In Evangelium S. Lucae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8470 Inevslu
3.1
LIBER PRIMUS.
3.1
Beatus evangelista Lucas de omnibus quae coepit Jesus facere et docere, usque in diem qua assumptus est, sermonem facturus; primo eorum qui falsa de illo scripsere, redarguere curavit audaciam. Lectorem videlicet tacite admonens, ut non solum quae praedicat ipse sequenda, verum quae aliter sonuerint, novit penitus esse detestanda. Et ne errorum forte infirmis oriretur occasio, superflua passim scribentium lectionem prorsus aversandam. Neque enim de omnibus generaliter, sed de quibusdam speciali fidei vel scientiae virtute praeditis dici potuit; Etsi mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Sic ergo incipit Lucas.
3.2
Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis completae sunt rerum, sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis, visum est et mihi assecuto a principio de omnibus diligenter ex ordine ex ordine tibi scribere, optime Theophile, ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem. Quo manifestissime prooemio significat eam sibi maxime causam Evangelii fuisse scribendi, ne pseudoevangelistis facultas esset falsa praedicandi, qui, ut eorum hodieque monumenta testantur, sub nomine apostolorum perfidiae conati sunt inducere sectas. Denique nonnulli Thomae, alii Bartholomaei, quidam Matthiae, aliqui etiam duodecim apostolorum titulo reperiuntur falso sua scripta praenotasse. Sed et Basilides atque Apelles, quorum unus trecentos sexaginta quinque coelos, alter duos invicem contrarios deos inter alia nefanda dogmatizabant, Evangelia sui nominis errore foeda reliquisse. Inter quae notandum, quod dicitur Evangelium juxta Hebraeos, non inter apocryphas, sed inter ecclesiasticas numerandum historias. Nam et ipsi sacrae Scripturae interpreti Hieronymo pleraque ex eo testimonia usurpare, et ipsum in Latinum Graecumque visum est transferre sermonem. Falsa vero Evangelia, Lucas prima mox praefatione refellit. Quoniam quidem multi( inquit) conati sunt ordinare narrationem. Multos videlicet eos non tam numerositate quam haereseos multifariae diversitate connumerans, qui non Spiritus sancti munere donati, sed vacuo labore conati magis ordinarint narrationem, quam historiae texuerint veritatem, ideoque aliis complendum opus, in quo frustra sudavere reliquerint. Illis nimirum, qui cum sint quatuor, non tam quatuor Evangelia, quam unum quatuor varietate pulcherrima consonum ediderunt. Ediderunt enim sicut tradiderunt illis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. Qua sententia non soli Lucas et Marcus, qui praesentem in carne Dominum non viderant, atque ideo quae scriberent auditu discere debebant, verum Matthaeus quoque et Joannes apostoli sunt designati. Et ipsi enim in multis quae scriberent ab iis qui infantiam, pueritiam, genealogiamque ejus scire et gestis interesse potuerant, audire opus habebant. Quod autem visum etiam sibi scribere dicit, non quasi a se sibi visum, sed Spiritu sancto instigante, sibi quoque visum significat. Juxta quod in epistola sua dicunt apostoli: Visum est enim Spiritui sancto, et nobis. Cujus nimirum gratia geritur, ut id quod bonum est, nobis etiam bonum videatur. Et assecutum quidem se non pauca dicit, sed omnia. Verum assecuto omnia visum est scribere non omnia, sed de omnibus quae ad fidem legentium confirmandam crederet idonea, quia nec ipse mundus, si scriberentur caperet omnia. Unde etiam consulto nonnulla quae ab aliis sunt dicta praeteriit, ut multifaria in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam singuli libri mysteriorum gestorumque miraculis eminerent. Theophilus, interpretatur amans Deum, vel amatus a Deo. Quisquis ergo amat Deum, sive a Deo se desiderat amari, ad se scriptum putet Evangelium, et ut sibi datum munus, sibique commendatum pignus conservet. Ne videlicet acceptam verbi pecuniam, vel tinea dilacerationis haereticae, vel sordidae cupiditatis aerugo devastet. Non autem novorum quorumlibet eidem Theophilo et velut ignotorum ratio pandenda, sed eorum de quibus eruditus est, verborum promittitur veritas exprimenda. Scilicet ut quo quid ordine de Domino vel a Domino gestum dictumve sit, agnoscere queat. Neque enim qui perfectus esse cupit, solummodo in Christum credere, sed et fidem perpetuae divinitatis, et temporaneae dispensationis illius debet ordinem nosse.
3.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM.
3.1.1
Fuit in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. Sacrosancta praecursoris Domini nobilitas non solum a parentibus, sed etiam a progenitoribus gloriosa descendit, quatenus adventus illius fidem non subita inspiratione conceptam, verum avita magis propagatione susceptam liberius praedicaret. Et quoniam quidem Aaron primi in lege pontificis, cunctis est nota dignitas, dicendum paucis de Abia. Cum David rex et propheta magna devotione peteret, ut inveniret tabernaculum Deo Jacob, Dominus autem magis hoc a Salomone fieri decerneret, atque ideo David eidem Salomoni omnia quae ad impensas domus pertinebant praepararet, ipsius quoque domus per singula, mensuras, et descriptionem daret, ut crescente extrinsecus statu culturae, etiam devotionis interius culmen augesceret, divisionem nihilominus sacerdotalium Leviticorumque graduum in omnia opera domus Domini distribuit. Erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, id est summi Sacerdotes, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. Quorum vices secundum ministeria sua, ut ingrederentur domum Dei, viginti quatuor sortibus distinxit, in quibus Abia familiam, de qua Zacharias ortus est, sors contigit octava. Divisit enim utrasque inter se familias sortibus, unam domum quae caeteris praeerat Eleazar, et alteram domum quae sub se habebat caeteros, Ithamar. Lege Verba dierum, sed et Antiquitatum Josephi librum septimum, ubi statutum refert, ut utraque generatio juxta ordinem sortitionis ministraret Deo per dies octo a Sabbato usque ad Sabbatum. Ubi etiam de tribu Levitarum, viginti quatuor partes factas asserit, ut ipsi quoque eodem modo sortiti, juxta morem sacerdotum octonis diebus ministrarent. Non autem frustra primus Novi Testamenti praeco in octavae sortis vice nascitur, quia sicut septenario saepe numero propter Sabbatum Vetus Testamentum, sic Novum aliquoties octonario propter sacramentum, vel dominicae vel nostrae resurrectionis exprimitur. Unde quia non aliter quam per observantiam utriusque Testamenti regni coelestis aula penetratur, recte et in templo Salomonis mysticus quindecim graduum ascensus fuisse narratur. Et is qui ad Dominum in tribulatione clamans exauditur, totidem graduum psalmis ad superna perducitur, quo tandem in atriis domus Dei positus, audire possit: Benedicat te Dominus ex Sion. Tempus quoque Herodis alienigenae, videlicet regis, etiam ipsum Dominico attestatur adventui. Praedictum namque fuerat, quia non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est. Ex quo enim patres Aegypto exierunt, suae gentis judicibus usque ad Samuel prophetam, ac deinde regibus usque ad transmigrationem Babyloniae regebantur. Post reditum vero de Babylone, per pontifices rerum summa gerebatur, usque ad Hyrcanum regem simul et pontificem, quo fratris invidia multis calamitatibus vexato, et ad ultimum ab Herode( cujus patrem ipse de ignobili advena, hoc est genere Idumaeo, sublimem fecerat et civem) vi fraudis interempto, Judaeae regnum ipsi Herodi jussu Caesaris Augusti traditur gubernandum. Cujus tricesimo primo anno, juxta prophetiam supradictam, qui mittendus erat, advenit.
3.1.2
Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. Bene justi ante Deum: non enim omnis qui justus ante hominem, justus est ante Deum. Aliter vident homines, aliter videt Deus. Homines in facie, Deus in corde. Et ideo fieri potest, ut aliquis affectata bonitate populari justus videatur mihi, justus autem ante Deum non sit, si justitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur. Beatus autem ille qui in conspectu Dei justus est. Beatus ille de quo Dominus dignatur dicere: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Verus enim Israelita qui Deum videt, et videri se novit a Domino, et ipsi exhibet occulta cordis.
3.1.3
Incedentes( inquit) in omnibus mandatis, et justificationibus Domini. Prius mandatum, secunda est justificatio. Cum enim mandatis coelestibus obedimus, in mandatis incedimus Domini. Cum judicamus, et congrue judicamus, tenere Domini justificationes videmur. Plena igitur laudatio, quae genus, mores, officium, factum, judicium comprehendit. Genus in majoribus, mores in aequitate, officium in sacerdotio, factum in mandato, in justificatione judicium. Quodque addidit: Sine querela, hoc est quod Apostolus ait: Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Et Ecclesiastes: Ne sis( inquit) multum justus. Quia plerumque justitia durior, hominum querelam provocat. Quae vero temperata est, ipsa suae dulcedinis gratia etiam invidiae querimoniam vitat.
3.1.4
Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. Divinitus est procuratum ut provectae aetatis diuque conjugii fructu privatis Joannes parentibus nasceretur, quatenus inopinato prolis ortu et ipsos donum gratius afficeret, et caeteros miraculi stupor futuri prophetae pararet auditui. Denique posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes, quid putas puer iste erit?
3.1.5
Factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii. Per Moysen quidem Dominus unum constituit summum sacerdotem, cui mortuo unum per ordinem succedere jussit, et hoc ad David usque tempora servatum est, a quo plures fieri( ut diximus), Domino nihilominus agente decretum est, qui vicissim ministrantes, tempore vicis suae singuli castimoniae studerent, domumque suam omnino non tangerent. Unde nunc Zacharias in ordine vicis suae sacerdotio functus asseveratur.
3.1.6
Sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini; et omnis multitudo erat populi orans foris, hora incensi. Non nova nunc sorte lectus est, cum incessum esset adolendum, sed prisca tunc sorte praelectus, cum primo ex ordine sui pontificatus in vicem Abia succederet. Incensum autem in sancta sanctorum a pontifice deferri, exspectante extra templum omni populo, decima die septimi mensis est jussum. Et hanc diem expiationis, sive propitiationis vocati, quae apud nos ob varium lunae discursum a qua menses computant Hebraei, modo in Septembrem mensem, modo incidit in Octobrem; quia scilicet mensis quo Pascha geritur, et ordine conditionis, et edicto legis anni principium tenet, dicente Domino ad Moysen: Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. Decima die mensis hujus, tollat unusquisque agnum, etc.. Hujus autem diei Apostolus ad Hebraeos scribens, ita meminit: In prius quidem tabernaculum semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes; in secundum autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert, etc.. Quibus diei hujus mysterium pandens, Jesum ostendit pontificem esse verum, qui consummatis officii sui diebus, hoc est impleta dispensatione carnis in sanguine proprio, coeli secreta subiit, ut propitium nobis faceret Patrem, et interpellaret pro peccatis eorum qui adhuc prae foribus orantes exspectant, et diligunt adventum ejus. Pulchre igitur ea die descensio ejus per angelum nuntiatur, qua ejus per legem ascensio figurabatur. Quia qui descendit, ipse est et qui ascendit.: Et, ut Psalmus ait, a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque summum ejus.
3.1.7
Apparuit autem illi angelus stans a dextris altaris incensi. Bene angelus, et in templo, et juxta altare, et a dextris apparet, quia videlicet et veri sacerdotis adventum, et mysterium sacrificii universalis, et coelestis doni gaudium praedicat. Nam sicut per sinistram praesentia, sic per dexteram saepe bona praenuntiantur aeterna. Juxta quod in sapientiae laude canitur: Longitudo dierum in dextera ejus: in sinistra illius divitiae et gloria.
3.1.8
Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. Ait autem ad illum Angelus, etc. Trementem Zachariam confortat angelus, quia sicut humanae fragilitatis est spiritalis creaturae visione turbari, ita et angelicae benignitatis est, paventes de aspectu suo mortales mox blandiendo solari. At contra daemonicae est ferocitatis, quos sui praesentia territos senserit ampliori semper horrore concutere, quae nulla melius ratione quam fide superatur intrepida.
3.1.9
Et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium; et vocabis nomen ejus Joannem. Deprecationem dicens exauditam, partum continuo promittit uxoris. Non quod ille qui pro populo oblaturus intraverat, relictis publicis votis pro accipiendis filiis orare potuerit, praesertim quia nemo orat quod se accepturum desperat. Adeo autem ille jam suae aetatis et infecundae conjugis memor, nasci sibi filios desperabat, ut nec angelo hoc promittenti crederet, sed quod dicit, exaudita est deprecatio tua, pro populi redemptione significat: Et uxor tua pariet tibi filium, ejusdem redemptionis ordinem pandit, quod videlicet natus Zachariae filius redemptori illius populi praeconando sit iter facturus. Singularis autem meriti indicium datur, quoties hominibus a Deo vel imponitur nomen vel mutatur. Sic Abram quia pater multarum gentium erat futurus, Abraham est vocatus. Sic Jacob, quia Deum vidit, Israel appellari meruit. Sic Josias rex ob eximiae virtutis culmen, nominatus a Deo est multo antequam natus. Joannes ergo interpretatur: in quo est gratia, vel Domini gratia. Quo nomine declaratur, primo parentibus ejus gratiam quibus decrepitis filius nasceretur, esse donatam; deinde ipsi Joanni, qui magnus coram Domino futurus, et adhuc ex utero matris Spiritus sancti sit munere ditandus: postremo etiam filiis Israel, quos ad Dominum Deum ipsorum erat conversurus.
3.1.10
Et erit gaudium tibi et exultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt. Merito gaudet pater quod, vel in senecta natum, vel talis gratiae acceperit filium. Gaudent et alii quibus inauditum eatenus regni coelestis evangelizarit ingressum. Et notandum quod nato praecursore multi gaudent, nato autem Domino annuntiat angelus gaudium magnum quod erit omni populo. Quia videlicet hic salutem multis praedicare, ille omnibus qui velint advenit donare.
3.1.11
Erit enim magnus coram Domino, et vinum et siceram non bibet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Magnae coram Domino virtutis est praedicantem in deserto coelestia gaudia terrenas ex integro sprevisse delicias. Sed et hoc coram Domino magnum eminet, quamvis hominibus videatur esse despectum, quod is cui in natis mulierum major nemo est, lascivientis ob ludum puellae capite truncatus est. Cujus ordinem magnitudinis ipse qui proposuit angelus subsequenter exponens: Et vinum, inquit, et siceram non bibet. Sicera interpretatur ebrietas, quo vocabulo Hebraei omne quod inebriare potest poculentum, sive de pomis, sive de frugibus, seu de qualibet alia materia confectum significant. Proprium vero in lege Nazarenorum erat vino et sicera tempore consecrationis abstinere. Unde Joannes, Samson et Jeremias, caeterique tales, ut semper Nazareni, id est sancti, manere possint, semper his abstinere satagunt. Decet enim vas coelesti gratiae mancipatum, a saeculi illecebris castigari, nec vino, in quo est luxuria, inebriari eum qui musto Spiritus sancti desiderat impleri. Unde recte cui vini ebrietas tollitur, Spiritus gratia cumulatur. Qua se tunc( ut praedictum erat) ipse repletum monstravit, cum intrante beata Maria in utero genitricis exsultavit, et praecursionis suae cognoscens officium, Domini quantum adhuc potuit, evangelizavit adventum.
3.1.12
Et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum, et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Cum Joannes qui Christo testimonium perhibens, in ejus fide populos baptizabat, dicitur filios Israel ad Dominum Deum ipsorum convertisse, patet profecto Christum esse Dominum Deum Israel. Si autem Christus est, imo quia Christus est Dominus Deus Israel, desinant Ariani Christum Dominum Deum esse negare. Erubescant Photiniani Christo ex virgine principium dare. Cessent Manichaei alium populi Israel, atque alium Christianorum Deum credere. Et quia Joannes praecedere ante illum dicitur, videant aeternum ante saecula Deum post hominem in saeculis natum, ideoque a suo praecursore modo virum post se venturum, modo Dei Filium esse nominatum. Qui bene in spiritu et virtute Eliae praecedere dicitur, quia sicut ille praeco venturus judicis, ita hic praeco factus est Redemptoris. Unde et conversatione prorsus simillima ambo deserta secuti, victu frugi, vestitu inculti, cinctu sunt despecti. Ambo regis et reginae vesaniam tolerant. Ille Jordanem coelum petiturus divisit, hic ad lavacrum salutare quo coelum petatur, homines convertit. Hic cum Domino versatur in terris, ille cum eo manifestatur in gloria.
3.1.13
Et convertat corda patrum in filios, et incredulos, etc. Corda patrum in filios convertere, est spiritalem sanctorum antiquorum scientiam populis praedicando infundere. Prudentia vero justorum, est non de legis operibus justitiam praesumere, sed ex fide salutem quaerere. Ut quamvis in lege positi legis jussa perficiant, gratia se tamen Dei per Christum salvandos intelligant. Justus enim ex fide vivit. Et Petrus de jugo legis ait: Quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus, sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi. Qua prudentia quia diutius increduli et per Joannem imbuti, et per Eliam sunt imbuendi, recte haec sententia quae per angelum de Joanne dicta est, iisdem pene syllabis est de Elia per Malachiam praedicta. Parate( inquit) Domino plebem perfectam. Quia enim Zachariam pro plebe supplicantem dixerat exauditum, docet quo ordine plebs eadem salvari et perfici debeat, ad praedicationem videlicet Joannis poenitendo et credendo in Christum.
3.1.14
Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. Ob altitudinem promissorum haesitans signum quo credere valeat inquirit, cui sola angeli visio vel allocutio pro signo sufficere debuerat. Unde meritam diffidentiae tacendo poenam luit, cui taciturnitas eadem et signum fidei quod quaesivit, et infidelitatis esset poena quam meruit.
3.1.15
Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare. Et ecce eris tacens, et non poteris loqui, usque in diem quo haec fiant, pro eo, etc. Vult intelligi quod si homo talia promitteret, impune signum flagitare liceret; at cum angelus promittat, jam dubitari non deceat. Datque signum quod rogatur, ut qui discredendo locutus est, jam tacendo credere discat. Ubi notandum quod angelus se et ante Deum adstare, et evangelizandum Zachariae missum esse testatur. Quia et cum ad nos veniunt angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen nunquam desint interius per contemplationem. Et mittuntur igitur et assistunt, quia et si circumscriptus est angelicus spiritus, summus tamen spiritus ipse qui Deus est, circumscriptus non est. Angeli itaque et missi ante ipsum sunt, quia quolibet missi veniunt, intra ipsum currunt.
3.1.16
Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabatur quod tardaret ipse in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos. Et cognoverunt quod visionem vidisset in templo, et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. Et factum est ut implerentur dies officii ejus, abiit in domum suam. Hoc est quod dixi, quod vicis suae tempore pontifices, templi tantum officiis mancipati non solum a complexu uxorum, sed ab ipso quoque domorum suarum abstinerent ingressu. Ubi nostri temporis sacerdotibus, quibus semper altari servire jubetur, perpetuo servandae castitatis exemplum datur. Quia enim tunc sacerdotalis ex stirpe Aaron successio quaerebatur, necessario tempus substituendae soboli procurabatur. At quia nunc non carnalis successio, sed perfectio spiritalis inquiritur, consequenter sacerdotibus ut semper altari queant assistere, semper ab uxoribus continendum, semper castitas observanda praecipitur.
3.1.17
Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus. Post dies videlicet officii Zachariae completos. Hujus sacratissimae conceptionis Joannes Constantinopolitanae urbis antistes mentionem faciens: Gesta sunt haec, inquit, mense Septembri, octavo Kalendas Octobris, incipiente luna undecima, quando oportebat Judaeos jejunium Scenopegiae celebrare. Et inventum est ipsa die octava Kalendarum Octobrium esse aequinoctium, in qua est inchoatio noctis major quam lucis. Illum enim oportet crescere, inquit, me autem minui. Minorata etenim fuerat lux a tenebris, cum Judaei secundum legem et prophetiam sacrificia Deo offerebant: in qua et Joannes conceptus est. Haec sunt enim quae ante pro peccatis populi offerebantur, quae jam cessare oportebat, cum Joannes, id est baptistes, conciperetur. Et ideo Zacharias pater ejus, sacerdos Judaeorum emutuit, quia jam cessare et emutescere oportebat sacrificia eorum, quae pro peccatis populi offerebantur. Veniebat enim solus sacerdos, qui de agno suo proprio immolato, sacrificium Deo pro peccatis omnium offerret. Quibus B. Joannis verbis edocemur, prima mox die post diem expiationis, mutationem tunc sacerdotalis vicis esse celebratam, ideoque in hac praecursoris Domini conceptionem fieri. Quae non frustra dies jejuniorum et afflictionis est ab angelo praedicta, quia per ipsum erat hominibus afflictio poenitentiae praedicanda.
3.1.18
Et occultabat se mensibus quinque, dicens, quia sic fecit mihi Dominus in diebus quibus respexit, auferre opprobrium meum inter homines. Quanta sanctis cura sit, ne quid turpe de quo erubescere debeant admittant, ostendit Elisabeth, quae et de ipsis quae accipere cupiebat donis erubescit, et licet de ablato gaudeat opprobrio sterilitatis, de partu tamen anilis verecundatur aetatis. Sed pudet onus matris, quandiu latet honor prolis. Nam quae occultabat se, quia conceperat filium, jam intrante beata Dei genitrice clamosa exsultavit, quia paritura erat prophetam. Allegorice autem per Zachariam sacerdotium Judaeorum, per Elizabeth potest lex ipsa designari, quae sacerdotum doctrinis exercita, quasi auxilio virili fulta, spiritales deos filios gignere debebat, sed quasi ob sterilitatis injuriam minime valebat. Non quia non multi, et ante legem, et in lege perfectissimae vitae fuerint, sed quia neminem ad perfectum adduxit lex, quae regnum coelorum reserare, nisi Christo praecedente non potuit. Bene autem dicitur quod erant justi ambo ante Deum, quia sicut bona est lex, et mandatum sanctum et justum, et bonum, ita etiam sacerdotium legale pro dispensatione temporis illius sanctum, bonum et justum est. Et quod sequitur, quia ambo processissent in diebus suis, ita potest exponi, quod legali devotioni quasi adolescentia, vel juventus ipsius Moysi temporibus et deinceps effloruerit: incumbente autem Salvatoris adventu, dira eam senectus incurvaverit, quando et sacerdotii ordo per ambitiones et contentiones pontificum confusus, et ipsa lex per pharisaeorum traditiones discissa, minus habilis est ad gignendum Deo filios effecta. Ingreditur ergo Zacharias templum, quia sacerdotum est intrare in sanctuarium Dei, et intelligere in novissima mysteriorum coelestium. Orat foris multitudo, quia secreta quaeque et mystica penetrare sublimiter nequeunt, doctiorum necesse est monitis humiliter intendant. Dum vero Zacharias altari thymiama imponit, nasciturum Joannem cognoscit; quia dum doctores ampliori flamma divinae lectionis inardescunt, gratiam Dei per Jesum Christum venturam, et de interiori litterarum medulla, quasi de vulva Elisabeth, prodituram esse reperiunt. Et hoc bene per angelum, quia et lex est ordinata per angelos in manu Mediatoris. Sed qui audita credere dissimulat, silentii poena mulctatur, quia mutus est qui non sensum litteris intelligit inesse spiritalem. Nec talis jam verba dare populo quasi magister novit, sed quasi verbi et rationis expers, tacitis( ut ita dicam) nutibus innuit. Quale tunc erat sacerdotium Judaeorum, cum nec rationem sacrificiorum, nec dicta curaret scire prophetarum. Muto ergo permanente Zacharia, concipit Joannem Elisabeth, quia non intelligant licet pontifices distinctionem fidei, Pharisaei amittant et Scribae, ita ut nec ipsi intrent, nec auditores suos intrare permittant, interiora tamen legis Christi sacramentis abundant. Et bene conceptum suum Elisabeth quinque mensibus occultat, sive quia ipse legifer Moyses quinque libris mysteria Christi parabolatim designat, seu quia tota Veteris Instrumenti series eamdem Christi dispensationem in quinque mundi aetatibus per sanctorum facta, vel dicta praefigurat. Et ideo quia Christi incarnatio, vel sexta aetate saeculi futura, vel ad impletionem legis erat profutura, recte sexto mense concepti Joannis missus ad Mariam angelus, nasciturum nuntiat Salvatorem, ut sequens ex ordine lectio demonstrat.
3.1.19
In mense sexto, missus est angelus Gabriel a Deo, in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth. Idcirco angeli privatis nominibus censentur, ut signetur per vocabula etiam in operatione quid valeant. Neque etenim in illa sancta civitate, quam de visione omnipotentis Dei plena scientia perfecit, idcirco propria nomina sortiuntur, nec eorum personae sine nominibus sciri non possint: sed cum ad nos aliquid ministraturi veniunt, apud nos etiam nomina a ministeriis trahunt. Ad Mariam ergo virginem Gabriel mittitur, qui Dei fortitudo nominatur. Illum quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est. De quo per Psalmistam dicitur, Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Et rursum, Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Per Dei ergo fortitudinem nuntiandus erat, qui virtutum Dominus et potens in praelio, contra potestates aereas ad bella veniebat. Mensem autem sextum, Martium intellige, cujus vicesimo et quinto die Dominus noster et conceptus traditur et passus, sicut et vicesimo quinto die mensis Decembris natus. Quod vel hoc hodie( ut nonnulli arbitrantur) aequinoctium vernale, vel illo solstitium brumale fieri credamus, convenit utique cum lucis incremento concipi, vel nasci eum qui illuminat omnem hominem venientem in mundum. At si quis ante dominicae nativitatis et conceptionis tempus lucem vel crescere, vel tenebras superare convicerit, dicimus et nos quia et Joannes tunc ante faciem adventus ejus regnum coelorum evangelizabat, et nunc quoque praedicatoribus imperatur: Iter facite ei qui ascendit super occasum. Cur autem Joannes circa aequinoctium autumnale conceptus, circa solstitium aestivum sit natus, docet ipse qui vel ex sua, vel ex Veteris Testamenti( ut multi autumant) persona loquitur; Illum oportet crescere, me autem minui.
3.1.20
Ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph de domo David, et nomen virginis Mariae. Multas ob causas Salvator non de simplici virgine, sed de sponsa voluit nasci. Primo videlicet, ut per generationem Joseph, cujus Maria cognata erat, Mariae quoque nosceretur origo. Neque enim moris est Scripturae feminarum genealogiam texere. Nam et de utroque potest intelligi quod dicitur de domo David. Deinde, ne velut adultera lapidaretur a Judaeis, malens aliquos de suo ortu, quam de pudore dubitare parentis. Simul et virginibus impudicis occasionem tollens, ne matrem quoque Salvatoris dicerent falsis suspicionibus infamatam. Tertio, ut in Aegyptum fugiens et inde rediens haberet solatium viri, qui integerrimae virginitatis custos pariter ac testis existeret. Quarto, ne partus ejus diabolo pateret; qui si eum de virgine natum cognosceret, forsitan quasi caeteris hominibus eminentiorem morti tradere timeret. Maria autem Hebraice stella maris, Syriace vero domina vocatur; et merito, quia et totius mundi Dominum, et lucem saeculis meruit generare perennem.
3.1.21
Et ingressus angelus ad eam, dixit, Ave, gratia plena, Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Bene gratia plena vocatur, quae nimirum gratiam quam nulla alia meruerat, assequitur, ut ipsum videlicet gratiae concipiat et generet auctorem.
3.1.22
Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Disce virginem moribus, disce virginem verecundia, disce virginem oraculo, disce mysterio. Trepidare virginum est, et ad omnes viri ingressus pavere, omnes viri affatus vereri. Discant mulieres propositum pudoris imitari. Sola in penetralibus quam nemo virorum videret, solus angelus reperit, sola sine comite, sola sine teste, ne quo degeneri depravaretur affectu, ab angelo salutatur. Disce, virgo, verborum vitare lasciviam. Maria etiam salutationem angeli verebatur. Erat tamen cogitans, inquit, qualis esset haec salutatio. Et ideo cum verecundia, quia pavebat. Cum prudentia, quia benedictionis novam formulam mirabatur, quae nusquam lecta est, nusquam ante comperta.
3.1.23
Et ait angelus ei, Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Quam salutatione insolita, ut pote quae ei soli servabatur, viderat turbatam, quasi familiarius notam vocans ex nomine, ne timere debeat jubet. Et quia gratia plenam vocaverat, eamdem gratiam et astruit plenius, et uberius explicat, dicens:
3.1.24
Ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Jesus salvator, sive salutaris interpretatur. Cujus sacramentum nominis alloquens Joseph angelus exposuit: Ipse enim, inquiens, salvum faciet populum suum a peccato eorum. Non ait, populum Israel, sed populum suum, hoc est in unitatem fidei ex praeputio et circumcisione vocatum, quibus ex diversa parte congregatis fieret unus pastor et unum ovile.
3.1.25
Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus. Dictum est et de Joanne quod erit magnus, sed ille quasi homo magnus, hic quasi Deus magnus. Ille enim magnus coram Domino, hic autem erit magnus, inquit, et Filius altissimi vocabitur. Idem ergo filius Altissimi qui in utero virginali conceptus et natus est. Idem homo in tempore, creatus ex matre, qui Deus est ante tempora natus ex Patre. Si autem idem homo qui Deus est, omittat Nestorius hominem tantum dicere ex virgine natum, et hunc a Verbo Dei non in unitatem personae, sed in societatem inseparabilem esse receptum. Alioquin non unum Christum, verum Deum et hominem, sed duos( quod dici nefas est) asserere, ac per hoc non Trinitatem, sed quaternitatem praedicare convincitur. Catholica autem fides sicut unum quemlibet hominem carnem et animam, ita hominem et Verbum, unum Christum rectissime confitetur, juxta quod et angeli verba significant, quae dandam illi sedem David patris ejus asseruerant. Qui enim eumdem ipsum patrem haberet David, quem Filium Altissimi vocari pronuntiat, in duabus utique naturis unam Christi personam demonstrat. Accepit autem sedem David, ut nimirum gentem, cui David quondam et filii ejus temporalis regni gubernacula praebuerunt, ipse perpetuum vocaret ad regnum, quod eis paratum est ab origine mundi.
3.1.26
Et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Et Isaias ait: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Super solium David, et super regnum ejus, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia. Non dixit in acquisitione gloriae gazarumque terrestrium, non in victoria gentium plurimarum, urbiumque debellatione superbarum, sed in judicio et justitia. Per haec enim regnum Christi, et in singulis quibusque fidelibus, et in universa per orbem multiplicatur pariter et confirmatur Ecclesia. Domum namque Jacob totam Ecclesiam dicit, quae vel de bona radice nata, vel cum oleaster esset, merito tamen fidei in bonam est inserta olivam. Quam post triumphum passionis alloquens Salvator ait: Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, magnificate eum. Non autem ideo futuri temporis verbis magnus exstiturus Jesus Altissimi vocandus, sceptrum David accepturus, et in domo Jacob regnaturus asseritur, quia juxta quod haeretici sapiunt atque a veritate desipiunt, Christus ante Mariam non fuerit, sed quod homo assumptus in Deum, clarificatus est ea claritate quam Verbum Dei habuit priusquam mundus esset apud Patrem, hoc est ut idem Filii nomen eamdem Christi personam, homo cum Deo plenus gratia et veritate sortiretur.
3.1.27
Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco? Propositum suae mentis reverenter exposuit, vitam videlicet virginalem se ducere decrevisse. Quae quia prima feminarum tantae se virtuti mancipare curavit, jure singulari prae caeteris feminis beatitate meruit excellere. Quomodo, inquit, fiet istud? Non ait: Unde hoc sciam; sed, Quomodo fiet, inquit, quoniam virum non cognosco. Ordinem videlicet obsequii cui subdatur inquirens, non autem signum cui credat flagitans. Neque enim decebat electam generando Deo virginem dubiam diffidentia sed prudentia cautam existere, quia nec facile poterat homo nosse mysterium quod in Deo manebat a saeculis absconditum. Quia ergo legerat, Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, sed quomodo id fieri posset non legerat, merito credula iis quae legerat, sciscitatur ab angelo quod in propheta non invenit.
3.1.28
Et respondens angelus, dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Non virili, inquit, quod non cognoscis, semine, sed Spiritus sancti quo impleris, opere concipies. Erit in te conceptio, libido non erit. Concupiscentiae non erit aestus, ubi umbram faciet Spiritus sanctus. Verum in eo quod ait, Et virtus Altissimi obumbrabit tibi, potest etiam incarnati Salvatoris utraque natura designari. Umbra quippe a lumine solet et corpore formari. Et cui obumbratur, lumine quidem vel calore solis quantum sufficit reficitur, sed ipse solis ardor, ne ferri nequeat, interposita vel nubecula levi, vel quolibet alio corpore temperatur. Beatae itaque Virgini, quia quasi pura homo omnem plenitudinem divinitatis corporaliter capere nequibat, virtus Altissimi obumbravit, id est, incorporea lux divinitatis corpus in ea suscepit humanitatis. De qua pulchre propheta: Ecce Dominus, inquit, ascendit super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, quod est dicere: Ecce Verbum Dei Patri coaeternum, lumenque de lumine ante saecula natum, carnem in fine saeculorum atque animam nullo peccati pondere gravatam suscipiet, et de utero virginali, tanquam sponsus de thalamo suo, procedet in mundum.
3.1.29
Ideoque, et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Ad distinctionem nostrae sanctitatis, Jesus singulariter sanctus nasciturus asseritur. Nos quippe et si sancti efficimur, non tamen nascimur, quia ipsa naturae corruptibilis conditione constringimur. Ut merito cum Propheta gementes singuli dicamus: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Ille autem solus veraciter sanctus est qui, ut ipsam conditionem naturae corruptibilis vinceret, ex commistione carnalis copulae conceptus non est. Sanctum( inquit) vocabitur Filius Dei. Quid hic dicis, Nestoriane, qui beatam Mariam Dei negans esse genitricem, apertam niteris impugnare veritatem? Ecce Deum dixit superventurum, Dei Filium nasciturum. Quomodo ergo aut Dei Filius Deus non est, aut quae Deum edidit, quomodo Θεοτόκος, id est, Dei genitrix non esse potest?
3.1.30
Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua. Et hic mensis sextus est illi quae vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Ne virgo se parere posse diffidat, accipit exemplum sterilis anus pariturae, ut discat omnia Deo possibilia, etiam quae naturae ordine videntur esse contraria. Si quem vero movet quomodo beatae Mariae cognatam dicat Elisabeth, cum haec de domo David, illa de filiabus Aaron originem duxerit, animadvertat proavos earum liberis invicem nuptum traditis utramque tribum potuisse conjungere. Cui si haec expositio forte non suffecerit contentiosius insistenti, quasi hoc contra interdictum legis fieri nequiverit, legat Exodum, ubi scriptum est: Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab sororem Naason, quae peperit ei Nadab, et Abiud, et Eleazar, et Ithamar. Videatque ante edictum legis, superna provisione sacerdotalem, regali junctam jam fuisse progeniem. Ut videlicet Dominus Jesus Christus, qui secundum carnem verus Rex et sacerdos erat futurus, ipsam quoque carnem de utraque, David scilicet et Aaron stirpe susciperet. Unde et in hac utraque tribu chrisma per legem mysticum celebrabatur, Christi nimirum nominis pariter et generationis praenuntium. Et ipse David domum Dei ingrediens, panem sanctum et gladium quasi rex et sacerdos accepit. Illum, videlicet, de suo semine venturum praefigurans, qui et pro nostra libertate regis jure pugnaret, et pro nostra absolutione panem suae carnis offerret.
3.1.31
Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini. Fiat mihi secundum verbum tuum. Quanta cum devotione humilitas, quae et angeli promissum optat impleri, et seipsam quae mater eligitur ancillam nuncupat? apertissime insinuans quam nil sibi meriti vindicet, in eo quod Domini jussis obsecundet. Fiat( inquit), sine viri semine conceptus in virgine, nascatur de Spiritu sancto integra carne sanctum, quod nascetur de femina matre sine homine patre, vocetur Dei Filius.
3.1.32
Et discessit ab illa angelus. Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda. Accepto virginis consensu, mox angelus coelestia repetit, illa petit montana. Festinat invisere Elisabeth, non quasi incredula de oraculo, vel dubia de exemplo, sed ut laeta pro voto, religiosa pro officio. Typicum pariter exemplum tribuens, quod omnis anima quae verbum Dei mente conceperit virtutum statim celsa cacumina gressu conscendat amoris, quatenus civitatem Juda, id est, confessionis et laudis, arcem penetrare, et usque ad perfectionem fidei, spei et charitatis, quasi tribus in ea mensibus valeat commorari.
3.1.33
Et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth. Disce, virgo humilitatem, Mariae, ut et corpore casta et pectore possis esse devota. Visitat junior seniorem, salutat virgo uxorem. Decet enim ut quo castior virgo, eo sit humilior, et senioribus deferens, habitum castitatis praeconio commendet humilitatis. Aliter: Maria ad Elisabeth, Dominus venit ad Joannem, haec ut Spiritu sancto repleatur, illius ut baptisma consecretur. Majorumque humiliatio minorum est utique exaltatio. Denique sequitur:
3.1.34
Et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus, et repleta est Spiritu sancto Elisabeth. Vide distinctionem, singulorumque verborum proprietates. Vocem prior Elisabeth audivit, sed Joannes prior gratiam sensit. Illa naturae ordine audivit, iste exsultavit ratione mysterii. Illa Mariae, iste Domini sensit adventum. Istae gratiam loquuntur, illi intus operantur, pietatisque mysterium maternis adoriuntur profectibus, duplicique miraculo prophetant matres spiritu parvulorum. Exsultavit infans, et repleta mater est. Non prius mater repleta quam filius, sed cum filius esset repletus Spiritu sancto, replevit et matrem.
3.1.35
Et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Notandum quod praemissa de Christo prophetia non rerum tantum miraculis, sed et verborum proprietate completur. Iste est enim fructus, qui David patriarchae sub jurejurando promittitur: De fructu ventris tui ponam super sedem meam. Simulque intuendum quod eadem voce Maria ab Elisabeth qua a Gabriele benedicitur, quatenus et angelis et hominibus veneranda, et cunctis merito feminis praeferenda monstretur.
3.1.36
Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Non quasi nescia perquirit quod nimirum sancti Spiritus esse cognoscit, se videlicet a matre Domini ad pignoris sui profectum salutari, sed, miraculi novitate perculsa, non hoc sui meriti, sed muneris fatetur esse divini.
3.1.37
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Erubescebat Elisabeth onus parientis, quandiu nesciebat mysterium religionis. Sed quae occultabat se quia conceperat filium, jactare se coepit quia generabat prophetam. Et quae ante erubescebat benedicit, et quae dubitabat ante firmatur. Ecce enim( inquit) ut vox salutationis tuae facta est in auribus meis, exsultavit gaudio infans in utero meo. Itaque magna voce clamavit, ubi Domini sensit adventum, quia religiosum credidit partum. Nulla enim causa erat pudoris, ubi prophetae ortus datae, non affectatae fidem generationis ascisceret.
3.1.38
Et beata quae credidit, quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino. Vides non dubitasse Mariam, sed credidisse, et ideo fructum fidei consecutam. Beata( inquit) quae credidit. Et vere beata, quae sacerdote praestantior. Cum sacerdos negasset, virgo correxit errorem. Nec mirum si Dominus, redempturus mundum, operationem suam inchoavit a matre, ut per quam salus omnibus parabatur, eadem prima fructum salutis hauriret ex pignore. Pariterque notandum quanta Elisabeth animum gratia, Maria intrante, ditavit, quem simul de praeterito, praesenti, atque futuro, per prophetiae spiritum illustravit. Dicens enim, Beata quae credidisti, aperte indicat quia verba angeli quae dicta ad Mariam fuerant per spiritum agnovit. Atque subjungens: Perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino, quae etiam eam in futuro sequerentur praevidit. Matrem vero Domini sui nominans, quia Redemptorem humani generis in utero portare intellexit.
3.1.39
Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum. Et exsultavit Spiritus meus in Deo salutari meo. Tanto( inquit) me Dominus tamque inaudito munere sublimavit, quod non ullo linguae officio explicari, sed ipso vix intimi pectoris affectu valeat comprehendi, et ideo totas animae vires in agendis gratiarum laudibus offero, totum in contemplanda magnitudine ejus cujus non est finis, quidquid vivo, sentio, discerno, gratulanter impendo, quia et ejusdem Jesu, id est salutaris, spiritus meus, aeterna divinitate laetatur, cujus mea caro temporali conceptione fetatur. Cui simile est illud Psalmistae. Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari ejus. Et ipse enim patrem Filiumque pari venerabatur amore.
3.1.40
Quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Cujus humilitas respicitur, recte beata ab omnibus cognominanda gratulatur, sicut e contrario cujus superbia despectu condemnatur, Evae, id est, vae, sive calamitatis nomine, multata tabescit. Decebat enim ut sicut per superbiam primae nostrae parentis mors in mundum intravit, ita denuo per humilitatem Mariae vitae introitus panderetur.
3.1.41
Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Ad initium carminis respicit, ubi dictum est: Magnificat anima mea Dominum. Solet quippe anima illa cui Dominus magna facere dignatur, dignis eum praeconis magnificare, et ad consortes ejusdem voti ac propositi potest cohortando dicere: Magnificate Dominum mecum, et exsultemus nomen ejus invicem. Nam qui Dominum quem cognovit, quantum in se est, magnificare et nomen ejus sanctificare contempserit, minimus vocabitur in regno coelorum. Sanctum autem nomen ejus vocatur, quia singularis culmine potenti transcendit omnem creaturam, atque ab universis quae fecit longe segregatur. Quod Graeca locutione melius intelligitur, in qua ipsum verbum quod dicitur ἅγιον, quasi extra terram esse significat. Cujus etiam nos imitatione pro modulo nostro segregari praecipimur ab omnibus qui non sunt sancti, nec Deo dedicati. Dicente Domino: Sancti estote, quia et ego sanctus sum. Quicunque enim se consecraverit, merito extra terram et extra mundum videbitur. Potest enim et ipse dicere, super terram ambulantes conversationem in coelis habemus.
3.1.42
Et misericordia ejus in progenie et progenies timentibus eum. A specialibus se donis ad generalia Dei judicia convertens, totius humani generis statum describit, et quid superbi, quid humiles mereantur, quid filii Adae per liberum arbitrium, quid filii Dei sint per gratiam, alternis versibus explicat. Non ergo, inquit, soli mihi fecit magna qui potens est, sed et in omni gente et progenie qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi.
3.1.43
Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. In brachio suo, in ipso Dei Filio significat. Non quod Deus Pater figura determinetur carnis humanae, eique Filius tanquam membrum corporis haereat, sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictus est. Sicut enim tuum brachium per quod operatis, sic Dei brachium dictum est ejus Verbum, quia per Verbum operatus est mundum. Cur enim homo brachium ut aliquid operetur extendit, nisi quia continuo fit quod dixerit? Si autem tanta potestate praevaleret ut sine ullo motu corporis sui quod diceret fieret, brachium ejus verbum ejus esset. Cum ergo audivimus brachium Dei Patris esse Deum filium, non nobis obstrepat consuetudo carnalis, sed quantum illo donante possumus Dei virtutem et sapientiam cogitemus, per quam facta sunt omnia.
3.1.44
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Quod dixit in brachio suo, et quod promisit in progenies et progenies, his quoque ἀπὸ κοινοῦ per singula commata est adnectendum versiculis, quia videlicet per omnes saeculi generationes et perire superbi, et humiles exaltari, pia justaque divinae potentiae dispensatione non cessant.
3.1.45
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae. Pulchre puerum Domini appellat Israel, qui ab eo sit ad salvandum susceptus, obedientem videlicet et humilem, juxta quod Osee dicit: Quia puer Israel, et dilexi eum. Nam qui contemnit humiliari, non potest utique salvari, nec dicere cum Propheta: Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Quicunque autem humiliaverit se sicut parvulus, hic est major in regno coelorum.
3.1.46
Sicut locutus est ad Patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula. Semen Abrahae, non carnale, sed spiritale significat, id est, non ejus tantum carne progenitos, sed sive in circumcisione, seu in praeputio fidei illius vestigia secutos. Nam et in praeputio positus ipse credidit, reputatumque est ei ad justitiam. Atque ejusdem fidei signaculum circumcisionem accepit, ut sic utriusque populi pater fieret per fidem, juxta quod Apostolus ad Romanos plenissime disseruit. Adventus ergo Salvatoris Abrahae est et semini ejus in saecula promissus, hoc est filiis promissionis quibus dicitur: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes. Bene autem vel Domini vel Joannis exortum matres prophetando praeveniunt, ut sicut peccatum a mulieribus coepit, ita etiam bona a mulieribus incipiant, et quae per unius deceptionem periit, duabus certatim praeconantibus mundo vita reddatur.
3.1.47
Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus, et reversa est in domum suam. Tandiu mansit Maria, donec Elisabeth partus tempore completo praecursoris Domini sui, propter quam maxime venerat, nativitatem videret. Dictum est autem supra, quod omnis anima casta quae spiritale verbi desiderium conceperit, alta mox necesse sit exercitii coelestis juga subeat, et quasi trium mensium dies ibidem demorata, quousque perfecta principalium virtutum luce radietur, perseverare non desistat. Quos nimirum perfectissimi fulgoris menses describens Apostolus ait: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec. Major autem his est charitas.
3.1.48
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. Verbum impletionis sancta Scriptura in bonorum tantum ortu, vel habitu, vel actu ponere consuevit, quorum vitam plenitudinem perfectionis habere significat. Denique Elisabeth impletum est tempus pariendi. Impleti sunt dies Mariae, ut pareret. Implevit Salomon aedificare domum Domini. Defunctus est Abraham, vel alius aliquis patrum senex et plenus dierum. Et postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. At contra dies impiorum inanes sunt et vacui. Viri enim sanguinum et dolosi, non dimidiabunt dies suos.
3.1.49
Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Habet sanctorum editio laetitiam plurimorum, quia commune est bonum. Justitia enim communis est virtus. Et ideo in ortu justi futurae vitae insigne praemittitur, et gratia secutura virtutis exsultatione vicinorum praefigurante signatur.
3.1.50
Et factum est in die octava venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes. Mire sanctus evangelista praemittendum putavit, quod plurimi infantem patris nomine Zachariae appellandum putarunt, ut advertas matri non nomen alicujus displicuisse degeneris, sed id sancto infusum Spiritu quod ab angelo ante Zachariae fuerat praenuntiatum. Et quidem ille mutus intimare vocabulum filii nequivit uxori, sed prophetiam Elisabeth didicit, quod non didicerat a marito.
3.1.51
Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. Innuebant autem patri ejus, etc. Joannes est( inquit) nomen ejus, hoc est non ei nos nomen imponimus qui jam a Deo nomen accepit. Habet vocabulum suum quod agnovimus, non quod elegimus. Nec mireris si nomen mulier, quod non audivit asseruit, quando ei Spiritus sanctus qui angelo mandaverat revelavit, neque poterat Domini ignorare praenuntium, quae prophetaverat Christum. Et bene additur quia nemo in cognatione ejus vocatur hoc nomine, ut intelligas nomen non generis esse, sed vatis.
3.1.52
Apertum est autem illico os ejus et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. Et factus est timor super omnes vicinos eorum. Quia vox clamantis in deserto est nata, merito est lingua parentis soluta. Neque enim patrem a laudibus silere decebat, qui Verbi praecone sibi nato gaudebat. Quippe cui labia quae incredulitas vinxerat, fides jam solvit. Verum haec etiam allegorice, si quis perscrutari desideret, Joannis celebrata nativitas, gratiae Novi Testamenti inchoata sublimitas. Cui vicini et cognati patris nomen quam Joannis imponere malebant, quia Judaei qui legis ei observatione quasi affinitate juncti erant, magis justitiam quae ex lege est sectari quam fidei gratiam suscipere cupiebant. Sed Joannis, hoc est gratiae Dei vocabulum, mater verbis, pater litteris intimare satagunt, quia et lex ipsa psalmique ac prophetae apertis sententiarum vocibus gratiam Christi praedicant, et sacerdotium illud vetus figuratis caeremoniarum et sacrificiorum umbris eidem testimonium perhibent. Pulchreque Zacharias octava die prolis editae loquitur, quia per Domini resurrectionem quae octava die, hoc est post septimam Sabbati facta est, occulta sacerdotii legalis arcana patuerunt, linguaque pontificum Judaeorum, quam diffidentiae vincula strinxerant, intelligentiae rationabilis est voce soluta.
3.1.53
Et super omnia montana Judaeae divulgabantur omnia verba haec. Et posuerunt omnes qui audierant, in corde suo dicentes: Quid putas puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Ecce enim unum Zachariae silentium, non ipsi tantum, cum datur ad poenam incredulitatis et signum credendi, proficit, sed et cum aufertur, omnes vicinos ejus miraculo ac timore stupefacit. Omnia circumquaque montana, fama nati prophetae perfundit, omnes qui audire poterant ad perquirendum diligentius pueri qui natus est modum statumque sollicitat, ut his, videlicet, atque hujusmodi futurus Christi propheta commendetur auspiciis, iterque( ut ita dixerim) praecursori veritatis praecurrentis signa praebeant. Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetavit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Quanta superni muneris est largitas, si prompta ad accipiendum nostrae fidei sit pietas. Ecce loquela quae sola est ablata diffidenti, cum spiritu prophetiae est restituta credenti. Visitavit autem Dominus plebem suam, quasi longa infirmitate tabescentem, et quasi vendita sub peccato, unici filii sui sanguine redemit. Quod quia beatus Zacharias proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi jam factum narrat. Et notandum quod visitasse et redemisse plebem suam dicitur, non quia videlicet hanc veniens suam invenit, sed quia visitando suam fecit. Cui simile est quod in Proverbiorum fine de eadem plebe cantatur: Mulierem fortem quis inveniet? Neque enim eamdem mulierem, videlicet Ecclesiam fortem, id est, fide devotam invenit, sed sibi desponsando fortem reddidit, quia suae fidei sublimitate perfecit.
3.1.54
Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui. Cornu salutis firmam celsitudinem salutis dicit. Ossa siquidem omnia carne involuta sunt, cornu excedit carnem, et ideo cornu salutis regnum Salvatoris Christi vocatur, quo mundo spiritalis et quae carnis gaudia superet, altitudo nuntiatur. In cujus figuram David vel Salomon cornu olei sunt in regni gloriam consecrati.
3.1.55
Sicut locutus est per os sanctorum, a saeculo prophetarum ejus. A saeculo, inquit, quia tota Veteris Testamenti Scriptura, prophetia de Christo processit. Nec soli Jeremias, Daniel, et Isaias, caeterique tales, qui et prophetae specialiter appellati, et de ejus adventu manifeste sunt locuti, verum ipse pater Adam, Abel, et Enoch, et caeteri Patrum, factis quique suis ejus dispensationi testimonium reddunt. Unde Dominus ipse Judaeorum duritiam redarguens, ait: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit.
3.1.56
Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos. Jungendum est a superiori versiculo erexit nobis, id est, erexit nobis salutem ex inimicis nostris. Cum enim primo breviter praemisisset: Et erexit cornu salutis nobis, continuo quasi apertius quid dixerit explanans: Salutem( inquit) ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos. Omnes autem qui oderunt nos, vel homines perversos, vel immundos Spiritus significat. De quorum manu et interim spe salvi facti sumus, et in futuro re ipsa salvandi.
3.1.57
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sui. Jusjurandum quod juravit, ad Abraham patrem nostrum, etc. Dixerat Dominum juxta eloquia prophetarum in domo David nasciturum, dicit eumdem, ad explendum testamentum quod Abrahae disposuit, nos esse liberaturum. Quia videlicet iis praecipue patriarchis de suo semine, vel congregatio gentium, vel Christi est incarnatio promissa. Quod Matthaeus quoque breviter intimare voluit, qui Evangelii sui principium hoc modo coepit: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Ubi notandum quod apud utrumque evangelistam, David praefertur Abrahae. Quia et si temporis ordine posterior, promissionis tamen est munere major. Abrahae namque, qui adhuc in praeputio positus propria dereliquit, Deum cognovit, fidei testimonium meruit, fides tantum gentium et sacrosanctus Ecclesiae coetus est promissus, dicente ad eum Domino: Atque in te benedicentur universae cognationes terrae. David autem oraculo sublimiore, quod ex ipso Christus secundum carnem nasciturus esset, audivit: Cumque impleveris( inquit) dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum ejus. Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in aeternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium.
3.1.58
In sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. Aperte et breviter quomodo sit Domino serviendum designat, videlicet et in sanctitate ac justitia, et coram ipso, et omnibus diebus. Nam qui vel ante mortem ab ejus servitio discedit, vel immunditia qualibet sive injustitia fidei suae sinceritatem commaculat, vel coram hominibus tantum et non etiam coram Domino sanctus perdurare contendit; et justus, necdum perfecte de manu spiritalium inimicorum liberatus Domino servit, sed, exemplo veterum Samaritanorum, diis gentium pariter, et Domino servire conatur.
3.1.59
Et tu, puer, propheta altissimi vocaberis. Praeibis enim ante faciem Domini, parare vias ejus. Pulchre cum de Domino loqueretur, ad prophetam repente sua verba convertit, ut hoc quoque beneficium esse Domini designaret. Verum quaeritur quomodo octo dierum alloquatur infantem. Sed qua ratione vocem patris non audierit natus, qui salutationem Mariae adhuc utero clausus audivit? Nisi forte putandus est Zacharias propter eos potius qui aderant instruendos, futura sui filii munera, quae dudum per Angelum didicerat, mox ut loqui potuit praedicare voluisse. Audiant sane Ariani, et erubescant: audiant mansueti, et laetentur, quod Christum Dominum quem Joannes prophetando praeibat, altissimum vocat. Juxta quod et Psalmista Deum hominemque perfectum in una persona collaudans, ait: Mater Sion dicet homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Eum factum qui fundavit, eumdem hominem, quem Altissimum nuncupat.
3.1.60
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum. Quasi Jesu, id est, Salvatoris nomen exponere ac diligentius commendare desiderans, salutis mentionem frequentat, cum cornu salutis erigendum, salutem ex inimicis futuram, scientiam salutis plebi dandam commemorat. Sed ne temporalem carnalemque promitti salutem putares, in remissionem( inquit) peccatorum eorum. Verum Judaei ideo non Christum Jesum suscipere, sed Antichristum malunt exspectare, quia non intus sed foris salvari, non a peccati dominio, sed ab humanae servitutis cupiunt jugo liberari.
3.1.61
Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Et propheta de Domino loquens: Ecce vir, inquit, Oriens nomen ejus. Qui ideo recte Oriens vocatur, qui nobis ortum verae lucis aperiens filios, noctis et tenebrarum, lucis effecit filios, juxta quod beatus Zacharias consequenter exponit dicens:
3.1.62
Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Sedentibus quippe in tenebris et in umbra mortis Domino illuminare est, his qui in peccatis et ignorantiae caecitate vixerunt, agnitionis amorisque sui radios infundere. Qualibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Pedes autem nostri in viam pacis diriguntur, cum actionum nostrarum iter per omnia, Redemptoris illuminatorisque nostri gratiae concordat. Congruo sane ordine, primo illuminanda corda, et post opera dirigenda testatur, quia nemo quam non ante didicerit pacem valet operari. Unde recte Psalmista: Inquire( inquit) pacem, et sequere eam. Quod est dicere: Illuminare qui in tenebris sedebas, et viam pacis a qua diutius exsulabas, ingredere.
3.1.63
Puer autem crescebat et confortabatur Spiritu, et erat in desertis usque ad diem ostensionis suae ad Israel. Praedicator poenitentiae futurus, opportunum justumque est ut solitudinis aspera sequatur; et quo liberius juvenis auditores suos a mundi illecebris erudiendo sustollat, ipse etiam primaevam squalidus in desertis vitam transigat.
3.2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT II.
3.2.1
Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Nasciturus in carne Dei Filius sicut parentes sibi quos voluit, et locum nativitatis quem voluit, elegit, eosque ad ipsum locum priusquam nasceretur quomodo voluit advexit, ita etiam tempore quo voluit, imo quo ipse una cum Patre et Spiritu sancto a saeculis disposuerat, perque ora prophetarum praedixerat, mundum ut salvaret intravit. Quomodo enim de virgine matre natus, virginitatis sibi gloriam et angelicum castimoniae decus ostendit esse gratissimum, sic quoque pacatissimo saeculi tempore procreatus, quia pacem magnopere quaereret atque amaret edocuit, quia pacis charitatisque sectatores semper invisere dignaretur, indicavit. Juxta quod ipse fidelibus promittens ait: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Quod enim majus regni quietissimi, et pulcherrimae, quantum ad homines, potuit esse pacis indicium, quam una totum orbem descriptione concludi, eodem cunctos longe lateque mundi fines census numismate comprehendi? Cujus auctor ac moderator Augustus, tanta, juxta fidem historiarum, duodecim annos circa tempus nativitatis dominicae pace regnavit, ut tam forinsecis quam civilibus bellis toto orbe sopitis, spiritale prophetae praesagium etiam ad litteram videatur implesse. Qui videlicet propheta cum mystica dispensationem Christi voce praecineret dicens: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Post pauca etiam temporis illius sacratissimi statum describere curavit: Et conflabunt( inquit) gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium. Domus Jacob venite, et ambulemus in lumine Domini. Non solum autem haec nova mundi descriptio illius summi regis adventui testimonium perhibebat, qui congregatos a mundi plagis omnibus electos suos aeternae beatitudinis albo conscriberet, verum etiam ejusdem regni duces, quieta sui moderaminis pace juvabat, quia nimirum, compressis a praeliorum turbine gentibus universis, praedicaturos orbi Christi discipulos, quolibet propter verbum ire vellent, ab ingruentium fervore seditionum, tremenda id temporis( ut ita dixerim) Romani nominis umbra protegebat. Exiit ergo edictum a Caesare Augusto, ut censum profiteretur universus orbis, quia imminebat edictum Regis Christi, quo salutem consequeretur universus orbis. Qui vocabulum Augusti perfectissime complens, utpote suos et augescere desiderans, et ipse augere sufficiens, censoribus suae profectionis, non ablatione pecuniae subjectos, sed fidei oblatione signare praecipit. Euntes, inquiens, in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.
3.2.2
Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino. Et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam civitatem. Hunc Cyrini temporibus habitum censum etiam Josephus illustris Hebraeorum historiographus, in octavo decimo Antiquitatum libro hoc modo memorat: Cyrinus autem vir unus ex consensu curiae Romanae per singulos magistratus usque ad gradum consulatus ascendens, per caetera quoque honorabilis, cum paucis Syriam venit, a Caesare jus dare gentibus missus, et censor simul patrimoniorum futurus. Itaque quod ait: Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino, significat hanc descriptionem, vel primam esse earum quae totum orbem concluserint, quia pleraeque jam partes terrarum saepe leguntur fuisse descriptae, vel certe primo tunc coepisse, quando Cyrinus in Syriam missus est. Quomodo autem tunc, imperante Augusto et Cyrino praesidente, ibant omnes, ut censum profiterentur singuli, in suam civitatem, ita et nunc imperante per Ecclesiae praesides, id est doctores, imo suadente et praemia pollicente Christo, eamus omnes, nullus excipiatur a censu justitiae. Veniamus ad eum, qui laboramus, et onerati sumus, et ipse reficiet nos. Tollamus jugum ejus super nos, et discamus ab eo quia mitis est et humilis corde, et inveniemus requiem animabus nostris. Haec est enim nostra civitas et patria, requies videlicet beata et coelestis animarum, ad quam in saeculi nascentis exordio a Deo Christo creati, ad quam ab homine Christo sumus in fine saeculorum recreati. Ad quam nimirum civitatem pacis et quietis ire, et devotos regi nostro thesauros ferre, est crescentibus quotidie virtutis ac fidei profectibus supernae lucis quae sint gaudia aeterna speculari, et pro his acquirendis prospera mundi simul et adversa contemnere, et his acquisitis, mundatos nos ab omni inquinamento carnis et Spiritus pretiosius auro Deo munus offerre. Quod si etiam genus numismatis quod Caesari pendebatur diligentius inspexerimus, non parum nobis devotionis et ipsum mundare probabimus, quod non aliunde melius quam de ipso Evangelio quaerere et invenire valemus, ubi tentantibus se de tributo Caesari reddendo, Dominus ait: Ostendite mihi numisma census. At illi, inquit, obtulerunt ei denarium. Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec et superscriptio? Dicunt ei, Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Ubi primum notandum, quod Caesari denarius qui decem nummos habebat, quod etiam nomine prodit, imagine ejus et subscriptione titulatus, solvebatur. Deinde inferendum quia jubente Domino quae Caesaris Caesari, et quae Dei sunt Deo esse reddenda, nobis quoque solerter intimatur, in similitudinem denarii regalis Deo regi nostro decalogum legis offerendum, hoc est amorem Dei et proximi, quorum unus tribus perceptis septem alios complectitur, integro esse corde servandum. In quo videlicet Scripturae sacrae denario, decem mandatis coelestibus quasi totidem aureis nummis insignito, vultum nomenque regis aeterni, hoc est agnitionem divinae voluntatis quisquis intueri novit, inveniet. Quod in tabulis sui cordis quisque perfecte credit, sperat, diligit, stylo sedulae castigationis exarat. Et hunc nobiscum denarium quasi sacculo inclusum in via portamus, quando dicere scientes cum Psalmista: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, dedisti laetitiam in corde meo, ipsum tamen hactenus fidei signaculum gaudiumque spei et charitatis, in occulta nostrae conscientiae meditatione servamus Deo teste reconditum. Verum in patriam pervenientes regi nostro cujus visionem sitimus, ad quem in suo decore contuendum toto nisu virtutis, tota mentis intentione, properamus, quae in terris latuerant, in coelis coronanda nostrae bonae conversationis donaria proferemus, quando quae in tenebris diximus in lumine dicentur, et quod in aurem locuti sumus in cubiculis, praedicabitur in tectis.
3.2.3
Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam civitatem David, etc. Superna dispensatione professio census ita descripta est, ut in suam quisque patriam ire juberetur. Non tantum propter mysterium quod diximus, verum etiam ut Dominus alibi conceptus, alibi natus, insidiantis sibi Herodis furorem facilius evaderet. Qui si Bethleemitis parentibus nasceretur, fugam eorum subitam callidus scrutator potuisset habere suspectam, praesertim cum eos de stirpe David, unde Christus erat futurus, cuncti genus ducere nossent. Cui David ipse, suo et nomine et patria, et officio, testimonium perhibet. David quippe, manu fortis, sive desiderabilis, interpretatur. Nomen quidem inde mutuans, quod et gigantem fortiter straverit, et pulcher aspectu decoraque facie fuerit; sed altiori mysterio illum de sua domo ac familia nasciturum praefigurans, qui singulariter mundi principem debellaret, speciosus forma prae filiis hominum, et ipse in Bethleem natus et intellectualium pastor ovium, hoc est simplicium rector animarum. Cujus non praetereunter tanta tamque benigna est humilitas intuenda, qui non solum incarnari pro nobis, sed et eo tempore dignatus sit incarnari, quo mox censu Caesaris ascriberetur, atque ob nostri liberationem, ipse servitio subderetur. Quam etiam nobis humilitatis ejus semitam( neque enim conditiones venit mutare, sed animos) Petrus insinuat: Subditi, inquiens, estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi, quasi praecellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis. Sed et coapostolus ejus Paulus: Reddite, inquit, omnibus debita. Cui tributum, tributum. Cui vectigal, vectigal. Cui timorem, timorem. Cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis.
3.2.4
Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret, etc. Bene non solum propter indicium regii stemmatis, sed et propter nominis sacramentum Dominus in Bethleem nascitur. Bethleem namque domus panis interpretatur. Ipse namque est, qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Locus ergo in quo Dominus nasceretur domus panis ante vocatus est, quia futurum profecto erat ut ille ibi per materiam carnis appareret, qui electorum mentes interna satietate reficeret. Sed usque hodie, et usque ad consummationem saeculi, Dominus in Nazareth concipi, nasci in Bethleem non desinit, cum quilibet audientium, verbi flore suscepto, domum se aeterni panis efficit. Quotidie in utero virginali, hoc est in animo credentium per fidem concipitur, per baptisma gignitur. Quotidie Dei genitrix Ecclesia suum comitata doctorem, de rota mundanae conversationis quod Galilaea sonat, in civitatem Juda, confessionis, videlicet, et laudis ascendens, censum suae devotionis aeterno regi persolvit. Quae in exemplum beatae semper virginis Mariae nupta simul et immaculata, concipit nos virgo de Spiritu, parit nos virgo sine gemitu, et quasi alii quidem desponsata, sed ab alio fecundata, per singulas sui partes quae unam catholicam faciunt, praeposito sibi Pontifici visibiliter jungitur, sed invisibili Spiritus sancti virtute cumulatur. Unde et bene Joseph auctus interpretatur. Indicans nimirum hoc vocabulo quod instantia magistri loquentis nil valet, si non augmentum superni juvaminis ut audiatur acceperit. Quod autem filium suum primogenitum Maria peperisse describitur, non juxta Helvidianos accipiendum est, alios quoque filios eam procreasse, quasi nequeat primogenitus dici, nisi qui habeat fratres, sicut non unigenitus nisi qui caret fratribus, solet appellari. Quia et testimonium legis, et aperta ratio declarat omnes unigenitos etiam primogenitos, non autem omnes primogenitos etiam unigenitos posse vocari. Hoc est non solum esse primogenitum post quem alii, sed omnem antequam nullus e vulva processerit. Denique quia omne masculinum quod aperit vulvam, sanctum Domino( Hic, infra), vocari praecipitur, sive fratres sequantur, sive non sequantur, quod primum de vulva nascitur, primogeniti est jure consecrandum. Verum altiori ratione Dei Filius in carne apparens, et juxta divinitatis excellentiam unigenitus a Patre, et juxta fraternam societatem Primogenitus est omnis creaturae. De hac dicitur: Nam quod praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut ipse Primogenitus in multis fratribus. De illa autem: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Est ergo Unigenitus in substantia Deitatis, Primogenitus in susceptione humanitatis. Primogenitus in gratia, Unigenitus in natura. Inde est quod frater nuncupatur, et Dominus. Frater, quia Primogenitus; Dominus, quia Unigenitus.
3.2.5
Et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio.-- Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Quid enim major est omni laude: Parvulus natus est nobis, ut nos viri possimus esse perfecti? Qui totum mundum vario vestit ornatu, pannis vilibus involvitur, ut nos stolam primam recipere valeamus. Per quem omnia facta sunt, manus pedesque cunis astringitur, ut nostrae manus ad opus bonum exertae, nostri sint pedes in viam pacis directi. Cui coelum sedes est, duri praesepis angustia continetur, ut nos per coelestis regni gaudia dilatet. Qui panis est angelorum, in praesepio reclinatur, ut nos quasi sancta animalia carnis suae frumento reficiat. Qui ad dexteram Patris sedet, in diversorio loco eget, ut nobis in domo Patris sui multas mansiones praepararet. Quamvis hoc quod non in parentum domo, sed in diversorio et in via nascitur, per significationem intelligi altius potest. Ipse namque ait: Ego sum via, et veritas, et vita. Qui ergo per divinitatis essentiam veritas et vita permanet, per Incarnationis my terium via factus est, qua nos ad patriam ubi veritate et vita frueremur adduceret.
3.2.6
Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos. Pulcherrima ratione Domino nato pastores vigilant, gregemque suum ab insidiis noctis custodiendo defendunt. Ut videlicet etiam per hoc ostendatur illud adesse tempus, quod verus et solus bonus Pastor olim promisit dicens: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis. Et paulo post: Et suscitabo super ea pastorem unum, qui pascat ea, servum meum David, et cessare faciam bestias pessimas de terra, etc. Quae mirabiliter a propheta praedicta, mirabilius a Domino videmus impleta. Meminit et Michaeas propheta loci hujus et temporis dicens: Et tu, turris Gregis nebulosa, filiae Sion usque ad te venient, et veniet potestas prima, regnum filiae Sion. Turris quippe Gregis quae Hebraice turris Ader vocatur, mille circiter passibus a civitate Bethleem ad Orientem distat, vaticinio sui nominis pastores hos multo ante demonstrans, ad quam usque filiae Sion angelicae videlicet potestates pastoribus apparendo venerunt. Vigilent itaque nato Domino pastores supra gregem ovium suarum, significent ejus dispensatione manifestata vigilaturos in Ecclesia pastores animarum castarum. Quibus dicatur: Pascite, qui in vobis est, gregem Dei. Bene autem vigilantibus pastoribus angelus apparet, eosque Dei claritas circumfulget, quia illi prae caeteris videre sublimia merentur, qui fidelibus gregibus praeesse sollicite sciunt, dumque ipsi pie super gregem vigilant, divina super eos gratia largius coruscat. Aliter angelus Mariam, angelus Joseph, angelus pastores instruit. Et concipiendum, et conceptum, et natum coeli cives Dominum testantur, ut et mortales sufficienter imbuant, et suum auctori servitium incessanter impendant. Nam et in sequentibus, tentato, passuro, resurgenti atque ad coelos ascendenti, semper adesse perhibentur.
3.2.7
Et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: Nolite timere. Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Non omni populo Judaeorum, quorum plurimi rebelles exstitere, sed omni fidelium populo de cunctis tribubus, gentibus et linguis in unam Christi Ecclesiam congregato, aeternum gaudium evangelizatur et magnum.
3.2.8
Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Haec est potestas prima, hoc regnum filiae Sion, quod praefato prophetae testimonio promissum est in turre gregis venturum. Ubi notandum quod angelus qui in noctis utique vigiliis pastores affatur, non ait: Hac nocte sed Hodie natus est vobis Salvator. Non aliam scilicet ob causam, nisi quia gaudium magnum evangelizare veniebat. Nam ubi tristitia quaeque nocturnis temporibus gesta vel gerenda significantur, ibi saepe nox vel adjungitur, vel etiam sola nominatur. Ut est illud: Omnes vos scandalum patiemini in me ista nocte. Et alibi: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. Neque enim frustra angelus tanto lumine cinctus apparuit, ut claritas Dei pastores circumfulsisse, hoc est ex omni parte illorum radios luminis aspersisse dicatur, quod nunquam in tota Testamenti Veteris serie toties angelis apparentibus adjungitur. Sed mystice praemonuit quod aperte postea monuit Apostolus dicens: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum et induamur nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus.
3.2.9
Et hoc vobis signum. Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. Crebris infantia Salvatoris et angelorum praeconiis, et evangelistarum nobis est inculcata testimoniis, ut nostris altius cordibus quid pro nobis sit factus infigatur. Quia videlicet vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmatus est propter peccata nostra. Et notandum solertius quod signum nati Salvatoris datur, infantem non Tyrio exceptum ostro, sed pannis squalentibus involutum, non in ornatis auro stratoriis, sed in praesepibus inveniendum. Hoc est non tantum humilitatis eum et mortalitatis, sed et paupertatis habitum suscepisse pro nobis. Quia cum dives esset, pauper factus est pro nobis, ut nos illius inopia ditaremur. Cum esset Dominus coelorum, pauper factus est in terris, ut terrigenas edoceret paupertate Spiritus regnum adquirere posse coelorum.
3.2.10
Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis laudantium Deum et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Uno evangelizante nuntio natum in carne Deum, mox multitudo militiae coelestis advolans, consono in laudem Creatoris ore prorumpit, ut sui sicut semper obsequii devotionem Christo impendat, et nos suo pariter instituat exemplo, quoties vel aliquis fratrum sacrae eruditionis verbis insonuerit, vel ipsi lecta sive audita quae pietatis sunt ad mentem reduxerimus, Deo statim laudes ore, corde et opere reddendas. Et bene chorus adveniens angelorum militiae coelestis vocabulum accipit, qui et duci illo potenti in praelio, qui ad debellandas aereas potestates apparuit, humiliter obsecundat, et ipse potestates easdem contrarias, ne mortales tantum tentare valeant quantum volunt, fortiter armis coelestibus proturbat. Nam sicut imperatoris optimi provisione cuncta manu militari loca adversus hostilem muniuntur adventum, ita et Deus, quoniam immundi Spiritus ad pacis eversionem ubique versantur, ad tutelam nostram constituit exercitus angelorum, quorum praesentia et daemonum confringatur audacia, et nobis pacis gratia ministretur. Quia vero Deus et homo nascitur, jure hominibus pax, et Deo gloria canitur. Glorificant angeli Deum pro nostra redemptione incarnatum, quia dum nos conspiciunt recipi, suum gaudent numerum repleri. Optant pacem hominibus, quia quos infirmos prius abjectosque despexerant, nascente in carne Domino jam socios venerantur, qui cum pacem hominibus poscunt, exponunt, et quibus, videlicet bonae voluntatis, hoc est eis qui suscipiunt natum Christum, non autem Herodi, pontificibus, et Pharisaeis, caeterisque antichristis, qui ejus nativitate audita turbati sunt, eumque quantum valuere gladiis insecuti. Non est enim pax impiis, dicit Dominus. Pax autem multa diligentibus nomen tuum, Domine, et non est in illis scandalum. Quibus et hoc quod sequitur, aptissime congruit. Exspectabam salutare tuum, Domine, hoc est venturum Christi adventum, longa votorum praestolatione suspirabam.
3.2.11
Et factum est ut discesserunt ab eis angeli in coelum, pastores loquebantur ad invicem. Transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. Verba pastorum quam sint rationabilia, et pastoribus Ecclesiae digna, diligenter inspice. Vere enim quasi vigilantes non dixerunt: Videamus puerum, videamus quid dicitur, sed: Videamus verbum quod factum est: In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est. Verbum quod semper erat, videamus quomodo pro nobis factum est, quod fecit Dominus et ostendit nobis. Verbum hoc, ipsum se fecit: siquidem hoc ipsum Verbum Dominus est. Videamus igitur quomodo hoc ipsum Verbum, hoc est Dominus ipse se fecerit, et ostenderit nobis carnem suam. Quod enim videre non poteramus dum erat Verbum, videamus factum quia caro est. Cui simile est quod Joannes ait: Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod prospeximus, et manus nostrae tractaverunt de verbo vitae, et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem, et apparuit nobis.
3.2.12
Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Joseph et infantem positum in praesepio. Videntes autem cognoverunt de Verbo quod dictum erat illis de puero hoc. Festinant pastores Christi quem cognovere, tota mentis intentione videre adventum desiderant. Neque enim cum desidia Christi est quaerenda praesentia. Et ideo forte nonnulli quaerentes invenire non merentur, quia desidiose Christum requirunt. Ideo pastores isti sine mora invenerunt, quia ad illum fide non ficta currebant, ad quem festinanter ire est non pedum gressus accelerare, sed in fide semper ac virtute proficere. Invenerunt, inquit, Mariam et Joseph, et infantem positum in praesepio. Sed et dominici gregis pastores quo crebrius ac suavius inter hujus vitae tenebras coelesti attolluntur oraculo, eo ferventius sublimem patrum praecedentium vitam, in qua panis vitae semper et servatur et reficit, quasi portas Bethleem contemplando subeunt, nihilque in hac aliud quam virginalem catholicae Ecclesiae pulchritudinem, quasi Mariam, virilem spiritalium doctorum coetum, quasi Joseph, et humilem Mediatoris Dei et hominum, hominis Jesu Christi adventum Scripturae sacrae paginis insertum, quasi in praesepio positum infantem, Christum prima visione reperiunt. De quo videlicet sanctarum Scripturarum praesepio eximium illud animal et sacrosanctis hostiis aptissimum pascebatur, quod exsultando proclamabat: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit. Et paulo post: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Videntes autem, inquit, cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc, quia nimirum justi est ordinis ut cognita, amata, et honore digno celebrata, Verbi incarnatione, ad ipsum quandoque Verbi gloriam contuendam capacioris longo exercitio mentis acumine pertingatur.
3.2.13
Et omnes qui audierunt mirati sunt, et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. A pastoribus populus ad Dei reverentiam cogitur. Non mediocre fidei tibi hoc videatur exemplum, non vilis persona pastorum. Certe quo vilior ad prudentiam, eo pretiosior ad fidem. Non sapientes sed simplices, qui fucare audita nescirent, Dominus sui praecones elegit; non rhetores, sed piscatores ad evangelizandum destinavit. Denique et in Veteri Testamento, praecipuos quosque suae dispensationis nuntios pastores ordinavit. Protomartyr Abel qui innocuam pastoralis officii conversationem proprio sanguine dicavit, cujusque in figuram dominicae passionis sanguis clamat de terra, quasi doctissimus ac primus opilionum primitias gregum suorum Domino devotus offerebat. Abraham pater fidei, qui exsultavit ut videret diem Christi, et vidit, et gavisus est, non auri metalla quibus sui cultui ornamenta conquireret, sed aquarum fontes quibus pecora potaret, in terrae venis fodiendo, quaesisse describitur. Jacob duodecim tribuum pater bis denis annis in pascendis pecoribus aestu urebatur et gelu, quorum in figuram veri pastoris habitum, ostensa inter doctrinae salutaris aquas virtutum suarum varietate, statu sublimiore donabat. Legislator Moyses qui prius in typum Ecclesiae septiformis sorores septem pascentes ab irruentium pastorum, donec suas oves adaquarent, improbitate defendit, postmodum inter pascua deserti Dominum videre et alloqui atque in virga pastorali signa facere ac populum Dei liberare promeruit. Ipse David, cujus Dominus noster vocari et esse dignatus est filius, arietem sui patris de manu ursi vel leonis eripiens, ostendit eum de sua stirpe et civitate nasciturum, cui similis non est, eripiens inopem de manu fortioris ejus, egenum et pauperem a rapientibus eum. Et ideo non est parvi ducenda pastorum attestatio, qui tunc vigilare et angelicae exsultationis hymnum audire meruerunt, quando, relictis in deserto nonaginta novem ovibus, ad requirendum ovem centesimam bonus Pastor apparuit. Cujus semper adventum totus fidelium grex desiderans implorat: Erravi sicut ovis quae perierat, require servum tuum, Domine.
3.2.14
Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Quid vult hoc quod dicit, conferens? Debuit dicere, considerabat in corde suo, et conservabat in corde suo, sed quia sanctas Scripturas legerat, et sciebat prophetas, conferebat ea quae secum sunt acta de Domino cum his quae noverat a prophetis scripta de Domino, et collata ad invicem, cognovit instar coelestium cherubim socia sui vultus luce concordia. Dixerat enim Gabriel: Ecce concipies in utero, et paries filium. Praedixerat Isaias: Ecce virgo concipiet, et pariet filium. Praedixerat Micha filias Sion in turre gregis adventuras, et potestatem primam tunc esse venturam. Dicebant pastores supernae sibi civitatis in turre gregis apparuisse cohortes, quae natum canerent Christum. Legerat Maria: Bos cognovit possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Videbat in praesepi Dei Filium vagientem qui homines salvat ac jumenta; et in his singulis atque hujusmodi, conferebat quae legerat, et comparabat his quae audiebat et videbat.
3.2.15
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. Glorificant pastores et laudant Deum in omnibus quae audierant ab angelis, et viderant in Bethleem, sicut dictum est ad illos, id est, et in hoc glorificant quod non aliud venientes invenerant, quam dictum est ad illos; sive sicut dictum est ad illos, gloriam Deo laudesque referunt. Et hoc enim illis facere dictum est ab angelis, non quidem verbo imperantibus, sed formam suae devotionis offerentibus, cum Deo in excelsis gloriam unanimi exsultatione resonarent. Nam et qui dicit: Evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo( Hic, supra), ad glorificandum utique Deum laudandumque provocat. Sed et magistri spiritalium gregum modo caeteris dormientibus contemplando coelestia subeunt, modo fidelium castra lustrando et probitatis exempla quaerendo circueunt, modo ad publicum pastoralis officii docendo redeunt, ut memoriam abundantiae suavitatis Dei, quam raptim licet intuendo gustaverant, praedicando proximis eructent.
3.2.16
Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Ritus et religio circumcisionis a beato Abraham patriarcha sumpsit exordium. Qui cum positus adhuc in praeputio perfecte Deo credidisset, reputatumque ei esset ad justitiam, signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio. A quo etiam, ut die circumcisionis nomen parvulis aptaretur, exortum est. Quia et ipse cum testamentum a Deo circumcisionis acciperet, eadem prius die, cum sua conjuge nominis augmentum promeruit, ut qui eatenus Abram, id est pater excelsus vocabatur, deinceps ob meritum fidei Abraham, hoc est pater multarum gentium nuncuparetur; Sarai quoque, Sara diceretur. Erat autem circumcisionis typus ac figura multiformis. Nam et signaculum( ut dictum est) justitiae fidei Abrahae et semini ejus, et indicium castigandi eos qui ad hoc semen hancque fidem pertinerent, ab omni inquinamento carnis et spiritus, et prophetiam nascituri de hoc semine Salvatoris, qui nos et in praesenti per baptismum ab omni mortiferae actionis pollutione mundaret, et in futuro per resurrectionem ab universa mortis ipsius corruptione, in perpetuum liberaret, et praecipue donum remissionis, quod solveret a peccato praevaricationis Adae, per hanc id temporis ministrari, eidem gratiae legisque latori complacuit. Qui enim nunc dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei, ipse tunc dicebat: Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Non pactum utique circumcisionis, quod non infans qui discernere necdum valuit, sed majores qui id servare noverant, poterant, debuerant, irritum fecerunt; verum pactum quod cum primo homine Deus iniit, quod omnis qui vel unius diei vitam gessit in terra praevaricasse convincitur, atque ideo remedio salutis aliquo opus habere non ignoratur. Nam qui vel ante tempora circumcisionis, vel etiam post datam circumcisionem de exteris gentibus exstitere fideles, ut exemplar patientiae Job et amici liberique illius, sive victimis hostiarum, se suosque ab originali peccato, seu certe sola fide salvabant, quia justus ex fide vivit, et sine fide impossibile est placere Deo. Verum his atque hujusmodi remediis egent qui de peccati traduce propagati in iniquitatibus concepti et in deliciis sunt nati. Redemptor autem noster, qui ut peccata mundi tolleret, sine peccato venit in mundum, sicut suo baptismate nobis remedia procuravit, id est, nostris abluendis sceleribus aquarum quae subiit lavacra consecravit, ita etiam circumcisione quam suscepit, non sua quae nulla erant admissa purgavit, sed nostrae in se naturae vetustatem docuit innovandam, et nunc videlicet eam per se a vitiorum labe purgandam, et in novissima die significans ab ipsa multifariae mortalitatis ac mortis peste penitus esse restaurandam. Unde congrue Jesus octava die circumcisus asseritur, quod non facile in Veteri Testamento de quoquam legimus actum, quamvis saepissime de omnibus jussum, absque solo duntaxat Isaac, qui quasi filius promissionis primus octava die circumcisionem accepisse perhibetur. Bene, inquam, Jesus octava die circumciditur. Quia videlicet utraque haec nostra quam praediximus, hoc est et moderna et futura, et Spiritus et carnis innovatio, et in ejus resurrectione praefigurata, et in nostra est quandoque perficienda. Siquidem de prima nostra resurrectione, quae interim vitae et fidei emendatione celebratur, Apostolus ait: Quicunque enim baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. De secunda autem quae in fine speratur, ita dicit: Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. Octavum autem numerum resurrectionis gloriae convenire pene omnibus claret. Nam et Dominus octava die, hoc est post septimam Sabbati resurrexit, et ipsi post sex hujus saeculi aetates et septimam Sabbati animarum, quae nunc interim in alia vita geritur, quasi octavo tempore surgemus, tunc verissime circumcisi, hoc est ab omnibus carnalis concupiscentiae vitiis et corruptionibus, in quibus maxime luxuria regnat, exspoliati, verissime praeputium incisi. Quia sicut Dominus ait: Filii saeculi hujus nubunt, et traduntur ad nuptias. Illi autem qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores; neque enim ultra mori poterunt, aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
3.2.17
Vocatum est, inquit, nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. Jesus Salvator interpretatur, cujus nominis etiam fideles et electi quique, in utraque sua, de qua satis dictum est, circumcisione, participes existere gaudent, ut sicut a Christo Christiani, ita etiam a Salvatore salvati nuncupentur, nunc quidem spe salvi facti per fidem, tunc autem re ipsa per visionem gloriae quae est in Christo Jesu Domino nostro, quod illis a Deo vocabulum non solum priusquam in utero Ecclesiae per fidem conciperentur, sed etiam ante tempora saecularia vocatum est. Cujus sacrosancti nominis non tantum etymologia, sed et ipse quem litteris comprehendit numerus, perpetuae nostrae salutis mysteria redolet. Sex quippe litteris, apud Graecos scribitur Ἰησοῦς, videlicet ι, et η, et σ, et ο, et υ, ς, quarum numeri sunt X, et VIII, et CC, et LXX, et CCCC, et CC, qui fiunt simul DCCCLXXXVIII. Qui profecto numerus, quia figurae resurrectionis adgaudeat, satis est supra tractatum. Nam quod octo simpliciter posita, hoc et per eadem decem sive centum multiplicata significant. Vel certe perfectorum cumulatio numerorum firmitatis indicium esse credendum est. Possumus et ita dicere, quod nomen Salvatoris octo absoluta contineat, quia resurrectionis in se exemplum mortalibus octava die resurgendo praestiterit. Contineat et decuplata, quia decalogus legis, quomodo debeat impleri suae nos resurrectionis figuris, instituerit pariter et juverit. Ut quomodo ipse surgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, ita et nos existimemus nos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu. Contineat etiam centies ducta, quia gloria suae resurrectionis ostensa, quae nos in futurum sequatur, retributio portenderit. Centenarius namque numerus qui post tot in laeva cursum numerorum, primus dexteram petit, illius nimirum saeculi gaudiis figurandis aptissime congruit, quando novissima inimica destruetur mors, quando nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis qui resurrexerint, in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. Unde pulchre in typum omnium electorum, primus promissionis filius et centenario patre natus ac circumcisus, et secundum Domini praedictum Isaac, quod risum sive gaudium sonat, est appellatus, illius per omnia temporis dexteram felicitatem praefigurans, de quo Dominus ait: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Verum quia de circumcisione sermo est, libet inquirere quare Moyses ipse qui legem circumcisionis et patribus a Deo datam et sibi toties inculcatam refert, toto ducatus sui tempore neminem circumcidi voluerit, praeter unum solummodo filium suum, quem mater arrepta petra acutissima, ne a Domino feriretur, circumcidit, sed omnes qui in eremo nati sunt a Josue circumcidendos reliquerit, morem videlicet divinitus imperatum, quadringentis et sex annis observatum, et avita sibi successione contraditum, annis quadraginta continuis intermittens. Nequaquam hoc frustra, sed magno mysterio factum crediderim. De quo, salvo majorum intellectu, dicam breviter ipse quod sentio. Moyses circumcisionem praedicat, sed Josue perficit, quia lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est. Nihilque prodest littera jubens, nisi adfuerit gratia juvans. Moyse praedicante praeputium crescit, quia, sicut Apostolus ait, ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. Et alibi: Usque ad legem enim, peccatum erat in mundo. Peccatum autem non imputatur, cum lex non est. Et iterum: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Nam concupiscientiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam( Rom. VII). Sed Josue populo in terram repromissionis inducto, praeputium quod Moyse vivente accreverat, cultris petrinis incidit. Quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. Nam quare petrinis ad circumcidendum Josue cultris utatur, intelligit qui legit, quia petra erat Christus, et super hanc, inquit, petram aedificabo Ecclesiam meam. Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Haec autem Christi gratia, non solum Novi Testamenti fideles justificat, verum quicunque in lege perfecti fuere, non ex operibus legis, sed eadem Christi in carne venturi gratia sunt salvi facti per fidem. Et hos populus a Josue circumcisus, illos Moysi filius designat, qui cum legis severitate coacti discerent Christi gratiam flagitare, quasi impendentem Domini gladium, petrae circumcisionem vitabant, Petro attestante qui de jugo legis loquens ait: Quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare, sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi. Et Psalmista, qui quasi carcerali legis custodia conclusus, et viam evadendi nullam nisi in gratia Christi reperiens, exclamat: Dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me. Deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. Nemo sane cum circumcisionem praedicari audierit, unius solum membri continentiam autumet imperari, quasi vel a fornicatione tutum, vel licito matrimonio temperanter utentem, vel virginitate gloriosum existere, absque aliarum virtutum adjectione sufficiat, et non omnium potius, quos corde vel corpore gestamus, sensuum castigationem praecipi. Nam et Moyses mundissima Dei verba suscipiens, incircumcisum se labiis esse querebatur, et Stephanus Judaeis non credentibus, Incircumcisi, inquit, cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Ille itaque vera circumcisione mundatus est, qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos ne videat malum, qui custodit vias suas ne delinquat in lingua sua, et attendit sibi ne gravetur cor ejus in crapula et ebrietate, qui, donec superest halitus in eo, et Spiritus Dei in naribus ejus, non loquitur labiis iniquitatem, qui lavat inter innocentes manus suas, et ab omni via mala prohibet pedes suos, qui super omnia castigat corpus suum, et servituti subjicit, omnique custodia servat suum cor, quoniam ex ipso vita procedit. Ille vero post circumcisionem, Jerusalem allatus et Domino oblatus est, qui juxta eum qui dicit: Declina a malo et fac bonum, postquam desiit a peccatis, bonis coepit operibus abundare. Qui dicere potest: Oculi mei semper ad Dominum, et circumibo altare tuum, Domine, ut audiam vocem laudis tuae. Qui dicit: Christi bonus odor sumus Deo, et, Levavi manus meas ad mandata tua, et converti pedes meos in testimonia tua. Qui sive manducat, sive bibit, sive aliud quid agit, omnia in gloriam Dei facit, et dicit: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua; et ad extremum: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Sed et ipsa bona actio sua quae in abscondito est, circumcisione non minus indiget, ut cum jejuno, oro, eleemosynam facio, gloriam intrinsecus quaeram. Nam si in angulis platearum sto, faciem demolior, tuba ante me cano ut videar et lauder ab hominibus, foris quidem circumcisus appareo, sed immundus in corde permanens, poenas insuper simulatae sanctitatis incurro. In exemplum videlicet Sichimitarum qui cum patriarcharum circumcisionem viderentur imitari, quia non ob Domini testamentum, sed ob causam fecere luxuriae, non modo nil acquisiere mercedis, verum tertia die quando gravissimus vulnerum dolor est, inter suae civitatis periere ruinas. Tales namque obliti propheticae monitionis: Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, ubi tempus resurrectionis ingruerit, evacuatis quibus confidebant virtutibus, in mortem mittentur aeternam. Quapropter et Apostolus absconditam in corde circisionem sedulo commendat, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
3.2.18
Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino. Decretum quidem legis erat, parvulum post tricesimum tertium circumcisionis diem ad templum Domini deferri, darique hostiam pro eo; primogenitum autem masculum, sanctum Domino fieri. Mystice, sicut diximus, insinuans neminem nisi circumcisum vitiis, dominicis dignum esse conspectibus, neminem nisi mortalitatis nexibus absolutum, supernae civitatis gaudia perfecte posse subire. Quia non habitavit, inquit, juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Et Apostolus: Caro et sanguis, regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. Verum si legis ipsius verba diligentius inspexeris, profecto reperies quia non solum Dominus incarnatus, quantum a peccati contagione, tantum a conditione legis fuerit liber, quam ob hoc magis suscipere dignatus est, ut et eam sanctam, justam ac bonam esse probaret, et nos ab ejus servitute ac timore, fidei gratia liberaret, sed etiam ipsa Dei genitrix sicut ab admistione virili, sic et a legali sit jure immunis. Dicit enim Moyses: Mulier si suscepto semine peperit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruae, et die octava circumcidetur infantulus. Ipsa vero, triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suae etc., quae ad ritum parientis pertinentia sequuntur. Nota ergo quod non omnis mulier pariens, sed ea quae suscepto semine pepererit, designatur immunda, rituque legis docetur esse mundanda, ad distinctionem videlicet illius, quae virgo concepit et peperit filium, et vocavit nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. Non ergo filius qui cum homine Deus est, non mater quae Spiritu sancto operante peperit, victimis hostiarum quibus purgaretur indigebat, sed ut nos a legis vinculo solveremur, sicut Dominus Christus, ita et beata semper virgo Maria legi est sponte subjecta.
3.2.19
Sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. Quod dicit: Omne masculinum adaperiens vulvam, et hominis et pecoris primogenitum significat, quod utrumque sanctum Domino vocari, atque ideo sacerdotis esse praeceptum est. Ita duntaxat, ut pro hominis primogenito pretium acciperet, et omne animal immundum redimi faceret. Cujus( inquit) redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque. Ubi salvo subtiliore tractatu breviter intimandum, quod illa omnia primogenita, vel figura fuerint ejus qui cum unigenitus esset Dei Filius, primogenitus fieri dignatus est omnis creaturae, vere et singulariter sanctus Domino, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, vel certe nostrae fuerint devotionis indicium, qui omnia bonae actionis initia, quae quasi corde gignimus, Domini gratiae deputare, male autem gesta redimere debeamus, dignos videlicet poenitentiae fructus pro singulis quinque corporis vel animae sensibus offerentes. Itaque quod ait, adaperiens vulvam, consuetae nativitatis more loquitur. Non quod Dominus noster sacri ventris hospitium quod ingressus sanctificarat, egressus devirginasse credendus sit, juxta haereticos qui dicunt beatam Mariam virginem usque ad partum non virginem esse post partum, sed juxta fidem catholicam clauso virginis utero, quasi sponsus, suo processisse de thalamo. De quo pulchre Propheta: Et convertit me, inquit, ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem, et erat clausa, et dixit Dominus ad me: Porta haec clausa erit, non aperietur, et vir non transiet per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa principi, princeps in ea sedebit, ut comedat panem coram Domino. Quamvis possit etiam mystice designari, nullum praeter Dominum Ecclesiae virginis uterum per aquam et Spiritum sanctum ad generandos Deo filios posse reserare, ideoque hunc masculum incomparabili dignitate Domino sanctum vocari.
3.2.20
Et ut darent hostiam, secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. Dictum est in lege, ut pro infante si masculus sit, ut praedixi, quadragesimo, si femina, octogesimo die nativitatis, agnus anniculus immaculatus in holocaustum, et turtur sive pullus columbinus offeretur pro peccato: Si autem non invenerit, inquit, manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures, vel duos pullos columbae, unum in holocaustum, et alterum pro peccato. Dominus ergo Christus Jesus cum dives esset, pauper factus pro nobis, pauperem pro se hostiam voluit dari. Ut videlicet una sua paupertate nos et hic divites in fide, et illic faceret haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se. Moraliter autem, sive fortia quis opera, seu creaverit infirma, quae masculi ac feminae vocabulo distinguuntur, ut haec legitime Domino valeant consecrari, ovem necesse est innocentiae, et turturem pariter sive columbam compunctionis offerat. Quia enim volucres hae pro cantu gemitus habent, non immerito lacrymas humilium designant, quibus plurimum in ipsis etiam bonis operibus indigemus. Quia et si bona esse quae agimus noverimus, qua tamen districtione a Domino examinanda, qua a nobis perseverantia sint consummanda, nescimus. Qui vero divitias virtutum non habendo, de quibus ad Corinthios Apostolus ait: Quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, agnum vitae innocuae in actuum suorum grege non invenerit, duos saltem turtures, aut duos columbae pullos offerat, hoc est ad lacrymarum flagitanda suffragia confugiat. Et bene duos, unum pro peccato, et alterum in holocaustum. Holocaustum namque totum incensum dicitur; quia duo sunt nimirum genera compunctionis. Deum namque sitiens anima prius timore compungitur, post amore. Prius enim sese lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro his perpeti supplicia aeterna pertimescit. At vero cum longa moeroris anxietate fuerit formido consumpta, quaedam jam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amore coelestium gaudiorum animus inflammatur. Contemplatur etenim mens qui sint illi angelorum chori, quae ipsa societas beatorum spirituum, quae majestas aeternae visionis Dei, et amplius plangit, quia a bonis perennibus deest, quam flebat prius cum mala aeterna metuebat. Qui ergo prius flendo ne duceretur ad supplicium, turturem pro peccato offerebat, de altero facit holocaustum, cum postmodum flere amarissime incipit, quia differtur a regno. Columbam pro peccato offert, qui laborat in gemitu suo, lavat per singulas noctes lectum suum, hoc est per singulas pulsantis culpae tenebras opera sua bona, in quibus requiescere debeat, lacrymis abluere non cessat. Columbarum pullos in holocaustum ferunt, qui patriae coelestis absentiam deflentes aiunt: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. Sicut enim columbae super fluenta residere delectantur, ut accipitris adventum umbrae cursu per aquas praevidere simul et evadere queant: sic profecto, sic animae pauperum spiritu fluctus saeculi mente transcendentes, quo plura in hac Babylone qua suis gemitibus pascuntur, maligni hostis exempla conspiciunt, eo crebriores ad aeterna sui desiderii pennas sustollunt. Hoc sane inter turturis et columbae significantiam distat, quod columba quae gregatim conversari, volare, et gemere consuevit, activae vitae frequentiam demonstrat: De qua dicitur: Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis communia omnia. Turtur vero qui singularitate gaudet, adeo ut si conjugem casu perdiderit, solus exinde permaneat, speculativae vitae culmina denuntiat, quia et paucorum est ista virtus, et his singillatim attributa. Solus Esaias Dominum exercituum videt, laudes Seraphim contemplatur, et quia male tacuerit, quasi turtur singularis ingemit. Moyses pavente procul populo solus ascendit ad Dominum, et ne idem populus feriatur, lacrymosis precibus impetrat. Solus fugientibus sociis, Daniel inter angelos remanet. Solus Ezechiel quadrigas Cherubim, et supernae civitatis aedificia celsa miratur. Solus Paulus ad delicias paradisi, et visenda coeli tertii secreta raptatur. Item cum intrans cubiculum clauso ostio oro Patrem in abscondito, turturem offero. At cum ejusdem operis compares quaero, canendo cum Propheta: Venite, adoremus, et procidamus ante Deum, ploremus coram Domino qui fecit nos, columbas ad altare deporto. Et quia aeque utraque conditori accepta est hostia, consulte Lucas utrum turtures, an pulli columbarum pro Domino sint oblati, non dixit, ne unum alteri vivendi ordinem praeferret, sed utrumque sequendum, utrumque divinis cultibus doceret offerendum. Igitur quia de purgatione longior se sermo protraxit, quid ipse dierum purgationis numerus contineat mysterii, et quare idem in feminae genitricis purgatione geminari sit jussus in Levitico congruentius explanabitur.
3.2.21
Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus et timoratus, exspectans consolatiotionem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo. Nato in carne Domino, non solum angeli de coelis, sed et omnis aetas mortalium, et uterque sexus testimonium reddit. Decebat enim omnium Salvatorem sicut venturum in carne, omnium toto saeculi tempore fidelium facto vel dicto praesagari, ita etiam venientem communi omnium laude praedicari, impleta prophetia quae dicit: Laudate Dominum de coelis, etc., usque quo ait: Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen ejus solius. Confessio ejus super coelum et terram. Justus, inquit, et timoratus, quia difficile justitia sine timore custoditur. Non illum dico timorem qui sub lege poenali temporalia bona sibi subtrahi perhorrescit, quem perfecta dilectio foras mittere consuevit, sed timorem Domini sanctum qui permanet in saeculum saeculi, quo justus Deum suum quanto ardentius diligit, tanto solertius offendere cavet.
3.2.22
Et responsum acceperat a Spiritu sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini; et venit in Spiritu sancto in templum. Vide locutiones Scripturarum, mortem videri dixit. Quomodo videtur quibusve oculis, quae veniendo ipsos oculos claudit, ne aliquid videant? Sed videri mortem, experiri significat. Multumque felix mortem videbit carnis, quicunque Christum Domini prius oculis cordis videre sategerit, conversationem habendo in coelesti Jerusalem, templi Dei limina frequentando, hoc est pia sanctorum in quibus Dominus inhabitat exempla sectando, suspirando cum Psalmista: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluntatem Domini. Sic enim et ipse verbum Dei in manibus accipere, et fidei charitatisque suae brachiis merebitur amplecti. Quod autem ait: Et venit in Spiritu templum, significat eum eadem Spiritus gratia, qua olim venturum praecognoverat, etiam nunc venientem et jam jamque a se videndum cognovisse Salvatorem.
3.2.23
Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas. Magna quidem Domini potentia, sed non minor claret humilitas, ut qui coelo terraque non capitur, grandaevi hominis gestetur totus in ulnis. Sed et tropice accipit Simeon Christum, veteranus infantem, ut doceat nos exuere veterem hominem qui corrumpitur cum actibus ejus, et renovatos spiritu mentis nostrae induere eum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate et veritate, hoc est deponentes mendacium, loqui veritatem, et caetera quae ad novi hominis statum pertinent, ore, corde, et opere perficere. Accipit senior justus secundum legem et timoratus puerum Jesum in ulnas suas, ut significet justitiam operum quae ex lege erat( Quis enim nesciat, opera per manus et brachia solere figurari?), humili quidem, sed salutari fidei Evangelicae gratia mutandam. Accipit senior infantem Christum, ut insinuet hoc saeculum quasi senio jam et longaeva aetate defessum, ad innocentiam et( ut ita dixerim) infantiam Christianae conversationis rediturum, et sicut aquilae juventutem illius esse renovandam.
3.2.24
Et benedixit Deum, et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Vides non solum Novi, sed et Veteris Testamenti justos spe futurae vitae desiderium habuisse, dissolvi a corpore, imo pacis viam deputasse sarcinam deponere terrestrem, ut pote qui se in sinu Abrahae requiem non dubitarent habituros esse perpetuam. Denique et Idithun, hoc est transilitor cupiditatum saecularium, postquam multa diu tacitus mundi mala contemplatus, interna secum cordis meditatione concaluit, tandem locutus in lingua sua, et quid intus egerit promens: Notum, inquit, mihi fac, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. Ecce veteres posuisti dies meos. Quibus absque dubio verbis aperit, quam maximum se praesentium calamitatum nacturum speret in fine solatium, quem tantisper advenire desiderat.
3.2.25
Quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. Beati oculi qui vident quae Simeon vidit: beati qui non viderunt, et crediderunt. Illud ipsum, inquit, quod omnibus post modum gentibus, populis et linguis mente ac fide conspiciendum parasti, spe ac dilectione quaerendum praevidisti, ipse diu desideratum nunc et carnis et cordis oculis tuum salutare contemplor.
3.2.26
Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel. Lumen quidem utrique populo salutare Dei, id est, Christus a Deo patre paratur. Qui tantum gloria magis Israel, cui diu speratus, et ex quo praenuntiatius advenit, gentium vero dicitur esse revelatio, quarum mentis oculos profunda jam caecitate demersos, neque ulla spe adventus dominici erectos, ipse visitare, pariter revelare atque illustrare dignatus est. Et bene revelatio gentium, Israelis gloriae praefertur, quia cum plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus fiet. Quomodo et Psalmista cum diceret: Notum fecit Dominus salutare suam, ante conspectum gentium revelavit justitiam suam; subjunxit atque ait: Memor fuit misericordiae suae Jacob, et veritatis suae domui Israel.
3.2.27
Et erat pater ejus et mater, mirantes super his quae dicebantur de illo, et benedixit illis Simeon. Patrem Salvatoris appellat Joseph, non quod vere juxta Photinianos pater fuerit ejus, sed quo ad famam Mariae conservandam pater sit ab omnibus aestimatus. Neque enim oblitus Evangelista, quod eam de Spiritu sancto concepisse et virginem peperisse narrarit, sed opinionem vulgi exprimens, quae vera historiae lex est, patrem Joseph nuncupat Christi. Quamvis et eo modo pater illius valeat dici, quo et vir Mariae recte intelligitur sine commistione carnis, ipsa copulatione conjugii, multo videlicet conjunctius quam si esset aliunde adoptatus. Neque enim propterea non erat appellandus Joseph pater Christi, quia nemo eum concumbendo genuerat, quandoquidem recte pater esset etiam ejus, quem non ex sua conjuge procreatum alicubi adoptasset.
3.2.28
Et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur. Bene in resurrectionem quia lumen est, quia gloria plebis Israel, quia dicit: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet, et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Quomodo autem in ruinam, nisi quia et lapis offensionis est, et petra scandali? id est, ruinae his qui offendunt verbum, nec credunt. De quibus ipse dicit: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem, excusationem non habent de peccato suo. Qui non in seipso tantum, sed in suis quoque praedicantibus in ruinam positus est, resurrectionemque multorum, testante Apostolo qui ait: Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Qui enim praedicante Apostolo verbum quod audit amando sequitur, bono odore resurgit et salvatur. Qui odiendo insequitur, eodem ipso odore corruit et moritur. Signum autem cui contradicetur, fidem dominicae crucis accipe. De qua apostolo Paulo dicunt Judaei: Nam de secta hac notum est nobis, quod ubique ei contradicitur. Et Apostolus ipse: Nos enim( inquit) praedicamus Jesum Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.
3.2.29
Et tuam ipsius animam pertransiet gladius. Nulla docet historia beatam Mariam ex hac vita gladii occisione migrasse, praesertim cum non anima, sed corpus ferro soleat interfici. Unde restat intelligi gladium illum de quo dicitur: Et gladius est in labiis eorum, hoc est dolorem dominicae passionis, ejus animam pertransisse. Quae et si Christum ut pote Dei Filium sponte propria mori, mortemque ipsam non dubitaret esse devitaturum, ut sua tamen carne procreatum non sine doloris affectu potuit videre crucifigi. Nam et ferrum quod animam Joseph pertransisse canitur, nullum melius quam dura tribulatio mentis intelligitur.
3.2.30
Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Incertum erat quondam, qui Judaeorum gratiam Christi, quam venturam utique noverant, recipere, qui autem respuere mallent. At ejus nativitate audita, revelatis mox cordium cogitationibus Herodes rex turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. Pastores cum timore et gaudio Deo laudem resonant, hominibus pacis nuntium pandunt. Ejus doctrina et virtute diffamata, alii ad eum quasi magistrum veritatis confluunt, alii ab eo quasi seductore refugiunt. Ejus signo crucis erecto, hi quasi juste morti dati blasphemantes irrident, illi quasi vitae auctorem mori acriter dolent. Sed et usque hodie, et usque ad consummationem saeculi praesentis Ecclesiae animam gladius durissimae tribulationis pertransire non cessat, cum signo fidei ab improbis contradici, cum audito Dei verbo multos cum Christo resurgere, sed plures a credulitate ruere gemebunda pertractat. Cum revelatis multorum cordium cogitationibus, ubi optimum Evangelii sevit semen, ibi zizania vitiorum vel plus justo praevalere, vel etiam, quod dictu grave est, sola germinare ac regnare conspicit.
3.2.31
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser; haec processerat in diebus multis, etc. Juxta historiam devotae conversationis, et venerandae pariter aetatis, dignaque per omnia quae Domino incarnato testimonium ferret, Anna fuisse docetur. Juxta intellectum vero mysticum, quia Ecclesiam significat, quae in praesenti quasi sponsi Dominique sui est morte viduata, numerus etiam annorum viduitatis ejus, tempus Ecclesiae designat, quo in corpore constituta, peregrinatur a Domino, magnaeque devotionis affectu coelestis templi limina servans, quotidianum illum Domini praestolatur adventum. De quo dicit: Veniemus et mansionem apud eum faciemus. Septies quippe duodeni octoginta quatuor faciunt. Et septem quidem ad hujus saeculi cursum, qui diebus septem volvitur. Duodecim vero ad perfectionem doctrinae apostolicae pertinent. Ideoque sive universalis Ecclesia, seu quaelibet anima fidelis quae totum vitae suae tempus apostolicis mancipare curat institutis, quasi septem per duodecim multiplicare, et typicis octoginta quatuor annis Domino servire laudatur. Sicut etiam tempus septem annorum, quo cum viro suo manserat, dominicae incarnationis tempori decentissime congruit. Septenario namque( ut dixi) numero, perfectio solet temporis indicari. Sed ibi propter dominicae privilegium majestatis quo in carne versatus docuit, simplex septem annorum est numerus expressus. Hic ob Apostolicae culmen dignitatis, septem anni per duodecim multiplicantur. Arridet autem Ecclesiae myteriis quod Anna et gratia ejus interpretatur, et filia est Phanuel, qui facies Dei dicitur, cum Psalmographo decantans: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Et de tribu Aser, hoc est beati, descendit, qui inter patriarchas duodecim ordine nascendi est octavus. De quo numero quia Novo Testamento sit sacer, crebrius est inculcatum.
3.2.32
Et haec ipsa superveniens confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptorem Jerusalem.[ Prophetavit Simeon, prophetaverat copulata conjugio, prophetaverat virgo, debuit etiam vidua, ne aliqua aut professio deesset aut sexus. Et ideo Anna et stipendiis viduitatis et moribus talis inducitur, ut digna plane fuisse credatur, quae Redemptorem venisse omnium nuntiaret.
3.2.33
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam, in civitatem suam Nazareth. Praetermisit hoc loco Lucas quae a Matthaeo satis exposita noverat, Dominum videlicet post haec, ne ab Herode necandus inveniretur, Aegyptum a parentibus esse delatum, defunctoque Herode sic demum in Galilaeam reversum, Nazareth civitatem suam inhabitare coepisse. Solent enim evangelistae singuli sic omittere quaedam, quae vel ab aliis commemorata viderint, vel ab aliis commemoranda in spiritu praeviderint, ut continuata suae narrationis serie quasi nulla praetermisisse videantur. Quae tamen alterius evangelistae considerata scriptura, quo loco transilita fuerint, diligens lector inveniat.
3.2.34
Puer autem crescebat et confortabatur, plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Notanda distinctio verborum, quia Dominus Jesus Christus in eo quod puer erat, id est, habitum humanae fragilitatis induerat, crescere et confortari habebat. In eo vero quod etiam verbum Dei et Deus aeternus erat, nec confortari indigebat, nec habebat augeri. Unde rectissime plenus sapientia perhibetur et gratia. Sapientia quidem, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Gratia autem, quia eidem mediator Dei et hominum, homini Jesu Christo magna gratia donatum est, ut ex quo homo fieri coepisset, perfectus esset et Deus. Cui simile est, quod Joannes scribit, eum plenum gratia et veritate, eamdem ipse divinitatis excellentiam veritatis, quam Lucas sapientiae nomine commendans.
3.2.35
Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschae. Vides hunc evangelistam inter animalia quatuor non frustra vitulo comparatum, qui, quasi hostiis deputatum animal, circa templum maxime et Jerosolyma narrationis suae diversatur incessu. Siquidem in principiis sacerdotem collocat ad aram orantem, populi multitudinem templi sistit in atriis, Mariam mox Domino concepto Jerosolyma mittit, domum Pontificis intromittit. Ibi et Baptistam natum refert, et Dominum post nativitatem continuo cum hostia transfert. Eumdem illo singulis annis cum parentibus ducit, et duodenem in templo doctorum choris inserit. Ubi inter alia sapientibus stupenda dicit: Quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse. Et post caetera talia, laudantes Deum in templo discipulos in Evangelii sui fine concludit.
3.2.36
Et cum factus fuisset annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolyma secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem. Qui a nativitate, imo a conceptione humana manifestis miraculorum quia Deus sit, est approbatus indiciis, ipse etiam mox ubi tempus aetatis congruebat, utramque suam reverenter pandere coepit atque aperire substantiam, et quid videlicet Patri juxta veritatem divinae majestatis, et quid juxta assumptionis humanae fragilitatem debeat matri. Nec absque providentia duodenis prima suae fidei rudimenta revelabat, quae duodecim apostolorum ministerio cunctum erat revelanda et elucidanda per orbem. Possumus et hoc dicere, quia sicut septenario, sic et duodenario numero, qui multiplicatis inter se invicem septenarii partibus constat, vel rerum vel temporum universitas ac perfectio designetur. Atque ideo quo omnia loca vel tempora deceat occupari, recte a duodecimo numero jubar sumat exordium. Non igitur otiose suorum perhibetur immemor exstitisse parentum, sed ut nos instruat, quia non solum antequam parentes ipsi, verum etiam antequam Abraham fieret ipse est, in civitate potius ac templo Dei, quasi paterno jure residere delectatur.
3.2.37
Et non cognoverunt parentes ejus. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos, et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem requirentes eum. Quaeret aliquis quomodo Dei Filius tanta parentum cura nutritus, his abeuntibus potuerit obliviscendo relinqui. Cui respondendum, quia filiis Israel moris fuerit, ut temporibus festis vel Jerosolyma confluentes, vel ad propria redeuntes, seorsum viri, seorsum autem feminae choros ducentes incederent, infantesque vel pueri, cum quolibet parente indifferenter ire potuerint. Ideoque beatam Mariam vel Joseph vicissim putasse puerum Jesum, quem se comitari non cernebant, cum altero parente reversum.
3.2.38
Et factum est post triduum, invenerunt illum in templo, sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem. Quasi fons sapientiae doctorum medius sedet, sed quasi exemplar humilitatis, audire prius et interrogare doctores, quam instruere quaerit indoctos. Ne etenim parvuli a senioribus erubescant discere, et ipse ob aetatis humanae congruentiam, hominibus auscultare non erubescit Deus. Ne infirmus docere quis audeat, et ille puer doceri interrogando voluit, qui per divinitatis potentiam, verbum scientiae ipsis suis doctoribus ministravit.
3.2.39
Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus, et videntes admirati sunt. Nota distinctionem verborum, et tuae salvationis ac fidei mysteria sedulus intuere. Stupebant qui eum audiebant, et videntes admirati sunt. Et eo amplius stupebant super prudentia responsionum, quo paucitatem videntes contemnebant annorum. Divinam lingua sapientiam prodebat, sed infirmitatem aetas praetendebat humanam. Verum haec doctores Judaeorum quasi nova stupeant, interque alta quae audiunt, et infirma quae vident, dubia admiratione turbentur: nos autem scientes hunc esse de quo olim Propheta gratulabundus exsultabat: Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis, et vocabitur nomen ejus, admirabilis, consiliarius, Deus fortis; nequaquam miremur eum qui sic parvulus factus est homo, ut nihilominus quod erat semper Deus ac fortis permaneret, modo divinitatis suae, modo humanitatis his quos erudire cupiebat indicia dedisse, sed digna fide, spe et charitate agamus illi gratias, quia qui magnus erat et laudabilis nimis, sed nos non cognoscebamus. Parvulus natus est nobis, ut crescendo et proficiendo inter parvulos, paulatim eos ad capessenda suae virtutis ac magnitudinis arcana proveheret.
3.2.40
Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes, quaerebamus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? Non Joseph qui nihil in ejus generatione praeter ministerium praestitit et affectum, unde et pro fideli ministerio et ab evangelista et ab ipsa Maria pater appellatur; vel ipse Christus suum negat esse parentem, sed simpliciter et aperte qui sit verus sibi pater, nobis pariter et illis insinuat. Non quod eum quasi filium quaerunt, vituperat, sed quid ei potius cui aeternus est filius debeat, cogit oculos mentis attollere. Quia enim Deus et homo est, nunc excelsa deitatis, nunc infima praefert humanae fragilitatis. Quasi homo seniores interrogat, quasi Deus quae seniores et docti mirentur, respondet. Quasi Dei Filius in templo Dei commoratur, et quasi filius hominis cum parentibus quo jubent regreditur.
3.2.41
Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos. Et descendit cum illis, et venit Nazareth, et erat subditus illis. Quantum pietatis simul in Domino et humilitatis exemplum? Parentes ejus non intelligunt verbum quod de sua divinitate loquitur ad illos, et tamen ipse humanae illorum erga eum sedulitatis non ingratus, quo praecipiunt descendit, et subditur illis. Quid enim magister virtutis, nisi officium pietatis impleret? Quid inter nos aliud, quam quod a nobis agi vellet, ageret? Deferebat homini, deferebat ancillae. Ipsa enim dicit: Ecce ancilla Domini. Deferebat simulato patri, deferebat Deo vero patri. Et utique matrem natus virginem conservarat et castam, utique a patre non voluntate, non opere, non tempore distabat. Ut ejus videlicet exemplis admoniti, quid parentibus debeamus, qui tanta pro nobis patiantur, agnoscamus. Solent autem dicere Ariani imperfectum esse filium, quia dixerit, Pater major me est. Sed quid mirum si ex humana susceptione minorem se Patre asserit in coelo, ex qua subditus erat etiam parentibus in terra
3.2.42
Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo. Sive quae intellexit, seu quae necdum intelligere verba Evangelii potuit, omnia suo pariter in corde quasi ruminanda, et diligentius scrutanda recondebat. Discamus ergo sanctae virginis in omnibus castitatem, quae non minus ore pudica quam corpore, argumenta fidei conservabat in corde. Et si illa ante praecepta apostolica tacet, cur tu post apostolica praecepta magis cupis docere quam discere?
3.2.43
Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines. Hic locus Manichaeos pariter et Apollinaristas expugnat, ostendens Dominum veram carnem, veram habere et animam. Nam sicut carnis est aetate, sic est animae sapientia proficere et gratia. Quae tamen in sapientia nullatenus proficeret, si naturalem intelligentiam quae hominibus rationis causa concessa est, non haberet. Non quia hoc susceptor Deus eguit, praesertim cum supra plenus sapientia puer fuisse describatur, sed quia hoc pro remedio nostrae salutis effectus piae susceptionis elegit, ut dum caro et anima rationalis a Deo suscipitur, utraque pariter salvaretur.
3.3.1
LIBER PRIMUS. CAPUT III.
3.3.1
Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha. Herodes, Philippus et Lysanias, qui cum Pilato praeside Romano Judaeam regebant, filii sunt Herodis illius sub quo Dominus natus est, inter quos et ipsum Herodem Archelaus frater eorum decem annis regnavit. Qui a Judaeis ob intolerabilem animi ferocitatem, apud Augustum criminatus, aeterno apud Viennam disperiit exsilio. Regnum vero Judaeae quo minus validum fieret, idem Augustus per tetrarchias discindere curavit. Porro Pilatus duodecimo anno Tiberii Caesaris in Judaeam missus procurationem gentis suscepit, atque inibi per decem continuos annos usque ad ipsum pene finem Tiberii perduravit.
3.3.2
Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto. Ambo quidem, incipiente praedicationem Joanne, id est, Annas et Caiphas principes fuere sacerdotum; sed Annas illum annum, Caiphas vero eum quo Dominus crucem ascendit, administrabat, et quidem tribus aliis in medio pontificatu perfunctis, verum his maxime qui ad Domini passionem pertinerent, ab evangelista commemoratis. Legalibus namque tunc praeceptis vi et ambitione cessantibus, nulli pontificatus honor vitae vel generis merito reddebatur, sed Romana potestate aliis nunc, item aliis summa sacerdotii praestabatur. Denique Josephus refert in hunc modum, dicens: Valerius Gratus Anna sacerdotio deturbato, Ismaelem pontificem designavit filium Bassi. Sed et- hunc non multo post abjiciens, Eleazarum Ananiae pontificis filium pontificatui subrogavit. Post annum vero etiam hunc arcet officio et Simoni cuidam Canysi filio pontificatus tradidit ministerium. Quo non amplius et ipse quam unius anni spatio perfunctus, Josephum cui et Caiphas nomen fuit, accepit successorem. Ac per hoc omne tempus quo Dominus noster in terris docuisse describitur, intra quadriennii spatia coarctatur. In quo quatuor istae quas Josephus memorat successiones Pontificum describuntur, vix per annos singulos ministratae. Quia ergo Joannes illum praedicare veniebat, qui et ex Judaea quosdam, et multos ex gentibus redempturus erat, per regem gentium et principes Judaeorum, praedicationis ejus tempora designantur. Quia autem gentilitas colligenda erat, et Judaea pro culpa perfidiae dispergenda, ipsa quoque descriptio terreni principatus ostendit, quoniam et in Romana republica unus praefuisse describitur, et in Judaeae regno per quartam partem plurimi principabantur. Voce enim nostri Redemptoris dicitur: Omne regnum in seipso divisum, desolabitur. Liquet ergo quod ad finem regni Judaea pervenerat, quae tot regibus divisa subjacebat. Apte quoque non solum quibus regibus, sed quibus etiam sacerdotibus actum sit, demonstratur. Ut quia illum Joannes Baptista praedicaret, qui simul rex et sacerdos existeret, Lucas evangelista praedicationis ejus tempora per regnum et sacerdotium designavit.
3.3.3
Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Cunctis legentibus liquet quia Joannes baptismum poenitentiae non solum praedicavit, verum etiam quibusdam dedit, sed tamen baptismum suum in remissionem peccatorum dare non potuit. Remissio etenim peccatorum, in solo nobis baptismo Christi tribuitur. Notandum itaque quod dicitur, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, quoniam baptismum quod peccata solveret, quia dare non poterat, praedicabat. Ut sicut incarnatum Verbum Patris praecurrebat verbo praedicationis: ita baptismum poenitentiae quo peccata solvuntur praecurreret suo baptismate, quo peccata solvi non possunt.
3.3.4
Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox, etc. Idem vero Joannes Baptista requisitus quis esset, respondit, Ego vox clamantis in deserto, qui ideo vox a propheta vocatus est, quia verbum praeibat; qui etiam in deserto clamat, quia derelictae ac destitutae Judaeae solatium redemptionis annuntiat. Quid autem clamaret, aperitur cum subditur: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Omnis qui fidem rectam et bona opera praedicat, quid aliud quam venienti Domino ad corda audientium viam parat? Ut haec vis gratiae penetret, et lumen veritatis illustret, ut rectas Deo semitas faciat, dum mundas in animo cogitationes, per sermonem bonae praedicationis format.
3.3.5
Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Quid hoc loco vallium nomine, nisi humiles; qui montium et collium, nisi superbi homines designantur? In adventu igitur Redemptoris valles impletae, montes vero et colles humiliati sunt. Quia juxta ejus vocem, omnis qui se exaltat humiliabitur: et omnis qui se humiliat, exaltabitur. Vallis etenim impleta crescit, mons autem et collis humiliatus decrescit. Quia nimirum in fide mediatoris Dei et hominum, hominis Jesu Christi, et gentilitas plenitudinem gratiae accepit, et Judaea per errorem perfidiae, hoc unde tumebat perdidit.
3.3.6
Erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Prava in directa fiunt, cum malorum corda per injustitiam detorta ad justitiae regulam diriguntur. Et aspera in vias planas immutantur, cum immites atque iracundae mentes, per infusionem supernae gratiae ad lenitatem mansuetudinis redeunt. Quando enim verbum veritatis ab iracunda mente non recipitur, quasi asperitas itineris gressum pergentis repellit. Sed cum mens iracunda per acceptam mansuetudinis gratiam correptionis, vel exhortationis verbum recipit, ibi planam viam praedicator invenit, ubi prius pro asperitate itineris pergere, id est praedicationis gressum ponere non valebat.
3.3.7
Et videbit omnis caro salutare Dei. Quia omnis caro, accipitur omnis homo, salutare Dei videlicet Christum in hac vita omnis homo videre non potuit. Ubi ergo in hac sententia propheta prophetiae oculum, nisi ad extremi judicii diem tendit? Ubi cum apertis coelis, ministrantibus angelis, consedentibus Apostolis, in sede majestatis suae Christus apparuerit, omnes hunc et reprobi pariter videbunt, ut et justi de munere retributionis sine fine gaudeant, et injusti in ultione supplicii in perpetuum gemant. Nam quia hoc ista sententia intendit, quod in extremo examine ab omni carne videbitur, recte subjungitur.
3.3.8
Dicebat ergo ad turbas, quae exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, etc. Ventura enim ira est animadversio ultionis extremae. Quam tunc fugere peccator non valet, qui nunc ad lamenta poenitentiae non recurrit. Et notandum quod malae soboles, malorum parentum actiones imitantes, genimina viperarum vocantur. Quia per hoc quod bonis invident eosque persequuntur, quod quibusdam mala retribuunt, quod laesiones proximis exquirunt, quoniam in his omnibus priorum suorum carnalium vias sequuntur, quasi venenati filii de venenatis parentibus nati sunt. Sed quia jam peccavimus, quia usu malae consuetudinis involuti sumus, dicat quid nobis faciendum sit, ut fugere a ventura ira valeamus.
3.3.9
Facite ergo fructus dignos poenitentiae. In quibus verbis notandum est, quod non solum fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonet esse faciendos. Aliud namque est fructum poenitentiae facere, aliud dignum poenitentiae facere. Neque enim par fructus esse boni operis, debet ejus qui minus, et ejus qui amplius deliquit, aut ejus qui in nullis, et ejus qui in quibusdam facinoribus cecidit. Per hoc ergo quod dicitur: Facite fructus dignos poenitentiae, unusquisque conscientia convenitur, ut tanto majora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam. Sed Judaei de generis nobilitate gloriantes, idcirco se agnoscere peccatores nolebant, quia de Abrahae stirpe descenderant. Quibus recte dicitur:
3.3.10
Et ne coeperitis dicere, Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Quid enim lapides, nisi corda gentilium fuerunt, ad intellectum Dei omnipotentis insensibilia? Sicut enim quibusdam ex Judaeis dicitur: Auferam cor lapideum de carne vestra( Ezech. XXXVI). Nec immerito lapidum nomine gentes significatae sunt, quae lapides coluerunt. Unde scriptum est: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. De quibus nimirum lapidibus filii Abrahae suscitati sunt. Quia dum dura corda gentilium in Abrahae semine, id est in Christo crediderunt, ejus filii facti sunt, cujus semini sunt uniti. Unde et eisdem gentibus per egregium praedicatorem dicitur: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis. Si igitur nos per fidem Christi, Abrahae jam semen existimus, Judaei propter perfidiam Abrahae filii esse desierunt.
3.3.11
Jam enim securis ad radicem arboris posita est. Arbor hujus mundi est universum genus humanum. Securis vero est Redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro tenetur ex humanitate, sed incidit ex divinitate. Quae videlicet securis jam ad radicem arboris posita est, quia et si per patientiam exspectat, videtur tamen quid factura est.
3.3.12
Omnis ergo arbor non faciens fructum, excidetur et in ignem mittetur. Quia unusquisque perversus paratam citius gehennae concremationem invenit, qui hic boni operis fructum facere contemnit. Et notandum quod securem non juxta ramos positam, sed ad radicem dicit. Cum enim malorum filii tolluntur, quid aliud quam rami infructuosae arboris absciduntur? Cum vero tota simul progenies cum parente tollitur, infructuosa arbor a radice abscisa est, ne jam remaneat unde prava iterum soboles succrescat. In quibus Joannis Baptistae verbis constat, quod audientium corda turbata sunt, cum protinus subinfertur.
3.3.13
Et interrogabant eum turbae dicentes: Quid ergo faciemus? Percussae enim terrore fuerant, quae consilium quaerebant.
3.3.14
Respondens autem, dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas, similiter faciat. Per hoc quod tunica plus est necessaria usui nostro, quam pallium, ad fructum dignum poenitentiae pertinet. Ut non solum exteriora quaeque et minus necessaria, sed ipsa valde nobis necessaria dividere cum proximis debeamus, scilicet vel escam qua carnaliter vivimus, vel tunicam qua vestimur. Quia enim in lege scriptum est: Diliges proximum tuum tanquam teipsum, minus proximum amare convincitur, qui non cum eo in necessitate illius etiam in ea quae sibi sunt necessaria partitur. Idcirco ergo de dividendis cum proximo duabus tunicis datur praeceptum, quia hoc de una dici non potuit, quoniam si una dividitur, nemo vestitur. In dimidia quippe tunica, et nudus remanet qui accipit, et nudus qui dedit. Inter haec autem sciendum est quantum misericordiae opera valeant, cum ad fructus dignos poenitentiae ipsa prae caeteris praecipiuntur. Hinc etiam per semetipsam Veritas dicit: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
3.3.15
Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? At ille dixit ad eos: Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis. Quantam beati Baptistae sermo virtutem habuerit, quantumque mentes concusserit audientium, hinc probatur, cum etiam publicanos et milites ad consilium salutis suae coegerit inquirendum. Quibus ipse non aliter quam turbis juxta congruum sibi modum misericordiam suadet agendam. Praecipit ergo publicanis ne ultra praescriptum exigant. Publicani etenim sicut etiam nomine probant, appellantur hi qui vectigalia publica exigunt, sive qui conductores sunt vectigalium fisci, vel rerum publicarum. Nec non et hi, qui saeculi hujus lucra per negotia sectantur, eodem vocabulo censentur. Quos omnes pariter in suo quemque gradu, ab agenda fraude coercet, ut dum primo se ab alienorum temperarent appetitu, tandem ad propria cum proximis communicanda pertingerent.
3.3.16
Interrogabant autem illum et milites dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, etc. Justissimo doctor eximius moderamine praemonet, ne ab eis calumniando praedam requirant, quibus militando prodesse debuerant. Docens idcirco stipendia constituta militiae, ne dum sumptus quaeritur, praedo grassetur. Nullum ergo officium, nullum ab agenda misericordia genus excipitur, quae plenitudo virtutum est, et sola a morte liberat, vitamque confert aeternam. Ipso judice attestante qui se dicturum esse promisit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc.
3.3.17
Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, respondit Joannes dicens omnibus. Quomodo respondit eis qui existimabant de illo, et secreto in corde, quia Christus esset, cogitabant? Nisi quia non solum cogitabant, sed etiam sicut alius Evangelista declarat, missis ad eum sacerdotibus ac Levitis, an esset Christus inquirebant. Unde patet Judaeis tunc fuisse notissimum secundum Scripturas incarnationis dominicae tempus adesse. Sed mira caecitas, quod in Joanne sponte credebant, hoc in Salvatore tantis signis ac virtutibus approbato, et ipso etiam Joanne attestante, non credere.
3.3.18
Ego quidem aqua baptizo vos. Veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus. Joannes non spiritu, sed aqua baptizat, quia peccata solvere non valens, baptizatorum corpora per aquam lavat, sed mentem per veniam non lavat. Cur ergo baptizat qui peccata per baptisma non relaxat? Nisi ut praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque Dominum baptizando praeveniret, et qui praedicando factus est praecursor Christi baptizando etiam praecursor ejus fieret imitatione sacramenti. Mos autem apud veteres fuit, ut si quis eam quae sibi competeret accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret, qui ad hanc sponsus jure propinquitatis veniret. Quid igitur inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae sponsus apparuit? De quo et idem Joannes dicit, Qui habet sponsam, sponsus est. Sed quia Joannem homines Christum esse putaverunt, quod idem Joannes negat, recte se indignum esse ad solvendum corrigiam ejus calceamenti denuntiat. Ac si aperte dicat: Ego Redemptoris vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immeritus non usurpo. Quod tamen intelligi et aliter potest: Quis enim nesciat quod calceamenta ex mortuis animalibus fiant? Incarnatus vero Dominus veniens quasi calceatus apparuit, qui in divinitate sua morticinia nostrae corruptionis assumpsit. Sed hujus incarnationis mysterium humanus oculus penetrare non sufficit. Investigari enim nullatenus potest, quomodo corporatur verbum, quomodo summus et vivificator spiritus intra uterum matris animatur, quomodo is qui initium non habet et existit et concipitur. Corrigia ergo calceamenti est, ligatura mysterii. Joannes itaque solvere corrigiam calceamenti ejus non valet, quia incarnationis mysterium nec ipse investigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnovit.
3.3.19
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Hoc est et purgatione sanctificationis, et probatione tribulationis. Potest autem idem Spiritus sanctus, etiam nomine ignis significatus intelligi. Quia et incendit per amorem, et per sapientiam corda quae replet, illuminat. Unde et illi quibus dictum est, quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu sancto, idem baptisma spiritus in ignis visione percipiunt. Sunt qui ita exponunt, quod in praesenti in spiritu, et in futuro baptizemur in igni. Ut videlicet sicut nunc in remissionem omnium peccatorum, ex aqua et spiritu renascimur, ita et tunc de levibus quibusdam peccatis quae hinc nobis euntibus adhaeserint, purgatorii ignis ante ultimum judicium baptismate permundemur. Dicente Apostolo: Si quis superaedificaverit super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit quod superaeficavit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Quod quamvis et de igne tribulationis in hac nobis vita adhibito possit intelligi, tamen si quis hoc de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est, quia illum dixit posse per ignem salvari, non qui super fundamentum Christi, ferrum, aes, vel plumbum aedificat, id est peccata majora et duriora, atque tunc jam insolubilia, sed lignum, fenum, stipulam, id est peccata minima atque levissima, quae ignis facile consumat. Hoc tamen sciendum est, quod illic saltem de minimis nihil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat promereatur.
3.3.20
Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam. Per ventilabrum, id est palam, discretio justi examinis: per aream vero, praesens Ecclesia figuratur. In qua procul dubio quod lugubre satis est, multi sunt vocati, pauci vero electi. Pauca grana supernis recipienda mansionibus, in comparatione loliorum, quae flammis sunt mancipanda perpetuis. Cujus areae purgatio et nunc viritim geritur, cum quisque perversus, vel ob manifesta peccata de Ecclesia sacerdotali castigatione rejicitur, vel ob occulta post mortem divina districtione damnatur, et universaliter in fine perficietur, quando mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala. Ventilabrum itaque Dominus in manu, id est judicii discrimen habet in potestate, quia Pater non judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio.
3.3.21
Et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni exstinguibili. Et ipse Dominus parabolam boni seminis, cui superseminavit inimicus homo zizania, ita terminaverit ut diceret: Et in tempore messis dicam messoribus meis: Colligite primum zizania; et alligate ea in fasciculos ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum. Nimirum docens impios et peccatores gehennae igni tradendos, sanctos vero coelesti gloria coronandos. Verum hoc inter paleas et zizania distat, quia paleae non alio quam triticum semine prodeunt, quamvis a radicis bonae nobilitate degenerent. Zizania autem non fructus solum merito discrepant, sed et diversa prorsus origine procreantur. Quod paleae sunt illi qui ejusdem cum electis fidei mysteriis imbuuntur, sed ab eorum solida perfectione, vel operum levitate, vel perfidiae vacuitate dissentiunt. Zizania vero, qui ne audire quidem fidei verba dignantur, ideoque a bonorum sorte, et opere simul et professione secernuntur. Et ita in agro mundi istius, unus electorum, et duo sunt fructus reproborum, quia et omnia quae inimicus seminat, flammis obnoxia sunt, et quod est gravius, plurima ex his quae bonus sator jacit, aut a volatilibus rapta, aut sole arefacta, aut spinis suffocata, aut certe in paleas versa depereunt. Solum autem de terra bona creatum et patientia digna probatum triticum electorum coelestis vitae recondetur in horreum. Quomodo juxta aliam parabolam, non solum pisces qui Apostolicae fidei retia declinant, imis peccatorum obscuri resident in undis, verum multi ad littus, usque discretionis extremae inter bonos attracti, tunc ob suae nequitiae noxam exteriores mitti merentur in tenebras. Ignem autem gehennae bifaria ratione inexstinguibilem vocat, id est quia neque ille perpetuo possit exstingui, neque eos quos cruciat unquam exstincturus, sed immortali( ut ita dixerim) sit morte plexurus. Ad distinctionem videlicet illius sacratissimi ignis, quo electos Christi baptizandos esse praemiserat. De quo et Psalmista: Igne nos examinasti, ait, sicut igne examinatur argentum. Et paulo post: Non haesimus in aeternum, sed transivimus( inquit) per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Introibo in domum tuam in holocaustis, id est devictis pressurarum angoribus, in gratiarum actione regni tui coelestis atria penetrabo.
3.3.22
Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo, de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quae fecit Herodes, adjecit et hoc supra omnia, et inclusit Joannem in carcere. Plenius haec a Matthaeo commemorantur, et Marco, Joannem videlicet Herodiadis insidiis non modo vinculatum, sed etiam capite caesum. Quod non his diebus, sed juxta Evangelium Joannis post aliquot a Domino signa patrata, ejusque jam baptisma diffamatum sciendum est esse gestum, verum ab hoc Evangelista propter exaggerandam Herodis malitiam praeoccupando commemoratum. Quia cum ad praedicationem Joannis imperitum vulgus conflueret, milites crederent, publicani poeniterent, totus in commune populus baptisma susciperet, ipse e contrario illum non solum contemnere, sed occidere non dubitarit. Altioris autem ratione mysterii, quia Joannes evangelista, de divinitate Christi, tres autem alii de ejus humanitate ministerium suscepere scribendi, Baptista vero Joannes legis veteris( quae praecursor est gratiae) typum tenet, pulchre Joanne evangelista praedicante adhuc, et baptizante Domini praecursore, ipsum Dominum plures discipulos facere et baptizare testatur. Mystice docens eum prius quam in carne nasceretur, aeternum per saecula Deum, et fidelium per legem doctorem fuisse populorum. Pulchre et evangelistae alii post traditum carceri Joannem dominicae praedicationis exordium sumunt, quorum officii erat, post corruptam a Judaeis legem et quasi tenebris carceris ignorantia caeca, saevaque traditione foedatam, Domini in carne apparentis ac per carnem operantis, quasi advenientis in Galilaea coelestem pandere doctrinam.
3.3.23
Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato et orante, apertum est coelum. Baptizatus est Dominus, non ipse aquis mundari, sed ipsas mundare cupiens aquas, quae ablutae per carnem ejus peccati utique nesciam baptismi, jus induerent, et quod tam innumera sub lege baptismata non poterant contra praevaricationis malum, vim regenerativae sanctificationis conciperent. Unde bene cum baptizatum diceret omnem populum, nihil magni addidit. Jesu autem baptizato et orante, apertum est, inquit, coelum. Quia dum corporis humilitate Dominus undas Jordanis subiit, divinitatis suae potentia coeli nobis januas pandit. Dumque caro innoxia frigentibus tingitur aquis, opposita quondam noxiis romphaea restinguitur ignea. Quid enim, nunquid ei tunc coelum apertum est, cujus oculi coelorum interiora cernebant? Sed virtus ibi baptismatis ostenditur, de quo quisque cum egreditur, regni coelestis ei janua declaratur. Sicut et illud, quod Jesus cujus omnia quae Patris sunt, baptizatus orasse memoratur, ad nos informandos actum non dubitatur, quibus post lavacrum baptismatis, ut aula coeli pandatur, non otiose vivendum, sed jejuniis, precibus atque eleemosynis est insistendum. Quia etsi peccata sunt omnia in baptismo laxata, non adhuc tamen est carnis fragilitas solidata. Nam quasi transito mari Rubro necatos quidem gratulamur Aegyptios, sed in deserto mundanae conversationis hostes occurrunt alii qui duce et cooperatrice Christi gratia nostro sudore vincantur, donec promissam vitae aeternae perveniamus ad patriam.
3.3.24
Et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum. Bene corporali specie, quia in natura divinitatis a mortalibus videri non potuit. Bene sicut columba, quia spiritus disciplinae effugiet fictum, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Et quia ad exemplum Simonis in felle amaritudinis, et iniquitatis obligatione perdurant, sortem in eo partemque habere nullatenus possunt. Unde cum mundi crimina quondam in figuram baptismi diluvio purgarentur, non corvi, sed columbae ore delatus olivae ramus pacem saeculo redditam nuntiavit. Mystice docens solis eis qui in cordis simplicitate baptizati sunt, unctionem sancti Spiritus adfuturam. Nemo enim putet Dominum post baptisma primum Spiritus sancti gratia perunctum, autaliquem divinae naturae per tempora gessisse profectum, sed noverit potius a primo conceptus humani tempore quem verum hominem, eumdem et Deum existere verum. Adventu autem columbae demonstratum, quod in corpore ejus, id est Ecclesia, praecipue baptizati accipiunt Spiritum sanctum.
3.3.25
Et vox de coelo facta est: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi. Merito Joannes inter natos mulierum nulli secundus est, cui se baptizandum Christus, se videndum invisibilis exhibet spiritus, suum de coelo Filium commendat Pater. Neque enim ipsi Filio quod optime noverat, sed vel Joanni vel caeteris qui aderant, quod nossent, indicabatur. Unde notandum quod idem Joannes qui eatenus virum se fortiorem et Christum evangelizabat, exinde jam vel descensione Spiritus, vel Patris attestatione praemonitus, aperte Dei Filium praedicaverit: Hic est, inquit, de quo dixi, post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat, et ego nesciebam eum. Itemque de columba: Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Itaque mysterium Trinitatis in baptismo Salvatoris ostenditur, ut et nos in ejus nomine baptizandos esse doceatur. Quod autem dicit: In te complacui mihi, tale est ac si dicat: In te placitum meum constitui, hoc est, per te gerere, quod mihi placet. Quod vero secundum Matthaeum dicitur: In quo mihi complacui, ita exponitur: Quod omnis qui poenitendo corrigit aliqua quae fecit, eo ipso quo poenitet se sibi displicuisse indicat, qui emendat quod fecit. Et quia omnipotens Pater sicut intelligi ab hominibus poterat, humano modo locutus est de peccatoribus dicens: Poenitet me fecisse hominem super terram, quasi sibimetipsi displicuit in peccatoribus quos creavit. In solo autem sibi unigenito Domino nostro Jesu Christo complacuit. Quia hunc inter homines, hominem creasse non poenituit, in quo peccatum nullum omnino invenit, sic de illo per Psalmistam dicitur: Juravit Dominus et non poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum.
3.3.26
Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur filius Joseph. Jesus annorum triginta baptizatur, et tunc demum incipit signa facere et docere, legitimum videlicet et maturum tempus ostendens aetatis, his qui omnem aetatem, vel ad sacerdotem, vel ad docendum putant opportunam. Qui etiam, ut supra lectum est, anno duodecimo aetatis suae in medio doctorum sedens in templo, non docens, sed interrogans, voluit inveniri. Ut enim non auderent homines in infirma aetate praedicare, ille duodenis interrogat homines in terra, qui per divinitatem suam semper angelos docet in coelo. Nec contra haec movere quempiam debet, quod Hieremias atque Daniel prophetiae spiritum pueri perceperunt, quia miracula in exemplo operationis non sunt trahenda. Omnipotens enim Deus et linguas infantium facit disertas, et ex ore infantium et lactentium perfecit laudem. Sed aliud est quod nos doctrinae usu dicimus, aliud quod de miraculo scimus. Potest autem tricennalis baptizati Salvatoris aetas etiam nostri baptismatis intimare mysterium, propter fidem, scilicet sanctae Trinitatis et operationem decalogi legalis. Qui nimirum decalogus revelata fidei gratia, quo sublimius intelligitur, eo et devotius impletur. Quasi enim quoddam sacrosanctum triennii tempus baptizandos habere docuit, qui ait: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quasi hoc idem triennium per decem multiplicari praecepit, cum subjunxit: Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. In cujus etiam figuram mare aeneum, in quo sacerdotes templum intraturi lavabantur, et triginta cubitorum funiculo circuiri exterius, et intus tria millia metretas capere potuisse narratur. Quia Cui sensui suffragatur, quod apostoli percepta sancti Spiritus gratia, primo animarum tria millia baptizant. Et quia maris aenei mentio incidit, libet et in caeteris quomodo baptismi regulae congruant inquirere. A labio( inquit) usque ad labium cubitorum decem, quia non terrena nos sollicitudine coangustari, sed coelestis denarii oportet exspectatione dilatari. Labium ejus quasi labium calicis vel folium repandi lilii: quorum uno poculum dominicae passionis, altero patefacta resurrectionis ejus claritas exprimitur. Nam quod ait Apostolus: Quicunque baptizati sumus Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus, ad labium calicis pertinet. Quod vero subjungit: Ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus, ad florem repandi lilii respicit. Crassitudo ejus, trium unciarum, ut omne baptizatorum robur, fidei, spei, charitatisque perfectione solidetur. Quinque cubitos habebat altitudinis, quia quidquid visu auditu, gustu, olfactu, vel tactu delinquitur, totum unda regenerationis abluitur. Boves qui portant, singulas coeli plagas terni aspiciunt, ut in fide sanctae Trinitatis, orbis baptizetur universus. Stabat autem in latere dextro atrii sacerdotum contra Orientem ad Meridiem, quia stante Novi Testamenti gratia, datum est per eum qui visitavit nos oriens ex alto. Sed et innumeris Scripturae sanctae locis tricenarius numerus Christi et Ecclesiae sacramentis aptatus invenitur. Nam et Joseph, qui in figuram resurrectionis Novique Testamenti octoginta annis Aegyptios a fame defendit, tricenarius ablutis ergastuli sordibus regni gubernacula suscepit, et David eadem aetate regnum, quod septuagenarius, hoc est perpetua quiete dignus compleret, inchoavit, et Ezechiel triginta annorum apertis sibi coelis prophetiae dona promeruit. Et quia per fidem et adversa longanimiter ferri, et sublimiter debent praemia sperari, et arcae vel templi altitudo. et tabernaculi longitudo, triginta cubitis mensuratur.
3.3.27
Ut putabatur( inquit) filius Joseph. Hoc verbum propter illos posuit, qui eum ex Joseph sicut alii homines generantur, rebantur esse progenitum. Unde si quem movet, cum Maria de Spiritu sancto genuerit Christum, et Joseph illius non vere, sed putative pater appelletur, cur non Maria potius quam Joseph, quae nihil ad eum pertinere videbatur, generatio describatur, sciat primum non esse consuetudinis Scripturarum ut mulierum in generationibus ordo texatur. Deinde ex una tribu fuisse Joseph et Mariam, unde et lege eam accipere cogebatur, ut propinquam. Et quod simul censentur in Bethlehem, ut de una videlicet stirpe generati, atque ideo per generationem Joseph, origo quoque Mariae monstretur. Pulcherrime sane Lucas, genealogiam Christi dicturus, ipsum patrem praemisit loquentem: Tu es filius meus dilectus, ut eumdem verum Dei Filium divina attestatione, quem verum hominis filium humanae successionis ordine comprobaret.
3.3.28
Qui fuit Heli, qui fuit Mathat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, etc. Merito movet quomodo Joseph duos patres ex diversa proavorum stirpe venientes, unum quem Lucas, alterum quem Matthaeus commemorat, habere potuerit. Dicit enim Matthaeus: Mathan autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Joseph, virum Mariae. Sed hujus nodum quaestionis, Africanus de consonantia Evangeliorum scribens, apertissime solvit. Mathan, inquit, et Mathat diversis temporibus de una eademque uxore Estha nomine singulos filios procreaverunt. Quia Mathan, qui per Salomonem descendit, uxorem eam primus acceperat, et relicto uno filio Jacob nomine, defunctus est. Post cujus obitum, quoniam lex viduam alii viro non vetat nubere, Mathat qui per Nathan genus ducit, cum esset ex eadem tribu, sed non ex eodem genere, relictam Matthae accepit uxorem, ex qua et ipse accepit filium nomine Heli, per quod ex diverso patrum genere efficiuntur Jacob et Heli interim fratres. Quorum alter, id est Jacob, fratris Heli sine liberis defuncti, uxorem ex mandato legis accipiens, genuit Joseph, natura quidem germinis suum filium, propter quod et scribitur: Jacob autem genuit Joseph. Secundum vero legis praeceptum Heli efficitur filius, cujus Jacob quia frater erat, uxorem ad suscitandum fratri semen acceperat. Et per hoc rata invenitur atque integra generatio, et ea quam Matthaeus enumerat dicens: Jacob autem genuit Joseph: et ea quam Lucas competenti observatione designat, dicens: Qui putabatur esse filius Joseph, qui fuit Heli. Qui et ipse subsannante eadem distinctione, Heli esse filius putabatur, qui fuerat Matthat, quia legalem hanc successionem, quae velut adoptione quadam erga defunctos constat, magis quam germinis veritatem competenti satis per hoc designavit indicio, observans Evangelista, ne omnino in hujuscemodi successionibus genuisse aliquem nominaret, per quod digna distinctione non descendens, sed ascendens, usque ad Adam et ad ipsum usque pervenit Deum. Haec autem non nobis ad subitum reperta, aut absque ullis auctoribus commentata sunt, sed ipsi haec Salvatoris nostri, secundum carnem propinqui, seu studio tanti seminis demonstrandi, seu docendi quae secundum veritatem gesta sunt, tradiderunt. Haec Africanus his ipsis syllabis profert, excepto quod pro Matthat, posuit Melchi, quia fortasse vel codex illius sic habuit, vel in historia in qua haec didicerat, eumdem Matthat invenit esse dyonymum. Quia ergo Matthaeus regalem, Lucas sacerdotalem Domini personam suscepere taxandam, unde et in quadriga cherubim hunc leo fortissimus bestiarum, illum vitulus sacerdotum videlicet hostia designat, eamdem uterque sui operis intentionem in genealogia quoque Salvatoris texenda servavit. Acute namque animadversum est Matthaeum qui regiam in Christo instituerat insinuare personam, excepto ipso Christo quadraginta homines in generationum serie nominasse. Numerus autem iste illud tempus significat, quo in hoc saeculo, et in hac terra regi nos oportet a Christo secundum disciplinam laboriosam, qua flagellat Deus( ut scriptum est) omnem filium quem recipit. Neque enim quadraginta duae, quod faciunt ter quaterni et deni, sed propter unum Jechoniam bis numeratum quadraginta una generationes fiunt, si et ipsum Christum adnumeremus, qui huic regendae vitae nostrae temporali atque terrenae, tanquam numero quadragenario regulariter praesidet. Nam quia numerus laboriosi hujus temporis sacramentum est, quod sub disciplina regis Christi adversus diabolum dimicamus, etiam illud declarat quod quadraginta dierum jejunium, hoc est humiliationem animae consecravit. Et lex et prophetae per Moysen et Heliam, qui quadragenis diebus jejunaverunt, et Evangelium per ipsius Domini jejunium, qui diebus quadraginta etiam tentabatur a diabolo, quid aliud quam per omne hujus saeculi tempus tentationem nostram in carne sua, quam de nostra mortalitate assumere dignatus est praefigurant? Idcirco autem iste numerus hanc temporalem vitam terrenamque significat, quia et tempora annorum quadripartitis vicibus currunt, et mundus ipse quatuor partibus terminatur. Quadraginta autem quater habent decem. Porro ipsa decem ab uno usque ad quatuor progrediente numero consummantur. Ad istam itaque mortalitatem nobiscum participandam, quia descendentem Christum voluit significare Matthaeus, ideo ipsas generationes ab Abraham usque ad Joseph, et usque ad ipsius Christi nativitatem descendendo commemoravit ab initio Evangelii sui. Lucas autem non ab initio Evangelii sui, sed a baptismo Christi generationes enarrat, nec descendendo sed ascendendo, tanquam sacerdotem in expiandis peccatis magis assignans, ubi eum vox de coelo declaravit, ubi testimonium Joannes ipse perhibuit, dicens: Ecce qui tollit peccata mundi. Ascendendo autem transit ad Abraham, et pervenit ad Deum, cui mundati et expiati reconciliamur. Merito et adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii Dei credendo in Filium Dei. Per carnalem vero generationem Filius Dei, potius filius hominis factus est. Satis autem demonstravit non se ideo dixisse Joseph Heli quod de illo genitus, sed quod illi fuerit adoptatus, cum et ipsum Adam filium Dei dixit, cum sit factus a Deo, sed per gratiam quam postea peccando amisit, tanquam filius in paradiso constitutus sit. Quapropter in generationibus Matthaei, significatur nostrorum susceptio peccatorum a Domino Christo: in generationibus autem Lucae, significatur abolitio nostrorum peccatorum a Domino Christo. Ideo eas ille descendens enarrat, iste ascendens. Quod enim dicit Apostolus: Misit Filium suum in similitudine carnis peccati, haec est susceptio peccatorum. Quod autem addit: Ut de peccato damnaret peccatum in carne, haec est expiatio peccatorum. Proinde Matthaeus ab ipso David per Salomonem descendit, in cujus matre ille peccavit. Lucas vero ad ipsum David per Nathan ascendit, per cujus nominis prophetam Deus peccatum illius expiavit.
3.3.29
Qui fuit( inquit) Mathan, qui fuit David, qui fuit Jesse. Iste quoque numerus quem Lucas exsequitur, certissime prorsus abolitionem indicat peccatorum, de quo suo loco videbis. Nec mireris, si Lucas a David usque ad Christum plures successiones, Matthaeus pauciores: hoc est, iste quadraginta tres, ille viginti octo posuit, cum per alias personas generationem fatearis esse decursam. Potest enim fieri ut alii longaevam transegerint vitam, alterius vero generationis viri immatura aetate decesserint, cum videamus complures senes cum suis nepotibus vivere, alios vero viros statim filiis obire susceptis.
3.3.30
Qui fuit Sela, qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxat. Nomen et generatio Cainan juxta Hebraicam veritatem, neque in Genesi, neque in Verbis Dierum invenitur; sed Arphaxat Sela, vel Sale filium, nullo interposito genuisse perhibetur; sic enim habes: Porro Arphaxat vixit triginta annos, et genuit Sale. Itemque et Paralipomenon: Arphaxat autem genuit Sala, qui et ipse genuit Heber. Scito ergo beatum Lucam, hanc generationem de Septuaginta interpretum editione sumpsisse, ubi scriptum est, quod Arphaxat centum triginta quinque annorum genuerit Cainan, et ipse Cainan, cum centum triginta fuerit annorum, genuerit Sela. Sed quid horum sit verius, aut si utrumque verum esse possit, Deus noverit. Nos simpliciter admonemus lectorem tantam inter utrosque codices in serie temporum esse discrepantiam, ut a diluvio usque ad nativitatem Abrahae in Hebraica veritate anni CCXCII in septuaginta Interpretum translatione M septuaginta septem reperiantur esse comprehensi. Et quod quidam chronographi medii horum incedentes, ablata tantum Cainan generatione, nec caeteris annis ad Hebraeum exemplar emendatis, nongentos quadraginta duos annos ejusdem describant aetatis.
3.3.31
Qui fuit Mathusalae, qui fuit Enoch. Pulchre generationum ordo a baptizato Dei Filio usque ad Deum Patrem ascendens, septuagesimo gradu Enoch habet, qui dilata morte translatus est paradisum, ut significet eos qui in gratiam adoptionis filiorum ex aqua et Spiritu sancto regenerantur, interim, post absolutionem corporis, aeternam suscipiendos in requiem( septuagenarius quippe numerus propter septimam Sabbati, ad requiem eorum significandam qui, juvante Christi gratia, decalogum legis impleverint, aptissime congruit) et in tempore resurrectionis, indemutabili Dei sapientiae contemplandae per saecula monstret esse jungendos.
3.3.32
Qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. Quia Christi aliqua iniquitas, qui nullam habuit, non est utique conjuncta iniquitatibus hominum, quas in sua carne suscepit; ideo numerus penes Matthaeum, excepto Christo, est quadragenarius. Quia vero justitiae suae Patrisque nos expiatos ab omni peccato et purgatos conjungit, ut fiat quod ait Apostolus: Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est, ideo in eo numero qui est penes Lucam, et ipse Christus a quo incipit enumeratio, et Deus ad quem pervenit, connumerantur, et fit numerus LXXVIII, quo significatur omnium prorsus remissio et abolitio peccatorum. Nam et hujus numeri mentionem Dominus fecit, cum eum Petrus de dimittendis peccatis fratris interrogasset. Ait enim: non solum septies, sed septuagies septies esse dimittendum. Unde recte creditur commemoratione hujus numeri omnia peccata jussisse dimitti. Nec temere Dominus et frustra septuagesima et septima generatione venit aboliturus omnia peccata, nisi quia in illo numero aliquid latet, quod ad significationem pertineat omnium peccatorum. Hoc autem in undenario numero et septenario considerandum est. Qui numeri per se multiplicati ad tantum perveniunt. Nam undecies septem, vel septies undeni, LXXVII fiunt. Undecim autem transgressionem denarii significant. At si in denario perfectio beatitudinis significatur, unde est etiam illud, quod omnes conducti ad vineam denario remunerantur, quod fit cum septenaria creatura trinitati Creatoris adjungitur, manifestum est quod transgressio denarii peccatum significat, per superbam plus aliquid habere cupientis, et integritatem perfectionemque amittentis. Hoc autem septies propterea ducitur, ut motu hominis facta significetur illa transgressio. Ternario enim numero incorporea pars hominis significatur. Unde est quod ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligere jubemur Deum. Quaternario vero corpus; multis enim modis quadripartita invenitur natura corporis. Ex his ergo conjunctis homo constans, non absurde septenario numero significatur. Motus autem in numeris non exprimitur, cum dicimus unum, duo, tria, quatuor, etc., sed cum dicimus, semel, bis, ter, quater. Quapropter( ut dixi) non septem et undecim, sed septies undecim significatur transgressio, quae motu facta est hominis peccantis, hoc est perfectionis suae stabilitatem transgredientis cupiditate amplius aliquid habendi. Convenienter igitur undenario septies multiplicato, ad numerum septuagesimum et septimum cuncta peccata perveniunt. In quo numero etiam fit plena remissio peccatorum, expiante nos carne sacerdotis nostri, a quo nunc iste numerus incipit, et reconciliante nos Deo, ad quem nunc iste numerus pervenit, per Spiritum sanctum qui columbae specie in hoc baptismo, ubi numerus iste commemoratur, apparuit. Verum praemissae superius expositioni, si quis resultare voluerit, dicendo Matthaeum non quadraginta unam, sed quadraginta duas generationes posuisse, quia, juxta fidem Paralipomenon, Jechonias pro duabus personis, patre scilicet et filio, debeat computari, intelligat eumdem nihil ominus numerum praesens Ecclesiae tempus quo Domino cooperante in spem futuri Sabbati laborat, intimare. Septies enim seni quadraginta duo faciunt. Et sex quidem ad opera, septem vero ad requiem significandam pertinere, rarus est qui dubitet. Unde bene populus de terra Aegypti salvatus quadraginta quidem annos moratur in deserto, sed quia sub spe intrandi in requiem sedulus exercetur, septies sena, id est quadraginta duo viae arctissimae castrametatur. Quorum ultimo dum Jesum ducem suscipit, mox aperto Jordane promissas olim sedes, devictis hostibus, adit. Sicut et Dominus Jesus, quadragesima secunda generatione, ex quo mundus caecitatis priscae tenebras Abraham credente discussit, adveniens in carne baptismi nobis lavacro coeli januas pandit. Et ipsi perfecto virtutum cursu, in quo quod non videmus sperantes, per patientiam exspectamus sub ejusdem( ut dictum est) numeri sacramento, post siccatum Christo duce laeti fluvium promissa patriae coelestis perveniemus ad regna. Qui quoniam ipso quod tricenarius inchoavit baptismo, totius sit Ecclesiae sordes expiaturus, eorumdem quoque numerorum mystica cognatio declarat. Quia videlicet triginta aequalibus suis partibus computata pariunt amplius duodecim, qui est patriarcharum et apostolorum numerus, et fiunt quadraginta duo. Habent enim partes, tricesimam, unum; quintam decimam, duo; decimam, tria; sextam, quinque; quintam, sex; tertiam, decem; dimidiam, quindecim. Quae simul juncta, quadraginta duo consummant. Ubi mystice( ut diximus) innuitur totam Ecclesiae perfectionem in Christi fide et gratia consistere, quae a patriarchis primo agnita, apostolorum est latius voce diffamata. Nec esse nomen aliud sub coelo in quo oporteat nos salvos fieri, quomodo in quadraginta duobus nulla est particula quae non aequalibus tricenarii numeri contineatur in partibus. Tricenarius ergo numerus suis partibus quadragesimum complet et secundum, quia Dominus Ecclesiam sui baptismatis sacramentis, et nunc laborantem temporaliter munit, et finitis laboribus ad requiem aeternaliter perducit.
3.4.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IV.
3.4.1
Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane, et agebatur in Spiritu in desertum diebus quadraginta. Haec baptizato Domino confestim facta Matthaeus Marcusque designant. Quorum unus, descripto ejus baptismate, mox ita subjunxit: Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu ut tentaretur a diabolo. Alter ita: Et statim Spiritus expulit eum in desertum, et erat ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et tentabatur a Satana. Verum ne cui veniret in dubium a quo eum spiritu ductum, sive expulsum dicerent in desertum, consulte Lucas primo posuit, quia Jesus plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane, ac deinde intulit, et agebatur in Spiritu in desertum, ne quid contra eum valuisse spiritus putaretur immundus, qui plenus Spiritu sancto, quo volebat gradiendo, quaeque volebat agebat. Nam et infra ubi manifeste a diabolo assumptus sive statutus asseritur, non ejus imbecillitas, sed inimici superbia qui voluntatem Salvatoris necessitatem putat, arguitur. Non ergo virtute spiritus mali Jesus agitur in desertum, sed voluntate sui spiritus boni locum certaminis quo adversarium sternat, de victoria certus ingreditur. Ubi nobis pariter ordinem recte conversandi praemonstrat, ut post acceptam videlicet in baptismo remissionem peccatorum, Spiritusque sancti gratiam, arctius contra novas antiqui hostis insidias accingi, mente saeculum desere, et quasi manna deserti, sola aeternae vitae gaudia discamus esurire.
3.4.2
Et nihil manducavit in illis diebus, et consummatis illis, esuriit. Quadragesima jejuniorum habet auctoritatem, et in veteribus libris ex jejunio Moysi et Eliae, et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus jejunavit, demonstrans Evangelium non dissentire a lege et prophetis. In persona quippe Moysi lex; in persona Eliae, prophetae accipiuntur. Inter quos in monte gloriosus apparuit, ut evidentius emineret quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a lege et prophetis. In qua autem parte anni congruentius observatio quadragesimae constitueretur, nisi confinis atque contigua dominicae passionis, quia in ea significatur haec vita laboriosa, cui opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia jejunetur. Aliter: Jejunavit Dominus, cum tentaretur ante mortem, cibo adhuc indigens. Manducavit autem et bibit, cum glorificaretur post resurrectionem, jam cibo non indigens. Hic enim ostendebat in se nostrum laborem, illic autem in nobis suam consolationem, quadragenis diebus utrumque definiens. Quo numero quadragesima hujus saeculi significare videtur excursus, in his qui vocantur per gratiam, ad eum qui non venit legem solvere, sed adimplere. Decem namque praecepta sunt legis, jam gratia Christi diffusa per mundum, et quadripertitus est mundus, et decem quadruplicata quadraginta faciunt. Quoniam qui redempti sunt a Domino, de regionibus congregavit eos. Ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et mari. Jejunans itaque quadraginta diebus ante mortem carnis velut clamabat: Abstinete vos a desideriis hujus saeculi. Manducans autem et bibens XL diebus post resurrectionem carnis velut clamabat: Ecce ego vobiscum sum, usque ad consummationem saeculi. Jejunium quippe est in tribulatione certaminis, quoniam qui in agone est, ab omnibus abstinens est. Cibus autem in spe pacis, quae perfecta non erit, nisi cum corpus nostrum, cujus exspectamus redemptionem, induerit immortalitatem, quod nondum adipiscendo gloriamur, sed sperando jam pascimur. Utrumque Apostolus simul nos agere ostendit, dicens: Spe gaudentes, in tribulatione patientes. Tanquam illud esset in cibo, hoc in jejunio. Simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis saeculi jejunamus, et futuri promissione reficimur, hic non apponentes cor, illic pascentes sursum cor. Quod autem Dominus consummatis jejunii diebus, esuriit, cum de Moyse, vel Elia jejunantibus nihil tale sit scriptum, ideo factum est, ne ab eo tentando pavens tristis aufugeret, quem cum tot signis coelestibus praeconatum, tum etiam viris excellentissimis in abstinendo videret aequatum. Esuriit enim humilis Deus homo, ne inimico innotescat sublimis homo Deus.
3.4.3
Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. Antiquus hostis redemptorem humani generis debellatorem suum in mundum venisse cognovit, unde et per obsessum hominem dixit: Quid nobis et tibi, Fili Dei, venisti huc ante tempus torquere nos? Qui tamen prius cum hunc passibilem cerneret, cum posse mortalia perpeti humanitatis videret, omne quod de ejus divinitate suspicatus est, ei fastu suae superbiae in dubium venit. Nihil quippe, nisi superbum sapiens, dum esse hunc humilem conspicit, Deum esse dubitavit. Unde ad tentationum se argumenta convertit. Sed non sicut nos qui puri homines sumus, irruente saepe tentatione concutimur, ita Redemptoris nostri anima tentationis est necessitate turbata. Hostis namque noster, et si in excelsum montem eum permissus assumpsit, si daturum se regna mundi perhibuit, si quasi in panem vertendos lapides ostendit, mentem tamen Mediatoris Dei et hominum tentatione quassare non valuit. Sic enim dignatus est haec exterius cuncta suscipere, ut tamen ejus mens interius divinitati suae inhaerens inconcussa permaneret. Qui et si quando turbatus spiritu infremuisse dicitur, ipse divinitus disponebat, quantum ipse humanitus turbaretur.
3.4.4
Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est quia non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei. Ideo sic respondit Dominus, quia propositum ei erat humilitate diabolum vincere, non potentia. Simulque animadvertendum quod nisi jejunare coepisset Dominus, tentandi occasio non fuisset diabolo. Secundum illud: Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem. Sed et ipsa responsio Salvatoris hominem fuisse indicat qui tentatus est: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei. Si quis ergo non vescitur verbo Dei, ille non vivit. Aliter: Hostis noster adhuc in hac vita nos positos, quanto magis sibi rebellare conspicit, tanto amplius expugnare contendit. Eos enim pulsare negligit, quos quieto jure possidere se sentit. Contra nos vero eo vehementius incitatur, quo ex corde nostro quasi ex jure propriae habitationis expellitur. Hoc enim in seipso Dominus sub quadam dispensatione figuravit, qui diabolum non nisi post baptisma se tentare permisit, ut signum nobis quoddam futurae conversationis innueret, quod membra ejus postquam ad Deum proficerent, tunc acriores tentationum insidias tolerarent.
3.4.5
Et duxit illum diabolus, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis. Cum ductus a diabolo Deus homo narratur, mens refugit, humanae hoc audire aures expavescunt. Cui tamen non esse incredibilia ista cognoscimus, si in illo et alia facta pensamus. Certe iniquorum omnium diabolus caput est, et hujus capitis membra sunt omnes iniqui. Quid ergo mirum si se permisit ab illo in montem duci qui se pertulit etiam a membris illius crucifigi? Non est ergo indignum Redemptori nostro, quod tentari voluit, qui venerat occidi. Justum quippe erat ut sic tentationes nostras suis tentationibus vinceret, sicut mortem nostram venerat sua morte superare. Bene autem in momento temporis saecularia et temporalia monstrantur. Non enim tam conspectus celeritas indicatur, quam caducae fragilitas potestatis exprimitur. In momento enim cuncta illa praetereunt, et saepe honor saeculi abiit antequam venerit. Quid enim saeculi potest esse diuturnum, cum ipsa diuturna non sint saecula?
3.4.6
Et ait: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt, et cui volo, do illa. Tu ergo procidens si adoraveris coram me, erunt tua omnia. Arrogans et superbus etiam hoc de jactantia loquitur, non quod in toto mundo habeat potestatem, ut possit omnia regna dare diabolus, cum sciamus plerosque sanctos viros a Deo reges factos. Si, inquit, procidens adoraveris coram me. Ergo qui adoraturus est diabolum, ante corruit.
3.4.7
Et respondens Jesus dixit illi: Scriptum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Dicens diabolus Salvatori: Si procidens adoraveris me, e contrario audit quod ipse magis adorare eum debeat, Dominum et Deum suum. Quaerit forte aliquis quo modo conveniat, quod hic praecipitur, Domino soli serviendum, Apostoli verbo qui dicit: Sed per charitatem servite invicem. Sed huic facile Graecae linguae ex qua Scriptura translata est, origo satisfacit, in qua servitus duobus modis ac diversa significatione solet appellari. Dicitur enim, λατρεία, dicitur et δουλεία. Sed dulia intelligitur servitus communis, hoc est sive Deo, sive cuilibet in rerum natura exhibita. A qua etiam servus, id est, δοῦλος, Graece nomen accipit. Latria autem vocatur servitus illa quae soli Divinitatis cultui debita, neque ulli est participanda creaturae. Unde et idololatrae nuncupantur hi, qui vota, preces et sacrificia, quae uni Deo debuerant, idolis impendunt. Jubemur ergo per charitatem servire invicem, quod est Graece δουλεύειν. Jubemur uni Deo servire, quod est Graece λατρεύειν. Unde dicitur: Et illi soli servies, quod est graece λατρεύσεις. Et iterum: Non enim sumus circumcisio, Spiritui Dei servientes, quod est in Graeco λατρεύοντες.
3.4.8
Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi. Ut quem gula vel avaritia superare non poterat, tentet et vana gloria, si forte illum, vel ipsa victoriae suae jactantia dejicere queat.
3.4.9
Et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. In omnibus tentationibus hoc agit diabolus, ut intelligat si Filius Dei sit, sed Dominus sic responsionem temperat, ut eum relinquat ambiguum. Mitte te deorsum. Vox diaboli, qua semper omnes deorsum cadere desiderat. Mitte te, inquit: persuadere potest, praecipitare non potest.
3.4.10
Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te, et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Hoc in nonagesimo psalmo legimus. Verum ibi non de Christo, sed viro sancto prophetia est. Male ergo interpretatur Scripturas diabolus. Certe si vere de Salvatore scriptum noverat, debuerat et illud dicere, quod in eodem psalmo contra se sequitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. De angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur, de sui conculcatione quasi tergiversator tacet.
3.4.11
Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Falsas de Scripturis diaboli sagittas, veris Scripturarum frangit clypeis. Et notandum quod necessaria testimonia de Deuteronomio tantum protulerit, ut secundae legis sacramenta monstraret. Non tentabis, inquit, Dominum Deum tuum. Suggerebatur enim tanquam homini, ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est, quam multum apud Deum posset. Quod vitiose fit, cum fit. Pertinet namque ad sanam doctrinam, quando habet quod faciat homo, non tentare Dominum Deum suum. Neque enim et ipse Salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Cujus rei prior exemplum praebuit. Nam cum potestatem haberet ponendi animam suam, nec eam poneret nisi cum vellet, in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit. Et ad diem festum non evidenter, sed latenter ascendit, cum alias palam loqueretur Judaeis irascentibus, et de inimicissimo animo audientibus, nec tamen valentibus in eum mittere manus, quia nondum venerat hora ejus. Qui ergo palam docendo et arguendo, et tamen inimicorum rabiem valere in se aliquid non sinendo, Dei demonstrabat potestatem, idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne Deum tentare audeat, quando habet quod faciat, ut quod cavere oportet evadat.
3.4.12
Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus. Vides ipsum diabolum non esse in studio pertinacem, cedere vero solere virtuti. Et si invidere non desinat, tamen instare formidat, quia frequentius refugit triumphari. Audito itaque Dei nomine, recessit( inquit) usque ad tempus. Postea enim non tentaturus, sed aperte pugnaturus advenit. Quamvis saepe antiquus hostis postquam menti nostrae tentationum certamen inflixerit, ab ipso suo certamine ad tempus recedit, non ut illatae malitiae finem praebeat, sed ut corda quae per quietem secura reddiderit, repente rediens, facilius inopinatus irrumpat. Notandum autem quod tribus solum tentatoris fraudibus expositis, omnem tentationem dicit esse consummatam. Quia videlicet his omnium vitiorum origines amplectuntur et fontes. Joanne attestante qui ait: Quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Et in evangelica parabola tribus solum reprobi negotiis, ab aeternae vitae dapibus excluduntur. Primus( inquit) dixit: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam. Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa. Et alius dixit: Uxorem duxi, ideo non possum venire. Uxoris quippe appetitus, sicut et gula, ad concupiscentiam carnis pertinet. Villae emptio, quae avaritia non caret, ad superbiam vitae respicit. Probatio quinque jugorum, id est, corporalium rerum curiositas, quae est vana gloria, ad concupiscentiam refertur oculorum. Nam per oculos maxime curiositas praevalet, et his quidem Dominus quasi fortior facie ad faciem tentatur. Nos vero cum ipsi, percepto baptismate gratia spiritus, eremum virtutum adimus, cum jejunium quadragesimale suscipimus, id est, ab illecebris saecularibus toto vitae nostrae tempore continere disponimus, vel tacitis appetimur insidiis, vel aliquando etiam proximiore pulsamur. Qui cum blandiens dicit: Homo fortis es, manduca et bibe, et similis mane, videndum est, ne nobis serpentis antiqui nescius venena propinet. Dicendumque: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Verum multi, concupiscentia carnis devicta, mox avaritia pulsantur, et aliquoties etiam superantur, adeo ut pro oblatis muneribus diabolum adorare non metuant. Quorum ubi plurimi continentiam laudant, majores etiam personae honorant, dona tribuunt, fit ut voluptatum victores philargyria vincantur, et crescente per tempus insania, divites quosque quos per aperta facinora daemone plenos agnoscunt, non modo exsecrentur et arguant, sed et flexa cervice adorent et suscipiant. Unde dicit Apostolus avaritiam, simulacrorum esse servitutem. Qui si et hanc Salvatoris exemplo triumpharint, Dominum, videlicet, Deum suum adorando, et pro aeternis gaudiis illi soli serviendo, aderit et tertia vanae gloriae pestis, quae vitiorum praecedentium victores de suis viribus extollat, ut quasi in virtutum culmine positos ulterius se jam cadere non posse praesumant. Et hoc plane curiosis oculis Deum tentare est, de suis quempiam meritis gloriari. Contra hoc quod ipse fidem discipulis augens ait: Cum perfeceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quae debuimus facere fecimus. Qui cum alibi praeciperet ne justitiam nostram coram hominibus faciamus, in ejusdem definitione jejunium tantum, eleemosynam atque orationem subjunxit, triplici, scilicet, hostis telo totidem arma defensionis opponens, ut jejunio concupiscentia carnis, eleemosynis avaritia, precibus jactantia pellatur meritorum. Haec de principiis evangelicae dispensationis uno libello dixisse sufficiat, verum quae sequuntur gesta vel dicta Salvatoris, non solum nostrae quieti, sed et legentium commodo consulentes, ab alio magis intueamur exordio. Nescio quo enim modo, ut Augustinus ait, ita libri termino reficitur lectoris intentio, sicut labor viatoris hospitio.