Commentarii in Pentateuchum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8461 Coinpe
8.1
CAPP. XXVIII-XXXI.
8.1
Communes autem vestes sunt sacerdotum femoralia linea, quae ad genua et poplites veniunt, ex quibus verecunda celantur, et superior pars sub umbilico vehementi constringitur; ut si quando expediti mactent victimas, portent onera, et si lapsi fuerint, non pateat turpitudo, et vocatur hoc genus vestimenti Hebraice maraste, a nostris femoralia, usque ad genua pertinentia. Et Josephus dicit, non femoralia de bysso retorto fieri ex lino. Tunica poderis, id est, talaris duplice sindone; et ipsam Josephus byssinam vocat, appellaturque catonath, quod Hebraico sermone in lineam vertitur. Haec adhaeret corpori, et ita arcta est astrictis maniciis, ut nulla omnino in veste sit ruga, et usque ad crura descendit. Sacerdotes utuntur hac tunica, vel habentes pulchritudinem vestimentorum nudorum celeritate discurrant. Tertium genus est vestimenti, quod illi nuncupant Bonet, et nos cingulum vel balteum vel zonam possumus dicere: hoc signum in similitudinem colubri, quia exivit in senectute sic rotundum textum, ut marsupium longius putes textum, aut sub tegmine coccini purpurae hyacinthi, et flamine byssino ob decorem et fortitudinem, atque ita polymita arte distinctum, ut diversos flores, et gemmas artificis manu non textas redditas arbitriis. Lineam tunicam quam supra diximus, inter umbilicum et pectus, hoc stringunt baltheo, qui quatuor digitorum habens latitudinem, magna ex parte ad crura dependens, eum ad sacrificia cursu expeditiore opus est, in levem humerum retorquetur. Quartum genus est vestimentorum rotundus pileolus, qualem pictum mulixi conspicimus, quasi aspera media sit divisa, ex parte una ponatur in capite. Hoc Graeci Enarradarum, nonnulli Galerum vocant. Non habens cacumen in summo, nec totum usque comas caput tegit, sed tertiam partem frontem relinquit inopertam, atque ita in occipitio ut vitta constrictus est. Tenuis et non facile levatur ex capite. Est autem byssinus, et sic fabre opertus linteo, ut nulla acus vestigia forinsecus appareant: quatuor vestimentis, id est, feminalibus tunica linea, cingulo quod purpura cocco bysso hyacintho contegitur. E pallio, de quo nunc diximus, tam sacerdotes, quam Levitae utuntur. Reliqua autem proprie pontificum sunt, quorum primum est millioli, id est, tunica talaris hyacinthina ex lateribus ejusdem assutas habens manicas. Et hi superiore parte qua collum induitur aperta, quod vulgus capitium vocat, ornat firmissimis, et ex se textis, ut non facile rumpatur. In extrema vero parte, id est, pedis LXX, vero sunt tinnabula aurea, et totidem mala punica, iisdem contexta coloribus quibus supra cingulum. Inter duo tintinnabula unum malum punicum est: et inter duo mala, unum tintinnabulum: ut ingrediens pontifex sancto totus vocalis incedat. Statim moritur, si hoc non fecerit. Sextum vestimentum est superhumerale, quod apud Hebraeos Ephoth dicitur: quod genus vestimenti solis pontificibus convenit; sed tamen qui Levitae. Et adhuc scribuntur habere Ephoth. Aliud est enim quod contexitur, et quatuor coloribus, hyacintho, bysso, cocco, purpura, nec non et auro, velut simplex est: lineum auri lamina, id est, bracteae extremitatem mire tenduntur, e quibus secta fila torquerentur Et cum tegmine trium colorum, hyacintho, cocco, purpura, et cum stamine byssino, et vermiculo lacte, efficitur palliolum mirae pulchritudinis, perstringens oculos fulgore in modum caracallarum, sed absque cocculis. Contra pectus nihil textum est, locus futuro rationali relictus, inter utrumque humerum habens singulos clausos et distinctos lapides, quos Josephus sardonicos vocat, cum Hebraeo et Aquila consentiens: ut vel colorem lapidum, vel patriam demonstrarent. In singulis lampadibus sena patriarcharum sunt nomina. In dextrum humerum majores filii Jacob, in laevum minores: ut pontifex ingrediens sancta nomina populi, pro quo oraturus est Dominum, portet in humeris. Septimum est vestimentum, quod Hebraice vocatur Ossen, Graece Logion: nos rationale nuncupare possumus. Pannulus brevis est auro, et quatuor textus coloribus: quibus et superhumerale, habens magnitudinem palmi, per quadrum, et duplex, ne facile rumpatur. Intexti sunt enim ex duodecim lapidibus mirae pulchritudinis per quatuor ordines, ut in singulis versiculis terni lapides collocentur: in primo ordine Sardius, Topasius, Smaragdus; in secundo Carbunculus, Saphyrus, Jaspis; in tertio Tigurius, Achates, Ametistus: in quarto Chrysolitus, Berillus, Onichinus; in singulis lapidibus secundum aetates, duodecim tribuum scripta sunt nomina. Per quatuor rationales angelos, quatuor annuli sunt, aurum habentes contra se in superhumerale. Alius quatuor et annulus veniat contra annulum, et mutuo sibi vittis copulentur hyacinthinis. Porro ne magnitudo et pondus lapidum contexta flamina rumpat, auro ligatis supra atque conclusae, ne sufficiat hoc ad infirmitatem, nisi catenae ex auro fierent, quae ob pulchritudinem fibulis aureis tegerentur. Et haberent irrationale super duos majores annulos, qui vicinis superhumeralis aureis necterentur. Et deorsum alios duos. Nam post tergum vero in superhumerali contra pectus et stomachum ex utroque latere erant annuli aurei, qui catenis cum rationis inferioribus annulis conjungebantur atque connectebantur; atque ita faciebat, ut ex rationale, et desuperhumerale, de rationale jungerentur, aut coaptarentur, ita ut haec simul conjuncta coram videntibus una textura putaretur. Octava est lamina aurea, in qua scriptum sive sculptum est nomen Domini Hebraice, videlicet quatuor litteris Hebraicis, loth, et He, et Vau. Hoc super piliolum lineum, et hoc commune omnibus sacerdotibus est. In pontifice plus additur; in fronte vitta hyacinthina, totaque pulchritudo pontificis. Hebraei dicunt, quatuor colores quatuor elementa significare, ex universa consistunt. Byssum terrae deputatur, quia ex terra gignitur; purpura mari, quia ex illa cocliolus tingitur; hyacinthus aeri prorsus, ob coloris similitudinem: coccus igni et aeri. Pro cocco juxta Latinum eloquium apud Hebraeos thothati, id est vermiculus scribitur; et justum esse commemor, ut pontifex omnium, creatorem non solum pro Israel, sed pro universo mundo roget. Siquidem ex terra, et aqua, et aere, et igni, mundus iste consistunt, et elementa. Primum est vestimentum lineum, terram significat: secundum hyacinthum, aerem pro similitudine; et ipsas versas hyacinthina a capite usque ad talos veniens, indicat aerem usque ad terram deorsum. Mala autem punica et tintinnabula in inferioribus posita, fulgura et tonitrua demonstrant, sive terram et aquam, et interesse omnium elementorum consonantiam. Quod autem supra dicti colores intexti sunt auro purissimo, significat quod divinus sensus universa penetret providentia. Superhumerale et duo lapides enim hemisphaeria interpretantes, quorum aliud super terram, aliud sub terra sit: sive solem, qui super rutilant, et tonant; illaque sacerdotis pectus arctatur. Et linea tunica, id est, qua terra constringitur, interpretantur Oceanum, ratione in medio positum terram, et disserunt: quae etiam in instar puncti licet omnia ipsa habeat, a ventris vallatur elementis duodecim lapides: vel zodiacum interpretantur circulum, vel duodecim menses. Immutatio autem terrenorum, et temporis, et caloris, et frigoris, de coeli cursu et ratione descendunt. Unde et rationale cum ephot arctius constringitur. Quod autem dicitur in ipso rationali manifestatio et veritas, hoc ipsum est quod non quam ratione Dei mendacium sit, et in multis argumentis hominibus manifestatur super omnia cidaris et vitta hyacinthina coelum demonstrat; et aurea lamina in fronte pontificis, nomenque Domini scriptum, universa quae sub terra sunt, Dei judicio gubernari. Justum ergo erat, ut pontifex Dei omnium creaturarum cibum portans in vestibus suis, indicaret cuncta indigere misericordia Domini. De feminalibus lineis hoc solent dicere: ratio seminum et generationis ad carnem pertinet, et terrae deputatur per illam. Terra enim, inquit, es, et in terram ibis. Causam hujus rei, quomodo de parvissimis seminibus et fedissimis initiis tota hominum multitudo et omnium rerum pulchritudo nascatur, esse obvolutam, et humanis oculis non patere. Involuti nimia obscuritate spiritualium sacramentorum, brevitates excedimus. Aaron vero sacerdotem magnum vivificat. Cui dicitur, Tu es sacerdos in aeternum. Vestis sacerdotalis. Ecclesia est. Feminalia, quibus verecunda celantur, hoc significare possunt, quod castitatem et integritatem Christi Ecclesia habere debet. Sacerdotes non accipiunt vestes, nisi prius lavant mores. Vinum enim novum in utres novos mitti debet, quia legis praeceptis lavandi sumus. Et cum tunicas deposuerimus, tunc induimur vestimentis Christi, purgati baptismo. Tunica autem linea poderis, id est, talaris, humanitatem Christi, quae de terra est, significat. Linum enim de terra oritur: sive tunica linea corpus per baptismum candidatum significat. Cinguli quo sacerdotale pectus constringitur, Chorus sanctorum, qui unitate fidei Christum amplectuntur. Cidarim vero, hoc est, tharam, splendorem divinitatis intelligimus, ut unus atque idem secundum hominem pondere, secundum cidarim ornatus esse videatur; sed et nos quae possumus dicere: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Tunc autem illa hyacinthina, intellectus coelestium est. Hyacinthinus aereo colore splendet, ut sancta Ecclesia illa quae sursum sunt sapiat, si conversatio illius in coelis est. Mala punica autem, unitatem Ecclesiae denuntiatur. Nam sicut in malo punico, uno exterius cortice, multa interius grana muniuntur: sic innumeros populos sanctae Ecclesiae congreget unitas, quos intus diversitas operum tenet. Tintinnabula autem inter mala granata, prophetae et sancti doctores in medio Ecclesiae collocati: haec tintinnabula in ultima parte vestita sunt, unde de fine hujus mundi et futuro semper disputant. Superhumerale autem Salvatoris insinuat potentiam et regnum, cujus principatum super humerum illius: possuntque superhumerale et rationale opera nostra, et ratio intelligi. Duo lapides ad dextram, Ecclesia, aut duo populi sunt. Gentilis dexter, Judaicus sinister: aut Christus et Ecclesia, aut spiritus et littera. Rationale autem pectore superpositum, quaterno lapidum ordine distinctum, sermonem figurat Evangelicum, quia quadruplici ordine doctrinam veritatis nobis exponit: duodecim nomina descripta. Patriarcharum exempla sanctorum apostolorum sunt ad imitandum posita. Quod autem duplex rationale est, significat, quod Evangelica doctrina operta, et abscondita, et simplex, et mystica; et lamina aurea rutilat in fronte. Nihil prodest rerum omnium eruditio, nisi Dei scientia coronemur. Moraliter quoque in pontificis habitu aurum fulget, dum sensu emicat: cui hyacinthinus jungitur, ut per omne quod tractat, ac amorem surgat supernorum. Huic admiscetur regalis purpura, ut vitiorum suggestiones veluti ex potestate regia comprimat. Coccus quoque bis tinctus est, jungitur, ut ante interni judicis oculos omnium virtutum bona decorentur charitate: quia charitas, quae a dilectione Dei et proximi pendet, et quasi in duplici refulget tinctura, cui bis tincto cocco torta byssus jungitur. De terra enim byssus nitenti specie oritur, per quod candens est; et munditiae corporalis castitas designatur, quae torta pulchritudini superhumeralis innectitur: quia tunc castimonia ad perfectum munditiae candorem ducitur. Cum per abstinentiam carnem affligit, siquidem et baltheo praecingitur, per quod incentiva et luxuriae libidinum restringuntur. Sacerdos autem tabernaculum ingrediens, in tunica tintinnabulis ambitur, ut vocem praedicationis habeat, novum pectoris superni judicium silentio offendat. Malum quoque punicum jungitur tintinnabulis, ut per illa doctrinae fidei unitas designetur. Quod autem in prima parte tabernaculi quotidie pontifex ob immolandas hostias introivit, instantia nobis quotidiana praecipitur, ut confessionis et laudis quotidie nos spirituale sacrificium offeramus, id est, humilitatem in castitate animarum nostrarum. Sacrificium enim Deo spiritus contribulatus. Quod autem semel in anno ingrediebatur, relicto populo, in sancta sanctorum, significat pontificem nostrum Jesum Christum, qui in carne positus est, et cum populo per totum annum: de quo scriptum est, Vocare Agnum acceptum Domino. Iste ergo semel in isto anno in die propositionis intrat in sancta sanctorum: id est, completa dispositione penetravit coelos, intrans ad patrem, ut illum propitium generi humano faciat: ipsum enim advocatum habemus apud patrem. Cum autem Moyses induit Aaron his vestimentis, de feminalibus nihil adjiciatur: ob hanc arbitror causam, quod ad genitalia nostra lex non mittit manum, sed ipsi secretiora tegere et velare debemus. De aliis enim virtutibus, verbi gratia, sapientia, fortitudine, justitia, possunt et alii dijudicare. Pudicitiam sola novit conscientia, et humani oculi rei certe judices esse non possunt, absque iis qui more brutorum animalium passim libidini suppositi sunt. Apostolus de virginibus: Praeceptum Domini non habeo; quasi et Moyses loquatur: Feminalibus ego non vestio, nec impono necessitatem alicui: qui vult se ipse vestiat.
8.1
CAPP. XXVIII-XXXI. CAPUT XXXII.
8.1
Descendens itaque Moyses de monte, confringit tabulas: indicans indignum populum legem accipere propter dolum consecratum. Vitulum quem fecerunt Israel combussit, minutatumque concidit, et in aquam spargens, polum populo dedit. Per quem vitulum corpus diaboli significat, id est homine, quibus ipse est auctor, significantur mali, aurumque videntur idololatriae ritus, vel a sapientibus instituti. Hunc ergo vitulum, hoc est omnem societatem gentium, Moyses, id est, divina lex combussit illo igni: de quo dicitur, Ignem veni mittere in terram: ut dum gentes credunt in illum, igni virtutis illius diabolica in illis forma salvator totum comminuitur, hoc est illa mala unitate discessum humiliatur; et in aquam mittitur, ut hic vitulus, id est homines qui idolum colunt. Israelitae, id est sancti praedicatores, qui baptismum in sua membra, hoc est in Dominicum corpus transferunt. Sciendum est, quod secundum historiam, ideo Moyses hunc vitulum populo in potum transmisit, quasi in terram, vel in aquam ignemque projecisset. Illud nimirum fuit, ut ille populus idololatriae deditus, hoc per totum in secessum illum misere, ut stercora sua adorare dedignarentur. Quod autem multos ex his qui idolum fabricaverunt, jussit Moyses interimi; signat talium vitiorum necem, quibus ad eamdem idololatriam defluxerunt: in talia namque vitia saevire nos jubet Apostolus. Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram, fornicationem et immunditiam. A porta vero usque ad portam ivisti. A vitio usque ad vitium, per quod ad mentem mors nitatur cum gladio increpationis discurrere. Sed ipse numerus trium millium interfectorum triplicem formam indicat imperitorum. Omne enim peccatum aut opere, vel verbo, vel cogitatione committitur.
8.2
CAPP. XXVIII-XXXI. CAPUT XXXIII.
8.2
Iterum ergo ascendit Moyses in montem, et secundo accepit legem. Priores tabulae quae fractae sunt, significant priorem legem, quae propter peccatum populi mox cessavit. Aliae vero non franguntur, quia Novi Testamenti eloquia erunt permansura. Sic et secunda acceptio novum significat: duae scriptiones Domino reputantur. Prima in lapide, secunda in terra. Quo significatur, quia hi quibus in lapidibus data est, duriores fuerunt: et hi quibus in terra scriptum est, molliores. Et corporibus scriptum est prius animabus: secundo vero digito Dei utraque scriptio scripta est, id est, Spiritu sancto: de quo scriptum est: Qui a Patre et Filio procedit. Decem autem mandata magnopere conveniunt, dum decem sensibus corporis et animae scripta sunt. Haec decem mandata cum duabus tabulis, duodecim efficiunt numerum. Quod inde convenit, quia Christus per duodecim apostolos monet. Et sicut duae tabulae decem mandata custodiunt, sic et dualis quondam noster sensus. Quod autem prius ad idolorum orationum tabulae restauratae sunt, renovationem legis cum Christo significat: post adorationem idolorum in veteri Testamento. Quod autem eadem sunt verba quae primo et secundo scripta sunt, significat eamdem esse legem qui concidit, et quae restauratur. Moyses materiam tabularum quaerens, demonstrat: quia apud nos habemus proprium arbitrium, et super rationem nostram ante caput legis. Dei autem est inspirare et inscribere in tabulas. Hae autem tabulae confringuntur usque ad diem judicii, et renovantur. Franguntur tabulae, et verba non franguntur: ut dicitur: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Decem verba in quinque libris legis multiplicata sunt, et in quinque volumina in lege multiplicantur. Sic et quatuor Evangeliis inscriptiones novae multiplicantur. Quadraginta autem diebus Moyses jejunavit. Secundum eumdem numerum et Helias, et ipse Dominus jejunavit: per quod praecipitur nobis ex Lege et Prophetis, et ipse in Evangelio, ut ab universis hujus mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiae refrenemus, quandiu perfectio Decalogi legis per quatuor ejusdem mundi partes, id est universo orbi praedicatorum, ut decem quater ducta in quadragesimarum numerum signet. Josue vero iens ad montem cum Moyse, minister illius, Christum significat, qui Legis minister, et cum lege ibat. Decem autem dies: idem Moysi et Heliae et Domini novum Testamentum significantur. Quadraginta autem diluvii plaga corporalis, et corporalis sanitas in vetere est, legem figurant. In quadraginta diebus sex hebdomadae sunt. Etenim legem per senarium numerum dari oportet, dum lex per sex dies servitutem docuit. Quod autem dies et noctes non separatim a Domino numerantur, significat, quia ira et sensus in lege simul sunt: vel duos populos indicat, quibus lex postea profecisset, filii lucis et filii noctis dicuntur. Deinde metuens Moyses claritatem Dei videre, responsum accepit, videre non posse quem nullus hominum videret et viveret. Quod significat, quia quamvis usque ad claritatem angelicam humana natura post resurrectionem proficiat, tamen videre illius essentiam plene non valet: quam nec ipsa perfectio angelica, veluti est, integre scire attingit. Sola enim sibi integre nota est Trinitas, et humanitate suscepta, quae tertia est persona in Trinitate. Sequitur: Est locus apud me stabilis super petram, et posteriora meo videbis. In petra stamus, ut posteriora Dei videamus. In Ecclesia consistimus, et posteriora Dei, hoc est, humanitatem mediatoris Dei et hominum per Evangelia videmus. Cujus faciem videre et vivere non possumus: quia in divinitatis contemplationem adhuc in carne positi, plane non assurgimus. Vel certe illud quod Moysi dicitur: Posteriora mea videbis, significat quod populus Judaeorum, cujus Moyses nunc personam gerit, ultimo tempore credituri essent cum in petra, hoc est, in soliditate fidei consisterent: quando manum suam, id est potentiam suam monstraverit populo Judaeorum. Quidam dicunt hoc impletum esse, quoniam juxta Evangelium Moyses posteriora Dei vidit, id est, cum in posteriore tempore in monte cum illo locutus sit.
8.3
CAPP. XXVIII-XXXI. CAPUT XXXIV.
8.3
Descendente autem Moyse de monte, facies illius glorificata videtur, sed tamen tegitur velamine; per quod significatur, legem mystico esse velamine coopertam tectamque in fidelibus. Sermo quippe legis habet scientiae gloriam, sed secretum non habet, et cornua duorum testamentorum, quibus contra falsitatis dogmata incedit armatus. Et quotiescunque Moyses legis velamina posuisset, positum super cor Judaeorum legitur: ita loquens, legis non possit gloriam sustinere. Sed si conversi fuerint ad Dominum, auferetur velamen occidentis litterae, ut spiritualis sensus ostendatur.