In Evangelium S. Joannis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8469 Inevsjo
2.1
BREVIARIUM EVANGELII D. JOANNIS.
2.1
Pharisaeorum Levitae interrogant Joannem. Joannes Jesum videns, Agnum Dei dicit, et Andreas Petro dicit: Invenimus Messiam.
2.2
Jesus ad coenam de aqua vinum facit; de templo nummularios ejicit: Solvite hoc templum dicit. Nicodemo loquitur de baptismo, et aliis multis.
2.3
Jesus in Judaea baptizat, et Joannes in Enon; qui et dicit Christum crescere, se autem minorari.
2.4
Jesus cum muliere Samaritana loquitur; prophetam in patria sua sine honore esse dicit, et reguli filium a morte resuscitat.
2.5
Apud natatoriam Bethesdam triginta et octo annorum infirmitatem hominis sanat, ac dicit: Scrutemini Scripturas; et: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi.
2.6
De quinque panibus, et duobus piscibus, et quod eum regem facere voluerunt. Jesus super mare ambulat; et de manna et pane coelesti loquitur; ac recedentibus ab eo discipulis, unum ex duodecim diabolum dicit.
2.7
Scenopegiorum medio die festo ascendens in templum, docet multos; et jam de turba credentibus idem clamat: Si quis sitit, veniat et bibat. Cum ministris et Nicodemo principes contendunt. De muliere adultera. Jesus lumen mundi esse se praedicat.
2.8
Jesus de se interrogatus, principium se esse respondet. Quod omnis peccator servus sit, et quod Jesus ante Abraham sit. Caecum ex nativitate curat.
2.9
De janua et ovili, per dedicationem deambulans in templo, se et Patrem unum esse dicit. De Lazari resurrectione.
2.10
Maria pedes Jesu unxit, et capillis suis extergit. Jesus super asinum sedet; et volentibus Graecis videre Jesum, loquitur de grano frumenti, quod in terram mittitur. Et vox de coelo ad Jesum, et quod multi ex principibus crediderunt in Jesum, sed propter Pharisaeos non confiterentur.
2.11
Pedes discipulorum lavat. De Judae traditione, et Petri negatione praedicit, et de dilectione fratrum, et quod ipse in Patre, et Pater in ipso, et de observandis mandatis Paracleti Spiritus.
2.12
De vinea et palmitibus, et de dilectione, et de promissione Paracleti, et omnia Patris sua esse, et caetera mandata.
2.13
Jesus discipulos Patri commendat. Jesus a Juda traditur. De allocutione Pilati ad Judaeos de Jesu et de Barabba.
2.14
Passio Christi, et sepultura, et resurrectio ejus.