Beda672-735
Historia ecclesiastica
Eccl 4.12.1
Choose a text
More by Beda
—
8527 Hisecc2
4.12.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XII. Ut ad tumbam ejus sit puerulus e [Al, a] febre curatus.
4.12.1
Sequente dehinc tempore[ DCLXIII] fuit in eodem monasterio puerulus quidam longo febrium incommodo graviter vexatus; qui cum die quodam sollicitus horam accessionis exspectaret, ingressus ad eum quidam de fratribus:« Vis, inquit, minate, doceam te quomodo cureris ab hujus molestia[ Al., hujus modi] languoris? Surge[ Al. add. inquit], ingredere ecclesiam, et accedens ad sepulcrum Osualdi, ibi reside, et quietus manens adhaere tumbae. Vide ne exeas inde, nec de loco movearis, donec hora recessionis febrium transierit. Tunc ipse intrabo, et educam te inde.» Fecit ut ille suaserat, sedentemque ad tumbam sancti, infirmitas tangere nequaquam praesumpsit; quin[ Al., quoniam] in tantum timens aufugit, ut nec secunda die, nec tertia, neque umquam exinde eum auderet contingere. Quod ita esse gestum qui referebat mihi frater inde adveniens adjecit, quod eo adhuc tempore quo mecum loquebatur, superesset in eodem monasterio jam juvenis ille, in quo tunc puero factum erat hoc miraculum sanitatis. Nec mirandum preces regis illius jam cum Domino regnantis, multum valere apud eum qui temporalis regni quondam gubernacula tenens, magis pro aeterno regno semper laborare ac deprecari solebat.
4.12.2
Denique ferunt quia a tempore matutinae laudis saepius ad diem usque in orationibus perstiterit, atque ob crebrum morem orandi, sive gratias agendi Domino semper ubicunque sedens, supinas super genua sua manus habere solitus sit. Vulgatum est autem, et in consuetudinem proverbii versum, quod etiam inter verba orationis vitam finierit. Nam cum armis et hostibus circumseptus, jamjamque videret se esse perimendum, oravit[ Al. add. ad Dominum] pro animabus exercitus sui. Unde dicunt in proverbio:« Deus miserere animabus, dixit Osuald cadens in terram.»
4.12.3
Ossa igitur illius translata et condita sunt in monasterio quo[ Al. quod] diximus: porro caput, et manus cum brachiis a corpore praecisas, jussit rex qui occiderat, in stipitibus suspendi. Quo post annum veniens cum exercitu successor regni ejus Osuiu[ Al., Osuin], abstulit ea, et caput quidem in coemeterio Lindisfarnensis ecclesiae: in regia vero civitate manus cum brachiis condidit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).