Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hexaemeron
BedaHexa 4 · 8466-hexaem2More by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8466 Hexaem2
4.1
LIBER TERTIUS.
4.1
Hae generationes filiorum Noe. Sem, Cham, et Japheth; natique sunt eis filii post diluvium. Filii Japheth, Gomer, et Magog, et Madai, Javan, et Thubal et Mosoch et Thiras. Series stirpis Noe a minimo ejus filio incipit, et in maximo completur, quae scripturis sanctis est usitata locutio, mystice significans quod minor populus gentium Christo in carne veniente praeferendus esset in fide majori populo Judaeorum. Filii autem filiorum Noe qui commemorantur creduntur singuli singularum gentium progenitores exstitisse, qui ita inter se orbem diviserunt, ut Sem primogenitus Asiam obtineret, et Cham secundus Africam, Japheth ultimus Europam; ita duntaxat ut, quia major est multo Asia terrarum situ quam Europa vel Lybia, progenies Cham et Japheth etiam nonnullam in Asia portionem teneret.« De Japheth ergo septem filii nati sunt qui possederunt terram in Asia ab Amano et Tauro Syriae Coelis et Cyliciae montibus, usque ad fluvium Tanaim. In Europa vero usque ad Gadira, nomina locis et gentibus relinquentes, ex quibus postea immutata sunt nomina plurima, et caetera permanent ut fuerunt. Sunt autem Gomer Galatae, Magog Scythae, Madai Medi, Javan, Iones, qui et Graeci, unde et mare Ionium, Thubal Hiberi, qui et Hispani ab Hibero flumine hoc vocabulo nuncupati, e quibus Celtiberi, licet quidam Italos suspicentur; Mosoch Cappadoces, unde et urbs apud eos usque hodie Mazecha dicitur, quae et Caesarea ab Augusto Caesare dicta est. Porro septuaginta Interpretes Capturim Cappadoces arbitrantur, Thiras Thraces, quorum non satis immutatum vocabulum est.
4.2
Porro filii Gomer Aschenez et Riphath et Thogorma. Aschenez Sarmatae quos Graeci Riginos vocant. Rifath Paflagones, Thogorma Phryges.
4.3
« Filii autem Javan Elisa et Tarcis, Cethim et Dodanim. De Ionibus, id est, Graecis nascuntur Elisae, qui vocantur Elides, unde et quinta lingua Graeciae Eolis appellatur, quam illi penten dialecton vocant. Tharses Josephus Cilicas arbitratur, Thar aspirationis litteram vitiose a posteris in Tar dicens fuisse corruptam; unde et metropolis eorum civitas Tarsis appelatur, Paulo apostolo gloriosa. Cethim Cethi a quibus usque hodie urbs Cyptotium nominatur. Dodanim Rhodii, melius enim legitur Rodanim, sive Rodim, ut septuaginta Interpretes transtulerunt,» et in libro Hebraeorum nominum etiam noster interpres posuit. Similitudo enim litterarum Daleth et Res hunc apud Hebraeos saepe facit errorem, ut alia legatur pro alia. Est autem Rhodus Cycladarum maxima, et in Ionio mari quondam urbs potentissima, navalique certamine gloriosa, et propter tutissimum portum mercatorum omnium receptaculum
4.4
Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam suam et familiam in nationibus suis.« Legamus antiquorum historias, et videbimus omnes pene insulas, et totius orbis littora, terrasque mari vicinas, a Graecis accolis occupatas, qui, ut supra diximus, ab Amano et Tauro montibus omnia maritima loca usque ad oceanum possidere Britannicum.» Dum vero dicitur unusquisque secundum linguam et familiam in nationibus suis, liquido ostenditur quia juxta opinionem vulgatam singuli qui hic commemorantur filii Noe, vel nepotes filiorum Noe, singulas gentes sive cognationes diversarum fecere linguarum. Nam eadem sententia, enumerata quoque stirpe Cham sive Sem, de varietate generationum linguarumque subinfertur.
4.5
Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth et Chanaam.« Chus hodieque ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur, Mesraim Aegyptus, Phuth Lybies, a quo et Mauritaniae fluvius usque in praesens Phuth dicitur, omnisque circa eum regio Phuthensis. Porro Chanaam obtinuit terram quam Judaei deinceps possederunt ejectis Chananaeis.
4.6
« Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Recma et Sabatacha. Saba a quo Sabaei. Virgilius: Solis est, inquit, thurea virga Sabaeis. Centumque Sabaeo thure calent aerae. Hevila a quo Getuli in parte remotioris Africae eremo cohaerentes. Sabatha a quo Sabathani, qui nunc Astabari nuncupantur. Recma vero et Sabatacha paulatim antiqua vocabula perdidere; et quae nunc pro veteribus habeant ignorantur.» Attamen ex eo quod in visione Tyri dicit Ezechiel venditores Saba et Recma, sive ut LXX interpretes dixerunt, Regma, ipsi negotiatores tui, videtur etiam ille suam gentem fecisse, et quia jungitur Saba, vicinam provinciae huic ejus esse regionem.
4.7
Filii Saba Recma et Dadan.« Hic Saba per Sin litteram scribitur, supra vero per Samech, a quo diximus appellatos Sabaeos. Interpretatur ergo nunc Saba Arabia. Nam in septuagesimo psalmo, ubi nos habemus Reges Arabum et Saba munera offerent, in Hebraeo scriptum est Reges Saba et Saba, primum nomen per Sin, secundum per Samech( quae nostrae litterae similis est). Dadan gens est Aethiopiae in occidentali plaga.»
4.8
Porro Chus genuit Nemrod. Ipse coepit esse potens in terra, et erat robustus venator coram Domino. Progenie Sem et Japheth in vitae simplicitatis innocentia permanente, nascitur de stirpe Cham maledictus, qui statum humanae conversationis novo vivendi genere perverteret, dum singulari potentia elatus, primum venatu viveret; dein, collecto exercitu, insolitam in populos tyrannidem studuit exercere; denique in sequentibus regnum habuisse et civitates maximas aedificasse legitur: quod quia primus ipse fecerit testatur Scriptura, quae ait: Ipse coepit esse potens. Coepit enim, quia primus fecit. Potens autem erat in terra, quia, neglectis coelestibus, in quo justi sunt potentes, infima quaerere, et in his spem ponere didicit.
4.9
Ab hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. Ideo in proverbium versa, quia insolita saeculis ejus facta fuere; quod vero additur coram Domino, exaggerandi facinoris causa est, quia videlicet satis temerarium fuerit et superbum, ut coram Domino, qui de coelo prospicit super filios hominum, taliter vivere homo in terra praesumeret; ex quo nimirum proverbio patet quia multi tempore illo fuere qui talia facere metu superni respectus vitabant, quamvis alia Editio habet quia Nemrod gigans venator contra Dominum. Ex ambiguo quippe Graeco, quod est enantion, utrumque potest interpretari. Denique in psalmo ubi canimus ploremus coram Domino qui fecit nos, hoc verbum est enantion Cyrium. Hoc et in libro Job, ubi scriptum est, in furorem erupisti contra Dominum. Facilis ergo patet intellectus de gigante, quia robustus fuerit venator brutorum animalium, quasi homo potens; sed quia homo impius contra voluntatem Conditoris vitam duxerit superbam.
4.10
Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach, et Archad, et Chalanne in terra Sennaar. In sequentibus quomodo sit facta Babylon plenius intimatur; sed hic praemittitur quod ibi reticetur, quia civitas illius et turris superbissimae Nemrod auctor exstiterit. Principium autem regni ejus fuit Babylon, quia vel prima civitatum ejus condita vel metropolis regni illius pro sui magnitudine ac decore est habita.« Arach vero ipsa est quae nunc Edissa, Archad quae nunc Nisibis, civitas Mesopotamiae. Chalanne quae nunc Seleucia, a Seleuco rege, vel certe quae nunc et Esifon appellatur.» Quod autem additur in terra Sennaar, ad omnes easdem quatuor videtur pertinere civitates. Sennaar quippe tantae latitudinis esse campus perhibetur, quae et ipsam Babylonem, et alias urbes non paucas facillime caperet. Quia vero Babylon cum civitatibus quarum caput est, superbam hujus mundi gloriam, quae confusioni obnoxia est, designat; Babel enim confusio dicitur, recte conditor ejus ipsum malorum omnium caput diabolum figurate denuntiat; cui etiam Nemrod vocabulum, quod tyrannum, vel profugum, vel transgressorem, sonat, apte congruit. Tyrannus est enim quia contra conditorem rebellans arcem divinitatis ac regnum orbis obtinere contendit. Profugus est, quia de coelo lapsus, et a persistentium in suo statu angelorum societate dejectus, miser nimis exsultat. Transgressor, quia voluntati auctoris obedire contempsit, cui persona quoque venatoris non immerito aptatur; ponit namque in silva hujus mundi suarum pedicas insidiarum, atque homines sua natura et ingenio mundos quasi cervos et capreas decipiendo venatur ad mortem: contrarius nimirum illis venatoribus, qui animas hominum ob id sua doctrina capere quaerunt, ut ad vitam aeternam pertrahant: quibus Dominus loquitur: Venite, inquiens, post me, et faciam vos fieri piscatores hominum; quorum ob id patria Bethsaida, id est Domus venatorum dicta est, quoniam homines erant venaturi ad vitam. Est autem Nemrod filius Chus, quod interpretatur Aethiops, quia nimirum antiquus hostis semper de obscuro perfidorum populo per exsecutionem doctrinae sive operationis nequam quasi recens nascitur.
4.11
A quo et usque hodie manet proverbium, ut dicatur: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. Cum imitantibus diabolum his qui sunt ex parte illius dici possit verissime, quia tales cum animas hominum suo vel verbo vel exemplo venantur ad interitum, antiqui transgressoris ac deceptoris facta sequantur.
4.12
De terra illa egressus est Assur, et aedificavit Niniven, et plateas civitatis. De terra illa, de terra Sennaar dicit, de qua Assyriorum pullulavit imperium, qui ex nomine Nini Beli filii Ninum condiderunt urbem magnam, quam Hebraei appellant Niniven. Sane quia tacere videtur Scriptura unde Assur ortus sit, a quo Assyriorum gens nasceretur, sed tantum de qua terra exierit ad construendam Niniven, vel alias quas commemorat civitates dicere, nonnulli Patrum intellexerunt hunc esse Assur filium Sem, de quo in sequentibus legitur. Sed sive idem, sive alius Assur fuerit, constat quia primum in terra regnum Babyloniorum, secundum Assyriorum, quorum metropolis erat Ninive, de eadem terra prodeuntium, fuerit.
4.13
At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim Nepthuhim, et Phethusim, et Chesluim; de quibus egressi sunt Philistiim et Capturim. Magis haec gentium quam hominum singulorum videntur esse vocabula, cum dictum sit manifeste et Chesluim de quibus egressi sunt Philistiim. Nam et cuncta in im desinunt, quod est proprium numeri pluralis apud Hebraeos in genere masculino, sed et interpretata pluralem magis numerum quam singularem significant. Sunt autem Laabim Lybies, Philistiim Palaestini, Capturim Cappadoces, ut in libro nominum Hebraeorum juxta opinionem Septuaginta interpretum positum invenimus. Caeterarum quae nunc habeantur ignota sunt nobis gentium vocabula. Possederunt autem terram a Gaza usque ad terminos et fines Aegypti.
4.14
Chanaam autem genuit Sidonem primogenitum suum, Ethaeum, et Jebussaeum, et Amorrhaeum, Gergesaeum, Evaeum et Arachaeum, Sinaeum, et Aradium, Samariten, et Amathaeum.« A Sydone primogenito Chanaan urbs in Phoenice insignis Sidon vocatur, olim terminus Chananaeorum ad Aquilonem. Arachaeus Arcas condidit, oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm, a quo haud procul alia civitas fuit nomine Sim, quae postea vario eventu bellorum eversa nomen tantummodo loco pristinum reservavit. Aradii sunt qui Aradum insulam possederunt angusto freto a Phoenicis littore separatam: quae videlicet insula, in vicinia Tyri posita, tuta esse civitas, et contra se positum oppidum Antaradum habere usque hodie cernitur. Samari, Emissa nobilis Syriae civitas. Aemath, usque ad nostrum tempus, tam ab Assyriis quam ab Hebraeis, ita ut apud veteres dicta fuerat appellatur. Hanc Macedones, qui post Alexandrum in Oriente regnaverunt Aepiphaniam nuncupaverunt, nonnulli Antiochiam ita appellatam putant.» Revera autem duae fuere Emath civitates, una Aemath magna, quae nunc Antiochia nominatur, magna autem ad distinctionem minoris Emath, quae appellatur Epiphania, in qua a Nabuchodonosor oculi Sedechiae excaecati sunt.
4.15
Factique sunt termini Chanaam venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam, et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. Pro Lesa antiqua translatio habet Lice. Ipsa est autem quae nunc Callirhoe dicitur, ubi aquae calidae prorumpentes in mare Mortuum defluunt. Sidon ergo erat terminus Chananaeorum, ad Aquilonem Gerara, ad Meridiem Gaza juxta Aegyptum.
4.16
De Sem quoque nati sunt patres omnium filiorum Heber fratre Japheth majore. Fratrem Japheth dicit, fratrem vero Cham eum esse reticet, quia quos in fide pietatis unanimes novit, eos jure fratres vocandos intelligit; perfidum vero, quamvis eisdem parentibus natum, a fraterna justorum societate demonstrat alienum. Videtur autem hac sententia designari quod cum multi de Sem nati filii multos populos procreaverint, illa tamen progenies specialius ejus sit fidem ac pietatem secuta, quae per Heber ad Abraham ac populum descendit Hebraeorum; unde et ipsorum proprie, id est, omnium filiorum Heber pater appellatur. Denique soli in constructione turris, ut Scriptura dicit, labio universae terrae in domo Heber, qui illa aetate fuit, ut in sequentibus legitur, prima humani generis loquela remansit, quod nomina sequentis aevi hominum Hebraea manifeste probant, illo ut credendum est merito, quia fidem proavi Sem cum sua domo secutus, a conjuratione superbi operis se se immunem servaverit. Neque enim frustra Abraham Hebraeus appellari elegit; sed quia hujus Seth vitam imitari noverat, hujus vocabulum et sibi habere cognomen et suis in posterum relinquere voluit.
4.17
Filii Sem: Aelam, et Arphaxad, et Lud, et Aram.« Hi ab Euphrate fluvio partem Asiae usque ad Indicum oceanum tenent. Est autem Aelam a quo Aelamitae principes Persidis. De Assur ante jam dictum est, quod Ninom urbem condiderit. Arphaxad a quo Chaldaei. Lud a quo Lydia. Aram a quo Syri, quorum metropolis est Damascus. Nam Hebraeo sermone Syria dicitur Aram.
4.18
Filii Aram: Hus, et Ul, et Gether, et Mes. Hus Traconytidis et Damasci conditor inter Palaestinam et Coeles Syriam tenuit principatum. Ul a quo Armenii. Gether a quo Arcannii, sive Carii. Porro Mes pro quo Septuaginta interpretes Mosach dixerunt, qui vocantur Meones.»
4.19
At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est Heber. Ab hoc Heber et Abraham et populus ex eo natus, ut praefati sumus, Hebraeus cognominatur.
4.20
Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra, et nomen fratris ejus Jectan. Divisionem terrae eam dicit, quae in confusione linguarum facta est. Vocavit filium Phaleg, id est, Divisionem, ut perpetuam in hoc posteris suis memoriam suae devotionis relinqueret, quia nimirum, divisis ob superbiam linguis perfidorum, ipse merito fidei primitivam generis humani loquelam servaverit.
4.21
Qui Jectan genuit Helmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare et Adura et Uzal Decha, et Ebal, et Abimael, Saba et Ophir, et Evila, et Jobab. Omnes isti filii Jectan. Harum gentium posteriora nomina Hieronymus se invenire non potuisse testatur.« Sed usque in praesens, inquit, quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur ut primum, vel quae immutata sunt ignorantur.» Legimus autem supra quia Phison unus de quatuor paradisi fluminibus, quem nostri Gangen vocant, et esse in India non dubitatur, circumeat omnem terram Evilath; quae videlicet terra ab hoc Evila nomen accepisse videtur. Narrat enim eum Josephus cum fratribus suis a fluvio Coephere omnem Indiae regionem quae vocatur Hieira possedisse, sed et Verba dierum narrant quia servi Salomonis per mare Rubrum abierunt in Ophir, et attulerunt inde aurum, et ligna thina, et gemmas pretiosissimas, quae esse Indiae regio, et ab Ophir filio Jectan vocabulum traxisse, credibile est.
4.22
Omnes isti filii Jectan. Et facta est Habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. Diximus supra quia Sem primogenitus Noe credentes ex antiquo Dei populo, Japhet credentes ex gentibus significet; Cham verecundiam patris deridens, et ob hoc maledictus, illam ejusdem populi partem insinuet, quae, velut in medio remanens, nec prius cum suis contribulibus, nec postmodum voluit cum gentibus fidei socius existere. Horum ergo figuris et loca habitationum aptissime congruunt; filii quippe Heber, qui praeeminentissimus posterorum Sem ostenditur, habitationem de Messa usque ad montem orientalem qui vocatur Sephar extendisse perhibentur. Messa est autem Indiae regio quae interpretata dicitur Elatio, quae non vituperabilem ac superbam, sed illam magis extollentiam mentis significat ad quam nos hortatur Apostolus dicens: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mons vero orientalis quis, nisi ille est de quo Isaias dicit. Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob? qui recte mons vocatur, quia omnes ad se ascendentes ab infimorum appetitu ad coelestia desideranda sustollit. Recte Orientalis mons, quia cunctis ad se confluentibus exortum verae lucis aperit. Recte etiam Sephar, id est, Liber cognominatur. Ipse est enim liber vitae, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, in quo electorum omnium nomina conscripta sunt. Facta est ergo habitatio filiorum Jectan, qui interpretatur Parvulus, de Messa, id est, Elatione, pergentibus usque ad montem orientalem qui vocatur Liber, quia sancti quique priorum justorum humilitatem sequentes, de quibus dicitur: Custodiens parvulos Dominus, in principio religiosae conversationis mentem a terrenis contagiis sublevant, ut ad videndam aeterni Solis claritatem ascendere mereantur, et de ipso libro vitae, qui est Dominus Christus, patefactis aeternae sapientiae paginis, instrui. Similiter de filiis Japheth quod dicitur, ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, nonne manifestissime etiam ipso nomine gentium per orbem Ecclesias indicat, quae sicut insulae fluctibus maris, ita tumidis amarisque saeculi procellis continue pulsantur, nec tamen superantur; et nunc quidem blandiente mundo quasi lenibus labuntur undis, nunc saeviente velut in altum elatis adversitatum fluctibus feriuntur; sed in suae statu fidei nihilominus invicibiles perdurant? At contra filii Cham principium regni habent in Babylone, id est, Confusione, quae est in terra Sennaar, id est, fetoris eorum; et hoc in campo, quia neque montem contemplationis, qua superna inquirant, ascendunt reprobi; neque tranquillitatem intellectualium adeunt insularum, per quam labentis saeculi curas altiori animi libertate transcendant; sed in concupiscentiis tantum terrestribus effrenata gaudent petulantia circumferri; quo nimirum principio condignus sequitur finis, dum dicitur, quia facti sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham et Adamam et Seboim usque Lesa. Sidon quippe Venatio moeroris dicitur, quia non alia hoc in loco debet intelligi quam ea per quam hostis antiquus animas venatur ad interitum; unde merito Venatio moeroris vocatur, quia omnes quos ceperit, aeternis doloribus subjicit: qualem Nemrod utique gigans, qui Robustus venator contra Dominum appellatur, significat. De Sodoma et Gomorrha et finitimis civitatibus nulli dubium quin sempiterna impiorum tormenta portendant.
4.23
Hae familiae Noe juxta populos et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium. Recenseat diligens lector ex ordine nomina hominum sive populorum qui ex tribus filiis nati esse perhibentur, et invenientur numero LXX et unum: XIII videlicet de Japheth, XXXI de Cham, XXVI de Sem, ex quibus totidem gentium linguas et nationes mundum implesse creduntur, vel potius LXXII, ut clarior fama habet, cum aliquis fuerit eorum de quo postmodum duae nationes et populi nascerentur; nisi forte duo esse Assur, et duos creasse populos intelligendi sunt: unus qui de terra Sennaar egressus Ninivem aedificavit, et alter filius Sem; et sic numerus LXX duarum nationum adimpleatur. Neque abs re videtur quod Dominus ideo LXXII ad praedicandum discipulos miserit, quod tot essent gentes et linguae, quibus verbum praedicationis erat committendum, ut sicut prius duodecim apostolos elegit propter totidem tribus Israel ad fidem vocandas; ita postmodum septuaginta duos designaret doctores ad insinuandam gentium universarum salvationem, quae eodem essent numero comprehensae.
4.24
Erat autem terra labii unius et sermonum eorumdem. Quia praeoccupando dixerat filios Noe terram secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis divisisse, redit ostendere quomodo fuerint homines ab invicem disjuncti: ubi certissime claret quia genus humanum quandiu Conditori suo debita humilitate servivit, etiam sibimetipsi pacifica charitate concordavit. At ubi contra Auctorem cervicem superbiens erexit, mox juste punitum, nec ad seipsum pacem habere potuit. Quanta autem hominum esse felicitas posset etiam paradiso dejectorum, si vel tunc Creatori suo servire humiliter vellent, testatur gratia ejusdem Domini Conditoris ac Redemptoris nostri, qui discipulis sibi fideliter adhaerentibus misso desuper Spiritu omnium notitiam tribuit linguarum; unde mira immutatione dexterae Excelsi factum est ut sicut hic linguis ob superbiam divisis gentes sunt ab invicem toto orbe dispersae, ita illic, ob meritum humilitatis, adunata diversitate linguarum, collecti ex omni natione quae sub coelo est populi una et non dispari confessione ac fide laudes et magnalia Dei resonarent; meritoque haec civitas, in qua linguae divisae ac gentes sunt dispersae, Babylon, id est Confusio; illa dicitur Jerusalem, id est, Visio pacis, in qua, adunatis in Dei laudem loquelis universarum gentium, est facta concordia. Sed haec postmodum latius. Interim textum litterae videamus
4.25
Cumque proficiscerentur de Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. Apparet ex his verbis quia verum etiam primi homines plagam Orientis tenuerunt; ideoque hanc caput esse orbis computandam, non solum quia lux siderum inde exoritur, verum etiam quia hanc primo genus incoluit humanum.
4.26
Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni, habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento. Forte ideo lateribus pro saxis et bitumine utebantur pro caemento, quia illis in regionibus copia lapidum, unde tantum opus compleretur, deerat; vel quia murum lateritium periculo ignium fortius obsistere noverant. Fit autem bitumen de arboribus, fit et de terra, sive aquis; unde scriptum est in sequentibus de terra Sodomorum. Vallis autem silvestris habebat puteos multos bituminis; et mare Mortuum Graece lacus Asfalti, id est bituminis appellatur; eo quod bitumen supernatans soleat in illo colligi, quo magis videtur muros Babylonis fuisse compactos.
4.27
Et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrem, cujus culmen ascendat ad coelum, et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. Quod ait cujus culmen, non civitatis, sed turris significat, id est, arcis quam in editiore loco altiorem caeteris moenibus facere disponebant. Mirandum sane qua intentione et culmen suae turris ad coelum usque attollere disponant, et se nihilominus in universas terras dividendos esse perhibeant; nisi forte ita se per orbem dividere vanissima ac superbissima mente cogitabant, ut si forte delectaret pertaesos terrenae habitationis, vel certe si aquae diluvii rursum terris ingruerent, per hanc superiora aeris sive coeli spatia peterent.
4.28
Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam. Pro filiis Adam vetus translatio habet filios hominum, hoc est non filii Dei, sed hi qui secundum hominem viventes mererentur audire a Domino: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes; vos autem sicut homines moriemini. Non autem loco movetur Deus qui semper est ubique totus; sed descendere dicitur, cum aliquid facit in terra quod, praeter usitatum naturae cursum mirabiliter factum, praesentiam ejus quodammodo ostendit; nec videndo discit ad tempus, qui nunquam potest aliquid ignorare; sed ad tempus videre et cognoscere dicitur, quod videri et cognosci facit. Non sic ergo videbatur illa civitas quomodo eam Deus videri fecit, quando sibi quantum displiceret ostendit; quamvis possit intelligi Deus ad illam civitatem descendisse, quia descenderant angeli ejus, in quibus habitat, ut quod adjunctum est: Et dixit: Ecce unus populus et unum labium omnibus, et caetera, ac deinde additum: Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, recapitulatio sit, demonstrans quemadmodum factum sit quod dictum fuerat, descendit Dominus; si enim jam descenderat, quid sibi vult venite descendamus, quod intelligitur angelis dictum, nisi quia per angelos descenderat, qui in angelis descendentibus erat?
4.29
Ecce, inquit, unus populus et unum labium omnibus; coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere compleant. Multa est distantia peccandi inter eos qui ita Dei mandata contemnunt, ut aliquos inter se justi aemulatores et cultores habeant; et inter eos qui omnes unanimo consensu mandatis coelestibus contradicunt. Multa item distantia inter eos qui ita peccant, verbi gratia tempore adolescentiae, ut postmodum, succedente senecta, poenitentiam admissorum agere disponant, et inter eos qui in malis quae faciunt nullum correctionis propositum gerunt. Ut ergo monstretur hoc in loco unanimitas peccantium, dicit invisibilis arbiter: Ecce unus populus et unum labium omnibus; et propositum non poenitendi adjungit: Coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant; quibus apte congruit principium psalmi tertii decimi, in quo dictum est: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus, id est, Nemrod artifex operis nefandi; ac deinceps de opificibus perditae civitatis: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt. Haec autem de quibus loquimur verba internus Judex ministris virtutibus incomprehensibili nobis ordine loquitur: cujus loqui ad eos est eorum cordibus occulta sua invisibilia ostendere, ut quidquid agere debeant in ipsa contemplatione veritatis legant; quasi enim audientibus dicitur, quod videntibus inspiratur; unde cum eorum cordibus Deus contra humanam superbiam animadversionem ultionis infunderet, dicit:
4.30
Venite, descendamus, et confunaamus ibi linguam eorum. Dicitur eis qui aderant Venite, quia nimirum hoc ipsum nunquam a divina contemplatione decrescere, in divina contemplatione semper accrescere est; et nunquam corde recedere quasi quodam stabili motu est semper venire. Quibus et dicit: Descendamus et confundamus ibi linguam eorum. Ascendunt angeli in eo quod Creatorem conspiciunt, descendunt angeli in eo quod creaturam sese illicitis erigentem examine districtionis premunt. Dicere ergo est descendamus et confundamus linguas eorum, in se ipso eis hoc quod recte legatur ostendere, et per vim internae visionis eorum mentibus exhibenda judicia occultis motibus inspirare. Et bene non ait: Venite, et descendentes confundite; sed confundamus ibi linguam eorum, ostendens ita se operari per ministros suos, ut sint etiam ipsi cooperatores Dei, sicut Apostolus dicit: Dei enim sumus cooperarii.
4.31
Confundamus, inquit, ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. Merito malus punitur affectus, etiam cui non succedit effectus; quoniam vero dominatio imperantis in lingua est, ibi est damnata superbia, ut non intelligeretur jubens homini, qui noluit intelligere ut obediret Deo jubenti.
4.32
Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem; et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae. Merito confusum est labium in dispersionem, quia male conjuraverat in locutionem nefariam: ablata est potestas linguae superbis principibus, ne in contemptum Dei subditos possent quae coeperant mala docere, sicque judicium divinae severitatis in adjutorium humanae versum est utilitatis, ut tacendo cessarent ab opere, cui perverse loquendo congregati insistebant: ac sic descendente ac vidente Domino civitatem elationis, Babylonem, hoc est confusionem appellari contigit: cui contrarium satis civitas veritatis sicut nomen, ita habet et statum; dicitur enim Hierusalem, id est, Visio pacis, in qua coetum fidelium atque humilium spiritu Dominus videns, misit gratiam Spiritus sancti, qui eis scientiam omnium tribueret linguarum, quibus imbuti, omnes qui in diversis erant linguis populos ad constructionem ejusdem sanctae civitatis, id est, Ecclesiae Christi, unanimam convocarent; quique humiliter auditum veritati apposuerant, sublimiter ora ad praedicandam toto orbi scientiam veritatis aperirent. Notandum autem quod Scriptura dicit quidem, dispersis per orbem structoribus, cessatum ab aedificatione civitatis; non tamen dicit ab inhabitatione ejus fuisse cessatum: unde colligendum videtur, aliis inde descendentibus, et a structura cessantibus, Nemrod operis auctorem cum sua domo ibidem ac familia remansisse, donec progenito ex sua stirpe pro majore et in hac potentius regnare et alias regno suo posset addere civitates. Neque enim, ni fallor, aliter intelligi sinit quod supra dictum de illo est: Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach, et Achad, et Chalanne in terra Sennaar: quamvis eamdem urbem Babyloniam postea Ninus vel Semiramis conjux illius majorem ex tempore et augustiorem reddidisse ferantur; unde est illud poetae quod dicitur olim Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem; et praecipue Nabuchodonosor de spoliis Hierosolymorum ejus ornamenta accumulans: unde ipse superbiens dixit: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? de cujus magnitudine ac decore Hieronymus ita narrat:« Babylonem fuisse potentissimam, et in campestribus per quadrum sitam, ab angulo usque ad angulum muri XVI millia tenuisse passum id est, simul per circuitum LXIII refert Herodotus, et multi alii qui Graecas historias conscripserunt. Arx autem, id est, capitolium illius orbis est turris quae post diluvium aedificata, quatuor millia passuum tenere dicitur. Orosius in suis historiis ejusdem ita meminit: Haec campi planitie undique conspicua, natura loci laetissima, castrorum facie moenibus paribus per quadrum disposita, murorum ejus, vix credibili relatu, firmitas et magnitudo, id est, latitudine cubitorum quinquaginta, altitudine quater tanta: caeterum ambitus ejus quadringentis LXXX stadiis circumvenit, murus coctili latere atque interfuso bitumine compactus, fossa extrinsecus late patens, vice amnis circumfluit. A fronte murorum centum portae aereae: ipsa autem latitudo in consummatione pinnarum ex utroque latere habitaculis defensorum, atque dispositis media intercapedine sui quadrigas capit. Domus intrinsecus quater germinae habitationis minaci proceritate mirabiles.» Quia vero juxta spiritalem sensum Babylon est diaboli civitas, hoc est reproba hominum multitudo universa, structores Babyloniae qui sunt nisi magistri errorum, qui vel contrarium veritati cultum divinitatis introducunt, vel agnitam fidem veritatis malis actibus sive verbis impugnant?
4.33
Erat autem omnis terra labii unius et sermonum eorumdem, quandiu homines in Oriente permanserunt: at ubi ab Oriente pedes moverunt, mox propter verba sive opera superbiae, et ab invicem disjuncti, et a suo sunt Creatore longius expulsi. Orientis plaga unde mundus ortu siderum lumen accipere solet, ipsum recte significat qui ait: Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae: in quo quandiu manent homines, unius sunt labii et vocis ejusdem: quia nimirum una est confessio fidei, eadem castitas actionis, communis charitas et spes aeternorum: quia omnes qui in Christo perseverant, inlustrantur. At qui a contemplatione verae lucis recedunt, nec cum Domino pacem habere, nec ad se invicem possunt: quia non sicut una fidei, ita etiam una eademque infidelitatis est norma; sed unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, in quo electorum salus est: multi autem Domini reproborum, diversi anfractus perfidiae, diversa pollutionum volutabra, diversi sunt dii gentium, quibus ad unum damnationis interitum omnes miseri pertrahuntur: quod bene utriusque illius civitatis figura significavit, cum, divisis in Babylonia linguis, nemo vocem proximi sui posset agnoscere. Porro in Hierusalem sociatis per gratiam Spiritus sancti linguis, fideles etiam exterorum omnium qui advenerant vocem intelligerent et in una omnes compage charitatis ac fidei eumdem Deum ac Dominum conlaudarent
4.34
Profecti de Oriente invenerunt campum in quo habitarent, quia recedentes a luce justitiae reprobi, latas saeculi vias sibimetipsi, in quibus fluxa mente manerent, invenerunt; et hoc in fetore vitiorum carnalium. Sennaar namque, ut diximus, Fetor eorum interpretatur: Et quid per terram Sennaar, nisi putrida concupiscentia carnalis socordiae exprimitur, in qua quicunque habitare, id est, secura et fixa intentione perdurare non devitant, mox augescente nequitia, etiam proximos ad injuriam Conditoris atque opera nefanda provocant. Sequitur enim quia dixit alter ad proximum suum: Venite, faciamus nobis lateres, et coquamus eos igni. Accendunt ergo se alterutrum ad lateres faciendos, quibus civitatem Nemrod in campo Sennaar condant; quia nimirum omnis impiorum multitudo lutulentis, sordidis ac terrenis operibus diabolo servit, et ei civitatem non aliam quam seipsos male vivendo aedificant: at contra civitas Hierusalem, in qua David et Salomon, manu fortis scilicet et pacificus regnat, non de latere, sed de lapide: non in campo, sed in monte construitur, dicente ad eum rege ipsius: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in saphyris. et de qua Propheta: Mons Sion, latera Aquilonis civitas regis magni: quia videlicet civitas diaboli profugi utique transgressores et tyranni, quod Nemrod vocabulum sonat, hoc est universa reproborum multitudo, per fluxam corruptionem vitae praesentis vagabunda oberrat. Ecclesia autem civitas nimirum Christi, de vivis aedificatur lapidibus, hoc est animabus fide atque operatione robustis, qualibus sapiens ejus architectus cum de rege illius loqueretur aiebat: Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum; et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini: neque hoc in campo Sennaar, sed in monte sancto Domini: quia non se in infirmis carnalium rerum voluptatibus relaxare, sed ad superna potius desideria electi stringere atque exaltare contendunt: unde dicunt quia conversatio nostra in coelis est.
4.35
Quod autem lutum in lateres formant, quae aequis per quadrum lateribus fieri solent, unde et nomen accipiunt, compositionem et ornatum eloquentiae saecularis ostendit, per quam civitas superba diaboli, sive in philosophia fallaci, seu in haeretica versutia, multum ad tempus videtur erigi; sed in examine districti judicis quam sit damnabilis et confusione digna patebit.
4.36
Coquebant lateres quos fecerant igni. Videlicet illo de quo dictum est omnes adulterantes velut clibanus corda eorum, et de quo Isaias: Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis. Ignis quippe iste amor est vitiorum et cupido favoris humani, quo nimirum igne inventa semel dogmata falsitatis stulti deceptorum magistri confirmare et in tantum obdurare satagunt, ne ullo veritatis ac doctrinae coelestis possint certamine superari: sed nihilominus vincente militia veritatis, ut Scriptura ait, cecidit, cecidit Babylon magna, duplici nimirum casu, et in praesenti dejecta per manifestationem veritatis, et in futuro damnanda per sententiam ultimae severitatis. Hujusmodi civitates quondam in Aegypto plebs Israelitica de luto et latere faciebat, quia et ipsa necdum legis auditu erudita, vitiis atque erroribus serviebat, et eorum quoque figuram in suis operibus exprimebat, qui obscuris adhuc immundorum spirituum, quibus duris adhuc Aegyptiorum imperiis mancipati, nullam adquirendae patriae coelestis fidem spemve habere didicerunt; ideoque mundi hujus solum inlecebris adhaerere ac subdi noverunt. Bitumen vero quo structores Babyloniae utebantur pro caemento, quod de terra vel puteis assumebatur, intentionem nimirum terrenae et infimae voluptatis ostendit, qua homines hujus saeculi cuncta sua opera muniunt, ut pote qui nulla supernorum bonorum spe sive cognitione se ad appetenda ea quae in coelis sunt gaudia suspendant, et propterea omne quod agunt temporalis oblectationis sive favoris gratia gerunt: cui contra bene templum Domini caementarii fecisse leguntur: caementum quippe de lapidibus incensis atque in cinerem versis conficitur, quibus ex igne agitur, ut qui prius singuli viritim firmi ac fortes exstiterant, postmodum cum additamento candoris emolliti, et sibi ad invicem infusa aqua melius connecti sunt, et positos in muro lapides possint alios connectere, ipsi quoque non multo post recipientes melius firmitatem, quam parumper amisisse videbantur. Qui ergo in caemento, nisi hi debent accipi, qui sedulo tribulationum temporalium fornace decocti, prius in seipsis omnem vitiorum obscuritatem virtutum candore mutarunt, dicentes suo Creatori: Lavabis me et super nivem dealbabor; deinde etiam proximos suis exhortationibus sive exemplis candificare atque copula dilectionis alterutrum nectere student? de quibus recte dicatur: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur: qui quo magis tribulationum flamma humiliati mollescunt, eo fortiores ad confirmanda et continenda in tribulationibus proximorum corda existant. Quod etiam templum de lapide albo construitur, dicente David ad Salomonem cum ei impensas daret, ac mensuras templi faciendi ostenderet: sed et marmor Parium abundantissime praeparavit: quia nimirum Ecclesia Christi de fortibus fide et actione fulgidis animabus colligitur electorum. Marmor quippe insulae Pariae validae virtutis et candidi constat esse coloris; sed hujus materiae structores Babyloniae copiam, sive curam non habentes, bitumine puteorum suos lateres conglutinant: quia candorem innocentiae, robur fidei, concordiam fraternitatis, disputationum argumentis munire conantur.
4.37
Venite, inquit, faciamus nobis civitatem et turrem, cujus culmen ascendat ad coelum. Faciunt sibi civitatem mali doctores, cum relicta civitate coelesti, cujus artifex et conditor Deus est, id est, sancta Ecclesia, propria sibi conventicula colligunt. Faciunt sibi civitatem omnes reprobi, cum neglecto praesidio praeceptorum Dei, sensus ac desideria sui cordis in agendis sive loquendis, quae ipsoslibet sequuntur. Aedificant civitatem Babyloniam, cum opera confusione digna faciunt: Faciunt et turrem cujus culmen ascendat in coelum, cum etiam in sui Conditoris injuriam impias exerunt linguas, cum juxta Psalmistae vocem, iniquitatem in Excelsum loquuntur, cum ponunt in coelum os suum, quod gentiles faciunt, multos deos colendo, haeretici fidem unius Dei erroribus polluendo, Judaei Filium Dei Christum negando, falsi catholici fidem malis operibus sive schismatibus rectam profanando: quibus omnibus convenit illud Psalmistae ad Dominum: Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper, ad te, id est, in memoriam tui justi examinis. Ascendente autem superbia pravorum quasi culmine turris nefandae ad coelum, aequum est ut Conditor coeli descendens destruat unanima coepta malignorum, et hoc eis primum beneficii conferat, ne valentes implere manus eorum quod coeperant, gravius in aeternum damnentur; deinde ut etiam inter se scissa noxia conspiratione dissidentes, minus bonis noceant. Hoc autem semel fecit per se ipsum descendens de coelo Dominus: hoc quotidie per praedicatores suos in Ecclesia facit: confundit enim linguas superbientium Judaeorum, qui contra gratiam Evangelii, quam praedicabat, unanimo omnes consensu et quasi omnes uno labio rebellant; eosque ab impiis conatibus retardans, totum dispersit in orbem. Praecipitat et dividit per doctores catholicos linguas haereticorum, et eos ab invicem dissocians, ne contra Ecclesiam suam portas inferi erigere possint, prohibet. Nulla est enim haeresis, quae non ab aliis haereticis impugnetur; nulla philosophiae saecularis secta; quae ab aliis aeque stultae philosophiae sectis mendacii redarguatur; sicque fit ut dum inter se alterutrum confusas habent linguas reprobi, ita ut nemo vocem proximi sui idem sapiendo cognoscat, et sibi nomen Babyloniae, id est confusionis congruere probent, et visionem pacis in qua Ecclesia gloriatur, minus laedant. Constat enim quia quanto nequam doctores sive operarii mali ab invicem dissidente animo secernuntur, tanto magis Ecclesiae colligendae spatium tribuunt.
4.38
Hae generationes Sem. Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxat biennio post diluvium. Destructa fabrica Babyloniae, festinat Scriptura, enumeratis generationibus secundae mundi aetatis( prima enim usque ad Noe ac diluvium cucurrerat) pervenire ad Abraham patriarcham tertiae aetatis, imo omnium gentium; per cujus fidem et obedientiam nova denuo civitatis sanctae fundamenta jacerentur, et in cujus semine dispersio gentium ad unam confessionem ac fidem divini cultus rediret. Quod vero numerus centenarius, qui de sinistra transfertur in dexteram, magnam perfectionem sive bonae actionis seu spei aut vitae coelestis solet insinuare; apte Sem filius benedictionis centesimo vitae anno genuit filium, cujus stirps ab Heber atque ad Abraham perveniret; qui et ipse Abraham ejusdem gratia sacramenti centesimo suae aetatis anno genuit Isaac filium promissionis, in cujus exemplum nos filii promissionis facti, quasi ad dexteram judicis nostri interim per spem positi, per bona opera benedictionem vitae coelestis exspectamus: nam duo filii, quos ante centesimum annum Sem genuit, Aelam et Assur, ut supra lectum est, extra semen sanctum positi, et quasi in laeva adhuc manu retenti, terrenae adhuc potius civitatis, id est, mundi hujus, ex se cives creaverunt. Unus quippe Aelamitarum id est, Persarum, alter progenitor Assyriorum exstitit. Sed magna nobis secundum litteram quaestio nascitur quomodo Sem biennio post diluvium centum esse annorum dicatur, cum supra quingentesimo anno Noe natus asseritur, et sexcentesimo ejusdem Noe anno diluvium venisse legitur. Si enim quingentesimo anno sui patris natus est, utique eo sexcentos annos habente quando diluvium venit, ipse centenarius fuit, ideoque biennio post diluvium duos et centum habebat annos aetatis. Ut ergo numerus temporum sibimetipsi non repugnet, intelligendum est aut Noe duo plus quam quingentos habuisse annos quando natus est Sem, aut duo minus ad sexcentos quando venit diluvium, aut Sem habuisse centum et duos quando natus est Arfaxat. Solet enim sic loqui Scriptura nonnunquam, ut etsi modicum supersit vel desit, plenarium tamen et perfectum in computo numerum sonet. Videtur autem verisimillimum, ut mea fert suspicio, quia cum natus esset Sem, duos super quingentos annos habuerit Noe: neque enim falsum dixit Scriptura, quod quingentos annos habuerit, etiamsi quingentos et duos habuit: quia nimirum minor numerus intra majorem continetur. Nam et ipsa Scriptura multum libere se locutam eo loci significavit, cum diceret Noe quingentos habentem annos genuisse filios tres, Sem, Cham, et Japhet; cum nulli sit dubium quod uno eodemque anno unus vir de una conjuge tres filios generare non possit: quod ideo forte sacrae scriptor historiae diligentius hoc loco curavit explicare, dicendo Sem biennio post diluvium centum fuisse annorum, quia se meminit annum nativitatis ejus quasi negligentius adnotasse.
4.39
Vixitque Sem postquam genuit Arfaxat quingentos annos, et genuit filios et filias. Nusquam in tota hac serie generationum additur, sicut in ea quae diluvium praecessit aetate, et mortuus est; quia nemo erat in tota hac complexione nascentium, de quo a caeteris excepto dici posset, sicut ibi de Enoch ambulavitque cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus.
4.40
Porro Arfaxat vixit triginta quinque annos et genuit Sale. In hoc loco Septuaginta Interpretes unam generationem plus quam Hebraica veritas posuere, dicentes quod Arfaxat cum esset annorum centum triginta quinque genuit Caïnan: qui cum centum triginta annorum fuerit, gennerit ipse Sale: quorum translationem evangelista Lucas hoc in loco videtur esse secutus. Verum chronographi Graecorum hac comperta distantia, generationum quidem seriem ad auctoritatem Hebraicam, ablato Cainan, emendarunt: nec tamen numerum annorum in generationibus, quas cum Hebraeis Codicibus habuere communes, ad eorum auctoritatem emendare curarunt: sed propriam secuti auctoritatem, dederunt huic aetati quae a diluvio tendit ad Abraham annorum summam; minorem quidem LXX Translatorum editione annis centum triginta, sed Hebraica veritate annis sexcentis et quinquaginta majorem.
4.41
Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. Septuaginta interpretes habent centum triginta.
4.42
Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Faleg. Septuaginta interpretes habent centum triginta quatuor.
4.43
Vixit vero Faleg triginta annis et genuit Reu. Septuaginta interpretes habent centum trigenta.
4.44
Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. Septuaginta interpretes habent centum triginta duos.
4.45
Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. Septuaginta interpretes habent centum triginta.
4.46
Vixit autem Nachor XXVIIII annis, et genuit Thare. Septuaginta interpretes habent LXXVIIII.
4.47
Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram et Nachor et Aran. Septuaginta interpretes in hac sola generatione nihil a veritate differunt Hebraica. Et huc usque secunda mundi aetas pertingit, habens juxta Hebraicam veritatem annos CXCII, juxta Septuaginta interpretes mille septuaginta duos, juxta vero statuta chronographorum DCCCCXLII. Ita autem dicitur Thare cum annis septuaginta vixisset genuisse Abram et Nachor et Aran, sicut ante diluvium Noe tres filios, cum esset annorum quingentorum, genuisse narratur; cum unus vir de una conjuge uno anno tres filios generasse non posset. Intelligitur enim, quia septuaginta annorum cum esset, genuit Abram, qui nunc Abraham, ac deinde fratres ejus tempore sequente; sed minus curavit Scriptura nativitatis eorum tempus exprimere, cum sola adnotatio temporis quo natus est Abraham ad significantiam aetatis illius exprimeret et sufficere posset.
4.48
Hae sunt generationes Thare. Thare genuit Abram et Nachor et Aran. Una Thare domus erat, de quo natus est Abraham, in qua unius veri Dei cultus; et, quantum credibile est, in qua jam sola etiam Hebraea lingua remanserat, cum et ipse sicut jam manifestior Dei populus in Aegypto, ita in Mesopotamia servire diis alienis, Jesu Nave narrante, refertur; caeteris ex progenie illius Heber in linguas paulatim alias et in nationes alias defluentibus proinde sicut per aquarum diluvium una domus Noe remanserat ad reparandum genus humanum, sic in diluvio multarum superstitionum per universum mundum una remanserat domus Thare, in qua custodita est plantatio civitatis Dei. Denique sicut illic enumeratis supra generationibus usque ad Noe simul cum annorum numeris, et exposita diluvii causa, priusquam Deus inciperet de arca fabricanda loqui ad Noe, dicitur hae generationes Noe: ita et hic enumeratis generationibus a Sem filio Noe usque ad Abraham, deinde insignis articulus similiter ponitur, ut dicatur hae generationes Thare. Thare genuit Abram et Nachor et Aran. Si quidem ibi secundae mundi aetatis, hic tertiae patriarcha nascebatur.
4.49
Porro Aran genuit Loth, mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae, in Ur Chaldaeorum. Quod dicit ante Thare et praesentiam potest et tempus designare; tempus videlicet, quia ante moreretur quam pater suus; praesentiam vero, quia et coram illo, id est, praesente illo, vita excederet. Denique quidam Codices habent quia mortuus est ante conspectum Thare patris sui. Quod vero dicitur in Ur Chaldaeorum, nomen videtur esse loci, in quo sepultus est; cujus hodie, sicut Josephus refert, tumultus ostenditur: ex quo videtur magnae alicujus excellentiae vel dignitatis idem Aran exstitisse. Quia vero apud Hebraeos, Ur dicitur Ignis, narrant quod igni Chaldaeorum consumptus sit: quia videlicet Deum verum cum Abraham majore suo fratre cognoscens, ignem quem illi adorabant, adorare ipse respuerit; ideoque ambobus in ignem missis a Chaldaeis, ipse flammis assumptus; Abraham vero sublimioris fidei merito sit liberatus a Domino: unde in sequentius ad eum loquitur: Ego Dominus, qui eduxi te de igne Chaldaeorum; et hujus gratia dissensionis Abraham quamvis ignem evaserit, apud Chaldaeos tamen habitare nequiverit; sed cum sua cognatione sit a parente aliam translatus in terram: quibus concordant verba Achior ducis omnium Moabitarum et Ammonitarum, qui quasi vir inclytus, quae in vicina et cognata sibi gente, imo de qua ipse ortus est, facta fuerant ignorare non potuit: ait enim loquens de populo Israel ad Holofernem principem militiae Assyriorum: Populus iste ex progenie Chaldaeorum est: hic primum habitavit in Mesopotamia, quoniam noluerunt sequi Deos patrum suorum qui erant in terra Chaldaeorum. Deserentes itaque cerimonias patrum suorum, quae in multitudine deorum erant, unum Deum coeli coluerunt, qui et praecepit eis ut exirent inde, et habitarent in Haram.
4.50
Duxerunt autem Abram et Nachor uxores. Nomen uxoris Abram Sarai, et nomen uxoris Nachor Melcha, filia Aran patris Melchae et patris Jeschae. Dicunt majores nostri Jescham hanc ipsam esse Saram uxorem Abrahae, quia videlicet iidem fratres germani Abraham et Nachor duas sorores filias Aran uxores habuerint. Quod si ita est, non potest Aran pater earumdem idem intelligi qui fuit frater junior Abrahae et Nachor, sed alter ejusdem nominis homo. Constat enim quia Abraham decem solum annis Saram conjugem suam praecessit, dicente ipso coram Domino: Putasne centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet filium? Et quomodo frater ejus junior potuit habere filiam, quae illo decem annis minor esset, se autem ipso septem aut non amplius quam octo?
4.51
Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. Divinae providentiae consilio gestum est, ut sterilis esset in adolescentia, quatenus in senectute filium promissionis generans, Ecclesiae sanctae typum insinuaret, cui dicitur Laetare sterilis quae non paris, et caetera. Decebat enim ut quae in figuram unicae fidei ac spei nostrae unum erat filium de promissione paritura, non hunc in Chaldaea, non in Mesopotamia, sed in terra promissionis generaret.
4.52
Tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan. Vetus translatio habet, quia eduxit eos de regione Chaldaeorum, quod nullam omnino quaestionem habet. Quod vero juxta Hebraicam veritatem dicitur, quia eduxit eos de Ur, id est de igne vel incendio Chaldaeorum, potest ita recte intelligi, quod eduxerit eos de illa regione ubi ignis colebatur, pro eo ut diceretur, eduxit eos de idololatria Chaldaeorum. Quod vero dicitur ut irent in terram Chanaan, statimque subjungitur veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi, et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran, propositum mentis Thare ostendit, quia cogitabat quidem cum a Chaldaeis profugeret, ire in terram Chanaan: sed cum Haran perveniens, opportunam in ea sibi suisque ac tutam a Chaldaeorum insecutione sedem reperit, ulterius terram Chanaan ad peregrinandum invisere supersedit, sed in civitate ad quam pervenerat ad mortem usque pertransiit: ita ut ne filio quidem Abraham ac nepote Loth inde ad praeceptum Domini exeuntibus, ipse ex ea pedem movere curaret. Nam quod dicitur ibidem, cum habuerit ducentos et quinque annos, esse defunctus, longo post abscessionem eorum tempore factum esse constat. Si quidem Abraham, qui septuagenario patre natus est, septuaginta quinque erat annorum, cum exiret de Haran, qui sunt anni centum quadraginta quinque. Hac ergo aetate patris exivit de Haran, sexaginta videlicet ante obitum illius annis. Sed Scriptura mortem Thare ante abscessum Abrahae praeoccupando adventui ipsius et habitationi in Haran conjunxit, ut deinceps ex quo coepisset liberum narrandi de Abraham et Loth spatium haberet. Haran autem civitas est Mesopotamiae trans Edissam, quae usque hodie Charra dicitur, apud Romanos Crassi consulis interitu, apud nos patriarcharum habitatione insignis: quae etiam in libro sancti Patris Tobiae hospitio Raphaelis archangeli nobilitata refertur.
4.53
Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui in terram quam monstravero tibi, faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. Quia distincte loquens Dominus, terram, cognationem et domum patris dicit, terra Abrahae est intelligenda in regione Chaldaeorum, unde jam recesserat: coguatio ejus, frater Nachor cum familia sua, quam jam reliquerat: Domus patris, in qua tunc manebat in Haran. Quomodo ergo tunc cum domo patris de terra quoque et cognatione, de qua jam egressus esse videbatur, nunc exire jubetur? Nisi forte intelligendum quod eo proposito, ut supra jam diximus, de terra et de cognatione sua cum parente exierat, ut ad hanc, reconciliatis Chaldaeis, aevo sequente rediret: cui nunc a Domino praecipitur ut a repetenda Chaldaea propositum mentis avertat, nec non et ab inhabitatione Mesopotamiae mentem simul et corpus auferat, relictaque terra in qua civitas superbiae facta, ac Domino judicante confusa est, veniret in terram, in qua gratiam supernae benedictionis acciperet, novamque ex se ac meliorem progeniem fidei et obedientiae suae merito procrearet. Quod enim ait, faciamque te in gentem magnam, ad populum Israel proprie pertinet. Nam de aliarum generatione nationum quae de illo similiter erant oriturae, Ismaelitarum videlicet, Idumaeorum, et eorum qui de Chettura secunda ejus post Sarram conjuge erant nascituri populorum, dicit in sequentibus ad eum: Faciamque te crescere vehementissime, et ponam in gentibus, atque in te benedicentur universae cognationes terrae. Haec est major superiore ac longe praestantior promissio benedictionis. Illa enim terrena, haec coelestis est: quia nimirum illa propagationem carnalis Israel, ista spiritalis significat: illa populi ejus qui de eo secundum carnem natus est; haec ejus qui de universis cognationibus terrae in Christo salvatur, in quibus sunt et illi quicunque ex eo secundum carnem nati, etiam pietatem fidei ejus imitari voluerunt: quibus omnibus dicit apostolus Paulus: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis. Quod ergo ait: atque in te benedicentur universae cognationes terrae, tale est ac si diceret, et in semine tuo benedicentur familiae terrae: ut enim Apostoli verbis loquar, in lumbis Abrahae erat Maria jam tunc, de qua nasciturus erat Christus, quando haec dicebantur ad eum. Et mira supernae dispensatio severitatis ac pietatis. Convenientes enim ad opus superbum homines, plurimi dividi ab invicem per diversas linguas et cognationes meruerunt: relinquens vero provinciam illam unus, et sponte ad imperium Domini exsulans, omnes in se gentes, quae in variis erant provinciis ac linguis divisae, communi benedictione recolligendas audivit. Notandum sane quod licet a nativitate Abrahae tertia aetas mundi computari soleat, hoc tamen oraculo Domini ad Abraham specialiter secundum ipsam sufficientiam rerum, tertiae aetatis sunt consecrata primordia: siquidem tunc semen sanctum a nationibus secretum, et nasciturus ex eo Salvator omnium gentium praedictus est: usque ad hoc enim tempus fideles et justi omnes illa vitae moralis scientia utebantur, quam vel natura duce noverant, vel parentum doctrina originaliter traxerunt: nunc autem cognitionem per operam etiam venturi in carne Salvatoris, in quo esset benedictio et salus omnibus sanctis ventura, et his videlicet qui incarnationem ejus prius nascendo praecederent, et nobis qui posterius nati per nomen ejusdem Domini Jesu, ut Petrus ait, credimus salvari quemadmodum et illi.
4.54
Egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Loth. Septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. Claret ex hoc numero annorum Abrahae, quia vivente adhuc patre, ut supra expositum est, de Haran exierat. Numerus autem ille septuaginta et quinque annorum mysticus esse non est dubitandum, dum in eo et ipse promissionem divinae benedictionis accepit, et Isaac filium ejusdem benedictionis haeredem reliquit moriens: de quo ut breviter dicamus, septuaginta quia septies deni sunt, perfectionem bonae designant actionis, cum mandata decalogi per gratiam Spiritus sancti, quae septiformis a propheta describitur, implemus: quibus quinque superadjiciuntur, ut in cunctis nostri corporis sensibus eadem divina praecepta, juvante Spiritus gratia, faciamus. Septuaginta et quinque annorum erat Abram quando ad praeceptum sive ad promissa Domini exiens de Haran, terram repromissionis intravit; ut ostenderetur quia et ipse per auxilium Spiritus, anathematizatis erroribus Babyloniae conversationis, Dei praecepta servaret; et hoc in omni quod vel vivendo vel audiendo vel gustando vel tangendo gerebat, ne quid prorsus in suo corpore esset, quod non obedientiae praeceptorum coelestium dono Spiritus ipsius illustratus et adjutus impenderet, et omnibus quoque eisdem promissionis haeredibus simili ordine vitam ducendam esse signaret. Nam et hoc quod ille jussus exiit de terra et cognatione et de domo patris sui, universis promissionis ipsius filiis, in quibus et nos sumus, constat imitandum. Egredimur quippe de terra nostra, cum carnis voluptates abdicamus; de cognatione nostra, cum vitiis omnibus cum quibus nati sumus, in quantum hominibus possibile est, nos exuere studemus; de domo patris nostri, cum ipsum mundum relinquere cum principe suo diabolo vitae coelestis amore contendimus. Omnes enim propter reatum praevaricationis primae filii diaboli nascimur in mundo; sed per gratiam regenerationis quique ad semen Abrahae pertinemus, filii Dei efficimur, dicente nobis, id est, Ecclesiae suae, Patre nostro qui est in coelis: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui: unde bene Haran, de qua egressus est Abraham, Ira interpretatur. Chanaan, ad cujus terram invitatur, Mutatus sive Negotiator dicitur. Non ergo solus Abraham cum fratre Loth egressus est de Haran, ut veniret in terram Chanaan, sed et omnes electi qui nati sunt lavacro regenerationis, exeunt profecto de Haran veniuntque in terram Chanaan; sed et omnes electi cum iram primi reatus in vitae suae statu, abdicata consuetudine vitiorum, virtutibus operam dant, et felicissimo commercio temporalibus insistunt laboribus, ut aeterna praemia consequantur; terrenas divitias spernunt, ut possint accipere coelestes; humani gaudia regni contemnunt, ut in regno Dei partem habere mereantur. Haec est enim terra quam se Dominus sequacibus suis monstraturum esse promisit: quia non humanae ingenio sapientiae, qua sit actionum bonarum via incedendum, potest investigari, sed illius est in omnibus ducatus expetendus, cui dicit Psalmista: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me.
4.55
Tulit itaque Sarai uxorem suam, et Loth filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran; et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Quod dixit animas quas fecerunt pro eo positum est, ut diceret filios quos genuerant. Solet enim in Scripturis homo aliquando animae solius, aliquando carnis nomine solius indicari. Animae, sicut dictum est: anima quae peccaverit, ipsa morietur; carnis, ut in Psalmo: at te omnis caro veniet, cum neque caro sine anima ad Deum venire, neque sine carne possit anima peccare, sed propter unam partem totus homo signetur. Neque ex hac sententia quidquam habent auxilii qui sicut carnem ex carne, ita ex anima animam aestimant procreari: cum vocabulo animae, ut diximus, totus homo designetur. Animas autem fecisse, id est, animas procreasse in Haran non Abraham et Loth, sed familiae eorum et vernaculi intelligendi sunt: nam ipsos patriarchas adhuc absque liberis permansisse sequentia sacrae historiae testantur.
4.56
Cumque venissent in eam, pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem, usque ad convallem illustrem. Chananaeus autem tunc erat in terra: apparuitque Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc: qui aedificavit ibi altare Domino. Supra legitur quia commorantem adhuc in Haran Abram Dominus allocutus est, eumque multiplici benedictione promissa, exinde abire, et in terram quam ipse monstraret, venire praecepit: quod ubi fecit, et divinis libenter obedivit praeceptis, mox majore Dei gratia dignus efficitur; ita ut non solum allocutione ejus, sicut prius, sed et visione frui mereretur. Qui cum eadem visione atque allocutione divina cognovisset hanc esse terram, quam sibi possidendam promiserat; confestim eam quasi vir Deo devotus posito altari ei attitulare, atque ad offerendas ei victimas consecrare curavit. Verum quia sacra historia mysteriis typicis est plena, notandum quod eadem Domini apparitio atque altaris erectio in loco Sychem et in convalle illustri facta esse memoratur, quae convallis illustris figurate, nisi humilitas intelligenda est? quam vocati a Domino a laboribus et oneribus saeculi hujus primam inter virtutes habere debemus, dicente ipso: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum suave est, et onus meum leve est. Cujus oneris portationi congruit mystice locus Sychem, quia hic cum valle illustri pariter nominatur: Sychem quippe Latine in humeros transfertur, quia nimirum cum humilitate mentis bonorum nos operum oportet onera gestanda suscipere: quod cum agere sollicite curamus, mox dominicae visitationis et consolationis accipere gratiam merebimur, ut paulatim ad sublimiores virtutum gradus valeamus ascendere. Unde recte de processibus itinerum Abrahae quae bonorum operum profectus designant, adjungitur:
4.57
Et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai. Aedificavit quoque altare ibi Domino et invocavit nomen ejus. Post convallem quippe ad montana conscendit, quia per humilitatem propriae despectionis ad sublimitatem debemus Deo devotae actionis ascendere. Et ibi quoque, sicut et in convalle, aedificavit altare Domino, ac nomen ejus invocavit, quia et ut humiliemur in conspectu Domini, et ut sublimia virtutum opera faciamus, utrumque divinae dignationis est donum: pro utroque illi gratiarum laudes debemus offerre. Et quia semper in virtutibus esse debet ad altiora progressus, apte subditur:
4.58
Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem. Meridiana quippe plaga, unde sol ardentior mundum illustrare consuevit, fervorem dilectionis mystice demonstrat, qua corda electorum, ne in rerum infimarum appetitu ac desideriis torpeant, Sole justitiae desuper, videlicet Christo, illucente, semper accenduntur. Itaque Abraham videre ac nosse desiderans terram quam accepturus erat in possessionem, humana quidem curiositate perrexit, vadens et ultra progrediens ad meridiem: mystica autem significatione docuit sese ascendentem de virtute in virtutem continuum divinae dilectionis, sicut et omnes electos, semper agere profectum, donec ipsum videre donetur Deum deorum in Sion.
4.59
Facta est autem fames in terra, descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi. Post accepta promissa benedictionis, post ingressam terram promissionis, post aedificatum in ea altare Domino, post invocatum nomen illius, fame tentatur Abraham, et tanta fame, cujus gratia eam quam in promissione acceperat, mox ut vidit et adiit, terram relinqueret; sed et Isaac, sed et Jacob, ac filii ejus, simili cogente necessitate, eamdem promissionis terram relinquebant, et sicut Psalmista canit, pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum: quod non casu, sed superna utique provisione factum esse credendum est, ut et ipsi videlicet, et omnes ejusdem promissionis haeredes intelligerent, ita se divinae benedictionis dona suscepisse, ut in hac tamen vita labor sibi et afflictio sustinenda temporalis, sed in futuro sit requies ac beatitudo exspectanda perennis, ubi et hoc quoque daretur intelligi, quod ita terra Chanaan in possessionem sit promissa Abrahae ac semini ejus, ut haec magis haereditatem patriae coelestis significet, de qua scriptum est: Justi vero haereditate possidebunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. Quod de terra hujus saeculi quae justis et injustis est communis dictum non esse constat, dum et in saeculum saeculi et a justis possidenda narratur. Promittitur ergo terra Chanaan Abraham et semini ejus, ac post longum laborem Aegyptiae servitutis Jesu duce redditur, ut insinuetur mystice quia promissa nobis olim patria coelestis post afflictionem exsilii praesentis sit reddenda per Jesum Christum Dominum nostrum. Sed et in eadem terra Chanaan filii promissionis nunquam a laborando sive contra hostes certando cessabant, ut intelligerent, sicut praefati sumus, aliam sibi magis patriam post hanc esse quaerendam, in qua veraciter benedictione coelesti et requie fruentur aeterna: cui nimirum dispensationi divinae providentiae congruit etiam hoc quod peregrinans in Aegypto Abraham periclitatus est propter uxorem; sed periclitanti ne laederetur divina protectione subventum est, ut videlicet patesceret quia non solum generalia mundi mala, ut est fames, morbi, captivitas, justi cum reprobis in hac vita subituri, verum etiam speciales ab ipsis reprobis essent tribulationes passuri, pro quibus tantum omnibus ea quae reprobi non norunt praemia in futuro perciperent. Sequitur.
4.60
Cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: Novi quod pulchra sis mulier, et quod cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt quod uxor ipsius est, et interficient me, et te reservabunt: dic ergo, obsecro, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et caetera usque dum dictum est, flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum ejus propter Sarai uxorem Abram; vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi uxorem. Nihil mentitus est Abraham quia uxorem suam dixit sororem. Erat enim et hoc, quia propinqua sanguine, sicut etiam Loth eadem propinquitate, cum fratris ejus esset filius, frater ejus est dictus. Itaque uxorem tacuit, non negavit sororem, conjugii tuendam pudicitiam committens Deo, et humanas insidias cavens ut homo, quoniam si periculum, quantum caveri poterat, non caveret, magis tentaret Deum quam speraret in eum. Denique factum est quod de Domino praesumpsit Abraham, nam Pharao rex Aegypti, qui eam sibi uxorem acceperat, graviter afflictus, marito reddidit: ubi absit ut eam credamus alieno concubitu fuisse pollutam, quia multo est credibilius hoc Pharaonem facere afflictionibus magnis non fuisse permissum. Potest et hoc dici, quod juxta librum Esther ubi quaecunque mulierum placuisset regi, sex mensibus oleo ungebatur myrtino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus utebatur, et tunc demum ingrediebatur ad regem. Poterat fieri ut Sarai postquam placuit regi, dum per annum ejus ad eum praeparatur introitus, et Abrahae Pharao multa donaverat, et Pharao postea sit percussus a Domino, illa adhuc intacta ab ejus concubitu permanente.
4.61
Ascendit ergo Abram de Aegypto, ipse et uxor ejus, et omnia quae habebat, et Loth cum eo ad australem plagam. Australem plagam non Aegypti dicit, sed terrae repromissionis: neque enim de Aegypto ad austrum fecit iter, quod quicunque fecerit, longius a terra repromissionis abscedit: sed Aegyptum totam deserens, cujus partem adierat, Australem terrae repromissionis plagam, quae proxima erat, primum conscendit. Notandum quoque juxta litteram quod et supra in Aegyptum descendisse, et nunc de Aegypto ascendere memoratur Abraham, quia nimirum terra Aegypti non solum terrae Chanaan, sed et caeteris mundi regionibus jacere perhibetur inferior, sicut econtra Scytharum regio aliis terrarum partibus fertur eminere sublimior: quod ex fluminum cursibus in hanc aliunde defluentium, ex illa profluentium, facillime potest conjici. Congruit autem aptissime typicis sensibus ut terra Chanaan altior sit Aegypto, quia haec nimirum promissionem patriae coelestis, illa designat pressuras ac labores vitae praesentis. Nam hanc Dominus et promisit et dedit haereditatem Israel populo suo: in illa vero et Abraham periclitatus, quamvis citissime a Domino tutatus, et progenies ejus gravissimo est diutius servitio pressa, quamvis et ipsa ad ultimum mirabiliter redempta, atque inde educta est. Altior ergo est terra repromissionis finibus Aegypti, tametsi in proximo sita, quia etsi communem in hoc saeculo justi ac reprobi vitam foris agere videntur, magna tamen sublimitate devotae mentis coeli cives omnibus mundi hujus amatoribus antecellunt. Quod ergo dicitur de Abraham quia ascenderit de Aegypto, et cum suis omnibus venerit ad australem plagam, significat typice quod et ipse dum viveret in carne, et omnes electi, filii videlicet ejusdem promissionis, ita cogitationem pro tempore ad curanda corporis necessaria deflectunt in infimis, ut mox, expleta eadem corporis cura, ad contemplanda ea quae sursum sunt totam mentis intentionem revocent, ac sese fervore dilectionis et luce gratiae coelestis a Sole justitiae quaerant innovari: hoc est enim mystice ascendentes de Aegypto ad austratem plagam venire, expletis nos carnis necessariis, supernae lucis et charitatis profectum a Domino sedula intentione postulare. Tali namque voto ac proposito mentis ad coelestem nos patriam iter facere non dubium est: unde apte subditur.
4.62
Reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel. Per meridiem nos quippe ad Bethel tendere est per lumen scientiae coelestis, perque inspirationem intimi amoris ad ingressum domus Dei, quod Bethel significat, crebris bonorum operum gressibus properare; illius videlicet domus quae, sicut Apostolus ait, non manufacta, sed est aeterna in coelis, quam videre desiderabat Propheta, cum dicebat: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum tabernaculi gloriae tuae
4.63
Usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai: in loco altaris quod fecerat prius, et invocavit nomen Domini. Notandum quod beatus Abraham profectus electorum itinere suo figurans, in Bethel quidem a meridie sive per meridiem reversus esse narratur, nec tamen eamdem civitatem ingressus esse subjungitur; sed inter hanc et Ai pervenisse, ibique Dominum invocasse perhibetur. Qui locus orationis in monte esse positus supra memoratur, quia nimirum electi carnis adhuc vinculo retenti, et in profectu virtutum positi, tota quidem mentis intentione ad domum supernae habitationis pervenire satagunt, continuis bonorum operum gressibus ad hanc properare contendunt; sed necdum hanc intrare, necdum cives Regemque ejus in decore suo cernere possunt: verum inter acceptionem fidei, qua Domino consecrati sunt, et ingressum regni in quo eum videre desiderant, altitudinem bonae actionis quasi medium montis eximii verticem conscendunt. Ai namque sive Aggai, ut antiqui translatores nomen urbis illius posuerunt, interpretatur Quaestio, sive Festivitas: quod videlicet nomen aptissime tempori congruit illo, quo quisque fidelium Domino consecratur sacramentis salutaribus: de quo admonens Apostolus ait: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Quanta enim festivitas mentis est redimi a potestate tenebrarum, et illustratione Spiritus sancti signaculum veri Regis effici? quae civitas invictae fidei etiam quaestio potest recte vocari: per hanc enim sive electi Dominum, a quo longius aberraverunt, quaerere didicerunt, sive ipse Dominus eos quasi oves suas bonus pastor se quaesisse innotuit, juxta quod ipse ait: Filius hominis venit quaerere et salvum facere quod perierat. Aedificant autem sancti in praefato monte bonae conversationis altare Domino, non aliud utique quam suum corpus et animam, in quo et nomen ejus invocant, scientes se absque auxilio nominis ejus nec viam justitiae coepisse, neque cursum boni propositi consummare valere. Haec de loco altaris Abraham idcirco diligentius explanare curavimus, ne quis putaret beatum Moysen historiae gratia diligentiae et non potius intuitu spiritalis intelligentiae tam solerter locum tabernaculi et altaris vel orationis ejus iterata narratione voluisse describere. Ubi et hoc notandum quod Abraham non in Aegypto, sicut nec in Chaldaea, sive in Haran, sed tantum in terra Chanaan, quam in promissione accepit, vel fecisse altare vel Dominum invocasse describitur: quia nimirum nonnisi in unitate fidei catholicae, nonnisi in spe supernae promissionis, perfecta opera facere, ac digna Deo vota offerre valemus. Bethel autem ipsa est quae prius Luza vocabatur, et a Jacob, cum ibi dormiens coelestia miracula atque agmina vidisset, Bethel nomen accepit; civitas sicut et Ai duodecimo circiter milliario ab Hierusalem sita euntibus Neapolim.
4.64
Sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula; nec poterat eos capere terra ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et non quibant habitare communiter: unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth, et caetera quibus ex ordine replicatur quomodo Loth ab Abraham salva charitate discessit, malente illo fratrem charissimum et sanctissimum a se corporaliter separari, quam cum scandalo et jurgiis infirmorum secum teneri: quem tamen a se corpore separatum nequaquam ab intimo suae mentis amore separavit, sicut sequentia sacrae historiae manifestissime probant: ubi eum ab hostibus captum strenuissime cum suis omnibus salvavit, et merito quia nec ipse Loth opus virtutis ac fidei, quod cum fratre majore consueverat exercere, etiam separatim conversatus ulla in parte mutavit.
4.65
Elevatis itaque Loth oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quae universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor: elegitque sibi Loth regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente; et caetera usque dum ait: homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis. Fertilitatem terrae laudat, simul et incolarum notat impietatem, ut eo majori damnatione digni esse intelligantur, quod maxima Dei munera non ad fructum pietatis, sed ad incrementum vertere luxuriae: ubi etiam tacite laudibus beati Loth additur, quia in ipsa terra inter ipsos degens indigenas, neque ubertate soli divitis, neque exemplo cohabitantium potuit ullatenus a suae putitatis integritate corrumpi. Quibus autem peccatis Sodomitae fuerint subjugati, excepto illo infando quod in sequentibus Scriptura commemorat, Ezechiel propheta sufficienter exponit, loquens ad Hierusalem: Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus; et manum egeno et pauperi non porrigebant, et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me. A quibus omnibus immunem fuisse beatum Loth, et textus sacrae historiae testatur, quem angelos hospitio recepisse, ac per eos a pereuntibus impiis ereptum esse declarat; et sententia beati Petri apostoli probat, qua dicitur: Et justum Loth oppressum a nefandorum injuria et conversatione eruit. Aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Quid enim boni meriti ei deesse poterat, qui justus apostolica voce astruitur? in quo praesentes non nisi justitiae famam audire valebant, cujus oculis et auribus mundis audita ac visa proximorum facinora non nisi cruciatus et afflictio erant? quod vero dicitur de eo quia recessit ab oriente ad Haran, significat et Mesopotamiam, unde jam dudum corporaliter Abraham ducente discesserat; sed quia de proposito mentis ejus dubitare lector poterat utrumnam adhuc amore cognationis ac patriae teneretur, an jam perfecte quomodo Abraham et ipse de terra et cognatione et de domo patris sui fuerit egressus, curavit Scriptura etiam de ipso specialiter intimare, quod ab illis locis atque incolis non solum corpore, sed et mente recesserit, atque ob fidem ac spem divinae benedictionis perpetuus ubicunque Abrahae placuisset hospes ac peregrinus manere consenserit. Nam quia Haran, civitas ad orientalem plagam a terra repromissionis sita sit, testatur Scriptura, quae in sequentibus dicit: Profectus ergo Jacob venit ad terram orientalem, cum utique de Bethel ad Haran iter fecisset.
4.66
Dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo: Leva oculos tuos, et vide a loco in quo nunc es ad Aquilonem, et Meridiem, et ad Orientem et ad Occidentem: omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum. Quidam Codices habent usque in saeculum, quod utrumque ex uno Graeco quod est Aeonion, αἰὼν transfertur. Si ergo legatur usque in aeternum, merito movet quomodo in sempiternum possidere valeat semen Abrahae terram illam, cum humana conversatio in hac vita non possit esse sempiterna. Si vero legatur in saeculum, sicque accipiatur, quemadmodum fideliter tenemus, initium futuri saeculi a fine praesentis ordiri, nil quaestionis movebit: quia etsi expulsi sunt Israelitae de Hierosolymis, manent tamen in aliis civitatibus terrae Chanaan, et usque in finem manebunt, et universa terra illa cum Christianis inhabitatur, et ipsum semen est Abrahae. Potest autem etiam mystice dictum intelligi beato Abrahae, omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum; quia regio patriae coelestis, quam terra illa repromissionis figurabat, ita ab electis omnibus, semine videlicet Abrahae percipitur, ut in ea sine fine permaneant, juxta illud quod de igne holocausti dicitur in Exodo: Ignis est iste perpetuus qui nunquam deficiet de altari. Neque enim ignis ille materialis quo hostiae cremabantur in tabernaculo perpetuus esse poterat, cum et ipsum tabernaculum, et ipsum altare, et ipsum sacerdotium, etiam dudum ablata sint. Sed ignis dilectionis quo electi accenduntur ad offerenda Deo sacrificia orationum, sive actionum bonarum, nunquam deficit de altari, id est, de cordibus eorum, quae illo Moysaico altari designabantur: quia in hac vita divino fervent amore, et in futuro Deum videntes perfectius, ex toto corde, tota anima, tota virtute diligunt, et multa hujusmodi in cerimoniis legis invenies, quae cum perpetuo jure facienda sive mansura dicta sint, non tamen fuisse perpetua, nisi spiritaliter intellecta, probantur.
4.67
Movens igitur Abram tabernaculum suum, venit, et habitavit juxta convallem Mambre quod est in Hebron. Hebron civitas est distans ad meridianam plagam ab Hierusalem millibus circiter viginti duobus, quae temporibus Moysi Arbe sive Chariatharbe, id est, civitas Quatuor vocabatur, eo quod ibi tres patriarchae Abraham, Isaac et Jacob sepulti sunt, et Adam protoplastus, ut in Jesu libro scriptum est, postea vero Hebron ab uno filiorum Chaleb sortita vocabulum est, ut Verba dierum narrant. Si quem movet quomodo nunc et ante tempora filiorum hoc appellatur nomine, intelligat ab Ezra sacerdote cum renovaret Scripturam sacram, quae a Chaldaeis fuerat exusta, hoc in loco vocabulum Ebron addi potuisse, qualia multa in Scripturis ab eo addita periti litterarum sanctarum reperiunt.
4.68
Aedificavitque altare Domino. Tertiumque hoc altare Abraham aedificat: primum quippe juxta locum Sychem, secundum inter Bethel et Ai aedificaverat. In quibus omnibus notandum quia nusquam ab eo sacrificium oblatum, sed tantum nomen Domini invocatum Scriptura commemorat; sed nec in Scripturis sequentibus ullam Deo victimam aut sacrificium obtulisse reperitur, excepto uno ariete, quem pro filio obtulit holocaustum Domino, in quo passio est Mediatoris Dei et hominum apertissime figurata. Sed nec Isaac filius ejus aliquam Deo hostiam obtulisse, sed tantum altare Domino aedificasse legitur. Similiter et Jacob cum jubente Domino altare fecerit, nullas tamen victimas mactasse reperitur, excepto cum, relicta terra repromissionis, Aegyptum propter Joseph erat ingressurus. Tunc etenim perveniens Bersabee, mactatis ibi victimis, Dei ad se oraculum accepisse perhibetur: quarum tamen ibi et species reticetur et numerus: neque ullam exinde usque ad tempus Paschae quod in Aegypto in agni sanguine immolatum est, oblata Deo hostia a patribus per tot annorum curricula invenitur. Quid est ergo quod a tempore repromissionis factae ad Abraham usque ad tempus datae legis nullae offerebantur victimae, praeter unam solummodo, quam pro filio pater immolavit in figuram Dei Patris, qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, et tanta postmodum in lege copia victimarum quotidie non cessabat offerri, nisi quia manifeste praesagabatur quod gratia et veritas quae Abrahae et semini ejus erat promissa, non in oblationibus hostiarum, sed in Christi erat passione mundo reddenda? per cujus fidem ac sacramenta passionis non solum nos, sed et illi qui ejusdem passionis tempora praecesserunt, salvi facti sunt justi. Cui figurae astipulatur quod Melchisedech sacerdos Dei excelsi, qui temporibus patriarcharum fuit, non sanguinem victimarum, sed panem et vinum Domino legitur obtulisse, et non legalis sacerdotii, sed evangelici formam praetulisse: qui etiam ipsum Abraham, cui benedictio et in quo benedictio omnium gentium erat promissa, benedixit, ut per omnia patesceret quia promissio patribus data non per cerimonias legis Moysaicae, sed per gratiam esset dominicae passionis implenda.
4.69
Factum est autem in illo tempore ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Aelamitarum, et Thadat rex gentium inirent bellum contra Basra regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrhae, et caetera. Quibus refertur quomodo Chodorlachomor rex Aelamitarum, id est, Persarum, cum sociis sibi regibus contra Pentapolim bellum agens vicerit, quasque gentes, cum ad hoc certamen properarent, sibi itinere occurrentes peremerint: non est autem putandum haec sacrae auctorem Scripturae historici tantum studii gratia memoriae mandasse, et non intuitu potius commendandae nobis gratiae coelestis, docet namque nos per victoriam Abrahae, qua tantos reges cum paucis superavit; quae sit virtus fidei, qua erat ipse munitus; quanta gratia benedictionis divinae, qua erat praeditus: quia modo per eamdem fidem sancti postmodum nascituri, devicturi regna, operaturi justitiam, adepturi essent promissiones. Sed et alia permagna, neque ullatenus praetereunda causa est, quorum pugna regum, et Sodomorum primo fuga, ac post ereptio scriberetur, quos etiam in sequentibus coelesti ira penitus constat esse subversos. Videns quippe eorum scelera Deus, primo haec caede hostili et captivitate corripuit: sed mox per fidelem suum famulum ab eadem eos captivitate cum omnibus quae erant capta eripuit: et hoc ob gratiam beati Loth, qui inter eos fideliter Deo servivit, ut tali dono divinae protectionis adjuti, ac liberati de malis, discerent et ipsi relictis erroribus Deo servire, ejusque ad bona opera sequerentur exemplum a quo et per quem Dei sunt gratia salvati. Verum quia nec ipsi, nec correptionibus divinis, nec donis a sua iniquitate voluere corrigi; quin potius priscae scelera pravitatis recentibus quotidie accumulaverunt flagitiis, restabat ut ira coelesti perpetuo damnarentur, cujus correptionis ac punitionis ordo usque hodie, imo usque in finem saeculi erga impios et peccatores eodem modo agi non desinit, cum hi qui nec beneficiis, nec flagellis coelestibus curant emendari, postmodum coelesti ultione damnantur. Taliter et ipse mundus statum suum sine fine consumet, dum homines per orbem universum et ad dona superna ingrati et ad flagella insensibiles perdurantes, subito novissimi examinis turbine ad aeternum rapientur interitum. Quod vero dicitur, omnes hi convenerunt in vallem silvestrem quae nunc est mare salsum, praeoccupando perstingitur ubi sit pugna peracta. Nam subsequenter explicatur quae sit causa duellii, quove itinere hostilis exercitus quanta strage patrata illo advenerit: ut quo major ostenditur virtus adversariorum, eo fortior appareat fides Abrahae, per quam horum robur omne facillime confregit. Vallis autem silvestris ipsa est regio in qua tunc Pentapolis, id est, provincia Sodomorum et finitimarum erat civitatum, nunc autem superfusis post incendium de Jordane, mare salis, sive mare Mortuum in Scriptura sacra, ab historicis autem Graecorum lacus Asphalti, id est, bituminis appellatur, et est inter Hiericho et Segor.
4.70
Percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save, Cariathaim, Raphaim Hebraice, Graece dicuntur Gigantes: singulari autem numero Rapha Gigans vocatur. Terra vero eorum, quae vocabatur Astarothcarnaim, in supercilio erat Sodomorum. Denique usque hodie vicus trans fluenta Jordanis Carnea dictus ostenditur. Interpretatur autem Astarothcarnaim Ovilia cornuum, quia nimirum fortium erant mansiones virorum. Sava autem civitas Emiorum super regionem posita Sodomorum, quae usque hodie sic vocatur. Quod vero additur Cariathaim interpretatur Civitas eorum; et est sensus, percusserunt et Emim in Save civitate eorum, sicut et Septuaginta Interpretes transtulerunt. Emim sane sicut et Zuzim gentem fuisse fortissimam etiam ipso nomine probatur. Zuzim namque Terribiles, Emim dicuntur Horrendi.
4.71
Et Horreos in montibus Seir. Hos quidem montes cum finitimis regionibus sequenti post haec tempore filii Esau, qui vocabatur et Seir, eo quod esset pilosus, ejectis Horreis, possederunt: non tamen ipse, ut verisimile videtur, sed alter erat Seir, a quo montes Seir vocabulum acceperunt: patriarcha videlicet Horreorum, de cujus stirpe Esau accepit uxorem, dicente Scriptura in sequentibus: Esau accepit uxores de filiabus Chanaan, Ada filiam Helam Hethei, et Oolibama filiam Anae filii Esebon Evhaei. Quae autem vel unde haec progenies fuerit paulo post aperitur cum, enumerata stirpe Esau, ita concluditur: hi duces Oolibama filiae Anae uxoris Esau isti filii Esau, et hi duces eorum ipse est Edom; statimque novus subjungitur titulus quod dicitur: Isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon. Et post pauca: Et hi filii Sebeon Achia et Anam. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui, habuitque filium Disan, et filiam Oolibama. Cum ergo Esau uxorem habuit de genere Horreorum, Oolibama filiam Ana filii Sebeon filii Seir, constat utique quia montes Seir, in quibus Horrei percussi sunt, non ab Esau qui longe post natus, ea loca possidere coepit, sed a Seir patriarcha eorumdem Horreorum nomen accepit.
4.72
Reversique sunt, et venerunt ad fontem Mesphat. Ipsa est Cades. Mesphat interpretatur Judicium: unde vetus translatio modo dicit apertius, venerunt ad fontem judicii. Dicitur autem et hoc per anticipationem, cum longe post illud nomen locus acceperit, eo quod ibi Dominus egressum ex Aegypto populum judicaverit
4.73
Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum. Superiori versu jungendum est, ut intelligatur juxta Cades Barne caesum esse populum Amalech, ubi accubuit Maria, et Moyses rupe percussa aquas sitienti populo de petra produxit.
4.74
Quod vero sequitur: Et Amorrhaeum qui habitabat in Asason Thamar, ad alium locum pertinet, hoc est oppidum quod nunc vocatur Engaddi, balsami et palmarum fertile: unde Asason Thamar Urbs palmarum interpretatur. Thamar quippe Palma dicitur.
4.75
Et direxerunt contra eos aciem in valle silvestri. Pro valle silvestri in Hebraeo habet in valle Seddim, quod significat amoena et nemorosa loca. Talis enim erat Pentapolis quae propter malitiam inhabitantium non solum ignibus assumi, sed et aquarum abysso meruit a cunctorum viventium intuitu in perpetuum abscondi.
4.76
Et ecce unus qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo. Patet ex hoc loco quia errant nimium qui gentem Hebraeorum a nomine Abraham esse cognominatam quasi Ebream putant, cum et ipse Abraham Hebraeus appellatur; videlicet ab Heber filio Jectan, cujus temporibus linguarum divisio facta est. Interpretatur autem Hebraeus Transitor, quod fidei ac meritis Abraham manifeste congruit. Transcendebat namque desideria temporalia, et de praesenti saeculo ad futura gaudia transire festinabat. Sanctus etenim habitator terrae non est, sed viator et advena, dicens suo Conditori, quoniam incola ego sum apud te in terra et peregrinus sicut omnes patres mei. Non enim frustra, cum ambo fratres Abraham videlicet et Loth de Heber stirpe descenderint, non tamen ambo Hebraei, sed Abraham solus vocatus est; et hoc quoque nomen nascenti ex se Dei populo reliquit; sed quia ipse perfectius mundum transeat, ejusdemque transitus quasi haereditarium jus suos transmisit in posteros, designatur ex cognomine quid amplius fratre percepisset in munere. Et apte Abraham hoc loco primum Hebraeus, id est, Transitor appellatur, cum fratrem periclitantem ab hostibus erat erepturus, ut Scriptura tacite intimaret, quia illorum proprie est alios a periculis tentationum sua vel doctrina vel intercessione salvare, qui non ipsi tentamentis vitiorum enerviter succumbere, sed haec alacri animo transcendere norunt. Liberavit autem Abraham Loth fratrem suum virum Deo devotum ab hostibus, liberavit et Sodomitas homines Deo multum odiosos, ut mystice praefiguraretur quia per merita et intercessiones ejus saepe et electi in populo Israel et reprobi de temporalibus essent malis erudiendi: cum non nisi electi solummodo ab aeterno possint interitu salvari. Notandumque quia manente adhuc, nec punita provincia Sodomorum, et propter reprobos Loth justus temporalibus est damnis afflictus, et propter Loth justum reprobi sunt a temporalibus aerumnis, Deo miserante, subducti. At ubi reprobis civibus judicium ultimae districtionis incubuit, tunc nec justus sceleratorum poenis ullatenus attingi, neque mirabili ejus salvationi pravorum quispiam valuit participari, sed soli tunc boni salvati, soli sunt pravi perditi: in quo liquido mundi totius et status est expressus et finis, quia nimirum in hac vita nonnunquam et propter malorum viciniam temporaliter affliguntur boni, et propter viciniam bonorum eripiuntur ab adversitatibus temporaliter mali. At in articulo ultimi examinis soli aeternaliter perdentur iniqui, soli sine fine liberabuntur justi.
4.77
Quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo, et caetera. Miraculum quidem est divinae potentiae permaximum, quod cum cohorte tam modica tantam hostium stragem fecerit Abraham, sed altius sacramentum fidei, in qua nobis spiritalis est pugna superanda, continet numerus ille militum cum quibus superavit. Erant quippe trecenti decem et octo, quo nimirum numero signum victoriosissimae crucis et nomen Salvatoris nostri Jesu Christi, per quem hoc in munimentum nostrae salutis consecratum est, designatur. Si quidem apud Graecos trecenti per T litteram notantur, quae in crucis figuram aptatur. Nam si apicem in medio recepisset, non figura crucis, sed ipsum jam signum crucis manifeste cerneretur expressum. Decem vero et octo apud eos per Ι et Η quae in nomine Jesu primae sunt litterae notantur: et ideo cum trecenti decem et octo Graece notantur, non multum distat ab eo ut crux Jesu legi possit. Bene ergo in trecentis decem et octo sociis vicit hostes, ac fratrem liberavit Abraham, ut mystice figuraret nasciturum de suo semine eum qui per passionem crucis mundum a morte revocaret; et ipse quoque nomine Salvatoris, id est, Jesus, sublimis atque omni mundo colendus emineret: sed et omnes qui ad salutem pertinerent, non nisi per hoc signum venerabile, perque nomen ejus terribile salutem esse consecuturos.
4.78
Et persecutus est eos usque Dan, et divisis sociis irruit super eos nocte, percussitque eos, et persecutus est usque Hobal, quae est ad Laevam Damasci. Cuncta sacri eloquii series mysticis est plena figuris, nec tantum dictis et factis, sed et ipsis in quibus agitur locis ac temporibus congruit illud apostolicum, quia omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos. Dan interpretatur Judicium, Hoba Condemnatio, Damascus Sanguinis poculum. Persequens ergo hostes Abraham invenit in Dan, et incautos securosque nocte percussit eos, qui usque ad id locorum saevisse gloriantes, quasi capta praeda laetabantur; quia peccatores quique et in hujus vitae divitiis atque in oppressione innocentium se extollentes usque ad discrimen divini examinis de suis gloriari permittuntur operibus; sed cum caecitate improvida, quasi in media nocte positi, dixerint pax et securitas; tunc repentinus eis superveniet interitus: unde bene dicitur percussisse, persecutosque eos esse usque Hoba, id est Condemnationem, quae non alia condemnatio quam repentini et aeterni interitus debet intelligi. Quae est, inquit, ad laevam Damasci. Damascus, ut diximus, interpretatur Sanguinis poculum; quo nomine delectatio vitiorum recte significatur. Quid enim delectatio peccati nisi sanguinis est poculum, cum quis ea quae carnis sunt et sanguinis absque ulla retractatione complere studuerit? Et est Hoba ubi percussit adversarios Abraham ad laevam Damasci, quia damnatio quae impios punitura est, in poenam eos perpetuam cum diabolo et angelis ejus, quae per laevam solet designari, retrudet. Est autem Damascus urbs nobilis Foenicis et Syriae quondam totius metropolis. Dan quoque Foenicis oppidum erat terminus Judaeae provinciae contra Septentrionem ubi hodie Paneas, quae quondam Caesarea Philippi vocabatur: unde et Jordanis sortitus est vocabulum, qui fluit de Libano. Dan quippe unus est de fontibus ejus; alter vocatur Jor, quod interpretatur Rivus. Duobus ergo fontibus qui haud procul a se distant in unum rivulum foederatis, Jordanis deinceps appellatur.
4.79
At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum( erat enim sacerdos Dei altissimi) benedixit ei, et ait: Benedictus Deus Abram Deo excelso qui creavit coelum et terram, et benedictus Deus excelsus, quo protegente hostes in manibus tuis sunt, et dedit ei decimas ex omnibus. Notandum primo in hac lectione quia praemonstraverant patriarchae quod praedicant apostoli: Et si quid patitur, inquit Paulus, unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Patiente quippe Loth adversa, compassus est Abraham; gaudentibus illis de ereptione ac victoria sua, congratulabatur Melchisedech, ac vincentem eum, qui pro fraternis aerumnis sese periculo dederat, coelesti benedictione perfundit: nec solummodo hominem victorem, sed et largitorem victoriae Dominum digna laude magnificat, juxta illud evangelicum: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Deinde intuendum quod post certamen et victoriam benedicitur Abraham; et hoc a rege ac sacerdote Dei altissimi: quia et nos omnes ad promissionem patriae coelestis pertinemus, post labores bonorum operum benedictionem exspectamus regni perennis, quod nobis paratum est ab origine mundi per regem et sacerdotem magnum, Mediatorem videlicet Dei et hominum Jesum Christum; de cujus regno quod habet coaequale et coaeternum cum Patre dicit in psalmo: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, et caetera: de cujus sacerdotio in quo sese obtulit hostiam Patri pro nobis, subdidit in eodem psalmo dicens: Juravit Dominus, et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. De cujus expositione versus et sacerdotio ac regno Domini Jesu Christi, quod in Melchisedech figuratum est, ideo nostram parvitatem hoc in loco brevissime loqui ac tractare oportet, quoniam Apostolus maximam partem epistolae ad Hebraeos de his sublimissime disputando atque explanando complevit, tantum vestigia ejus sectantes pauca de pluribus quae ille posuit hic inserere commodum duximus.
4.80
Itaque Melchisedech Dominum Salvatorem significat: primum quidem, ut Apostolus ait, qui interpretatur rex justitiae, deinde autem rex Salem, quod est rex pacis: quibus verbis beatus apostolus ita figuram Melchisedech qualiter sit intelligenda demonstrat, ut et nos apertissime doceat in litteris Testamenti Veteris non solum rerum, sed et nominum significationes quaerere. Sicut ergo Melchisedech vocabulo suo et persona sua Regem justitiae Christum, ita etiam vocabulo suae civitatis Ecclesiam sanctorum, civitatem videlicet magni Regis figurate denuntiat; de qua scriptum est: Et factus est in Salem, id est in pace locus ejus. Salem autem ipsa est quae postea Hierusalem dicta a David rege, totius Judaeae provinciae metropolis facta est, eo quod ibi locum templi emerit, et impensas structurae Salomoni filio dereliquerat, quae videlicet cuncta et alia innumera quae de eadem civitate facta vel dicta leguntur, ad Ecclesiam pertinere cunctis legentibus patet. Qui etiam genere suo sacrificii sui, cujus et Abraham dum benediceret participem fecit, oblationem Novi Testamenti praemonstravit, quam Dominus noster in sacramentum sui corporis ac sanguinis et ipse primus obtulit, et Ecclesiae semper in remissionem peccatorum offerendam reliquit: in cujus participatione singulari omnes promissionis filios benedicendos esse perdocuit: adeo ut nemo absque hujus consortio vitae consors possit esse perennis: Nisi enim manducaveritis, inquit, carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis: qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. In magni ergo significatione sacramenti Melchisedech sacerdos benedixit Abrahae, proferens ei partem sacrificii, quod Domino in pane et vino obtulerat: typice nimirum insinuans quia non solum nos qui post passionem dominicam in carne venimus, sed et ipse Abraham qui acceperat repromissiones, et omne semen ejus electum per oblationem esse dominicae passionis aeterna benedictione donandum. Et quidem idem Abraham audierat a Domino: Et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. Audierat: atque in te benedicentur universae cognationes terrae; sed priusquam ullus ei filius, qui ejusdem benedictionis esset cohaeres, nasceretur; priusquam aliquam Deo hostiam pro donata benedictione gratias acturus offerret, occurrit Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum quae Deo obtulerat, et benedixit ei, ut patenter intelligeret quia promissam sibi benedictionem per Regem justitiae et auctorem summae pacis, per pontificem eximium, per sacrificium mysticum panis et vini, esset cum omni suo semine percepturus. Non ergo glorientur Judaei de sacerdotio Levitico contra Christianos, cum illi victimas carnium, nos panem et vinum Domino offeramus. Nostrum namque et tempore et dignitate sacrificium praestat: tempore videlicet, quia prius hoc obtulit Melchisedech, quam illud Abraham vel qui ex eo de stirpe Levi venere pontifices: dignitate autem, quia de hoc non de illo dictum est ad Dominum Christum a Patre: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Quod et ipso opere esse completum, et nunc in toto orbe manifestum, non nisi stultus et impius negat. Constat ergo majorem fuisse Melchisedech sacerdotem Abraham patriarcha. Sine ulla enim contradictione, ut Apostolus ait, quod minus est a meliore benedicitur. Majus sacrificium Melchisedech hostiis quae in sequentibus obtulisse legitur Abraham: quia hoc Dominus Christus, illud Aaron: hoc Novi Testamenti sacerdotes, illud Veteris erant oblaturi. Unde et bene subditur: Et dedit ei decimas ex omnibus. Quod multum sublimiter intellexit atque exposuit Apostolus; ut decimas ei daret Abraham non solum pro se, verum etiam et pro omnibus eis qui ex se erant nascituri, in quibus fuerunt et ipsi sacerdotes qui decimas erant accepturi a populo: Per Abraham, inquit, et Levi qui decimas accepit decimatus est: adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech. Sicut ergo praecellebat tribus Levitica, id est sacerdotalis populus, a quo decimas accipiebat; sic et ipsis sacerdotibus ac levitis praecellebat Melchisedech, quando ab eis in patre Abraham accepit: adhuc enim in lumbis erant. Abraham quippe hoc loco populum Israel cum suo sacerdotio designat, porro Melchisedech Mediatorem Dei et hominum cum sacerdotio quod et haeredibus Novi Testamenti reliquit, singulariter exprimit: Et benedicitur, ac decimatur a Melchisedech Abraham, quia ipsi etiam qui in lege ac Levitico sacerdotio praecipui exstiterunt, non nisi a Domino Jesu Christo benedicerentur, non nisi ad eum cuncta quae habere poterant virtutum referrent, et haec ipsius fuisse gratiae confiterentur, salvi esse potuerunt: unde et Petrus, clarescente jam gratia Evangelii, quasi sacerdotio quod secundum ordinem Melchisedech promittebatur futurum, ait aemulatoribus observantiae legalis: Quid tentatis Deum imponere jugum servitutis super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi. Dedit ergo Abraham decimas ex omnibus Melchisedech sacerdoti, a quo benedictionem acceperat: quia nimirum quod ille melioris intellexit sacerdotii typum et imaginem quam ipse praeferebat; hoc est quod ipse legalis, ille pontificatus evangelici figuram gerebat. Ipse enim temporale sacerdotium quod per successiones pontificum servaretur ex se erat generaturus; ille neque initium sacerdotii neque finem neque praecessorem neque successorem habuisse legitur: unde convenienter imaginem praefert illius cui dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Haec de Melchisedech paucis sint dicta prout nostro operi sufficere videbantur. Caeterum qui plene de illo, deque eis quae figuravit ille sacramentis scire desiderat, totam ad Hebraeos Epistolam sedulus legat.
4.81
Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, caetera tolle tibi. Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem coeli et terrae quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt, et caetera. Diligenter notandum, et ad exemplum vitae moralis trahendum, quod Abraham qui quasi necessitatibus proximorum veraciter compatiens, pro liberando Loth se periculo obtulerat, quasi Deo devotus sacerdoti a quo benedicebatur decimas dederat: ipse quasi pecuniarum contemptor, aliquid de praeda quam eripuerat, etiam cum rex cui vicerat obtulisset, accipere renuit. Quasi justitiae amator militibus qui secum pugnaverant suas partes distribuere non neglexit. Merito talis conscientia ut ad arcem virtutum pervenire ocius possit, novis semper gratiae supernae beneficiis adtollitur. Unde recte his ita transactis confestim dono coelestis oraculi ac divinae benedictionis compos efficitur, quae sequentis libri melius lectione consideranda et pertractanda servemus.

Intertext edge

Open linked passage

Note