De schematibus et tropis sacrae Scripturae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8447 Descett2
3.1
1. De metaphora.
3.1
Metaphora est rerum verborumque translatio. Haec fit modis quatuor: 1º ab animali ad animal: 2º ab inanimali ad inanimal: 3º ab animali ad inanimal: 4º ab inanimali ad animal. Ergo:
3.2
1º Ab animali ad animal ita fit, ut psalmo II: Quare fremuerunt gentes? Et: Dominus qui eripuit me de ore leonis, et de manu ursi. Item psalmo CXXXVIII: Si sumpsero pennas meas ante lucem. Nam et homines et bestiae et volucres animam habent.
3.3
2º Ab inanimali ad inanimal, ut Zachariae undecimo: Aperi, Libane, portas tuas. Item psalmo VIII: Qui perambulat semitas maris. Translatio est enim a civitate ad montem, et a terra ad mare, quorum nullum animam habet.
3.4
3º Ab animali ad inanimal, ut, Amos I: Exsiccatus est vertex Carmeli. Homines enim, non montes, verticem habent.
3.5
4º Ab inanimali ad animal, ut, Ezech. XI: Auferam a vobis cor lapideum. Non enim lapis, sed populus animam habet.
3.6
Hic autem tropus et ad Deum fit multifarie. A volucribus, ut: Sub umbra alarum tuarum protege me. A feris, ut: Dominus de Sion rugiet. A membris humanis, ut psalmo XVI: Quis mensus est pugillo aquas, et coelos palmo ponderavit? Ab homine interiore, ut, Isai. XL: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum. A motibus mentis humanae, ut psalmo II: Tunc loquetur ad eos in ira sua. Et, Genes. VI: Poenitet me hominem fecisse. Et, Zachar. VIII: Zelatus sum Sion zelo magno. Et innumera hujusmodi. A rebus insensibilibus, ut, Amos II: Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum feno. Qui videlicet tropus et in communi locutione usitatissimus est, cum dicimus fluctuare segetes, gemmare vites, floridam juventutem, et lacteam canitiem.