Beda672-735
De tabernaculo et vestibus sacerdotum
Sace 3.5.1
Choose a text
More by Beda
—
8463 Detaetv
3.5.1
LIBER TERTIUS. CAPUT V. De rationali.
3.5.1
Rationale quoque judicii facies opere polymito, etc. Opere polymito, opere multifario dicit. Sicut autem in superhumerali operum perfectio, ita in rationali judicii, quo pectus sacerdotis tegebatur, simul et ornabatur, cordis et cogitationem ejus castitas exprimitur. Et bene post superhumerale, rationale judicii sequitur; ut cum ante homines quis innocens manibus apparuerit, multo magis in conspectu summi judicis mundos corde assistere contendat, omni agens industria ut quidquid foris erga proximos agit, aut judicat, totum ex regula internae rationis probatum, ac suo Conditori placidum fulgeat. Item rationale judicii sacerdos in pectore ferre praecipitur, quia debet rector subtili semper examine bona malaque discernere, et quae vel quibus, quando vel qualiter congruant, studiose cogitare. Duplex autem factum est rationale, ut facilius lapidum pondus sustineret. Sed haec duplicatio vestis in legalis pectore sacerdotis typici nos admonet ut rationem nostri examinis et invisibilis intus arbiter probet, et nunquam humana foris existimatio merito contemnet. Seu certe duplex in pectore ferimus rationale judicii, quando et ea quae de fide veritatis, ac vita invisibili loquimur aut cogitamus, ratione fixa subsistunt; et ea quoque quae visibiliter agimus, aut agenda disponimus, aeque judicio justae discretionis probantur esse librata. Quod autem mensuram palmi habebat per quadrum, conatum indefatigabilem ac perpetuum piae intentionis ostendit. Qui enim palmo aliquid metitur, summo utique conamine dispansis digitis manum ostendit, ut possit mensuram quam quaerit plene, et absque scrupulo dubietatis tenere. Unde merito sicut per manum operatio, ita per palmum exprimitur ipsa inflexibilis contentio bonae operationis, dum suam quisque dexteram in universa quae valet insignia virtutum dilatare satagit. Et bene idem rationale tam in longitudine quam in latitudine mensuram palmi habere praecipitur; quia sive in longitudinem vitae aeternae desiderium mentis erigat, seu in latitudinem charitatis erga curam proximi suum inclinet affectum, necesse est per omnia cor sacerdotale nequaquam segne et desidiosum manere, sed ardenti semper studio extendi ad comprehendendum bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu.
3.5.2
Ponesque in eo quatuor ordines lapidum, etc. Haec gemmarum positio diversarum in rationali, multiplicem variarum virtutum operationem designat, quae concordi serie disposita in sacerdotis debet corde semper apparere. Singuli autem lapides singulis patrum nominibus inscribuntur, dum sanctorum vitam rector inspiciens, quibus maxime virtutum operibus floruerunt, sedula inquisitione scrutatur; et haec cuncta in abditis sui pectoris meditando colligere, atque operando proferre satagit. Neque enim sine certi ratione sacramenti, ita utraque vestis lapidibus pretiosis redimita, ac patrum nominibus insignita est; ut ipsa nomina in superhumerali quidem duobus lapidibus unius ejusdemque generis, in rationali vero duodecim nominibus diversi generis inscripta sint. Sed quod patres in lapidibus pretiosis unius atque indissimilis generis sculpti sunt, significat aperte quod una fides in Deum, eadem charitas, communis spes vitae coelestis omnium corda patrum replet. Quod vero diversi generis lapidibus iidem inscripti sunt, denuntiat figurate quia multiplex est varietas et gratia bonorum operum, quibus praefata sanctorum fides, spes, et charitas confirmata refulget. Quod autem in rationali quatuor ordines fuerunt, et horum singuli quique tres habuere lapides, quid nobis intimarunt typice, nisi ut in virtutibus quae distinguuntur in quatuor, principalem fidem sanctae Trinitatis non fictam teneamus? Quatuor namque ordines gemmarum habet in pectore sacerdos, quando omne quod cogitat, prudentia circumspectum, fortitudine firmum, justitia eximium, temperantia a malis omnibus fuerit secretum. Sed iidem ordines ternas habent gemmas, cum eadem prudentia, fortitudo, justitia, temperantia, sanctae Trinitatis fuerit fide consecrata. Quia enim vita nostra in praesenti fide et operatione recta consistit, apte sacerdos, ut operatione sit praecipuus, quatuor versus gemmarum in pectore bajulat. Ut vero cum operibus fidei sinceritate sit castus, ternas in singulis versibus habet gemmas, quatenus omnibus sese intuentibus, et verae fidei confessionem et exempla semper bonae actionis ostendat, ut et ipsi imitatione rectae fidei et operationis summi membra sacerdotis mereantur effici. Possumus sane in vario decore lapidum, non solum claritatem multifariam sacerdotalis actus et cogitatus, verum etiam spiritualium accipere charismata virtutum ac miracula sanitatum. De quibus ipse Dominus apostolis: Infirmos, inquit, curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite. Et iterum: Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Verum sive hoc, sive illud, sive utrumque designent, recte duodenarius in rationali numerus fieri praecipitur; ut eorum solummodo actus et miracula, qui apostolicae fidei doctrinae et charitatis unitatem sequuntur, accepta Deo esse noverimus. Caeterum, si quis loquatur linguis, si quis facultates pauperibus omnes distribuat, si quis tradat corpus suum ut ardeat, si unitatem catholicae charitatis non habuerit, nihil illi prodest( I Cor. XIII). Recte etiam duo lapides onychini in superhumerali eodem duodenario erant patrum numero sculpti, ut doctrinam fidemque apostolorum utrique populo, Judaeorum videlicet et gentium, profuturam esse designarent. Juxta quod eidem intellectuali Hierusalem, hoc est, Ecclesiae suae, Dominus per prophetam manifeste promisit, dicens: Ad dexteram enim, et ad levam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit. Quod autem onyx rubri fertur esse coloris, igniculos videlicet habens albis cingentibus zonis; quis non videat, quod vel ardorem charitatis, vel lucem designet scientiae comitante zona castitatis? Cujusmodi lapidibus inscripta patrum vocabula gestat sacerdos, cum exemplo praecedentium justorum, charitati, castitati, humilitati, doctrinae, caeterisque virtutum operibus juge studium impendit. Et hoc in utroque humero, ut sive de Judaeis quis, seu de gentibus adsit, claritatem semper in doctore veritatis et pietatis, per quam ipse ad meliora profecerit, aspectet.
3.5.3
Facies in rationali catenulas, etc. Ordo operis, quantum nobis videtur, hic fuit. Duo erant uncini supra in duobus superhumeralis angulis impositi, et duo contra annuli in duobus rationalis annulis sursum. E quibus pendebant duae catenae aureae, quae tempore induendi inserebantur uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant, ut in sequentibus apertius scriptum est, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur. Quorum superior connexio hucusque descripta est. Sequitur autem de inferiori, quae erat subtus ascellas. Scriptura ita subjicit:
3.5.4
Facies et duos annulos aureos, etc. Quod dicit: Et in oris, quae e regione sunt superhumeralis; non significat in oris superhumeralis, sed in oris illis, quae e regione sunt superhumeralis, hoc est, in oris rationalis, quae videlicet orae e regione superhumeralis sunt. Annuli enim illi, qui in ultimis et infimis erant angulis rationalis, habebant contra se in utroque latere superhumeralis aeque annulos alios, quibus ipsi vittis ligantibus jungerentur. De quibus subsequenter adjungitur:
3.5.5
Nec non et alios duos annulos aureos, etc. Contra faciem dicit juncturae inferioris; quia de junctura superiore, quae erat super scapulas, ante dixerat. Inter quas videlicet juncturas hoc distabat, quod superior catenulis, inferior vero erat vittis facta ligantibus. Unde apte subjungitur:
3.5.6
Et stringatur rationale annulis suis cum annulis, etc. Non autem putandum est utrumque indumentum simul esse terminatum. Nam rationale, quod mensuram palmi in altitudine, sicut et in latitudine habuit, non multo amplius quam pectus solum tegere sufficiebat. Superhumerale autem usque ad cingulum pertingebat, sicut in posterioribus manifestissime ostenditur, ubi scriptum est: Haec et ante, et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, stricta ad balteum, et annulis fortius copulata, quos ungebat vitta hyacinthina, ne laxae fluerent, et a se invicem moverentur. Haec de ipsa connexione superhumeralis et rationalis secundum litteram dicta sunt. Quia vero, quod saepius dictum est, superhumerale ad operum consummationem bonorum; rationale autem, ad significandam cogitationum munditiam pertinet connexio, quae haec in alterutrum sociat; recte illam mentis industriam figurate denuntiat, qua doctorum fidelium intellectus ac fides cum operatione conjungitur. Manet enim junctura fabre facta, ut a se invicem rationale ac superhumerale nequeant separari, quoniam tanta eruditione, tanto operis studio praeeminet rector, ut nihil ex eis quae facienda esse cognoverit, imperfectum relinquat; nil ex eis quae recta facere cernitur, per incuriam cordis virtute rectitudinis privet. Defluunt namque indumenta pontificis, et a se invicem moventur, si vel decus operis boni minor cordis custodia sordidat, vel castitatem purae cogitationis integritas non sequitur perfectae actionis. Sed ne haec ab invicem valeant dissolvi, habeat sacerdos in rationali duas catenulas ex auro purissimo, id est, continuationem castae et non fictae dilectionis cordi suo firmiter affixam; quae nunquam manus et linguam illius ab aequitate puri sensus dissentire permittat. Et bene duas, ut et in his quae ad divinae cultum servitutis, et in eis quae ad fraternae subsidium necessitatis pertinent, rite ornatus incedat. Et quidem aperte opus charitatis per catenulas exprimitur aureas; quia sicut catenula ex plurimis auri virgulis una contexitur, ita charitas ex multifaria virtutum operatione perficitur. Quas profecto virgulas exponens Apostolus, ait: Charitas patiens est, benigna est: charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem; congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Habeat autem et annulos aureos, e quibus eaedem catenae pendeant; id est, jugem memoriam perpetuae et nunquam finiendae claritatis in coelesti patria, ex qua solum memoria fieri consuevit, ut continua nobis possint vincula claritatis manere. Habebat duos uncinos in superhumeralis angulis eminentes, quibus inserantur catenae, hoc est in ipso exordio cujusque bonae actionis habeat firmam Deo placendi intentionem, quae apta sit per omnia suscipiendae et continendae in se dilectioni Dei et proximi; ita ut sive prospera seu adversa quaeque occurrerint, nunquam saluberrima piae devotionis retinacula laxet. Hoc est namque sacerdotem in utroque humero uncinos, qui catenulas rationalis excipiant, habere; et in prosperis eum, et in asperis rerum eventibus fixum Deo placendi studium gerere, et hujus intentione studii in ipsius simul et proximi amore firmari. Inserunt ergo se uncini superhumeralis catenulis aureis, quae de rationalis summitatibus offeruntur; cum ea quae mens rationabiliter de interna luce charitatis degustat, mox alacritas bene operandi libenter amplexata suscipit, ne forte citius habitus rationalis pulcherrimus a pectore sacerdotis relabatur, si non eum perseverans boni operis uncinus, qui contineat, apprehendat. Subrogentur eisdem catenulis in auxilium et vitae hyacinthinae, quibus uterque sacerdotis habitus ad invicem copuletur; id est, ligaturae desiderii coelestis fortissimae, quae annulis aureis immissae, superhumerale cum rationali constringunt, cum agnita luce patriae perennis, in illam ineffabilem gloriam suspiramus; utique ut hanc intrare mereamur, concordi semper fide et vita, opere et professione, in tabernaculo praesentis Ecclesiae Domino servire studemus. Quod autem superhumerale strictum erat balteo, ut in sequentibus, ubi pontifex induebatur, apertius indicatur; et de superhumerali, inquit, imposuit, quod stringens balteo aptavit rationali; quis non videat, quod custos bonorum operum fidelissima virtus est continentiae? de qua Dominus in Evangelio: Sint, inquit, lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes. Lumbi videlicet praecincti, per continentiam; lucernae ardentes, per operationem virtutum.
3.5.7
Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali judicii, etc. Semper quidem oportet sacerdotem memoriam patrum in pectore suo ferre; sed permaxime tunc, quando ministraturus coram Domino ad altare ascendit, ut quo sacratius est ministerium, eo solertius toto se permundans studio, tota industria mentis exornans et corporis, sanctorum exempla respiciat; horumque sedulus imitator existens, aptum se divinis exhibere curet aspectibus. Item nomina filiorum Israel Aaron super pectus suum memoriale coram Domino portat in aeternum, quando praesul quisque fidelis nunquam eorum quibus praelatus est curam intermittit habere; sed vitam jugiter illorum exhortando, increpando, et consolando, ipse confortare, et confortandum tutandumque Domino crebris in orationibus commendare satagit.
3.5.8
Pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem, etc. Ideo doctrina et veritas in rationali judicii sive litteris impressa, seu nominis tantum sacramento erant imposita, ut pontifex eadem veste indutus, meminisset se studiis doctrinae et veritatis inquirendis, non autem curandis rimandisque saecularibus negotiis per acceptum sacerdotium fuisse consecratum; ut quod exterius typicum in veste praefulgebat, intus in corde veraciter expressum coruscaret. Item doctrina et veritas erant in rationali positae, ut aperte figuraretur quia vestis illa non solum legalem induebant pontificem, sed et Evangelium praenuntiabat, vel ipsum videlicet Dominum, de quo scriptum est: Quia lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est. Vel certe apostolos ejus, imo omnes ejusdem gratiae et veritatis praecones.
3.5.9
Et gestabat judicium filiorum Israel in pectore suo, etc. Sacerdos judicium filiorum Israel in pectore suo in conspectu Domini gestat, cum subditorum causas pro sola interni judicis intentione discutit, ut nihil se eis humanitatis admisceat, in eo quod divina positus vice dispensat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).