Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Historia ecclesiastica
BedaEccl 2 · 8527-hisecc2More by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8527 Hisecc2
2.1.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT PRIMUM. De situ Brittaniae vel Hiberniae, et priscis earum incolis.
2.1.1
Brittania Oceani insula, cui quondam Albion nomen fuit, inter Septentrionem et Occidentem locata est, Germaniae, Galliae, Hispaniae, maximis Europae partibus multo intervallo adversa. Quae per milia passuum octingenta in Boream longa, latitudinis habet milia ducenta, exceptis duntaxat prolixioribus diversorum promontoriorum tractibus, quibus efficitur ut circuitus ejus quadragies octies septuaginta quinque milia compleat. Habet a Meridie Galliam Belgicam, cujus proximum litus transmeantibus aperit civitas quae dicitur Rutubi portus, a gente Anglorum nunc corrupte Reptacaestir vocata, interposito mari a Gessoriaco Morinorum gentis litore proximo, trajectu milium quinquaginta, sive, ut quidam scripsere, stadiorum quadrigentorum quinquaginta. A tergo autem, unde Oceano infinito patet, Orcadas insulas habet.
2.1.2
Opima[ Al., optima] frugibus atque arboribus insula, et alendis apta pecoribus ac jumentis; vineas etiam quibusdam in locis germinans: sed et avium ferax terra marique generis diversi. Fluviis quoque multum piscosis, ac fontibus praeclara copiosis, et quidem praecipue issicio abundat et anguilla. Capiuntur autem saepissime et vituli marini et delphines, necnon et ballenae: exceptis variorum generibus conchyliorum; in quibus sunt et musculae, quibus inclusam saepe margaritam, omnis quidem coloris optimam inveniunt, id est, et rubicundi, et purpurei, et jacintini et prasini, sed maxime candidi. Sunt et cochleae satis superque abundantes, quibus tinctura coccinei coloris conficitur, cujus rubor pulcherrimus nullo unquam solis ardore, nulla valet pluviarum injuria pallescere; sed quo vetustior est, eo solet esse venustior. Habet fontes salinarum, habet et fontes calidos, et ex eis fluvios balnearum calidarum omni aetati et sexui per distincta loca juxta suum cuique modum accommodos. Aqua enim( ut sanctus Basilius dicit) fervidam qualitatem recipit, quum per certa quaedam metalla transcurrit, et fit non solum calida, sed et ardens. Quae etiam venis metallorum, aeris, ferri, et plumbi et argenti faecunda, gignit et lapidem gagatem plurimum optimumque: est autem nigrogemmeus et ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet aeque ut succinum. Erat et civitatibus quondam viginti et octo nobilissimis insignita, praeter castella innumera, quae et ipsa muris, turribus, portis, ac seris erant instructa firmissimis.
2.1.3
Et quia prope sub ipso Septentrionali vertice mundi jacet, lucidas aestate noctes habet; ita ut medio saepe tempore noctis in quaestionem veniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat vespertinum, an jam advenerit matutinum, utpote nocturno sole non longe sub terris ad Orientem Boreales per plagas redeunte: unde etiam plurimae longitudinis habet dies aestate, sicut et noctes contra in bruma, sole nimirum tunc Lybicas in partes secedente, id est, horarum decem et octo: plurimae item brevitatis noctes aestate et dies habet in bruma, hoc est, sex solummodo aequinoctialium horarum: cum in Armenia, Macedonia, Italia, caeterisque ejusdem lineae regionibus longissima dies sive nox quindecim, brevissima novem compleat horas.
2.1.4
Haec in praesenti, juxta numerum librorum quibus lex divina scripta est, quinque gentium linguis, unam eamdemque summae veritatis et verae sublimitatis scientiam scrutatur et confitetur, Anglorum, videlicet, Brittonum, Scottorum, Pictorum et Latinorum, quae meditatione Scripturarum caeteris omnibus est facta communis. In primis autem haec insula Brittones solum a quibus nomen accepit, incolas habuit, qui de tractu Armoricano, ut fertur, Brittaniam advecti, Australes sibi partes illius vindicarunt.
2.1.5
Et cum plurimam insulae partem, incipientes ab Austro, possedissent, contigit gentem Pictorum de Scythia, ut perhibent, longis navibus non multis Oceanum ingressam, circumagente flatu ventorum, extra fines omnes Brittaniae Hiberniam pervenisse, ejusque Septentrionales oras intrasse, atque inventa ibi gente Scottorum, sibi quoque in partibus illius sedes petisse, nec inpetrare potuisse. Est autem Hibernia insula omnium post Brittaniam maxima, ad Occidentem quidem Brittaniae sita; sed sicut contra Aquilonem ea brevior, ita in Meridiem se trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniae Septentrionalia, quamvis magno aequore interjacente pervenit. Ad hanc ergo usque pervenientes navigio Picti, ut diximus, petierunt in ea sibi quoque sedes et habitationem donari. Respondebant Scotti, quia non ambos eos caperet insula, sed possumus, inquiunt, salubre vobis dare consilium quid agere valeatis. Novimus insulam aliam esse non procul a nostra, contra ortum solis, quam saepe lucidioribus diebus de longe aspicere solemus. Hanc adire si vultis, habitabilem vobis facere valetis: vel si qui restiterit, nobis auxiliariis utimini. Itaque petentes Brittaniam Picti, habitare per Septentrionales insulae partes coeperunt, nam Austrina[ Al., Austrinas] Brittones occupaverant. Cumque uxores Picti non habentes peterent a Scottis, ea solum conditione dare consenserunt, ut ubi res perveniret in dubium, magis de feminea regum prosapia, quam de masculina regem sibi eligerent: quod usque hodie apud Pictos constat esse servatum.
2.1.6
Procedente autem tempore Brittania post[ Al., praeter] Brittones et Pictos, tertiam Scottorum nationem in Pictorum parte recepit; qui duce Reuda de Hibernia progressi, vel amicitia vel ferro sibimet inter eos sedes quas hactenus habent, vindicarunt: a quo videlicet duce usque hodie Dalreudini vocantur, nam lingua eorum daal partem significat. Hibernia autem et latitudine sui status, et salubritate, ac serenitate aerum multum Brittaniae praestat, ita ut raro ibi nix plusquam triduana remaneat: nemo propter hiemem aut foena secet aestate, aut stabula fabricet jumentis: nullum ibi reptile videri soleat, nullus vivere serpens valeat: nam saepe illo de Brittania adlati serpentes, mox ut proximante terris navigio, odore aeris illius adtacti fuerint, intereunt: quin potius omnia pene quae de eadem insula sunt contra venenum valent. Denique vidimus, quibusdam a serpente percussis, rasa folia codicum qui de Hibernia fuerant, et ipsam rasuram aquae immissam ac potui datam, talibus protinus totam vim veneni grassantis, totum inflati corporis absumsisse ac sedasse tumorem. Dives lactis ac mellis insula, nec vinearum expers, piscium volucrumque, sed et cervorum caprearumque venatu insignis. Haec autem proprie patria Scottorum est: ab hac egressi, ut diximus, tertiam in Brittania Brittonibus et Pictis gentem addiderunt. Est autem sinus maris permaximus, qui antiquitus gentem Brittonum a Pictis secernebat, qui ab Occidente in terras longo spatio erumpit, ubi est civitas Brittonum munitissima usque hodie quae vocatur Alcluith: ad cujus videlicet sinus partem Septemtrionalem Scotti, quos diximus, advenientes, sibi locum patriae fecerunt.
2.2
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT II. Ut Brittaniam primus Romanorum Gaius Julius adierit.
2.2
Verum eadem Brittania Romanis usque ad Gaium Julium Caesarem inaccessa atque incognita fuit: qui anno ab Urbe condita sexcentesimo nonagesimo tertio, ante vero Incarnationis Dominicae tempus anno sexagesimo, functus gradu consulatus cum Lucio Bibulo, dum contra Germanorum Gallorumque gentes qui Rheno tantum flumine dirimebantur, bellum gereret, venit ad Morinos, unde in Brittaniam proximus et brevissimus transitus est, et navibus onerariis atque actuariis circiter octoginta praeparatis, in Brittaniam transvehitur, ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde adversa tempestate correptus, plurimam classis partem, et non parvum numerum militum, equitum vero pene omnem disperdidit. Regressus in Galliam, legiones in Hiberna[ Al., Hibernia] dimisit, ac sexcentas naves utriusque commodi fieri imperavit: quibus iterum in Brittaniam primo vere transvectus, dum ipse in hostem cum[ Al. add. ingenti] exercitu pergit, naves in anchoris stantes, tempestate correptae, vel conlisae inter se, vel arenis inlisae ac dissolutae sunt: ex quibus quadraginta perierunt, caeterae cum magna difficultate reparatae sunt. Caesaris equitatus primo congressu a Brittanis victus, ibique Labienus tribunus occisus est: secundo praelio cum magno suorum discrimine victos Brittanos in fugam vertit: inde ad flumen Tamesim[ Al., Tamensium] profectus. In hujus ulteriore ripa Cassobellauno duce, immensa hostium multitudo consederat, ripamque fluminis ac pene totum sub aqua vadum acutissimis sudibus praestruxerat: quarum vestigia sudium ibidem usque hodie visuntur, et videtur inspectantibus quod singulae earum ad modum humani femoris grossae, et circumfusae plumbo immobiliter erant in profundum fluminis infixae[ Al. add. haereant]: quod ubi a Romanis deprehensum ac vitatum est, barbari legionum impetum non ferentes, silvis sese obdidere[ Al., abdidere], unde crebris irruptionibus Romanos graviter ac saepe lacerabant. Interea Trinovantum firmissima civitas cum Androgio duce datis quadraginta obsidibus Caesari sese dedit[ Al., dedidit]: quod exemplum secutae urbes aliae complures in foedus Romanorum venerunt. Iisdem demonstrantibus, Caesar oppidum Cassobellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper silvarum munitum, omnibusque rebus confertissimum, tandem gravi pugna[ Al., bello] cepit. Exin Caesar a Brittania reversus in Galliam, postquam legiones in Hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumventus et conflictatus est.
2.3
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT III. Ut eamdem secundus Romanorum Claudius adiens, Orcadas etiam insulas Romano adjecerit imperio. Sed et Vespasianus ab eo missus, Vectam quoque insulam Romanis subdiderit.
2.3
Anno autem ab Urbe condita septingentesimo nonagesimo octavo Claudius imperator, ab Augusto quartus, cupiens utilem[ Al. add. se] reipublicae ostentare principem, bellum ubique et victoriam undecunque quaesivit. Itaque expeditionem in Brittaniam movit, quae excitata in tumultum propter non redhibitos[ Al., redditos] transfugas videbatur. Transvectus in insulam est, quam neque ante Julium Caesarem. neque post eum quisquam adire ausus fuerat, ibique sine ullo praelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit. Orcadas etiam insulas ultra Brittaniam in Oceano positas Romano adjecit imperio, ac sexto quam profectus erat mense Romam rediit, filioque suo Brittanici nomen imposuit. Hoc autem bellum quarto imperii sui anno complevit, qui est annus ab Incarnatione Domini quadragesimus sextus, quo etiam anno fames gravissima per Syriam facta est, quae in Actibus apostolorum per prophetam Agabum praedicta esse memoratur. Ab eodem Claudio Vespasianus, qui post Neronem imperavit, in Brittaniam missus, etiam Vectam insulam Brittaniae proximam a Meridie, Romanorum ditioni subjugavit; quae habet ab Oriente in Occasum triginta circiter milia passuum, ab Austro in Boream duodecim, in Orientalibus suis partibus mari sex milium, in Occidentalibus trium a meridiano Brittaniae litore distans. Succedens autem Claudio in imperium Nero, nihil omnino in re militari ausus est. Unde inter alia Romani regni detrimenta innumera Brittaniam pene amisit; nam duo sub eo nobilissima oppida illic capta atque subversa sunt.
2.4
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT IV. Ut Lucius Brittanorum rex missis ad Eleutherum papam litteris Christianum se fieri petierit.
2.4
Anno ab Incarnatione Domini centesimo quinquagesimo sexto Marcus Antoninus Verus, decimus quartus ab Augusto, regnum cum Aurelio Commodo fratre suscepit: quorum temporibus cum Eleutherus[ Al., Eleutherius] vir sanctus pontificatui Romanae Ecclesiae praeesset, misit ad eum Lucius Brittaniarum[ Al., Britannorum] rex epistolam, obsecrans ut per ejus mandatum Christianus efficeretur: et mox effectum piae postulationis consecutus est, susceptamque fidem Brittani usque in tempora Diocletiani principis inviolatam integramque quieta in pace servabant.
2.5
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT V. Ut Severus receptam Brittaniae partem vallo a caetera distinxerit.
2.5
Anno ab Incarnatione Domini centesimo octogesimo nono, Severus genere Afer Tripolitanus, ab oppido Lepti, decimus septimus ab Augusto imperium adeptus, decem et septem[ Al., octo] annis tenuit. Hic natura saevus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam, sed laboriosissime rexit. Victor ergo civilium bellorum quae ei gravissima occurrerant, in Brittanias defectu pene omnium sociorum trahitur, ubi magnis gravibusque praeliis saepe gestis, receptam partem insulae a caeteris indomitis gentibus, non muro, ut quidam aestimant, sed vallo distinguendam putavit. Murus etenim de lapidibus, vallum vero quo ad repellendam vim hostium castra muniuntur fit de cespitibus, quibus circumcisis, e terra velut murus extruitur altus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua levati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis praefiguntur. Itaque Severus magnam fossam firmissimumque vallum crebris insuper turribus communitum, a mari ad mare duxit: Ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. Reliquit[ Al., relinquens] duos filios, Bassianum et Getam: quorum Geta hostis publicus judicatus interiit; Bassianus[ All. add. vero] Antonini cognomine adsumpto, regno potius est.
2.6.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT VI. De imperio Diocletiani, et ut Christianos persecutus sit.
2.6.1
Anno Incarnationis Dominicae ducentesimo octogesimo sexto, Diocletianus tricesimus tertius ab Augusto imperator ab exercitu electus, annis viginti fuit, Maximianumque cognomento Herculium socium creavit imperii. Quorum tempore Carausius quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu promptus, cum ab observanda Oceani litora quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus, plus in perniciem quam in provectum reipublicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli vindicando; accendens[ Al., accedens] suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici[ Al., artificii] negligentia permitteret. Quamobrem a Maximiano jussus occidi, purpuram sumpsit ac Brittanias occupavit; quibus sibi per septem annos fortissime vindicatis ac retentis, tandem fraude Alecti socii sui interfectus est. Alectus[ Al. add. vero] postea ereptam Carausio insulam per triennium tenuit, quem Asclepiodotus praefectus praetorio[ Al., praetorii] oppressit, Brittaniamque post decem annos recepit.
2.6.2
Interea Diocletianus in Oriente, Maximianus Herculius in Occidente, vastari Ecclesias, affligi interficique Christianos decimo post Neronem loco praeceperunt[ CCCIV]: quae persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque immanior fuit; nam per decem annos, incendiis Ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum incessabiliter acta est. Denique etiam Brittaniam tum plurima[ Al., complurima] confessionis Deo devotae gloria sublimavit.
2.7.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT VII. Passio sancti Albani et sociorum ejus, qui eodem [Al., eo] tempore pro Domino sanguinem fuderunt.
2.7.1
Siquidem in ea passus est sanctus Albanus[ CCCV], de quo presbyter Fortunatus in Laude virginum, cum beatorum martyrum qui de toto orbe ad Dominum venirent[ Al., venerunt] mentionem faceret, ait: Albanum egregium fecunda Britania profert. Qui videlicet Albanus paganus adhuc, cum perfidorum principum mandata adversum Christianos saevirent, clericum quemdam persecutores fugientem hospitio recepit: quem dum orationibus continuis ac vigiliis die[ Al., diu] noctuque studere conspiceret, subito divina gratia respectus exemplum fidei ac pietatis illius coepit aemulari, ac salutaribus ejus exhortationibus paulatim edoctus, relictis idolatriae tenebris Christianus integro ex corde factus est. Cumque praefatus clericus aliquot diebus apud eum hospitaretur, pervenit ad aures nefandi principis confessorem Christi cui necdum fuerat locus martyrii deputatus, penes Albanum latere. Unde statim jussit milites eum diligentius inquirere. Qui cum ad tugurium martyris pervenissent, mox se sanctus Albanus pro hospite ac magistro suo, ipsius habitu, id est, caracalla qua vestiebatur indutus, militibus exhibuit, atque ad judicem vinctus perductus est.
2.7.2
Contigit autem judicem ea hora qua ad eum Albanus adducebatur, aris adsistere ac daemonibus hostias offerre, numque vidisset Albanum, mox ira succensus nimia quod se ille ultro pro hospite quem susceperat militibus offerre ac discrimini dare praesumpsisset, ad simulacra daemonum quibus adsistebat eum jussit pertrahi: Quia rebellem, inquiens, ac sacrilegum celare quam militibus reddere maluisti, ut contemptor divum meritam blasphemiae suae poenam lueret, quaecumque illi debebantur supplicia tu solvere habes, si a cultu nostrae religionis discedere tentas. At sanctus Albanus qui se ultro persecutoribus fidei Christianum esse prodiderat, nequaquam minas principis metuit; sed accinctus armis militiae spiritalis, palam jussis illius parere nolle pronunciabat. Tum judex: Cujus, inquit, familiae vel generis es? Albanus respondit: Quid ad te pertinet[ Al., refert] qua sim stirpe genitus? sed si veritatem religionis audire desideras, Christianum jam me esse, Christianisque officiis vacare cognosce. Ait judex: Nomen tuum quaero, quod sine mora mihi insinua. Et ille: Albanus, inquit, a parentibus vocor, et Deum verum ac vivum qui universa creavit adoro semper et colo. Tum judex repletus iracundia dixit: Si vis perennis vitae felicitate perfrui, diis magnis sacrificare ne differas. Albanus respondit: Sacrificia haec quae a vobis redduntur daemonibus, nec auxiliari subjectis possunt, nec supplicantium sibi desideria vel vota complere. Quinimmo quicumque his sacrificia simulacris obtulerit, aeternas inferni poenas pro mercede recipiet. His auditis judex nimio furore commotus, caedi sanctum Dei confessorem a tortoribus praecepit, autumans se verberibus, quam verbis non poterat, cordis ejus emollire[ Al., emoliri] constantiam. Qui cum tormentis afficeretur acerrimis, patienter haec pro Domino, immo gaudenter ferebat. At ubi judex tormentis illum superari vel a cultu Christianae religionis revocari non posse persensit, capite eum plecti jussit.
2.7.3
Cumque ad mortem duceretur, pervenit ad flumen quod muro et harena ubi feriendus erat, meatu rapidissimo dividebatur: viditque ibi non parvam hominum multitudinem utriusque sexus, conditionis diversae, et aetatis, quae sine dubio, divinitatis instinctu ad obsequium beatissimi confessoris ac martyris vocabatur, et ita fluminis ipsius occupabat pontem ut intra vesperam transire vix posset. Denique cunctis pene egressis, judex sine obsequio in civitate substiterat. Igitur sanctus Albanus cui ardens inerat devotio mentis ad martyrium ocius pervenire, accessit ad torrentem, et dirigens ad coelum oculos, illico siccato alveo, vidit undam suis cessisse ac viam dedisse vestigiis. Quod cum inter alios etiam ipse carnifex qui eum percussurus erat, vidisset, festinavit ei ubi ad locum destinatum morti venerat occurrere.: divino nimirum admonitus instinctu, projectoque ense quem strictum tenuerat, pedibus ejus advolvitur, multum desiderans ut cum martyre vel pro martyre quem percutere jubebatur, ipse potius mereretur percuti. Dum ergo is ex persecutore factus esset collega veritatis et fidei, ac jacente ferro esset inter carnifices justa cunctatio, montem cum turbis reverentissimus Dei confessor ascendit: qui opportune laetus, gratia decentissima, quingentis fere passibus ab harena situs est, variis herbarum floribus depictus, immo usquequaque vestitus, in quo nihil repente arduum, nihil praeceps, nihil abruptum, quem lateribus longe lateque deductum in modum aequoris natura complanat, dignum videlicet eum, pro insita sibi specie venustatis, jam olim reddens qui beati martyris cruore dicaretur. In hujus ergo vertice sanctus Albanus dari sibi a Deo aquam rogavit, statimque incluso meatu ante pedes ejus fons perennis exortus est, ut omnes agnoscerent etiam torrentem martyri obsequium detulisse: neque enim fieri poterat ut in arduo montis cacumine martyr aquam quam in fluvio non reliquerat, peteret, si hoc opportunum esse non videret. Qui videlicet fluvius ministerio persoluto, devotione completa officii testimonium relinquens, reversus est ad naturam. Decollatus itaque martyr fortissimus ibidem accepit coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se. Sed ille qui piis cervicibus impias intulit manus gaudere super mortuum non est permissus: namque oculi ejus in terram una cum beati martyris capite deciderunt. Decollatus est ibi tum etiam miles ille, qui antea superno nutu correptus sanctum Dei confessorem ferire recusavit: de quo nimirum constat, quia etsi fonte baptismatis non est ablutus, sui tamen est sanguinis lavacro mundatus ac regni coelestis dignus factus est ingressu. Tum judex tanta miraculorum coelestium novitate perculsus, cessari mox a persecutione praecepit, honorem referre incipiens caedi sanctorum, per quam eos opinabatur prius a Christianae fidei posse devotione cessare. Passus est autem beatus Albanus die decimo Kalendarum Juliarum, juxta civitatem Verolamium, quae nunc a gente Anglorum Verlamacaestir sive Vaetlingacaestir appellatur, ubi postea redeunte temporum Christianorum serenitate ecclesia est mirandi operis, atque ejus martyrio condigna exstructa. In quo videlicet loco usque ad hanc diem curatio infirmorum et frequentium operatio virtutum celebrari non desinit.
2.7.4
Passi sunt ea tempestate Aaron et Julius legionum urbis cives, aliique utriusque sexus diversis in locis perplures, qui diversis cruciatibus torti et inaudita membrorum discerptione lacerati, animas ad supernae civitatis gaudia perfecto agone miserunt.
2.8.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT VIII. Ut, hac cessante persecutione, Ecclesia in Brittantiis aliquantulam [Al., aliquantulum] usque ad tempora Arrianae vesaniae pacem habuerit.
2.8.1
At ubi turbo persecutionis quievit[ CCCXIII], progressi in publicum fideles Christi qui se tempore discriminis silvis ac desertis abditisve speluncis occulerant[ Al., occultaverant], renovant ecclesias ad solum usque destructas, basilicas sanctorum martyrum fundant, construunt, perficiunt, ac veluti vitricia signa passim propalant, dies festos celebrant, sacra mundo corde atque ore conficiunt: mansitque haec in Ecclesiis Christi quae erant in Brittania pax usque ad tempora Arrianae vesaniae, quae corrupto orbe toto, hanc etiam insulam extra orbem tam longe remotam veneno sui infecit erroris: et hac quasi via pestilentiae trans Oceanum patefacta, non mora omnis se lues haereseos cujusque, insulae novi semper aliquid audire gaudenti et nihil certi firmiter obtinenti infudit.
2.8.2
His temporibus Constantinus qui vivente Diocletiano Galliam Hispaniamque regebat[ CCCCVII], vir summae mansuetudinis et civitatis in Brittania morte[ Al., mortem] obiit. Hic Constantinum filium ex concubina Helena creatum imperatorem Galliarum reliquit. Scribit autem Eutropius, quod Constantinus in Brittania creatus imperator, patri in regnum successerit: cujus temporibus Arriana haeresis exorta et in Nicaena synodo detecta atque damnata, nihilominus exitiabile perfidiae suae virus, ut diximus, non solum orbis totius, sed et insularum Ecclesiis aspersit.
2.9
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT IX. Ut, regnante Gratiano, Maximus in Brittania imperator creatus, cum magno exercitu [Al. add. in] Galliam redierit.
2.9
Anno ab Incarnatione Domini trecentesimo septuagesimo septimo Gratianus quadragesimus ab Augusto, post mortem Valentis sex annis imperium tenuit; quamvis jamdudum antea cum Patruo Valente, et cum Valentiniano fratre regnaret: qui cum adflictum et pene conlapsum reipublicae statum videret, Theodosium Hispanum virum, restituendae reipublicae necessitate apud Syrmium purpura induit, Orientisque et Thraciae simul praefecit imperio. Qua tempestate Maximus, vir quidem strenuus et probus, atque Augusto dignus nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania invitus propemodum ab exercitu imperator creatus in Galliam transiit. Ibi[ Al., ubi] Gratianum Augustum subita incursione perterritum atque in Italiam transire meditantem, dolis circumventum interfecit, fratremque ejus Valentinianum Augustum Italia expulit. Valentinianus in Orientem refugiens, a Theodosio paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est: clauso videlicet intra muros Aquileiae,[ Al. add. et] capto atque occiso ab eis Maximo tyranno.
2.10
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT X. Ut, Arcadio regnante, Pelagius Britto [Al., Brito, Breito, Bruto] contra gratiam Dei superba bella susceperit.
2.10
Anno ab Incarnatione Domini trecentesimo nonagesimo quarto[ Al., septimo] Arcadius filius Theodosii cum fratre Honorio, quadragesimus tertius ab Augusto regnum suscipiens, tenuit annos tredecim. Cujus temporibus Pelagius Britto contra auxilium gratiae supernae venena suae perfidiae longe lateque dispersit, utens cooperatore Juliano de Campania, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat: quibus sanctus Augustinus sicut et caeteri Patres orthodoxi multis sententiarum catholicarum millibus responderunt, nec eorum tamen dementiam corrigere valebant: sed quod gravius est correpta eorum vesania magis augescere contradicendo quam favendo veritati voluit emundari: quod pulchre versibus heroicis Prosper rhetor insinuat, cum ait: Contra Augustinum narratur serpere quidam Scriptor, quem dudum livor adurit edax. Quis caput obscuris contectum utcunque cavernis Tollere humo miserum propulit anguiculum? Aut hunc fruge sua aequorei pavere Britani, Aut hic Campano gramine corda tumet.
2.11.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XI. Ut, regnante Honorio, Gratianus et Constantinus in Brittania tyranni creati; et mox prior in Brittania, secundus in Gallia, sint interempti.
2.11.1
Anno ab Incarnatione Domini quadringentesimo septimo, tenente imperium Honorio Augusto filio Theodosii minore, loco ab Augusto quadragesimo quarto, ante biennium Romanae inruptionis quae per Alaricum regem Gothorum facta est, cum gentes Alanorum, Suevorum, Vandalorum, multaeque cum his aliae protritis Francis, transito Hreno, totas per Gallias saevirent, apud Brittanias Gratianus municeps tyrannus creatur et occiditur. Hujus loco Constantinus ex infima militia, propter solam spem nominis sine merito virtutis eligitur: qui continuo ut invasit imperium in Gallias transiit; ibi saepe a barbaris incertis foederibus inlusus detrimento magis reipublicae fuit: unde mox jubente Honorio Constantius comes in Galliam cum exercitu profectus, apud Arelatem civitatem eum clausit, cepit, occidit: Constantemque filium ejus quem ex monacho Caesarem fecerat, Gerontius comes suus apud Viennam interfecit.
2.11.2
Fracta est autem Roma a Gothis anno millesimo sexagesimo quarto suae conditionis[ CCCCIX], ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt, post annos ferme quadringentos septuaginta ex quo Gaius Julius Caesar eandem insulam adiit. Habitabant autem intra vallum quod Severum trans insulam fecisse commemoravimus, ad plagam Meridianam, quod civitates, farus[ Al. fana fores], pontes, et stratae ibidem factae usque hodie testantur: caeterum ulteriores Brittaniae partes, vel eas etiam quae ultra Brittaniam sunt insulas jure dominandi possidebant.
2.12.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XII. Ut Brittones a Scottis vastati Pictisque, Romanorum auxilia quaesierint, qui secundo venientes, murum trans insulam fecerint; sed hoc confestim a praefatis hostibus interrupto [Al., hi interrupti], majore sint calamitate depressi.
2.12.1
Exin Brittania[ Al. Brittania omni] in parte Brittonum, omni armato milite, militaribus copiis universis, tota floridae juventutis alacritate, spoliata quae tyrannorum temeritate abducta nusquam ultra domum rediit, praedae tantum patuit, utpote omnis bellici usus prorsus ignara: denique subito duabus gentibus transmarinis vehementer saevis, Scottorum a Circio, Pictorum ab Aquilone, multos stupet gemitque per annos. Transmarinas autem dicimus has gentes, non quod extra Brittaniam essent positae; sed quia a parte Brittonum erant remotae, duobus sinibus maris[ Al. finibus mari] interjacentibus, quorum unus ab Orientali mari, alter ab Occidentali, Britanniae terras longe lateque inrumpit, quamvis ad se invicem pertingere non possint. Orientalis habet in medio sui urbem Giudi[ Al., Guidi], Occidentalis supra se, hoc est, ad dexteram sui habet urbem Alcluith, quod lingua eorum significat petram Cluith; est enim juxta fluvium nominis illius.
2.12.2
Ob harum ergo infestationem gentium, Brittones legatos Romam cum epistolis mittentes[ CCCCXIV], lacrymosis precibus auxilia flagitabant, subjectionemque continuam dummodo hostis imminens longius arceretur, promittebant. Quibus mox legio destinatur armata, quae ubi in insulam advecta et congressa est cum hostibus, magnam eorum multitudinem sternens, caeteros sociorum finibus expulit: eosque interim a dirissima depressione liberatos hortata est instruere inter duo maria trans insulam murum qui arcendis hostibus posset esse praesidio: sicque domum cum triumpho magno reversa est. At insulani murum quem jussi fuerant, non tam lapidibus quam cespitibus construentes, utpote nullum tanti operis artificem habentes, ad nihil utilem statuunt. Fecerunt autem eum inter duo freta vel sinus de quibus diximus maris, per millia passuum plurima: ut ubi aquarum munitio deerat, ibi praesidio valli fines suos ab hostium inruptione defenderent: cujus operis ibidem facti, id est, valli latissimi et altissimi usque hodie certissima vestigia cernere licet. Incipit autem duorum ferme milium spatio a monasterio Aebercurnig ad Occidentem, in loco qui sermone Pictorum Peanfahet, lingua autem Anglorum Penneltun appellatur; et tendens contra Occidentem terminatur juxta urbem Alcluith.
2.12.3
Verum priores inimici ut Romanum militem abisse conspexerant, mox advecti navibus inrumpunt terminos, caeduntque omnia, et quasi maturam segetem obvia quaeque metunt, calcant, transeunt: unde rursum mittuntur Romam legati[ CCCCXVI], flebili voce auxilium implorantes, ne penitus misera patria deleretur, ne nomen Romanae provinciae quod apud eos tam diu claruerat, exterarum gentium improbitate obrutum vilesceret. Rursum mittitur legio, quae inopinata tempore autumni adveniens magnas hostium strages dedit, eosque qui evadere poterant omnes trans maria fugavit, qui prius anniversarias praedas transmaria[ Al. add., milite] nullo obsistente cogere solebant. Tum Romani denunciavere Brittonibus, non se ultra ob eorum defensionem tam laboriosis expeditionibus posse fatigari: ipsos potius monent arma corripere et certandi cum hostibus studium subire, qui non aliam ob causam quam si ipsi inertia solverentur eis possent esse fortiores. Quin etiam, quod et hoc sociis quos derelinquere cogebantur aliquid commodi adlaturum putabant, murum a mari ad mare recto tramite inter urbes quae ibidem ob metum hostium factae fuerant, ubi et Severus quondam vallum fecerat, firmo de lapide conlocarunt: quem videlicet murum hactenus[ Al., vidimus hactenus] famosum atque conspicuum, sumptu publico privatoque, adjuncta secum Brittanorum[ Al., Romanorum] manu construebant, octo pedes latum et duodecim altum, recta ab Oriente in Occasum linea, ut usque hodie intuentibus clarum est: quo mox condito dant fortia segni populo monita, praebent instituendorum[ Al., instruendorum] exemplaria armorum. Sed et in litore Oceani ad Meridiem quo naves eorum habebantur, quia et inde Barbarorum inruptio timebantur, turres per intervalla ad prospectum maris collocant, et valedicunt sociis tanquam ultra non reversuri. Quibus ad sua remeantibus, cognita Scotti Pictique reditus denegatione, redeunt confestim ipsi, et solito confidentiores facti omnem Aquilonalem[ Al., Aquilonarem] extremamque insulae partem pro indigenis ad murum usque capessunt. Statuitur ad haec in edito arcies segnis, ubi trementi corde stupida die[ Al., diu] noctuque marcebat. At contra non cessant uncinata hostium tela: ignavi propugnatores miserrime de muris tracti solo adlidebantur. Quid plura? relictis civitatibus ac muro, fugiunt[ Al. add. disperguntur.] Insequitur hostis, adcelerantur strages cunctis crudeliores prioribus. Sicut enim agni a feris, ita miseri cives discerpuntur ab hostibus: unde a mansionibus ac possessiunculis suis ejecti, imminens sibi famis periculum latrocinio ac rapacitate mutua temperabant, augentes, externas domesticis motibus clades, donec omnis regio totius cibi sustentaculo, excepto venandi solatio, vacuaretur.
2.13
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XIII. Ut, regnante Theodosio minore, cujus tempore Palladius ad Scottos in Christum credentes missus est, Brittones ab Aetio consule auxilium flagitantes non impetraverint.
2.13
Anno Dominicae Incarnationis quadringentesimo vigesimo tertio, Theodosius Junior post Honorium quadragesimus quintus ab Augusto regnum suscipiens viginti et sex annos tenuit; cujus anno imperii octavo Palladius ad Scottos in Christum credentes a pontifice Romanae Ecclesiae Caelestino primus mittitur episcopus[ CCCCXXX]. Anno autem regni ejus vigesimo tertio, Aetius[ Al., Boetius] vir inlustris, qui et patricius fuit, tertio cum Symmacho gessit consulatum. Ad hanc pauperculae Brittonum reliquiae mittunt epistolam[ CCCCXLV], cujus hoc principium est:« Aetio ter consuli gemitus Brittanorum;» et in processu epistolae, ita suas calamitates explicant:« Repellunt Barbari ad mare, repellit mare ad Barbaros; inter haec oriuntur duo genera funerum, aut jugulamur, aut mergimur.» Neque haec tamen agentes quicquam ab illo auxilii impetrare quiverunt, utpote qui gravissimis eo tempore bellis cum Blaedla[ Al., Bledda, Bleda] et Attila regibus Hunnorum erat occupatus. Et quamvis anno ante hunc proximo Bledla Attilae fratris sui sit interemptus insidiis, Attila tamen ipse adeo intolerabilis reipublicae remansit hostis, ut totam pene Europam excisis invasisque civitatibus atque castellis conroderet. Quin et iisdem temporibus fames Constantinopolim invasit: nec mora pestis secuta est; sed et plurimi ejusdem urbis muri cum quinquaginta septem turribus corruerunt; multis quoque civitatibus conlapsis fames et aerum pestifer odor plura[ Al., plurima] hominum milia jumentorumque delevit.
2.14
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XIV. Ut Brittones fame famosa coacti [Al., fame coacti], Barbaros suis e finibus pepulerint; nec mora, frugum copia, luxuria, pestilentia, et exterminium gentis secutum sit.
2.14
Interea Brittones fames sua[ Al., fames illa, fames] praefata magis magisque adficiens[ CCCCXLVI], ac famam suae malitiae posteris diuturnam relinquens, multos eorum coegit victas infestis praedonibus dare manus, alios vero nunquam, quin potius confidentes in divinum ubi humanum cessabat auxilium, de ipsis montibus, speluncis ac saltibus continue rebellabant: et tum primum inimicis qui per multos annos praedas in terra agebant, strages dare coeperunt. Revertuntur ergo impudentes[ Al., imprudentes] grassatores Hiberni domus[ Al., domum], post non longum tempus reversuri; Picti in extrema parte insulae tunc primum et deinceps quieverunt, praedas tamen nonnunquam exinde et contritiones de Brittonum gente agere non cessarunt. Cessante autem vastatione hostili, tantis frugum copiis insula quantas[ Al., quantis] nulla retro aetas meminit, affluere coepit: cum quibus et luxuria crescere, et hanc continuo omnium lues scelerum comitari adceleravit, crudelitas praecipue, et odium veritatis amorque mendacii, ita ut si quis eorum mitior, et veritati aliquatenus propior videretur, in hunc quasi Brittaniae subversorem, omnium odia telaque sine respectu contorquerentur. Et non solum haec saeculares viri, sed etiam ipse grex Domini ejusque pastores egerunt; ebrietati, animositati, litigio, contentioni, invidiae, caeterisque hujusmodi facinoribus sua colla, abjecto levi jugo Christi, subdentes. Interea subito corruptae mentis homines acerba pestis corripuit, quae in brevi tantam ejus multitudinem stravit ut ne sepeliendis quidem mortuis vivi sufficerent: sed ne morte quidem suorum nec timore mortis, hi qui supererant a morte animae qua peccando sternebantur, revocari poterant: unde non multo post acrior gentem peccatricem ultio diri sceleris secuta est. Initum namque est consilium quid agendum, ubi quaerendum esset praesidium ad evitandas vel repellendas tam feras tamque creberrimas gentium Aquilonalium[ Al., Aquilonariarum] inruptiones: placuitque omnibus cum suo rege Vurtigerno ut Saxonum gentem de transmarinis partibus in auxilium vocarent: quod Domini nutu dispositum esse constat, ut veniret contra inprobos malum, sicut evidentius rerum exitus probavit.
2.15
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XV. Ut invitata [Al., add. in] Brittaniam gens Anglorum, primo quidem adversarios longius ejecerit [Al., abire compulerit]; sed non multo post juncto cum his foedere, in socios arma verterit.
2.15
Anno ab Incarnatione Domini quadringentisimo quadragesimo nono[ Al., quadringentesimo nono], Marcianus cum Valentiniano quadragesimus sextus ab Augusto regnum adeptus, septem annis tenuit. Tunc Anglorum sive Saxonum gens, invitata a rege praefato, in Brittaniam tribus longis navibus advehitur, et in Orientali parte insulae jubente eodem rege locum manendi, quasi pro patria pugnatura, re autem vera hanc expugnatura, suscipit. Inito ergo certamine cum hostibus qui ab Aquilone ad aciem venerant, victoriam sumpsere Saxones. Quod ubi domi nuntiatum est, simul et insulae fertilitas, ac segnitia Brittonum: mittitur confestim illo classis prolixior armatorum ferens manum fortiorem, quae praemissae adjuncta cohorti invincibilem fecit exercitum. Susceperunt ergo qui advenerunt, donantibus Brittanis, locum habitationis inter eos, ea conditione ut hi pro patriae pace et salute contra adversarios militarent, illi militantibus debita stipendia conferrent. Advenerant autem de tribus Germaniae populis fortioribus, id est, Saxonibus, Anglis, Jutis[ Al., Vitis]. De Jutarum[ Al., Vitarum] origine sunt Cantuarii et Victuarii[ Al., vectuarii], hoc est, ea gens quae Vectam tenet insulam, et ea quae usque hodie in provincia Occidentalium Saxonum Jutarum natio nominatur, posita contra ipsam insulam Vectam. De Saxonibus, id est, ea regione quae nunc antiquorum Saxonum cognominatur, venere Orientales Saxones, Meridiani Saxones, Occidui Saxones. Porro de Anglis, hoc est, de illa patria quae Angulus dicitur et ab eo tempore usque hodie manere desertus inter provincias Jutarum et Saxonum perhibetur, Orientales Angli, Mediterranei Angli, Merci, tota Nordanhymbrorum progenies, id est, illarum gentium quae ad Boream Humbri fluminis inhabitant caeterique Anglorum populi sunt orti. Duces fuisse perhibentur eorum primi duo fratres Hengist et Horsa[ Al., Hengistus et Horsus]; e quibus Horsa postea occisus in bello a Brittonibus, hactenus in Orientalibus Cantiae partibus monumentum habet suo nomine insigne. Erant autem filii Victgilsi, cujus pater Vitta, cujus pater Vecta[ Al., filii Victgilsi cujus pater Vecta], cujus pater Voden, de cujus stirpe multarum provinciarum regium genus originem duxit. Non mora, ergo confluentibus certatim in insulam gentium memoratarum catervis, grandescere populus coepit advenarum, ita ut ipsis quoque qui eos advocaverant indigenis essent terrori. Tum subito inito ad tempus foedere cum Pictis quos longius jam bellando pepulerant, in socios arma vertere incipiunt. Et primum quidem annonas sibi eos affluentius ministrare cogunt, quaerentesque occasionem divortii, protestantur, nisi profusior sibi alimentorum copia daretur, se cuncta insulae loca rupto foedere vastaturos. Neque aliquando[ Al., aliquando] segnius minas effectibus prosequuntur: siquidem, ut breviter dicam, accensus manibus paganorum ignis, justas de sceleribus populi, Dei ultiones expetiit, non illius inpar qui quondam a Chaldaeis succensus Hierosolymorum moenia, immo[ Al., imo et] aedificia cuncta consumpsit. Sic enim et hic agente impio victore, immo disponente justo Judice, proximas quasque civitates agrosque depopulans, ab Orientali mari usque ad Occidentale, nullo prohibente, suum continuavit incendium, totamque prope insulae pereuntis superficiem obtexit. Ruebant aedificia publica simul et privata, passim sacerdotes inter altaria trucidabantur, praesules cum populis, sine ullo respectu honoris ferro pariter et flammis absumebantur, nec erat qui crudeliter interemptos sepulturae traderet. Itaque nonnulli de miserandis reliquiis, in montibus comprehensi acervatim[ Al., catervatim] jugulabantur: alii fame confecti procedentes manus hostibus dabant, pro accipiendis alimentorum subsidiis aeternum subituri servitium, si tamen non continuo trucidarentur: alii transmarinas regiones dolentes petebant: alii perstantes in patria trepidi pauperem vitam in montibus, silvis, vel rupibus arduis suspecta semper mente agebant.
2.16
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XVI. Ut Brittones primam de gente Anglorum victoriam, duce Ambrosio Romano homine, sumpserint.
2.16
At ubi hostilis exercitus, exterminatis dispersisque insulae indigenis, domum reversus est, coeperunt et illi paulatim vires animosque resumere, emergentes de latibulis quibus abditi fuerant, et unanimo[ Al., unanimi] consensu auxilium caeleste precantes ne usque ad internecionem usquequaque delerentur. Utebantur eo tempore duce Ambrosio Aureliano viro modesto[ CCCCLXVI], qui solus forte Romanae gentis praefatae tempestati superfuerat, occisis in eadem parentibus regium nomen et insigne ferentibus. Hoc ergo duce vires capessunt Brittones, et victores provocantes ad praelium, victoriam ipsi, Deo favente, suscipiunt. Et ex eo tempore nunc cives, nunc hostes vincebant, usque ad annum obsessionis Badonici montis[ CCCCXCII], quando non minimas eisdem hostibus strages dabant, quadragesimo circiter et quarto anno adventus eorum in Brittaniam. Sed haec postmodum.
2.17.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XVII. Ut Germanus episcopus cum Lupo Brittaniam navigans, et primo maris, et postmodum Pelagianorum tempestatem divina virtute sedaverit.
2.17.1
Ante paucos sane adventus eorum annos haeresis Pelagiana per Agricolam inlata, Severiani episcopi filium, fidem Brittaniarum foeda peste commaculaverat. Verum Brittani cum neque suscipere dogma perversum gratiam Christi blasphemando ullatenus vellent, neque versutiam nefariae persuasionis refutare verbis certando sufficerent, inveniunt salubre consilium, ut a Gallicanis antistitibus auxilium belli spiritalis inquirant. Quam ob causam collecta magna synodo quaerebatur in commune, qui illic[ Al., illuc] ad succurrendum fidei mitti deberent: atque omnium judicio electi sunt[ Al., eligebantur] apostolici sacerdotes Germanus Autissiodorensis, et Lupus Trecasenae[ Al., Trecassinae] civitatis episcopi, qui ad confirmandam fidem gratiae caelestis Brittanias[ Al., Brittaniam] venirent. Qui cum prompta devotione preces et jussa sanctae Ecclesiae suscepissent, intrant Oceanum, et usque ad medium itineris quo a Gallico sinu Brittanias usque tenditur, secundis flatibus navis tuta volabat. Tum subito occurrit pergentibus inimica[ Al., occurrit inimica] vis daemonum, qui tantos talesque viros ad recuperandam tendere[ Al., pertendere] populorum[ Al., populis] salutem inviderent: concitant procellas, caelum diemque nubium nocte subducunt; ventorum furores vela non sustinent; cedebant ministeria victa nautarum; ferebatur navigium oratione, non viribus: et casu dux ipse vel pontifex fractus corpore, lassitudine ac sopore resolutus est. Tum vero quasi repugnatore cessante, tempestas excitata convaluit, et jam navigium superfusis fluctibus mergebatur. Tum beatus Lupus, omnesque turbati excitant seniorem elementis furentibus opponendum; qui periculi inmanitate constantior Christum invocat, et adsumpto in nomine sanctae[ Al., sanctissimae] Trinitatis levi aquae spargine[ Al., aspergine] fluctus saevientes opprimit, collegam commonet, hortatur universos, oratio uno ore et clamore profunditur: adest Divinitas, fugantur inimici, tranquillitas serena subsequitur, venti e contrario ad itineris ministeria revertuntur, decursisque brevi spatiis pelagi, optati littoris quiete potiuntur. Ibi conveniens ex diversis partibus multitudo excepit sacerdotes, quos venturos etiam vaticinatio adversa praedixerat. Nunciabant enim sinistri spiritus quod timebant, qui imperio sacerdotum dum ab obsessis corporibus detruduntur, et tempestatis ordinem et pericula quae intulerant fatebantur, victosque se eorum meritis et imperio non negabant.
2.17.2
Interea Brittaniarum insulam apostolici sacerdotes raptim opinione, praedicatione, virtutibus impleverunt: divinusque[ Al. add. et] per eos sermo, quotidie non solum in ecclesiis, verum etiam per trivia, per rura praedicabatur; ita ut passim et fideles catholici firmarentur, et depravati viam correctionis agnoscerent. Erat illis apostolorum instar, et gloria et auctoritas per conscientiam, doctrina per litteras, virtutes ex meritis. Itaque regionis universitas in eorum sententiam prompta transierat. Latebant abditi sinistrae persuasionis auctores, et more maligni spiritus, gemebant perire sibi populos evadentes, ad extremum diuturna meditatione concepta praesumunt inire conflictum. Procedunt conspicui divitiis, veste fulgentes, circumdati adsentatione multorum: discrimenque certaminis subire maluerunt, quam in populo quem subverterant pudorem taciturnitatis incurrere, ne viderentur se ipsi silentio damnavisse. Illic plane inmensa multitudo, etiam cum conjugibus ac liberis excita[ Al., excitata] convenerat, aderat populus expectator, et futurus judex, adstabant partes dispari conditione dissimiles; hinc divina fides, inde humana praesumptio; hinc pietas, inde superbia; inde Pelagius auctor, hinc Christus. Primo in loco beatissimi sacerdotes[ Al. add. Germanus atque Lupus] praebuerunt adversariis copiam disputandi, quae sola nuditate verborum, diu inaniter et aures occupavit et tempora: deinde antistites venerandi, torrentes eloquii sui cum apostolicis et evangelicis imbribus profuderunt: miscebatur sermo proprius cum divino, et adsertiones molestissimas lectionum testimonia sequebantur: convincitur vanitas, perfidia confutatur; ita ut ad singulas verborum objectiones errare se, dum respondere nequiit[ Al., nequivit], fateretur: populus arbiter vix manus continet, judicium tamen clamore testatur.
2.18.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XVIII. Ut idem filiam tribuni caecam inluminaverit, ac deinde ad sanctum Albanum perveniens, reliquias ibidem et ipsius acceperit, et beatorum apostolorum, sive aliorum martyrum posuerit.
2.18.1
Tum subito quidam tribunitiae potestatis cum conjuge procedit in medium, filiam decem annorum caecam curandam sacerdotibus offerens, quam illi adversariis offerri praeceperunt: sed hi conscientia puniente deterriti, jungunt cum parentibus preces, et curationem parvulae a sacerdotibus deprecantur: qui inclinatos animo adversarios intuentes, orationem breviter fundunt: ac deinde Germanus plenus Spiritu sancto, invocat Trinitatem; nec mora, adhaerentem lateri suo capsulam cum sanctorum reliquiis collo avulsam manibus comprehendit, eamque in conspectu omnium puellae oculis adplicavit, quos statim evacuatos tenebris lumen veritatis implevit. Exultant parentes, miraculum populus contremiscit: post quam diem ita ex animis omnium suasio iniqua deleta est, ut sacerdotum doctrinam sitientibus desideriis sectarentur.
2.18.2
Compressa itaque perversitate damnabili, ejusque auctoribus confutatis, atque animis omnium fidei puritate compositis, sacerdotes beatum Albanum martyrem, acturi[ Al., auctori] Deo per ipsum gratias[ Al. add. acturi] petierunt, ubi Germanus omnium apostolorum, diversorumque martyrum secum reliquias habens, facta oratione, jussit revelli sepulcrum, pretiosa ibidem munera conditurus; arbitrans opportunum ut membra sanctorum ex diversis regionibus collecta, quos pares meritis receperat caelum, sepulcri quoque unius teneret hospitium. Quibus depositis honorifice, atque sociatis, de loco ipso, ubi beati martyris effusus erat sanguis, massam pulveris secum portaturus abstulit, in qua apparebat, cruore servato, rubuisse martyrum caedem, persecutore pallente. Quibus ita gestis, innumera hominum eodem die ad Dominum turba conversa est.
2.19
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XIX. Ut iidem causa infirmitatis ibidem detentus, et incendia domorum orando restinxerit; et ipse per visionem a suo sit languore curatus.
2.19
Unde dum redeunt, insidiator inimicus, casualibus laqueis praeparatis, Germani pedem lapsus occasione contrivit, ignorans merita illius, sicut Job beatissimi, afflictione corporis propaganda: et dum aliquandiu uno in loco infirmitatis necessitate teneretur, in vicina qua manebat casula exarsit incendium: quod consumptis domibus quae illic palustri harundine tegebantur, ad eum[ Al., illud] habitaculum in quo idem jacebat, flabris stimulantibus ferebatur. Concursus omnium ad antistitem convolavit, ut elatus[ Al., elatis] manibus periculum quod imminebat evaderet: quibus increpatis, moveri se, fidei praesumptione non passus est. At multitudo omnis desperatione perterrita, obviam currit incendio. Sed ut Dei potentia manifestior appareret, quidquid custodire tentaverat turba, consumitur; quod vero jacens et infirmus defenderat, reserato[ Al., reservato] hospitio sancti viri, expavescens flamma transilivit, ultra citraque desaeviens, et inter globos flammantis incendii, incolume tabernaculum quod habitator inclusus servabat, emicuit. Exultat turba miraculo, et victam se divinis virtutibus gratulatur. Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium pauperis vulgus sine numero; hi animas curare cupientes, hi corpora. Referri nequeunt quae Christus operabatur in famulo, qui virtutes faciebat infirmus: et cum debilitati suae nihil remedii pateretur adhiberi, quadam nocte candentem niveis vestibus vidit sibi adesse personam, quae manu extensa jacentem videretur adtollere, eumque consistere firmis vestigiis imperabat: post quam horam ita fugatis doloribus recepit pristinam sanitatem ut die reddito itineris laborem subiret intrepidus.
2.20.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XX. Ut iidem episcopi Brittonibus in pugna auxilium caeleste tulerint, sicque domum reversi sint.
2.20.1
Interea Saxones, Pictique bellum adversum Brittones junctis viribus susceperunt, quos eadem necessitas in castra contraxerat: et cum trepidi partes suas pene inpares judicarent, sanctorum antistitum auxilium petierunt: qui promissum maturantes adventum, tantum paventibus fiduciae contulerunt, ut accessisse maximus crederetur exercitus. Itaque apostolicis ducibus Christus militabat in castris. Aderant etiam Quadragesimae venerabiles dies, quos religiosiores reddebat praesentia sacerdotum, in tantum ut cotidianis praedicationibus instituti, certatim populi ad gratiam baptismatis convolarent. Nam maxima exercitus multitudo undam lavacri salutaris expetiit, et ecclesia ad diem Resurrectionis dominicae frondibus contexta componitur, atque in expeditione campestri instra civitatis aptatur. Madibus baptismate procedit exercitus, fides fervet in populo, et conterrito[ Al., contrito, contempto] armorum[ Al., armatorum] praesidio, divinitatis expectatur auxilium. Institutio vel forma castitatis[ Al., castrorum] hostibus nunciatur, qui victoriam quasi de inermi exercitu presumentes, adsumpta alacritate festinant; quorum tamen adventus exploratione cognoscitur. Cumque emensa sollemnitate paschali, recens de lavacro pars major exercitus arma capere[ Al., caperet], et bellum parare temtaret[ Al., add. et], Germanus ducem se praelii profitetur[ Al., profiteretur], eligit expeditos, circumjecta percurrit, et e regione qua hostium sperabatur adventus, vallem circumdatam mediis montibus intuetur. Quo in loco novum componit exercitum, ipse dux agminis. Et jam aderat ferox hostium multitudo, quam adpropinquare intuebantur in insidiis constituti. Tum subito Germanus signifer universos admonet, et praedicat ut voci suae uno clamore respondeant; securisque hostibus qui se insperatos adesse confiderent, Alleluiam[ Al., alleluia] tertio repetitam[ Al., repetitum] sacerdotes exclamant. Sequitur una vox omnium, et elatum[ Al., elevatum] clamorem repercusso aere montium conclusa multiplicant: hostile agmen terrore prosternitur, ut[ Al. add. ruisse] super se non solum rupes circumdatas, sed etiam ipsam caeli machinam contremiscunt, trepidationique injectae vix sufficere pedum pernicitas credebatur: passim fugiunt, arma projiciunt, gaudentes vel nuda corpora eripuisse discrimini: plures etiam timore praecipites, flumen quod[ Al., mensi erant] transierant devoravit. Ultionem suam innocens exercitus intuetur, et victoriae concessae otiosus spectator efficitur. Spolia colliguntur exposita, et caelestis palmae gaudia miles religiosus amplectitur. Triumphant pontifices hostibus fusis sine sanguine, triumphant victoria fide obtenta, non viribus.
2.20.2
Composita itaque insula securitate multiplici, superatisque hostibus vel invisibilibus vel carne conspicuis, reditum moliuntur pontifices. Quibus tranquillam navigationem, et merita propria et intercessio beati martyris Albani paraverunt, quietosque eos suorum desideriis felix carina restituit.
2.21.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XXI. Ut renascentibus virgultis Pelagianae pestis Germanus cum Severo Brittaniam reversus, prius claudo juveni incessum, deinde et populo Dei, condemnatis sive emendatis haereticis, gressum recuperarit fidei.
2.21.1
Nec multo[ Al. add. post] interposito tempore, nuntiatur ex eadem insula, Pelagianam perversitatem iterato paucis auctoribus dilatari: rursusque ad beatissimum virum preces sacerdotum omnium deferuntur, ut causam Dei, quam prius obtinuerat, tutaretur[ Al., tueretur]. Quorum petitioni festinus obtemperat. Namque adjuncto sibi Severo totius sanctitatis viro, qui erat discipulus beatissimi Patris Lupi Trecassenorum episcopi, et tunc Treviris ordinatus episcopus gentibus primae Germaniae verbum[ Al. add. Dei] praedicabat, mare conscendit, et consentientibus elementis tranquillo navigio Brittanias petiit.
2.21.2
Interea sinistri spiritus pervolantes[ Al., provolantes] totam insulam, Germanum venire invitis vaticinationibus nunciabant; in tantum ut Elafius quidam regionis illius primus, ut in occursu[ Al., occursum] sanctorum sine ulla manifesti nuncii relatione properaret, exhibens secum filium quem in ipso flore adolescentiae debilitas dolenda damnaverat. Erat enim arescentibus nervis contracto poplite, cui per siccitatem cruris usus vestigii negabatur. Hunc Elafium provincia tota subsequitur: veniunt sacerdotes, occurrit inscia multitudo, confestim benedictio, et sermonis divini doctrina profunditur. Recognoscunt populum in ea qua reliquerat[ Al., reliquerant] credulitate durantem: intelligunt culpam esse paucorum, inquirunt auctores, inventosque condemnant. Cum subito Elafius pedibus advolvitur sacerdotum, offerens filium, cujus necessitatem ipsa debilitas etiam sine precibus adlegabat: fit communis omnium dolor, praecipue sacerdotum, qui conceptam misericordiam ad divinam clementiam contulerunt: statimque adolescentem beatus Germanus sedere compulit, adtrectat poplitem debilitate curvatum, et per tota infirmitatis spatia medicabilis dextera percurrit, salubremque tactum sanitas festina subsequitur, ariditas succum, nervi officia receperunt, et in conspectu omnium filio incolumitas, patri filius restituitur. Implentur populi stupore miraculi, et in pectoribus omnium fides catholica inculcata firmatur. Praedicatio deinde ad plebem de praevaricationis emendatione convertitur, omniumque sententia pravitatis auctores qui erant expulsi insula, sacerdotibus adducuntur ad Mediterranea deferendi, ut et regio absolutione et illi emendatione fruerentur. Factumque est ut in illis locis multo ex eo tempore fides intemerata perduraret.
2.21.3
Itaque, compositis omnibus, beati sacerdotes ea qua venerant prosperitate redierunt. Porro Germanus post haec ad Ravennam pro pace Armoricanae gentis supplicaturus advenit, ibique a Valentiniano, et Placidia matre ipsius summa reverentia susceptus, migravit ad Christum. Cujus corpus honorifico agmine comitantibus virtutum operibus, suam defertur ad urbem. Nec multo post Valentinianus ab Aetii patricii quem occiderat satellitibus interimitur, anno imperii Marciani sexto, cum quo simul Hesperium concidit regnum.
2.22
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XXII. Ut Brittones, quiescentibus ad tempus exteris, civilibus sese bellis contriverint, simul et majoribus flagitiis submerserint.
2.22
Interea Brittania[ Al., Brittaniae] cessatum quidem est parumper ab externis, sed non a civilibus bellis. Manebant exterminia civitatum ab hoste dirutarum ac desertarum, pugnabant contra invicem qui hostem evaserant cives. Attamen recente adhuc memoria calamitatis et cladis inflictae servabant utcumque reges, sacerdotes, privati, et optimates suum quique ordinem. At illis decedentibus, cum successisset aetas tempestatis illius nescia, et praesentis solum serenitatis statum experta, ita cuncta veritatis ac justitiae moderamina concussa ac subversa sunt, ut earum non dicam vestigium, sed ne memoria quidem, praeter[ Al., praeterquam] in paucis, et valde paucis ulla appareret. Qui inter alia inenarrabilium scelerum facta, quae historicus eorum Gildus[ Al., Gildas] flebili sermone describit, et hoc addebant[ Al., addebat], ut nunquam genti Saxonum sive Anglorum secum Brittaniam incolenti, verbum fidei praedicando committerent. Sed non tamen divina pietas plebem suam, quam praescivit, deseruit, quin multo digniores genti memoratae praecones veritatis, per quos crederet, destinavit.
2.23.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XXIII. Ut sanctus papa Gregorius Augustinum cum monachis ad praedicandum genti Anglorum mittens, epistola quoque illos exhortatoria ne a laborando cessarent, confortaverit.
2.23.1
Siquidem anno ab Incarnatione Domini quingentesimo octogesimo secundo, Mauricius ab Augusto quinquagesimus quartus imperium suscipiens, viginti et uno[ Al., uno et viginti] annis tenuit. Cujus anno regni decimo[ DXCII] Gregorius, vir doctrina et actione praecipuus, pontificatum Romanae et apostolicae sedis sortitus, rexit annos tredecim menses sex, et dies decem; qui divino admonitus instinctu anno decimo quarto ejusdem principis, adventus vero Anglorum in Britanniam anno circiter centesimo quinquagesimo, misit servum Dei Augustinum, et alios plures cum eo monachos timentes Dominum, praedicare verbum Dei genti Anglorum. Qui cum jussis pontificalibus obtemperantes, memoratum opus adgredi coepissent, jamque aliquantulum[ Al., aliquantum] itineris confecissent, perculsi timore inerti, redire domum potius, quam barbaram, feram, incredulamque gentem, cujus ne linguam quidem nossent, adire cogitabant, et hoc esse tutius communi consilio decernebant. Nec mora, Augustinum, quem eis episcopum ordinandum si ab Anglis susciperentur disposuerat, domum remittunt, qui a beato Gregorio humili supplicatu obtineret ne tam periculosam, tam laboriosam, tam incertam peregrinationem adire deberent. Quibus ille exhortatorias mittens litteras, in opus eos verbi, divino confisos auxilio, proficisci suadet. Quarum videlicet litterarum ista est forma:
2.23.2
Gregorius servus servorum Dei, servis Domini nostri.
2.23.3
« Quia melius fuerat bona non incipere, quam ab his quae coepta sunt cogitatione retrorsum redire, summo studio, dilectissimi filii, oportet ut opus bonum quod, auxiliante Domino, coepistis, impleatis. Nec labor vos ergo itineris, nec maledicorum hominum linguae deterreant: sed omni instantia, omnique fervore, quae inchoastis, Deo auctore, peragite: scientes quod laborem magnum major aeternae retributionis gloria sequitur. Remeanti autem Augustino praeposito vestro, quem et abbatem vobis constituimus, in omnibus humiliter obedite: scientes hoc vestris animabus per omnia profuturum, quidquid a vobis fuerit in ejus admonitione completum. Omnipotens Deus sua vos gratia protegat, et vestri laboris fructum in aeterna me patria videre concedat; quatenus etsi vobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inveniar, quia laborare, scilicet, volo. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi filii. Data die decima Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno decimo quarto, post consulatum ejusdem domini nostri anno decimo tertio, indictione decima quarta.»
2.24.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XXIV. Ut Arelatensi episcopo [Al., archiepiscopo] epistolam pro eorum susceptione miserit.
2.24.1
Misit etiam tunc isdem venerandus pontifex ad Etherium Arelatensem episcopum[ DCXVI], ut Augustinum Brittaniam pergentem benigne susciperet, litteras, quarum iste est textus:
2.24.2
« Reverentissimo et sanctissimo fratri Etherio coepiscopo, Gregorius servus servorum Dei.
2.24.3
« Licet apud sacerdotes habentes Deo placitam caritatem religiosi viri nullius commendatione indigeant; quia tamen aptum scribendi se tempus ingessit, fraternitati vestrae nostra mittere scripta curavimus: insinuantes, latores praesentium Augustinum servum Dei, de cujus certi sumus studio, cum aliis servis Dei, illic[ Al., illuc] nos pro utilitate animarum, auxiliante Domino, direxisse: quem necesse est ut sacerdotali studio sanctitas vestra adjuvare, et sua ei solatia praebere festinet. Cui etiam, ut promptiores ad suffragandum possitis existere, causam vobis injunximus subtiliter indicare. Scientes quod, ea cognita, tota vos propter Deum devotione ad solaciandum, quia res exigit, commodetis. Candidum praeterea presbyterum, communem filium, quem ad gubernationem patrimonioli[ Al., patrimoniali] Ecclesiae nostrae transmisimus, caritati vestrae in omnibus commendamus. Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater. Data die decima Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto, anno decimo quarto, post consulatum ejusdem domini nostri anno decimo tertio, indictione decima quarta.»
2.25.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XXV. Ut veniens Brittaniam Augustinus, primo in insula Tanato, regi Cantuariorum praedicaret; et sic accepta ab eo licentia, Cantiam praedicaturus intraverit.
2.25.1
Roboratus ergo confirmatione beati Patris Gregorii Augustinus cum famulis Christi qui erant cum eo, rediit in opus verbi, pervenitque Brittaniam[ DXCVII]. Erat eo tempore rex Aedilberctus in Cantia potentissimus, qui ad confinium usque Humbrae[ Al., Humbri] fluminis maximi quo Meridiani et Septentrionales Anglorum populi dirimuntur, fines imperii tetenderat. Est autem ad Orientalem Cantiae plagam Tanatos insula non modica, id est, magnitudinis juxta consuetudinem aestimationis Anglorum, familiarum sexcentarum, quam a continenti terra secernit fluvius Vantsumu, qui est latitudinis circiter trium stadiorum, et duobus tantum in locis est transmeabilis: utrumque enim caput protendit in mare. In hac ergo adplicuit servus Domini Augustinus, et socii ejus viri ut ferunt ferme quadraginta. Acceperunt autem, praecipiente beato papa Gregorio, de gente Francorum interpretes, et mittens ad Aedilberctum, mandavit se venisse de Roma, ac nuncium ferre optimum, qui sibi obtemperantibus, aeterna in caelis gaudia, et regnum sine fine cum Deo vivo et vero futurum, sine ulla dubietate[ Al., dubitatione] promitteret. Qui, haec audiens, manere illos in ea quam adierant insula, et eis necessaria ministrari donec videret quid eis faceret, jussit. Nam et antea fama ad eum Christianae religionis pervenerat, utpote qui et uxorem habebat Christianam de gente Francorum regia, vocabulo Bercta[ Al., nomine Berctam]; quam ea conditione a parentibus acceperat, ut ritum fidei ac religionis suae cum episcopo quem ei adjutorem fidei dederant, nomine Liudhardo, inviolatum[ Al., inviolatam] servare licentiam haberet.
2.25.2
Post dies ergo[ Al. add. aliquot] venit ad insulam rex, et residens sub divo, jussit Augustinum cum sociis ad suum ibidem advenire colloquium. Caverat enim ne in aliquam domum ad se introirent, vetere usus augurio, ne superventu suo, si quid maleficae artis habuissent, eum superando deciperent. At illi non daemonica[ Al., daemoniaca], sed divina virtute praediti veniebant, crucem pro vexillo ferentes argenteam, et imaginem Domini Salvatoris in tabula depictam, laetaniasque canentes, pro sua simul et eorum propter quos et ad quos venerant salute aeterna, Domino supplicabant. Cumque ad jussionem regis residentes, verbum ei vitae, una cum omnibus qui aderant ejus comitibus praedicarent, respondit ille dicens:« Pulchra sunt quidem verba et promissa quae adfertis; sed quia nova sunt, et incerta, non his possum adsensum tribuere, relictis eis quae tanto tempore cum omni Anglorum gente servavi. Verum quia de longe huc peregrini venistis, et ut ego mihi videor perspexisse, ea quae vos vera et optima credebatis, nobis quoque communicare desiderastis; nolumus molesti esse vobis: quin potius benigno vos hospitio recipere, et quae victui sunt vestro necessaria, ministrare curamus: nec prohibemus quin omnes quos potestis fidei vestrae religionis praedicando societis.» Dedit ergo eis mansionem in civitate Doruvernensi, quae imperii sui totius erat metropolis, eisque, ut promiserat, cum administratione victus temporalis, licentiam quoque praedicandi non abstulit. Fertur autem quia adpropinquantes civitati, more suo cum cruce sancta, et imagine magni regis Domini nostri Jesu Christi, hanc laetaniam consona voce modularentur: Deprecamur te, Domine, in omni misericordia tua, ut auferatur furor tuus et ira tua a civitate ista, et de domo sancta tua, quoniam peccavimus. Alleluia.
2.26.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XXVI. Ut idem in Cantia primitivae Ecclesiae et doctrinam sit imitatus et vitam, atque in urbe regis sedem episcopatus acceperit.
2.26.1
At ubi datam sibi mansionem intraverant, coeperunt apostolicam primitivae Ecclesiae vitam imitari[ DXCVII]; orationibus, videlicet, assiduis, vigiliis, ac jejuniis serviendo, verbum vitae quibus poterant praedicando, cuncta hujus mundi velut aliena spernendo, ea tantum quae victui necessaria videbantur, ab eis quos docebant, accipiendo, secundum ea quae docebant ipsi per omnia vivendo, et paratum ad patiendum adversa quaeque, vel etiam ad moriendum pro ea quam praedicabant veritate, animum habendo. Quid mora? Crediderunt nonnulli, et baptizabantur, mirantes simplicitatem innocentis vitae, ac dulcedinem doctrinae eorum caelestis. Erat autem prope ipsam civitatem ad Orientem Ecclesia in honorem sancti Martini antiquitus facta, dum adhuc Romani Brittaniam incolerent, in qua regina, quam Christianam fuisse praediximus, orare consueverat. In hac ergo et ipsi primo convenire, psallere, orare, missas facere, praedicare et baptizare coeperunt; donec rege ad fidem converso, majorem praedicandi per omnia, et ecclesias fabricandi vel restaurandi licentiam acciperent.
2.26.2
At ubi ipse etiam inter alios delectatus vita mundissima sanctorum, et promissis eorum suavissimis, quae vera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmaverant, credens baptizatus est, coepere plures ad audiendum verbum confluere, ac relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctae Christi Ecclesiae credendo sociare. Quorum fidei et conversioni ita congratulatus esse rex perhibetur, ut nullum tamen cogeret ad Christianismum; sed tantummodo credentes arctiori dilectione, quasi concives sibi regni caelestis, amplecteretur. Didicerat enim a doctoribus auctoribusque suae salutis, servitium Christi voluntarium, non coactitium esse debere. Nec distulit, quin etiam ipsis doctoribus suis locum sedis eorum gradui congruum, in Doruverni[ Al., Dorovernia] metropoli sua donaret, simul et necessarias in diversis speciebus possessiones conferret.
2.27.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XXVII. Ut idem episcopus factus, Gregorio papae, quae sint Brittaniae gesta mandarit, et [Al. add. de] simul necessariis ejus responsa petens acceperit.
2.27.1
Interea vir Domini Augustinus venit Arelas, et ab archiepiscopo ejusdem civitatis Aetherio, juxta quod jussa sancti Patris Gregorii acceperant, archiepiscopus genti Anglorum ordinatus est[ DXCVII], reversusque Brittaniam, misit continuo Romam Laurentium presbyterum, et Petrum monachum, qui beato pontifici Gregorio gentem Anglorum fidem Christi suscepisse, ac se episcopum factum esse referrent[ DXCVIII]: simul et de eis quae necessariae videbantur quaestionibus, ejus consulta flagitans. Nec mora, congrua quaesitui responsa recepit; quae etiam huic Historiae nostrae commodum duximus indere.
2.27.1
Interrogatio beati[ Al. om. beati] Augustini episcopi Cantuariorum Ecclesiae. De episcopis, qualiter cum suis clericis conversentur, vel de his quae fidelium oblationibus accedunt altario[ Al., altari]; quantae debeant fieri portiones, et qualiter episcopus agere in Ecclesia debeat.
2.27.2
Respondit Gregorius papa[ Al., responsio Gregorii papae] urbis Romae. Sacra Scriptura testatur, quam te bene nosse dubium non est, et specialiter beati Pauli ad Timotheum Epistolae, in quibus eum erudire studuit qualiter in domo Dei conversari debuisset. Mos autem sedis apostolicae est, ordinatis episcopis praecepta tradere, ut in omni stipendio quod accedit, quatuor debeant fieri portiones; una videlicet episcopo et familiae propter hospitalitatem, atque susceptionem; alia clero; tertia pauperibus; quarta ecclesiis reparandis. Sed quia tua fraternitas monasterii regulis erudita, seorsum fieri[ Al., vivere] non debet a clericis suis, in Ecclesia Anglorum, quae auctore Deo nuper adhuc ad fidem adducta est, hanc debet conversationem instituere, quae initio nascentis Ecclesiae fuit patribus nostris; in quibus nullus eorum ex his quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia.
2.27.3
Si qui vero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere. Quia et de hisdem patribus[ Al., partibus] de quibus praefati sumus, novimus scriptum quod dividebatur singulis prout cuique opus erat. De eorum quoque stipendio cogitandum atque providendum est, et sub Ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus vivant et canendis psalmis invigilent, et ab omnibus inlicitis et cor et linguam et corpus Deo auctore conservent. Communi autem vita viventibus jam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia, nobis quid erit loquendum? Cum omne quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino omnium magistro docente: Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
2.27.2.1
Interrogatio Augustini. Cum una sit fides, sunt[ Al., cur sunt, cur cum sunt] Ecclesiarum diversae consuetudines, et altera consuetudo missarum in sancta Romana Ecclesia, atque altera in Galliarum tenetur?
2.27.2.2
Respondit Gregorius papa. Novit fraternitas tua[ Dist. 3.] Romanae Ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit nutritam. Sed mihi placet[ Al. add. ut], sive in Romana, sive in Galliarum, seu in qualibet Ecclesia, aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum Ecclesia, quae adhuc ad fidem nova est, institutione praecipua, quae de multis Ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis, quae pia, quae religiosa, quae recta sunt elige, et haec quasi infasciculum collecta, apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.
2.27.3.1
Interrogatio Augustini. Obsecro quid pati debeat, si quis aliquid de Ecclesia furtu[ Al., furto] abstulerit?
2.27.3.2
Respondit Gregorius. Hoc tua fraternitas ex persona furis pensare potest, qualiter valeat corrigi. Sunt enim quidam qui habentes subsidia furtum perpetrant; et sunt alii qui hac in re ex inopia delinquunt: unde necesse est ut quidam damnis, quidam vero verberibus; et quidam districtius[ Al. strictius], quidam autem levius corrigantur. Et cum paulo districtius agitur, ex caritate agendum est, et non ex furore: quia ipsi hoc praestatur qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur. Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis verberibus feriunt, et tamen ipsos quos doloribus adfligunt habere heredes quaerunt; et quae possident ipsis servant quos irati insequi videntur. Haec ergo caritas in mente tenenda est, et ipsa modum correptionis dictat[ Al., dictet], ita ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat. Addes[ Al., addis, addas] etiam, quomodo ea quae furtu de Ecclesiis abstulerint reddere debeant. Sed absit ut Ecclesia cum augmento recipiat quod de terrenis rebus videtur amittere, et lucra de vanis quaerere.
2.27.4.1
Interrogatio Augustini. Si debeant duo germani fratres singulas sorores accipere, quae sunt ab illis longa progenie generatae?
2.27.4.2
Respondit Gregorius. Hoc fieri modis omnibus licet: nequaquam enim in sacris eloquiis invenitur quod huic capitulo contradicere videatur.
2.27.5.1
Interrogatio Augustini. Usque ad quotam generationem fideles debeant cum propinquis sibi conjugio copulari? et novercis et cognatis si liceat copulari conjugio?
2.27.5.2
Respondit Gregorius. Quaedam terrena lex in Romana republica permittit, ut sive frater et soror, seu duorum fratrum germanorum vel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem revelare. Unde necesse est ut jam tertia vel quarta generatio fidelium licenter sibi jungi debeat: nam secunda quam praediximus, a se omni modo debet abstinere. Cum noverca autem miscere[ Al., misceri] grave est facinus, quia et in lege scriptum est: Turpitudinem patris tui non revelabis. Neque enim patris turpitudinem filius revelare potest. Sed quia scriptum est: Erunt duo in carne una, qui turpitudinem novercae, quae una caro cum patre fuit, revelare praesumpserit, profecto patris turpitudinem revelavit. Cum cognata quoque miscere prohibitum est, quia per conjunctionem priorem caro fratris fuerat facta. Pro qua re etiam Johannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio consummatus, cui non est dictum ut Christum negaret, et[ Al. add. tamen] pro Christi confessione occisus est; sed quia isdem Dominus noster Jesus Christus dixerat: Ego sum veritas; quia pro veritate Johannes occisus est, videlicet et pro Christo sanguinem fudit. Quia vero sunt multi in Anglorum gente qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando conjugio dicuntur admixti, ad fidem venientes admonendi sunt ut se abstineant, et grave hoc esse peccatum cognoscant. Tremendum Dei judicium timeant, ne pro carnali dilectione[ Al., delectatione] tormenta aeterni cruciatus incurrant. Non tamen pro hac re, sacri corporis ac sanguinis Domini communione privandi sunt, ne in eis illa ulcisci videantur, in quibus se per ignorantiam ante lavacrum baptismatis adstrinxerunt. In hoc enim tempore sancta Ecclesia quaedam per fervorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat, atque ita portat et dissimulat, ut saepe malum quod adversatur portando et dissimulando compescat. Omnes autem qui ad fidem veniunt, admonendi sunt, ne tale aliquid audeant perpetrare. Si qui autem perpetraverint, corporis et sanguinis Domini communione privandi sunt: quia sicut in his qui per ignorantiam fecerunt, culpa aliquatenus toleranda est, ita in his fortiter insequenda, qui non metuunt sciendo peccare.
2.27.6.1
Interrogatio Augustini. Si longinquitas itineris magna interjacet, ut episcopi non facile valeant convenire, an debeat sine aliorum episcoporum praesentia episcopus ordinari?
2.27.6.2
Respondit Gregorius. Et quidem in Anglorum Ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopus inveniris, ordinare episcopum non aliter nisi sine episcopis potes. Nam quando de Gallis episcopi veniunt[ Al., veniant], qui in ordinatione episcopi testes adsistant? Sed fraternitatem tuam ita volumus episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo intervallo minime disjungantur; quatenus nulla sit necessitas, ut in ordinatione episcopi, pastores quoque alii quorum praesentia valde est utilis, facile debeant convenire. Cum igitur auctore Deo ita fuerint episcopi in propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine adgregatis tribus vel quatuor episcopis fieri non debet. Nam in ipsis rebus spiritalibus ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus. Certe enim dum conjugia in mundo celebrantur, conjugati quique convocantur, ut qui in via jam conjugii praecesserunt, in subsequentis quoque copulae gaudio misceantur. Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione, qua per sacrum ministerium homo Deo conjungitur, tales conveniant, qui vel in provectu[ Al., profectu] ordinati episcopi gaudeant, vel pro ejus custodia omnipotenti Deo preces pariter fundant.
2.27.7.1
Interrogatio Augustini. Qualiter debemus cum Galliarum Brittaniarumque episcopis agere?
2.27.7.2
Respondit Gregorius. In Galliarum episcopis[ Al., episcopos] nullam tibi auctoritatem tribuimus: quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus Pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus. Si igitur contingat ut fraternitas tua ad Galliarum provinciam transeat, cum eodem Arelatense episcopo debet agere, qualiter, si qua sunt in episcopis vitia, corrigantur. Qui si forte in disciplinae vigore tepidus existat, tuae fraternitatis zelo accendendus est. Cui etiam epistolas fecimus, ut cum tuae sanctitatis praesentia in Galliis, et ipse tota mente subveniat, et quae sunt Creatoris nostri jussioni contraria, ab episcoporum moribus compescat. Ipse autem extra auctoritatem propriam[ Al., ex auctoritate propria] episcopos Galliarum judicare non poteris; sed suadendo, blandiendo, bona quoque opera eorum imitationi monstrando, pravorum mentes ad sanctitatis studia reforma: quia scriptum est in lege: Per alienam messem transiens, falcem mittere non debet, sed manu spicas conterere et manducare. Falcem enim judicii mittere non potes in ea segete quae alteri videtur esse commissa; sed per affectum boni operis, frumenta dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiae corpore monendo et persuadendo quasi mandendo converte. Quidquid vero ex auctoritate agendum est, cum praedicto Arelatense episcopo agatur, ne praetermitti possit hoc, quod antiqua Patrum institutio invenit[ Al. add. effectum]. Brittaniarum vero omnes episcopos tuae fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, perversi auctoritate corrigantur.
2.27.8.1
Interrogatio Augustini. Si praegnans mulier debeat baptizari? aut postquam genuerit, post quantum tempus possit ecclesiam intrare? aut etiam ne morte praeoccupetur quod genuerit, post quot dies hoc liceat sacri baptismatis sacramenta percipere? aut post quantum temporis huic vir suus possit in carnis copulatione conjungi? aut si menstrua consuetudine tenetur, an ecclesiam intrare ei liceat, aut sacrae communionis sacramenta percipere? aut vir suae conjugi permistus, priusquam lavetur aqua, si ecclesiam possit intrare? vel etiam ad mysterium communionis sacrae accedere? Quae omnia rudi Anglorum genti oportet haberi[ Al., habere] comperta.
2.27.8.2
Respondit Gregorius. Hoc non ambigo fraternitatem tuam esse requisitam, cui jam et responsum reddidisse me arbitror. Sed hoc quod ipse dicere et sentire potuisti, credo quia mea apud te volueris responsione firmari. Mulier etenim praegnans cur non debeat baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa aliqua fecunditas carnis? Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent, inmortalitatem quam acceperant recto Dei judicio perdiderunt. Quia itaque isdem omnipotens Deus humanum genus pro culpa sua funditus exstinguere noluit, et immortalitatem homini pro peccato suo abstulit; et tamen pro benignitate suae pietatis, fecunditatem ei sobolis reservavit. Quod ergo naturae humanae ex omnipotentis Dei dono servatum est, qua ratione poterit a sacri baptismatis gratia prohibere? In illo quippe mysterio, in quo omnis culpa funditus exstinguitur, valde stultum est, si donum gratiae contradicere posse videatur. Cum vero enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, Testamenti veteris praeceptione didicisti, ut pro masculo diebus triginta tribus, pro femina autem diebus sexaginta sex debeat abstinere. Quod tamen sciendum est quia in mysterio accipitur. Nam si hora eadem qua genuerit, actura gratias intrat ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur: voluptas etenim carnis, non dolor in culpa est. In carnis autem commixtione voluptas est; nam in prolis prolatione gemitus. Unde et ipsi primae matri omnium dicitur: In doloribus paries. Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam in culpam deputamus. Baptizare autem vel enixam mulierem, vel hoc quod genuerit, si mortis periculo urgetur, vel ipsam[ Al., ipsa] hora eadem qua gignit[ Al., genuit], vel hoc quod gignitur, eadem qua natum est, nullo modo prohibetur: quia sancti mysterii gratia sicut viventibus atque discernentibus, cum magna discretione providenda est; ita his quibus mors inminet, sine ulla dilatione proferenda; ne dum adhuc tempus ad praebendum redemptionis mysterium quaeritur, interveniente paululum mora inveniri non valeat qui redimatur.
2.27.8.3
Ad ejus vero[ Al., ergo] concubitum vir suus accedere non debet, quoadusque qui gignitur, ablactatur. Prava autem in conjugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres, filios quos gignunt, nutrire[ Al., quos gignunt filios, alere] contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant, quod videlicet ex sola causa incontinentiae videtur inventum: quia dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt. Hae itaque quae filios suos ex prava consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, viris suis non debent admisceri: quippe quia et sine partus causa, cum insuetis[ Al., consuetis suis] menstruis detinentur, viris suis misceri prohibentur; ita ut morte lex sacra feriat, si quis vir ad menstruatam mulierem accedat. Quae tamen mulier dum consuetudinem menstruam patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet; quia ei naturae superfluitas in culpam non valet reputari: et per[ Al., pro] hoc quod invita patitur, justum non est ut ingressu ecclesiae privetur. Novimus namque quod mulier quae fluxum patiebatur sanguinis, post tergum Domini humiliter veniens, vestimenti ejus fimbriam tetigit, atque ab ea statim sua infirmitas recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita, laudabiliter potuit Domini vestimentum tangere, cur quae menstruam sanguinis patitur, ei non liceat Domini ecclesiam intrare? Sed dicis: Illam infirmitas compulit; has vero de quibus loquimur, consuetudo constringit. Perpende autem, frater carissime, quia omne quod in hac mortali carne patimur ex infirmitate naturae, est digno Dei judicio post culpam ordinatum. Esurire namque, sitire, aestuare, algere, lassescere, ex infirmitate naturae est. Et quid est aliud, contra famem alimenta, contra sitim potum, contra aestum auras, contra frigus vestem, contra lassitudinem requiem quaerere, nisi medicamentum quidem[ Al., quoddam] contra aegritudines explorare? Feminae itaque et menstruus sui sanguinis fluxus egritudo est. Si igitur bene praesumsit[ Al., praesumpsit] quae vestimentum Domini in languore posita tetigit, quod uni personae infirmanti conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus, quae naturae suae vitio infirmantur? Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi. Si autem ex veneratione magna percipere non praesumit, laudanda est; sed si perceperit, non judicanda. Bonarum quippe mentium est, et ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est; quia saepe sine culpa agitur quod venit ex culpa: unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa[ Al., comedimus, ex culpa autem] primi hominis factum est ut esuriamus. Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, videlicet quae[ Al., quia] naturaliter accedit[ Al., accidit]. Sed tamen quod natura ipsa ita vitiata est, ut etiam sine voluntatis studio videatur esse polluta, ex culpa venit vitium, in quo se ipsa qualis per judicium facta sit, humana natura cognoscat. Et homo qui culpam sponte perpetravit, reatum culpae portet invitus. Atque ideo feminae cum semetipsis considerent, et si in menstrua consuetudine ad sacramentum dominici corporis et sanguinis accedere non praesumant, de sua recta consideratione laudandae sunt; dum vero percipiendo[ Al., percipiendi] ex religiosae vitae consuetudine, ejusdem mysterii amore rapiuntur, reprimendae, sicut praediximus, non sunt. Sicut enim in Testamento Veteri exteriora opera observantur, ita in Testamento Novo, non tam quod exterius agitur, quam id quod interius cogitatur, sollicita intentione adtenditur, ut subtili sententia puniatur. Nam cum multa lex velut inmunda manducare prohibeat; in Evangelio tamen Dominus dicit: Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quae exeunt de ore, illa sunt quae coinquinant hominem. Atque paulo post subjecit exponens: Ex corde exeunt cogitationes malae. Ubi ubertim indicatum est, quia illud ab omnipotente Deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex pollutae cogitationis radice generatur. Unde Paulus quoque apostolus dicit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum. Atque mox ejusdem causam coinquinationis adnuntians subjungit: Coinquinata sunt enim et mens eorum et conscientia. Si ergo ei cibus immundus non est cui mens immunda non fuerit: cur quod munda mente mulier ex natura patitur, et in immunditiam reputetur?
2.27.8.4
Vir autem cum propria conjuge dormiens, nisi lotus aqua, intrare ecclesiam non debet; sed neque lotus intrare statim debet. Lex autem veteri populo praecepit, ut mixtus vir mulieri, et lavari aqua debeat, et ante solis occasum ecclesiam non intrare: quod tamen intellegi spiritaliter potest. Quia mulieri vir miscetur, quando inlicitae concupiscentiae animus in cogitatione per delectationem conjungitur; quia nisi prius ignis concupiscentiae a mente deferveat, dignum se congregationi fratrum aestimare non debet, qui se gravari per nequitiam pravae voluntatis videt. Quamvis de hac re diversae hominum nationes diversa sentiant, atque alia custodire videantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post admixtionem propriae conjugis, et lavacri purificationem quaerere, et ab ingressu Ecclesiae paululum reverenter abstinere. Nec haec dicentes, culpam deputamus esse conjugium; sed quia ipsa[ Al., ista] licita admixtio conjugis sine voluntate[ Al., voluptate] carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est; quia voluntas ipsa esse sine culpa nullatenus potest. Non enim de adulterio, sive fornicatione, sed de legitimo conjugio natus fuerat qui dicebat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Qui enim in iniquitatibus conceptum se noverat, a delicto se natum gemebat: quia portat[ Al. add. arbor] in ramo humorem vitii, quem traxit ex radice. In quibus tamen verbis non[ Al., tamen non] admixtionem conjugum iniquitatem nominat, sed ipsam videlicet voluptatem admixtionis. Sunt etenim multa quae licita probantur esse ac[ Al., licita ac] legitima, et tamen in eorum actu aliquatenus foedamur; sicut saepe irascendo culpas insequimur, et tranquillitatem in nobis animi perturbamus: et cum rectum sit quod agitur, non est tamen adprobabile quod in eo animus perturbatur. Contra vitia quippe delinquentium iratus fuerat qui dicebat: Turbatus est prae ira[ Al., a furore] oculus meus. Quia enim non valet nisi tranquilla mens in contemplationis se lucem suspendere, in ira suum oculum turbatum dolebat: quia dum male acta deorsum insequitur, confundi atque turbari a summorum contemplatione cogebatur. Et laudabilis ergo est ira contra vitium, et tamen molesta, qua[ Al., quia] turbatum se aliquem reatum incurrisse aestimabat[ Al., aestimat]. Oportet itaque legitimam carnis copulam[ Al., legitima copula], ut causa prolis sit, non voluptatis; et carnis commixtio, creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio vitiorum. Si quis vero suam conjugem[ Al., sua conjuge] non cupidine voluptatis raptus, sed solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto sive de ingressu ecclesiae, seu[ Al., sive] de sumendo dominici corporis sanguinisque mysterio, suo est judicio relinquendus; quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere. Cum vero non amor ortandi[ Al., ortandae, optandae, oriendae, procreandae] sobolis, sed voluntas dominatur in opere commixtionis: habent conjuges etiam de sua commixtione quod defleant. Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concessione metu animum concutit. Nam cum Paulus apostolus[ Al. add. Corinthiis scribens] diceret: Qui se continere non potest, habeat uxorem suam, statim subjungere curavit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Non enim indulgetur quod licet, quia justum est. Quod igitur indulgere dixit, culpam esse demonstravit. Vigilanti vero mente pensandum est, quod in Sina monte Dominus ad populum locuturus, prius eumdem populum abstinere a mulieribus praecepit. Et si illuc ubi Dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur, tanta provisione est munditia corporis requisita, ut qui verba Dei perciperent mulieribus mixti non essent; quanto magis mulieres, quae corpus Domini omnipotentis accipiunt, custodire in se munditiam carnis debent, ne ipsa inaestimabilis mysterii magnitudine graventur? Hinc etiam[ Al., etenim] ad David de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent, quos omnino non acciperent, nisi prius mundos eos David a mulieribus fateretur? Tunc autem vir qui post admixtionem conjugis lotus aqua fuerit, etiam sacrae communionis mysterium valet accipere, cum ei juxta praefinitam sententiam, etiam ecclesiam licuerit intrare.
2.27.9.1
Interrogatio Augustini. Si post inlusionem quae per somnium solet accidere, vel corpus Domini quilibet accipere valeat; vel, si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare?
2.27.9.2
Respondit Gregorius. Hunc quidem Testamentum veteris legis, sicut in superiori capitulo jam diximus, pollutum dicit, et nisi lotum aqua, usque ad vesperam intrare ecclesiam non concedit. Quod tamen aliter populus spiritalis intellegens, sub eodem intellectu accipiet quo praefati sumus: quia quasi per somnium inluditur qui tentatur immunditia, veris imaginibus in cogitatione inquinatur; sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat: et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperum cognoscat. Sed est in eadem inlusione valde necessaria discretio, quae subtiliter pensari debeat, ex qua re accidat menti dormientis: aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate et infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit ita. Et quidem cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnimodo haec inlusio non est timenda; quia hanc animum nescientem[ Al., animus nesciens] pertulisse magis dolendum[ Al., dolendus] est, quam fecisse. Cum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii, vel missarum sollemnia celebrandi: cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium, pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii qui implere ministerium[ Al., mysterium] valeant, inlusio pro crapula facta, a perceptione sacri mysterii prohibere non debet; sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet: si tamen dormientis mentem turpi imaginatione[ Al., suggestione] non concusserit. Nam sunt quibus ita plerumque inlusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non foedetur. Qua in re unum ibi ostenditur, ipsa mens rea, non tamen vel suo judicio libera, cum se, etsi dormienti corpore, nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis, meminit in ingluviem cecidisse. Sin vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur inlusio dormientis, patet animo reatus suus: videt enim a qua radice inquinatio illa processerit, quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione, an delectatione, vel, quod majus est, peccati consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum; videlicet suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum: quia et primam culpam serpens suggessit, Eva velut caro delectata est, Adam vero velut spiritus consensit: et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem et consensum, judex sui animus praesideat. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est; cum vero delectari caro coeperit, tunc peccatum incipit nasci: si autem etiam ex deliberatione consentit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati initium est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio. Et saepe contingit ut hoc quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat: nec tamen anima eidem delectationi consentiat. Et cum caro delectare[ Al., delectari] sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis voluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat, ne[ Al., nec] consentiat; et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer[ Al. om. vehementer] ingemiscat. Unde et ille caelestis exercitus praecipuus miles gemebat dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Si autem captivus erat, minime pugnabat; sed et pugnabat: quapropter et captivus erat, et pugnabat igitur[ Al., et pugnabat. Repugnabat igitur] legi mentis, cui lex quae membris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captivus non erat. Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, captivus et liber; liber ex justitia quam diligit, captivus ex delectatione quam portat invitus.
2.28.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XXVIII. Ut papa Gregorius epistolam Arelatensi episcopo, pro adjuvando in opere Dei Augustino, miserit.
2.28.1
Hucusque responsiones beati papae Gregorii ad consulta reverentissimi antistitis Augustini. Epistolam vero quam se Arelatensi episcopo fecisse commemorat, ad Virgilium Etherii successorem dederat[ DCI]: cujus haec forma est:
2.28.2
« Reverentissimo et sanctissimo fratri Virgilio coepiscopo, Gregorius servus servorum Dei.
2.28.3
Quantus sit affectus venientibus sponte fratribus impendendus, ex eo quod plerumque solent caritatis causa invitari, cognoscitur. Et ideo si communem fratrem Augustinum episcopum ad vos venire contigerit, ita illum dilectio vestra, sicut decet, affectuose dulciterque suscipiat, ut et ipsum consolationis suae bono refoveat[ Al., honore foveat] et alios, qualiter fraterna caritas colenda sit, doceat. Et quoniam saepius evenit, ut hi qui longe sunt positi, prius ab aliis quae sunt emendanda, cognoscant: si quas fortasse fraternitati vestrae sacerdotum vel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta investigatione perquirite, et ita vos in ea quae Deum offendunt, et ad iracundiam provocant, districtos ac solicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et vindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat. Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater. Data die decima Kalendarum Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno decimo nono, post consulatum ejusdem domini nostri anno decimo octavo, indictione quarta.»
2.29.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XXIX. Ut idem Augustino pallium, et epistolam, et plures verbi ministros miserit.
2.29.1
Praeterea idem papa Gregorius Augustino episcopo, quia suggesserat ei multam quidem ibi esse messem, sed operarios paucos, misit cum praefatis legatariis suis plures cooperatores, ac verbi ministros[ DCI]: in quibus primi et praecipui erant Mellitus, Justus, Paulinus, Rufinianus; et per eos generaliter universa quae ad cultum erant ac ministerium Ecclesiae necessaria, vasa videlicet sacra, et vestimenta altarium, ornamenta quoque ecclesiarum, et sacerdotalia vel clericalia indumenta, sanctorum etiam apostolorum ac martyrum reliquias, nec non et Codices plurimos. Misit etiam literas in quibus significat se ei pallium direxisse, simul et insinuat qualiter episcopos in Brittania constituere debuisset; quarum litterarum iste est textus:
2.29.2
« Reverentissimo et sanctissimo fratri Augustino coepiscopo Gregorius servus servorum Dei.
2.29.3
« Cum certum sit pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia aeterni regni praemia reservari; nobis tamen eis necesse est honorum beneficia tribuere, ut in spiritalis operis studio ex remuneratione valeant multiplicius insudare. Et quia nova Anglorum Ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam, eodem Domino largiente, et te laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum sollemnia agenda concedimus: ita ut per loca singula duodecim episcopos ordines, qui tuae subjaceant ditioni, quatenus Lundoniensis civitatis episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta et apostolica, cui Deo auctore deservio, sede percipiat. Ad Eburacam vero civitatem te volumus episcopum mittere, quem ipse judicaveris ordinare; ita duntaxat, ut si eadem civitas cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque duodecim episcopos ordinet, et metropolitani honore perfruatur; quia ei quoque, si vita comes fuerit, pallium tribuere Domino favente[ Al., faciente] disponimus, quem tamen tuae fraternitatis volumus dispositioni subjacere; post obitum vero tuum ita episcopis quos ordinaverit praesit, ut Lundoniensis episcopi nullo modo ditioni subjaceat. Sit vero inter Lundoniae et Eburacae[ Al., Londoniensis et Eboracensis] civitatis episcopos in posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur qui prius fuerit ordinatus: communi autem consilio et concordi actione quaeque sunt pro Christi zelo agenda; disponant unanimiter, recte sentiant, et ea quae senserint, non sibimet discrepando perficiant. Tua vero fraternitas non solum eos episcopos quos ordinaverit, neque hos tantummodo qui per Eburacae episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Brittaniae sacerdotes habeat Deo Domino nostro Jesu Christo auctore subjectos; quatenus ex lingua et vita tuae sanctitatis, et recte credendi et bene vivendi formam[ Al., normam] percipiant, atque officium suum fide ac moribus exsequentes, ad caelestia, cum Dominus voluerit, regna pertingant. Deus te incolumen custodiat, reverentissime frater. Data die decima Kalendarum Juliarum, imperante Domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno decimo nono, post consulatum ejusdem domini, anno decimo octavo, indictione quarta.»
2.30.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XXX. Exemplar epistolae quam Mellito abbati Brittaniam pergenti misit [Al., miserit ].
2.30.1
Abeuntibus autem praefatis legatariis, misit post eos beatus Pater Gregorius litteras memoratu dignas[ DCI], in quibus aperte quam studiose erga salvationem nostrae gentis invigilaverit, ostendit, ita scribens:
2.30.2
« Dilectissimo filio Mellito abbati Gregorius servus servorum Dei.
2.30.3
« Post discessum congregationis nostrae quae tecum est, valde sumus suspensi redditi, quia nihil de prosperitate vestri itineris audisse nos contigit. Cum ergo Deus omnipotens vos ad reverentissimum virum fratrem[ Al.,.... tissimum fratrem] nostrum Augustinum episcopum perduxerit, dicite ei, quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractavi: videlicet quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant; sed ipsa quae in eis sunt idola destruantur; aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiae ponantur: quia si fana eadem bene constructa sunt, necesse est ut a cultu daemonum in obsequio[ Al., obsequia] veri Dei debeant commutari; ut dum gens ipsa eadem fana sua non videt destrui, de corde errorem deponat, et Deum verum cognoscens ac adorans, ad loca quae consuevit, familiarius concurrat. Et quia boves solent in sacrificio daemonum multos occidere, debet eis etiam hac de re aliqua sollemnitas immutari: ut die dedicationis, vel natalitii[ Al., natalitiis] sanctorum martyrum quorum illic reliquiae ponuntur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias quae ex fanis commutatae sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conviviis sollemnitatem celebrent; nec diabolo jam animalia immolent, et[ Al., sed] ad laudem Dei in esu suo animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant: ut dum eis aliqua exterius gaudia reservantur ad interiora gaudia consentire facilius valeant. Nam duris mentibus simul omnia abscidere[ Al. abscindere] impossibile esse non dubium est, quia et is qui summum locum ascendere nititur, gradibus vel passibus non autem saltibus elevatur. Sic Israelitico populo in Aegypto Dominus se quidem innotuit; sed tamen eis sacrificiorum usus quae diabolo solebat exhibere, in cultu proprio reservavit, ut eis in suo sacrificio animalia immolare praeciperet; quatenus cor mutantes, aliud de sacrificio amitterent, aliud retinerent: ut etsi ipsa essent animalia quae offerre consueverant, vero tamen Deo haec et non idolis immolantes, jam sacrificia ipsa non essent. Haec igitur dilectionem tuam praedicto fratri necesse est dicere, ut ipse in praesenti illic positus perpendat qualiter omnia debeat dispensare. Deus te incolumem custodiat, dilectissime fili. Data die decima quinta Kalendarum Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno decimo nono, post consulatum ejusdem domini anno decimo octavo, indictione quarta.»
2.31.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XXXI. Ut Augustinum per litteras, ne de virtutibus suis gloriaretur, hortatus sit.
2.31.1
Quo in tempore misit etiam Augustino epistolam super miraculis quae per eum facta esse cognoverat, in qua eum, ne per illorum copiam periculum elationis incurreret, his verbis hortatur:
2.31.2
« Scio, frater carissime, quia omnipotens Deus per dilectionem tuam in gentem quam eligi voluit, magna miracula ostendit: unde necesse est ut de eodem dono caelesti et timendo gaudeas, et gaudendo pertimescas. Gaudeas videlicet, quia Anglorum animae per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur: pertimescas vero, ne inter signa quae fiunt, infirmus animus in sui praesumptione se elevet, et unde foras[ Al., foris] in honorem tollitur, inde per inanem gloriam intus cadat. Meminisse etenim debemus quia discipuli cum gaudio a praedicatione redeuntes, dum caelesti Magistro dicerent: Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subjecta sunt; protinus audierunt: Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo. In privata enim et temporali laetitia mentem posuerant qui de miraculis gaudebant; sed de privato ad communem, de temporali ad aeternam laetitiam revocantur quibus dicitur: In hoc gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo. Non enim omnes electi miracula faciunt; sed tamen eorum nomina omnium in caelo tenentur adscripta. Veritatis etenim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono quod commune cum omnibus habent, et in quo fidem laetitiae non habent. Restat itaque, frater carissime, ut inter ea quae operante Domino exterius facis, semper te interius subtiliter judices, ac subtiliter intelligas, et temetipsum quis sis, et quanta sit in eadem gente gratia, pro cujus conversione etiam faciendorum signorum dona percepisti. Et si quando te Creatori nostro seu per linguam, sive per opera reminisceris deliquisse, semper haec ad memoriam revoces, ut surgentem cordis gloriam memoria reatus premat. Et quidquid de faciendis signis acceperis vel accepisti, haec non tibi, sed illis deputes[ Al. add. eis] donata, pro quorum tibi salute collata sunt.»
2.32.1
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XXXII. Ut Aedilbercto regi litteras et dona miserit.
2.32.1
Misit[ Al. add. et] idem beatus papa Gregorius eodem tempore etiam regi Aedilbercto epistolam[ DCI], simul et dona in diversis speciebus perplura[ Al. perpulcra]: temporalibus quoque honoribus regem glorificare satagens, cui gloriae coelestis suo labore et industria notitiam provenisse gaudebat. Exemplar autem praefatae epistolae hoc est:
2.32.2
« Domino gloriosissimo atque praecellentissimo filio Aedilbercto regi Anglorum, Gregorius episcopus.
2.32.3
« Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus quibus praelati fuerint, dona suae pietatis impendat. Quod in Anglorum gente factum cognovimus: cui vestra gloria idcirco est praeposita, ut per bona quae vobis concessa sunt, etiam subjectae vobis genti superna beneficia praestarentur. Et ideo, gloriose fili, eam quam accepisti divinitus gratiam, solicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conversione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia everte, subditorum mores et[ Al., ex] magna vitae munditia, exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando aedifica: ut illum retributorem invenias in caelo, cujus nomen atque cognitionem dilataveris in terra. Ipse enim vestrae quoque gloriae nomen etiam posteris gloriosius reddet, cujus vos honorem quaeritis et servatis in gentibus.
2.32.4
« Sic etenim Constantinus quondam piissimus imperator, Romanam rempublicam a perversis idolorum cultibus revocans, omnipotenti Deo Domino nostro Jesu Christo secum subdidit, seque cum subjectis populis tota ad eum[ Al., Deum] mente convertit. Unde factum est ut antiquorum principum nomen suis vir ille laudibus vinceret, et tanto in opinione praecessores suos, quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque vestra gloria cognitionem unius Dei, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, regibus ac populis sibimet subjectis festinet infundere, et antiquos gentis suae reges laudibus ac meritis transeat, et quanto in subjectis suis etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat.
2.32.5
« Reverentissimus frater noster Augustinus episcopus, in monasterii regula edoctus[ Al., doctus], sacrae Scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque vos ammonet, audite, devote peragite, studiose in memoria reservate: quia si vos eum in eo quod pro omnipotente Domino loquitur, auditis, isdem omnipotens Deus hunc pro vobis exorantem celerius exaudit[ Al., exaudiet]. Si enim, quod absit, verba ejus postponitis, quando[ Al., quomodo] eum omnipotens Deus poterit audire pro vobis, quem vos negligitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo vos in fervore fidei stringite, atque adnisum[ Al., ad nisum] illius virtute quam vobis divinitas tribuit, adjuvate[ Al., adjuvante], ut regni sui vos ipse faciat esse participes, cujus vos fidem in regno vestro recipi faciatis[ Al., facitis] et custodiri.
2.32.6
« Praeterea scire vestram gloriam volumus, quia sicut in Scriptura sacra ex verbis Domini omnipotentis agnoscimus, praesentis mundi jam terminus juxta est, et sanctorum regnum venturum est, quod nullo unquam poterit fine terminari. Adpropinquante autem eodem mundi termino, multa imminent quae antea non fuerunt: videlicet immutationes aeris, terroresque de caelo, et contra ordinationem[ Al., ordinem] temporum tempestates, bella, fames, pestilentiae, terrae motus per loca; quae tamen non omnia nostris diebus ventura sunt, sed post nostros dies omnia subsequentur. Vos itaque, si qua ex his evenire in terra vestra cognoscitis, nullo modo vestrum animum perturbetis; quia idcirco haec signa de fine saeculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse soliciti, de mortis hora suspecti, et venturo judici in bonis actibus inveniamur esse praeparati. Haec nunc, gloriose Fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fides in regno vestro excreverit, nostra quoque apud vos locutio latior excrescat, et tanto plus loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis vestrae perfecta conversione multiplicant.
2.32.7
« Parva autem exenia transmisi, quae vobis parva non erunt, cum a vobis ex beati Petri apostoli fuerint benedictione suscepta. Omnipotens itaque Deus in vobis gratiam suam quam coepit, perficiat, atque vitam vestram, et hic per multorum annorum curricula extendat, et post longa tempora in caelestis vos patriae congregatione recipiat. Incolumen excellentiam vestram gratia superna custodiat, domine fili. Data die decima Kalendarum Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno decimo nono, post consulatum ejusdem anno decimo octavo, indictione quarta.»
2.33
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XXXIII. Ut Augustinus Ecclesiam Salvatoris instauraverit, et monasterium beati Petri apostoli fecerit; et de primo ejus abbate Petro.
2.33
At Augustinus, ubi in regia civitate sedem episcopalem, ut praediximus, accepit, recuperavit in ea, regio fultus adminiculo, Ecclesiam quam inibi antiquo[ Al., antiquorum] Romanorum fidelium opere factam fuisse didicerat, et eam in nomine sancti Salvatoris Dei et Domini nostri Jesu Christi sacravit[ DXCVIII], atque ibidem sibi habitationem statuit, et cunctis successoribus suis. Fecit autem et monasterium non longe ab ipsa civitate ad Orientem, in quo, ejus hortatu, Aedilberct ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli a fundamentis construxit, ac diversis donis ditavit[ Al., dotavit], in qua et ipsius Augustini, et omnium episcoporum Doruvernensium, simul et regum Cantiae poni corpora possent. Quam tamen ecclesiam non ipse Augustinus, sed successor ejus Laurentius consecravit. Primus autem ejusdem monasterii abbas Petrus presbyter fuit, qui legatus Galliam missus, demersus est in sinu maris qui vocatur Amfleat, et ab incelis loci ignobili traditus sepulturae: sed omnipotens Deus ut qualis meriti vir fuerit demonstraret, omni nocte supra sepulcrum ejus lux caelestis apparuit, donec animadvertentes vicini, qui videbant sanctum fuisse virum qui ibi esset sepultus, et investigantes unde vel quis esset, abstulerunt corpus, et in Bononia civitate juxta honorem tanto viro congruum in ecclesia posuerunt.
2.34
BEDAE VENERABILIS PRESBYTERI ANGLO-SAXONIS HISTORIA ECCLESIASTICA.(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.) CAPUT XXXIV. Ut Aedilfrid rex Nordanhymbrorum, Scottorum gentes praelio conterens, ab Anglorum finibus expulerit.
2.34
His temporibus regno Nordanhymbrorum praefuit rex fortissimus et gloriae cupidissimus Aedilfrid, qui plus omnibus Anglorum primatibus gentem vastavit Brittonum; ita ut Sauli quondam regi Israeliticae gentis comparandus videretur, excepto dumtaxat hoc, quod divinae erat religionis ignarus. Nemo enim in tribunis, nemo in regibus plures eorum terras, exterminatis vel subjugatis indigenis, aut tributarias genti Anglorum, aut habitabiles fecit. Cui merito poterat illud quod benedicens filium patriarcha in personam[ Al., persona] Saulis dicebat aptari: Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia. Unde motus ejus profectibus Aedan[ Chiffl., Edam] rex Scottorum qui Brittaniam inhabitant, venit contra eum cum inmenso ac forti exercitu; sed cum paucis aufugit victus. Siquidem in loco celeberrimo qui dicitur Degsastan, id est, Degsa lapis, omnis pene ejus est caesus exercitus. In qua etiam pugna Theodbald[ Al., Theobaldus] frater Aedilfridi, cum omni illo quem ipse ducebat exercitu peremptus est. Quod videlicet bellum Aedilfrid anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo tertio, regni autem sui, quod viginti et quatuor annis tenuit, anno undecimo, perfecit: porro Focatis anno, qui tum Romani regni apicem tenebat, primo. Neque ex eo tempore quisquam regum Scottorum in Brittania adversus gentem Anglorum usque ad hanc diem in praelium venire audebat.

Intertext edge

Open linked passage

Note