Fragmenta in Proverbia Salomonis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8465 Frinprs
9.1
IN CAPUT VIII SAPIENTIAE.
9.1
Sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Qui sunt isti fines, et quod medium utrorumque quos ista comprehendit? Novimus quippe Scriptura narrante, quod fabrica mundi senario numero in species proprias distributa, Sapientia summa ab omni opere quod patrarat septima die requievit. Hic est primus finis, consummatio scilicet rerum caducarum, quem sequitur alter, cum fiet novum coelum, et terra nova. Itaque ab illo in quo cuncta quae sub rota solis volvuntur, consummata esse memorantur, usque ad illum finem, in quo transitura sunt. Sapientia quidem, de qua agitur, attingit fortiter, cum unaquaeque res uti condita est, praefixam metam naturae, per quam subsistit, non transgreditur, et compos sui juris, non est appetens alieni, servans pulchritudinem ordinis pulcherrimi. Hic eadem suaviter disponit, quia singulis formis rerum legem suavissimae tranquillitatis contulit; quippe suavis et ipse, nihil asperum, nihil insuave condere potuit: ipsa est alta profunditas, quam nemo intueri vel penetrare potis est.
9.2
In humana anima triplex vis naturae vigere dignoscitur. Est enim rationalis, concupiscibilis, irascibilis. In discernendo quid sit bonum malumve, adminiculo rationis utitur. Quia vero appetit naturae jure dictante, id quo nihil est melius, concupiscentiam ex rationis fonte manantem, nulli dubium est ipsam possidere. Inde est illud, Quasi modo geniti infantes rationabile lac concupiscite. Primo vero, quia contra reatum indignatur, motum irae salutiferae naturaliter habere perhibetur. Unde David peccantibus dicit, Irascimini, et nolite peccare. Ac si diceret, Quia contemnentes rationem, concupiscentiam salubrem, iram, excessus illicitos punientem sprevistis: irascimini vobismetipsis, expellentes ab antro cordis irascendo quod ingessistis male delectando. Deinceps cavete ne eamdem ruinam incurratis, attendentes illud quod Dominus in Evangelio cuidam inquit, Vade, et amplius noli peccare. Postremo quae sunt duo quae tribus praefatis resistunt, diligenter vestigemus. Constat procul dubio quia concupiscentia carnis concupiscentiae spirituali renititur: ira vero carnalis justitiae repugnans, alteri irae, quae comes est justitiae individua, e converso reluctatur. Qui bene domum unam inhabitare dicuntur, quoniam hujusmodi altercatio intestina intra domicilium interioris hominis agitur: et quod Lucas evangelista quinario numero divisit, hic utique Paulus apostolus binario comprehendit, ubi dicit, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem.