Beda672-735
De tabernaculo et vestibus sacerdotum
Sace 1.9
Choose a text
More by Beda
—
8463 Detaetv
1.9.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IX. Lucernae candelabri et emunctoria.
1.9.1
Facies et lucernas septem, etc. Lucernae, septem sunt dona Spiritus sancti; quae et in Domino ac Redemptore nostro cuncta semper manserunt, et in membris ejus, hoc est omnibus electis, pro ejus voluntate distributa sunt. Ponuntur ergo lucernae septem super candelabrum, quia super Redemptorem nostrum primogenitum de radice Jesse requievit spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et implevit eum spiritus timoris Domini. Et sicut idem ipse per eumdem loquitur prophetam: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Dominus: quod autem dicitur, Ut luceant ex adverso; hoc est quod propheta subsequenter adjecit: Ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; ut praedicarem annum placabilem Domini, et diem ultionis Deo nostro. Lucernae namque candelabri lucebant ex adverso, et tabernaculum Domini illustrabant, cum Dominus, existens plenus gratia et veritate, nobis omnibus de plenitudine sua tribuit, et gratiam pro gratia, cum mansuetis et pauperibus spiritu, verbum Evangelii commisit, cum poenitentibus medullam indulgentiae contulit, cum nunc tempus placendi Domino, futurum vero esse diem universalis judicii declaravit. Consonat huic lucernarum numero et positioni, quod in Apocalypsi dicit Joannes: Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum Agnum stantem, tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. Si enim septem cornua ibi, sive septem oculi Agni, septem dona sancti Spiritus insinuare possunt: quare non eadem etiam septem lucernae candelabri merito designare credantur? Imo sicut in cornubus et oculis recte signatur propter omnipotentiam virtutis qua cuncta regit, et plenitudinem scientiae qua cuncta perspicit: ita etiam Spiritus idem septiformis apte per figuram lucernarum exprimitur, propter lucem gratiae qua in nocte hujus saeculi tenebras nostrae caecitatis illustrat. Unde et apte subjungitur:
1.9.2
Emunctoria quoque, et ubi ea quae emuncta sunt exstinguantur, etc. Sunt etenim quaedam in Scripturis divinis ita praecepta, quae perpetuo jure et in hac vita, et in futura, semper observari debeant: ut est istud, Non habebis deos alienos coram me: et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute: et, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Sunt alia quae toto hujus vitae tempore observanda jubentur, sed in futura vita mercedem suae observationis aeternam percipiunt: ut est illud Evangelii, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula. Hic enim ad tempus eleemosynae faciendae, ibi perpetuo eleemosynarum est fructus recipiendus. Sunt item alia, quae tempore Veteris Testamenti diligenter jubente Domino servata sunt: nunc coruscante per orbem Evangelio, non juxta litteram, sed juxta sensum mysticum in Ecclesia jubentur observari, ut est custodia sabbati, ut ritus hostiarum, et sanguis agni paschalis, caeteraque hujusmodi, quae suo quidem tempore solemniter custodita a populo Dei, quasi lucinia in lucernis candelabri ardebant, infusa oleo piae devotionis, et incensa igne verbi coelestis: cum vero ab apostolis atque apostolicis viris praedicabatur, his et hujuscemodi observationibus finem a Domino impositum, cuncta ea spiritualiter magis in Ecclesia, quam juxta litteram sunt servanda. Quasi emungebantur lucinia candelabri, ut reparata melius lucerent, quia sublimius intellecta per Spiritum sanctae Ecclesiae lucem doctrinae salutaris praebebant. De qua reparatione lucernarum tabernaculi, hoc est Scripturarum divinarum intelligentia sublimiore promittit in Levitico Dominus suo populo, dicens: Multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum. Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. Multiplicatis quippe filiis Israel, confirmatum est cum eis pactum Dei: cum etiam gentibus, ad fidem vocatis, Novi gratia Testamenti in cordibus electorum firma radice plantata est. Comedimusque vetustissima veterum, cum mandatum vetus, quod ab initio datum est generi humano, dulci cordis memoria retinemus: diligentes Dominum Deum nostrum ex toto corde nostro, tota anima, tota virtute; diligentes et proximum tanquam nos ipsos. Et vetera novis supervenientibus projicimus, cum typica legis Mosaicae statuta juxta litteram servare cessamus; sed eadem ipsa gratius intellecta per spiritum innovato in spem regni coelestis corde custodimus: juxta illud Apostoli, Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova( II Cor. V). Et in Apocalypsi, Et dixit qui sedebat in throno, Ecce facio omnia nova. Emunctoria autem, quibus haec agebantur, ipsa sunt verba sacri eloquii, quibus manifeste designatur litteram legis in plurimis solvendam, et cum spirituali solummodo sensu esse servandam. E quibus est illud in Actibus apostolorum, ubi prohibiti sunt credentes ex gentibus circumcidi, et absque caeremoniis hostiarum legalium evangelicae gratiae sunt obedire praecepti. Et quod Apostolus ad Hebraeos exponens versiculum psalmi, ait, superius dicens: Quia hostias et oblationes et holocaustomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur; tunc dixi, Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Aufert primum, ut sequens statuat: in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Jesu. Emunctoria ergo, et vasa ubi quae emuncta sunt exstinguuntur, fiunt de auro purissimo; quia et divina sunt verba, quibus cessatio caeremoniarum legalium praedicatur: et Dei gratia sunt illustrata eorum corda, in quibus eadem figurata legis adumbratio finem accipit, ut succedens Evangelii veritas clarius mundo luceret. Constat enim primos apostolos in Evangelio ante passionem dominicam solvisse sabbatum, et post ascensionem Domini, et adventum Spiritus sancti, penitus hostiis finem imposuisse legalibus, ac pleraque legis litterae decreta evangelicae gratia libertatis mutasse. In his ergo lucinia quae emuncta sunt exstinguebantur: in quibus litteralis observatio completa exordium gratiae mundo clarius fulgentis exhibuit. Item quia finita mortali, et succedente vita immortali, cessabunt maxima ex parte opera vel dona lucis, quibus nunc utimur, ut sequantur aeternae praemia lucis in praesentia divinae visionis. Illa Scripturarum testimonia, quae haec futura esse testantur, emunctoria nimirum sunt aurea, quae spe futurae claritatis eximia. Vasa quoque in quibus ea quae emuncta sunt exstinguuntur, corpora utique sunt, et corda omnium justorum immortalia. Et ideo rectissime auro assimilata, in quibus exoptatissima haec immutatio fiet, ut post temporalia Dei beneficia ad aeterna perveniant. Denique Apostolus emunctoria nobis lucernarum Dei, et loca ubi ea quae emuncta sunt exstinguantur, aurea praebet, cum de differentia praesentium et futurorum bonorum loquitur, dicens: Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur; ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Et paulo post: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
1.9.3
Omne pondus candelabri... talentum auri mundissimi. Omne pondus candelabri cum universis vasis suis, omne corpus Christi est, cum ipso capite nostro Mediatore Dei et hominum, et universis electis suis a summis usque ad infimos, ab his quibus major inter natos mulierum nemo est usque ad eos, de quibus dicit: Videte ne contemnatis unum de pusillis istis, qui in me credunt. Qui nimirum omnes, in diversis licet gradibus, aetatibus, sexibus, conditionibus, ingeniis, temporibus, uni eidemque auctori ac datori perpetuae lucis, suo quique tempore ac loco, quasi candelabro aureo fixa radice mentis inhaerent, quo ejusdem participes lucis fieri possint. Quod videlicet candelabrum, recte talentum auri mundissimi habere debere memoratur, talentum namque pondus plenum ac perfectum est: Quia justus Dominus in omnibus viis suis; et qui suam gratiam in hac vita fidelibus, ut bene operentur, tribuit, ipse coronam justitiae in illa vita bonis eorum operibus reddit. Cui contra Zacharias propheta iniquitatem super talentum plumbi sedere describit; quia et reprobis in eodem justo examine, juxta actus ipsorum restituet: Quia tu reddes, inquit, singulis secundum opera ipsorum. Sed distat, utrum quis aurum an plumbum ad examen divinum afferat. Qui enim instar auri bonis fulgent operibus, in candelabrum Domini proficiunt, quia gloriae suae Conditoris participes existunt. At qui peccatis graves in districto examine apparent, demerguntur tanquam plumbum in aqua validissima; quia merito scelerum in abyssum poenae gravantis decidunt. Utrumque tamen, et plumbum scilicet et aurum, talenti habet mensuram; quia et in damnando impios, et in salvando ac coronando electos, justa est nostri sententia Conditoris.
1.9.4
Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Hujus mysterium praecepti facillime ex eis quae superius exposita sunt, patet. Ostensum namque est Moysi in monte exemplar candelabri quod faceret; quia in altitudine intimae contemplationis didicit aperte multifaria Christi et Ecclesiae sacramenta; quae tamen non aperte populo, quem erudiebat, proferre volebat; sed typice potius per figuram et opus candelabri ac vasorum ejus signabat, donec veniret ipse Dominus ac Redemptor noster in carne, qui interiorem ejusdem figurae sensum Ecclesiae suae, data sancti Spiritus gratia, reseraret: ut et moriendo in cruce velum templi discidit, atque ea quae tecta fuerant arcana sanctorum patefecit: et post resurrectionem discipulis apparens, aperuit illis sensum, ut et haec et alia Scripturarum secreta spiritualiter revelatis oculis mentis perspicere possent. Sed et omnis scriba doctus in regno coelorum, cum ea quae in litteris sanctis de fide catholica vel pia actione didicerit, et ipse diligenter sequi, et alios docere praecipitur, quid aliud quam inspicere et facere secundum exemplar quod sibi in monte ostensum est, jubetur? Inspicit enim diligenter exemplar monstratum, et secundum hoc ad inferiora rediens facit, quando ea quae per sublimitatem divini sermonis intus credenda sive agenda intelligit, sedulo corde scrutatur: horumque semper exemplar auditoribus suis et exsecutione recti operis, et verbo doctrinae salutaris ostendit; qui vivit et regnat cum Patre et Filio una cum Spiritu sancto, in saecula saeculorum. Amen
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).