Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Fragmenta in Proverbia Salomonis
BedaSalo 11 · 8465-frinprsMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8465 Frinprs
11.1
DE SALOMONE JUDICIUM.
11.1
Salomon, vir tantae sapientiae, nunquidnam credibile est illum in simulacrorum cultu aliquid utilitatis credidisse? Non. Sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non valuit, faciens quod sciebat non esse faciendum, ne suas, quibus deperibat, delicias contristaret.
11.2
Quamvis peccasset Salomon, tamen egit poenitentiam, scribens Proverbia, in quibus ait: Novissime ego egi poenitentiam, et respexi ubi eligerem disciplinam.
11.3
Salomon ille mirabilis, qui meruit assistrici sapientiae Dei copulari, in alienigenarum mulierum incurrit amplexus; et in vinculo libidinis illaqueatus, sacrilegii errore se polluit, cum Chamos idolo Moabitarum simulacrum fabricavit. Sed quia postea per prophetam culpam agnovit, nunquid medicinae coelestis extorris fuit? An forsitan nunquam eum in Canone lego poenituisse, neque veniam consecutum fuisse? Audi poenitentiam ejus, quae non scribitur publicis legibus. Fortasse ideo acceptabile aliquid dicam, quia non ad faciem populi, sed in secreto conscientiae, Deo teste, poenituit. Veniam autem ex hoc consecutus est, quia cum solutus esset a corpore, sepultum eum inter corpora regum qui Deo placuerunt Scriptura commemorat: quod tamen alibi peccatoribus regibus abnegatum fuisse cognoscimus, qui usque ad mortem in proposita perversitate manserunt; et ideo quia inter justos reges sepeliri meruit, alienus a venia non fuit, veniam autem ipsam sine poenitentia non potuit promereri.
11.4
Aiunt libri Hebraeorum Salomonem quinquies tractum fuisse per plateas Jerusalem, causa poenitentiae. Item aiunt eum venisse in templum, quod ipse aedificaverat, cum quinque virgis, de quibus quatuor legis peritis, ut verberaretur ab illis: qui communi dixerunt consilio quod in christum Domini manum non mitterent: unde frustratus ab illis, a se depositus est a regno.
11.5
Quoniam, inquit, elephantos vides tibi subditos, et leones esse subjectos, cognosce teipsum, o homo. Quod non, ut ferunt, Apollinis Pythii, sed Salomonis sancti est, qui ait: Nisi scias te formosa in mulieribus.
11.6
Nec mirabimur in parte contraria pessimos reges in typo praevaricatorum praecedere principum, cum optimos reges, Davidem, et Salomonem, et Josiam, et patriarchas ac prophetas, in figura Domini Salvatoris praecessisse doceamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note