Beda672-735
Historia ecclesiastica
Eccl 4.11.2
Choose a text
More by Beda
—
8527 Hisecc2
4.11.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XI. Ut super reliquias ejus lux coelestis tota nocte steterit; et ut per eas sint daemoniaci curati.
4.11.1
Inter quae nequaquam silentio praetereundum reor, quid virtutis ac miraculi caelestis fuerit ostensum, cum ossa ejus inventa, atque ad ecclesiam in qua nunc servantur, translata sunt[ DCXLIII]. Factum est autem hoc per industriam reginae Merciorum Osthrydae, quae erat filia fratris ejus, id est Osuiu[ Al., ejus Osuiu] qui post illum regni apicem tenebat, ut in sequentibus dicemus.
4.11.2
Est monasterium nobile in provincia Lindissi, nomine Beardaneu, quod eadem regina cum viro suo Aedilredo multum diligebat, venerabatur excolebat, in quo desiderabat honoranda patrui sui ossa recondere: cumque venisset carrum in quo eadem ossa ducebantur, incumbente vespera, in monasterium praefatum, noluerunt ea qui erant in monasterio libenter excipere: quia etsi sanctum eum noverant, tamen quia de alia provincia ortus fuerat, et super eos regnum acceperat, veteranis eum odiis etiam mortuum insequebantur. Unde factum est ut ipsa nocte reliquiae adlatae foris permanerent, tentorio tantum[ Al., tamen] majore supra carrum in quo inerant, extenso. Sed miraculi caelestis ostensio, quam reverenter eae suscipiendae[ Al., ea suscipienda] a cunctis fidelibus essent, patefecit. Nam tota ea[ Al., ipsa] nocte columna lucis a carro illo ad caelum usque porrecta, omnibus pene ejusdem Lindissae provinciae locis conspicua stabat. Unde mane facto fratres monasterii illius, qui pridie abnuerant, diligenter ipsi petere coeperunt, ut apud se eaedem sanctae ac Deo dilectae reliquiae conderentur. Lota igitur ossa intulerunt in thecam, quam in hoc praeparaverant, atque in ecclesia juxta honorem congruum posuerunt: et ut regia viri sancti persona memoriam haberet aeternam, vexillum ejus super tumbam auro et purpura compositum adposuerunt, ipsamque aquam in qua laverunt[ Al., laverant] ossa, in angulo sacrarii fuderunt. Ex quo tempore factum est, ut ipsa terra quae lavacrum venerabile suscepit, ad abigendos ex obsessis corporibus daemones, gratiae salutaris haberet effectum.
4.11.3
Denique tempore sequente, cum praefata regina in eodem monasterio moraretur, venit ad salutandam eam abbatissa quaedam venerabilis, quae usque hodie superest, vocabulo Aedilhild, soror virorum sanctorum Aedilvini et Aldevini, quorum prior episcopus in Lindissi provincia, secundus erat abbas In monasterio quod vocatur Peartaneu, a quo non longe et illa monasterium habebat. Cum ergo veniens illo, loqueretur cum regina, atque inter alia, sermone de Osualdo exorto, diceret quod et ipsa lucem nocte illa supra reliquias ejus ad caelum usque altam vidisset, adjecit regina quia de pulvere pavimenti in quo aqua lavacri illius effusa est, multi jam sanati essent infirmi. At illa petiit sibi portionem pulveris salutiferi dari; et accipiens, inligatam[ Al., illigatum] panno condidit in capsella, et rediit. Transacto autem tempore aliquanto, cum esset in suo monasterio, venit illic quidam hospes, qui solebat nocturnis saepius horis repente ab inmundo spiritu gravissime vexari: qui cum benigne susceptus post coenam in lecto membra posuisset, subito a diabolo arreptus, clamare[ Al., inclamare], dentibus frendere, spumare, et diversis motibus coepit membra torquere. Cumque a nullo vel teneri vel ligari potuisset, cucurrit minister, et pulsans ad ostium, nunciavit abbatissae. At illa aperiens januam monasterii, exivit ipsa cum una sanctimonialium feminarum ad locum virorum; et evocans presbyterum, rogavit secum venire ad patientem. Ubi cum venientes viderent multos adfuisse qui vexatum tenere et motus ejus insanos comprimere conati, nequaquam valebant, dicebat presbyter exorcismos[ Al., exorcismum], et quaeque[ Al., quaecunque] poterat pro sedando miseri furore agebat. Sed nec ipse, quamvis multum laborans, proficere aliquid valebat. Cumque nil salutis furenti superesse videretur, repente venit in mentem abbatissae pulvis ille praefatus, statimque jussit ire ministram, et capsellam in qua erat, adducere. Et cum illa adferens quae jussa est, intraret atrium domus, in cujus interioribus daemoniosus torquebatur, conticuit ille subito, et quasi in somnum laxatus deposuit caput, membra in quietem omnia composuit. Conticuere omnes, intentique ora tenebant, quem res exitum haberet solliciti exspectantes. Et post aliquantum horae spatium, resedit qui vexabatur, et graviter suspirans:« Modo, inquit, sanum sapio, recepi enim sensum animi mei.» At illi sedulo sciscitabantur quomodo hoc contigisset. Qui ait:« Mox ut virgo haec cum capsella quam portabat, adpropinquavit atrio domus hujus, discessere omnes qui me premebant spiritus maligni, et me relicto nusquam comparuerunt.» Tunc dedit ei abbatissa portiunculam de pulvere illo[ Al., toto]; et sic data oratione a presbytero illo, noctem quietissimam duxit: neque aliquid ex eo tempore nocturni timoris aut vexationis ab antiquo hoste pertulit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).