Beda672-735
Historia ecclesiastica
Eccl 3.11.7
Choose a text
More by Beda
—
8527 Hisecc2
3.11.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI. Ut conjugem ipsius, per epistolam, salutis illius sedulam agere curam monuerit.
3.11.1
[ DCXXV.] Ad conjugem quoque illius Aedilbergam hujusmodi[ Al., ejusmodi] litteras idem pontifex misit.
3.11.2
Exemplar epistolae beatissimi et apostolici Bonifacii papae urbis Romae, directae Aedilbergae reginae Aeduini regis.
3.11.3
« Dominae gloriosae filiae Aedilbergae reginae, Bonifacius episcopus servus servorum Dei.
3.11.4
« Redemptoris nostri benignitas humano generi quod pretiosi sanguinis sui effusione a vinculis diabolicae captivitatis eripuit, multae providentiae[ Al., multa providentia] quibus salvaretur propinavit remedia; quatenus sui nominis agnitionem diverso modo gentibus innotescens, Creatorem suum suscepto Christianae fidei agnoscerent sacramento. Quod equidem in vestrae gloriae sensibus caelesti conlatum munere mystica regenerationis vestrae purgatio[ Al., regeneratio vestrae purgationis] patenter innuit. Magno ergo largitatis dominicae beneficio mens nostra gaudio exultavit, quod scintillam orthodoxae religionis in vestri dignatus est confessione succendere. Ex qua re non solum gloriosi conjugis vestri, imo totius gentis subpositae vobis intelligentiam in amore sui facile inflammaret.
3.11.5
« Didicimus namque referentibus his, qui ad nos gloriosi filii nostri Audubaldi regis laudabilem conversionem nunciantes pervenerunt, quod etiam vestra gloria Christianae fidei suscepto mirabili sacramento piis et Deo placitis[ Al., placidis] jugiter operibus enitescat, ab idolorum etiam cultu, seu fanorum auguriorumque inlecebris se diligenter abstineat, et ita in amore Redemptoris sui immutilata[ Al., immutata] devotione persistens invigilet, ut ad dilatandam Christianam fidem incessabiliter non desistat operam commodare: cumque de glorioso conjuge vestro paterna caritas sollicite perquisisset, cognovimus[ Al., om. cognovimus] quod eatenus abominandis idolis serviens, ad suscipiendam vocem praedicatorum suam distulerit obedientiam exhibere. Qua ex re non modica nobis amaritudo congesta est, ab eo quod pars corporis vestri ab agnitione summae et individuae Trinitatis remansit extranea. Unde paternis officiis vestrae gloriosae Christianitati nostram commonitionem nec[ Al., non] distulimus conferendam[ Al., conferre]; adhortantes, quatenus divinae inspirationis imbuta subsidiis, importune et opportune agendum non differas, ut et ipse Salvatoris nostri Domini Jesu Christi cooperante potentia Christianorum numero copuletur; ut perinde intemerato societatis foedere jura teneas maritalis consortii. Scriptum namque est: Erunt duo in carne una. Quomodo ergo[ Al., om. ergo] unitas vobis conjunctionis inesse dici poterit, si a vestrae fidei splendore interpositis detestabilis erroris tenebris ille remanserit alienus.
3.11.6
« Unde orationi continuae[ Al., continuo] insistens, a longanimitate caelestis clementiae illuminationis ipsius beneficia impetrare non desinas: ut videlicet quos copulatio carnalis affectus unum quodammodo corpus exhibuisse monstratur, hos quoque unitas fidei etiam post hujus vitae transitum in perpetua societate conservet. Insiste ergo, gloriosa filia, et summis conatibus duritiam cordis ipsius religiosa divinorum praeceptorum insinuatione mollire summopere dematura: infundens sensibus ejus, quantum sit praeclarum quod credendo suscepisti mysterium, quantumve sit admirabile quod renata praemium consequi meruisti. Frigiditatem cordis ipsius sancti Spiritus adnunciatione succende; quatenus amoto torpore perniciosissimi cultus, divinae fidei calor ejus intelligentiam tuarum adhortationum[ Al., exhortationum] frequentatione succendat, ut profecto sacrae Scripturae testimonium per te expletum indubitanter perclareat[ Al., praeclareat]: Salvabitur vir infidelis per mulierem fidelem. Ad hoc enim misericordiam dominicae pietatis consecuta es ut fructum fidei creditorumque tibi beneficiorum Redemptori tuo multiplicem resignares. Quod equidem suffragante praesidio benignitatis ipsius, ut explere valeas, assiduis non desistimus precibus postulare.
3.11.7
« His ergo praemissis, paternae vobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione, de his quae per vos superna potentia mirabiliter in conversatione[ Al., conversione] conjugis vestri, summissaeque vobis gentis, dignatus fuerit operari prosperis quantocius nunciis relevetis[ Al., reveletis] quatenus sollicitudo nostra, quae de vestri vestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter exspectat, vobis nunciantibus relevetur[ Al., reveletur], illustrationemque divinae propitiationis in vobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione largitori omnium bonorum Deo et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias exsolvamus.
3.11.8
« Praeterea benedictionem protectoris vestri beati Petri apostolorum principis vobis direximus; id est speculum argenteum, et pectinem eboreum[ Al., eburneum] inauratum: quod petimus, ut eo benignitatis animo gloria vestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).