De arte metrica
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8440 Dearme
8.1
8. De ultimis syllabis conjunctionum, praepositionum, et interjectionum.
8.1
Conjunctiones fere omnes corripiuntur; sed quae a vel i terminantur, excepto qua, ita, nisi, producuntur, ut propterea, interea, si et ni. Quae in n desinunt, si a vel i ante eam habuerint, producuntur, ut an, sin, alioquin. Caeterae breviantur, exceptis his quae positione sunt longae, ut ast, aut.
8.2
Accusativae praepositiones solae, quae in a exeunt, producuntur, ut intra, et unum monosyllabum cis; ablativae vero corripiuntur omnes, ut ab, exceptis monosyllabis quae aut vocalibus constant, ut a, aut vocalibus terminantur, ut de. Communes praepositiones correptas esse liquet, ut super. Nec de loquelaribus praepositionibus reticendum, tametsi non in fine, sed in principio verborum semper ponantur, quae sunt: am, co, con, di, dis, re, se. Quarum am et dis positionem quaerunt, ut amplector, disjungo, et ideo longae fiunt. Co dichrona est, ut coerceo, connecto. Con longa, ut conjicio. Di longa, ut dirigo. Se longa, ut secerno. Re autem ubique breviatur, ut remitto, excepto refert cum distat significat: ut, Praeterea jam nec mutari pabula refert; et uno verbo rejicio, Rejice, ne maculis infuscet vellera pullis.
8.3
Omnes interjectiones, si monosyllabae fuerint, producuntur, ut heu: caeterae vero exemplo similium partium orationis aestimandae sunt; item interjectiones omnes, ut Audacius ait, cum de Graeco sermone mutuati sumus; ideo in novissimis syllabis fastigium capiunt, ut papae, atat; eodem modo et coeterae similiter, vel acutum vel circumflexum in ultimo sumunt accentum.