De schematibus et tropis sacrae Scripturae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8447 Descett2
15.1
13. De homoeosi.
15.1
Homoeosis est minus notae rei per similitudinem ejus quae magis nota est demonstratio; hujus species sunt tres, eicon, parabole, paradeigma.
15.2
De eicon. Eicon est personarum inter se, vel eorum quae personis accidunt, comparatio, ut, Joan. I: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a patre; et, Luc. XX: Neque nubent, neque ducent uxores, neque enim ultra mori poterunt, aequales enim angelis erunt.
15.3
De parabole. Parabole est rerum genere dissimilium comparatio, ut, Matth. XIII: Simile est regnum coelorum grano sinapis; et, Joan. III: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.
15.4
De paradeigmate. Paradeigma est praepositio, sive enarratio exempli exhortantis aut deterrentis. Exhortantis, ut, Jac. V: Elias homo erat similis nobis, passibilis, et orationem oravit ut non plueret super terram, et non pluit annis tribus, et mensibus sex; et, Matth. VI: Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et pater vester coelestis pascit illa. Deterrentis, ut, Matth. XXIV: Illa hora qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Loth.
15.5
Et sic habentur tredecim generales tropi sacrae Scripturae.