De arte metrica
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8440 Dearme
2.1
2. De syllaba.
2.1
Syllaba est comprehensio litterarum, vel unius vocalis enuntiatio, temporum capax, quia omnis syllaba aut brevis est, et tempus recipit unum, quod atomum metrici vocant, ut pater; aut longa est, et duo recipit tempora, ut mater. Hic enim ma, cum dicimus mater, longitudinem sui circumflexus tantum temporis bis occupat, quantum pa semel, cum acute dicitur pater. Sunt igitur longae syllabae, sunt breves, sunt communes; sed longae duobus modis fiunt, natura et positione. Natura quidem bifarie, aut productione videlicet singularum vocalium, ut navis, sedes, finis, omen, unus; aut duarum conjunctione, quod diphthongum vocant, ut aevum, poena, augustus, Eurus, hei: ut Arator: Hei mihi! jam video subitis lapsura ruinis. Condita fama diu templi quoque nobilis aedem.
2.2
Vel cum dicimus Tydeus Tydei, ubi e et i non separamus, sed conjunctim proferimus, ne quintam potius quam primam declinationem significet: hoc Graeca nomina sortiuntur; in Latinis non invenitur haec diphthongus. Positione autem longae fiunt syllabae modis sex: cum correpta vocalis aut in duas desinit consonantes, ut ast; aut in unam duplicem, ut dux; aut in unam desinit consonantem, et excipitur ab altera, ut arca; aut excipitur ab x duplici consonante, ut axis; aut ab i loco consonantis posita, ut Troia, quae positio nonnunquam in metris tres dividitur syllabas ut est illud, Arma virum tabulaeque et Troia gaza per undas; aut desinit in consonantem, et excipitur ab i vel u positis in loco consonantium, ut advena, adjumentum.
2.3
Breves vero sunt syllabae quae horum nihil habuerint; quod vero quidam inter longas syllabas non annumerant, dum autumant, cum correpta vocalis excipitur a duplici littera z ut Mezentius, aut a duabus consonantibus, ut acre vel acris, falluntur. Nam et z quoties in eadem parte orationis brevem sequitur vocalem, potest eam producere, si ita voluerit poeta, ut gaza. Cum vero parte aliqua orationis in brevem vocalem terminata, sequens sermo a littera z incipit, nullam producendi habet potestatem; unde est: Et nemorosa Zacynthus.
2.4
Et r littera liquens eodem modo sicut et l, cum in medio sermone brevem sequitur vocalem, praecedente qualibet consonante, potest hanc poetica licentia facere longam; cum vero utralibet liquida sequens consonantem in capite fuerit sermonis, non potest longam facere vocalem, quae in fine verbi praecedentis naturaliter brevis extiterat. Sunt item syllabae quae utroque modo et natura, scilicet, et positione, longae sunt, ut dens, gens, mons, fons, frons.