiam, ovis innocentiam significat. Asini vero primogenita ove mutare, est immundae vitae primordia ad innocentiae simplicitatem convertere, ut postquam immunda injustus egit, quae Dominus respuit, illa agenda proferat quae in Dei sacrificium munda imponat. Sequitur: Non redimes, interficietur, quia nimirum mens immunda, si non fuerit in melius mutata, necabitur morte aeterna.
7.1
CAPP. XXI-XXII-XXIII-XXIV. CAPUT XXV
7.1
In arca autem Testamenti erant repositae tabulae, observantiam veteris legis ac novae in Ecclesia significantes. De lignis imputrescentibus fabricatur arca. De sanctis mente et corpore aedificatur Ecclesia: quasi aurum radiare debet, tam interius ex vitae splendore, quam exterius doctrinae claritate. Corona aurea per circuitum, unitas Ecclesiae est. Quatuor circulus, quatuor Evangelia, quae in unitate Ecclesiae praedicantur, quibus accincta per quatuor partes hujus mundi dilatata tenditur. Vectes quoque de lignis Sethim faciunt, qui eisdem circulis inseruntur; quia fortes perseverantesque doctores, velut imputribilia quaerendi sunt, qui instructione sacrorum voluminum semper inhaerentes sanctae Ecclesiae, semper unitatem denuntient, et quasi intromissis circulis arcam portent: qui jubentur quoque auro operire, ut cum sermone aliis insenuerint, ipsi etiam vitae splendore fulgescant. Haec arca habet in se duas tabulas; et Ecclesia habet in se duo Testamenta, et urnam auream, quam intelligimus carnem Christi; purumque reconditum in se habet perpetuae divinitatis manna. Virga autem Aaron, veri pontificis Jesu sceptrum, quod sanctae Ecclesiae commisit. Propitiatorium super arcam, ipse Christus insinuatur, qui inter Deum et homines medius propitiator intervenit. Hoc propitiatorium arcae superponitur: sic Christus caput Ecclesiae est, cujus a dextris et sinistris duo Cherubim consistunt, quod est plenitudo scientiae, id est, dilectio Dei et proximi. Alii Cherubim duo Testamenta intelligunt, quod sacram Christi humanitatem obumbrant. Hi versis in propitiatorium vultibus respiciunt, dum in spirituali sensu vertuntur; tunc enim alterutrum in melius sibi concordant. Altare autem illud corpus Christi significat, sive omnes sanctos, in quibus semper ardet ignis divinus, in quibus consumitur caro. Mensa, fides est Ecclesiae vel Scripturae, in qua pascitur diversis alimoniis. Candelabrum Spiritus sancti gerebat imaginem, qui septiformi gratia illustrat Ecclesiam: sicut quatuor Romanorum candelabrum illud esse dicitur. Alii candelabrum Christum intelligunt gestantem septem Ecclesias, in quibus septiformis splendor Spiritus sancti emicat. Hoc candelabrum habuit emunctoria, quae duo Testamenta significare possunt, quibus vitia purgantur. Extra verum candelabrum ardet, quia sine velo, priscae legis velamine, Spiritus sancti gratia refulget. Oleum autem de arboribus olivarum sumptum eamdem gratiam Spiritus sancti significat, unde in cordibus nostris lumen veritatis absconditur.
7.2
CAPP. XXI-XXII-XXIII-XXIV. CAPUT XXVI.
7.2
Tabernacula autem per allegoriam Ecclesiae, quae in hujus mundi eremo constituta, variis autem speciebus construitur. Tabernaculum autem partim vilioribus, partim speciosis, per quod demonstratur alios justos, alios esse impios; fideles autem omnes, et intra Ecclesiam constitutos. Columnae, sancti apostoli, de quibus Apostolus: Qui videbantur columnae esse. Inargentatae, dum eloquium divinum enuntiant. Bene autem bases prophetae et apostoli sunt. Super fundamentum enim prophetarum et apostolorum sancti doctores Ecclesiam collocant. Caput columnarum aureum, ille est de quo dicitur, caput viri Christus est. Tabulae deauratae, doctores dilatati in praedicatione. Per pelles arietum, quid aliud quam duces et praepositi Ecclesiam designantur? quique deservire curis temporalibus coguntur, oportet ut ventos et pluvias tentationum de hujus mundi contrarietatibus portent, ut ii qui intra Ecclesiam spirituales quasi byssus et purpura et hyacintbus fulgent; qui interim resplendent, dum rectores illorum contra procellas foris hujus mundi laborant. Velum in medio tabernaculi significat quod populus Ecclesiae ea quae proxima sunt, usque dum adveniant, videre non licet; videmus enim nunc per speculum, nondum pervenimus ad sancta sanctorum. Sancta enim esse possunt illa quae sunt in praesenti, Sancta vero sanctorum regnum coelorum est, in quod semel intratur, ubi est multitudo scientiae, id est Cherubim. Interim tamen habemus Spiritus sancti gratiam septemplicem in praesenti Ecclesia, velut in candelabro purissimo fulgentem. Potest quoque velum hoc significare tempus illud quod fuit sub lege; quia quae lex et prophetae cecinerunt, occulta fuerunt: sed per passionem Christi velum istud scissum est, et quae fuerunt obscurata Judaeis, Christianis revelata sunt. Quod autem argenteae bases, et tabulae deauratae, ostendit praecepta esse clariora apostolorum quam prophetarum.
7.3
CAPP. XXI-XXII-XXIII-XXIV. CAPUT XXVII.
7.3
Tentoria ansulis assata, circulis suspensa, funibus innexa. Reliqua credentium populi multitudo intelligitur, quae pendet in funibus fidei XXVIII cubitis in longitudine, et quatuor in latitudine, legem et Evangelium significat. Quod autem VII et XX, et VIII fuit, decem autem cortinae Decalogum significant, quae quinquagenis circulis sibimet connectuntur; quia omnes justi per donum Spiritus sancti, charitatis vinculo sociantur. Quinquagesimo enim die post pascha Spiritus sanctus venit in undenario discipulorum numero; quia transgreditur denarium, peccatores significantur, et fiunt tamen in Ecclesia, et ipsa cilicineo quinquagenis ansulis copulantur, propter speciem remissionis peccatorum, unde et quinquagesimus remissionis est. Figura autem prioris tabernaculi Ecclesiae typus est, et per diversa munera meritorum dona significantur, quibus Ecclesiae ornantur. Sapientia comparatur auro, sermo praedicationis argento. Quod autem viri cum mulieribus munera praebuerunt, significat quod tam fortiora facta quam infirmorum ad ornamentum Ecclesiae conveniunt, et haec consolatio non fit, sed sponte, quia fides spontanea est. Per armillas quae lacertos astringit, praepositorum valde laborantium opera demonstrantur; per inaures, subditorum obedientia; per annulos, signaculum est secretorum; per dextralia, bona opera, vas aureum, intelligentia Divinitatis; per hyacinthum, spes coelestium; per purpuram, intelligentiam passionis; per bis tinctum coccum, charitatem demonstrat, quae dilectionem Dei et proximi decorat; per byssum, sanctimoniae splendidissimus candor ostenditur: byssum enim linum est candidissimum; per pilos caprarum, ex quibus ciliciorum asperitas contexitur, dura poenitentiae afflictio designat: extenta diversitate operum, unum conficitur tabernaculum. Porro ligna Sethin, quae imputribilia sunt, sanctorum mentes sunt, quia carne sunt incorruptae. Lapides pretiosi, apostoli sunt, et confessores, et omnes sancti; unguentum chrisma est, quo unguntur omnes justi. Moraliter quoque potest unusquisque nostrum in se construere tabernaculum, et habere debet virtutum columnas argenteas splendidas, et atria distendere, cum dilatavit cor suum, juxta apostolum dicentem: Dilatamini et vos. Potest et vectibus munire, cum unitate astringere, et bases binas habere. Cum super fundamentum verborum apostolorum et prophetarum collocatur, et capita deaurata in columnis omnium vivorum justum caput est Christus, habent in se defixum altare, cor scilicet mundum immolet continentia cultro, superbiam taurorum iracundiam quasi arietum jugulet, et luxuriam, et omnem libidinem quasi hircum: et ut sciat tamen ex his sacerdotibus separare dextrum brachium, et pectusculum integrum, quod est correptum, et maxilla ad loquendum verbum Dei; sciat sibi in sanctis candelabrum collocandum, ut sint illi lucernae semper ardentes. Lucerna enim corporis tui oculus tuus est, et istud candelabrum in austro collocet, ut ad aquilonem respiciat. Accenso enim lumine, id est vigilanti corde, semper respicere debet ad aquilonem, et observare illum qui ab aquilone, hoc est, observare astutias diaboli, unde inimicus abripiat. Mensa quoque propositionis habens XII panes in parte collocetur aquilonis, respiciens ad austrum, ut habeat Novi Testamenti notitiam, quo omnes alimur, et apostolicum sermonem tam virtute quam numero: et ad austrum respiciat, unde Dominus venit; habet in penetrabilibus cordis sui altare incensi, ut dicat, Christi bonus odor sumus; habet et arcam Testamenti, in quo sunt tabulae legis, ut legem illius meditetur die ac nocte, et memoria illius arca efficiatur librorum Dei. Fit intra ipsum et urna manna, id est repositus intellectus verbi Dei, subtilis et dulcis sit, et virga Aaron, sacerdotalis doctrina, et florida severitas disciplinae, incensum autem ex quatuor odoratissimis pigmentis in magnam subtilitatem comminutis factam, id est, stacte, honiche, galbane, et thure, orationes justorum significat, sicut Apocalypsis ostendit; quanquam specie genera elementorum quatuor designat. Quatuor haec, ut thus, quod placidum est, aeri comparetur; stacte vero aquis; galbane et honix, terrae et igni; ut per hoc omnium quae in coelo sunt, et infra et intra, et infra, et in aquis placitum sit Deo, incensum omnis creaturae laudatio. Sanguis autem quo Moyses populum et omnia aspersit, significat sanguinem Christi, quo populus Christi, quo populus fidelis aspergitur, et Ecclesiae fides significatur adipes, cujus pectus involvitur, et pinula jecoris offerantur super altare; ipsum vero pectus et brachium dextrum Aaron datur, et filiis: adipes quibus pectus involvitur, cogitationes quibus cor involvitur, juxta illud: Quid cogitatis mala in cordibus vestris. Concupiscentia in jecore est, postquam autem adipes pectoris, id est, omnes cogitationes quibus pectus involvitur quasi adipe et pinnula jecoris, id est desiderium libidinis, per oculorum festinationem erumpens foras, ignis spiritus concremaverit, tunc mentis praemium, pectus et brachium in pectore mundas cogitationes, in corde legis notitia, dogmatum. In brachio opera bona, et pugna contra diabolum, ut quod conceperunt exemplo praebent, et in sinistrum habere praecipiuntur, haec de vitiis, et de his quae sacerdotibus offeruntur, Domino dantur. Maxilla loquentem eruditumque significat, ut quod pectore concepimus ore promamus. Per ventrem ostendit, mentibus consecratis Deo, quidquid comedimus in secessum projici; unde dicitur, Esca ventri, et venter escis.