De tabernaculo et vestibus sacerdotum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8463 Detaetv
3.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. Olei offerendi ad lucernam descriptio.
3.1.1
Praecipe filiis Israel, ut offerant tibi oleum, etc. Disposito omni ornamento tabernaculi, consequenter etiam lumen lucernae praevidetur, ut decor ejus admirabilis, sicut interdiu lumine solari, ita etiam noctu lucernalibus flammis illustretur; ne unquam in domo Dei aliquis tenebrarum locus, aliqua umbrarum possit hora subrepere. Juxta vero mysticos sensus, quid significet lumen lucernae, Dominus in Evangelio declarat; qui eum per parabolam dixisset: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt; mox aperte subjunxit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Lucerna ergo lucens in domo Dei, sunt opera justorum, quae mentes intuentium suis exemplis illuminant. Verum diligentius intuendum, quod ut lucerna semper in tabernaculo Dei possit ardere; filii quidem Israel oleum offerre, Aaron autem et filii ejus ipsam lucernam collocare jubentur. Quae est ergo haec distinctio, ut ad nutriendam lucem populus oleum offerat in domo Domini, et sacerdotes lucernam componant? Nisi forte hoc figurate imperatur, ut fideles et religiosi auditores prompta ad obediendum fidei corda afferant: doctores vero eis ignem verbi coelestis, quo illuminentur ad agnoscendum, et inflammentur ad diligendum Deum, praedicando ministrent. Per olei namque pinguedinem, qua et lassi atque infirmi artus recreantur, et gratia praestatur luminis, interna saepe dilectio mentis, et opus misericordiae designatur. Hinc etenim Psalmista: Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei mei in aeternum, et in saeculum saeculi. Ac si patenter dicat: Ego, quia misericordiae fructum indigentibus exhibui, mihi quoque in aeternum a Deo rependendam misericordiae gratiam speravi. Ergo filii Israel offerant oleum, Aaron autem et filii ejus allato igne componant lucernam, quae ardeat in tabernaculo Dei. Offerant humiles auditores devotionem piae mentis, et ministerio sermonis doctores doceant eos coelestis arcana scientiae; quibus regulariter instituti, et in conspectu sui Conditoris igne charitatis ardeant, et hominibus foras lucem bonae actionis ostendant. Notandum autem quod non indifferenter oleum offerre filii Israel, sed cum distinctione oleum de arboribus olivarum praecipiuntur; et insuper additur, Purissimum, piloque contusum. Solet namque oleum nardinum, solet raphaninum, solet de nuce, vel de ligno, aliisque diversi generis speciebus fieri, sed nullum offerri licet tabernaculo Dei, nisi quod de lignis olivarum conficitur: sicut nec ignis alius quam qui de coelo descendit, vel in lucernis sanctis ardere, vel in altari Dei debet accendi: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum. Offerant ergo filii Israel oleum ad lucernam Dei, non qualecunque, sed de lignis olivarum, et hoc purissimum, piloque contusum. Offerant boni auditores spiritualibus doctoribus conscientiam puram, et charitatis gratia fecundam, piloque sedulae probationis ab omni nequitiae commixtione permundatam; quae sola videlicet intentione placendi et serviendi Domino verbo ejus audito delectetur. Offerat Aaron cum filiis suis ignem non alienum, sed desuper missum ad accendendam lucernam; sicut etiam ad consummanda holocausta, ac redolenda thymiamata praedicent verbum doctores, non suum, sed Domini, protestantes cum fiducia: Non enim nos sumus, sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed ex Deo, sicut coram Deo in Christo loquimur. Hoc igne utuntur ad illustranda cognitione fidei corda audientium; hoc ad perficienda, ac Deo sacranda holocausta bonorum operum suorum; hoc ad incendenda thymiamata orationum sanctarum. Bene autem dicitur: Ut ardeat lucerna semper in tabernaculo testimonii; quia nunquam in sancta Ecclesia lux praedicationis, nunquam debet humilitas auditorum pura, quae hanc libenter excipiat, imo et solerter inquirat, deesse. Bene additur: Extra velum quod oppansum est testimonio. Non enim intra velum coeli opus habemus lucerna Scripturarum, ubi arca est Domini, et Cherubin gloriae propitiatorium obumbrant, id est, agmina coelestis militiae gloriam incarnati Filii Dei, quem posuit Deus propitiationem pro peccatis nostris, consona voce praedicant. Bene sequitur: Et collocabunt eam Aaron et filii ejus; quia non omnium est sacramenta fidei praedicare in populo, sed eorum solummodo, qui sibi et castitate fidei, et exsecutione boni operis ad filios summi sacerdotis, Domini videlicet et Salvatoris nostri, pertinere probantur. Caeterum quisquis vel a puritate fidei pravo dogmate aberrat, vel integritatem cognitae et servatae fidei, operum nequam improbitate commaculata: talis etsi sacerdotis nomine, vel persona praeeminere videtur, nihilominus auditurus est a Domino: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et caetera. Quales et Jacobus a collocatione lucernae Dei, hoc est, a verbo praedicationis benigna exhortatione retrahit, dicens: Nolite plures fieri magistri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. Illud videlicet judicium, quod praemisimus jamdudum Psalmistae voce praemissum. Bene autem adhuc additur: Et usque mane luceat coram Deo. Cum enim nocte transacta saeculi hujus, mane futuri saeculi claruerit, de quo propheta dicit: Mane astabo tibi, et videbo, non jam ultra lucerna librorum indigemus, apparente et illustrante nos vera luce mundi, de quo dicit et propheta: Vobis autem timentibus nomen meum orietur Sol justitiae.
3.1.2
Perpetuus erit cultus, etc. Et haec clausula sicut et praecedentia, quae de tabernaculo ac vasis, atque utensilibus ejus, dicta sunt, spirituali magis sensu quam carnali intelligenda atque exponenda est. Quomodo enim juxta litteram perpetuus esse potuit cultus officii sacerdotalis, ubi et ipsum sacerdotium et tabernaculum, in quo gerebatur, et populus cui gerebatur, jamdudum esse cessaverunt? Unde constat hoc in sancta Ecclesia verbum esse complendum, ubi succedentibus sibi per ordinem doctoribus, simul et auditoribus veritatis, nunquam deerunt spirituales filii Israel, qui in domum Domini dona pietatis offerant, et filii Aaron, id est, veri sacerdotis nostri, qui illis lucem verbi ministrent, donec completo saeculi hujus statu, et ipso quoque tabernaculo Dei toto, id est, universa electorum multitudine ad regnum coeleste translata, non erunt ultra qui ab hominibus erudiantur homines, cum sit Deus omnia in omnibus.
3.2
LIBER TERTIUS. CAPUT II. De sacerdotio Aaron et filiorum ejus.
3.2
Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum, etc. Descripta factura tabernaculi, consequenter sacerdotes, qui in eo ministrent, ordinantur. Quorum quidem ordinatio et habitus recte Ecclesiae sacerdotibus congruit: ita ut omne quod illic in ornain vestium clarum extrinsecus fulgebat, hoc intellectum spiritualiter in ipsis sacerdotum nostrorum mentibus altum intus emineat, hoc in eorum actibus prae caeteris fidelium meritis foris gloriosum clarescat. Unde apte praecipitur Moysi, ut applicet ad se Aaron fratrem suum cum filiis de medio filiorum Israel, ad fungendum sacerdotio coram Domino. Necesse est enim ut quicunque ad majorem in sancta Ecclesia gradum promovendi sunt, majore mentis industria sese ad legem Dei applicent, id est, divinorum observantiae mandatorum, solertiore prae caeteris animo copulentur. Hoc est enim eos, qui sacerdotio functuri sunt, de medio filiorum Israel ad Moysem applicari, praesules ac doctores sanctae Ecclesiae, communem vitam electorum singulari mentis culmine transcendere, et familiari inspectione quid lex generaliter omnibus electis, quid vero paucis perfectioribus specialiter loquatur, attendere; ut altiori excellentia meritorum, ad altiora possint praemia pervenire. Nam quod fratrem suum Moyses cum filiis in sacerdotium ordinare praecipitur, quid nobis aliud mystice commendat, nisi quod omnes qui officium doctoris sortiuntur, tanto debent studio et amore meditationi divinae legis adhaerere, ut quasi germana ei videantur cognatione conjuncti? Neque hoc quod primi filiorum Aaron post ordinationem, cum ignem alienum offerrent coram Domino, igne coelesti perierunt, a significatione miserabilis nostri temporis aberrat; ubi nonnulli sacerdotum ac doctorum loco potiti, quod dictu quoque grave ac lugubre satis est, dum ignem cupiditatis igni supernae dilectionis anteponunt, igne supernae ultionis assumuntur. Quorum perpetua damnatio temporali est filiorum Aaron morte figurata. Quamvis excellentioris figura mysterii, quomodo tabernaculum cum ornatibus ac vasis suis sanctam designat Ecclesiam, pulcherrima virtutum sive personarum fidelium varietate distinctam: ita etiam summus ejusdem tabernaculi sacerdos figuram tenet veri pontificis Jesu Christi, qui semetipsum obtulit oblationem et hostiam Deo pro nobis in odorem suavitatis. Qui etiam jure potest frater Moysi vocari: quis enim amplius alteri fraterno est foedere connexus, quam Christus Moysi, legi gratia, Novum Testamentum Veteri? cum et ipse Moyses tale de eo testimonium reddat, dicens populo quem docebat: Prophetam de gente tua et de fratribus suis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus, ipsum audies. Et paulo post ex persona Domini: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus. Cujus operibus admirandis, quae nemo alius fecit, recte habitu Aaron mira varietate insignis comparatur, vel certe vestes Aaron multifariae, omnem electorum coetum in varia personarum meritorumque distantia Christo adhaerentem designant, teste Apostolo, qui ait: Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Cum autem in persona Aaron Dominum Salvatorem figuraliter insinuatum accipimus, quod filios Aaron, qui et ipsi in sacerdotium uncti sunt, nisi apostolos Christi, apostolorumque successores, et cunctos fidelium magistros significare dicamus? Haec quidem ita principaliter de Domino possunt accipi; sed nos magis in eis quae ad significantiam nostrae in Domino piae conversationis pertineant, quaeque ad correctionem nostrorum respiciant morum, decet intueri. Sequitur:
3.3.1
LIBER TERTIUS. CAPUT III De sacerdotio Aaron et filiorum ejus.
3.3.1
Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo, etc. Vestes sanctae Aaron quas illi Moyses fecit, opera sunt justitiae et sanctitatis, quae Scriptura sacrae legis doctoribus habenda commendat, quorumque in his qui praecessere in Christo, exempla quae imitentur, ostendit. Sapientes autem corde, quos ad faciendas easdem vestes Deus spiritu prudentiae replevit, ipsi sunt prophetae et apostoli, caeterique doctores veritatis, qui nobis apertissime quomodo vivere sacerdotes, et ministri altaris qualiter docere debeant, sive exemplo suae actionis, seu verbo exhortationis ostendunt. De quibus est illud Apostoli ad Titum: Oportet enim episcopum sine crimine esse, ut Dei dispensatorem; non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum; sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem.
3.3.2
Haec autem vestimenta erunt, quae facient, etc. Quomodo haec singula facta sint, plenius in sequentibus explicatur. Rationale autem pectoris habitus, superhumerale est humerorum; tunica et linea stricta, id est, camisia, totum corpus operiunt, cidaris caput ornat, baltheus utramque tunicam, simul et superhumerale arctius ad corpus aptat. Quibus sex indumentis inferius septimum jungitur et octavum, feminalia videlicet linea, ad cooperiendum carnem turpitudinis, et lamina aurea super cidarim, quae titulo nominis Domini caeteris altior omnibus eminebat. Lineam autem strictam dicit, quoniam adhaerebat corpori, et ita arcta erat adstrictis manicis, ut nulla ei omnino ruga inesset. Descendebat autem usque ad crura, unde et Graece poderes, id est, talaris vocabatur. His octo generibus vestium pontifex tempore sacrificii solebat indui. E quibus erant quatuor et minoris ordinis sacerdotibus concessa, feminalia videlicet, linea stricta, et baltheus, et cidaris. Decebat enim, ut quo majore quis gradu esset insignis, eo pluribus et virtutum actibus admirandis fulgeret. Cuncta autem fiunt de auro, pretiosisque coloribus; quia nihil vile ac sordidum in sacerdotis ore vel opere debet apparere; sed cuncta quae agit, universa quae loquitur, omnia quae cogitat, et coram hominibus praeclara, et in conspectu interni arbitri oportet esse gloriosa.
3.4.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IV. De superhumerali
3.4.1
Facient autem superhumerale de auro, etc. Quoniam in humeris onera portare solemus, quid per superhumerale pontificis, nisi labores bonorum operum, quae jugiter coram Domino ferre debet, ostenduntur? Et apte primo de superhumerali faciendo praecipitur; quia quisquis ad sacerdotium magisteriumque populi Dei promovendus est, primum ejus debent opera cognosci, ut dum hoc quod foras omnibus patet, irreprehensibile apparuerit, convenienter ex tempore etiam integritas cordis ejus, et fidei sinceritas scrutetur. Superhumerale ergo quod in humeris gestabat pontifex, illud evangelicum onus accipiamus, de quo Dominus ait: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Quod manifestius alibi nobis commendans, aiebat: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Fit autem idem superhumerale de auro et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, bysso retorta. De auro videlicet, et ante omnia in habitu sacerdotis intellectus sapientiae principaliter emicet. Cui autem hyacinthus, qui aerio colore resplendet, adjungitur; ut per omne quod intelligendo penetrat, non ad favores infimos, sed ad amorem coelestium surgat; ne dum suis incautius laudibus pascitur, ipso etiam veritatis intellectu vacuetur. Auro quoque et hyacintho purpura permiscetur, ut videlicet sacerdotale cor cum summa, quae praedicat, sperat; in semetipso etiam suggestiones vitiorum reprimat, eisque velut ex regia potestate contradicat, quatenus nobilitatem semper intimae regenerationis aspiciat, et coelestis regni sibi habitum moribus defendat. Quamvis, ut superius saepe dictum est, in purpureo colore possit ipsa effusio sanguinis pro Christo, vel diversarum tolerantia pressurarum intelligi. Ipsa enim est crux, quam sequentes Dominum quotidie ferre jubemur. Unde merito talis species inter alias humero sacerdotis refulget, ut ipsum ad patienda adversa semper doceat esse paratum. Auro autem, hyacintho ac purpurae bis tinctus coccus adjungitur, ut ante interni judicis oculos omnia virtutum bona ex charitate decorentur; ut cuncta quae coram hominibus rutilant, haec in conspectu occulti arbitri flamma intimi amoris accendat. Quae scilicet charitas, qua Deum simul ac proximum diligit, quasi ex duplici tinctura fulgescit. Sed cum mens ad praecepta charitatis tenditur, restat procul dubio, ut per abstinentiam caro maceretur. Unde et bis tincto cocco torta byssus adjungitur. De terra etenim byssus nitenti specie oritur. Et quid per byssum, nisi candens decore munditia corporalis castitatis designatur? Quae videlicet terra pulchritudini superhumeralis innectitur; quia tunc castimonia ad perfectum munditiae candorem ducitur, cum per abstinentiam caro fatigatur. Potest de cocco, qui ignis specie refulget, et hoc non inconvenienter dici; quia fortasse ideo bis tinctus fieri praeceptum sit, quod ignis duplicem habere vim soleat, urendi scilicet et lucendi. Cujus naturam imitari praesulem, in verbo nimirum doctrinae salutaris, oportet, ut et lucem videlicet scientiae desiderantibus aperire, et rubiginem peccatorum in contemptoribus curet increpando comburere. Cum enim auditoribus suis dulcissima Scripturarum arcana sive miracula, aut parabolas Domini evangelicas exponit, velut in habitu suo fulgorem lucis ostendit. At cum propter viam superbientium, commemorata aeterna ultione percutit, quasi terrorem flammae vorantis in eodem aspectantibus demonstrat. Neque enim quisque verbum faciens ad populum, vel solum increpandis pravorum reatibus, vel solum debet Scripturarum reserandis insistere secretis, ne vel de peccatorum tantummodo correptione disputans, forte minus libenter audiatur; vel mysteriorum tantum abdita reserans, minus fortasse eis, quos emendare debuit, prosit. Sed cum ex utroque sermonem temperat, et suavitatem videlicet coelestium secretorum audientibus pandendo, et correctionem morum, per quam horum participes fieri valeant suadendo, quasi bis tinctum in habitu suo pontifex cocci fulgorem demonstrat.
3.4.2
Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, etc. De hoc in sequentibus ita dicitur: Fecit igitur super humerale de auro, hyacintho, et purpura. Et paulo post: Duasque oras invicem copulatas in utroque latere summitatum. Ex quo verisimile videtur quod plicata veste conjunctae sibi fuerint orae utriusque partis in utroque latere a sursum usque deorsum; ita ut dimidium vestis intuentium oculis foris appareret, dimidium vero aliud interius lateret; sed orae utrorumque conjunctae, usque ad extremos angulos ad inferiora descenderent. In quo quid aliud nobis typice intelligendum, nisi ut cum bona foris opera proximis ostendimus, eadem intus coram Domino integra servemus? ne unquam vel castitatem purae cogitationis minor piae actionis perfectio sequatur, vel perfectionem consequatur quae videtur operis imperfectioris, mentis intentio ex parte solitariam relinquat. Sed quasi duae orae superhumeralis sibi invicem copulantur, dum omnia quae foris bona monstramus, intus pura et simplici intentione Deo placendi gerimus. Et hoc in utroque latere superhumeralis, ut inter adversa et prospera concordi semper actione et cogitatione Conditori nostro serviamus. Deserit namque ora brevior latiorem, ac discordante mensura in unum redire nequeunt, si cum extrinsecus bona facere pro aeterna retributione cernimur, intentione placendi hominibus, in secreto mentis implicamur, humanique favoris magis quam vitae invisibilis praemia requirimus.
3.4.3
Ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro, etc. Non in una parte superhumeralis aurum, in altera hyacinthus, in alia rursum alii atque alii colores fuerunt, sed omnes colores utique per omnia cum auro ipso fuere contexti; quia nimirum in actione sacerdotali nunquam aliqua magnarum virtutum, vel ad horam debet intermitti, sed semper auro sapientiae lucidus, semper hyacintho spei in superna erectus, semper regni coelestis purpura adversus vitiorum bella magnanimus, semper cocco bis tincto geminae dilectionis flammeus, semper retorta bysso castigatae carnis sacerdos sive doctor fidelium debet esse nitidus.
3.4.4
Sumesque lapides duos onychinos, et sculpes, etc. Tres ob causas Aaron nomina patriarcharum inter sacrificia semper in humeris, sicut et in pectore portabat; videlicet ut ipse fidem vitamque patriarcharum meminisset imitari, ut duodecim tribuum, quae de his natae sunt, orationibus et sacrificiis memor existeret; ut idem populus scripta in veste praesulis sui patrum nomina videns, curaret sedulo, ne ab illorum meritis desciscens, ad errorum contagia declinaret. Ad hoc enim valet quod dictum est: Et pones in utroque latere superhumeralis memoriale filiis Israel. Nunc quoque pontifex in superhumerali nomina gesta patriarcharum, cum doctor quisque sive praesul ecclesiae, in omnibus quae agit, patrum praecedentium facta considerat, atque ad eorum imitationem vitam dirigere, et onus evangelicae perfectionis ferre satagit. Quae videlicet nomina patrum apte in lapidibus pretiosis sculpi jussa sunt; lapides quippe pretiosi, opera sunt virtutum spiritualium. Habetque sacerdos in humeris lapides pretiosos, et in eis nomina patrum inscripta, cum et ipse claritate bonorum operum cunctis admirandus exstiterit, et eamdem claritatem non a se noviter inventam, sed antiqua sibi patrum auctoritate traditam esse docuerit. Duplici autem ratione haec in humeris portat, ut et ipse praeceptis Dominicis humiliter subditus incedat, et auditoribus suis semper coelestia, sive sua, sive patrum exempla, quae sequantur, praeponat. Apte etiam iidem lapides includi auro atque circumdari jubentur. Auro namque vel intellectus, ut supra dictum est, vel certe charitas insinuatur, quia sicut aurum metallis, ita charitas virtutibus praestat caeteris. Includuntur vero auro lapides, et circumdantur pretiosi, cum operatio virtutum adeo puro undique versum intellectu circumspicitur, ut nil in eis vitiosum latere, nil remanere sordidum permittatur; cum ipsae virtutes ita vinculo charitatis continentur, ut nulla rerum mutabilitate a suo statu decidere, nunquam de habitu sacerdotis torpente mentis custodia valeant praelabi. Bene autem sequitur:
3.4.5
Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino, etc. Sacerdos namque ob recordationem nomina patrum super utrumque portat humerum, cum diligenter omni hora praecedentium sanctorum vitam perpendens, et in adversis et prosperis virtutum semper ornamento munitur; quatenus juxta vocem Pauli: Per arma justitiae a dextris sinistrisque gradiens, cum ad sola quae anteriora sunt nititur, in nullo dilectionis infimae latere flectatur
3.4.6
Facies et uncinos ex auro, etc. Uncinos quos dicit, in supremis erant angulis superhumeralis fabre affixi. Catenulae autem, quas subjungit, non in ipso superhumerali, sed potius in rationali, hoc est, in superioribus ejus angulis, per annulos aureos videntur fuisse annexae, ut cum indueretur pontifex, catenulae quae de rationali pendebant, possent cum uncinis superhumeralis annecti, quatenus utraque sibi mutuo firma positione cohaererent. Scriptum namque est apertius in posterioribus: Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes de auro purissimo, et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. De quorum figura melius in rationalis expositione tractabitur.
3.5.1
LIBER TERTIUS. CAPUT V. De rationali.
3.5.1
Rationale quoque judicii facies opere polymito, etc. Opere polymito, opere multifario dicit. Sicut autem in superhumerali operum perfectio, ita in rationali judicii, quo pectus sacerdotis tegebatur, simul et ornabatur, cordis et cogitationem ejus castitas exprimitur. Et bene post superhumerale, rationale judicii sequitur; ut cum ante homines quis innocens manibus apparuerit, multo magis in conspectu summi judicis mundos corde assistere contendat, omni agens industria ut quidquid foris erga proximos agit, aut judicat, totum ex regula internae rationis probatum, ac suo Conditori placidum fulgeat. Item rationale judicii sacerdos in pectore ferre praecipitur, quia debet rector subtili semper examine bona malaque discernere, et quae vel quibus, quando vel qualiter congruant, studiose cogitare. Duplex autem factum est rationale, ut facilius lapidum pondus sustineret. Sed haec duplicatio vestis in legalis pectore sacerdotis typici nos admonet ut rationem nostri examinis et invisibilis intus arbiter probet, et nunquam humana foris existimatio merito contemnet. Seu certe duplex in pectore ferimus rationale judicii, quando et ea quae de fide veritatis, ac vita invisibili loquimur aut cogitamus, ratione fixa subsistunt; et ea quoque quae visibiliter agimus, aut agenda disponimus, aeque judicio justae discretionis probantur esse librata. Quod autem mensuram palmi habebat per quadrum, conatum indefatigabilem ac perpetuum piae intentionis ostendit. Qui enim palmo aliquid metitur, summo utique conamine dispansis digitis manum ostendit, ut possit mensuram quam quaerit plene, et absque scrupulo dubietatis tenere. Unde merito sicut per manum operatio, ita per palmum exprimitur ipsa inflexibilis contentio bonae operationis, dum suam quisque dexteram in universa quae valet insignia virtutum dilatare satagit. Et bene idem rationale tam in longitudine quam in latitudine mensuram palmi habere praecipitur; quia sive in longitudinem vitae aeternae desiderium mentis erigat, seu in latitudinem charitatis erga curam proximi suum inclinet affectum, necesse est per omnia cor sacerdotale nequaquam segne et desidiosum manere, sed ardenti semper studio extendi ad comprehendendum bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu.
3.5.2
Ponesque in eo quatuor ordines lapidum, etc. Haec gemmarum positio diversarum in rationali, multiplicem variarum virtutum operationem designat, quae concordi serie disposita in sacerdotis debet corde semper apparere. Singuli autem lapides singulis patrum nominibus inscribuntur, dum sanctorum vitam rector inspiciens, quibus maxime virtutum operibus floruerunt, sedula inquisitione scrutatur; et haec cuncta in abditis sui pectoris meditando colligere, atque operando proferre satagit. Neque enim sine certi ratione sacramenti, ita utraque vestis lapidibus pretiosis redimita, ac patrum nominibus insignita est; ut ipsa nomina in superhumerali quidem duobus lapidibus unius ejusdemque generis, in rationali vero duodecim nominibus diversi generis inscripta sint. Sed quod patres in lapidibus pretiosis unius atque indissimilis generis sculpti sunt, significat aperte quod una fides in Deum, eadem charitas, communis spes vitae coelestis omnium corda patrum replet. Quod vero diversi generis lapidibus iidem inscripti sunt, denuntiat figurate quia multiplex est varietas et gratia bonorum operum, quibus praefata sanctorum fides, spes, et charitas confirmata refulget. Quod autem in rationali quatuor ordines fuerunt, et horum singuli quique tres habuere lapides, quid nobis intimarunt typice, nisi ut in virtutibus quae distinguuntur in quatuor, principalem fidem sanctae Trinitatis non fictam teneamus? Quatuor namque ordines gemmarum habet in pectore sacerdos, quando omne quod cogitat, prudentia circumspectum, fortitudine firmum, justitia eximium, temperantia a malis omnibus fuerit secretum. Sed iidem ordines ternas habent gemmas, cum eadem prudentia, fortitudo, justitia, temperantia, sanctae Trinitatis fuerit fide consecrata. Quia enim vita nostra in praesenti fide et operatione recta consistit, apte sacerdos, ut operatione sit praecipuus, quatuor versus gemmarum in pectore bajulat. Ut vero cum operibus fidei sinceritate sit castus, ternas in singulis versibus habet gemmas, quatenus omnibus sese intuentibus, et verae fidei confessionem et exempla semper bonae actionis ostendat, ut et ipsi imitatione rectae fidei et operationis summi membra sacerdotis mereantur effici. Possumus sane in vario decore lapidum, non solum claritatem multifariam sacerdotalis actus et cogitatus, verum etiam spiritualium accipere charismata virtutum ac miracula sanitatum. De quibus ipse Dominus apostolis: Infirmos, inquit, curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite. Et iterum: Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Verum sive hoc, sive illud, sive utrumque designent, recte duodenarius in rationali numerus fieri praecipitur; ut eorum solummodo actus et miracula, qui apostolicae fidei doctrinae et charitatis unitatem sequuntur, accepta Deo esse noverimus. Caeterum, si quis loquatur linguis, si quis facultates pauperibus omnes distribuat, si quis tradat corpus suum ut ardeat, si unitatem catholicae charitatis non habuerit, nihil illi prodest( I Cor. XIII). Recte etiam duo lapides onychini in superhumerali eodem duodenario erant patrum numero sculpti, ut doctrinam fidemque apostolorum utrique populo, Judaeorum videlicet et gentium, profuturam esse designarent. Juxta quod eidem intellectuali Hierusalem, hoc est, Ecclesiae suae, Dominus per prophetam manifeste promisit, dicens: Ad dexteram enim, et ad levam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit. Quod autem onyx rubri fertur esse coloris, igniculos videlicet habens albis cingentibus zonis; quis non videat, quod vel ardorem charitatis, vel lucem designet scientiae comitante zona castitatis? Cujusmodi lapidibus inscripta patrum vocabula gestat sacerdos, cum exemplo praecedentium justorum, charitati, castitati, humilitati, doctrinae, caeterisque virtutum operibus juge studium impendit. Et hoc in utroque humero, ut sive de Judaeis quis, seu de gentibus adsit, claritatem semper in doctore veritatis et pietatis, per quam ipse ad meliora profecerit, aspectet.
3.5.3
Facies in rationali catenulas, etc. Ordo operis, quantum nobis videtur, hic fuit. Duo erant uncini supra in duobus superhumeralis angulis impositi, et duo contra annuli in duobus rationalis annulis sursum. E quibus pendebant duae catenae aureae, quae tempore induendi inserebantur uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant, ut in sequentibus apertius scriptum est, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur. Quorum superior connexio hucusque descripta est. Sequitur autem de inferiori, quae erat subtus ascellas. Scriptura ita subjicit:
3.5.4
Facies et duos annulos aureos, etc. Quod dicit: Et in oris, quae e regione sunt superhumeralis; non significat in oris superhumeralis, sed in oris illis, quae e regione sunt superhumeralis, hoc est, in oris rationalis, quae videlicet orae e regione superhumeralis sunt. Annuli enim illi, qui in ultimis et infimis erant angulis rationalis, habebant contra se in utroque latere superhumeralis aeque annulos alios, quibus ipsi vittis ligantibus jungerentur. De quibus subsequenter adjungitur:
3.5.5
Nec non et alios duos annulos aureos, etc. Contra faciem dicit juncturae inferioris; quia de junctura superiore, quae erat super scapulas, ante dixerat. Inter quas videlicet juncturas hoc distabat, quod superior catenulis, inferior vero erat vittis facta ligantibus. Unde apte subjungitur:
3.5.6
Et stringatur rationale annulis suis cum annulis, etc. Non autem putandum est utrumque indumentum simul esse terminatum. Nam rationale, quod mensuram palmi in altitudine, sicut et in latitudine habuit, non multo amplius quam pectus solum tegere sufficiebat. Superhumerale autem usque ad cingulum pertingebat, sicut in posterioribus manifestissime ostenditur, ubi scriptum est: Haec et ante, et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, stricta ad balteum, et annulis fortius copulata, quos ungebat vitta hyacinthina, ne laxae fluerent, et a se invicem moverentur. Haec de ipsa connexione superhumeralis et rationalis secundum litteram dicta sunt. Quia vero, quod saepius dictum est, superhumerale ad operum consummationem bonorum; rationale autem, ad significandam cogitationum munditiam pertinet connexio, quae haec in alterutrum sociat; recte illam mentis industriam figurate denuntiat, qua doctorum fidelium intellectus ac fides cum operatione conjungitur. Manet enim junctura fabre facta, ut a se invicem rationale ac superhumerale nequeant separari, quoniam tanta eruditione, tanto operis studio praeeminet rector, ut nihil ex eis quae facienda esse cognoverit, imperfectum relinquat; nil ex eis quae recta facere cernitur, per incuriam cordis virtute rectitudinis privet. Defluunt namque indumenta pontificis, et a se invicem moventur, si vel decus operis boni minor cordis custodia sordidat, vel castitatem purae cogitationis integritas non sequitur perfectae actionis. Sed ne haec ab invicem valeant dissolvi, habeat sacerdos in rationali duas catenulas ex auro purissimo, id est, continuationem castae et non fictae dilectionis cordi suo firmiter affixam; quae nunquam manus et linguam illius ab aequitate puri sensus dissentire permittat. Et bene duas, ut et in his quae ad divinae cultum servitutis, et in eis quae ad fraternae subsidium necessitatis pertinent, rite ornatus incedat. Et quidem aperte opus charitatis per catenulas exprimitur aureas; quia sicut catenula ex plurimis auri virgulis una contexitur, ita charitas ex multifaria virtutum operatione perficitur. Quas profecto virgulas exponens Apostolus, ait: Charitas patiens est, benigna est: charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem; congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Habeat autem et annulos aureos, e quibus eaedem catenae pendeant; id est, jugem memoriam perpetuae et nunquam finiendae claritatis in coelesti patria, ex qua solum memoria fieri consuevit, ut continua nobis possint vincula claritatis manere. Habebat duos uncinos in superhumeralis angulis eminentes, quibus inserantur catenae, hoc est in ipso exordio cujusque bonae actionis habeat firmam Deo placendi intentionem, quae apta sit per omnia suscipiendae et continendae in se dilectioni Dei et proximi; ita ut sive prospera seu adversa quaeque occurrerint, nunquam saluberrima piae devotionis retinacula laxet. Hoc est namque sacerdotem in utroque humero uncinos, qui catenulas rationalis excipiant, habere; et in prosperis eum, et in asperis rerum eventibus fixum Deo placendi studium gerere, et hujus intentione studii in ipsius simul et proximi amore firmari. Inserunt ergo se uncini superhumeralis catenulis aureis, quae de rationalis summitatibus offeruntur; cum ea quae mens rationabiliter de interna luce charitatis degustat, mox alacritas bene operandi libenter amplexata suscipit, ne forte citius habitus rationalis pulcherrimus a pectore sacerdotis relabatur, si non eum perseverans boni operis uncinus, qui contineat, apprehendat. Subrogentur eisdem catenulis in auxilium et vitae hyacinthinae, quibus uterque sacerdotis habitus ad invicem copuletur; id est, ligaturae desiderii coelestis fortissimae, quae annulis aureis immissae, superhumerale cum rationali constringunt, cum agnita luce patriae perennis, in illam ineffabilem gloriam suspiramus; utique ut hanc intrare mereamur, concordi semper fide et vita, opere et professione, in tabernaculo praesentis Ecclesiae Domino servire studemus. Quod autem superhumerale strictum erat balteo, ut in sequentibus, ubi pontifex induebatur, apertius indicatur; et de superhumerali, inquit, imposuit, quod stringens balteo aptavit rationali; quis non videat, quod custos bonorum operum fidelissima virtus est continentiae? de qua Dominus in Evangelio: Sint, inquit, lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes. Lumbi videlicet praecincti, per continentiam; lucernae ardentes, per operationem virtutum.
3.5.7
Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali judicii, etc. Semper quidem oportet sacerdotem memoriam patrum in pectore suo ferre; sed permaxime tunc, quando ministraturus coram Domino ad altare ascendit, ut quo sacratius est ministerium, eo solertius toto se permundans studio, tota industria mentis exornans et corporis, sanctorum exempla respiciat; horumque sedulus imitator existens, aptum se divinis exhibere curet aspectibus. Item nomina filiorum Israel Aaron super pectus suum memoriale coram Domino portat in aeternum, quando praesul quisque fidelis nunquam eorum quibus praelatus est curam intermittit habere; sed vitam jugiter illorum exhortando, increpando, et consolando, ipse confortare, et confortandum tutandumque Domino crebris in orationibus commendare satagit.
3.5.8
Pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem, etc. Ideo doctrina et veritas in rationali judicii sive litteris impressa, seu nominis tantum sacramento erant imposita, ut pontifex eadem veste indutus, meminisset se studiis doctrinae et veritatis inquirendis, non autem curandis rimandisque saecularibus negotiis per acceptum sacerdotium fuisse consecratum; ut quod exterius typicum in veste praefulgebat, intus in corde veraciter expressum coruscaret. Item doctrina et veritas erant in rationali positae, ut aperte figuraretur quia vestis illa non solum legalem induebant pontificem, sed et Evangelium praenuntiabat, vel ipsum videlicet Dominum, de quo scriptum est: Quia lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est. Vel certe apostolos ejus, imo omnes ejusdem gratiae et veritatis praecones.
3.5.9
Et gestabat judicium filiorum Israel in pectore suo, etc. Sacerdos judicium filiorum Israel in pectore suo in conspectu Domini gestat, cum subditorum causas pro sola interni judicis intentione discutit, ut nihil se eis humanitatis admisceat, in eo quod divina positus vice dispensat.
3.6.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VI. Tunica superhumeralis.
3.6.1
Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam. Tunicam dicit superhumeralis, cujus pars non minima superhumerali tegebatur, ad distinctionem tunicae, quae erat interior, lineae; quarum pariter meminit superius, dicens: Haec autem erunt vestimenta quae facient; rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam. Interior autem erat linea, sive byssina, quod lini esse genus nobilissimum constat. Exterior vero tunica tota hyacinthina, nihil omnino coloris alterius admittens. Cujus speciem uniformi vita manifeste sacerdotalis, qualis esse debeat, docetur: hoc est, supernis solum desideriis incessanter intenta, et conversationem juxta Apostolum habens in coelis, ac sui Salvatoris inde desideranter exspectans adventum. Quae videlicet tunica, sicut et byssina, ad pedes usque pertingebat; unde utraque Graece poderis dicta est, ut ostenderetur nil in sacerdotali vita infimum ac sordidum remanere, sed omne quod ageret, quasi aethereo colore speciosissimum, universa membra ejus a capite usque ad pedes gratia virtutum contecta esse debere. Item tunica talari sacerdos tota hiacinthina vestitur, ut admoneatur opus coeleste non inchoandum tantummodo, verum etiam usque in finem in eo esse perseverandum omnibus qui salvi esse voluerint. Tunica namque hyacinthina usque ad pedes vestiri, est bonis operibus usque ad finem vitae ejus insistere, praecipiente ac promittente Domino: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Et ita quia solummodo ad perfectionem bonae actionis infatigabili proposito perveniemus, si hanc fixa intentione supernae remunerationis incipimus, recte de eadem tunica subjungitur:
3.6.2
In cujus medio supra erit capitium, etc. Capitium quippe tunicae hyacinthinae firmissimam habet oram, et ex sese textam, ne facile rumpatur, cum primordium bonae nostrae actionis forti radice timoris divini subnixum, et contra omnes insidias hostis antiqui probatur esse munitum. Talis namque ora, collum sacerdotis per gyrum vestit et ornat, quando rectori fiduciam loquendi subditis ac praedicandi coelestia maximam praebet, hoc quod ipse non solum in procursu vitae suae recte vixerit, sed ipsum quoque exordium a rectitudine coeperit, juxta exemplum beatorum Samuelis, Hieremiae, et Joannis prophetarum, qui ab ipsa infantia Spiritus sancti gratia repleti, et in doctorum ordinem sunt segregati. Vox siquidem in collo est, ideoque per collum recte loquendi usus exprimitur. Apte autem cum ora capitii per gyrum textilis fieri praeciperetur, statim adjunctum est: Sicut fieri solet in extremis vestium partibus. Sicut enim vestibus opera, ita extremis vestium partibus potest non inconvenienter ipsa operum consummatio figurari. Vel certe extremae vestium partes, ultimae sunt nostrae sollicitudines, quibus sese quique fideles, cum vitam hanc finire coguntur, intentius solito ab omnium labe malorum expurgare contendunt, cum metu et pavore procurantes, ne ante districtum judicem perducti, pro sordido vitiorum habitu expellantur, atque in tenebras praecipitent aeternas, quin potius appareant induti, sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: super omnia autem haec charitatem, quod est vinculum perfectionis. Et ideo veraciter indumentum nuptiale, quod in convivio suo, id est, in Eclesia sancta rex et judex noster invenire delectatur. Tunica ergo sacerdotis hyacinthina habet oram in capitio textilem, sicut in extremis vestium partibus fieri solet; cum doctor quisque egregius a tanta perfectione opus virtutum incipit, ad quantam quilibet alius diutissime laborans, vix aliquando pervenit: cum tanto timore famulatus omni hora, juxta sermonem prophetae sollicitus ambulabat cum Domino Deo suo, quantum aliquis vel moriturus, et ad judicium Domini sui ultimum ingressurus, vix habere sufficit. Verum quia tota perfectio sacerdotis in operibus et doctrina veritatis consistit, juxta hoc quod beatus Lucas descripto Evangelio dicit, fecisse se sermonem de his quae coepit Jesus facere et docere; recte subjungitur:
3.6.3
Deorsum vero ad pedes ejusdem tunicae per circuitum, etc. Deorsum namque ad pedes tunicae fiunt, quasi mala punica et tintinnabula per gyrum, quando ad tantam excellentiam devotae Deo conversationis sacerdos pervenerit, ut nil in illo aliud quam splendor et gratia, flosque, ut ita dixerim, varius bonorum operum videatur: nil ab illo aliud cum os aperuerit, quam suavissimus horum sonus audiatur. Quia enim in malo punico multa interius grana, uno foris cortice teguntur, recte per mala punica multifaria virtutum operatio, uno charitatis munimine undique versum tecta designatur. Fit autem eadem malorum punicorum effigies ex hyacintho et purpura, et cocco bis tincto, et, ut in sequentibus invenitur, etiam ex bysso retorta; quibus quatuor coloribus, quae virtutem varietas intimetur, saepius inculcatum est. His vero in medio tintinnabula permiscentur, cum neque opus sacerdotis unquam a sonitu verbi, quod loquitur, discrepat; neque a rectitudine operis territus adversis, linguae sonitus dissentit. Unde pulchre additur:
3.6.4
Ita ut tintinnabulum aliud sit aureum, etc. Aurea quippe tintinnabula hyacinthinae pontificis tunicae inseruntur, et omni ex parte circundantur, cum omnis sermo ejus claritatem supernae lucis resonat, et idem sonitus, velut hyacinthinae tunicae firme infixus, operum quoque ipsius sublimitate audientium mentibus commendatur. Fiuntque bina mala circum singula tintinnabula, et circum singula mala bina tintinnabula, cum et omnia quae loquitur bonis confirmantur actibus, atque in auditorum arctius corde figuntur, et universa quae agit, quam sint rationabilia, discreto sermonis sonitu produntur. Bene autem sequitur:
3.6.5
Et vestietur ea Aaron in officium ministerii, ut audiatur sonitus, etc. Sacerdos namque ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonitus non audiatur; quia iram contra se occulti judicis exigit, si sine praedicationis sonitu incedit. Quod si Josephi verbis intendere voluerimus, quibus dicit, mala in tunica pontificis septuaginta duo fuisse, et ejusdem numeri tintinnabula, congruit hoc figuris mysteriorum; ut sicut in humero ac pectore apostolicum ferre numerum jussus est, ita etiam discipulorum septuaginta duorum circa pedes numerum adsignatum haberet. Constat enim quod sicut duodenarius apostolorum numerus episcopalis gradum dignitatis inchoavit, sic discipuli septuaginta duo, qui et ipsi ad praedicandum verbum sunt missi a Domino, gradum sacerdotii minoris, qui nunc presbyteratus vocatur, sua electione signarunt. Unde et illorum numerus in ultima parte sacerdotalis habitus, ille in prima figuratus est. Decebat enim, ut qui majores gradu in corpore summi sacerdotis, hoc est in Ecclesia Christi, erant futuri, sublimiorem in habitu typici pontificis locum typice haberent. Verum si quis ipsos etiam numeros utriusque ordinis mystice vult interpretari, duodecim gemmas Aaron in pectore praeferebat, ut significaret tempus instare futurum, quo fides sanctae Trinitatis in omnibus quadrati orbis partibus generi humano praedicaretur; vel certe, sicut et supra docuimus, duodecim gemmas, id est, ter quaternas gestabat, ut omnes admoneret doctores opera justitiae quae quatuor virtutibus principaliter comprehenduntur, simul cum fide veritatis, quae in Trinitate est, et ipsos habere semper, et suis commendare discipulis. Portabat et septuaginta duo tintinnabula aurea, cum totidem malis punicis, ut ostenderet mystice, quod eadem fides et operatio justitiae universum esset mundum ab errorum tenebris ad veram lucem perductura. Tres namque dies ac noctes habent horas septuaginta duas. Et quia sol iste visibilis, omnes mundi partes in septuaginta duabus horis supra infraque lustrando tribus vicibus circuit; apte hic numerus tintinnabulorum et malorum diversi coloris, tunicae pontificis inditus est, ad docendum figurate, quod Sol justitiae Christus orbem esset illuminaturus universum, eique donum praebiturus, et verae fidei, quae est in agnitione et confessione sanctae Trinitatis, et bonae operationis, quae in variarum flore est ac splendore virtutum. Possumus sane in duodenario numero gemmarum rationalis etiam hoc intelligere figuraliter expressum, quod idem Sol justitiae cuncta nostra tempora, cunctas orbis nostri plagas sua esset luce repleturus; in exemplum solis mundani, qui per menses duodecim signiferum lustrare circulum, et totum ambire mundum consuevit. Nam et hoc quod quatuor ordines in rationali ternos habebant lapides, congruit anni vertentis ordini, qui per ternos menses in quatuor tempora distinguitur. Annum autem in Scripturis vocari totum hoc salutis nostrae tempus, quo pro aeterna retributione certamus, testatur ipse Salvator, qui. juxta sermonem Esaiae, missus est praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis: cum de eodem anno et Psalmista canit, dicens, Benedices coronae anni benignitatis tuae. Quibus enim in praesenti dedit benignitatem rectae fidei et operationis, dabit in die retributionis coronam perpetuae benedictionis.
3.7.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VII. Laminae aureae.
3.7.1
Facies et laminam de auro purissimo, etc. Lamina vero aurea in fronte pontificis, in qua sanctum Domino, sive sanctum Domini ut in sequentibus appellatur, sculptum est, sacratius caeteris erat indumentis illius. Et merito quia sicut divina potentia cunctis quae creavit supereminet, ita oportebat, ut nomen ejus caeterum pontificis habitum ornatumque transcendens, altius praeemineret, et velut cuncta sanctificans eximiam in ejus fronte sedem teneret. Significat autem ipsam professionis nostrae fiduciam, quam in fronte portamus, dicentes singuli cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Et recte hoc unum in toto pontificis habitu de auro est solo factum, ut munditiam cordis sive corporis, in qua mysteria redemptionis nostrae recondere vel gestare debeamus, ostenderet. Vel certe auro inscriptum in fronte sacerdos sanctum Domini gestat, ut insinuet mystice quod ita passionem Domini et Salvatoris nostri, per quam redempti sumus, venerari, et amplecti debemus, ut claritatem in illo divinae majestatis, per quam creati sumus, pariter confitendum esse noverimus: ita mortem assumptae ab illo humanitatis confiteri, ut eamdem mox humanitatem in aeternam de morte gloriam resurrexisse fateamur. Sanctum autem Domini, quod in lamina sculpi jubetur, nomen ejus sanctum et venerabile significat; quod apud Hebraeos quatuor litteris vocalibus scribi solet, hoc est cujus interpretatio lingua eorum ineffabile sonat, non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu creaturae nullius potest. Et quia nihil de eo satis digne dici potest, ideo ineffabilis rectissime vocatur, juxta illud Apostoli: Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra. Et Psalmista: Magnus, inquit, Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Et bene quatuor litteris idem nomen Domini in fronte pontificis erat scriptum; propter videlicet significantiam totidem partium dominicae crucis, quam in fronte portaturi eramus, hoc est supremam, dextram, laevam et infimam. Item sanctum Domini auro sculptum in fronte portamus, quando expurgati a sordibus vitiorum, quae ex primo parente habuimus, imaginem et similitudinem nostri Conditoris, ad quam creati sumus, in nobis recipimus; et hanc nos recepisse non in secreto celamus, sed cunctis palam factis, et voce promulgamus, juxta illud Apostoli: Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis. Quod loquens ad Colossenses apertius explicat, dicens: Nunc autem deponite et vos omnem iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro, nolite mentiri invicem, exspoliantes veterem hominem cum actibus ejus, et induite vos novum, eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum. De quo videlicet sancto Domini et Joannes in Apocalypsi scribit: Vidi, inquiens, Agnum stantem supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. Qui rursus claritatem supernae patriae describens, ait: Et sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi, et videbunt faciem ejus, et nomen ejus in frontibus eorum. Cum ergo idem nomen sacratissimae venerationis omnes Agnum sequentes, hoc est, universi fideles, in ipsa suae professionis fronte debeant habere; quanto magis necesse est eos qui, accepto sacerdotio ac magisterio spirituali, ducatum gregis dominici sortiti sunt, exemplum virtutis omnibus in seipso ostendere? Ligatur autem lamina, quae sanctum Domini continet, vitta hyacinthina cum tiara pontificis; cum spe coelestium bonorum, quam hyacinthus significat, in fide confortamur, et eo arctius vel sacramenta nostrae redemptionis, vel imaginem ac similitudinem nostri Conditoris ac Redemptoris intemeratam servare contendimus, quo nullum esse aliud salutis iter cognovimus. De figura tiarae in sequentibus suo loco dicetur. Verum, quia sacerdos tantae industriae, talis esse debet meriti apud Deum, qui peccata populi sua exhortatione, increpatione, admonitione corrigere et castigare, suisque valeat precibus abluere, recte subjungitur:
3.7.2
Portabitque Aaron iniquitates eorum, etc. Portat namque pontifex iniquitates subditorum, id est, exportat et aufert, eum aut eos docendo poenitentiam commissorum provocat, aut pro poenitentibus supplicando gratiam ejus justi judicis conciliat. Facit autem hoc in muneribus et donariis, quae ipsi obtulerunt Domino, et sanctificaverunt, cum pro bonis operibus fructibus dignis poenitentiae, id est, eleemosynis, caeterisque operibus justitiae, quae fecerint, poenitentes a reatu scelerum, quae quondam patraverunt, absolvit. Haec quidem ita gerenda institutio divina, et in habitu pontificis mystice figuravit, et in verbis sacri eloquii manifeste docuit. Sed longe aliter, proh dolor! quidam praesulum faciunt, qui et donaria sive munera accipere, imo exigere volunt a populo, et nil pro iniquitatibus ejus, ut exportentur et castigentur, veniamque accipiant, curant laborare, cum ob hoc solum dona temporalia sumere debeant a subditis, quod eos aeterna bona praedicando ab errore correxerint, atque ad viam veritatis deduxerint, ad imitationem primorum sanctae Ecclesiae doctorum, qui illis a quibus temporalia percipiebant subsidia, confidenter aiebant: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? Verum quia praesul quisque sive minister verbi, ita solum pro subditis efficaciter laborare, sive praedicando verbum, seu Domino supplicando potest, si animus ipsius semper divini nominis sit memoria praeditus, apte subjungitur:
3.7.3
Erit autem lamina semper in fronte ejus, etc. Si enim lamina nomine Domini scripta semper fuerit in fronte Aaron, placabitur filiis Israel Dominus; quia cum doctor ipse fideliter se divino servitio puraque mente subdiderit, mox etiam subditi exemplis illius, ac monitis accensi, et ipsi recte vivere, gratiamque interni aspectoris promereri satagunt.
3.8.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VIII. Tunica byssina et tiara.
3.8.1
Stringesque bysso tunicam. Haec est tunica interior, quam supra lineam strictam nuncupat. Quare autem linea stricta sit dicta, vel bysso stringi praecipiatur, jam superius expositum est, et nunc adjiciendum; quia solent milites habere lineas, quas camisias vocant, sic aptas membris, et strictas corporibus, ut expediti sint, vel ad cursum, vel ad praelium dirigendo jacula, tenendo clypeo, ense librando, et quocunque necessitas traxerit; qualem et Joab habuisse legitur, quando Amasam interfecit, stricta scilicet ad mensuram habitus sui. Ergo et sacerdotes parati in ministerium Dei utuntur hac tunica, ut habentes pulchritudinem vestimentorum, nudorum celeritate discurrant. Haec tunica, quia sicut hyacinthina ad pedes usque pertingebat, et ipsa Graece poderis, id est, talaris, vocata est, cujus significatio mystica in promptu est: cum enim constet, lino vel bysso continentiam et castitatem significari corporis nostri, juxta quod saepius supra explicatum est, strictam habent lineam, sive tunicam de bysso sacerdotes, cum propositum continentiae nequaquam enerviter et fluxa mente custodiunt. Sed tanta prorsus instantia, ut nil belli concupiscibilis caro contra spiritum, aut contra carnem gerat spiritus. Lineam habent strictam, cum concupiscente ac deficiente omnimode anima, in atria Domini cor illorum pariter et caro socia germanitate exsultant in Deum vivum. Haec autem linea non solum stricta, verum etiam poderis est, videlicet ad pedes usque descendens, cum continentia non unicuilibet membro violenter imposita, sed in toto est corpore delectabiliter consummata. Haec etenim linea, manus ac brachia debet stringere sacerdotis, ne quid nisi utile faciant; pectus, ne quid inane cogitet; ventrem, ne delicias ultra modum appetendo, Deum se gulosis facere praesumat; subjecta etiam ventri membra, ne lasciviendo totam sacerdotalis habitus pulchritudinem corrumpant; genua, ne ab orationis instantia torpeant; tibias et pedes, ne ad malum currant. Induatur ergo sacerdos primo linea stricta, ut et corpus ab iniquis operibus, et a pravis mentem cogitationibus compescat. Accipiat deinde hyacinthinam, ut post districtionem continentiae salutaris, aeque corpus et animum spiritualium virtutum habitu venustet. Verum quia sensus quinque sunt corporis, visus, gustus, olfactus, auditus, et tactus; quorum primi quatuor proprie capitis, ultimus toti est corpori communis; tunica haec, quam diximus utraque proprie, continentiam tactus, et justitiam designat. Consequenter vero et aliorum quatuor sensuum, quam sit vel curanda innocentia, vel sanctificatio conquirenda, figurato pontificis habitu monstratur, cum dicitur:
3.8.2
Et tiaram byssinam facies. Tiara namque, quae et cidaris, et mitra vocabatur, caput tegebat et ornabat pontificis; ut hoc indumento admoneretur, omnes capitis sensus Deo consecratos habere, ne vel oculi ejus viderent vanitatem, vel aures libentius audiendo opprobrium acciperent adversus proximum suum, vel os abundaret malitia, et lingua concinnaret dolum; sive etiam cor crapula et ebrietate gravaretur, vel olfactus aspersum myrra, et aloe, et cinnamomo lectum meretricis amplecteretur. Quin potius oculi ejus viderent aequitatem, aures inclinarentur ad audienda verba prudentiae, dulcia essent faucibus ejus eloquia Domini super mel et favum, donec superesset halitus in eo, non loqueretur iniquitatem, nec ab innocentia sua recederet. Curandum et de quinto sensu, qui toti est corpori communis, ut fiat illud propheticum: Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere. Et sicut admonet Apostolus: Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Qualiter autem tiara haec fuerit facta, Josephus docet, dicens: Super caput autem gestat pileum in modum parvuli calami aut cassidis, quod extenditur supra summitatem capitis, et modice verticis medietatem excedit; et tale est, ut videatur ex lini textura confectum, habens vittas quae convolutae saepius connectuntur, nec facile dilabatur. Qui videlicet Josephus huic pileo superadditum esse narrat aliud majus velamen, quod totam capitis superficiem celaret: aptatum perfecte, ne laborante sacerdote circa sacrificia corruat; quod tamen cujus esset coloris non ostendit. Et haec quidem de minoris sacerdotis pileo. De pontificis vero tiara hoc modo testatur: Pileum autem priori similiter operatum habet pontifex, sicut reliqui sacerdotes, et alium consutum ex hyacintho variatum. Circumdatur autem ei et aurea corona, tribus vicibus facta, supra quam surgit in media fronte, quasi caliculus quidam aureos, similis herbae, quae apud nos acharo nuncupatur, quam Graeci Hyoscyamon dicunt. Et paulo post descripta mirabili varietate subintulit, dicens: Habet autem flores similes plantagini, et per circuitum tota corona his floribus est caelata, ab occipitio usque ad utrumque tempus; in fronte vero hoc quidem non habet, sed lamina est aurea, quae sacris litteris Dei nomen habet inscriptum. Haec quidem de secundo velamine et coronis pontificum aureis Scriptura sancta tacere videtur. Coronarum vero breviter fecit in sequentibus mentionem, dicens: Fecerunt et tunicas opere textili Aaron et filii ejus, et mitras cum coronulis suis ex bysso. Sed de qua materia factae essent, non dixit. Cum enim dicat, Et mitras cum coronulis suis ex bysso, poterat intelligi utrasque ex bysso factas esse, si non Josephus coronas esse aureas designaret, qui stante adhuc templo, et legali observantia celebrata, cum esset de genere sacerdotali, facillime potuit modum omnem sacerdotalis indumenti, non tamen legendo, sed et videndo cognoscere. Verum sive byssinae seu fuerint aureae coronulae, cum constet eas factas esse cum mitris, dicamus breviter de figura. Mitras cum coronulis habent sacerdotes ex bysso, qui sic visum, auditum, gustum, olfactum, et tactum suum in venustate castimoniae custodiunt, ut pro eadem custodia se coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se, accipere sperent. Nam qui sic continentiae vel bonis operibus studet, ut pro his aeterna praemia retributionis quaerere negligat, mitram quidem byssinam habere videtur in capite, sed coronulas non habet; quia videlicet imaginem virtutis coram hominibus praefert, sed mercedem virtutis cum Domino non invenit. Sive ergo coronulae fuerint aureae, claritatem perpetuae lucis significant; sive fuerint byssinae, ipsam nostri corporis immortalitatem, quae perennis futura est, figurate denuntiant. Et recte sacerdos cum stolis byssinis coronas superadditas gestat, ut et in continentia ipse sua jugiter aeterna praemia meditetur, et in sanctificatione continentiae vel bonae operationis simul eadem gaudia supernae beatitudinis audientibus promittat; ne si absque spe retributionis pondus imponat laboris, jugum Christi suave, atque onus leve asperum suis auditoribus reddat, et durum. Cum vero Dominus tiaram faciendam praeciperet, addidit:
3.8.3
Et balteum opere plumarii. De cujus videlicet facta baltei manifestius in posterioribus scriptum est. Cingulum vero fecerunt de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, opere plumario. Hoc cingulum, ut Hieronymus ex Josepho scribit, in similitudinem pellis colubri, quam exuit in senectute, sic in rotundo textum est, ut marsupium longius putes. Textum autem sub tegmine cocci, purpurae, hyacinthi, et stamine byssino, ob decorem et fortitudinem, atque ita polymita arte distinctum, ut diversos flores et gemmas non artificis manu contextas, sed additas arbitreris. Habebatque latitudinem quatuor digitorum, quo cingulo proprie pontifex utebatur, et eo tunica hyacinthina, simul et superhumerale stringebatur. Nam in sequentibus aperte de conjunctione superhumeralis et rationalis dictum est: Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, stricta ad balteum et annulis fortius copulata; quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxe fluerent, et a se invicem moverentur. Nulli autem dubium, quin balteus sive cingulum, cui superhumerale astringebatur, tunicam hyacinthinam, quae et superhumeralis tunica vocabatur, cingebat; cuncta etenim quae hucusque dicta sunt, ad pontificis habitum pertinent. Dehinc consequenter filiorum ejus simul baltei et caetera indumenta exponuntur, cum dicitur:
3.8.4
Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos, etc. Neque de balteis eorum, utrum et ipsi opere plumarii, an unius coloris fieri debuerint, aliquid decernitur. Dicendum igitur primo de balteo pontificis, qui de quatuor coloribus illis nobilissimis ac Deo dignis factus est; quia apte talem haberet pontifex, quem singulari virtutum decore semper oportebat accingi. Apte pontifex variante flore colorum fulgentium accinctus incedebat, quia sicut alius quilibet necesse est industria continentiae praecingatur, ne caro repugnans spiritui internam mentis pacem aliquando conturbet; ita pontifex ac doctor fidelium, edomito jam omni concupiscibili motu animi sive corporis, ipsa virtutum gloria debet circumdari, ut juxta exemplum floris illius qui egressus est de radice Jesse, id Domini Salvatoris sit justitia, cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. Tunicae autem lineae, et baltei ac tiarae, quae, filiis Aaron in gloriam et decorem fieri praecepta sunt, quid nobis interni decoris et gloriae commendent, facillime ex his quae superius exposita sunt, intelligi valet. Tunicas namque habent sacerdotes lineas, cum totum corpus suum candori castitatis dedicant. Balteis tunicas cingunt, cum eamdem castimoniam vigilanti mentis custodia circumspiciunt, ne conscientia illius desidiosiores erga bonorum operum exercitia remaneant, ne per jactantiam castimoniae, ipsius etiam castimoniae meritum perdant. Qui enim tunica talari indutus absque cingulo incedit, defluit tunica, ac relicto corpore ventis et frigoribus intrandi spatium tribuit; quin et praepeditis gressibus incedendi usum retardat; vel etiam calcantibus se causa efficitur ruinae. Sic nimirum castimonia carnis saepe nonnullis castimoniam cordis adimit, cum tanto segnius bonis insistere operibus curant, quanto minus perspiciunt, quia nil castimoniae custodia absque aliorum augmento bonorum valeat, quae tamen, adjunctis bonis actibus, magnam habenti gloriam conquirit. Denique virginibus stultis nil castitas profuit carnis, quibus veniente sponso lumen defuit internae puritatis. Accingantur ergo filii Aaron tunicis lineis, ut castitatem habeant. Sacerdotes accingantur balteis, ne ista castitas sit remissa et negligens; ne vento elationis animum perflandi aditum praebeat, ne crescente iniquitate, refrigescere faciat charitatem ipsorum, ne bonorum gressus operum jactantia suae praesumptionis impediat, ne praepedito virtutum cursu, ipsa etiam terrestris concupiscentiae sordibus polluta vilescat, et ad ultimum auctorem suum ad ruinam superbiendo impellat. Accincti autem sacerdotes accipiant et tiaras in capitibus, ut post vigilantem et circumspectam corporeae castitatis custodiam, ipsius etiam visus, auditus, gustus, et olfactus Deo digna, et custodia teneatur et cura.
3.9.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IX. Feminalia.
3.9.1
Vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum, etc. Omnibus quidem his vestiendus erat Aaron et filii ejus; sed ea distinctione, ut ipse quidem omnibus his uteretur, filii autem ultimis tribus, quae illorum proprie nomini ascripta sunt, cum dicitur: Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis, et balteos ac tiaras in gloriam et decorem. Quod vero sequitur:
3.9.2
Facies et feminalia linea, etc. Ad utrosque simul, et Aaron scilicet et filios ejus, sicut etiam ipsa verba manifeste probant, pertinet; sicque fit ut Aaron ipse cunctis quae commemorantur octo vestibus induatur, feminalibus videlicet lineis, tunica linea, hyacinthina superhumerali, rationali, balteo, tiara, petalo aureo. Filii vero ejus quatuor tantum ex his, id est, feminalibus, linea stricta, cingulo et tiara utantur. Verum, quia de caeteris supra tractatum est, feminalia haec quae ad operiendam carnis turpitudinem fieri mandantur, illam castimoniae portionem, quae ab appetitu copulae conjugalis cohibet, proprie designant, sine qua nemo vel sacerdotium suscipere, vel ad altaris potest ministerium consecrari, id est, si non aut virgo permanserit, aut contracta uxoriae conjunctionis foedera solverit. Quod videlicet genus virtutis nulli per legem Dei necessario imperatum, sed voluntaria est devotione Domino offerendum, dicente ipso de hoc: Non omnes capiunt verbum istud. Ad quam tamen benigna mox exhortatione eos, qui possint, invitat dicens: Qui potest capere, capiat. Et paulo post eisdem qui vel uxorem, vel alios cognatos, et implicamenta mundi hujus propter ipsum reliquerint, centuplum promittit in hac vita praemium, et in saeculo futuro vitam aeternam. Unde certe gratia distinctionis non Moyses hoc indumento vestiri Aaron et filios ejus jubetur, sicut de prioribus dicitur: Vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum, et filios ejus cum eo. Sed facies, inquit, feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae. Ipsi, inquit, operiant carnem turpitudinis suae, tu feminalia pontifici et filiis ejus facies, tu castitatis regulam docebis, tu abstinendum ab uxorio complexu eis qui sacerdotio functuri sunt intimabis. Nulli tamen violentum hujusmodi continentiae jugum impones; sed quicunque sacerdotes fieri, ac ministerio servire altaris volunt, ipsi sua sponte uxorum servi esse desistant. Quod ubi perfecerint, et suscepto semel continentiae proposito ministros se sanctuarii atque altaris fore consentiunt, aderit lex divina, quae velut caeterum illius habitum sacerdotibus congruum imponens, quomodo vivere vel docere debeant abundanter instituat, congaudensque spontaneae ipsorum devotioni, dignum sacerdotio decus sapientiae, patientiae, mansuetudinis, misericordiae, zeli spiritualis, humilitatis, timoris Domini, caeterorumque hujusmodi ornamentorum superaddat; alioquin iniquitatis rei moriuntur. Mortem namque certissimam incurrit animae, si quis luxuriose vivens, sacerdotalem sibi usurpare gradum praesumit. Qui sensus subsequentibus quoque Domini verbis affirmatur, quibus post pauca subjungit:
3.9.3
Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, etc. Nam neque hic aliquid de feminalibus a Moyse accipiendis praecipitur: unde liquido constat, quod se hoc genere vestimenti ipse prius Aaron ac filii ejus induerant, et sic ad manum Moysi lavandi. induendi, ungendi, et consecrandi intrabant. Ubi et hoc notandum quod consecraturus eos Moyses, primo lavit aqua, et sic habitum illis sacri gradus imponit; quia nimirum necesse est, ut qui ad officium altaris promovendus est, majoribus se solito fluentis lacrymarum sive compunctionis tempore dedicationis abluat, ut quo mundior ad gradum accipiendum accesserit, eo perfectius acceptum consummet. Posset autem in hoc lavacro baptisma sacri fontis intelligi, si qua esset consequentia: ut quis in sacerdotium electus, tunc primum aqua baptismatis in remissionem peccatorum ablueretur, et non talium ordinationi contradiceret Apostolus, dicens: Non neophytum ordines, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli: indutus vero sacris vestibus pontifex, mox oleo unctionis perfunditur, ut per gratiam Spiritus sancti consecratio perficiatur; non quod ea quae praemissa sunt indumenta virtutum absque gratia Dei possimus habere, sed quia majus necesse est auxilium gratiae tribuatur a Domino, ubi quis vel majorem conscenderit gradum, vel plurimorum fuerit regimini praelatus. Notandum interea quod cum in hoc libro Exodi, Aaron octo vestibus induendus asseratur, videtur in Levitico addita et nona, balteus videlicet, quo linea fuerit tunica ante indutam hyacinthinam praecincta. Sic etenim scriptum est: Cumque lavisset eos, vestivit pontificem subucula linea, ac cingens eum balteo, et induens tunica hyacinthina; et desuper humerale imposuit, quod stringens cingulo aptavit rationali. Sed quomodo hoc factum fuerit, patet manifeste ex eis quae explanata sunt, figura vestitus intellectualis.
3.10.1
LIBER TERTIUS. CAPUT X. De quatuor vestium sacerdotalium coloribus, et quatuor elementis, et consecratione sacerdotum.
3.10.1
Verum quia de habitu sacerdotali, sequentes dicta patrum, breviter ista perstrinximus, notandum putavimus ex hoc quod quatuor illi colores eximii, de quibus factus est, totidem mundi elementis congrua comparatione aptantur. Byssus sive linum terrae, quod ex ea nascuntur; purpura aquis, quod ex marinis conchyliis tingitur; hyacinthinus et coccus aeri et igni ob coloris similitudinem. Coccusque fuerit bis tinctus, eo quod ignis gemina sit virtute praeditus, lucendi videlicet et incendendi. Aiuntque Hebraei, quia ideo pontifex omnium figuram elementorum in suo habitu gestaverit, quia non solum pro Israel, sed pro omni mundo immolans rogare debuerit. Quibus nos non incongrue forte addere valemus, quod in unoquoque hominum figura omnium elementorum continetur: ignis in calore, aeris in halitu, aquarum in humore, terrae in ipsa soliditate membrorum. Unde et a physiologis Graece homo microcosmos, id est, minor mundus vocatur. Quod et si aurum quid in eodem habitu juxta intelligentiam hanc significet, quaeris, rationabilem in eo interioris hominis virtutem intellige. Unde et in eo proprie sanctum Domini scriptum est: quia non nisi per hanc quisque ad cognitionem sui Conditoris ascendit. Hinc etenim Apostolus dicit, in interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus nostris. Et ideo nobis Scriptura pontificem Veteris Testamenti sic vestitum ostendit, ut sciat et nostri temporis pontifex pro toto se genere humano, maxime autem pro his qui cognoverunt veritatem, signumque fidei illius in fronte portant, intercedere debere, Apostolo admonente ac dicente: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt. Quod si in pontifice, quem consecrat Moyses, Dominum Salvatorem intelligimus, jure in habitu suo totius mundi figuram simul, et hominis habet. Ipse est enim, ut Apostolus ait, splendor gloriae, et figura substantiae Dei Patris, portansque omnia verbo virtutis suae. Ipse Agnus Dei, qui tollit peccata mundi: ipse sacerdos in aeternum, omni sanctitatis ornatu praeclarus, non quem natus in carne per exercitium laboris accipere meruit, sed quem in utero Virginis incarnatus, perveniente gratia Spiritus sancti, totum simul accepit. Cujus sacerdotii interpellationem pro nobis pulcherrime commendans Apostolus ait: Hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium: unde et salvare in perpetuum potest, accedens per semetipsum ad Deum, semper vivens, ad interpellandum pro eis. Cujus etiam aeque indumenta et ornamenta virtutum commendans adjunxit: Talis enim decebat, ut esset nobis pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatis, et excelsior coelis factus. Qui vere habuit laminam in capite suo auream, in qua esset sanctum Domini sculptum; quia venit in nomine Patris, dicens: Ego in Patre, et Pater in me est; et, Qui videt me, videt et Patrem. Hactenus Aaron et filiorum ejus habitus qualis esse debeat, coelesti designatur oraculo. Sequitur autem hinc etiam modus consecrationis, quo vel ipsos, vel tabernaculum cum omni supellectili sua dedicari oporteat.
3.10.2
Oblatis videlicet Domino vitulo, etc. Quae nimirum cuncta, sive operum devotionem bonorum, ac munditiam fidei, sive gratiam divinae illustrationis, sola consecrari per sacerdotes, figurate demonstrant. Quis etenim nesciat, immolationem ac sanguinem illorum animalium, mortem aspersionemque designare sanguinis Domini nostri, per quam et a peccatis absolvendi, et in bonis operibus sumus confirmandi? Panes quoque azymi quid mysterii Salvatoris contineant, docet Apostolus dicens: Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Conspersa sunt autem, sive lita oleo crustula et lagana; ut admoneremur, opera habere non solum a fermento malitiae et nequitiae castigata, sed et pinguedine charitatis divinis digna conspectibus. Vel certe crustulam oleo conspersam ad consecrationem nostram Domino offerimus, cum universa quae facimus, per internam sancti Spiritus gratiam in cordis nostri devotione pinguescunt. Lagana oleo lita offerimus, cum etiam foris hominibus spiritualia esse quae agimus, indubitanter in exemplum vivendi ostendimus. Quibus nimirum oblationibus consecratio nostra perficitur, dum per opera bona et cogitationes puras meritum nobis sanctimoniae Domino donante conquirimus. Expletis autem mandatis hujusce consecrationis, Aaron et filiorum ejus, redit Scriptura percipere etiam de factura altaris incensi, in quo idem Aaron quotidianum adolere thymiama deberet.
3.11.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XI. Altaris incensi descriptio.
3.11.1
Facies quoque altare ad adolendum thymiama, etc. Si altare holocausti, de quo supra dictum est, generaliter vitam designat justorum, qui carnem suam quotidie crucifigere cum vitiis et concupiscentiis, atque in hostiam viventem Domino offerre consuerunt; quid hoc altare ad adolendum thymiama factum, nisi specialem quorumdam perfectorum vitam significat? Neque enim frustra in illo carnes animalium incendebantur, in hoc adolebatur incensum; nisi quia in illo figurabantur hi qui non secundum desideria carnis ambulant, sed quasi haec Domino immolantes, omnes sui corporis sensus per ignem sancti Spiritus ejus voluntati dedicant: in isto autem illorum typus exprimitur, qui majore mentis perfectione, exstinctis prorsus ac sopitis illecebris omnibus carnis, sola Domino orationum vota offerunt: nil quidem de carne, quod se impugnet, nil de conscientia peccati unde conturbentur ac paveant, habentes, sed dulcium profusione lacrymarum optantes venire, et apparere ante faciem Dei. Unde apte hoc altare intus in vicinia veli et arcae, illud ante tabernaculum foris positum est; quia nimirum illi in conspectu sanctae Ecclesiae cunctis in exemplo virtutum praefulgent; isti altioris ardore desiderii, contemplationi futurae beatitudinis etiam corpore detenti non minimum propinquant. Apte illud aere, hoc vestiri auro praecipitur: aes namque plus aliis metallis sonorum ac diu durabile est; aurum vero quantum sono succumbit, tantum splendore praestat aeramento. Unde certe aeneum altare, in quo carnes incendebantur, et sanguis fundebatur victimarum, illorum gestat typum, qui edomitis et velut Deo immolatis voluptatibus carnis, perseveranter viam veritatis, quam semel inchoavere, peragunt, et hanc quoque proximis incedendam crebro sermone praedicationis insonant. Porro aureum altare illis convenienter aptatur qui amplius gratia supernae claritatis illustrantur; sed minus aliis quae in secreto de interna suavitate gustent, dicendo aperiunt: minus eructare proloquendo sufficiunt, quanta ipsi intus dulcedine in abdito vultus Dei reficiantur. Apte etiam altare thymiamatis quanto metalli fulgore praecellebat, tanto mensura minus fuit; quia quo sanctiores quique in Ecclesia, eo sunt pauciores. Apte de eisdem lignis setim, quae albae spinae similia esse, et incorruptibilia diximus, utrumque altare fieri praecipitur: quia nimirum una est fidei non fictae firmitas, qua omnium corda electorum praemuniri, atque ad suscipiendum ignem dilectionis, et offerenda Deo virtutum libamina debent praeparari: quia omnibus generaliter pusillis cum majoribus loquitur Apostolus, dicens: Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei: quod est aliis verbis dicere. Praecidamus, et auferamus a nobis spineta vitiorum, et punctionum aculeos titillantium, quos terra corporis nostri ex peccato primae praevaricationis nobis germinare consuevit, et quasi quadam bipenni sedulae castigationis incidentes excolamus strenue interiorem simul et exteriorem hominem nostrum, qui dignus fiat, accepto sancti Spiritus igne, hostiam virtutum in conspectu sui Conditoris offerre. Apte unus ac non dispar erat ignis, qui in hoc altari victimas, in illo thura incendebat; quia nimirum unus est spiritus, qui cunctorum mentes fidelium variante donationum gratia vivificat. Quod autem altare incensi quadrangulum fuit, unum habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, duos vero in latitudine, longitudo ad longanimitatem patientiae, ut in expositione altaris holocausti dictum est, latitudo ad amplitudinem dilectionis, altitudo pertinet ad sublimitatem spei, per quam in laborum tolerantia temporalium, et hilaritate dilectionis sincera mente gaudemus. Unius autem est cubiti et longitudo et latitudo altaris, quando summi quique et perfecti in Ecclesia viri, nullius alterius rei quam perpetuae retributionis intuitu, et mala temporalia aequanimiter ferunt, et quaecunque valent proximis per charitatem bona impendunt. Item, quia charitas patiens est, benigna est. Patiens videlicet, ut illatam a proximo injuriam toleret: benigna, ut cujus adversa tolerat, illi etiam, cum opus habuerit, officia pietatis exhibeat. Recte altare thymiamatis in longitudine et in latitudine quadrangulum fieri jubetur; ut insinuetur, quia perfectorum animus foederatis ad invicem virtutibus, quantum diligere fratrem, tantum et ferre sufficit, et quantum per patientiam sustinere potest molestiam ejus, tantum praestare ei per dilectionem suae pietatis benevolentiam potest. Duos autem habet cubitos in altitudine, quia duplex sese praemium in futura vita accepturos sperant electi, unum videlicet quietis animarum, cum corruptibile hoc et mortale corpus exuentes, coeleste regnum intraverint; aliud cum recepto eodem corpore incorrupto atque immortali, perfectius in praesentia sui Conditoris exsultabunt, impleta promissione prophetica, quae dicit: In terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis.
3.11.2
Cornua ex ipso procedent, etc. Cornua saepe in Scripturis solent eminentiam designare fidei et virtutum: per quam obviantia nobis antiqui hostis certamina obtundere ac superare debemus, dicentes cum propheta Domino: In te inimicos nostros cornu ventilabimus. Qui mox de quo cornu dixisset, subdendo declaravit dicens: Et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos. Sicut e contra, nonnunquam bella vitiorum, quae nos expugnare moliuntur, cornuum nomine solent indicari. Quod utrumque breviter complexus per prophetam Dominus dicebat: Et omnia peccatorum cornua confringam, et exaltabuntur cornua justi. Unde bene in lege cornuti tantum generis animalia munda esse, et populo Dei comestibilia decernuntur. Quae enim ruminant atque ungulam findunt animalia, ea etiam constat esse cornuta; ut ostendatur mystice quod illi tantum Ecclesiae Dei spirituali conjunctione possunt incorporari, qui fortitudine fidei ad bella vitiorum existere probantur invicti. Procedunt autem cornua ex ipso altari thymiamatis, cum opera virtutum electi, non ad faciem hominum specie tenus ostendunt, sed ex interna mentis radice, fixo atque immobili exercent affectu. At contra hypocritae, quasi cornibus aliunde mutuatis, habentes speciem pietatis, virtutem ejus negant. Quibus apte congruit illa Aesopi fabula, qua refert cornicem involutis pavonis pennis exornatam, frustra de sua esse pulchritudine gloriatam, imo propemodum zelo exardescente pavonum, omni pennarum virtute, et ipsa vita esse spoliatam. Vestitur altare auro purissimo, cum perfecti quique vera internae sapientiae luce refulgent, cum in omnibus quae agunt, splendorem charitatis velut quotidiani gloriam habitus permonstrant, cum memoriam sibi perpetuae claritatis semper inesse cunctis sese videntibus sive audientibus ostendunt, cum se ante omnia regnum Dei et justitiam ejus cogitare et quaerere manifestant. Et bene tam craticula altaris, quam parietes et cornua vestiri auro jubentur. Craticula quippe intus in medio erat altaris ad suscipienda nimirum thymiamata parata. Parietes vero foris parebant, cornua et ipsa foris parentia speciali fastigio altius eminebant. Deauratur autem craticula, cum in interiore homine nostro per fidem resplendet Christi gratia. Deaurantur parietes, cum eadem gratia dominicae dilectionis per bona se exterius opera dilatat. Deaurantur et cornua, cum ipsa fiducia fortitudinis justorum, qua adversarios veritatis, sive per patientiam fortiter ferre, seu per sapientiam prudenter refellere, vel corrigere didicerunt, internae lucis in omnibus fulgore coruscat. Et quoniam tales jure dicere possunt: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est mihi corona justitiae, recte subditur.
3.11.3
Faciesque ei coronam aureolam per gyrum. Corona etenim aureola per gyrum fit altari thymiamatis, cum sancti pro nobis quae se egisse meminerint, praemia praestolantur aeterna. Et bene per gyrum altaris corona fit, ut omnia quae fecere, coelesti mercede digna esse doceantur: neque aliquid in talibus remanere, quod post absolutionem carnis, purgatorio debeat igne castigari. Item altare incensi coronam habet auream per gyrum etiam in eis qui, etsi minores sunt meritis, nec palam protestari audent, certam sibi boni certaminis ac servatae fidei repositam esse mercedem, cuncta tamen quae agunt, intentione Deo placendi, et spe agunt percipiendae ejusdem supernae mercedis. Sequitur:
3.11.4
Et duos annulos aureos sub corona, etc. Possunt quidem in his annulis, quibus altare portabatur, juxta quod supra in altari holocausti, arca et mensa expositum est, quatuor Evangeliorum libri non inconvenienter accipi, per quorum fidem ac doctrinam sancti portantur, atque a terrenis cogitationibus sublevati, per eremum hujus vitae quotidianis bonorum operum profectibus coelestem feruntur ad patriam. Verum quia ibi manifeste quatuor circuli fieri, duo videlicet in latere uno, et duo in altero praecipiuntur, hic autem tacito numero quaternario duo annuli per singula latera fiunt: pro certo ibi apertius evangelistarum numerus claret, hic vero etiam aliud quiddam mysterii spiritualis, quod ad dilectionem Dei et proximi summe respiciat, inest. Per singula etenim latera annulis aureis circumdatur altare; quia cor electorum hinc et inde Dei ac proximi dilectione confirmatur. Quae bene annulis comparatur, quia evacuata in fine prophetia, destructa scientia, cessantibus linguis, ipsa nunquam cessabit. Duo sunt autem annuli per singula latera; quia utrumque charitatis mandatum gemina virtute distinguitur. Charitas quippe Dei per sinceritatem fidei ac vitae munditiam perficitur; sine fide enim impossibile est placere Deo, et fides sine operibus mortua est. Quod utrumque uno versiculo propheta complectitur dicens: Justus autem in fide sua vivit; aperte insinuans quod ita solum quisque ad vitam venturus est, si opera justitiae cum fide veritatis habuerit, sic et dilectio fraterna in virtute gemina consistit, patientiae scilicet et benignitatis, teste Apostolo, qui ait: Quia charitas patiens est, benigna est. Unde et Dominus, Dimittite, inquit, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis; videlicet in dimittendo debita, patientiam docens; in dando necessaria, gratiam benignitatis. In uno, ut proximorum incommoda fortiter feramus: in altero, ut commoda proximis nostra gaudenter tribuamus. Duos ergo annulos per singula latera habet altare, cum biformi perfectione charitatis sancti, et in sui Conditoris honorem, et in curam atque obsequium accinguntur proximi. Hisque annulis immittuntur vectes inaurati, ut altare portetur, cum tales parato mentis sinu excipiunt clarissima praecedentium dicta Patrum, per quae magis magisque a terrenis suspensi ad amorem rapiantur aeternorum bonorum. Nam quod tales animo et merito coelestibus appropinquent, sequentibus quoque verbis mystice designatur, cum dicitur:
3.11.5
Ponesque altare contra vetum, etc. Arca namque, ut suo loco expositum est, Dominum Salvatorem demonstrat, velum quod ante arcam pendebat, ipsum coelum designat, cujus edita Dominus victa morte penetravit; ut, sicut Apostolus ait, Appareat nunc vultui Dei pro nobis. Statque altare contra velum, quod ante arcam appensum est, cum omnis intentio justorum ad ingressum directa est regni coelestis. Stat coram propitiatorio, quo tegitur arca, cum visioni sui Conditoris puritate mentis appropiant, e clausi, quamlibet corpore conversationem habent in coelestibus.
3.12.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XII. De thymiamate adolendo super altari.
3.12.1
Et adolebit incensum super eo Aaron, etc. Constat incensum sive thymiama vim orationis exprimere, dicente Psalmista: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. Et in Apocalypsi Joannis, habere vidit sanctos phialas aureas plenas odoramentorum. Quod confestim exponendo subjunxit: Quae sunt orationes sanctorum. Et quoniam Aaron, ut supra dictum est, et ipsum specialiter summum sacerdotem, videlicet Dominum Salvatorem, et nostri quoque ordinis sacerdotes designat: adolebit Aaron in hoc altari incensum suave fragrans mane, cum vel Dominus ipse illustrata fidelium corda, novo gratiae suae jubare ad dulcedinem orationis instigat, vel participes sacerdotii illius sedula exhortatione fideles ad deprecandam faciem sui Conditoris excitant. Incendit autem thymiama sacerdos non solum mane, sed et vespere. Mane etenim thymiama incenditur, ut in principio omnis boni, quod inspirante Deo facere disponimus, illius auxilium, quo perficiamus, invocemus. Ad vesperum vero, ut cum bene coepta complemus, illi a quo accepimus, pro his quae donavit gratiarum vota reddamus. Vel certe, quia mane et orto sole, clare omnia circumquaque videmus; vespere autem superveniente, dubio visu caligamus. Ideoque lumine lucernae, ut videamus quae volumus, indigemus. Illa Redemptoris nostri sacramenta, sive dicta, quae liquido etiam juxta ordinem humanae rationis pro modulo nostro dignoscere sufficimus, jam quasi in die conspicimus. In quibuscunque autem ratio humana deficit, sed sola nobis auctoritas Scripturae sequenda est, illic velut in nocte oculus nostri intellectus caligat. Sed lucerna verbi Dei pedes nostros, ne forte offendant, atque a via veritatis exorbitent, adjuvat. Hinc etenim Petrus de sacramento dominicae fidei loquens ait: Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus cestris. Bene ergo dicitur: Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans, mane quando componet lucernas, incendet illud, et quando collocat eas ad vesperum. Mane etenim Aaron incensum super altari adolet, cum Dominus corda fidelium in his quae jam intelligere valent arcanis veritatis, ad gratiam compunctionis inflammat. Incendet illud et ad vesperum, quando collocat lucernas, cum etiam ex eis quae necdum capere queunt, quoniam et haec sancta, quantum divina esse non ambigunt, ad amorem eos coelestium, ubi omnia secreta patefiunt, informat. Fragratque suave thymiama, cum subita compunctione divinitus tacti lacrymis solum ac precibus vacare dulce habent. Bene autem sequitur:
3.12.2
Uret thymiama sempiternum coram Domino, etc. Quia nimirum necesse est, ut animus post orationem et fletus ad otiosa verba sive facta non divertat, sed in eodem se vigore devotionis, quem in oratione suscepit, etiam finita oratione custodiat; juxta exemplum Annae, de qua orante dictum est: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati.
3.12.3
Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius. In sequentibus hujus voluminis, e quibus aromatibus hoc thymiama componi debuerit, nominatim designatur: stacte videlicet et onycha, galliano boni odoris et thure lucidissimo, quae cuncta ad significationem aeternorum bonorum, quae principaliter a Domino quaerenda sunt, constat pertinere. Non est ergo offerendum super altari aureo thymiama compositionis alterius, quam quod Dominus statuit; quia non aliud a Domino quaerere orantes quam quod ipse jussit, quodque se daturum promisit; non aliud de illo credere, quam quod ipse docuit, debemus.
3.12.4
Non est offerenda super eo victima, etc. Haec etenim omnia ad altare exterius pertinent, quae incipientium et in profectu adhuc positorum vitam designant. Tantae namque sublimitatis perfectorum est vita justorum, ut nil in ea carnale, quod Domino mactare habeant, valeat inveniri. Et quidem libamina vini constat, nonnunquam magnam gratiae spiritualis designare virtutem, hoc est, sive poculum doctrinae, seu calicem passionis, sive fervorem praecipuae dilectionis, sive ipsam Spiritus sancti perceptionem, aut aliquid hujusmodi. Verum quotiescunque vinum libaminum cum carnibus offertur hostiarum, eorum profecto juxta tropologicam expositionem designat sanctimoniam, qui adhuc aliquid de carnalibus concupiscentiis, quod puritati spiritus adversetur, et quod igne sancti Spiritus in ara cordis incendi debeat, habent. Perfecti autem justi, qui dicere possunt: Defecit cor meum, et caro mea, Deus cordis mei, et pars mea Deus in saecula; quasi cessantibus victimarum libaminibus, quae ad aeneum altare exterius positum pertinent, sola intus in aureo altari aromata Domino desiderii coelestis offerunt; quia de remissione peccatorum jam securiores effecti, pro dilato solummodo regni perennis introitu lugent, dulcibusque lacrymarum fluentis stratum suum per singulas noctes irrigant. De quo videlicet altari adhuc bene subditur:
3.12.5
Et deprecabitur Aaron super cornua ejus, etc. Summus namque sacerdos noster semel in anno obtulit sanguinem suum pro peccato totius mundi. In illo videlicet anno, de quo dicit ipse per Esaiam: Quia venerit praedicare annum Domini acceptum; hoc est, in toto hoc tempore, quo Ecclesiam sibi copulare dignatus est. Semel etiam unicuique credentium lavacrum sacri fontis, in mysterium sui sanguinis, ad solvenda peccatorum vincula donavit, et pulchra omnimode figurarum distantia. Semel quidem per annum pontifex in sanguine oblationis super cornua altaris deprecari, quotidie autem thymiama suave fragrans super eo incendere praecipitur; quia Dominus et Salvator noster, qui quotidie fideles suos gratia internae compunctionis accendens renovat, semel eos hostia sui sanguinis mortem superans redemit ipsi fideles, qui quotidiana peccata quotidianis abluere precibus ac lacrymis solent, semel in sacramentum passionis illius absolutos se a peccatis omnibus esse gaudent. Deprecabitur autem super cornua altaris, quia et ipse non solum inter homines conversatus pro hominibus oravit; verum etiam nunc ad dexteram Patris in coelestibus sedens, interpellat pro nobis, et in cordibus electorum per fidem inhabitans, dum eos ad deprecandum excitat, recte ipse deprecari narratur. Deprecabitur autem Aaron super cornua altaris, cum electos suos Patri Dominus, per memoriam earum quas fecere virtutum commendat. Denique quasi cornua tangens altaris aurei de devotione discipulorum loquitur: Quos dedisti mihi de mundo, tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt. Pro quibus etiam deprecans adjecit: Ego pro his rogo, non pro mundo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt. Et quia propter merita et intercessiones sublimium virorum, plerumque nostrae infirmitati Dominus miseretur, recte subjungitur:
3.12.6
Et placabit super eo in generationibus vestris, etc. Placat quippe Aaron super altare incensi, quando propter justitiam sanctorum, quos intercessores et patronos quaerimus nobis, propitiatur Dominus. Denique obsesso ab hostibus Ezechia, et auxilium ejus invocanti, ait: Et civitatem hanc salvabo, et protegam eam propter me, et propter David servum meum. Sic et Moyses pro populo peccante intercedens, patrum fecit memoriam, et quasi super cornua deprecans altaris, Dominum placare curabat: Quiescat, inquiens, ira tua, et esto placabilis super nequitiam populi tui. Recordare Abraham et Isaac et Israel, servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum dicens: Multiplicabo semen vestrum, sicut stellas coeli. Possumus sane haec altaria etiam ita interpretari, ut aeneum quidem, in quo carnes comburebantur et sanguis fundebatur hostiarum, omnem hujus temporis Ecclesiam accipiamus, in qua nullus est absque peccato, etiam si unius diei fuerit vita ejus super terram. Nullus qui non ex peccato praevaricationis Adae carnaliter natus, necesse habeat in Christo renasci, et spiritus ejus igne mundari. Aureum vero altare, ipsum Dominum significet; qui miro atque ineffabile ordine, ita carnem veram traxit ex Adam, ut a peccato carnis Adae veraciter esset immunis; quomodo altare quidem utrumque ex unius ejusdemque generis lignis factum, sed non utrumque erat auro coopertum. Sed et in hoc altari nil carnale offerebatur, verum aromata tantum adolebantur; quia Dominus preces sive lacrymas effundens, non pro suis erratibus, qui nulli erant, sed pro nostra hoc salute faciebat. Sicut enim arca intra velum posita, hominem Deum sedentem ad dexteram majestatis in excelsis significat; ita altare extra velum quidem, sed prope introitum ejus positum, eumdem Mediatorem Dei et hominum potest figuraliter exprimere, inter homines humanitus quidem conversantem, sed potentia divinitatis coelorum interiora penetrantem. Stabat altare incensi in sanctuario, ubi et candelabrum et mensa; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Stabat arca intra velum; quia idem Dominus Jesus post passionem resurrectionemque suam assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. Super cujus cornua altaris deprecatur Aaron in sanguine, qui oblatus est pro peccato, et placat super eo, quod rogantes pro populo Dei, vel pro sua ipsorum ignorantia sacerdotes per unigenitum Filium ejus sese adjuvandos, et per sacramentum passionis illius salvandos esse confidunt, monente Apostolo ac dicente: Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. Quod de omnibus etiam electis, membris videlicet summi sacerdotis, qui in spiritu et veritate orant Patrem, convenienter accipi potest. Cui autem melius quam huic altari convenit quod dicitur: Sanctum sanctorum erit Domino, de quo in mundum nascituro dixit virgini matri archangelus: Spiritus sanctus superveniet in te, etc.. Descripta hucusque factura altaris incensi, superest adhuc descriptio labri aenei, in quo lavarent manus suas ac pedes, ingressuri in tabernaculum sacerdotes; sed praemittitur unum Domini mandatum, quod et nos breviter tangere ac pro modulo nostro exponere convenit.
3.13.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIII. De pretio pro animabus singulorum, numerato populo.
3.13.1
Quando tuleris summam filiorum Israel, etc. Hujus praecepti oblitus est David, quando numeravit populum, ideoque plagam numerando eidem populo conscivit. Spirituali autem sensu, summa filiorum Israel summam omnium designat electorum, quorum nomina scripta sunt in coelo. Singulique dant pro animabus suis pretium Domino, cum ei in bonis operibus exhibent sedulae servitutis obsequium. Alioquin plaga erit in eis, cum fuerint recensiti; quia nimirum ultio perpetua manet eos qui, fidelium numero nomine tenus sociati, perfecta fidei opera Domino offerre detrectant. Diciturque de talibus: Non dabunt Deo placationem suam, nec pretium redemptionis animae suae. Redemptio enim animae viri divitiae suae, ut Salomon ait: sive temporales, scilicet cum eas distribuerit dederitque pauperibus, ut justitia ejus maneat in saeculum saeculi; seu spirituales, hoc est, ipsa justitia quam fecit, vel miserando pauperibus, vel alia bona faciendo. Dabit autem omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli, hoc est decem obolos; quod non aliud aptius quam observantia decalogi legis a nobis valet intelligi. Qui enim hunc recte intelligere novit, omnem in eo et fidei atque operis plenitudinem, et futurae promissionem retributionis inesse cognovit. Denique in primis tribus dilectio Dei, in sequentibus septem dilectio est proximi comprehensa; et Apostolo teste: Plenitudo legis est dilectio. Sed et aliud sacramentum nequaquam praetereundum, eodem numero denario continetur. Nomen enim Jesu apud Hebraeos a littera Iod, apud Graecos a iota incipit; quae utraque in sua gente denarii est nota numeri. Decemque obolos in pretium animae suae Domino offerunt, qui in Jesum Christum credentes, signum nominis ejus, quod a denario numero incipit, in fronte et professione proferunt. Et fortasse hujus gratia sacramenti Dominus in Evangelio testatur, iota unum de lege praeterire non posse; quia virtus decalogi, quae ibi continetur, fidesque nominis ipsius, quae ibi mystice signatur, nulla unquam potest infidelium perturbatione corrumpi.
3.13.2
Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium. Numerus vicenarius utriusque Testamenti conjunctionem significat, legis videlicet, quae quinque libris scripta est; et Evangelii, quod quatuor; quater enim quini faciunt viginti. A viginti ergo annis habetur quisque in numero populi Dei; quia ille solum est electorum consortio dignus, qui et decreta legis spiritualiter intellecta, per gratiam adjutus Evangelii, pro sua mensura et capacitate perficit, et de ejusdem gratiae promissis aeterna in coelis praemia exspectat.
3.13.3
Dives non addet ad medium sicli, etc. Quia sive magnus est meritis quisque, ac perfectus, seu tener adhuc, et in profectu positus virtutum, cunctis eadem lex Decalogi, qua Deum ac proximum diligat, imponitur.
3.13.4
Susceptamque pecuniam, quae collata est a filiis Israel, etc. Suscepta a filiis Israel pecunia, in monimentum eorum coram Domino infertur, cum omne quidquid agimus boni, in aeterna apud Conditorem ac Judicem nostrum memoria custoditur; quatenus ex eis, quae illi obtulimus, bonorum operum fructibus propitius nobis fieri dignetur. Servaturque eadem pecunia in usum tabernaculi, cum ex bonis justorum actibus sequentium in Christo fidelium mores actusque confirmantur; ac tales fieri minores quique contendunt, quales fuisse eos, quos cum Domino regnare norunt, agnoscunt. Notandum sane quod pecunia memorata, non juxta aestimationem vulgi, sed juxta mensuram templi erat danda. Mensura namque templi, dispositio est divinae legis, quam in Ecclesia sua Dominus servari praecipit, et cujus tantum observantiae aeterna in futuro praemia promittit. Caeterum si quis juxta placitum humanae voluntatis Deo servire nititur, iste, qui juxta mensuram templi pecuniam suae devotionis non obtulit, reprobata et abjecta oblatione plaga ultimae animadversionis ferietur.
3.14.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIV. Labri aenei descriptio.
3.14.1
Facies et labium, etc. Potest quidem hoc labio sive labro, ut in sequentibus appellatur, principaliter aqua baptismatis intelligi; cujus lavacro necesse est purgentur omnes qui Ecclesiae januas ingrediantur. Verum quia inter tabernaculum testimonii et altare holocausti positum est, quia bis quotidie iidem ipsi sacerdotes, hoc est mane et vespere, cum ingrederentur ad altare thymiama Domino oblaturi, in eo lavari praecepti sunt, aqua autem baptismi non nisi semel lavari valemus; consequentibus labrum hoc ablutionem nobis compunctionis et lacrymarum commendat, qua semper opus habemus, maxime autem cum mysteriis coelestibus ministraturi appropiemus. Quia enim altare holocausti, in quo carnes victimarum Domino incendebantur, exstinctionem designat carnalium concupiscentiarum per ignem Spiritus sancti; altare vero thymiamatis puritatem significat eorum, qui sopitis per omnia carnis illecebris, ac certamine vitiorum pacato, pro sola exspectatione ac desiderio coelestis introitus lacrymas fundunt amoris; recte prope altare holocausti labrum ponitur, in quo abluti sacerdotes ingrediantur tabernaculum, et tbymiama Domino incendant. Duobus namque modis lacrymarum et compunctionum status distinguitur; quia primo necesse est quisque ad Dominum conversus, pro his quae commisit peccatis veniam fusis lacrymis precetur. Quod si comitantibus dignis poenitentiae fructibus longo tempore perfecerit, restat ut securior de accepta peccatorum venia effectus, jam desideriis inhiantibus oportet venire tempus, quo mereatur inter beatissimos angelorum choros faciem videre sui Creatoris. Quod qui veraciter agit, nequaquam absque lacrymis, vel hujus vitae longitudinem, vel illius tolerat dilationem, dicens de ista: Heu mihi quod incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar; id est, cum his qui in tenebris errorum ac scelerum versantur; quod vocabulum Cedar sonat, ipse jam perpetuae lucis gaudia suspirans multum laboriosam duxi vitam: qui quantum coelestem patriam sitio, tantum viciniam pravorum, inter quos incola conversor, horreo. Dicens item de illa: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Quam profecto sitim, quia sine lacrymis ferre nequibat, sequentia verba declarant: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Ac si aperte diceret: Quo diutius a videnda facie Dei, ad quem ardenter sitio, differor, eo dulcius pane lacrymarum, quas in ejus memoriam fundo, reficior. Igitur altare holocausti lacrymas insinuat poenitentium de peccatis, quae gesserunt. Altare incensi fletus exprimit gaudentium de bonis operibus, quae Domino juvante perfecerunt; ac desiderantium praemia, quae se accepturos Domino remunerante confidunt. Qui nimirum fletus tantum praecellit priori quantum aeramento aurum, quantum sancta sanctorum, ubi erat arca Domini, priori tabernaculo, in quo candelabrum et mensa Domini stabat, constat fuisse praelata. Post altare vero holocausti labrum erat positum, in quo lavarentur qui ad altare incensi intrabant: quia nemo repente fit summus, sed proficientibus meritis quisque primo debet bella vitiorum devincere, deinde a Conditore suo cum compunctione lacrymarum supplex impetrare, ut pro ingressu regni dulces fundere fletus possit, qui pro timore poenarum pridem fundebat amaros. Quid autem basis, in qua idem labrum erat impositum, aptius quam ipsum desiderium regni et vitae coelestis accipiatur? cujus nimirum causa tanta fit, ut perfecti ac summi viri quotidiano se lacrymarum fonte diluant; et quod necdum perfecte videndo valent gaudium internae quietis, saltem suspirando degustent. Nam quia hoc lavacro, quod inter tabernaculum et altare positum est, perfectorum lacrymae figurentur, testantur ipsa verba quibus dicitur: Et missa aqua lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes. Neque enim quisquam de plebe ibi lavari; sed ipse pontifex jussus est et filii ejus, videlicet sacerdotes gradus inferioris, quod magnorum virorum, sicut perfectior vita, sic et compunctio solet esse sublimior. Non autem hoc ita dicimus, quasi soli altaris ministri hujusmodi compunctionis, vel possint habere, vel debeant virtutem; sed memores sermonis beati Petri apostoli, qui quo cunctis fidelibus loquens, de angulari lapide, qui est Christus, ait: Et ipsi tanquam lapides vivi, superaedificamini domus spirituales, sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias. Et quod Joannes in Apocalypsi: Beatus, inquit, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima; in his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi. Admonemus omnes fideles mystico sacerdotum nomine censeri, utpote membra Christi videlicet sacerdotis aeternae. Quibus etiam beatus apostolus Paulus, quid victimarum offerre debeant, ostendit, dicens: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Non ergo solum ministris sacri altaris, sed et omnibus perfectis in quocunque gradu positis hoc lavacrum posuit Moyses; quia lex Dei generaliter cunctis fidelibus gratiam salutiferae compunctionis praedicavit. Quod si in persona Aaron ipsum magnum pontificem Dominum Salvatorem accipere volumus, constat etiam eum hujus aqua labri, priusquam ad altare oblaturus intraret, esse lotum; quia priusquam thymiama sui sacrosancti corporis propter salutem nostram in altari crucis incenderet, pro nostro amore etiam lacrymas fudit, quod in resuscitatione Lazari celeberrime innotuit. Bene autem additur:
3.14.2
Ut offerant in eo thymiama Domino, etc. Mors etenim timenda est animae spiritualis, et aeterna, si quis ad ministerium altaris electus thymiama orationum Deo reddere negligit. Mors timenda est, si quis ad sacrosancta mysteria absque speciali ablutione compunctionis intrare, et sancta Domini communibus manibus tractare praesumit. Lavent ergo manus suas ac pedes in aqua labri aenei, et sic ad altare accedant. Abluant ergo lacrymis actus et incessus, ac deinde manus ad contingenda Christi mysteria proferant, pedumque gressus in atria Domini ponant. Quod aeque praeceptum reor his qui eorumdem sacramentorum perceptione mundandi sunt, ut cautiore cura prius, actus suos cogitatusque discutiant, eventilent, purgent, ac sic ad participanda fidei sacramenta procedant, ne audire mereantur illud Apostoli: Quicunque enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini; id est, nequaquam edulium vivi panis a communium escarum vilitate cauta et sollicita est mente secernens. Haec de labro et introitu ad altare possunt etiam hoc modo multum utiliter accipi; quamvis principaliter illud altare interna orationum spiritualium vota significet. Diligentius vero intuendum est quod in conclusione subjungitur:
3.14.3
Legitimum sempiternum erit ipsi, etc. Etsi enim labrum, sive altare, quod fecit Moyses ablatum, si sacerdotium quod constituit novo Ecclesiae sacerdotium mutatum est, nihilominus sempiternum manet legitimum lavacri, et incensi spiritualis in vita fidelium; quod per thymiama illius altaris, aquamque illius labri typice signatum est; sicut et plura alia, quae lex fieri jussit, sive perpetuo agenda vel celebranda praedixit, ad litteram quidem observari cessarunt; sed juxta typicam intelligentiam spiritualiter observari a sanctis nunquam cessabunt, testante illo qui non venit solvere legem, sed adimplere: Quia iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. Nam et nostra humilitas ad illud semen pertinet, de quo dictum est: Quia legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones; non quidem de Aaron stirpe nascendo, sed credendo in eum, in quem Aaron cum sanctis ejus aevi credidit; de quo promissum est Abrahae, Quia in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae. Quarum mentionem familiarum faciens Esaias ait: Omnes qui viderint eos, cognoscent eos; quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.