De tabernaculo et vestibus sacerdotum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8463 Detaetv
2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. Tabernaculi et templi descriptio.
2.1
Tabernaculum vero ita fiet. Tabernaculum a Moyse factum in solitudine, sicut et templum quod fecit Salomon in Hierusalem, statum sanctae universalis Ecclesiae designat, quae partim jam cum Domino regnat in coelis, partim in praesenti adhuc vita, decedentibus ac succedentibus sibi membris suis, peregrinatur a Domino. Et quidem in utriusque constructione domus, haec principalis solet esse distantia figurarum, quod tabernaculum praesentis aedificium Ecclesiae, quo quotidie in laboribus exercetur, templum futurae requiem designat, quae quotidiana animarum hinc post labores exeuntium receptione perficitur; quia nimirum tabernaculum Moyses cum populo Dei in via adhuc positus, qua ad terram repromissionis pergebat, condidit: Salomon autem templum, ipsa terra repromissionis, et regno in ea potitus, construxit. Moyses tabernaculum in solitudine, Salomon templum in Hierusalem, quae interpretatur visio pacis; quoniam hic quidem Ecclesia in labore et aerumna vitae labentis, in siti et esurie regni perennis aedificatur: illic autem in visione ac perceptione verae pacis consummatur. Unde bene in templi constructione dictum est, quod malleus et securis, et omne ferramentum non sunt audita in eo, cum aedificaretur, praeparatis extra Hierusalem cunctis lapidibus ac lignis, atque in positionem ordinis sui decenter aptata esse: quae ibi facillime atque indubitanter suo quaeque loco reddita, aut cemento necterentur, aut clavis; quia videlicet in pace supernae beatitudinis non est tribulationibus nostra examinanda fides, aut vita probanda, sed quae in praesentibus saeculo castigata, et coelestibus erat sedibus regulariter aptata, ibi glutine et vinculis mutuae charitatis, ne perpetuo dissolvi queat, in conspectu etiam sui conditoris ac regis ad invicem copulanda. Nam cum in hac vita multitudinis credentium fiat cor et anima una, et sint illis omnia communia, quid nisi lapides vivi in aedificium futurae domus Domini quadrantur, qui hinc inde translati, absque ullius labore tarditatis, suis quique ordinibus inserantur, et sibimet alterutrum copula divinae simul et propriae dilectionis jungantur? Item figura utriusque sanctuarii potest ita generaliter distingui. Opus tabernaculi, tempus synagogae, hoc est antiquae Dei plebis: opus vero templi, Ecclesiam, id est, illam electorum multitudinem, quae post incarnationem dominicam ad vitam venit, significet: quoniam videlicet tabernaculum Moyses cum sola Hebraeorum plebe consummavit: templum vero Salomon collecta proselytorum multitudine perfecit, adjuvante etiam Tyrio rege cum artificibus suis, qui neque natura Judaei, neque professione fuerunt. Constat enim, quia priori Dei populo doctores non nisi ex ipsa eorum gente praefuerunt; at vero Ecclesiae rectores primi quidem fuere de Hebraeis: verum mox crescente ea ac dilatata per orbem, etiam de gentibus structores sunt ejus exorti, adeo ut ipse quoque evangelista Lucas, et Timotheus ac Titus, viri apostolici de vocatione gentium, ad praesulatum ejus pervenerint. Verum si diligentius singula inspiciamus, utriusque domus aedificatio totius Ecclesiae praesentis statum mystice describit, quae ab initio mundanae conditionis usque ad ultimum qui in fine saeculi nasciturus est electum, semper aedificari non desinit: et futurae quoque gloriam vitae, qua nunc ex parte fruitur, sed post hujus terminum saeculi, in omnibus suis membris in aeternum fruitura est, mirabili figurarum veritate depingit. Unde nos aliqua de tabernaculo, Domino opitulante, dicturi, primum Ipsum invocantes, humili etiam prece, deposcimus revelari oculos cordis nostri, ut considerare queamus mirabilia de lege ejus, et in perniciosorum decore metallorum ac vestimentorum intelligamus ornatum nobis morum, fide ac devotione fulgentium, esse commendatum. Neque enim nobis aliter sermo ille apostolicus potest convenire, quo ait: Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo. Et quod Joannes audivit vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, quam si[ quasi] ornatum tabernaculi sive templi materialem religioso mundi cordis et corporis cultu imitemur. Sed antequam de spirituali sensu disseramus, primo de ipso materiali textu litterae paulisper videamus. Erat tabernaculum domus Domino consecrata, habens longitudinis cubitos triginta, latitudinis decem, altitudinis aeque decem, tectum habens aequale per totum, quomodo in Aegypto et Palaestina domos moris est aedificandi. Cujus quidem parietes tres, australis, septentrionalis, et occidentalis, de tabulis sunt compacti ligneis, ab utroque latere deauratis. Porro pro orientali parte unus vectis erat, unde introitus fuit, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret, id est a summitate ultima hujus parietis usque ad parietis alterius summitatem. Cui cortinae tabernaculi, et tectum incubuere, ubi et tentorium erat quinque columnis suspensum. Tegebatur autem domus, et desuper, et undique cortinis mira varietate contextis, quae proprie tabernaculum vocabatur. Tegebatur et hoc undique sagis cilicinis, usque ad terram pertingentibus. Sed et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis. Factum est et super hoc rursum aliud operimentum de hyacinthinis pellibus. Erat etiam et velum opere plumario variatum, columnis quatuor appensum, quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividebantur: intra quod posita erat arca testamenti, et contra arcam extra velum altare thymiamatis. Item in medio ipsius sanctuarii candelabrum in parte australi. Mensa vero stabat in septentrionali; altare holocausti foris ante ingressum sanctuarii; labrum aeneum inter hoc altare et tabernaculum. Et circa omnia atrium tabernaculi longitudinis habens cubitos centum, latitudinis quinquaginta. His ergo dilucidandi gratia breviter praelibatis, videamus ipsa verba historiae, quo per haec altius atque apertius ad sensum allegoriae pervenire queamus. Cum Moysi Dominus in monte Sinai secum quadraginta diebus ac noctibus constituto, legis caeremonias et ritum vivendi traderet, ait inter alia:
2.2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT II. Cortinae decem
2.2.1
Tabernaculum vero ita facies, etc. Tabernaculum Domini fit ex cortinis diversa colorum specie variatis; quia sancta universalis Ecclesia ex multis electorum personis, ex multis per orbem Ecclesiis, ex variis virtutum floribus aedificatur. Cujus omnis perfectio in denario numero continetur; quia quaqueversum Ecclesia per mundum in diversis gentibus, et tribubus, et populis, et linguis diffusa est: tota in sola Dei et proximi dilectione, quae decalogo legis est comprehensa, subsistit. Neque aliter quisquam potest veraciter ad Ecclesiae membra pertingere, nisi integro corde et eum per quem aedificatur, et eos in quibus aedificatur Ecclesia; hoc est, Deum et electos ejus amare didicerit. Varius autem colorum decor, quo eadem sunt cortinae distinctae, variarum est gratia virtutum, quibus sancta Ecclesia mirabili ac prorsus coelesti arte composita, in conspectu sui resplendet auctoris: qua profecto varietate, et quasi opere plumario beatus Petrus tabernaculum Dei aedificare studuit, cum ait: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Hanc inesse cortinis tabernaculi, hoc est mentibus fidelium, vidit Paulus, cum dicit: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae, et caetera illius loci. Et quidem byssus, quae prima ponitur, quia decus virtutum designet, testatur in Apocalypsi Joannes, dicens: Quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se, et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti candido: byssinum enim, justificationes sunt sanctorum. Dicit de eadem uxore Agni, id est, Ecclesia Christi, Salomon: Byssus et purpura indumentum ejus. Verum Joannes unius coloris figuram exponens. caeteros etiam figuraliter interpretandos insinuat. Byssus ergo, quae de terra quidem oritur, sed eruta de terra, longo exercitio siccandi, tundendi, purgandi, coquendi, et nendi gramineum solet perdere, et candidum in sese recipere colorem, corpora designat castitatis nitida decore: quem cum carnis quidem illecebris nascentia magno continentiae labore, quasi nativum exsudant humorem, atque ad decorem Deo dignae puritatis solerti jejuniorum et vigiliarum, orationum et lectionis, patientiae et humilitatis instantia perveniunt. De quibus recte possit illud apostolicum dici: An nescitis, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est? Retorquetur autem haec byssus in cortinas tabernaculi; quoniam non modo lumbos carnis, verum etiam, ut Petrus admonet, lumbos mentis nostrae in sobrietate succingimus, ut videlicet et carnem a lascivis motibus, et cor ab illecebrosis refrenemus cogitatibus. Hyacinthus, quoniam aeris et coeli speciem imitatur, eorumdem mentes electorum, omni spe ac desiderio coelestia quaerentes significat. Cujus nobis coloris sacramentum commendans Apostolus, ait: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, in dextra Dei sedens( Col. III). Purpura, quia colorem sanguinis ostendit: et vera quoque purpura conchyliorum sanguine tingitur, devota eorum corda designat, qui dicere cum Apostolo possunt: Ego non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu. Et cum propheta David: Quoniam propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Coccus, quia ignis habet speciem, merito flagrantissimae sanctorum dilectioni comparatur. Unde et quidam ex eis, qui hanc praesente et comitante secum Domino conceperant, aiebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Cui contra de reprobis dicitur: Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Haec quasi bis tingitur, cum amore Dei et proximi flammescit, cum illum ex toto corde, tota anima, tota virtute, hunc sicut nosipsos diligimus. Itaque in his quatuor cortinarum coloribus, quatuor justificationes exprimuntur electorum. In bysso retorta, caro castitatem retinens; in hyacintho, mens superna desiderans; in purpura, caro passionibus subjacens; in cocco bis tincto, mens inter passiones Dei et proximi dilectione praefulgens.
2.2.2
Longitudo cortinae unius habebit, etc. In longitudine cortinarum, longanimis sanctae Ecclesiae patientia; in latitudine amplitudo exprimitur charitatis, quae non solum amantem, sed et Deum et proximum redamare: sed et odientem se adversarium expanso suae dulcedinis gremio consuevit excipere, suosque persecutores flexis in oratione genibus, Domino commendare, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Quae latitudo apte quatuor erat cubitorum, quia quatuor sunt Evangeliorum libri, in quibus Domini Redemptoris nostri exemplis ac verbis, qualiter eadem charitas sit tenenda, docemur. Quatuor virtutes, in quarum operatione eadem est charitas exercenda, id est, temperantia, fortitudo, justitia, prudentia, ut videlicet incorrupta in Deo charitas, atque integra custodiatur, quod est temperantiae; nullis frangatur incommodis, quod est fortitudinis; nulli alii serviat, quod est justitiae; vigilet in discernendis rebus, ne fallacia dolusve paulatim surripiat, quod est prudentiae. Longitudo autem cortinarum viginti octo erat cubitorum, qui est numerus quaternarius septies ductus, septenario autem numero propter diem sabbati solet requies aeterna sanctorum figurari. Longitudo ergo cortinarum, in quater septenos extenditur cubitos; quia per fidem et custodiam doctrinae evangelicae, perque exercitia spiritualium, de quibus diximus, virtutum patientia longanimis sanctae Ecclesiae ad requiem tendit aeternam. Est et aliud in duodetricenario numero sacramentum, aeque ad septenarium pertinens. Si enim ab uno usque ad septem omnes in medio numeros pleno ordine numerare volueris, viginti et octo complebis; unum namque, et duo, et tria, et quatuor, et quinque, et sex, et septem, fiunt viginti et octo. Quia ergo in partibus septenarii numeri, numerus XX et VIII invenitur, merito in eo cortinarum longitudo continetur, quoniam fides et patientia sanctorum virtutum varietate distincta, in omnibus quae agit aut patitur, non humani gloriam favoris, sed supernae beatitudinem quietis exspectat. Hinc est enim quod hujus numeri psalmus in consummatione tabernaculi adtitulatur, quem totum de perfectione sanctae Ecclesiae constat esse cantatum, maxime in eo quod in illo dicitur: Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Et iterum: Et in templo ejus omnes dicent gloriam. Apte enim XXVIII psalmus de consummatione tabernaculi inscribitur; quia nimirum in hoc est perfectio peregrinantis in hoc saeculo Ecclesiae, ut per fidem et per opera bona ad requiem tendat saeculi futuri. Bene autem sequitur:
2.2.3
Unius mensurae fient universa tentoria. Etsi enim variante pictura cortinae ab invicem differebant, una tamen omnes erant longitudinis et latitudinis mensura temperatae. Quod etsi donationes habent electi secundum gratiam, quae data est illis, differentes, unus tamen Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium.
2.2.4
Quinque cortinae sibi jungentur mutuo, etc. Narrat Josephus quod tabulae Testamenti ita fuerint decalogo legis conscriptae, ut utraque tabula etiam quina verba contineret. Unde apte etiam cortinae decem, quae pulchritudinem tabernaculi junctae complebant, ita tempore congruo disjungebantur, ut quinae in utraque parte simul permanerent, quatenus haec intuentes ministri sanctorum cum populo Dei admonerentur, semper observandae legis, quae decem quidem verbis in duabus tabulis esset comprehensa, sed numero quinario per utramque tabulam distinctis. Verum nos propter hanc sententiam possumus de numero cortinarum bis quinario etiam ita disserere, quod Dei sequaces in utroque testamento divino signaverint. Et priores quidem quinque, quae frontem ac primam tabernaculi partem protegebant sive faciebant, antiqui Dei populi typum gesserunt, qui decreta legis in sacramento circumcisionis, et hostiarum, et variam caeremoniarum observantiam secundum litteram implebat. Sequentes vero quinque cortinae, quae posteriora tabernaculi tegebant, vel etiam suo tegmine faciebant, nos designaverunt, qui post adventum Domini in carne nati, libros ac sacramenta legis spiritualiter ipso revelante ac donante servamus. Et quidem omnes cortinae unius operis, eisdemque erant depictae coloribus, sed quinae sibimet mutuo conjunctae; quia omnes utriusque testamenti cultores in unum eumdemque Deum credebant, unius ejusdemque pietatis et castitatis operibus serviebant, sed in celebratione sacramentorum suas uterque populus discretus partes agebant. Nam passionis dominicae, per quam utrique sumus redempti, sacramentum, illi in carne ac sanguine victimarum, nos in oblatione panis et vini celebramus: illi venturam in carne nativitatem dominicam, praedicationem, virtutum operationem, tentationem, passionem, sepulturam, resurrectionem, ascensionem, adventum Spiritus sancti, fidem gentium credebant et confitebantur, nos haec omnia jam facta, neque ulterius fienda credimus et confitemur. Attamen eo tempore, quo erigebatur tabernaculum, omnes ad invicem cortinae nectebantur; quia cum universa catholicae Ecclesiae pulchritudo ab initio usque ad terminum saeculi protenditur, profecto quasi una decem cortinarum connexio tabernaculum Domini condecorat.
2.2.5
Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus, etc. Hyacinthum diximus, quoniam aerii coloris est, coelestium bonorum significationi congruere. Ansulis ergo hyacinthinis cortinae invicem copulantur, cum unica spes supernae beatitudinis omnia per orbem corda electorum in una eademque devotione conjungit. Quae videlicet ansulae apte dicuntur, quia non solum in lateribus cortinarum, verum etiam in summitatibus, hoc est extremis angulorum terminis fieri deberent. Neque enim vita tantum et operatio sanctorum communi ad perfectionem itinere rectae intentionis properat, sed ipsum quoque initium bonae conversationis, quod per confessionem fidei et sacramentorum coelestium perceptionem geritur, nequaquam ab invicem diversum, sed pari et indissimili habent omnes veritatis gratia connexum. Terminum quoque vitae temporalis cuncti unius ejusdemque spei habemus certitudine communem, cum ita oculos in morte claudimus, ut percepto prius viatico mysterii coelestis, citius nos in vera inveniendos vita, atque in hac perpetuo mansuros esse confidamus. Congruit huic loco, quod in libro Numerorum praecipitur filiis Israel, ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas. Filii quippe Israel in palliorum angulis fimbrias et vittas habent hyacinthinas, cum electi quique, et qui Deum videre desiderant, ita operibus se justitiae induere laborant, ut horum finem non in laude mortalium ponant, ne forte dicatur de eis, Quia receperunt mercedem suam: sed in eis potius inferni arbitri oculos et praemia requirant aeterna. Unde et ibi protinus exponendo subjungitur. Quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, ne sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes. Quibus verbis et nobis utendum est in ansularum hyacinthinarum expositione, ut dicamus idcirco cortinas hujusmodi ansulis esse conjunctas, ut et filii Israel tunc ista prae oculis habentes, admonerentur mandatorum coelestium, et nos modo ista legentes, meminerimus, quod in hac vita degentes filii promissionis aeternae, et temporibus ab invicem dirimimur et locis: sed in coelis est patria, quae suos cives a quatuor ventis coeli collectos indivisibili in perpetuum societate conjungat.
2.2.6
Quinquagenas ansulas cortina habebit, etc. Legimus quinquagesimum annum in lege jubilaeum, hoc est dimittentem sive initiatum jussum esse vocari, in quo omnis populus ab universo labore terrae quiesceret, et omnium debita solvi deberent. Et in Novo Testamento scimus gratiam Spiritus sancti Pentecoste, hoc est quinquagesima Dominicae resurrectionis in apostolos supervenisse, atque initia nascentis Ecclesiae suo consecrasse adventu. Unde constat eo numero, vel gratiam sancti Spiritus, vel futurae gaudium beatitudinis, ad quam per ejusdem Spiritus donum pervenitur, et in cujus perceptione sola veraciter requiescitur atque gaudetur, recte posse figurari. Et apte quinquagenas ansas habebant cortinae, quibus invicem necterentur; quia non nisi dono sancti Spiritus agitur, ut in societate pacis, quod est vinculum perfectionis, sibimet invicem copulentur electi: non alia quam futura spes ac memoria societatis ac pacis quae discretos in hac vita temporibus sive locis Christi famulos una facit pietate concordes. Bene etiam dicitur, quod ansas cortinae in utraque parte haberent, ut videlicet proximas sibi ex utroque latere cortinas, singulae quaeque cortinae, quasi extensis hinc et inde brachiis, amplecterentur. Quia nimirum necesse est, ut omnes fideles, et eos videlicet qui nos in Christo praecesserunt, et eos qui secuti sunt, obviis sincerae pietatis ulnis amplectamur; et illos qui nos erudiebant in Christo, et quos ipsi Christo donante erudivimus, uno omnes in Christo veneremur affectu. Sic enim oportet nos ad videndam faciem nostri Creatoris bene vivendo properare, ut currentem nobiscum nequaquam deseramus proximum, sed una cum ipso ante conspectum divinae gloriae pervenire studeamus: quia et cortinae singulae ita per adminicula tabularum ad superiora tendebant, ita intus in superioribus variato suae picturae flore refulgebant, ut nequaquam eas quae secum pariter vel in altum ferebantur, vel in alto positae fulgebant, cortinas desererent: quarum instar nos decet et proficientes nobiscum in Dei servitio fideles monitis exemplisque juvare, et in quacunque virtute proficere potuimus, similiter ejusdem virtutis consortes digna virtutibus veneratione tractare. Ansa ergo contra ansam venit, ut altera alteri possit aptari, cum justi ad invicem concordi ac parili virtutum qualitate foederantur.
2.2.7
Facies et quinquaginta circulos aureos, etc. Hic locus in sequentibus plenius explicatur, cum dicitur: Et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. Quinquagenarius ergo numerus veram in Spiritu sancto regimen designat; et quia circulus nec initium videtur, nec habere terminum, aurum vero prae sui claritate caeteris est pretiosius metallis. Quid in quinquaginta circulis aureis, nisi perpetua claritas et clara perpetuitas summae quietis exprimitur? Mordentque cortinarum ansas circuli, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat, cum superni gloria regni puris fidelium mentibus sese ita infundit, ut tali glutine salutiferae inspirationis, una ex utroque populo, imo ex omnibus electis Christi Ecclesia perficiatur.
2.3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT III. Saga undecim
2.3.1
Facies et saga cilicina undecim, etc. Hic locus in sequentibus ita repetitur: Fecit et saga undecim de pitis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi. Saga ergo, quibus operitur tabernaculum, rectores sunt Ecclesiae sanctae, quorum industria ac labore decus ejusdem Ecclesiae protegitur, atque incessabili cura munitur, ne videlicet vita fidesque electorum haeretica seductione corrumpi, ne falsorum catholicorum improbitate foedari, ne tentantium vitiorum sorde attaminari, ne temporalium subsidiorum inopia possit ad tristitiam deduci. Qui quanto se attentius ad sustinendas sive repellendas irruentium tentationum violentias accingunt, tanto ampliorem subditis Domino serviendi libertatem tribuunt; et quasi intus fulgendi copiam cortinis praestant, dum instar sagorum ipsi foris tempestates afflictionum tolerant. Recte autem eadem saga et cilicina de pilis caprarum, et undecim facta esse referuntur; quia nimirum sancti praedicatores, quo altiores merito, eo humiliores esse debent animo, juxta illud viri sapientis: Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Undecim quippe, qui denarium transeunt, neque ad duodenarium, hoc est apostolicum numerum perveniunt, trangressionem decalogi legis significant. Et in undecimo psalmo Propheta defecisse sanctos, et filios hominum veritates vanitatibus ac dolis mutasse queritur, dicens: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, etc., etiam hoc numero tacite designans, quod hujusmodi homines duplicis linguae et cordis, neque legalia decalogi praecepta custodiant, neque apostolicam Evangelii percipere gratiam possint. Cilicinum quoque habitus poenitentium est, psalmista teste, qui dicit: Ego autem, dum mihi molesti essent, induebam me cilicio, hoc est, habitum poenitentiae et humilitatis, quo furorem persequentium, aut levius sufferrem placidus, aut etiam mitigarem, assumpsi. Nam si caprae semper, aut pili, sive pelles caprarum foetorem peccantium, et non aliquoties humilitatem poenitentium significarent, nequaquam ipsum animal inter munda computaretur, neque in laude sponsae diceretur: Capilli tui sicut grex caprarum. Saga ergo, quae sanctos praedicatores insinuant, et cilicina sunt et undecim; quia quo studiosius fide corda purificant, eo plura in quibus seipsos reprehendant, inveniunt. Unde humiliter fatentur: Quia in multis offendimus omnes: et Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Quorum tamen corda quantae sint perfectionis, sequentia verba mystice declarant, quibus dicitur:
2.3.2
Longitudo sagi unius habebit, etc. Ecce hic longitudinis non undenarium, sed denarium habes numerum, et hunc tertio multiplicatum: quo patenter insinuatur virtus eorum, qui decalogum legis in fide sanctae Trinitatis, quae per dilectionem operatur, perficiunt: qua videlicet perfectione in hac duntaxat vita nulla esse poterit sublimior. Habes et latitudinis quatuor cubitos, quo amplitudinem sincerae charitatis, hoc est ejus quae in Evangelio nobis per Jesum Christum et commendatur et datur, significari praediximus. Operiunt ergo tectum tabernaculi saga undecim, et haec de pilis facta caprarum, sed in longitudine cubitos triginta, in latitudine quatuor habentia; quia summi illi praedicatores, qui vitam fidelium suis exhortationibus, intercessionibus, quotidiana sollicitudine, vigiliis, jejuniis, sua nuditate protegunt, sese quidem humiliter ipsi contemplata supernae puritatis excellentia peccatores profitentur. Qui tamen, quantum ad humanae modum perfectionis attinet, mundi inter homines ac sublimes apparent.
2.3.3
Aequa erit mensura sagorum omnium, etc. Una erit mensura sagorum omnium, quia nimirum una est fides, in qua tota salvatur Ecclesia, una eademque vita, ad quam festinat aeterna. Unde et hi qui in vinea Domini diverso tempore ad operandum intraverunt, uno omnes denario remunerantur. Divisio ergo sagorum in quinque et sex, juxta illud intelligi potest, quod supra de cortinis in quinque divisis exposuimus; quia videlicet doctores utriusque Testamenti designent. Quinque etenim saga antiquis populi Dei magistris apte comparantur; vel quia Mosaicae tantum legis sacramenta praedicabant, quamvis et evangelicae veritatis arcana praedicabant; vel quia in quinque mundi aetatibus vitam ducebant. In sex autem sagis possunt non inconvenienter Novi Testamenti doctores accipi; quia videlicet omnia quae divina Scriptura in sex aetatibus saeculi facta, sive dicta refert, in adjutorium atque exemplum suae praedicationis spiritualiter intellecta assumunt; quia passionem dominicam, per quam mundus sexta sabbati redemptus est, palam suis auditoribus credendam confitendamque pronuntiant, ac per hujus solummodo sacramentum eos salvari posse contestantur. Unde recte praecipitur sextum sagum in fronte tecti duplicari, propter confessionem videlicet et imitationem ejusdem dominicae passionis. Neque enim sufficit, credentes solum in confessione mortis Domini ac resurrectionis baptizari et consecrari, si non etiam baptizatus quisque studuerit, in quantum valet, similitudini mortis Domini continenter vivendo, ac patiendo pro illo assimilari, ut et resurrectionis ejus particeps existere mereatur. Siquidem juxta litteram, frontem tecti ingressum tabernaculi dicit: ubi non tabulas, ut supra breviter diximus, sed columnas et vectem ab angulo tabularum usque ad angulum protentum poni praeceptum est: ideoque quantum ad formam operis ipsius pertinet, ibi magis opus erat geminato sagorum munimento, ubi solida parietis firmitas aberat. At vero mystice in fronte tecti sextum sagum duplicatur, cum omnes qui sanctam intrant Ecclesiam, ita fide et sacramentis dominicae passionis initiantur, ut in hujus quoque imitatione sibi semper esse vivendum intelligant. Quasi enim in ingressu sanctuarii nobis sextum sagum duplicatur, cum dominicae passionis et sacramentis consecramur, et exemplis instruimur. Dicit namque de sacramentorum susceptione Petrus: Qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis. Dicit de imitatione passionum: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.
2.3.4
Facies et quinquaginta ansulas in ora sagi unius, etc. Haec, ut supra in cortinis exposuimus, etiam hic intelligi possunt; quia videlicet recordatio supernae requiei, quae numero quinquagenario solet exprimi, corda sanctorum vinculo pacis adunet. Aut si novi aliquid audire delectet, quoniam saga humilitatem sublimium designant virorum; quia magis suorum meminisse delictorum, quam virtutes praedicasse suas cupiunt, amplius de eis quas apprehendere nondum possunt virtutibus compungi, quam de illis quas jam apprehenderunt, student gloriari. Potest numero ansarum sive fibularum quinquagenario, ipsa compunctionis eorum humilitas designari. Quinquagesimus namque poenitentiae psalmus est. Et recte; quia donum poenitentiae non nisi Spiritu sancto largiente conceditur, donum veniae poenitentibus non nisi eadem sancti Spiritus gratia administrante tribuitur. Et bene quinquagenae ansae vel fibulae saga invicem nectunt; quia nulla magis virtus quam humilitas fidelis in unam charitatis copulam ligat. Nam quanto se quisque amplius infirmum esse perpendit, tanto studiosius auxilium proximi, quo confortetur, inquirit. Et bene fibulae sunt aeneae; quia multum vocale constat esse metallum, quia nimirum magnam apud Deum habet vocem humilis conscientia justorum. Unde et pauper ille Davidicus, cum anxiatus esset, et non in auribus hominum vociferaretur, sed in conspectu Domini effunderet orationem suam: Domine, exaudi orationem meam, inquit, et clamor meus ad te perveniat.
2.3.5
Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, etc. Haec ut plenius intelligi queant, paulo latius de tota ipsius tabernaculi positione disputare necesse est. Diximus parietes tabernaculi, quae ex tabulis et columnis constabant, longitudinem habuisse triginta cubitorum, latitudinem decem, altitudinem similiter decem. Si quis ergo vellet domum in latitudine cingere funiculo, verbi gratia, a basi tabulae unius meridiani lateris, usque ad basim tabulae, quae est et e regione in latere septentrionali; constat profecto eumdem funiculum triginta cubitorum longitudinis esse debere, hoc est decem cubitos habens ascensionis in meridiano pariete, decem alios aequalitatis rursum inter parietes, decem tertio descensionis in pariete septentrionali. Item si per longitudinem domus extendere funiculum velis, hoc est a basibus columnarum sursum, et per longitudinem totius domus ad occidentalem usque parietem, ac deinde usque ad bases ejus deorsum, habebit funiculus ille quinquaginta cubitos longitudinis, decem videlicet ascensionis juxta columnas, triginta aequalitatis secundum longitudinem domus; decem rursus descensionis juxta occidentalis parietis tabulas. His ergo consideratis, intuere mensuras cortinarum, quibus tegenda erat domus, qualiter praefatis possint convenire mensuris. Decem erant cortinae, habentes singulae longitudinis viginti octo cubitos, latitudinis quatuor, quae simul junctae, et in unum compositae, tabernaculum implebant de latitudine sua cubitos quadraginta. Suspende igitur cortinas, quae habent singulae longitudinis viginti octo cubitos, et pone in domo cujus est mensura in transversum triginta cubitos, et videbis quia cortinae habebunt in aequalitate, quae est inter parietes, cubitos denos; in ascensu autem, sive descensu, qui est juxta parietes, habebunt cubitos novenos. Sicque fit ut summitas cortinarum terram tangere non possit, sed mensura unius cubiti a terra altior sit. Item videbis quod cortinae habent in aequalitate per longitudinem domus cubitos triginta; in ascensu autem, sive descensu, qui est in orientali et occidentali latere domus, cubitos quinos. Ideoque eadem lateralis summitas cortinarum nequaquam ad terram usque pertingit, sed quinis cubitis est terra altior. Unde necesse fit ut quini illi cubiti cortinarum, qui cessantibus parietibus supersunt, inducantur ad invicem in orientali simul et occidentali latere, sibique mutuo jungantur, ac sic fiat, ut undique domum cortinae excepto uno juxta terram cubito contegant. Haec de cortinis. Porro saga tricenos habebant cubitos longitudinis, quaternos latitudinis; et quia undecim erant conjunctae ad invicem per latera, quadragintaquatuor cubitos implebant. Pone ergo et has in domo: et quia concordat longitudo sagorum cum funiculo, quo domum metiebaris in transversum, fit ut summitas eorum ad terram usque pertingat. Habebunt enim denos cubitos aequalitatis inter parietes, denos aeque ascensionis sive descensionis in utroque latere. Et hoc est quod ait Scriptura, quia cubitus ex una parte penderet, et alter ex altera, qui plus est et in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens. Tabernaculum namque proprie vocat ipsam cortinarum facturam sive conjunctionem, quas uno utique cubito transiebant saga ab australi latere domus, altero a septentrionali. Ideoque ad terram perveniebant, quia haec triginta cubitos longitudinis, illae duo minus habebant. Item mensura sagorum per longitudinem domus quadraginta quatuor cubitis tendebatur, triginta videlicet cubitos in aequalitate habens, a fronte domus usque ad summitatem tabularum in plaga occidentali, et septem cubitos dependentes a fronte domus, septem similiter dependentes in plaga occidentali. Sicque fuit ut mensura sagorum in occidentali latere duobus cubitis excederet mensuram cortinarum; quia nimirum cortinae desuper venientes, sicut et supra commemoravimus, quinque cubitos ejusdem occidentalis parietis tegebant, et tres relinquebant intactos. Et hoc est quod nunc dicitur: Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, id est, unum sagum, quod amplius ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. Medietas namque sagi, in latitudine duo sunt cubiti, ex qua videlicet medietate cooperiebantur posteriora tabernaculi, id est cortinarum quae proprie tabernaculum vocabantur, quia duobus cubitis eas, ut diximus, ad inferiora tendens sagum ultimum transiebat. Itemque saga desuper venientia, septem solummodo cubitos occidentalis parietis cooperiebant: nec tamen tres reliqui, qui remanserant, usque ad terram nudi tempestatum injuriis patebant; sed adductis ab invicem ab utroque latere sagis septenorum cubitorum, qui deficientibus parietibus supererant, his posteriora domus firmissime ad terram usque contegebantur. Neque autem haec tantum ad invicem pertingere, et instar cortinarum sese in medio parietis contingere poterant; sed quia septenorum erant cubitorum, medium parietis in utramque partem duobus cubitis excedebant, ac sibi invicem superpositae jungebantur: quod eodem modo per omnia etiam de orientali parte domus intelligendum esse putamus, ideoque supra praeceptum, ut sextum sagum in fronte tecti duplicaretur. Haec de re difficillima, prout nobis intellexisse visi sumus, strictim explicare curavimus, parati veriora in his discere, si qui nos docere voluerit. In quibus tamen omnibus patet allegoriae sensus perlucidus. Saga namque cortinas, et desuper et infra, et ex omni latere protegebant: atque ut illae intus libera facie suae venustatis fulgerent, haec ab omni eas injuria tempestatum, pluviarum et caumatum foris immunes reddebant: quia nimirum perfecti sanctae Ecclesiae propositi, ita vitam fidelium sibi commissorum solerti solent cura circumspicere, ut nec subsidia carnis, nec vitae spiritualis eis auxilia desint. Absint et dogmata haereticorum et pravorum exempla catholicorum. Adsit doctrina salutaris, qua confortati, et sapienter male docentium verba repellere, et sibi mala ingerentium patienter possint facta tolerare. Adsit vita ipsorum coelestis, qua confirmati et tacente lingua, quasi viva semper lectione utantur. Repellunt enim saga imbres, obsistunt procellis, arcent solis ardores, cuncta foris adversantia fortiter abigunt, ut decus cortinarum interius intemeratum persistat: cum Augustinus omnia quae fidem turbare poterant, haereticorum venena evacuat: cum Gregorius ea quae mores bonos impugnant, tentamenta antiqui hostis explicat: cum Cyprianus infirmos, ne in martyrio labantur, piis confortat exhortationibus: cum alii venerabiles episcopi ac doctores quaeque turbare Ecclesiam poterant, longius tentamenta propellunt, et quaeque eisdem sint ad salutem proficua, solerti indagine prospiciunt, quatenus undique tuta conversatio religiosa fidelium libero corde virtutibus studere, atque in conspectu sui Conditoris et opere praefulgida lucere, et ipsius quoque contemplationi possit oculum mentis intendere. Verum quia inter sanctos praedicatores illi sunt maximo digni honore, qui excepto quod officio praedicationis, et populorum regimini deserviunt, etiam pro Christo sanguinem fundunt, recte subditur:
2.4
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV. Operimentum tertium et quartum de pellibus.
2.4
Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum, etc. Arietum quippe vocabulo solent nonnunquam sancti doctores accipi, eo quod sint duces sequentium Domini gregum. Unde pulchre Psalmista: Afferte Domino, inquit, filii Dei, afferte Domino filios arietum. Quod est aperte dicere: Afferte Domino, o angeli Dei, quibus hujus officii cura delegata est: afferte Domino in coelos spiritus fidelium, qui per imitationem vitae et fidei, filii bearorum apostolorum fieri meruerunt. Hinc est quod sexta mansio egressi ex Aegypto populi Dei, Elim, id est, arietum cognominatur, in qua erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae: ut videlicet et nomine et specie figuram apostolorum apostolicorumque virorum teneret. Rubricantur autem pelles arietum ad operiendum tectum tabernaculi, cum apostoli, sive apostolici viri, usque ad passionem martyrii verbo doctrinae instare non desinunt: quo tutius subjectos ab ingruentibus tentationum periculis protegant, dum ipsi persecutionem propter justitiam ad mortem usque perpeti non refugiunt. Operiuntque tabernaculum Domini pelles arietum rubricatae, atque ab injuria tempestatum defendunt, cum sancti praedicatores exemplo passionis et patientiae suae corda infirmorum, ne in pressuris tribulationum deficiant, muniunt. Et quomodo inter praecipua Christi et Ecclesiae membra, eximium sacra virginitas locum tenet, apte post variatum decus cortinarum, post cilicinorum munimina sanctorum, post rubricatas arietum pelles, adhuc additur:.... Aliud operimentum de hyacinthinis pellibus. Hyacinthus namque coelestis est coloris: pellis vero mortui animantis, pars et indicium est. Et quid per pelles hyacinthinas, nisi virtus exprimitur illorum, qui mortificatis ad purum cunctis concupiscentiae carnalis illecebris, coelestem quodammodo in terris vitam gerunt, atque inter homines positi, angelicam magis puritatem imitantur: et hoc quod tempore futurae immortalitatis cunctis promittitur electis, quia non nubant, neque ducant uxores, sed sint aequales angelis Dei, ipsi adhuc mortali carne retenti, praevenire satagunt? Unde merito tam magnae virtutis per magnum restat praemium, quia attestante propheta: Haec dicit Dominus eunuchis, qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae ego volui, et tenuerint foedus meum; dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non auferetur. De quo videlicet loco ac nomine et evangelista Joannes, qui erat unus ex ipsis, refert audisse se cantantes eos canticum novum ante sedem Dei, quod nemo alius poterat. Statimque adjunxit: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt: hi sunt qui sequuntur Agnum, quocunque abierit. Merito ergo pelles hyacinthinae, supremum in domo Dei locum tenent, colorque coelestis proximam coelo sedem sortitus est, ut chori virginales, et animi et corporis speciali vicinia Agnum secuturi, et hymnorum ei laudes designentur cantaturi. Bene autem de velis cortinarum ac sagorum dicitur, quod et etsi in alto posita, ad terram tamen demissa penderent, quamvis cortinae nequaquam ad terram usque pertingere potuerint. Columnae quoque ac tabulae tabernaculi, etsi in altum erant erectae, bases tamen in quibus starent, habebant in terra positas. At vero de rubricatis aque hyacinthinis pellibus, quod in alto tectum operient, dicitur: quod vero ad terram essent deflexae, non additur; quia nimirum caetera virtutum species commune aliquid cum his qui in terra adhuc detinentur, habere videtur: certamen vero martyrii, et decus Deo dicatae virginitatis, quasi ab infimis ac terrenis rebus suspensum, et supernis civibus specialiter constat esse conjunctum. Nam et martyr in tormentis positus, nil aliud toto animo intendit, quam ut omnia quae sunt in hoc mundo, et ipsum simul mundum citius relinquat, atque absolutus doloribus cunctis ad videndum mundi Conditorem, et ea quae ultra mundum sunt, gaudia possidenda perveniat. Et coelibes, dum communem generis humani legem, qua dictum est: Crescite et multiplicamini, et replete terram, intuitu majoris praemii transcendunt, jure velut altiorem caeteris fidelibus, imo ipso mundo sedem sibi eligunt, sicque in Ecclesia vivunt ut socialem Ecclesiae conversationem honore meriti sublimioris antecedant. Unde de talibus recte scribit Joannes: Quod hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno. Recte tales Latino sermone vel virgines, quasi virtute insignes; vel coelibes, quasi coelo beati cognominantur, id est, coeli civium in terra vitam imitantes.
2.5.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT V. Tabulae tabernaculi.
2.5.1
Facies et tabulas stantes tabernaculi, etc. Ligna setim, de quibus tabernaculum fiebat, imputribiles sunt naturae eximii candoris ac levitatis, et non multum ab alba spina, nisi tantum magnitudine distantia. Unde et Hieronymus nonnunquam in libro Hebraeorum Nominum, sed et in aliis opusculis suis, setim absolute spinas interpretatus est. Verbi gratia, Abel setim, luctus spinarum. Non autem facile hoc genus ligni nisi in desertis Arabiae, ubi tabernaculum aedificabatur, solet inveniri. Unde Graeci vel Latini interpretes nomen ei aliud praeter Hebraeum ponere nequiverunt, ut pote cujus apud eos notitia nulla erat; quamvis quidam qualitatem naturae ejus exprimere volentes, ligna imputribilia transtulerunt. Tabulae ergo tabernaculi apostolos eorumque successores, per quorum sermonem Ecclesia per orbem dilatata est, designant. Latitudo etenim tabularum, dilatatio est fidei et sacramentorum, quae prius in una Israelitica plebe latebat; sed horum ministerio ad totius orbis plenitudinem pervenit. Quamvis recte in latitudine tabularum, ipsa quoque dilatatio cordis sanctorum valet intelligi, per quam mundum despicere, atque ad appetenda coelestia solent sublimiter accendi, per quam non solum amicos in Deo, sed etiam inimicos gaudent diligere propter Deum. Denique videamus unam de tabulis tabernaculi, videlicet Apostolum Paulum, qualiter utroque modo se dilatatum insinuet. Dicit de interna, id est, cordis latitudine: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est; non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris. Tanquam filiis dico, dilatamini et vos. Dicit et de illa, qua ad profectum tabernaculi, hoc est sanctae Ecclesiae uti solebat: Ita ut ab Hierusalem per circuitum, usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. Factae sunt hujusmodi tabulae de lignis setim, id est, spinarum. Spinae vero juxta eloquium Salvatoris, curae sunt hujus saeculi, deliciae et voluptates fallaces. Sed et punctiones peccatorum non incongrue spinis assimilantur. Hinc etenim scriptum est: Quia spinae nascantur in manibus temulenti id est, in operibus stulti peccata. Quia ergo praedicatores sancti, et a punctionibus se vitiorum expurgare, et omnibus mundi curis ac delectationibus exuere studuerunt, quatenus libera mente in amore Dei et proximi dilatari, atque ad praedicandum verbum longe lateque possint discurrere; recte dicitur, quia de lignis spinarum tabulae sunt factae tabernaculi: factae sunt namque de spinis, sed his quae omnes spinosos aculeos prorsus exuerant, ac solo candore nitebant. Nam et sancti quique, ac virtutibus splendentes, etiam cum ipsi peccato sunt primae praevaricationis concepti ac nati, ad ipsos quoque pertinet generalis illa damnatio, qua Adae peccanti dictum est: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi: sed gratia Dei per Jesum Christum spiculis sunt peccacatorum omnium exuti, ac digno virtutum exercitio in structuram domus ejus aptati.
2.5.2
Habebant autem singulae tabulae denos cubitos in longitudine, etc. Longitudo tabularum altitudo est, quae decem cubitos habebat: quia sancti doctores per observantiam decalogi legis ad perfectionem tendunt; quia pro perceptione denarii diurni in vinea Christi laborant, id est, illa intentione verbo doctrinae insistunt, ut imaginem in se sui Conditoris ac regis, quam Adam peccante perdiderunt, ipso donante restaurent, ut nomen ejus, quod peccando amiserant, recte vivendo recipiant. Solet namque in denario regis nomen et imago contineri. Sed et hoc quod denarius ex eo nomen accepit, quia decem nummis compleatur; statui futurae nostrae beatitudinis apte congruit, quae in vera Dei et proximi dilectione perficitur. Deus namque solet ternario saepe numero propter eam, quae ipse est, Trinitatem figurari, homo septenario; quia corpus ex quatuor notissimis habet elementis. Animae vero, hoc est interioris hominis substantia, triplici solet in Scripturis distantia comprehendi. Hinc est enim quod diligere Dominum ex toto corde, tota anima, tota virtute nostra praecipimus. Bene ergo tabulae, quibus erectis ac stantibus tabernaculum omne continetur, decem cubitos habent altitudinis; quia doctores ac rectores sanctae Ecclesiae hac intentione Deo deserviunt, ut ipsum anima et carne immortales ac beati in aeternum videre mereantur, ad hunc finem vitae omnes suos auditores, et verbo semper, et opere provocare, ac veluti suspendore contendunt. Quod vero ipsae tabulae cubitos ac semissem in latitudine habebant, plenus ille cubitus perfectionem bonae operationis; dimidium cubiti quod superest, inchoationem divinae ostendit cognitionis: quia nimirum justi in hac vita perfecte eleemosynis insistere, orationibus vacare, jejuniis castigari, caeterisque hujusmodi actibus religiosis possunt operam dare. Deum vero interim fide cognoscimus, sed plenam ejus cognitionem in futuro speramus, dicente ipso Deo ac Domino nostro Jesu Christo: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem. Qui rursus ad Patrem: Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Hinc etiam Apostolus ait: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Nunquid, ait, ex parte laboramus pro Christo, ex parte verbo praedicationis instamus, ex parte bonis operibus servimus? Plenum ergo bonis operibus cubitum habent in hac vita electi; sed cubitum beatae retributionis ex parte habent, in quantum gaudia regni perennis, et praesentiam sui Conditoris possunt desideriis praegustare coelestibus. Cujus etiam cubiti adimpletione tunc beatificantur, cum fuerit sermo, quem omni electorum populo promisit in fine futurum, dicens: Eripiam eum, et glorificabo eum, longitudine dierum adimplebo eum, et ostendam illi salutare meum.
2.5.3
In lateribus tabulae duae incastraturae fiant, etc. Incastraturae in lateribus tabularum virtutem designant humilitatis in mentibus justorum, per quam maxime sibi invicem fraterna charitate junguntur. Dum enim singuli quique eorum corde contrito et humiliato receptaculum in se proximorum dilectioni praeparant, et diligendi se fratribus merito pietatis ac devotionis exhibent, quasi tabulae omnes tabernaculi in alterutrum per incastraturae nexum copulantur: et quidem erecto tabernaculo, ac regulariter ante ordinata compage tabularum, figura incastraturae non cernitur. Quanta tamen virtute tabulas sibimet coadunaverit, ipsa parietis inconcussi firma stabilitas ostendit: quia nimirum humilitas cordis sanctorum, qua sibi alterutrum foederantur, foris hominibus videri non potest, sed quid intus operetur, ex ipso sanctae Ecclesiae pacatissimo statu palam omnibus patet. Per quam mira divinae gratiae dispensationis agitur, ut nos, in quos fines saeculorum devenerunt, etiam eos qui in primordio saeculi fuerunt fideles, sincero affectu diligamus, et non minus illos quam eos qui nobiscum in praesenti vivunt, in sinu nostri amoris suscipiamus, et nos quoque ab illis per complexum charitatis suscipiendos esse credamus. Quod autem jubetur duas in tabulis singulis incastraturas fieri, hoc est in utroque latere illarum, dupliciter accipi per figuram potest, ut et in prosperis simul atque adversis inviolata erga fratres jura charitatis servemus, per arma justitiae, juxta exemplum Apostoli, incedentes a dextris et sinistris, et majores minoresque, hoc est et eos qui nos in Christo praecesserunt, et eos qui secuti sunt, unius omnes ejusdemque dilectionis, brachiis tenentes, ad perfectionis fastigia tendamus. Sequitur:
2.6.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI. De tabularum tabernaculi positione.
2.6.1
Quarum viginti erunt in latere meridiano, etc. Quanta fuerit longitudo tabernaculi, specialiter non exprimitur; sed ex eo innuitur, quia parietes ejus ex tabulis viginti compacti essent, et hae singulae singulos cubitos ac semissem latitudinis habuisse perhibentur. Viginti namque cubiti, et vicies semis cubiti, triginta cubitorum summam complebunt, quam fuisse tabernaculi longitudinem etiam Josephus scribit. Et bene hoc numero tabernaculi longitudo comprehenditur, quia tres sunt virtutes, in quibus principaliter omnis sanctae Ecclesiae perfectio consistit, videlicet fides, spes et charitas: quae per decem multiplicantur, ut tricenarius numerus impleatur, dum virtutibus mentis opera bona junguntur, quae decalogo legis continentur, ne quis sibi fidem, spem, et dilectionem in Deum absque operum exsecutione putet sufficere posse. Quod vero numerus tabularum vicenarius est, et hoc magnae sanctorum perfectionis mysterium continet; quatuor enim quini faciunt viginti. Et cum lex Mosaica quinque libris, gratia autem et veritas Novi Testamenti quatuor sancti Evangelii voluminibus comprehensa est, merito sancti doctores vicenario numero exprimuntur; quia miro veritatis consensu, et revelata atque completa in Evangelio legis arcana manifestant, et praefigurata fuisse in lege Evangelii sacramenta declarant. Dumque et Vetus Testamentum in Novo dilucidatum, ac latiori sensu propalatum esse docent, et Novum in Veteri adumbratum, ac multifaria typorum revelatione praesignatum insinuant, quasi in latitudine suae locutionis et quatuor per quinque, et quinque tabularum numerum per quatuor esse multiplicatum demonstrant. Bases autem quibus tabulae sustentabantur, verba sunt et libri legis et prophetarum, quibus apostoli et evangelistae, ea quae scribere ac praedicare, esse vera ac divina probabant. Unde est illud in Evangelio saepissime repetitum: Tunc adimpletum est quod dictum est per prophetam, et: Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Et apostolus Petrus de Domino testimonium perhibens adjecit: Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes. Bene autem singulis tabulis binae bases supponuntur, ut consensus propheticae attestationis in omnibus quae apostoli dixere, monstretur. Vel certe binae bases singulis tabulis per duos angulos subjiciuntur, ut bene suffultis angulis, tota recte et indeclinabiliter possit tabula consistere; quia omnis apostolici et evangelici sermonis in propheticis litteris et initium praesignatum invenitur, et finis. Omnis apostolorum successorumque illorum vita ab initio fidei usque ad terminum vitae praesentis, eisdem mysticis Testamenti Veteris constat inserta esse paginis. Bene autem eaedem bases argenteae sunt factae, propter nitorem videlicet verbi coelestis: Eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, etc..
2.6.2
In latere quoque secundo... viginti tabulae erunt, etc. Latus meridianum tabernaculi, quod vergebat ad austrum, antiquam illam Dei plebem designat, quae lucem scientiae legalis jamdudum accipiens, amore sui Conditoris fervere solebat. Porro latus secundum, quod vergebat ad aquilonem, eam quae tenebris ac frigore infidelitatis, usque ad tempus dominicae incarnationis torpere non destiterat, gentium multitudinem figurat, de cujus vocatione pulchre Dominus per prophetam: Dicam, inquit, aquiloni, Da; et austro, Noli prohibere. Quod est aperte dicere: Dicam populo gentium diutius sine fide algenti, Da de tuis filiis, qui ad meae fidem confessionis et amoris conveniant. Dicam et plebi Israeliticae, quae jam meae lumine cognitionis fruebatur, Noli prohibere gentes in sortem electionis recipi. Dicam Cornelio et domui ejus, Fidem et baptisma Christi suscipite. Dicam Judaeis, Nolite cogere credentes ex gentibus circumcidi, quibus fonte baptismi consecratis, fides et confessio veritatis ad salutem sufficit. Unius autem numeri mensurarum et facturae tabulas utrumque latus habuit; quia nimirum una eademque fides, spes, et charitas utrique populo per apostolos praedicatur, ad una uterque promissa regni coelestis vocatur, de utroque generale praeceptum Salvatoris accipiunt: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae, id est, et circumcisioni et praeputio. Ubi et absque ulla differentia subinfertur: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.
2.6.3
Ad occidentalem vero plagam... sex tabulas, etc. Josephus scribit de tabernaculo quod decim cubitos habuerit latitudinis; scribit etiam, quod tabulae ejus mensura quatuor digitorum fuerint a terra suspensae. Ex quo videtur velle intelligi, quod tantae altitudinis factae fuerint ipsarum bases tabularum. Qui rursus de hoc, quod proposuimus, capitulo ac de vectibus tabularum ita dicit, Posterioris autem parietis novem cubitos sex tabulae faciebant, quibus conjunctae sunt aliae duae tabulae, ex medio cubito factae, quas angulares posuerunt ad instar tabularum majorum. Singulae vero tabulae annulos habebant aureos; per exteriores frontes eminentes, velut quibusdam radicibus confixos per ordinem, ad invicem per circuitum respicientes, et per eos deaurati vectes immissi, unoquoque habente magnitudinem cubitorum quinque, erantque ad conjunctiones tabularum, intrabatque caput vectis uniuscujusque in alio vectis capite, velut in modum conchae: et post tergum parietum in longitudine positorum unus erat ordo, per tabulas omnes vadens, quo per uncinos utriusque parietis latera continebantur, in castrationibus factis et immissis ad invicem. Quod propterea sic exquisitum est, ut neque a ventis moveretur, neque alia causa tabernaculum conturbaretur, sed immobile secura quiete servaretur. Haec de litterae textu Josephus. Verum juxta allegoriae sensum, occidentalis plaga, quae utrumque in se parietem recipiens, aedificium tabernaculi consummat; recte adimpletionem totius sanctae universalis Ecclesiae, quae cum fine hujus mundi perficitur, designat, ad quam usque fides et operatio recta utriusque populi perseveratura, quasi gemini longitudo parietis pertingit. Neque enim credibile est, vel ante tempus dominicae incarnationis unquam defuisse, qui ex gentibus crederent, vel nunc quamvis graviter damnato ob perfidiam populo Judaeorum, non esse aliquos ex illis, tametsi paucissimos, qui inter Christianos exsulantes, quotidie credendo ad salutem perveniant. Quod si quis negare praesumpserit, dicamus quod negari nullatenus potest, quod videlicet spirituales utriusque Testamenti doctores atque interpretes, qui juxta sermonem Domini proferant de thesauro suo nova et vetera, usque ad finem saeculi sint in sancta Ecclesia permansuri. Et apte tabernaculum in occidentali plaga consummatur, in qua diem sol claudere, et cuncta solent astra occidere; propter scilicet vel obitum uniuscujusque electi, vel generalem totius saeculi terminum. Quasi enim occidit ei sol, qui ab hac temporali luce per tenebras transitoriae mortis, ad gaudia lucis et vitae transmigrat aeternae. Quasi occidit omni Ecclesiae sol in occidente, ut verius in oriente tenebris transeuntibus oriatur, cum finita in adventu Domini vita saeculi praesentis, mox verum saeculi futuri mane, justis vera dies aeternitatis apparebit. Et quia tunc justis cum Domino regnantibus, reprobi in aeternum pereunt; recte de hac plaga tabernaculi in sequentibus dicitur, quod mare respiceret. Significat autem mare Rubrum, in quo demersus cum suo exercitu Pharao, et de quo salvatus Israel a Domino, ad montem Sinai, ubi tabernaculum faceret, ascendit. Respicit ergo mare plaga occidentalis tabernaculi, cum sancta Ecclesia post operum perfectionem coronata, in Christo libero aspectu intuebitur vitia vel poenas impiorum, quas ipso adjuvante cavefecit, Esaia attestante, qui ait: Quia sicut coeli novi et terra nova, quae ego stare facio coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. Et paulo post: Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Maris namque fluctus profundi, amari et turbulenti, et peccata possunt significare, quibus reprobi in hac vita male delectati intereunt, et futurae quoque barathrum perditionis, cum in ultimo examine in ignem cum diabolo mittentur aeternum. Nec praetereundum quod tabernaculum cum aedificaretur in monte Sinai, mare Rubrum habuit ad occasum; cum introductum per Jesum in terram repromissionis, et collocatum esset in Silo, eadem plaga coeli habuit mare magnum. De quo ita mystice possumus sentire, quod sancti in hac vita Domino servientes, eique in corde suo tabernaculum facientes, superbam impiorum jactantiam, quasi citius occasuram, fixa mente despiciant: in futura etiam patria cum Domino positi, perpetuam eorum poenam absque ulla suae felicitatis intermissione respiciant; ut eo majores ei gratias referant, quo non solum fruantur bonis, quae donavit, verum etiam intueantur mala a quibus eos liberavit. Bene autem plaga tabernaculi occidentalis, vel quae mare respicere dicta est, sex tabulis constabat; vel quia senario numero solet perfectio boni operis exprimi, eo quod Dominus in illo mundi ornatum consummaverit, in illo hominem in primordio creaverit, in illo genus humanum sua passione restauraverit; vel quia sex aetates sunt saeculi hujus, in quibus oportet nos bonis operibus perfici, ut ad aeternam requiem in futuro, et resurrectionis gloriam pervenire possimus. Nam quod rursum aliae duae tabulae, exceptis sex primis, in angulis jubentur erigi post tergum tabernaculi, quae venientes ab orientali plaga parietem excipiant, et occidentalis plagae parieti conjungant; ad remunerationem futurae pertinet vitae, quae post labores et tempora saeculi hujus secura est. Quod bifariam dividitur, in sabbatismum scilicet, hoc est requiem animarum sanctarum, post absolutionem corporum, et in gloriam resurrectionis incorruptibilium receptionem corporum. Quae utraque sortitio remunerationis utrique populo communis, nullo unquam fine terminatur. Nam et animarum requies superveniente tempore resurrectionis, nullam sui diminutionem, sed augmentum potius accipit, et ipsa immortalitatis conjunctio, carnis spiritusque nostrae in coelis semper inviolabilis permanet. Bene autem de eisdem tabulis subinfertur:
2.6.4
Eruntque conjunctae a deorsum usque sursum, etc. Quia nimirum omnis electorum vita, una eademque fide et charitate ad coelestia tendit; in unum eumdemque finem divinae visionis pervenit, in una eademque voce recti dogmatis omnis sanctorum praedicatorum sermo concordat. Dehisceret namque ab invicem compago tabularum, si quod unus propheta aut apostolus dixisset, hoc alius negaret. Verum quod concors fabricam Ecclesiae sermo divinorum eloquiorum erigit, profecto una omnes tabernaculi tabulas junctura compaginat, atque ab invicem sejungi non sinit
2.6.5
Duabus quoque tabulis... similis junctura servabitur, etc. Angulares tabulae sunt tabulis parietum per omnia conjunctae, quod futurae requiei et immortalitatis gloria praesenti nostrae conversationi per fidem, spem, et charitatem firmissime connexa est: imo ideo stabilis et inconcussa praesens nostra conversatio perdurat, quia futurae dona retributionis credit, sperat, diligit; quia crebro supernorum civium adjutorio, ne flatibus turbulentis immundorum spirituum decidere possit, continetur. Et hae autem tabulae, quae vel perfectionem bonae nostrae actionis, vel futura pro bonis praemia designant actibus, binis singulae basibus sustentantur; quia haec quoque omnia ad confirmationem evangelicae et apostolicae praedicationis prophetae sancti futura esse consona voce praedixerunt
2.7.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII. Vectes et annuli tabularum tabernaculi.
2.7.1
Facies et vectes de lignis setim, etc. Vectes quinque, qui tabulas tabernaculi continent, quinque sunt libri Mosaicae legis, quorum munimine sancta Ecclesia mirabiliter ab omni tentantium scelerum sceleratorumque spirituum impulsione tutatur. Et hoc in utroque latere, quia non solum priorem Dei populum littera legis erudiebat ad fidem et opera bona, sed etiam nos novi tempore testamenti Deo servientes, eadem littera spiritualiter intellecta, majoris gratia dulcedinis, et in praesenti ad fidem operationemque virtutum instituit, et in futuro ad spem perpetuae remunerationis accendit. Ejusdem quoque numeri vectes ad occidentalem sunt plagam, quia ipsam quoque completionem boni operis, quando ad praemia futura de carne egredimur, lex nobis bene intellecta praedicat. Unde interroganti diviti ac dicenti: Magister bone, quid faciam ut habeam vitam aeternam? respondit idem Magister bonus: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et non illi alia quam legis mandata subdidit:
2.7.2
Ipsasque tabulas deaurabis, etc. Tabulae tabernaculi deauratae praefulgent, cum omnis vita, omnis sermo sanctorum praedicatorum lucem praemonstrat sapientiae coelestis, nihilque in eis aliud quam virtutum decus aspicitur. Annuli autem aurei, per quos vectes tabulata continebant, ipsam vitae coelestis beatitudinem designant; quae propter suae gloriam claritatis recte auro, propter aeternitatem recte circulo comparatur. Unde Apostolus de illa: Reposita est, inquit, mihi corona justitiae. Quinque autem circulos singulae habebant tabulae; non quia quinquepartita est distinctio patriae coelestis, sed quia eadem perpetua claritas et clara perpetuitas regni illius in Genesi, eadem in Exodo, eadem in Levitico, eadem in libro Numerorum, eadem in Deuteronomio scripta continetur. Et quinque annuli aurei singulis tabernaculi tabulis erant infixi, quia corda justorum multum dilatata per amorem, in omnibus legis Mosaicae libris non solum correctionem operum, sed et perpetuam supernae retributionis lucem legunt.
2.7.3
Et fundes eis annulos aureos, etc. Vectes per annulos aureos tabulata continent, cum verba sacri eloquii per promissionem regni coelestis, statum sanctae Ecclesiae confirmant; ut eo minus perturbationes mundi timeat, quo certius stabilitatem perpetuae remunerationis didicit. Bene autem de eisdem vectibus subditur:
2.7.4
Quos operies laminis aureis. Laminis quippe aureis vectes operiuntur, cum verbis divinae legis, quae esse juxta litterae sensum fortia videntur, atque ad confirmandam vitam fidelium aptissima, superior intellectus, id est, evangelica claritate praefulgidus inesse monstrabitur. Ut enim, exempli gratia, unum testimonium ponam: cum legimus historiam sancti Noe, quomodo diluvium, quod impios delevit, mirabiliter cum suis in arca servatus evaserit; patet omnibus in eo quod Deus diligens justitiam, et odio habens iniquitatem, pios noverit de tentatione eripere, impios vero justa districtione punire. Ideoque talis lectio instar vectium imputribilium tabernaculum Domini continet quia mentes fidelium verbis infictae veritatis, ab incursu tentationum praemunit. Verum quasi vectes lignei laminis vestiuntur aureis, cum haec eadem lectio per spiritualem intelligentiam sacratioribus plena mysteriis ostenditur, cum arca Ecclesiam catholicam, aqua diluvii baptismum significare dignoscitur: munda et immunda animalia, spirituales et carnales quosque in Ecclesia: ligna arcae levigata et bituminata, doctores gratia fidei roboratos: corvus de arca egressus nec reversus, eos qui post baptisma ad apostasiam decidunt: ramus olivae per columbam illatus in arcam, eos qui foris quidem, hoc est inter haereticos baptizati sunt: sed quia pinguedinem castitatis habent, per gratiam sancti Spiritus in unitatem catholicam merentur introduci: columba de arca egressa, neque ultra reversa, eos qui carne soluti, ad liberam lucem patriae coelestis pervolant, nequaquam amplius ad labores terrenae peregrinationis redituri. Circumdantur itaque auro vectes lignorum setim, cum firmissima sacrae Scripturae testimonia per interpretationem mysticam his et hujusmodi sensibus coelestibus ac spiritualibus probabunt esse perlucida.
2.7.5
Et eriges tabernaculum juxta exemplum, etc. Exemplum tabernaculi Moysi in monte monstratum est, quia commoratus in secreto cum Domino, vidit sublimem angelicae puritatis et immortalitatis vitam; ad cujus instar, humanam in terra conversationem, in quantum mortalibus imitari possibile fuit, instituere jubebatur, ut cum exemplo eorum mutuae in Deum dilectioni, divinae laudationi, unanimae paci, sincerae castitati, caeterisque hujusmodi virtutibus in terra vacaremus, mereremur et in coelis eorum esse consortes, juxta promissum Domini, dicentis: Illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt, neque ducunt uxores, neque enim ultra mori poterunt; aequales enim sunt angelis et filiis Dei, cum sint filii resurrectionis. Exemplum enim nobis Moyses angelicae conversationis, quam in monte contemplationis vidit, praeceptis legalibus ostendit, per quorum observantiam, et ipsi de terra editi, ad consortium angelorum in coelis pervenire possimus. Exemplum idem nobis vitae perfectioris et beatae retributionis in figura tabernaculi et ministerii sacerdotalis ac Levitici, quod describit, praebuit. Erigitur autem tabernaculum juxta exemplum quod illi in monte monstratum est, quando electi quique ad imitationem angelicae puritatis, quam ipse in occulto contemplari meruit, opus animumque componunt. Hactenus de pariete templi meridiano, septentrionali, et occidentali, prout Dominus dedit, expositum est: in sequentibus autem etiam orientale latus, qualiter sit compositum, monstratur. Sed prius Scriptura de medio pariete, qui sancta sanctorum a priore tabernaculo dividebat, intimandum judicavit.
2.8.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII. De velis et columnis tabernaculi et propitiatorio super arca.
2.8.1
Facies et velum de hyacintho, etc. Velum hoc, quo tabernaculum dividebatur medium, ita positum refert Josephus, ut viginti quidem cubiti longitudinis ad priorem domum, decem vero pertinerent ad secundam. Quod per omnia mensuris templi, quod postea factum est a Salomone, liquet esse conveniens. Quod cum esset sexaginta cubitorum longitudinis, et viginti latitudinis, tertiam longitudinis partem, id est, viginti cubitos ad interiorem domum, hoc est sanctum sanctorum habebat separatam: ita ut longitudo et latitudo ejusdem domus interioris una esset. Sic ergo tabernaculi pars interior longitudinem et latitudinem similem, hoc est denorum habebat cubitorum. Quid autem idem velum figuraliter exprimat, Apostolus ad Hebraeos manifeste declarat, ubi et hoc pariter exponit ad sensum allegoricum: quare in priore quidem tabernaculo semper introirent sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes, in secundo autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offerebat pro sua et populi ignorantia. Velum hoc, coelum interpretatur. Quod autem in priore tabernaculo quotidie per annum introibant cum sacrificiis sacerdotes, super hujus vitae statu edisserit: ubi sancti Domino sine intermissione famulantes, quotidianos suae fragilitatis erratus, sine quibus esse in hac vita nullatenus possunt, quotidianis bonorum operum victimis, quotidianis lacrymarum suarum libaminibus, quasi veri sacerdotes Dei et Christi ejus, expiant. Summum vero sacerdotem, qui semel in anno sancta sanctorum cum sanguine victimarum ingrediebatur, ipsum intelligit esse pontificem magnum, cui dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Qui semel oblatus pro peccatis nostris, ipse sacerdos et hostia per proprium sanguinem in ipsum coelum intravit, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Quod autem idem velum de hyacintho et purpura, et cocco bis tincto, et bisso retorta pulchra varietate contextum est, quis non videat etiam juxta litteram pulchritudini coelestis congruere visionis? Si enim decorem flammasque astrorum, si multifariam nubium speciem, si ipsam irim consideras, mille trahentem varios adverso sole colores, nonne videris tibi multo plures ac pulchriores, quam velo tabernaculi intextae sunt, inditas coelo colorum notare picturas? Quatuor autem columnae, ante quas appensum est hoc velum, coelestium sunt potestates agminum, quatuor virtutibus eximiis praeclarae, de quibus et supra diximus, hoc est fortitudine, temperantia, prudentia et justitia. Quae quidem virtutes aliter in laboribus et aerumnis vitae hujus a nobis, aliter in coelis servantur ab angelis et animabus sanctis. Ibi namque regnantia praesens videtur esse subditum justitiae. Est et hoc immortalis omnino justitiae; nullum bonum Deo praeponere, vel aequare, prudentiae: Deo firmissime cohaerere, fortitudinis: nullo defectu noxio delectari, temperantiae. Hic autem, quod ait justitia in subveniendo miseris, quod prudentia in praecavendis insidiis, quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperantia in coercendis delectationibus pravis, non ibi erit ubi nihil omnino erit mali. Bene autem hae columnae de lignis setim sunt factae, vel quia spiritus angelici incorruptibiles natura et immortales sunt conditi, vel quia absque peccato conditi, intemeratam suae conditionis puritatem semper custodiunt. De quibus apte subditur:
2.8.2
Quae ipsae quidem deauratae erunt, etc. Deauratae quippe sunt columnae, ante quas appenderetur velum; quia positae intra velum coeli virtutes angelorum, summae claritatis sunt gratia vestitae. Capita habent aurea, quia mentem qua reguntur, habent praesentia divinae cognitionis ac visionis illustratam. Habent et bases argenteas; quia omnis eorum natura in hoc, quasi fundamento, specialiter subsistit, ut laudes hymnorum suo Conditori decantet, ut voluntatem ejusdem Conditoris, nobis adhuc in terra peregrinantibus, quasi extra velum positis, suis concivibus narrent. Unde et ipsi de terra congratulantes eorum laudibus sedulo, quasi voce exhortatoria, dicere solemus: Benedicite Dominum, omnes angeli ejus, potentes virtute, qui facitis voluntatem ejus. Auro namque saepe in Scripturis sapientiae splendor, argento nitor ostendi verborum consuevit.
2.8.3
Inseretur autem velum per circulos, etc. Circuli, quod neque initium habere, neque finem videntur, nonnunquam in Scriptura sacra pro aeternitate poni solent. Et apte velum, quo coelum figuratur, per circulos suspensum esse perhibetur; vel quia in aeterno erat consilio Divinitatis, quando mundus crearetur, in quo primum atque eximium locum habet natura coelestis; vel quia ita factum est firmamentum coeli, ut nunquam factura ejus solvatur. Nam quod Dominus ait: Coelum et terra transibunt, de coelo est aethereo accipiendum. De quo Hieremias: Milvus, inquit, in coelo cognoscit tempus suum. Illud namque coelum in judicio igne periturum est, quod in diluvio constat esse perditum; Petro attestante, qui ait: Coeli erant prius et terra, de aqua et per aquam consistentes verbo Dei, per quae ille tunc mundus aqua mundatus periit: coeli autem qui nunc sunt, et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii. Intra hoc velum templi posita est arca testamenti; quia mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, qui solus paternorum est conscius arcanorum, post passionem suam resurrectionemque a mortuis, super coelos coelorum ascendens, sedet ad dexteram Patris. Hoc velo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividuntur; quoniam Ecclesia, quae ex angelis sanctis et hominibus constat, partim adhuc peregrinatur in infimis, partim in aeterna patria regnat in supernis, adhuc cives suos dirimente velo coeli habet ab invicem segregatos.
2.8.4
Pones et propitiatorium super arcam testimonii, etc. Apte propitiatorium super arcam positum esse dicitur; quia ipse mediator Dei et hominum specialiter a Deo Patre donatus est, ut esset propitiatio pro peccatis nostris. Unde etiam Paulus dicit: Jesus Christus, qui mortuus est, imo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
2.8.5
Mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum, etc. Mensa et candelabrum tabernaculi, temporalia Dei beneficia designant, quibus in praesenti reficimur et illuminamur, ut his interim confortati et adjuti crescente gratia meritorum, ad panem angelorum in coelis manducandum, et ad videndam veram mundi lucem intrare valeamus. Quae sunt ambo extra velum; quoniam in hac solummodo vita, vel Scripturis sanctis ac doctoribus, vel caeteris redemptionis nostrae sacramentis opus habemus: in futuro autem saeculo, ubi Dominus palam de Patre annuntiabit nobis, id est palam Patrem ostendet nobis, et ubi, sicut Joannes ait, videbimus eum sicut est; non jam opus erit externo salutis adminiculo, cum inhabitans in electis suis Deus omnipotens interius, sicut lux vitae illustrat, et sicut panis vitae satiat, quos introducens in gaudium regni sui perpetua beatitudine sublimat. Diximus autem supra, quia latus tabernaculi meridianum antiquam Dei plebem significaret, quae prior lucem divinae cognitionis, fervoremque divinae dilectionis accepit: pars vero septentrionalis ejusdem tabernaculi, congregatam de gentibus Ecclesiam, quae diutius in tenebris et in umbra mortis remanserat, indicaret. Unde recta distinctione etiam candelabrum, quod in parte australi collocatur, potest gratiam, quae priori populo data est, insinuare; mensa vero quae in parte aquilonis stabat, ea quae nobis sunt donata, Dei beneficia designare. Recte candelabrum contra mensam positum esse dicitur, quia nimirum Scriptura legis et prophetarum per omnia ad gratiam evangelii respicit; huic videlicet testimonium perhibens, et per hanc se sensu spirituali revelandam esse significans.
2.9.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX. Tentorii in introitu tabernaculi et columnarum ejus descriptio.
2.9.1
Facies et tentorium in introitu tabernaculi, etc. Expleta narratione de velo, quod sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividebat, redit exponere de orientali latere sanctuarii, quod intermisisse ad tempus videbatur, cum caetera ejus latera, australe videlicet, septentrionale, et occidentale, describeret. Tentorium ergo in introitu tabernaculi pulchra colorum varietate contextum, primitivae est decus Ecclesiae, diversis virtutum floribus glorificum: de quibus scribit Lucas: Quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una, et non erat separatio in eis ulla; nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, etc.. Inerat namque ei hyacinthus, quia coelestia cogitare, coelestem in terris vitam ducere solebat. Inerat purpura, quia mori erat parata pro Christo. Inerat coccus bis tinctus; quia Dei et proximi dilectione flagrabat. Inerat et byssus retorta; quia continentia carnis et castitate gaudebat.
2.9.2
Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, etc. Columnae quibus tentorium suspendebatur, sancti sunt doctores, de quibus Lucas consequenter adjungit: Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri. Quorum mens quanto robustius ipsa ad superna erigitur, tanto firmius docendo, et alios ad amorem supernorum sufficit attollere. Sicut enim apostoli et apostolici viri per tabulas possunt recte designari, propter latitudinem vel doctrinam, qua euntes in mundum universum praedicant Evangelium omni creaturae; vel charitas, quam non solum usque ad amicos, sed usque ad diligendos etiam ipsos extendunt inimicos; et orationibus ac beneficiis prosequendos eos, qui se odio habent: ita etiam propter inexpugnabile robur cordis, et intentionem ad coelestia semper erectam, non inconvenienter vocabulo et factura columnarum figurantur, Apostolo attestante, qui ait: Jacobus, Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse. Quae nimirum columnae bene quinque sunt factae propter totidem libros legis, quibus necesse est ut sancti doctores suae verbo praedicationis communiant, et maxime qui primitivam instituere Ecclesiam, quae ex Hebraeorum populo congregata, sola Mosaicae legis auctoritate noverit institui, cum necdum evangelica et apostolica per orbem Scriptura effulgeret. Bene autem eaedem columnae de lignis setim quidem fieri sed auro jubentur operiri, ut insinuentur praedicatores sancti, et infirmitate cordis intus integri, atque in nullo deficientes, et operum claritate forinsecus esse debere conspicui. Vel certe columnae lignorum setim deaurantur, cum iidem doctores fortitudinem suae actionis divino semper adjutorio protegendam docent, cum in omnibus quae faciunt, gloriam Patris, qui est in coelis, requirant; cum in universis quae loquuntur, Christum sonare gaudent, dicentes: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum. De quibus apte subditur:
2.9.3
Quarum erunt capita aurea, et bases aeneae. Aurea quippe capita illum designant, de quo dicit Apostolus: Et omnia constant in ipso, et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium et primogenitus ex mortuis. Neque incongruum videatur per quinque capita columnarum, unum caput Ecclesiae Christum figurari; tot enim fuere capita, quot columnae: quia nimirum idem ipse Dominus Christus omnium sanctorum caput est, in se quidem ipso manens, semper aequalis atque indivisibilis, sed singulis quibusque electis gratiam sui Spiritus pro accipientium capacitate dividens. Unde non solum omni generaliter Ecclesiae, verum etiam specialiter unicuique membrorum ejus, licet illud propheticum cum fiducia proclamare: Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos. Cujus nimirum capitis significantiae convenit apte, quod eadem capita columnarum non deaurata, ut columnae et tabulae, sed aurea fieri jubentur: quia sancti quidem omnes participes sunt facti Spiritus sancti et gratiae coelestis, ipse autem plenus erat gratiae et veritatis: et sicut praecursor suus de illo aiebat: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Pater enim diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Bases autem aeneae, prophetae sunt, quorum attestatione apostolorum sermo confirmatur. Et bene aeneae, vel propter insuperabilem mentis propheticae fiduciam; vel quia sermo eorum, senescente sive transeunte mundo, nulla unquam vetustate potest consumi. Neque enim venit Dominus solvere legem aut prophetas, sed adimplere. Habent enim columnae tabernaculi bases aeneas, habent aurea capita; quia nimirum apostoli et apostolici viri verbis prophetarum in fide sunt confirmati, et ad videndam faciem sui Conditoris supernorum desiderio erecti. Item capita aurea, sed bases habent aeneas; quia quaecunque per Dominum coelesti sibi auctoritate data perceperunt, cuncta haec pridem prophetico eloquio praedicta esse sacramenta didicerunt. Sane, quia de orientali plaga loquimur, videtur opportunum commemorare aliqua de expositione vectis illius singularis, quem ab angulo tabularum ad angulum usque parietis alterius porrectum esse, ac totam parietum constantiam, ne vi et impulsu procellarum concuti, atque huc et illuc posset inflecti, continere jam diximus. Scriptum est in sequentibus sacrae historiae, ubi omnia quae Dominus imperaverat, Moyses explevisse narratur.
2.10
LIBER SECUNDUS. CAPUT X. Vectis qui ab angulo usque ad angulum perveniebat.
2.10
... Vectem alium, qui per medias tabulas, etc. Hic ergo vectis a prima tabularum summitate usque ad alterius lateris summitatem, per decem cubitos latitudinis tabernaculi protentus esse credendus est, capite utroque firmiter tabulis impositus, ut per hoc et ea tabernaculi plaga, quae non tabulis, sed columnis constabat, non minus fixa quam caeterae, vento licet impellente, persisteret. Cujus vecti si etiam sacramentum scire desideras, ipsum absque omni ambiguitate Redemptorem nostrum figurate denuntiat: qui quasi ab angulo usque ad angulum pervenit; quia a plebe Judaica, quam prius elegit, sese ad salvandam etiam gentium multitudinem propitiatus extendit. Unde merito, sicut in prophetis lapis angularis, ita etiam in lege vectis angularis potest recte nuncupari. Lapis videlicet angularis, propter templum, quod de lapidibus vivis Deo construitur; vectis vero angularis, propter tabernaculum, quod ei de lignis imputribilibus, hoc est de animabus electorum corruptionis labe carentibus aedificatur.
2.11.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI. Altaris holocausti et vasorum ejus descriptio.
2.11.1
Facies et altare de lignis setim, etc. Hoc altare, quod proprie holocausti vocabatur, corda electorum designat, quae ad offerenda Deo sacrificia bonorum operum ipsius sunt dono consecrata. Quod apte de lignis setim fieri praecipitur; quia munda et incorrupta decet esse corda et corpora in quibus Spiritus Dei habitet. Habet quinque cubitos longitudinis, et totidem latitudinis, cum fidelis quisque omnes sui corporis sensus in longitudine patientiae et in latitudine charitatis exercere satagit: ut in omni suo visu, auditu, gustu, olfactu, et tactu, semper se divino meminerit mancipatum esse servitio; juxta illud Apostoli, Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Habet et tres cubitos altitudinis, cum eadem corda electorum per fidem, spem et charitatem ad coelestia tendunt.
2.11.2
Cornua autem per quatuor angulos, etc. Quatuor angulos habet altare holocausti, quia per quatuor mundi plagas sancta dilatatur Ecclesia, quae propter unum cor et animam unam totius credentium multitudinis recte factura unius designatur altaris: ex quo videlicet altari cornua fiunt quatuor, cum quatuor virtutibus saepe ante dictis justorum corda muniuntur. De quibus in laude sapientiae dicitur: Sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam et virtutem; quibus utilius nihil est in vita hominis. Haec cornua ex ipso altari producuntur, cum munimenta virtutum fideles non specie tenus, et ad faciem hominum ostentant, sed ex intima sui cordis radice Deo teste generant. Cornua sunt quatuor per quatuor angulos altaris, cum in omnibus mundi terminis Ecclesia, virtutum potentia spirituali cunctis hostium insidiis inviolabilis persistit, imo ipsa cunctis se impugnantibus fortior efficitur. Quod videlicet altare operietur aere, cum virtus coepta fidelium perseveranter usque ad finem firma tenetur; quia enim aeris metallum longo solet tempore incorruptibile durare, recte per hoc virtus valet perseverantiae designari. Si quem vero movet juxta litteram, quomodo ligna altaris tanto igne vicino incombusta permanere potuerint, accipiat beati Hieronymi de hac quaestione responsum. Altaris, inquit, ligna, quae de lignis paradisi sunt, non cremantur igne vicino, sed puriora redduntur. Nec mirum hoc de sanctuario et interioribus templi, et altari thymiamatis credere, cum etiam amianton, quod ligni genus est, vel ligni habens similitudinem, quanto plus arserit, tanto mundius inveniatur.
2.11.3
Faciesque in usus ejus lebetas, ad suscipiendos cineres, etc. Vasa altaris diversa, vel diversas fidelium personas, vel certe multifarias ipsorum actiones, sive cogitationes in famulatum sui Conditoris dispositas accipere debemus. Et quidem primo lebetas, ad suscipiendos cineres, facere praecipitur. Cinis autem hostiarum, quod in magno mysterio debeat accipi, testatur cinis vitulae rufae aspersus; qui etiam, Apostolo teste, inquinatos sanctificabat ad emundationem carnis; in quo ipse praefiguratum intelligit sacramentum Dominicae passionis. Tempus autem et acceptionem passionis Christi designat cinis cremata, quae nos in perpetuum purificans salvat. Ergo crematio vitulae rufae ipsum, qui ad emundationem immundorum servabatur, mysterium jam completae ejusdem passionis, quo nos quotidie a peccatis nostris expiamur, insinuat. Quia ergo omnia sacrificia et victimae quae incendebantur in altari, vel passionem Domini, vel devotionem sanctorum ejus flamma charitatis ardentem, figurate denuntiant; merito cinis holocaustorum, vel consummationem dominicae passionis, vel certe perfectionem exprimit virtutis justorum; cum toti in Dei servitium per ignem sancti Spiritus oblati, ipsa jam bona opera finire, et ad percipienda operum praemia in aeternam vitam rapi meruerunt. Quod ut manifestius fiat, videamus quid de cineribus holocausti Moyses dicat: Haec est, inquit, lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane. Ignis ex eodem altari erit. Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis. Tollensque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis efferet eos extra castra; et in loco mundissimo, usque ad favillam consumi faciet. Ignis autem in altari semper ardebit. Holocaustum ergo cremabitur in altari, cum in corde cujuscunque electi, qui seipsum totum, et carne videlicet et corde, Deo voverat, opus bonum fervente charitatis igne patratur. Quod tota fit nocte usque mane, cum quis toto vitae hujus tempore, usque dum raptus e corpore, futuri mane saeculi videre meruerit, bonis insistere non cessat operibus. Ignis ex eodem altari erit; quia illa solum charitate, quam Ecclesiae suae Dominus per Spiritum sanctum tribuit, ardere debemus. Denique filii Aaron, quia ignem alienum Domino offerre, et non eum qui semel de coelo datus est, voluerunt, mox igne coelesti perempti sunt; quia nimirum quicunque opera coelestia non coelestis intentione mercedis, sed temporalis intuitu favoris, aut commodi faciunt, sententia irae coelestis feriuntur. Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis: sacerdos qui offert holocaustum, Dominus est: quia in nobis ipse ignem suae charitatis accendere, ac per hunc hostias bonae nostrae actionis sibimet acceptabiles facere consuevit. Et haec faciens vestitur lineis indumentis; quia ut nos ad opera virtutum excitet, exempla nobis suae incarnationis, passionis et mortis proponit, quae per linum significari posse saepius dictum est. Tollit autem idem sacerdos cineres, quos vorax ignis exussit, et ponit juxta altare, cum Dominus finem laboriosis operibus imponit, neque justos de hac vita raptos ultra pro vita aeterna certare, sed coronam justitiae in vita aeterna jubet accipere. Ponens etenim cineres juxta altare, spoliabitur prioribus vestimentis, cum ad memoriam justis, quae fecerunt bona, reducens, non eis amplius habitum suae passionis imitandum ostendit; sed induitur aliis vestimentis, illis videlicet de quibus in Evangelio dicit ipse: Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere; id est, ad aeternam se remunerationem praeparabit, et illos in aeterna facit quiete refoveri. Indutus vero aliis vestimentis efferet cineres extra castra, cum paratus ad remunerandum laborem electorum suorum Dominus, quidquid boni gesserant, jam in illa facit vita videri hinc ablatum. Nec ab re est loco extra castra posito vitae perpetis ingressum figurari, cum et Dominus dicat: Per me si quis intraverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Et Psalmista: Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum: introitum videlicet, in hanc Ecclesiae vitam; exitum vero, in illam ubi pascua inveniuntur aeternae satietatis. Non ergo inepte locum extra castra positum, in illa intelligimus vita, praesertim cum ibi locus mundissimus esse dicatur, quod in hac vita fieri nullatenus posse perspicuum est. Locus ergo mundissimus extra castra, ipse est animus justorum ex hac vita sublatorum, et in alia vita gaudentium. In quo videlicet loco cinis holocausti usque ad favillam consumitur, cum ita ubi operum bonorum merces redditur, ut labor omnis ad integrum consummatur; juxta illud Apocalypsis sancti Joannis, qui cum de retributione praemiorum dixisset: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus ejus erunt, et ipse Dominus cum eis erit eorum Deus; continuo de abolitione laborum omnium subjecit, atque ait: Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor: neque dolor erit, quia prima abierunt. Et quia cessante operum labore bonorum, ipsa charitas, per quam operabantur, nunquam cessabit, imo flagrantior exardescet, cum ipse, quem diligimus, in aeternum videbitur: recte subditur, Ignis autem in altari semper ardebit. Et paulo post, Ignis est iste perpetuus, qui nunquam deficiet de altari. Consummato ergo usque ad favillam holocausto, ignis nunquam de altari deficiet; quia, absumpto perfecte omni genere laborandi, sola charitas perpetuo et nunquam exstinguenda flagrabit. Haec de lege holocausti latius diximus propter lebetas altaris, qui ad suscipiendos cineres hostiarum fieri jubebantur. Lebetes ergo cineres sanctos suscipiunt, cum fideles quique, vel exempla ac sacramenta Dominicae passionis, ad custodiam sui pia mente retractant, vel certe exitum praecedentium justorum diligenter aspiciunt, qui magnis pro Domino elaboratis agonibus, nunc cursu consummato, de percepto jam bravio sine fine laetantur, quatenus consideratis majorum virtutibus, et ipsi magni fieri possint, juxta praeceptum Apostoli, dicentis: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Post lebetas autem, forcipes atque fuscinulae, et ignium receptacula fieri sunt jussa. Forcipes ad emendandum altaris ignem fieri debere credendum est. Unde per eos recte sancti praedicatores designantur, qui ignem in nobis charitatis, quasi in altari Dei, accendere suis exhortationibus solent. Namque hi velut gemino dente forcipes, ad hunc ignem accendendum titiones in altari componunt: quando consonis utriusque Testamenti nos paginis instituunt, et eloquia veritatis in nostro corde, quibus amplius ad aeternorum desideria inflammentur, collocant. Vel certe forcipe, duplici videlicet ferramento, sacerdotes ignem altaris emendant, cum in omnibus quae docent praedicatores sancti, virtutem nobis geminae charitatis infundere, et hujus gratia nos ardere simul et lucere praecipiunt. Fuscinulae, quae Graece vocantur creagrae, ad hoc in ministerio habebantur altaris, ut carnes victimarum per eos de caldariis coctae proferrentur, atque ad esum eorum qui his erant reficiendi afferrentur. Quarum usus aeque sanctorum praedicatorum figurae congruit, quorum ministerii est animas fidelium verbo fidei reficere, et juxta regulam apostolicae discretionis, rudibus adhuc discipulis rationabile, et sine dolo lac doctrinae simplicis adhibere, perfectioribus autem solidum cibum doctrinae sublimioris ministrare. Quicunque enim sacramenta Christi summatim agnoscere, atque ad imitationem suscipere norunt, hi quasi carnibus hostiae salutaris refecti satiantur. Et quia doctorum est spiritualium, quae cuique personae mysteria audienda committant, solertissime discernere; recte fuscinulas facere jubebatur sacerdotibus Moyses, quibus carnes hostiarum, prout oportuerit, componant, et alia quidem hominibus, sed mundis edenda offerrent, alia vero altaris ignibus consumenda relinquant: quia sunt in verbis Dei nonnulla, quae nostrae humilitati revelare, ad nostrae epulas refectionis concedere dignatus est: sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti Spiritus solummodo scientiae pateant, nostrae vero capacitatis per omnia mensuram transcendant. Porro ignium receptacula ad hoc deputata sunt, ut per haec ignis sanctus ab altari holocausti ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum ponendum deferretur; quae et ipsa patenter figuram tenent doctorum, qui tanquam ignem de altari holocaustorum ad altare deferunt incensi, cum suos docent auditores de virtute semper ad virtutem proficere, meritisque crescentibus paulatim ad altiora et interiora divinae visionis arcana penetrare. Sed et omnes qui ferventia pietate corda proximorum videntes imitari festinant, quasi receptacula ignium fiunt; quia flammam coelestis sacrificii, quam in fraternis conspiciunt, in suis quoque accendere mentibus satagunt. Quae nimirum cuncta ex aere vasa fiunt, cum devotio fidelium perseveranter divinis curat obsecundare praeceptis; vel certe cum hoc, quod ipsa recte agit, proximis quoque agendum clara voce sedulae exhortationis insonat, aeternamque nonnunquam, ut saepius dictum est, et propter diuturnitatem suae incorruptibilitatis, perseverantiam mentis fidelium, et propter claritatem soni voce solet designare doctorum.
2.12.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII. Craticulae altaris holocausti, annulorum ac vestium descriptio.
2.12.1
Craticulam quoque in modum retis aeneam, etc. Altare quidem totum cavum fieri praeceptum est, ut in sequentibus manifestius edocetur. Sed in medio sui habens craticulam per totum, in modum retis distinctam, in qua victimarum carnes comburendae imponerentur; et subter eam arulam, in qua compositis lignis arderet ignis, semper ad devoranda superposita holocausta paratus. Erat enim contra arulam ostium in pariete altaris orientalis, unde vel ligna ad alendum ignem immitti, vel carbones et cineres possent egeri, quomodo in pictura Cassiodori senatoris, cujus ipse in expositione Psalmorum meminit, expressum vidimus: in qua etiam utrique altari, et holocausti videlicet et incensi, pedes quatuor fecit. Quod utrumque eum, sicut et tabernaculi et templi positionem, a doctoribus Judaeorum didicisse putamus. Habet ergo altare Dei medio sui craticulam, ad suscipienda holocausta paratam; quia praeparant electi locum Domino in intimo sui cordis affectu, ubi devotas ei cogitationes collocent. Habet arulam subter craticulam, in qua ligna et ignem holocaustorum suscipiat; quia eadem ipsa electorum corda receptaculum in se praeparant auditui verborum coelestium, quibus calefacti, imo et inflammati per donum sancti Spiritus, grata Deo referant vota cogitationum piarum. Ligna namque arulae altaris sacerdos imponit, cum doctor quisque desiderantibus atque inhianter quaerentibus fidelium mentibus sanctarum testimonia Scripturarum, quibus amplius in fide ac dilectione confirmentur, ingerit. Addit et ignem lignis, cum intellectum verbi atque efficaciam piae operationis a Deo quaerendam edocet. Ardentque ligna in altari, cum charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Atque hoc igni superpositum consumitur holocaustum, cum universa quae bene agere disposuimus, donante gratia sancti Spiritus, per virtutem dilectionis Deo acceptabilia redduntur. Unde bene craticula, quae holocausta gerat, instar retis fieri praecipitur: quo per crebras illius aperturas ignis suppositus, ad consumendas omnes hostiarum partes libere penetret. Sic etenim et omnino necesse est, ut nequaquam obduremus corda nostra, neque obseramus more Pelagianorum adversus gratiam Dei; sed diligenter aperiamus ea, et quasi plurimis simul patefactis januis seduli deprecemur; ut per omnia quae inchoamus, vel agere desideramus bona, quasi per singula victimarum ejus frusta, sua nos misericordia illustrare, et in amorem ipse suum accendere dignetur. Namque Pelagiani, qui sine gratia Dei se aliquid boni perficere posse praesumunt, non in altari sui cordis maculosam instar retis craticulam igni sacro superponunt; sed quasi parietem potius solidum inter se et ignem sancti Spiritus, ne quando in dilectione calefiant, interponunt. Quatuor autem annuli aenei, qui per totidem annulos altaris fieri jubentur, quatuor sunt Evangeliorum libri, qui apte annulis assimilantur, quia perpetuam auditoribus suis coronam vitae promittunt. Apte aenei sunt; quia in omnem terram exivit sonus eorum. Apte per quatuor angulos altaris positi, ut Ecclesiam fidelium per omnes mundi plagas diffusam, verbo fidei et veritatis confirment. Apte subter arulam altaris infixi, ut animos humilium munimine suae consolationis allevent.
2.12.2
Facies et vectes altaris ae lignis setim duos, etc. Vectes quibus altare portabatur, doctores sunt, qui sanctam Ecclesiam quasi portare solent, dum fidem ac sacramenta veritatis, vel eis qui nesciebant praedicantes, vel in eis qui jam noverant et acceperant confirmantes, roborant. Qui quoniam non sua praedicant, sed ea quae sunt Jesu Christi, non doctas fabulas secuti, sed cognitam coelesti oraculo virtutem Domini nostri mundo notam faciunt. Apte vectes, ut portare queant altare, mittuntur in circulos; vectibus namque altare Domini per circulos portare, est sanctis doctoribus corda fidelium per verba evangelii, quae nec coelo et terra transeuntibus praeteribunt, exhortando erigere. Duo sunt autem vectes, ut utrique populo, et Judaeo videlicet et gentili, verbum praedicetur. Quod ipsum sequentibus quoque verbis astruitur, cum subinfertur:
2.12.3
Eruntque ex utroque latere altaris, etc. Erunt enim doctores, qui Judaeam; erunt qui gentilitatem in unam eamdemque fidei gratiam consono ore et opere advocent. Vel certe ex utroque latere altaris ad portandum erunt vectes, cum mentes fidelium sancti praedicatores, et in prosperis et in adversis, inconcussam tenere virtutum constantiam docent, ne aut haec blandiendo extollant, aut illa terrendo conturbent.
2.12.4
Non solidum, sed inane et cavum, etc. Idcirco altare non solidum, sed inane et cavum fieri praeceptum est, ut copiosum haberet locum, ubi vel ignem sacrosanctum, et ligna ad ignem, vel holocausta quae igne erant consumenda, reciperet. In cujus exemplum, et tu, si vis esse altare Dei, exinani teipsum, et evacua ab omni contagione rerum mundanarum, quatenus in te ligna verborum coelestium et hostiae virtutum locum possint habere sufficientem. Capiasque flammam sancti Spiritus, qua eadem hostiae Domino consecrentur, et ad finem perfectionis firmum producantur. Ubi apte in conclusione subjungitur:
2.12.5
Sicut tibi in monte monstratum est. Nam cuncta quae nobis mystice in altaris et tabernaculi totius constructione facienda signavit Moyses, prius in illa coelesti conversatione, in qua cum Domino diebus quadraginta permansit, facta a supernis civibus indefessa et perenni observatione cernebat. Neque enim dubitandum est, eum potuisse ante solium Dei videre altare illud sacrosanctum quod videre meruit Esaias, vivis carbonibus internae charitatis plenissimum videre, et forcipes sanctos; quos idem vidit propheta, et quorum uno tulerat angelus carbonem de altari, quo ejus labia purgaret ejusdemque gratia Spiritus, quo angeli inflammantur ad amandum semper Deum in coelis, et hominibus in terra, et dimittuntur peccata, et virtutum dona conceduntur. Itaque altare cavum et inane fieri jubetur, sicut Moysi in monte monstratum est; quia sicut angeli ac spiritus justorum in coelis vacui a peccatis, et pleni sunt pietatis ac justitiae, ita et nos in terra pro modulo nostro declinare a malo, et facere bonum debemus. Quod ipsum sicut exhortationibus apertis verbis coelestis, ita et mysticis tabernaculi ac vasorum et caeremoniarum ejus figuris semper agere docemur.
2.13.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII. Atrium et vasa tabernaculi.
2.13.1
Facies et atrium tabernaculi, etc. Sicut et sancta sanctorum eam, quae in coelis est, sanctae Ecclesiae partem designant, et prius tabernaculum perfectam fidelium vitam, in hoc duntaxat saeculo commorantium typice denuntiat; ita atrium tabernaculi, quod exterius erat, prima incipientium rudimenta demonstrat. Unde bene tentoria ejusdem atrii de bysso retorta erant facta; quia prima incipientibus cura impendenda est, ut illecebras carnis simul, et spiritus refrenent, juxta illud Apostoli, quod de filiis adoptionis loquens adjecit: Has igitur habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis est spiritus. Byssus namque, ut saepius commemoratum est, de terra viridis nascitur, sed eruta de terra siccatur, contunditur, coquitur, torquetur, ac magno et longo exercitio, ad candidum de viridi producitur colorem; sic et caro nostra, ut ad virtutem decoremque castitatis perveniat, arctis se necesse est jejuniorum orationibus, vigiliarum et totius continentiae laboribus subigat, quibus naturales et velut ingenitas ejus delectationes exsiccare, atque ad eam, quam desideramus, dignitatem virtutis accendere queamus. Retorquetur autem byssus, ne facile possit dissolvi, cum non solum luxuria carnis restringitur, verum etiam tota ejus memoria ab intimo corde radicitus evellitur.
2.13.2
Centum cubitos unum latus tenebit in longitudine, etc. Constat numerum centenarium, qui in computo digitorum de laeva transfertur in dexteram, nonnunquam in Scripturis vitae coelestis habere figuram, quae sicut dextera laevae, ita merito praefertur vitae praesenti. Cujus nimirum numeri frequens in divinis litteris mysterium reperitur. Aedificationem arcae Noe centesimo anno complevit; quia sanctam Ecclesiam, quam in hac interim vita aedificat Dominus, in futura perficit. Abrahae centenario filius promissionis nascitur Isaac; quia nimirum benedictio haereditatis, quae in semine ejus omnibus familiis terrae promittitur, in futura et coelesti patria reddetur. Centum annos peregrinatur ipse in terra repromissionis; quia qui filii Abrahae per fidem efficimur, in spe supernae haereditatis debemus peregrinam in praesenti Ecclesia ducere vitam. Sevit itaque Isaac in Geraris, quod interpretatur incolatus, et invenit in ipso anno centuplum; quia quaecunque filii promissionis in hac vita peregrinantes bona operamur, mox egressi de corpore in coelesti vita recipimus. In qua figura et semen evangelici sermonis, quod in terram bonam cecidit, exortum fecit fructum centuplum, et qui temporalia bona propter Christum et propter Evangelium relinquit, centuplum accipit in praesenti, et in saeculo futuro vitam aeternam, id est, gaudium fraternae societatis nunc in spe vitae coelestis, et tunc in seipsum vitam regni coelestis. Centum ergo cubitos habet latus tabernaculi in longum; quia universi quique ad membra Ecclesiae pertinent, necesse est pro aeterna in coelis vita, laborem in se patientiae et continentiae temporalis assumant. Columnae autem quibus haec tentoria suspenduntur in altum, doctores sunt sancti, qui suorum corda auditorum a terrestribus contagiis extracta, ad coelestia desideranda sustollunt. Et haec quasi vestem Domini diligenter extendunt, ne quid in his esse duplicitatis valeat; sed simplici ac munda intentione coram Domino velut tentoria byssina niteant. Quae videlicet columnae aeneae fuere, sed argento vestitae, ut in sequentibus manifestius dicitur. Aeneae quidem, propter perseverantiam virtutis, sive propter sonum ipsius praedicationis. Argento autem vestitae, quia non aliud quam verbum Dei sonant. Cujus saepe claritas argento figuratur, non aliud vivendo in actibus, quam observantiam divinorum monstrant eloquiorum. Non solum inargentatae erant, sed et capita tota habebant argentea; quod proprie doctorum est, totos se verbis sacrae Scripturae subjicere, hisque animum corpusque meditando, praedicando, operando mancipare. Sicut enim membra nostra sine capite subsistere ac vivere nequeunt, sic eloquia divina illi suam vitam aestimantes, nunquam haec obediendo portare, et semet humiliando exaltare desistunt. Quid autem in basibus columnarum aeneis aptius, quam initium sapientiae, timorem Dei debemus intelligere? De quo et filius Sirach ait: Radix sapientiae est timere Deum. Ubi et pulchre subjunxit, Rami enim illius longaevi; quia nimirum germina virtutum multifaria, quae timore Dei tanquam opus, et caelaturae columnarum de basibus prodeunt, nunquam fructu suae mercedis carebunt. Quare autem viginti fuerint columnae in uno latere atrii, supra jam expositum est, ubi ejusdem numeri tabulae in uno latere tabernaculi sunt fieri praeceptae.
2.13.3
Similiter in latere aquilonis per longum erant tentoria centum cubitorum, etc. Eadem de latere aquilonis repetuntur, quae jam de latere australi erant praemissa; quia utriusque Testamenti praecones consono nos ore ad coelestia erigunt; tametsi caeremonias sacramentorum habuerint pro temporum ratione differentes, imo hoc in tempore Novi Testamenti, quicunque de utroque populo ad salutem pertingunt, non solum eamdem fidem, confessionem, et operationem, sed et sacramenta habent eadem in emundationem peccatorum, et perceptionem vitae coelestis, in gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
2.13.4
In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, etc. Latitudo atrii, quae ad occasum respicit solis, ubi terminato labore diurno noctis sopor, et gratia succedit, merito tempus significat illud, quando cessante post mortem vita actuali, quies electorum et merces aeterna sequitur. Denique illi qui in vinea summi patris familias operabantur, cum sero esset factum, praemia sui percepere laboris; quia nimirum singuli quique justorum cum ad hujus finem vitae perveniunt, tum verae ingressum vitae sortiuntur. Unde in Apocalypsi Joannes: Audivi vocem de coelo dicentem: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Propter quam requiem recte occidentale latus atrii tentoria habebat per quinquaginta cubitos, et columnas decem; quinquagenarius namque numerus consuete annum significat in lege quinquagesimum, qui libertati, qui et remissioni totus erat consecratus, propter quod et jubilens vocari praeceptus est. Jobel namque dimittens aut mutatus interpretatur. Denarium quoque numerum constat eadem superna praemia designare, ubi humana natura in utraque sua substantia immortaliter sublevata, in divinae praesentia visionis laetatur. Deus namque trinitas est. Corpus nostrum ex quatuor elementis subsistit. Interior homo noster ternario numero comprehenditur, cum ex toto corde, tota anima, tota virtute Deum diligere jubemur. Et cum quatuor nostra visioni sanctae Trinitatis in aeternum junguntur, juxta illud Psalmistae: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est( Psalm. LXXII), hoc est, utique denarium, quod cultores dominicae vineae, consummatis diei laboribus, pro mercede accipiunt: quia ergo nobis sancti praedicatores, finita hac vita, praesentiam nostri Conditoris, et requiem promittunt aeternam; his quoque promissis desideria nostra ab appetitu infimorum ad coelestia quaerenda erigunt, quasi in occidentali latere atrii tentoria quinquaginta cubitorum longitudinis, decem columnae sublevantes extollunt.
2.13.5
In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, etc. Ea latitudo atrii, quae ad orientem respicit, primordium bonae nostrae conversationis, quae a fide incipit, significat. Quae propter primam coelestis gratiae perceptionem recte ad orientem respicere dicitur, juxta illud beati Zachariae: Visitavit nos oriens ex alto: illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. In qua nimirum plaga quinquaginta erunt cubiti; quia in ipso mox ingressu conversionis, omnes qui catechizantur, remissionem peccatorum et requiem sperare docentur aeternam. Nam et quinquagenarius numerus ad remissionem peccatorum pertinet. Unde et in psalmo ejusdem numeri, poenitentia, confessio, et remissio descripta est peccatorum; ita ut is qui Domino peccaverat, et malum coram eo fecerat, cognoscendo ipse iniquitatem suam, ablutus sit ab eo cui peccaverat, et super nivem dealbatus, rursumque laetitiam salutaris Dei, hoc est, Domini Jesu, quem offenderat, receperit, et Spiritu illius principali, ne ultra labi posset, confortatus fuerit. Itaque orientalis atrii latitudo quinquaginta habet cubitos, cum prima fidei confessio remissione peccatorum, et spe futurae in Christo quietis gaudet ac pacis. Denique in symbolo apostolorum confitemur nos credere sanctam Ecclesiam, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem. Quod universalis synodus Patrum sequentium plenius exprimi voluit, dicens: Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum; spero resurrectionem mortuorum, et vitam futuri saeculi. Quinquaginta ergo cubitis plagae orientalis generaliter initia credentium designantur, qui in remissionem peccatorum et spem futurae beatitudinis celebrantur. Quorum tamen continuo alia specialis distinctio subinfertur, quae ad unum eumdemque finem bene considerata refertur. Sequitur enim:
2.13.6
In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, etc. Quindecim namque, quae septenario numero et octogenario constant, recte gaudia designant vitae aeternae, quae a sabbatismo incipiens animarum, in resurrectione corporum perficitur. Nam Dominus septima sabbati requiescens in monumento, octava, id est, post septimum sabbati, resurrexit a mortuis. Quod autem in latere quindecim cubitorum columnae tres cum basibus totidem, sanctos designant praedicatores, fide, spe et charitate praeeminentes, mentemque suam in stabilitate timoris Dei firmissime collocantes. Ingressurus quoque atrium tabernaculi, habes ab utroque latere tentoria cubitorum quindecim ternis suspensa columnis; quia quicunque sanctam ingressurus Ecclesiam, sacramenta fidei discere proposuerit, sive ad Synagogam, seu ad Ecclesiam gentium intuitum mentis converterit, in utraque portione fidelium doctores inveniet fide fortes, spe sublimes, charitate ferventes, in timore Domini fundatos, auditoribus suis requiem animarum beatarum, ac resurrectionem immortalium promittere corporum. Qui velut tentoria de bysso retorta in se suspendunt, cum eosdem auditores exemplo sui docent, quae sursum sunt quaerere, non quae super terram, integrumque spiritum suum, et animam et corpus sine querela in diem Domini custodire.
2.13.7
In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti, etc. In introitu atrii quatuor sunt columnae; quia non nisi per fidem et sacramenta Evangelii, quae quatuor libris continentur, unitatem sanctae Ecclesiae quis ingredi poterit. Unde pulcher in ipsa Ecclesia mos antiquitus inolevit, ut his qui catechizandi, et Christianis sunt sacramentis initiandi, quatuor Evangeliorum principia recitentur, ac de figuris et ordine eorum in apertione aurium suarum solerter erudiantur; quo sciant exinde ac meminerint, qui et quot sint libri, quorum verbis maxime in fide veritatis debeant erudiri. In quo introitu tentorium quoque fieri cubitorum viginti praecipitur, qui est numerus idem quaternarius quinquies ductus. Quinque autem sunt notissimi corporis nostri sensus; visus, videlicet, auditus, gustus, olfactus, et tactus. Bene ergo in introitu atrii tentorium viginti cubitorum in quatuor columnis suspenditur; quia omnes qui sanctam Ecclesiam intrant, ad regulam Evangeliorum fidem suam pariter et actus componere debent; ut continentes ab illecebris carnalibus cunctos sui corporis sensus divinis subigant imperiis. Non solum enim hoc tentorium quatuor columnis sublevatur, sed et ipsum in longitudine sua quinarium numerum per quatuor multiplicatum habet, cum quilibet humiles ac pii auditores ad fidem invenientes, non solum Evangelii verbis imbuti, verum etiam evangelicam ipsi agere vitam desiderantes, cunctos sui corporis sensus in obedientiam charitatis expendunt. Recte autem hoc in introitu atrii tentorium, non sicut in reliquo atrio, de bysso retorta, sed de quatuor fit coloribus nobilissimis, hyacintho scilicet et purpura, coccoque bis tincto ab ipsa bysso retorta, opere plumarii; quia pulchra quidem his, qui catechizantur, Ecclesiae facies exterius fulget, sed multo praeclarior ejus dignitas ac virtus apparebit his qui eam per sacramentum baptismatis ingredi merentur. Nemo enim repente fit summus, sed gradatim necesse est a minoribus ad perfectiora tendamus. Diximus autem saepius quod hyacinthus spem coelestium bonorum, purpura tolerantiam temporalium malorum, coccus bis tinctus ardorem perfectae dilectionis, byssus retorta refrenationem carnalis delectationis significet. Qui videlicet colores opere plumarii sunt invicem variati; cum unaquaeque virtus fidelium vicinarum sibi virtutum societate, et velut quadam consanguinitate amplius clarescit. Quamvis etiam singuli colores praefati singulis electorum possint convenire personis; quia enim aliquis altius coelestia speculari meretur, hyacinthus est; alter, quia plura propter justitiam patitur, purpura est. Hic qui a ferventiore in Deum et proximum dilectione flammescit, coccus bis tinctus est. Ille qui specialiter integritate carnis virginalis albet, byssus retorta est. Et cum justi in una eademque fide et pietate evangelica de suis alterutrum virtutibus congaudent, quasi introitum atrii Domini tentorium decorant, pulchra variantium colorem diversitate contextum.
2.13.8
Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti laminis, etc. Diligentius ea quae dixerat, inculcat; ut sedulo lectorem admoneat, neminem inter doctores veritatis, columnas videlicet atrii coelestis, posse computari; qui non instar aeris invincibilem inter adversa patientiam habere didicerit, non se coelestium et observantia et annuntiatione verborum undique, velut argenti laminis munire atque exornare curaverit, non se omni subjectione praeceptis divinis, quasi argenteo capiti supponere studuerit; non in timore Dei, velut aenea basi constiterit.
2.13.9
In longitudine occupabit atrium cubitos centum, etc. Centum cubitos longitudinis habet Ecclesia; quia ulnas suas elevat ad bona opera, propter vitam aeternam. Quinquaginta latitudinis; quia requiem sperat sempiternam in gratia Spiritus sancti; quae quinquagenario numero voluit designari, cum Pentecosten, id est, quinquagesimum Paschalis festivitatis diem, suo adventu consecrare dignatus est. Altitudo quinque cubitorum erit juxta numerum sensuum corporis nostri; quia tunc recipiet unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum, sive malum. Sed in atrio domus Domini eorum solummodo figura exprimitur, qui bonum in corpore fecerunt, pro quo in requiem vitae perpetuis merentur introduci; qui nunc in operibus justitiae quae casto et corpore et corde agunt, quasi byssus retorta nitent, et tunc in eodem corpore immortalitatis gloria sublimato, perceptis in aeternum justitiae praemiis laetantur. At in evangelica parabola utriusque simul partis mentio est, ubi quinque virgines, quae cum operibus lucis ad sponsum venerant, statim cum eo ad nuptias intrant; quinque aliae, quae opera castitatis non casto animo exercuerant, repulsae cum suis tenebris, procul a regni januis ejiciuntur. Quinque enim erant et quinque, quia utraque secundum ea quae in carne gesserat, judicatae sunt. Tota ergo longitudo et latitudo atrii per centenos et quinquagenos cubitos distenta est. Quinque habet cubitos altitudinis; quia necesse est, ut qui promissionem habemus quietis et patriae coelestis, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus; nec solum ab inquinamento mundemus, sed et perficiamus sanctificationem in timore Dei; quatenus apparente hora promissae retributionis, non solum spiritu, verum etiam in carne laetari mereamur in amore Dei. Propter quam utriusque nostrae substantiae, hoc est et animae et carnis, emundationem in timore Dei, subsequenter hoc quod et supra dictum erat, ut diligentius memoriae commendetur, repetitur: Fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. Ac deinde subjungitur:
2.13.10
Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus ejus, etc. Vasa tabernaculi in omnes usus ejus et caeremonias praeparata, homines sunt Ecclesiae in diversis meritis gradibusque Domino servientes; quae vasa cuncta fieri jubentur aenea, illius nimirum, ut saepe dictum est, figura mysterii; ut si quis pulsatur adversis, perseveret in finem, nec promissam sibi salutem desidia perdat; sive, ut fidem quam didicit, etiam inimicis obluctantibus palam confiteri non metuat, sed et amicis dona, quae percepit, sedulus insonare meminerit. Aes namque sonorum, et naturae diu durabilis est. Paxilli autem, quos dicit, tabernaculi sive atrii, ad hoc erant facti, ut infixi columnarum summitatibus foris eminerent, et impositis sibi velorum sive tentoriorum funibus, sic ea levantes, a terra suspenderent. Quorum factura et positione non absurde ipsa doctorum potest lingua designari, quae praedicando audientium corda tangit, ac tangendo sublevat. Funibus et enim solet aliquoties Scriptura sacra designari. Unde scriptum est: Funiculus triplex difficile rumpitur. Quia nimirum Scriptura, quae historico, allegorico, morali consuevit sensu interperetari, nulla haereticorum sive paganorum valet perversitate corrumpi. Ipsa autem tentoria sive vela, ut recipere funes possent, habebant necesse est in superioribus suis ansas, sive circulos, quibus iidem funes immitterentur. Et tu, si vis tentorium Dei fieri, praepara in corde tuo receptaculum sermonibus ejus, quo possis ad superna suspendi. Imponantur vero paxillis columnarum funes tentoriorum, ut sic expansa, atque in altum elata, pulchritudinem tabernaculi compleant. Committant sancti praedicatores fidelium cordibus eloquia divina, eosque per haec ad exemplum sui ab infimis erigi commoneant. Expansa funibus, ac sublevata vela, sive tentoria, decus sui operis mirificum, quod involuta nequiverant, cunctis longe lateque demonstrent. Ostendant fideles amplitudinem bonae operationis, pulchritudinem mentis et internae gratiae, quam donante Domino perceperant; ut videntes proximi bona eorum opera, glorificent Patrem qui in coelis est: dicantque, Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.