Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In Evangelium S. Lucae
BedaLuca 4 · 8470-inevsluMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8470 Inevslu
4.1
LIBER SECUNDUS.
4.1
Ecclesiastica narrat historia, beatissimum Joannem apostolum, usque ad ultimum pene vitae suae tempus, absque ullius Scripturae indiciis Evangelium praedicasse. Sed cum trium, inquit, Evangeliorum, etiam ad ipsum notitia pervenisset, probasse quidem dicitur fidem et veritatem dictorum, deesse tamen vidit aliqua, et ea maxime quae, primo praedicationis suae tempore, Dominus gesserat. Certum est enim quod in superioribus tribus Evangelistis haec videntur sola contineri, quae in eo gesta sunt anno quo Joannes Baptista vel inclusus est in carcerem, vel punitus. Denique si observes, statim in initiis narrationum, posteaquam refert Matthaeus de quadraginta dierum jejunio, et de tentatione ejus, continuo subjecit, dicens: Audiens autem quia Joannes Baptista traditus est, secessit a Judaea, et venit in Galilaeam. Sed et Marcus similiter: Posteaquam( inquit) traditus est Joannes, venit Jesus in Galilaeam. Lucas vero etiam priusquam incipiat aliquid de actibus referre Jesu, dicit quia adjecit Herodes super omnia mala quae gesserat, et inclusit Joannem in carcerem. Quia, inquam, ab his haec videbantur omissa, rogatus dicitur Joannes apostolus ut ea quae praeterierant priores ante traditionem Joannis Salvatoris gesta describeret. Et ideo dicit in Evangelio: Haec fecit initio signorum Jesus. Et iterum in alio loco indicat dicens: Nondum enim Joannes missus fuerat in carcerem. Et quibus constat quod ea quae antequam Joannes traderetur a Jesu fuerat gesta describit. His memoratae historiae dictis initium hujusce, hoc est secundi nostri in Lucam libelli, praemunire curavimus, ne quis legentium putaret ea quae per ordinem sunt exponenda post dierum XI jejunium confestim facta, sed post aliquot a Domino miracula, vel in Judaea, vel in Galilaea patrata potius animadverteret esse secuta.
4.2
Et ingressus est Jesus in virtute spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo; et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. Virtutem spiritus, signa miraculorum dicit. Sicut et alibi Judaei admirantes. Unde( inquiunt) huic sapientia haec et virtus? Sapientiam, videlicet, ad doctrinam, virtutem vero ad opera referentes. Quae utraque pariter et in hoc loco junguntur, dum Jesus et in virtute spiritus ingressus esse, et in synagogis eorum docuisse perhibetur. Unde merito et magnificatus a praesentibus, et per absentes quosque fama vulgatus asseveratur. Quod non utique nisi praesentibus factorum dictorumve fieri posset indiciis. Sed horum tempus et ordinem in Joannis( ut dictum est) Evangelio, quisquis quaesierit inveniet. Cujus ut caetera praetermittens, unum solummodo testimonium ponam. Cum venisset, inquit, in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum vidissent omnia quae fecit in Jerosolymis in die festo. Notandum sane, quod primo Jesum virtutem spiritus demonstrasse, et post doctrinae gratiam ministrasse, primo de virtutibus famam egressam, et sic doctrinam magnificatam esse commemorat. Juxta ordinem, videlicet, quem et in Actibus apostolorum breviter commendare curavit: Quae coepit Jesus facere et docere. Prius enim facere, et postea posuit docere, ne quis doctor auditoribus suis quae nondum factis ipse patravit, imperare praesumat.
4.3
Et venit Nazareth ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in Synagogam. Synagoga Graece, Latine dicitur congregatio, quo nomine non solum affluentium turbarum conventum, sed et domum, qua ad audiendum dicendumve Dei verbum conveniebant Judaei, appellare solebant. Unde Dominus ad Annam pontificem: Ego semper, inquit, docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt. Sicut et nos Ecclesias fidelium, et loca et choros vocitamus. Verum differt inter Synagogam quae congregatio, et Ecclesiam quae convocatio interpretatur, quod veteris Testamenti populus utroque vocabulo, Novi autem tantum Ecclesia nuncupatur. Quia videlicet et pecora, et inanimae quaeque res congregari in unum possunt, convocari autem non nisi ratione utentia possunt. Ideoque novae gratiae populum quasi majori dignitate praeditum, rectius convocatum in unitatem fidei, quam congregatum dicere, id est, Ecclesiam, quam Synagogam nominare, apostolicis scriptoribus et doctoribus visum est. Confluebant autem die Sabbati in synagogis, ut, juxta quod Dominus praecepit: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus, feriatis mundi negotiis, ad meditanda legis monita quieto corde residerent. Cujus eo die devotionis agendae hactenus in Ecclesia perdurat indicium, quae ad memoriam priscae religionis canticum Deuteronomii, in quo universus veteris populi status, quid videlicet offenso, quid propitio Deo meruerit, continetur, nonnullis in locis Sabbato dicere consuevit. Alioquin esset praeposterum ut prioribus septimanae diebus prophetarum dictis carminibus, Moysi ultimum diceretur. Intravit ergo Jesus die Sabbati in synagogam, ut ritum legis Mosaicae cumulo gratiae coelestis adimpleret.
4.4
Et surrexit legere, et traditus est illi liber prophetae Isaiae. Indicium quidem humillimae dispensationis est, qua Deus inter homines ministrare, non ministrari venerat, quod etiam lectoris suscipere non dedignatur officium. Sed altiore providentia Lucas a lectione et explanatione prophetae gesta Domini scripturus inchoavit, quia scilicet omnis prophetiae Scriptura ad ipsum usque pertingens, per ipsum nobis aperienda, et in ipso constiterit adimplenda. Unde et utrumque hoc in Evangelii sui fine manifestius explicat, cum posito prius dicto Salvatoris: Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me; mox et ipse subjunxit: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Surrexit igitur legere Jesus, ut quos nova signorum operatione non converterat, vel propheticae lectionis attestatione corrigeret.
4.5
Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat. Pulchre librum prophetae clausum accipit, sed revolutum legit, quia mysterium Incarnationis suae prophetarum voce praescriptum, et prius suscepit exhibendum, et post intelligendum mortalibus aperuit.
4.6
Spiritus Domini super me, propter quod unxit me evangelizare pauperibus, etc. Loquens supra de vocatione gentium et Ecclesiae confirmatione per prophetam Salvator, cum inter caetera diceret: Ego Dominus, in tempore ejus subito faciam istud, confestim hoc, quod hic lectum est, intulit: Spiritus Domini super me. Non quod Dominus Deus habeat Dominum Deum, sed quod juxta dispensationem carnis assumptae dicat ea quae humilia sunt. Ad quem Psalmista jam dixerat: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Quando enim consortes nominantur, naturam carnis intellige, qua Deus consortes substantiae suae nos habet. Et quia erat unctio spiritalis, et nequaquam humani corporis, ut fuit in sacerdotibus Judaeorum, idcirco prae consortibus, id est, caeteris sanctis unctus esse memoratur. Cujus unctio illo expleta est tempore, quando baptizatus est in Jordane, et Spiritus sanctus in specie columbae descendit super eum, et mansit in illo. Unctus est igitur oleo spiritalis et virtute coelesti, ut paupertatem conditionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno, captivitatem mentis auferret, caecitatem illuminaret animorum. Beati, inquiens, pauperes, quia vestrum est regnum Dei. Et iterum: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Et iterum: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.
4.7
Dimittere confractos in remissionem. Praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis. Sacrificium, inquit, Deo, spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Atque ideo missum sive unctum se dicit, ad medendum confractis, sive contritis corde; juxta quod et Psalmista de illo: Qui sanat, inquit, contritos corde, et alligat contritiones eorum. Vel certe dimittere confractos in remissionem eos qui legis pondere gravi atque importabili fuerant depressi relevare, atque in remissionem venit gratiae spiritalis admittere. Et hoc ipsum est praedicare annum Domini acceptum. Tunc enim verus Jubilaei, id est, libertatis annus aderat tempus, videlicet, Ecclesiae, quo in corpore versata peregrinatur a Domino. De quo Psalmista canit: Benedices coronam anni benignitatis tuae. Neque enim ille, quo Dominus praedicabat, solus fuit acceptabilis, sed etiam iste quo praedicat Apostolus dicens: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Post annum sane Domini acceptabilem, etiam diem retributionis extremae praedicat, dicens: Filius enim hominis venturus est in gloria sua cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus ejus. Ad cuncta igitur haec evangelizanda ideo se dicit missum, quia spiritus Domini est super eum.
4.8
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit. Librum Dominus omnibus qui aderant audientibus legit, lectum vero ministro reddidit. Quia sicut ipse alibi testatur, cum esset in mundo, palam locutus est mundo, semper docens in synagoga et in templo, quo omnes Judaei convenire consueverant. Sed ad coelestia regressurus, his qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis, evangelizandi officium tradidit. Et bene stans quidem legit, sed libro reddito resedit. Stare enim, operantis; sedere, quiescentis vel judicantis est. Quia Dominus Jesus Christus, ut viam nobis scientiae quae de se erat scripta patefaceret, ad tempus in carne dignatus est operari. Peracto autem piae dispensationis officio, discipulos suae doctrinae sequaces elegit, seque supernae quietis solio restituit, unde et nunc occulta judicio cuncta dispenset, et in fine totius saeculi judex manifestus appareat. Simul exemplum mystice proponens, ut verbi quisque praedicator ejusdem sit etiam factor. Surgat, legat, et resideat: hoc est, operetur, praedicet, et sic praemia quietis exspectet. Et notandum quia librum ipse revolutum legit, ministro autem plicatum reddidit. Quia et Ecclesiam suam misso a Patre spiritu veritatis, docuit in omnem veritatem, et tamen non omnibus omnia dicenda, sed pro captu audientium verbum doctori dispensandum suo praemonebat exemplo, cum ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo.
4.9
Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris. In eo utique impleta, quia, sicut illa praedixerat: Et magna faciebat, et majora Dominus evangelizabat. Quod igitur majus quaerimus testimonium, quam quod se fuisse, qui locutus est in prophetis, propria voce signavit? Removens sacrilegia perfidorum, qui alium Deum dicunt veteris Testamenti, alium novi, vel qui initium Christi dicunt esse de Virgine. Quomodo enim coepit ex Virgine, qui ante Virginem loquebatur?
4.10
Et omnes testimonium illi dabant, et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore illius. Testimonium illi dabant, attestando illum vere, ut dixerat eum esse de quo cecinere prophetae, vere Spiritus sancti gratia perunctum, vere se pauperes, caecos, captivos, atque confractos, illius per omnia indigere muneribus.
4.11
Et dicebant: Nonne hic est filius Joseph? Quanta Nazarenorum caecitas, qui eum quem in verbis factisque Christum esse cognoscunt, ob generis tantum notitiam contemnunt. Quorum tamen error salus nostra est, et haereticorum condemnatio. In tantum enim cernebant hominem Jesum Christum, ut hunc filium Joseph, et juxta alios evangelistas fabrum, vel fabri clamarent filium. Inter quae intuendum quare Christus in carne apparens, fabri filius, imo faber appellari voluerit. Sanoque intellectu sentiendum quod etiam per hoc se ejus ante saecula filium esse docuerit, qui fabricator omnium in principio creavit Deus coelum et terram. Nam et si humana non sunt comparanda divinis, typus tamen integer est, quia pater Christi igni operatur et spiritu. Unde et de ipso tanquam de fabri filio, praecursor ejus ait: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Qui in domo magna hujus mundi diversi generis vasa fabricat. Imo vasa irae spiritus igne molliendo, in misericordiae vasa commutat. Unde bene Malachias, cum ex persona Patris diceret: Ecce mittam angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam, et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis, post pauca subjunxit atque ait: Et sedebit conflans, et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et conflabit eos quasi aurum et quasi argentum. Sed hujus sacramenti Judaei ignari, divinae virtutis opera prosapiae carnalis contemplatione despiciunt, sicut non solum ex praecedentibus ipsorum, sed etiam ex subsequentibus Domini verbis apparet cum subditur:
4.12
Et ait illis: Utique dicitis mihi hanc similitudinem: Medice, cura teipsum: quanta, etc. Quorum insana perfidia, sanam licet nesciens fidem confitetur, quae Dominum Christum fabrum cognominat et medicum. Faber est enim verus, quia omnia per ipsum facta sunt. Medicus est, quia omnia per ipsum restaurata sunt in coelis et in terra. Et sicut de se ipse testatur: Non habent opus sani medico, sed male habentes. Et quia diximus quo instrumento fabricandi, dicamus et quo utatur genere medicandi. Praeteriens vidit caecum a nativitate, exspuit in terram, et fecit lutum de sputo, linivitque super oculos ejus, et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloe, quod interpretatur MISSUS. Abiit ergo et lavit, et venit videns. Agnosce igitur magnae modum medicinae, et gaude quia per hanc illuminari meruisti. Lutum de terra caro Christi est. Sputum de ore, divinitas ejus est, quia caput Christi Deus. Sputum luto immistum nos illuminat in natatoria Siloe baptizatos, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, quam prius, tenebris arcentibus, comprehendere non poteramus. Per fabrum ergo Christum creatus es, ut esses. Per medicum Christum recreatus es, ut post vulnera sanus esses. Qui ab irridentibus quidem civibus seipsum curare, hoc est, in sua patria virtutes facere monetur, sed non otiose ab Evangelista alio excusatur, quia non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. Et mirabatur propter incredulitatem illorum. Ne fortasse quis viliorem nobis fieri debere patriae putaret affectum. Amabat itaque cives, sed ipsi se charitate patria qui livore privabant.
4.13
Ait autem: Amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua. Prophetam dici in Scripturis Dominum Christum, et Moyses testis est qui ait: Prophetam vobis suscitabit Deus vester de fratribus vestris tanquam me. Non solum autem ipse qui caput et Dominus est prophetarum, sed et Elias, Jeremias, caeterique prophetae, minoris in patria, quam in extremis civitatibus habiti sunt. Quia propemodum naturale est cives semper civibus invidere. Non enim considerant praesentia viri opera, sed fragilem recordantur infantiam, quasi non et ipsi per eosdem aetatis gradus ad maturam aetatem venerint.
4.14
In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel quando clausum est caelum annis tribus, etc. Non( inquit) hoc quod divina fastidiosis civibus beneficia subtraho, prophetarum gestis adversatur. Quia sicut, fame quondam omnem terram premente, nemo est in Judaea repertus Eliae dignus hospitio, sed exterae gentis est vidua quaesita, quae ob fidei gratiam a tanto propheta visitari deberet, et sicut multis ibidem leprosis Naaman tantum Syrus, quia devote quaesierat, ab Elisaeo propheta curari promeruit, hic et vos non alia quam invidiae perfidiaeque causa, superno munere privabit. Quorum si facta prophetarum, et jam allegorice discusseris, invenies profecto Dominum in patriae suae, a qua receptus non est, perfidia, superbiam notasse Judaeorum. Nomine vero Capharnaum, quae ager consolationis interpretatur, gentium praedicasse salutem, ubi majora quotidie signa per apostolos apostolorumque successores non tam in corporum quam in animarum sanatione patrantur. Igitur vidua ad quam Elias missus est, gentium designat Ecclesiam, quae, a suo diutius conditore deserta, populum rectae fidei nescium, quasi pauperem filium, egena stipe nutribat, id est, verbo fructus experte docebat, donec adveniens sermo propheticus, qui, exsiccato vellere Israelis, utpote clausa coeli janua, fame periclitabatur in Judaea, pasceretur ibi simul et pasceret, et receptus videlicet a credentibus, et reficiens ipse credentes. Unde bene haec eadem vidua, in Sarepta Sidoniae dicitur esse morato. Sidonia quippe, venatio inutilis; Sarepta vero, incendium, vel angustia panis interpretatur. Quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. Ubi rebus supervacuis acquirendis, quasi aucupandi cura impendebatur, ubi dirae sitis incendium panisque spiritalis ante fiebat angustia, ibi farina oleumque ore prophetico benedicitur, id est fructus et hilaritas charitatis, sive gratia corporis dominici et chrismatis unctio, indefectivo verbi coelestis munere fecundabatur. Cujus hactenus in vasis oleum gaudii spiritalis et benedictionis farina non deficit, caeteris quae non credunt gentibus, inopia panis divini miseris, et venatui deditis inutili. Nam et ipsa pulcherrime mysticum sibi prius quam moreretur panem factura, duo se ligna colligere velle testatur, non solo ligni nomine, sed etiam numero lignorum signum crucis exprimens, quo nobis est panis vitae praeparatus aeternae.
4.15
Et multi leprosi erant in Israel sub Elisaeo propheta, et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus. Quia nota est historia, de mysterio necesse est paucis intimemus. Et Naaman ergo iste Syrus, qui interpretatur decor, populum demonstrat nationum, quondam perfidiae scelerumque lepra maculosum, sed per sacramentum baptismatis ab omni mentis et corporis feditate purgatum. Qui captae consilio puellae, hoc est inspirationis supernae gratia, quam Judaeis conservare non valentibus, gentes rapuere, salutem sperare commonitus, septies lavari jubetur. Quia nimirum solum baptismi genus, quod ex Spiritu sancto regenerat, salvat. Unde jure caro ejus post lavacrum, velut caro pueri parvi apparuisse memoratur. Sive quia cunctos in Christo baptizatos, in unam parit gratia mater infantiam, seu magis ille sit intelligendus puer, de quo dictum est: Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis. Cujus corpori per baptismum tota credentium soboles adunatur. Et ut cuncta hic baptismi scires sacramenta praemonstrata, in quo abrenuntiare Satanae, fidem confiteri praecipimur, negat se Naaman ultra diis alienis litaturum, soli per omnia Domino serviturus. Partem quoque terrae sanctae, secum tollere gaudet, quia baptizatos oportet dominici quoque corporis participatione confirmari. Merito igitur Naaman, cujus dum aqua corpus abluitur, fide pectus abluitur, id est, populus gentium, Judaeis lepra contumaciae squalentibus, antefertur. Merito vidua Sareptana, id est, Ecclesia, ligno crucis refici desiderans, Judaeis fame verbi pereuntibus, pane sacrosancti corporis et vivifici Spiritus unctione recreatur. Probaturque Dominus non ob suam impotentiam civibus, sed ob eorum invidentiam virtutum dona negasse, atque hoc exemplo totam postremo gentem, non quia non amaretur, sed quia ipsa se amari non amaret, ab eo derelictam, doctoribus scilicet inde ob salvationem gentium toto orbe dispersis. Sed quod Dominus verbo de Judaeis, hoc ipsi de se Judaei facto testantur. Nam sequitur:
4.16
Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes, et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem. Sacrilegia quippe Judaeorum, quae multo ante Dominus praenuntiaverat per prophetam, dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis, in Evangelio docet esse completa. Nam cum ipse per populos beneficia diffunderet, illi injurias irrogabant. Nec mirum si perdiderunt salutem, qui ejecerunt de suis finibus Salvatorem. Moralis enim Dominus, et qui docuerit exemplo suo apostolos suos omnibus omnia fieri, nec volentes repudiat, nec invitos alligat, nec ejicientibus reluctatur, nec rogantibus deest. Sic Gerasenos alibi cum virtutes ejus sustinere non possent, quasi infirmos et ingratos reliquit. Simul intellige, non ex necessitate fuisse, sed voluntariam corporis passionem; nec captum a Judaeis, sed a se oblatum. Etenim quando vult capitur, quando vult labitur, quando vult suspenditur, quando vult non tenetur.
4.17
Et duxerunt, inquit, illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. Ipse autem transiens per medium illorum ibat. O pejor magistro discipulorum haereditas! Diabolus verbo Dominum tentat, Judaei facto. Ille dicit, Mitte te; isti adoriuntur ut mittant. Et quidem Dominus supercilium montis praecipitandus ascenderat, sed per medium illorum, mutata subito vel obstupefacta furentium mente, descendit, quos adhuc sanare quam perdere malebat, ut cassata videntes suae coepta nequitiae, a poscendo deinceps ejus morte desisterent. Necdum enim venerat hora passionis, quae non quolibet Sabbato, sed in Parasceve Paschae futura exstiterat. Necdum locum passionis, qui non in Nazareth, sed Jerosolymis hostiarum sanguine figurabatur, adierat. Sed nec genus mortis, qui crucifigendus a saeculo praeconabatur, elegerat. Non igitur a Nazaraeis praecipitari, non a Jerosolymitis lapidari, non inter pueros Bethleemitas ab Herode perimi, non alia vel alia voluit morte consummari. Quod enim tali morte regiae potestatis indicium, quo fidelium frons armaretur, emineret? Sed solum crucis exspectatum est vexillum, cujus figura et celerrimo dexterae motu contra maligni hostis tentamenta depingi, et ipsa nihilominus figura monarchiae singularis potuisset typus haberi. Ut quomodo triumphum crucis exponens Apostolus, ait: In nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, et terrestrium, et infernorum. Hoc est enim quod ejusdem crucis cacumina ad coelos tendunt, ima petunt inferos, cornua terram tegunt.
4.18
Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos Sabbato. Vide clementiam Domini Salvatoris: nec indignatione commotus, nec scelere offensus, nec injuria violatus Judaeam deserit; quin etiam immemor injuriae, sed memor clementiae, nunc docendo, nunc liberando, nunc sanando, in fide plebis corda demulcet. Quod autem Sabbatis maxime medicinae doctrinaeque suae dona frequentat, docet se non sub lege, sed supra legem, qui eamdem quoque legem adimplere, non autem solvere venerit, nec Judaicum eligere Sabbatum, quo vel ignem accendere, vel manum pedemque movere non liceat, sed verum Sabbatum dilectamque Domino esse requiem, si, saluti studentes animarum, ab opere servili, id est, a cunctis contineamus illicitis.
4.19
Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius. Sermo doctoris in potestate fit, cum ea quae docet operatur. Nam qui actis ipse sua dicta destruit, contemnitur. Cui contra doctorem instituens Apostolus ait: Nemo adolescentiam tuam contemnat. Singulariter autem Dominus ac principaliter solus ex potestate bona locutus est, quia ex infirmitate mala nulla commisit. Ex divinitatis quippe potentia habuit id quod nobis per humanitatis suae innocentiam ministravit. Aliter in potestate erat sermo ipsius, sive ut alius evangelista dicit, erat docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae. Quoniam scribae quae per legem didicerant praecepta, populis dabant. Ipse vero quasi auctor impletorque legis, vel mutando, vel augendo quae minus videbantur, libere agendo substituit.
4.20
Et in synagoga erat homo habens daemonium immundum. Bene in synagoga homo erat qui spiritum immundum habebat, quia Spiritum sanctum amiserat. Introierat enim diabolus unde Christus exierat. Sicut etiam nunc quidam dicunt se Judaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.
4.21
Et exclamavit voce magna dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? Paululum( inquit) a me vexando quiesce, cui nulla est cum nostra fraude societas. Et vere: Quae enim participatio luci ad tenebras? quae communicatio Christi ad Belial?
4.22
Venisti perdere nos? scio te quia sis sanctus Dei. Non voluntatis ista confessio est, quam praemium sequitur confitendi, sed necessitatis extorsio quae cogit invitos. Et velut si servi fugitivi post multum temporis dominum suum videant, nihil aliud nisi de verberibus deprecantur, sic et daemones cernentes Dominum in terris repente versari, ad judicandos se venisse credebant. Praesentia Salvatoris tormenta sunt daemonum.
4.23
Et increpavit illum Jesus dicens: Obmutesce, et exi ab illo. Quoniam invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum, ideo contra ipsum mortis auctorem primo debuit medicina salutis operari: primo lingua serpentina, ne ultra virus spargeret occludi; ac deinde femina quae prima seducta est, a carnalis concupiscentiae febre curari; tertio vir, qui male suadentis dicta conjugis audivit, ab erroris sui lepra castigari. Ut ipse apud hunc evangelistam esset ordo restaurationis qui fuerat et casus.
4.24
Et cum projecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. Divina permissione liberandus a daemone homo projicitur in medium, ut virtus patefacta Salvatoris plures ad fidem viamque salutis invitet. Sed quod dicitur, Nihilque illum nocuit, videtur repugnare Marco, qui ait: Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna exivit ab eo. Nisi intelligamus hoc dixisse Marcum, Discerpens eum, quod Lucas dixit: Et cum projecisset illum in medium, ut quod secutus ait: Nihilque eum nocuit, intelligatur quia jactatio illa membrorum atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent exire daemonia etiam quibusdam membris amputatis aut evulsis. Unde merito pro tam integra restitutione sanitatis qui aderant paventes tametsi nondum credentes, adinvicem dicebant:
4.25
Quia in potestate et virtute imperat spiritibus immundis, et exeunt. Expellere enim daemonia et homines sancti, sed in verbo Dei possunt, ipsum autem Dei Verbum propria potestate virtutes operatur.
4.26
Surgens autem de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus. Si virum a daemonio liberatum moraliter animum ab immunda cogitatione purgatum significare dixerimus, consequenter femina febribus tenta, sed ad imperium Domini curata, carnem ostendit a concupiscentiae suae fervore per continentiae praecepta frenatam. Omnis enim amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia, spiritus immundi furor est. Fornicationem vero, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, febrem illecebrosae carnis intellige.
4.27
Et rogaverunt illum pro ea. Et stans super illam, imperavit febri, et dimisit illam. Modo Salvator rogatus, modo ultro curat aegrotos, ostendens se contra peccatorum quoque passiones et precibus semper annuere fidelium, et ea quae ipsi minime in se intelligunt, vel intelligenda dare, vel etiam non intellecta dimittere. Juxta quod Psalmista postulat: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, Domine.
4.28
Et continuo surgens, ministrabat illis. Naturale est febricitantibus, incipiente sanitate, lassescere, et aegrotationis sentire molestiam, verum sanitas quae Domini confertur imperio, simul tota redit. Non solum ipsa redit, sed et tanto robore comitante, ut eis continuo qui se adjuverant, ministrare sufficiat, et, juxta leges tropologiae, membra quae servierant immunditiae ad iniquitatem ut fructificarent morti, serviant justitiae in vitam aeternam.
4.29
Cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. Solis occubitus passionem mortemque significat illius qui dixit: Quandiu in mundo sum, lux sum mundi. Et sole occidente plures daemoniaci quam ante, plures sanantur aegroti. Quia qui temporaliter in carne vivens paucos Judaeorum docuit, calcato regno mortis, omnibus per orbem gentibus fidei salutisque dona transmisit. Cujus ministris, quasi vitae lucisque praeconibus, Psalmista canit: Iter facite ei qui ascendit super occasum. Super occasum quippe Dominus ascendit, quia unde in passione occubuit, inde majorem suam gloriam resurgendo manifestavit.
4.30
Exibant etiam daemonia a multis, clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Daemonia Filium Dei confitebantur, et attestante evangelista, sciebant ipsum esse Christum. Quia quem dierum quadraginta jejunio fatigatum diabolus hominem cognoverat, nec tentando valebat, an et Dei Filius esset experiri, jam nunc per signorum potentiam, vel intellexerit, vel potius suspicatus est esse Filium Dei. Non igitur ideo Judaeis eum crucifigere persuasit, quia Christum sive Dei Filium non esse putavit, sed quia se morte illius non praevidit esse damnandum. Vere enim de hoc mysterio a saeculis abscondito dicit Apostolus: Quod nemo principum hujus saeculi cognovit; si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Quare autem daemonia Dominus de se loqui prohibeat, Psalmista manifestat, qui ait: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et caetera: ne quis, dum praedicantem audit, sequatur errantem. Improbus enim magister est diabolus, qui falsa veris saepe permiscet, ut specie veritatis testimonium fraudis obtexat. Alias autem non soli daemones qui inviti confitebantur jubentur silere de Christo, sed et illi qui ab eo sanati sponte confiteri volebant. Imo ipsi apostoli, qui eum post resurrectionem toto erant orbe praedicaturi, ante passionem ejus praecipiuntur omnino reticere de illo, ne, divina videlicet majestate praedicata, passionis dispensatio differretur, et, dilata passione, salus mundi quae per hanc futura erat negaretur.
4.31
Facta autem die, egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum. Si occasu solis Domini mors exprimitur, quare non die redeunte resurrectio illius indicetur? Cujus manifestata luce a credentium turbis inquiritur, et in gentium deserto inventus, ne abeat detinetur. Maxime cum haec prima Sabbati, quo resurrectio celebrata est, egressio, quaesitio, et inventio contigerit.
4.32
Factum est autem cum turbae irruerent in eum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. Stagnum Genesareth idem dicunt esse quod mare Galilaeae, vel mare Tiberiadis. Sed mare Galilaeae ab adjacente provincia dictum, mare Tiberiadis a proxima civitate, quae olim Chennereth vocata, sed ab Herode tetrarcha instaurata, in honorem Tiberii Caesaris Tiberias est appellata. Porro Genesar a laici ipsius natura, qua crispantibus aquis de seipso sibi excitare auram perhibetur, Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram dicitur. Neque enim in stagni morem sternitur aqua, sed frequentibus auris spirantibus agitatur, haustu dulcis, et ad potandum habilis. Sed Hebraeae linguae consuetudine, omnis aquarum congregatio sive dulcis, sive salsa, mare nuncupatur. Qui lacus, interfluente Jordane, centum quadraginta stadiis in longitudinem, et quadraginta extenditur in latitudinem. Quia ergo stagnum sive mare praesens saeculum designat, Dominus secus mare stat, postquam, vitae labentis mortalitatem devincens, in ea qua passus est carne stabilitatem perpetuae quietis adiit. Turbarum conventus ad eum gentium in fide concurrentium typus est. De quibus Isaias: Et fluent( inquit) ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Venite et ascendamus ad montem Domini.
4.33
Et vidit duas naves stantes secus stagnum. Duae naves secus stagnum positae, circumcisionem et praeputium figurant. Quas bene Jesus vidisse perhibetur, quia in utroque populo novit Dominus qui sunt ejus. Eorumque cor a fluctibus saeculi hujus ad futurae vitae tranquillitatem quasi ad soliditatem littoris vivendo, hoc est misericorditer vitando, provehit.
4.34
Piscatores autem descenderant, et lavabant retia. Piscatores sunt Ecclesiae doctores, qui nos rete fidei comprehensos, et de profundo ad lunam elatos, quasi pisces littori, sic terrae viventium advehunt. Quasi enim quae retia piscantium sunt complexae, praedicantium dictiones, quae eos quos coeperint in fide, non amittant. Unde et retia quasi retinentia sunt vocata. Sed haec retia modo laxantur in capturam, modo lota plicantur, quia non omne tempus est habile doctrinae, sed nunc exercenda lingua doctori, nunc suimet cura gerenda.
4.35
Ascendens autem in unam navem quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens, docebat de navicula turbas. Navis Simonis est Ecclesia primitiva, de qua Paulus ait: Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Bene una dicta, quia multitudinis credentium erat cor et anima una. De qua docebat turbas, quia de auctoritate Ecclesiae docet usque hodie gentes.
4.36
Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Quod primo rogavit Simonem navem a terra reducere pusillum, significat vel temperate utendum verbo ad turbas, ut nec terrena eis praecipiantur, nec sic a terrenis in profunda sacramentorum recedatur, ut ea penitus non intelligant, vel prius in proximis regionibus gentibus praedicandum, ut quod dicit item Petro: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam, ad remotiores gentes quibus postea praedicatum est pertineat.
4.37
Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes, nihil cepimus. In verbo autem tuo, laxabo rete.-- Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus cor illustraverit auditorum, doctor in nocte laborat. Nisi in verbo gratiae supernae laxata fuerint instrumenta disputationum, frustra vocis suae praedicator jaculum mittit. Quia fides populorum non sapientia verbi compositi, sed divinae vocationis munere provenit.
4.38
Et cum hoc fecisset, concluserunt piscium multitudinem copiosam. Rumpebatur autem rete eorum. Prae multitudine piscium rete rumpebatur, quia nunc ad confessionem fidei etiam cum electis reprobi tanti intrant, qui ipsam quoque Ecclesiam haeresibus scindant. Rumpitur autem rete, sed non labitur piscis, quia suos Dominus etiam inter persequentium scandala servat.
4.39
Et annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent et adjuvarent eos. Alia navis( ut praediximus) est Ecclesia de gentibus, quae et ipsa non sufficiente una navicula piscibus impletur electis, quia novit Dominus qui sunt ejus, et apud ipsum certus est suorum numerus electorum. Cumque tot in Judaea credituros non invenit, quot ad fidem vitamque praedestinatos novit aeternam, quasi aliae navis receptacula piscibus quaerens suis, corda quoque gentium fidei gratia replet. Et bene rupto rete socia navis advocatur, quoniam ante Judas proditor, ante Simon Magus, pisces nequissimi, capti sunt, ante Ananias et Sapphira fidei rete subdole tentabant ingredi, ante, ut Joannes testatur, multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant. Ac deinde Barnabas et Paulus ad gentium sunt apostolatum segregati.
4.40
Et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur. Harum impletio navium, usque in finem saeculi crescit. Sed quod impletae merguntur, hoc est in submersione premuntur( non enim submersae, sed tamen sunt periclitatae), Apostolus exponit, dicens: In novissimis diebus erunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, etc.. Nam mergi naves est, homines in saeculum, ex quo elati per fidem fuerant, morum pravitate relabi. Quales et ipse Petrus adhuc in infirmitate positus, hoc loco demonstrat. Unde sequitur:
4.41
Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Quia carnales quique in Ecclesia regimen spiritalium, in quibus maxime Christi persona eminet, a se quodammodo repellunt. Non enim hoc voce linguae dicunt bonis ministris Dei, ut eos a se repellant, sed voce morum et actuum suorum suadent a se recedi, ne per bonos regantur, et eo vehementius quo deferunt eis honorem, attamen factis suis a se recedere admonent, ut honorificentiam eorum significaverit Petrus, cadens ad pedes Domini; mores autem in eo quod ait: Exi a me, Domine, quia peccator homo sum. Quod tamen quia non fecit Dominus, non enim recessit ab eis, sed eos subductis navibus ad littus perduxit, significat in bonis et spiritalibus viris non esse oportere hanc voluntatem, ut peccatis turbarum commoti, quo quasi securius tranquilliusque vivant, munus ecclesiasticum deserant.
4.42
Et ait ad Simonem Jesus: Nolite timere. Confortat Dominus timorem carnalium, animosque fragilium. Consolando erigit, ne quis vel de suae conscientia culpae tremens, vel de aliorum innocentia stupens, sanctitatis iter formidet aggredi. Quod autem sequitur,
4.43
Et hoc jam homines eris capiens, ad ipsum Petrum specialiter pertinet. Exponit enim ei Dominus quid haec captura piscium significet. Quod videlicet ipse sicut nunc per reita pisces, sic aliquando per verba sit capturus homines. Totusque facti hujus ordo quid in Ecclesia, cujus ipse typum tenet, quotidie geratur ostendat. Quod vero subjungitur:
4.44
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum, potest significare finem temporis, quo ab hujusmodi salo qui Christo inhaeserint penitus recessuri sunt. Sciendum est autem hanc eamdem non esse lectionem qua Matthaeus et Marcus binos de naviculis piscatores, primo Petrum et Andream, deinde filios Zebedaei a Domino narrant esse vocatos. Non enim eos Lucas nunc a Domino vocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum quod homines esset capturus, insinuat. Quod non ita dictum est, quasi jam pisces nunquam esset capturus. Nam et post resurrectionem Domini legimus eos esse piscatos. Unde datur intelligi eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos vocavit. Tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tanquam vocantem ac jubentem ut sequerentur.
4.45
Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra. Et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum dicens, Domine, si vis, potes me mundare. Bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus, ut ostendatur non unum populum specialis alicujus civitatis, sed omnium populos fuisse sanatos. Et quia Dominus ait: Non veni solvere legem, sed adimplere, ille qui excludebatur a lege, purgari se Domini potestate praesumens, non ex lege, sed supra legem esse gratiam judicabat, quae leprosi maculam possit abluere. Verum ut in Domino potestatis auctoritas, ita in illo fidei constantia declaratur. Ille in faciem procidit, quod humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de suae vitae maculis erubescat. Sed confessionem verecundia non repressit, ostendit vulnus, remedium postulavit. Et ipsa religionis et fidei plena confessio est. Si vis( inquit), potes me mundare. In voluntate Domini tribuit potestatem. De voluntate autem Domini non quasi pietatis incredulus dubitavit, sed quasi colluvionis suae conscius non praesumpsit.
4.46
Et extendens manum, tetigit illum dicens: Volo, mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. Nihil medium est inter opus Dei atque praeceptum, quia in praecepto est opus. Denique dixit, et facta sunt. Vides igitur quod dubitari non potest quia voluntas Dei potestas est. Si ergo voluntas ejus potestas est, qui unius voluntatis asserunt, unius utique asserunt potestatis. Itaque quasi habens potestatem sanandi, et jubendi auctoritatem, operandi testimonium non refugit. Volo enim dicit, propter Photinum; imperat, propter Arium; tangit, propter Manichaeum. Et lex quidem tangi leprosos prohibet, sed qui Dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ergo ideo tetigit, quia sine tactu mundare non poterat, sed ut probaret quia subjectus non erat legi, nec contagium timebat ut homines, sed ut quia contaminari non poterat qui alios liberabat, lepra tactu Domini fugaretur, quae solebat contaminare tangentem. Simulque illud mirabile, quod eo sanavit genere quo fuerat obsecratus: Si vis, potes me mundare. Volo, inquit, mundare. Habes voluntatem, habes etiam pietatis effectum.
4.47
Et ipse praecepit illi ut nemini diceret. Quare praecipitur nemini dicere, nisi ut doceret non vulganda nostra beneficia, sed premenda? ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae.
4.48
Et vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis, etc. Ostendere se sacerdoti jubetur, ut intelligeret sacerdos eum non legis ordine, sed gratia Dei supra legem, esse curatum; offerre autem sacrificium, ut ostenderet Dominus quia legem non solveret, sed impleret: qui secundum legem gradiens, supra legem sanaret eos quos remedia legis non sanaverant. Et bene addidit In testimonium illis, hoc est, si Deo credant, si impietatis lepra discedat. Quod si quem movet quomodo Dominus Mosaicum videatur approbare sacrificium, cum id non receperit Ecclesia, meminerit nondum esse coepisse sacrificium sanctum sanctorum, quod corpus ejus est. Nondum enim obtulerat in passione holocaustum suum. Non autem oportebat auferri significantia sacrificia priusquam illud quod significabatur confirmatum esset contestatione apostolorum praedicantium et fide credentium populorum. Quia vero typice vir iste peccatis languidum genus designat humanum, recte non solum leprosus, sed et plenus lepra describitur. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Illam scilicet, ut, extenta manu Salvatoris, hoc est, incarnato Dei Verbo, humanamque contingente naturam, ab erroris prisci varietate mundentur, possintque cum apostolis audire: Jam vos mundi estis, propter sermonem quem locutus sum vobis; et qui diutius abominabiles a populi Dei erant castris secreti, jam aliquando templo reddi et sacerdoti queant offerri, illi utique cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum, audientes ab Apostolo: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos; offerantque pro emundatione sua sicut praecepit Moyses, id est, exhibeant corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.
4.49
Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae ut audirent eum, et curarentur ab infirmitatibus suis. Unius perfecta salvatio multas ad Dominum cogit turbas. Ut enim ipse se exterius interiusque doceret esse sanatum, nequaquam perceptum beneficium vel ab ipso a quo acceperat jussus tacet. Quin potius, ut Marcus narrat, evangelistae functus officio, mox egressus coepit praedicare et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste in civitatem introire, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique. Unde merito quaeritur quidnam sit quod Dominus nonnulla quae gessit abscondi jussit, et nec ad horam potuerunt abscondi. Nunquid enim unigenitus Filius Patri et Spiritui sancto coaeternus hac in re velle habuit quod implere non potuit? Sed notandum quod Redemptor noster per mortale corpus omne quod egit, hoc nobis in exemplo actionis praebuit. Miraculum namque faciens et taceri jussit, et tamen taceri non potuit. Ut videlicet electi ejus, exempla doctrinae illius sequentes, in magnis quae faciunt latere quidem in voluntate habeant, sed ut prosint aliis, prodantur inviti: quatenus et magnae humilitatis sit quod opera taceri appetunt, et magnae sublimitatis sit quod eorum opera taceri non possunt. Non ergo Dominus voluit quidquam fieri et minime potuit, sed quid velle ejus membra debeant, quidve de eis etiam nolentibus fiat, doctrinae magisterio exemplum dedit.
4.50
Ipse autem secedebat in desertum, et orabat. Quod secedit orare, non ei naturae tribuas quae dicit, Volo, mundare, et curabat ab infirmitatibus, sed ei quae extendens manum tetigit leprosum: non quo, juxta Nestorium gemina sit Filii persona, sed quo ejusdem personae sicut naturae, sic et operationes sint duae. Aliter: quod in urbe miracula facit, in deserto vero vel in monte( ut infra legitur) orando pernoctat, utriusque vitae nobis, et activae scilicet et contemplativae documenta praemonstrat, ut nec contemplationis studio quis proximorum curam negligat, nec cura proximorum immoderatius obligatus, contemplationis studia derelinquat: quatenus nec amorem Dei praepediat amor proximi, nec amorem proximi, quia transcendit, abjiciat amor Dei. In monte quippe orare est, relictis infirmarum cogitationum curis, tota mente quemlibet ad aeterna supernae contemplationis gaudia festinare. In desertum secedere et orare est, exsurgentem intrinsecus strepitum terrenorum desideriorum premere, et quoddam sibi cum Domino intra se secretum quaerere, ubi cum illo exteriore cessante tumultu, per interna desideria silenter loquatur.
4.51
Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens, et erant pharisaei sedentes, etc. Ubi Dominus sedens docuerit quando scribis et pharisaeis consedentibus paralyticum curavit, Lucas breviandi gratia praeterit, sed Matthaeus et Marcus qui narrant, quaestionem facere videntur. Quoniam quidem Matthaeus in civitate sua, Marcus in Capharnaum hoc eum fecisse testantur. Quae difficilius solveretur, si Matthaeus etiam Nazareth nominaret. Nunc vero vel ipsa Galilaea in qua erat Nazareth, intelligenda est dicta civitas Christi, ad distinctionem videlicet regionis transmarinae Gerasenorum, de qua transfretando, sicut Matthaeus scribit, venerat Galilaeam. Vel certe ipsa Capharnaum civitas Christi est dicta, quam non nascendo, sed virtutibus illustrando, suam ipse fecerat.
4.52
Et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. Curatio paralytici hujus, animae post diuturnam illecebrae carnalis inertiam ad Christum suspirantis indicat salvationem. Quae primo omnium ministris qui eam sublevent et Christo afferant, id est, bonis doctoribus qui spem sanationis opemque intercessionis suggerant, indiget. Qui bene, Marco narrante, quatuor fuisse reperiuntur, sive quia quatuor Evangelii libris omnis praedicantium virtus, omnis sermo firmatur, seu quia quatuor sunt virtutes, quibus ad promerendam sospitatem fiducia mentis erigitur. De quibus in aeternae sapientiae laude dicitur: Sobrietatem enim et sapientiam docet, et justitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Quas nonnulli versis nominibus, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, et justitiam appellant.
4.53
Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum per tegulas. Desiderant paralyticum Christo offerre, sed turba interposita ab omni parte recluduntur. Quia saepe anima post infimi corporis desidiam ad Deum resipiscens, supernaeque gratiae remedio cupiens innovari, priscae consuetudinis obstaculo retardatur. Saepe inter ipsas orationis secretae dulcedines, et quasi suave cum Domino colloquium, turba cogitationum interveniens aciem mentis, ne Christus videatur, intercludit. Et quid inter haec agendum? non utique in infimis exterius qua turbae tumultuantur remanendum, sed tectum domus in qua Christus docet ascendendum, id est, sacrae Scripturae sublimitas est appetenda, lexque Domini cum Psalmista die noctuque meditanda. In quo enim corrigit junior viam suam? In custodiendo, inquit, sermones tuos.
4.54
Et submiserunt illum cum lecto in medium ante Jesum. Patefacto tecto aeger ante Jesum submittitur, quia reseratis Scripturarum mysteriis ad notitiam Christi pervenitur, hoc est ad ejus humilitatem fidei pietate descenditur. Et bene domus Jesu tegulis contecta describitur, quia sub contemptibili litterarum velamine, si adsit qui reseret doctor, divina spiritalis gratiae virtus invenietur. Quod autem cum lecto deponitur, significat ab homine in ista carne adhuc constituto Christum debere cognosci.
4.55
Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. Hominem Dominus a paralysi curaturus primo peccatorum vincula dissolvit, ut ostenderet eum ob nexus culparum, artuum dissolutione damnari, nec nisi his relaxatis membrorum posse recuperatione sanari. Sic et illi paralytico qui juxta probaticam piscinam diu motum aquae frustra praestolabatur, sanato a Domino dicitur: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Et bene is cui peccata dimittebantur, homo vocatur, qui hoc ipso quod homo erat, non posset dicere, Non peccavi, simul etiam ut ille qui homini dimittebat, intelligeretur Deus. Intuendum sane quanti propria cujusque fides apud Deum valeat, ubi tanti valuit aliena, ut totus homo repente, id est, exterius interiusque jam salvatus exsurgeret, aliorumque merito, aliis laxarentur errata.
4.56
Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: Quis est hic qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Verum dicunt scribae, quia nemo dimittere peccata nisi Deus potest, qui per eos quoque dimittit, quibus dimittendi tribuit potestatem. Et ideo Christus vere Deus esse probatur, quia dimittere peccata quasi Deus potest. Verum Deo testimonium reddunt, sed personam Christi negando falluntur. Errant itaque Judaei, qui cum Christum et Deum esse et peccata dimittere posse credant, Jesum tamen Christum esse non credunt. Sed multo dementius errant Ariani, qui cum Jesum et Christum esse, et peccata posse dimittere Evangelii verbis devicti, negare non audeant, nihilominus tamen Deum negare non timent. At ipse perfidos salvare desiderans, et occultorum cognitione, et virtute operum, Deum se esse manifestat.
4.57
Respondens enim, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? Eidem namque Deo qui dicit: Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas, sapientissimus orator ait: Tu enim solus nosti corda omnium filiorum hominum. Eadem ergo, inquit, majestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligite, quid paralyticus consequatur.
4.58
Quid est facilius dicere, Dimittuntur tibi peccata, an dicere, Surge et ambula? Utrum sint paralytico peccata dimissa, solus noverat qui dimittebat. Surge autem et ambula, tam ille qui surgebat, quam ii qui surgentem videbant, approbare poterant. Fit igitur carnale signum, ut probetur spiritale.
4.59
Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata. Si et Deus est, juxta memoratum Isaiae testimonium, qui delet iniquitates nostras, et Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata, ergo idem ipse et Deus et Filius hominis est, ut et homo Christus per divinitatis suae potentiam dimittere peccata possit, et idem Deus Christus per humanitatis suae fragilitatem pro peccatoribus mori.
4.60
Ait paralytico: Tibi dico, surge; tolle lectum tuum. et vade in domum tuam. Spiritaliter de lecto surgere, est animam se a carnalibus desideriis, ubi aegra quiescebat, abstrahere. Lectum vero tollere est, ipsam quoque carnem per continentiae frena correptam, spe coelestium praemiorum deliciis privare terrenis. Ipse enim lectus qui per singulas noctes lavatur a David, id est, pro uniuscujusque noxae maculis digno poenitentiae flumine castigatur. Sublato autem lecto domum ire, ad paradisum redire est. Ipsa est enim vera domus, quae hominem prima suscepit, non jure amissa, sed fraude, tandemque restituta per eum qui fraudulento hosti nihil debuit. Aliter. Sanus qui languebat, lectum reportat domum, cum anima peccatorum remissione accepta, ad internam sui custodiam cum ipso se corpore refert, ne post veniam quid, unde iterum juste feriatur, admittat.
4.61
Et confestim surgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum, etc. Mira divinae potentiae virtus, ubi nulla temporis interveniente morula, jussa Salvatoris salus festina comitatur. Merito qui adfuerant, damnatis blasphemiae jaculis, ad laudem tantae majestatis stupentia corda convertunt.
4.62
Et post haec exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Idem Levi qui Matthaeus est, sed Lucas Marcusque propter verecundiam et honorem evangelistae noluerunt nomen ponere vulgatum. Ipse autem Matthaeus juxta illud quod scriptum est, Justus accusator sui est, in primordio sermonis Matthaeum se et publicanum nominat: ut ostendat legentibus nullum debere conversum de salute diffidere, cum ipse de publicano in apostolum, de telonario in evangelistam sit repente mutatus. Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. Intelligens Matthaeus quid sit veraciter Dominum sequi, relictis omnibus sequitur. Sequi enim, imitari est. Ideoque ut pauperem Christum non tam gressu quam affectu consectari potuisset, reliquit propria qui rapere solebat aliena, perfectamque nobis abrenuntiationis saeculi formam tribuens, non solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contempsit quod evenire poterat a principibus saeculi, quia vectigalium rationes imperfectas, atque incompositas reliquerit. Tanta enim cupiditate sequendi Dominum ductus est, ut in nullo prorsus hujus vitae respectum vel cogitationem sibimet reservaverit. Propter quod justa mercede dum humana sedulus negotia deserit, dominicorum fidelis dispensator meruit esse talentorum.
4.63
Et fecit ei convivium magnum Levi, in domo sua. Qui domicilio Christum recipit interno, maximis delectationibus exsuperantium pascitur voluptatum. Itaque Dominus libenter ingreditur, et in ejus qui crediderit recumbit affectum, et hoc est bonorum operum spiritale convivium, quo dives populus eget, pauper epulatur.
4.64
Et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes. Viderant publicanum a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse poenitentiae, et ob id etiam ipsi non desperant salutem.
4.65
Et murmurabant pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? Convivantibus cum Domino publicanis, pharisaei murmurantes de jejunio gloriantur. Ubi primo legis et gratiae quanta sit distantia declaratur. Quia qui legem sequuntur, jejunae mentis famem patiantur aeternam. Qui vero verbum in interioribus animae receperunt alimentis coelestis, et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possint Deinde retributionis futurae species praefiguratur, quando epulantibus cum Christo electis perfidia superborum jejuna torquebitur. Quibus dicitur, Meretrices et publicani praecedent vos in regno Dei. Quod si per Matthaei electionem fides gentium quae prius mundi lucris inhiabant, sed nunc corpus Christi sedula devotione reficiunt, exprimitur, profecto supercilium pharisaeorum, Judaeorum invidiam, qua de gentium salute torquentur, insinuat.
4.66
Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam. Suggillat scribas et pharisaeos, qui justos se putantes, peccatorum consortia declinabant. Seipsum namque medicum dicit, qui miro medicandi genere, vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus. Sanos autem et justos appellat eos, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti, qui ex lege praesumentes, Evangelii gratiam non quaerunt. Porro male habentes et peccatores vocat eos, qui suae fragilitatis conscientia devicti, nec per legem justificari posse videntes, Christi se gratiae poenitendo submittunt. Ubi simul ostenditur quod non in pristinis vitiis permanentes, ut pharisaei et scribae murmurabant, sed poenitentiam agentes publicani venerint ad Jesum: et ipse quoque Jesus convivia peccatorum ut occasionem haberet docendi, et spiritales invitatoribus suis praeberet cibos, adire dignatus sit. Denique cum frequenter pergere ad convivium describatur, nihil refertur aliud, nisi quid ibi fecerit, quid docuerit, ut et humilitas Domini eundo ad peccatores, et potentia doctrinae ejus in poenitentium conversione monstretur.
4.67
At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum, tui autem edunt et bibunt? Matthaeus refert, ipsos Joannis discipulos haec dixisse Salvatori, unde patet utrosque conjunctos hac eum quaestione pulsasse. Ubi Joannis maxime reprehendendi discipuli non solum de sui jactantia jejunii, verum quia calumniabantur quam sciebant a magistro praedicatum, et jungebantur pharisaeis quos ab eo noverant condemnatos. Spiritaliter autem discipuli Joannis et pharisaeorum jejunant, Christi autem edunt et bibunt, quia sive opera quis legis seu traditiones sequatur hominum, sive ipsum etiam Christi praeconium, aure tantum percipiat corporis, spiritualibus abstinens bonis jejuno corde tabescit. Qui vero Christi membris fideli incorporatur amore, non potest jejunare, quia carne ipsius epulatur et sanguine. Aliter: Joannes vinum et siceram non bibit, Dominus cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit, quia ille abstinentia meritum auget, cui potentia nulla naturae: Dominus autem cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos declinaret quos abstinentibus poterat reddere puriores? Sed jejunavit et Christus, ne praeceptum declinares. Manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cerneres, agnosceres potestatem.
4.68
Quibus ipse ait: Nunquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? Venient autem dies, et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc jejunabunt in illis diebus. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia est. De hoc sancto spiritalique connubio, apostoli sunt creati. Unde bene Marcus evangelista filios eos appellat nuptiarum, non tantum sponsi, sed etiam sponsae, volens intelligi quia per lavacri regenerationem, in jus divinae generationis assumpti sunt. Qui jejunare ac lugere non possunt quandiu sponsum in thalamo vident, et ipsum sciunt esse cum sponsa. Quando vero transierint nuptiae, et passionis ac resurrectionis tempus advenerit, tunc sponsi filii jejunabunt. Quod autem Lucas non ait ut caeteri: Nunquid possunt filii sponsi aut nuptiarum jejunare vel lugere, sed nunquid potestis filios sponsi facere jejunare? eleganter intimavit eosdem ipsos qui loquebantur fuisse facturos, ut lugentes jejunarent filii sponsi, quoniam ipsi essent sponsum occisuri. Notandum vero hunc luctum absentiae sponsi, non nunc tantum, id est, post mortem resurrectionemque ejusdem sponsi, sed et ante incarnationem illius per totum hujus saeculi tempus esse celebratum. Prima quippe tempora Ecclesiae ante Virginis partum sanctos habuere, qui desiderarent incarnationis Christi adventum. Ista vero tempora ex quo ascendit in coelum sanctos habent, qui desiderent ejus manifestationem ad vivos et mortuos judicandos. Neque hic desiderabilis Ecclesiae luctus requievit aliquantum, nisi quandiu hic cum discipulis in carne versatus est. Juxta leges autem tropologiae sciendum, quod quandiu sponsus nobiscum est, et in laetitia sumus, nec jejunare possumus, nec lugere. Cum autem ille propter peccata a nobis recesserit et avolaverit, tunc indicendum jejunium, tunc recipiendus est luctus.
4.69
Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a vestimento novo, immittit in vestimentum vetus. Alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. Cum interrogatus esset Dominus cur discipuli ejus non jejunarent, respondit carnales adhuc quosque, et necdum passionis resurrectionisque suae fide solidatos, non posse severiora jejunia et continentiae sustinere praecepta, ne per austeritatem nimiam, etiam credulitatem quam habere videbantur amittant. Ipsos ergo adhuc discipulos tanquam vetera vestimenta dicit, quibus inconvenienter novus pannus assuitur, id est, aliqua particula doctrinae, quae ad novae vitae temperantiam pertinet. Quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodammodo scinditur, cujus particula quae ad jejunium ciborum valet, inopportune traditur. Cum illa doceat generale jejunium non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum, cujus quasi pannum, id est, partem aliquam quae ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus adhuc veterae consuetudini deditis impertiri. Quia et illinc quasi conscissio videtur fieri, et ipsi vetustati non convenit.
4.70
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres, alioquin rumpit vinum novum utres, et ipsum effunditur, et utres peribunt. Sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. Eosdem quoque veteribus comparat utribus, quos vino novo, id est, spiritalibus praeceptis facilius disrumpi, quam id posse continere dicit. Erunt autem jam utres novi, cum post ascensum Domini desiderio consolationis ejus orando et sperando innovantur. Tunc enim acceperunt Spiritum sanctum, quo impleti cum linguis omnibus loquerentur, a Judaeis nescientibus, sed tamen vere attestantibus dictum est, quia musto pleni sunt isti. Novum enim vinum jam novis utribus noverat, hoc est Spiritus sancti fervor spiritalium corda repleverat. Aliter. Cavendum doctori, ne animae nondum renovatae, sed in vetustate malitiae perduranti, novorum mysteriorum secreta committat.
4.71
Et nemo bibens vetus, statim vult novum, Dicit enim, Vetus melius est. Judaeos significat, quibus vitae veteris saliva imbutis, novae gratiae praecepta sorduerant. Quia profecto majorum traditionibus commaculati, dulcedinem spiritalium verborum percipere nequaquam valebant.
4.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI.
4.1.1
Factum est autem in Sabbato secundo primo cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. Hoc est quod Marcus ait, quia discipuli propter nimiam eorum qui veniebant ut curarentur importunitatem, ne manducandi quidem spatium habebant, et ideo quasi homines esuriebant. Quod autem spicas segetum manibus confricant, et inediam consolantur, vitae austerioris indicium est, non praeparatas epulas, sed cibos simplices quaerentium. Et nota quod primi apostoli Salvatoris litteram Sabbati destruunt, adversum Ebionitas, qui cum caeteros recipiant apostolos, Paulum quasi transgressorem legis repudiant. Unde bene Lucas diem quo Sabbati littera solvi coeperat, δευτερόπρωτον hoc est- secundo- primum Sabbatum nuncupat, volens intimare Sabbati legalis observantiam cessare ultra debere, et naturalis Sabbati libertatem quae ad Moysi usque tempora caeterorum dierum similis erat, oportere restitui. Ut sicut Ecclesiam non circumcisio vel caeremoniae legis, sed fides Abrahae qua in praeputio justificatus est, per dilectionem operata salvat, ita hanc etiam non aliud quam spiritale Sabbatum, quo et ipse Abraham semper a servili, id est, noxia vacabat actione, per septiformem Spiritus sancti gratiam Deo commendet. Hujus itaque temporis Sabbatum, quo sicut in caeteris diebus utilia quaeque licet operari, ad distinctionem Judaici Sabbati quo non iter facere, non ligna colligere, non alia quaelibet necessaria facere licebat, secundo- primum appellat. Primum videlicet hoc a secundo praelatum sive temporis ordine, quia per innumera ante legem saecula, quomodo nunc agitur a patribus agebatur, seu certe gratiae munere significans ut nil aliud secundo- primum, quam inferiori superius intelligas esse Sabbatum. Nam et primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis. Nec tamen errat, si quis Dominum Jesum Christum secundo- primum Adam velit appellare, qui merito scilicet et gratia non humanae nativitatis ordine primum praecesserit Adam, juxta quod de illo praecursor suus ait: Qui post me venit, ante me factus est, quia prior me erat. Potest et ita in Sabbato secundo primo dictum intelligi, ut unum idemque Novi Testamenti Sabbatum, et secundum et primum sit. Secundum, quia post legale Sabbatum a nobis observatur. Primum, quia et ante decreta legis a justis observabatur antiquis. Mystice autem discipuli per sata transeunt, illa videlicet de quibus Dominus ait, Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem, et qui metit, mercedem accipit. Et ideo nihil melius esurire, quam salutem intelliguntur, hominum quam ipse messorum primus quondam inter preces esuriens, mox ostensis quas cupiebat dapibus, audit: Surge, Petre, occide et manduca. Et mira sacramenti concordia, quia et ibi mactari et manducari jubentur animalia, et hic confricari et nihilominus manducari spicae referuntur. Hoc est enim: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, et exuite vos veterem hominem, cum actibus ejus. Quia non aliter quisque transit in corpus Christi, non aliter doctorem profectus sui fructibus pascit. Vellere itaque spicas esse homines a terrena intentione, qua solum mentis quasi radicem fixerant, eruere. Fricare autem manibus, exemplis virtutum ab ipsa etiam carnis concupiscentia, quasi folliculis atque integumentis aristarum, puritatem mentis exuere. Grana vero manducari est, emundatum quemque ab omni inquinamento carnis et Spiritus, per ora praedicantium, Ecclesiae membris incorporari. Et bene haec discipuli apud Marcum, Dominum praegredientes egisse referuntur, quia doctoris necesse est sermo praecedat, et sic cor auditoris gratia supernae visitationis illustret.
4.1.2
Quidam autem Pharisaeorum dicebant illis: Quid facitis quod non licet in Sabbatis? Haec alii Evangelistae narrant ipsi Domino fuisse magis objecta. Sed sive illi, sive discipulis ejus, sive per plures passim criminantes utrisque sint dicta( neque enim ullus evangelista falsum scribere potuit) tamen quia quidquid a discipulis agitur, ad eum respicit, cujus in agendo magisterium sequuntur, confestim ille juxta quod Esaias ait: Et arguet in aequitate pro mansuetis terrae, falsos legis defensores veris sanctorum devincit exemplis. Ait enim:
4.1.3
Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant, quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? Regum narrat historia, beatum David insidias Saulis vitantem ad Abimelech sacerdotem venisse in Nobe, sibi suisque cibos petisse. At sacerdotem panes communes non habentem, cum solum primo disceret mundos a mulieribus ab heri et nudiustertius fuisse pueros, panes consecratos ei dare non dubitasse, melius arbitratum propheta dicente: Misericordiam volo et non sacrificium de famis periculo homines liberare, quam Deo offerre sacrificium. Hostia enim Deo placabilis, hominum salus est. Opponit ergo Dominus Pharisaeis calumniatoribus, et dicit: Si et David sanctus est, et Abimelech pontifex a vobis non reprehenditur, sed legis uterque mandatum probabili excusatione transgressi sunt, et fames in causa est, cur eamdem famem non probatis in apostolis, quam probatis in caeteris? Quamquam et in hoc multa distantia sit, isti spicas in Sabbato manu confricant, illi panes comedere Leviticos, et ad Sabbati solemnitatem accedebant. Coquebantur enim panes propositionis ante Sabbatum, et Sabbato mane oblati super sacram mensam ponebantur, bis seni ad alterutros conversi, duabus pateris aureis superpositis thure plenis. Quae permanebant ad aliud Sabbatum, et tunc pro illis alii deportabantur, illi vero sacerdotibus exhibebantur. Et thure incenso in igne sacro in quo omnia holocausta fieri solebant, aliud thus super alios duodecim panes adjiciebatur. Qua hora superveniens David, panesque consecratos accipiens, ostendit figurate sacerdotalem cibum, ad usum transiturum esse populorum. Sive quod omnes vitam sacerdotalem debemus imitari, sive quia omnes filii Ecclesiae sacerdotes sunt. Ungimur enim in sacerdotium sanctum, offerentes nosmetipsos Deo hostias spiritales.
4.1.4
Et dicebat illis, quia Dominus est Filius hominis etiam Sabbati. Si, inquit, David rex sacerdotali cibo pastus excusabilis est, et juxta alterius Evangelii fidem sacerdotes Sabbatum per templi ministerium violantes crimine carent, quanto magis Filius hominis, qui verus rex et verus sacerdos, et ideo Dominus est Sabbati, evulsarum Sabbato spicarum noxa non tenetur.
4.1.5
Factum est autem et in alio Sabbato, ut intraret in synagogam et doceret, et erat ibi homo, et manus ejus dextera arida. Sabbatis praecipue Dominus in synagoga docet, operaturque virtutes, non solum propter insinuandum spiritale Sabbatum, sed et propter celebriorem eo die populi conventum. Cui tunc ex antiqua Patrum institutione moris erat, qui vacare a labore per legem jubebatur, legendis audiendisque Scripturis operam dare. Juxta quod in Actibus apostolorum Jacobus loquitur. Moyses enim a diebus antiquis habet qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne Sabbatum legitur. Nam sicut hi quibus venandi ars est, ubi feras, pisces et volucres abundare didicerint, ibi sua maxime retia tendunt: ita et Dominus semper docuit in synagoga et in templo, quo omnes Judaei conveniebant, volens omnes salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Homo sane qui manum habebat aridam, humanum genus indicat infecunditate boni operis arefactum, sed Domini miseratione curatum. Cujus dextera quae in primo parente dum vetitae arboris poma decerperet, aruerat, per Redemptoris gratiam, dum insontes manus in crucis arbore tenderet, bonorum operum succis est restituta saluti. Et bene in synagoga manus erat arida, quia ubi scientiae donum majus, ibi gravius est inexcusabilis noxae periculum.
4.1.6
Observabant autem scribae et pharisaei si Sabbato curaret, ut invenirent accusare illum. Quia destructionem Sabbati quam in discipulis arguebant probabili magister excusaverat exemplo, nunc ipsum observando magistrum calumniari volunt, ut si Sabbato curet, transgressionis, si non curet, crudelitatis aut imbecillitatis arguant.
4.1.7
Ipse vero sciebat cogitationes eorum, etc. Hoc est quod legimus: Dominus novit cogitationes hominum quoniam vanae sunt. Et quod sequitur: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. De illis dictum est qui legem per Christum adimpletam, nec nobis carnale per hanc, sed spiritale Sabbatum didicerunt esse praeceptum.
4.1.8
Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos, si licet Sabbato bene facere an male? Praeveniens Dominus calumniam Judaeorum quam sibi perfida mente paraverant, arguit eos quia legis praecepta prava interpretatione violarint, aestimando in Sabbato etiam a bonis operibus ferrandum, cum lex a malis abstinere jubeat dicens: Omne opus servile non facietis in eo, id est peccatum: Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati. Eodem praecepto simul et futuri saeculi formam in praesentibus adumbrans, ubi qui per sex saeculi hujus aetates bona fecerunt, in septima quiete malorum tantummodo, non autem et bonorum sint ferias habituri. Nam licet saecularia opera conquiescant, non otiosus tamen boni operis actus est in Dei laude quiescere.
4.1.9
Animam salvam facere, aut perdere? Hoc est hominem curare, an non. Idem est quod praemiserat: Bene facere, an male. Non quod Deus summe bonus, auctor mali nobis aut perditionis esse possit, sed quod ejus non salvare, Scripturae consuetudine perdere dicatur. Sicut dicitur indurasse cor Pharaonis, non quod molle obduraverit, sed quod meritis praecedentibus obduratum, misericorditer emollire noluerit. Et nos cum rogamus, ne nos inducas in tentationem, protinus addendo: Sed libera nos a malo, manifeste docemur ejus non inducere in tentationem, non esse aliud, quam liberare a malo; ejus perdere animam esse, a perditione salvam non facere. Si quem vero movet quare Dominus cum corpus esset curaturus, de animae salvatione interrogaverit, intelligat vel animam more Scripturarum pro homine positam, sicut dicitur: Hae sunt animae quae exierunt de femore Jacob; vel quod illa miracula propter animae salutem faciebat, vel quod ipsa manus sanatio salutem animae significabat, quae a bonis( ut praedixi) cessans operibus, aridam quodam modo dextram habere videbatur.
4.1.10
Et circumspectis omnibus, dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus ejus. Sananda manus arida jubetur extendi, quia infructuosae debilitas animae nullo melius ordine quam eleemosynarum largitate curatur. Unde Joannes Baptista turbis sciscitantibus quid facerent, ut non velut arbores aridae mitterentur in ignem, hoc solum praecepit: Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas, similiter faciat. Et in Ecclesiastico dicitur: Fili, non sit manus tua ad accipiendum porrecta, et ad dandum collecta. Frustra enim manus ad Deum pro peccatis rogaturus expandit, qui non has ad viduam rogantem beneficium laturus extenderit.
4.1.11
Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. Magna utique insipientia, eos qui salute plurimum indigebant, de nece Salvatoris agere consilium. Qui quantum nequitiae studeant, ostenditur, cum et hoc in crimen reputant, quod ad verbum illius salvam qui languebat extenderit dexteram. Quasi non eorum quisque majora Sabbatis egerit, cibos portando, porrigendo calicem, caeteraque quae victui necessaria sunt exsequendo. Neque enim qui dixit et facta sunt, Sabbato laborasse poterat convinci.
4.1.12
Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare. Non omnis qui orat, ascendit in montem. Est enim oratio quae peccatum facit. Sed qui bene orat, qui Deum orando quaerit, hic a terrenis ad superiora progrediens, verticem curae sublimioris ascendit. Qui vero de divitiis, aut de honore saeculi, aut certe de inimici morte sollicitus obsecrat, ipse in infimis jacens, viles ad Deum preces mittit. Orat autem Dominus, non ut pro se obsecret, sed ut pro me impetret. Nam et si omnia posuerit Pater in potestate Filii, Filius tamen ut formam hominis impleret, obsecrandum Patrem putat esse pro nobis, quia advocatus est noster: Advocatum enim, inquit, habemus apud Patrem Jesum Christum. Si advocatus est, debet pro meis intervenire peccatis. Non ergo quasi infirmus, sed quasi pius obsecrat. Vis scire quam omnia quae velit, possit? et advocatus, et judex est. In altero, pietatis officium; in altero, insigne est potestatis.
4.1.13
Et erat pernoctans in oratione Dei. Forma tibi praescribitur quam debeas aemulari. Quid enim te pro salute tua facere oportet, quando pro te Christus in oratione pernoctat? Quid te facere convenit, cum vis aliquod officium pietatis adoriri, quando Christus missurus apostolos prius orare curavit? Vis scire quam mihi, non sibi oraverit?
4.1.14
Et cum dies, inquit, factus esset, vocavit discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis. Ubi notandum, quod evangelica et apostolica Scriptura non solum illos duodecim appellat discipulos Christi, sed et omnes qui in eum credentes magisterio ejus ad regnum coelorum erudiebantur. Discipuli quippe a discendo sunt vocati, ex quorum multitudine quos ipse voluit elegit.
4.1.15
Quos et apostolos nominavit. Apostoli Graece, Latine missi dicuntur. Cujus sacramentum nomine exponens evangelista Marcus, ait: Et fecit ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare Evangelium. Et ipse Dominus dicit: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Qui bene duodecim sunt electi, ut videlicet mundi salutem quam verbo praedicarent, suo quoque numero mystice commendarent. Ter enim quaterni, decus dipondium( sic). Hinc est enim quod et superius dixi, qua cum in typo Ecclesiae Salomon Domino templum conderet, fecit et mare aeneum, in quo sacerdotes lavarentur, duodecimque illud boum clunis imposuit, quorum tres aquilonem, tres occidentem, tres meridiem, et tres aspicerent orientem, figuraliter insinuans quoniam apostoli apostolorumque successores, cunctas orbis quadrati plagas fide et confessione sanctae Trinitatis essent a peccatorum labe purgaturi.
4.1.16
Simonem quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus. Non nunc primum Simoni Petri cognomen indidit, sed longe ante cum a fratre Andrea ad se adductum intuitus dixit: Tu es Simon filius Joannae, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Sed cum volens Lucas nomina duodecim apostolorum enumerare, necesse haberet Petrum dicere, breviter innuere voluit quod non hoc ante vocaretur, sed ita eum Dominus cognominaverit, quamvis non tunc, sed quando Joannes ipsa Domini verba posuit, intentos videlicet reddens auditores. Nam si hoc ante vocaretur, non ita videres mysterium petrae, putans eum casu sic vocari, non providentia Dei. Ideo voluit eum prius aliud vocari, ut ex ipsa commutatione nominis, Sacramenti vivacitas commendaretur. Idem ergo Latine Petrus, quod Syriace Cephas, et in utraque lingua nomen a petra derivatum est, haud dubium quin illa, de qua Paulus ait: Petra autem erat Christus. Nam sicut lux vera Christus, donavit apostolis ut lux mundi vocentur, sic et Simoni qui credebat in petram Christum, Petri largitus est nomen. Cujus alias alludens etymologiae dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Violenter ergo quidam Latino vel Graeco nomini Hebraeam quaerentes etymologiam, dicunt Petrum dissolventem, sive discalciantem, vel agnoscentem interpretari: cum et expositio Joannis Evangelistae cujus memini, et ipsa lingua Hebraea, quae P litteram omnino non sonat, Hebraeum hoc nomen non esse testetur. Abusive enim Fetrum pro Petro, sicut et Faulum pro Paulo, et Filatum pro Pilato scribentes, violenter ficto nomini falsam interpretationem subnectunt. Simon autem obediens interpretatur. Porro Andreas, Graecum nomen est, ἀπὸ τοῦ ἀνδρὸς, hoc est a viro, virilis appellatur. Quibus recte vocabulis, apostolorum primi decorantur, qui mox agnum Dei a Joanne cognoverunt, eum videre et audire curaverunt. Quod vero Simon ponens moerorem vel audiens tristitiam interpretatur, illi tempori congruit, quando post resurrectionem viso Domino, vel mortis illius vel suae negationis moerorem deposuit, sed suae confestim mortis tristitiam audivit, dicente Domino: Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis.
4.1.17
Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomaeum, Matthaeum et Thomam. Pulchre ac reverenter Lucas in catalogo apostolorum usitato nomine Matthaeum, in prima vero de telonio vocatione, ut superius admonui, Levin appellare maluit. Ipse vere Matthaeus, juxta quod scriptum est: Dic tu iniquitates tuas, ut justificeris; et manifeste Matthaeum de telonio vocatum, et in ordine se apostolorum publicanum cognominat, sed et compari suo Thomae cum a caeteris evangelistis sit praelatus, se in ordine supponit. Jacobus sane et Joannes qui ob eximium virtutis et animi culmen filii tonitrui hoc est, βοανεργεῖς, sive ut emendatius scribitur, banereem, sunt a Domino cognominati. Nec frustra. Quorum unus e coelestibus intonans vocem illam theologicam, quam nemo prius edere noverat emisit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc.. Quae tanto robore gravida reliquit, et si aliquanto plus intonare voluisset, nec ipse capere mundus posset. Sed et ambo saepe seorsum, et in montem a Domino duci, et aliquando sonum de nube terrificum percipere meruerunt: Hic est filius meus dilectus. Prisca quoque nomina meritis aptissima gestarunt. Jacobus enim supplantator. Joannes, in quo est gratia, vel Domini gratia dicitur. Nam ille et carnis curam Domino vocante supplantare, et ipsam carnem Herode trucidante gavisus est contemnere. Iste ob amoris praecipui gratiam, quam virginali gloria meruerat, super redemptoris sui pectus in coena recubuit. Philippus os lampadis interpretatur. Et recte, quia et vocatus a Domino, mox invento Nathanaeli lumen quod agnoverat praedicavit dicens: Quem scripsit Moyses in lege et prophetae, invenimus Jesum, filium Joseph a Nazareth. Et postmodum quod se de lumine minus scire sentiebat, suppliciter quaesivit: Domine, inquiens, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Bartholomaeus Syrum est non Hebraeum, et interpretatur filius suspendentis aquas, hoc est, Filius Dei. Qui praedicatorum suorum mentes ad coelestia contemplanda suspendit, ut quo celsa liberius pervolant, eo terrenorum corda feracius dictorum suorum guttis inebrient. Unde bene Moyses de Ecclesia mystice disserens ait: Quia non est terra, ad quam ingredimini possidendam, similis terrae Aegypti, de qua existis, ubi jacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae, sed de coelo pluvias exspectans, quam Deus suus invisit omni tempore. Saecularis enim sapientia quasi coluber per humum serpit, divina autem de coelestibus intonat. Matthaeus donatus dicitur, videlicet, quia magno Domini munere de teloneario publicano in apostoli est et evangelistae delegatus officium. Thomas, abyssus vel geminus. Unde et Graece Didymus appellatur, quia quo caeteris diutius dubitavit, eo dominicae resurrectionis veritatem altius didicit. De quo pulchre Paulinus Nolae antistes cecinit: Hic dubius gemino, Didymus cognomine, Thomas, Adjacet, hunc Christus pavidae cunctamine mentis, Pro nostra dubitare fide permisit, ut et nos Hoc duce firmati, Dominumque Deumque trementes, Vivere post mortem vero fateamur Jesum Corpore, viva suae monstrantem vulnera carnis.
4.1.18
Jacobum Alphaei, et Simonem qui vocatur zelotes. Hos cum additamento posuit, ad distinctionem Jacobi Zebedaei et Simonis Petri, vel etiam Judae traditoris. Nam et hunc Simonem fuisse dictum, Joannes ostendit, qui ait: Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simoni Iscariot. Et Jacobus quidem Alphaei, ipse est qui in Evangelio frater Domini nominatur, quia Maria uxor Alphaei, soror fuit Mariae matris Domini, quam Mariam Cleophae, Joannes evangelista cognominat. Fortasse quia idem Alphaeus etiam Cleophas est dictus, vel ipsa Maria defuncto post natum Jacobum Alphaeo, Cleophae nupsit. Cui Simeonem filium genuisse, eumque consobrinum Domini existentem, eo quod Cleophas frater fuerit Joseph, Jerosolymae post Jacobum rexisse Ecclesiam, historia ecclesiastica tradit; sive hic apostolus Simon, seu quilibet alius Simeon fuerit. Quia vero Jacobus merito filius Alphaei, id est, docti sit cognominatus, ipsi testantur apostoli, qui eum post Domini passionem statim Jerosolymorum ordinaverunt episcopum. Quia et ante sanguinis effusionem verus etiam ipse carnalis desiderii sit supplantator, testatur Hegesippus vicinus apostolorum temporum historicus. Suscepit, inquiens, Ecclesiam Jerosolymae post apostolos frater Domini Jacobus cognomento Justus. Multi quidem Jacobi vocantur, hic de utero matris sanctus vocatus fuit, vinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, nunquam attonsus est, neque unctus est unguento, neque usus est balneo. Huic solitum erat ingredi sancta sanctorum. Siquidem vestibus laneis non utebatur, sed lineis, solusque ingrediebatur in templum, et fixis genibus pro populo deprecabatur. In tantum, ut camelorum duritiam contraxisse ejus genua crederentur. Simon autem Zelotes, ipse est et Simon Cananaeus de vico Galilaeae Cana, ubi aquas Dominus convertit in vinum. Cana quippe zelus, Cananaeus Zelotes interpretatur.
4.1.19
Judam Jacobi, et Judam Iscariot, qui fuit proditor. Et horum distinctionis gratia, nomina duplicavit. Quorum unus, ut ipse in catholica scribit Epistola, frater est Jacobi, qui etiam Thadaeus vocabatur. Alter, aut a vico in quo ortus est, aut ex tribu Issachar praesagium suae condemnationis vocabulum sumpsit. Issachar quippe quod dicitur merces, pretium proditionis insinuat. Iscariot autem quod memoria mortis interpretatur, arguit eum non repente persuasum, sed meditatum diutius dominicae traditionis subiisse piaculum. Qui non per imprudentiam, sed per providentiam inter apostolos eligitur. Quanta enim est veritas, quam nec adversarius minister infirmat? quanta moralitas Domini, qui periclitari apud nos judicium suum, quam affectum maluit? Susceperat enim hominis fragilitatem, et ideo nec has partes recusavit infirmitatis humanae. Voluit deseri, voluit prodi, voluit ab apostolo suo tradi, ut tu a socio desertus, a socio proditus, moderate feras tuum errasse judicium, periisse beneficium.
4.1.20
Et descenaens cum illis stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis. Electurus apostolos Dominus in montana subiit, turbas vero docturus ad campestria redit, quia nonnisi in humili Christum turbae videre sufficiunt. Nam haec est norma qua secutus Apostolus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Nondum enim poteratis, sed ne nunc quidem potestis. Apostoli autem ipsi secundum Matthaeum quasi perfectiores, et in monte et aperto Salvatoris ore docti esse narrantur. Ubi si quis diligentius utrumque velit evangelistam perscrutari, potest intelligi, cum in monte duodecim discipulos elegit e pluribus, quos et apostolos nominavit, quod Matthaeus praetermisit, tunc illum habuisse sermonem quem Matthaeus interposuit et Lucas tacuit, hoc est in monte. Ac deinde cum descendisset, in loco campestri habuisse alterum similem, de quo Matthaeus tacet, Lucas non tacet, et utrumque sermonem eodem modo esse conclusum.
4.1.21
Ab omni Judaea et Jerusalem et maritima, et Tyri et Sydonis, etc. Maritimam multitudinem non a proximo mari Galilaeae( neque enim hoc miraculi loco poneret), sed a mari magno reor esse cognominatam, in qua etiam Tyrus et Sidon comprehendi poterant. Verum, quia gentium civitates sunt, Judaeis quidem sorte datae, sed non ab eis possessae, eo quod hostes exterminari nequirent, consulte nominatim ponuntur, ut quanta sit fama virtusque Salvatoris intimetur, quae exteras etiam ad sanitatem doctrinamque capessendam civitates accersiat. Ubi notandum quia Dominus etsi venientibus ad se gentilibus misertus sit, unde et puerum centurionis et Chananaeae filiam approbata petentium fide curavit, non tamen eorum civitates intrasse reperitur, ne videlicet occasionem querelae Judaeis calumniantibus suggereret, sed perfectam potius salutem gentium passionis et resurrectionis suae tempori reservaret. Quo imminente tempore gentilibus eum videre quaerentibus ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
4.1.22
Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Et supra leprosus Domino tangente mundatur, et hic omnis turba quae eum tangere potuit spiritus illius virtute sanatur. Tactus ergo Salvatoris, opus est salutis. Quem tangere, est fideliter in eum credere. A quo tangi est ejus munere firmari. Sed unusquisque in suo sensu abundat. Turbae quae de longe ad audiendum confluunt, descendentis in campum Domini curantur attactu. Discipuli qui in minoribus jam sunt instituti, in montis cacumine ad majora provehuntur. E quibus etiam eliguntur, qui eum transfiguratum secreto in monte speculentur. Unus prae omnibus quasi sublimioris sapientiae fonte inebriandus, magistri recumbit in pectore. Raroque uspiam vel turbas Dominum ad altiora sequi, vel quempiam debilem invenies in monte curari, sed exstincta febre libidinum, accensaque scientiae luce, pedetentim quemque ad culmen subire virtutum. Nam et in Veteri Testamento Moyses solus cum Josue montem Dei ascendens; ad regendum vulgus in campo donec redirent, Aaron ordinavit et Hur. Aaron quippe qui interpretatur mons fortitudinis, singularem dominicae Incarnationis excellentiam. Hur vero qui ignis dicitur, donum sancti Spiritus insinuat. Quia plures in Ecclesia parvuli, et si comitari magistros ad penetranda summae Divinitatis arcana nequeunt, dominicae tamen Incarnationis sacramentis redimi, et Spiritus sancti possunt ardore signari.
4.1.23
Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat, Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. Et si generaliter omnibus loquitur, specialius tamen oculos Salvator in discipulos levat, ut his qui verbum intenta cordis aure percipiunt latius saporis intimi lumen aperiat. Cui simile est quod Matthaeus ait: Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens os suum docebat eos dicens: Beati pauperes spiritu. Nam quibus os in monte sedens aperit, ut magna sublimiter audiant, in eos oculos stans in campo dirigit, ut audita patenter intelligant. Beati itaque pauperes. Non utique omnes, sed illi tantummodo qui omne praesentis saeculi, tametsi altum videatur, pro nihilo culmen ducunt. Qui merito regni coelestis perhibentur munere digni, quia delectationis humanae probantur cupiditate nudati. Qualem se rex David pauperiem sustinuisse declarans ait: Ego vero egenus et pauper sum. Et alibi non modo terrestria, sed et ipsa pro Domino supercoelestia parvi pendens dicensque: Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram? mox ubi spei suae fixisset anchoram, subdendo manifestat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. Alioquin nonnulli miserrima conditione paupertatis, et hic saeculi gaudiis ob inopiam rerum, et ibi regno Dei ob meritorum nequitiam carent.
4.1.24
Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Quid esurire beati, qui sitire debeant, Matthaeus exponit, videlicet justitiam, apertissime nos instituens nunquam nos satis justos aestimare debere, sed quotidianum justitiae semper amare, imo ardere profectum. Cujus perfectam saturitatem non in hoc saeculo, sed in futuro posse provenire supernorum desiderio Psalmista flagrans ostendit, qui ait: Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo, satiabor dum manifestabitur gloria tua; potest et simpliciter accipi: Beati qui nunc esuritis, qui castigatis corpus vestrum et servituti subjicitis, qui in fame et siti verbo operam datis, quia coelestium tunc gaudiorum habetis ubertate perfrui.
4.1.25
Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. Non temporalium damna commodorum, sed virtutum detrimenta spiritalium qui flent, aeterna beatitudine consolabuntur. Ubi non nostra solum, sed et proximi jubemur commissa deflere. Quem si ut nos diligimus, consequenter illius et profectu nos gratulari, et defectu necesse est tribulari; nec solum tribulari, verum ad lacrymas usque succendi. Sic enim Samuel et David, peccatum Saulis et interitum lugent. Sic peccatricem Dominus ipse flevit super civitatem, et moestis compassus sororibus, Lazarum quem divina erat majestate resuscitaturus, humana prius miseratione deflebat. Mystice significans eos qui peccati morte sopiuntur, ut reviviscere queat a proximis esse plangendos. Quod autem nunc flentes risuros esse promittit, non pueriliter accipiendum, sed Scriturae more risus nomine mentis exsultatio et affectus quidam laetior intelligendus est esse designatus. Sicut Sara: Risum( inquit) mihi fecit Deus. Et in Job dictum est: Os autem veracium replebitur risu. Per quae( ut dixi) nomina, gaudium animae figuratur interius.
4.1.26
Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint. Qui propter divitias haereditatis Christi in sanctis, propter panem vitae aeternae, propterque spem coelestium gaudiorum, fletus esuriem paupertatemque pati desiderat, beatus est. Multo autem beatior, qui has inter adversa virtutes servare non trepidat. Quia odiant licet homines corde nefando, dilectum cor Christo laedere nequeunt. Separent et synagoga depellant, Christus invenit et confirmat. Exprobrent nomen Crucifixi, ipse commortuos sibi conresuscitat, et consedere facit in coelestibus.
4.1.27
Et ejecerint nomen vestrum tanquam malum, propter Filium hominis. Nomen vestrum quod dicit, nomen Christianorum significat, quod a gentibus Judaeisque saepissime quantum ad ipsos memoriae abrasum, et ab hominibus est ejectum, nulla jam existente causa odii, nisi propter filium hominis, quia videlicet, nomen Christi, credentes suum voluerint facere cognomen; atque ideo nominis summi persecutores, hominum non immerito nomine notantur. Beati( inquit) eritis, cum vos oderint homines, docens eos ab hominibus insectandos, sed ultra homines esse beandos.
4.1.28
Gaudete in illa die, et exsultate. Ecce enim merces vestra multa in coelo. Non hoc a quolibet patiente, sed ab eo qui supernae tantum mercedis intuitu patitur, praeceptum potest impleri, ut scilicet inter odia cordium, inter probra linguarum, inter ipsas persequentium manus, aequali, imo laetiori adhuc corde versetur, non ad hoc nostri similes valeant, sed eorum qui ibant gaudentes a conspectu consilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Qui ergo multa in terris pro Christo sustinet adversa, multa in coelis a Christo recipiet dona. Caeterum quanta ab Elia verborum jacula falsi sustinuere prophetae, quos deridens aiebat: Clamate voce majore: Deus enim est Baal, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur. Quantam dedere stragem qui octingenti simul et quinquageni sunt interempti? Verum quia Baal et non Christus in causa erat, nec irrisi gaudebant, nec occisi palmam, sed poenam meruere perennem.
4.1.29
Secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. Bene exemplo adhortatus est, quia vera dicentes solent persecutionem pati. Nec tamen ideo prophetae antiqui timore persecutionis, a veritatis praedicatione defecerunt. Notandum sane quia sicut Matthaeus per octo quas posuit beatitudines octavam spei nostrae perfectionem quae resurrectionis gloria dedicatur insinuat, ita Lucas per quatuor virtutes amplectitur cardinales. Beati enim pauperes, qui per temperantiam a mundi refrenantur illecebris. Beati esurientes, qui sua fame commoniti esurientibus esse miserendum, et ipsi per justitiam miserentur ut valent. Nam eleemosynam qua Christo non nostra donamus, sed sua reddimus, justitiam recte dici testatur Psalmista, qui ait: Disperdit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi. Justitia est enim, qua sua cuique tribuimus, nemini quidquam debentes, nisi ut invicem diligamus. Beati qui per prudentiam inter bonum dignoscentes et malum, occidua flere, et ad aeterna norunt anhelare. Beati qui per fortitudinem fidei omnia valent molesta tolerare. Igitur, qui necdum consummatae virtutis arcem conscendere valent, generalis interim perfectionis sunt beatitudine perfovendi. Quatenus a bonis paulatim ad meliora progressi, dum consistenti in planitie Domino libenter auscultant, ad hunc quandoque in monte sedentem sublimiter ascendant. Nam quorum adhuc edomandis instruendisque cordibus insistit, hos quasi stans, qui situs est laborantis, affatur. Quos vero longo studii spiritalis exercitio promptos jam ac dociles invenit, his libertate ac dignitate magistri, quasi quietus Salvator residens, mystica quaeque de supernis intimat. Quae spiritalium differentia profectuum, in Israeliticae plebis est habitu pulcherrimis expressa figuris. Ubi vulgus omne quibuslibet vestibus utens, in quatuor angulis palliorum hyacinthinas sibi fimbrias est facere praeceptum. Sacerdotes quatuor habere vestes, totidem mysticis coloribus mira varietate distinctas. Pontifices et ea quae sacerdotes et alia quatuor indumenti genera, colorum quidem eorumdem, sed sublimioris gratia dignitatis, et auro interlucente corusca, et patriarcharum atque ipsius domini nomine redimita gestare. Quae per singula vel exponere, vel solum proponere, proprii industriam spectat operis.
4.1.30
Verumtamen, vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram. Quod sit vae divitibus adfuturum, a contrario melius intelligitur, ubi pauperum dicitur esse regnum Dei. A quo se regno per omnia, qui hic consolari quaerunt, alienant, audituri a justo judice: Filii, recordamini quia recepistis bona in vita vestra. Ubi notandum quod non tam divitiae quam divitiarum amor in culpa est. Non enim omnis qui habet divitias, sed ut Ecclesiastes ait: Qui amant divitias, fructus non capient ex eis, quia qui habita temporalia vel animo contemnere, vel pauperi nescit erogare, usu quidem horum delectatur ad praesens, sed fructu, quem dando, poterat acquirere, carebit in posterum. Et alibi legimus: Beatus dives, qui inventus est sine macula, qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris.
4.1.31
Vae vobis, qui saturati estis, quia esurietis. Saturatus erat dives ille purpuratus, quando epulabatur quotidie splendide, sed dirum vae sustinebat esuriens, quando de Lazari, quem despexerat, digito guttam aquae quaerebat. Aliter. Si beati sunt illi qui justitiae semper esuriunt opera, infelices e contrario sunt aestimandi qui sibi in desideriis placentes, nullam veri et inconcussi boni famem patiuntur, satis se rati beatos, si non ad tempus sua voluptate priventur.
4.1.32
Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. Et Salomon ait: Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Et iterum: Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum, ubi laetitia. Manifeste docens stultitiam, ridentibus prudentiam, ut supra docuimus, flentibus semper ascribendam.
4.1.33
Vae cum bene vobis dixerint omnes homines. Hoc est, quod Psalmista deplorat, quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur. Cui non minima poenae pars est sua scelera non modo non argui, sed insuper quasi bene gesta laudari. Unde provide Dominus non ait: Vae, quia bene vobis dicunt homines, quasi distante aliquantum tempore culpam tardius poena sequatur, sed vae( inquit) cum bene vobis dixerint omnes homines. Quia ipsa peccati nutrix adulatio; sicut oleum flammis, sic in culpa ardentibus solita ministrare fomentum, maxima est utique poena peccantium. Nam quomodo pauperes esurientes et flentes, malorum decet improbitate probari, ita divitiis, epulis, risuique vacantes, per districti judicis iram male obsequentium clientela majorem foventur ad poenam.
4.1.34
Secundum haec enim, faciebant prophetis patres eorum. Pseudoprophetas significat, qui et ipsi saepe in Scriptura sacra prophetae solent appellari, eo quod ob captandum vulgi favorem futura praefari, id est, praeloqui conentur. Unde dicit Ezechiel: Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Quasi vulpes in deserto, prophetae tui Israel erant. Itaque Dominus in monte beatitudines solummodo proborum, in campo vero etiam vae describit reproborum. Quia rudes adhuc auditores minis necesse est, ac territoribus ad bona compelli, perfectos autem sat est praemiis invitari.
4.1.35
Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Quia dixerat supra quid ab inimicis pati possint, nunc qualiter ipsi cum eisdem inimicis agere debeant ostendit. Multi autem putant sufficere virtutibus non odisse inimicos, caeterum diligere plus praecipi, quam humana natura patiatur, non videntes, quia et Moyses, Samuel et Stephanus pro inimicis orabant, et mortuos David planxit inimicos. Neque enim Dominus impossibilia, sed perfecta juberet. Non deficientes ergo dum tempus est, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
4.1.36
Benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vobis. Et haec se suique similes egisse, testatur Apostolus, qui ait: Maledicimur, et benedicimus. Blasphemamur, et obsecramus. Sed hic merito movet, quomodo huic praecepto Domini non sit adversum, quod et in prophetis inveniuntur multae imprecationes adversus inimicos, quae maledictiones putantur, sicuti est illud: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et caetera, quae ibi dicuntur. Joannes apostolus ait: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis. Ubi primo videndum quia prophetae per imprecationem quid esset futurum, cecinerunt, non optantis voto, sed spiritu praevidentis, qui maxime solent figura imprecantis futura praedicere, sicut figura praeteriti temporis ea quae ventura erant saepe cecinerunt. Deinde in Apostoli verbis intelligendum esse quosdam fratres, pro quibus orare non nobis praecipitur, cum Dominus etiam pro persecutoribus nostris orare nos jubeat. Quae solvi quaestio non potest, nisi fateamur esse aliqua peccata in fratribus inimicorum persecutione graviora. Fratres autem Christianos significari, multi divinarum Scripturarum documentis probari potest. Peccatum ergo fratris ad mortem puto esse, cum post agnitionem Dei per gratiam Domini nostri Jesu Christi quisque oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur. Peccatum autem non ad mortem est, si quisquam non amorem a fratre alienaverit, sed officia fraternitatis debita per aliquam infirmitatem animi non exhibuerit. Quapropter et Dominus in cruce ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Nondum enim gratiae Spiritus sancti participes facti, societatem sanctae fraternitatis inierant. Et beatus Stephanus orat pro eis, a quibus lapidatur, quia nondum Christo crediderant, neque adversus illam communem gratiam dimicabant. Et apostolus Paulus propterea, credo, non orat pro Alexandro, quia jam frater erat, et ad mortem, id est, invidentiam, fraternitatem oppugnando peccaverit. Pro his autem qui non abruperant amorem, sed timore succubuerant, orat ut eis ignoscatur. Sic enim dicit: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit, reddet illi Dominus secundum opera illius; quem et tu evita, valde enim resistit nostris sermonibus. Deinde subjungit, pro quibus orat, ita dicens: In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. Ista differentia peccatorum, Judam tradentem a Petro negante distinguit.
4.1.37
Si quis te percutit in maxillam, praebe et alteram. Non ait, eum qui te percutit noli tu percutere, quanquam hoc etiam magnum praeceptum sit, sed ait: Para te adhuc percuti. Quod ad misericordiam pertinere hi maxime sentiunt, qui eis, quos multum diligunt, tanquam filiis, vel quibuslibet dilectissimis suis aegrotantibus serviunt, vel parvulis, vel phreneticis, a quibus multa saepe patiuntur. Et si eorum salus id exigat, praebent se etiam, ut plura patiantur, donec vel aetatis vel morbi infirmitas transeat. Quos ergo Dominus, medicus animarum, curandis proximis instruebat, quid eos aliud docere posset, nisi ut eorum quorum saluti consulere vellent imbecillitates aequo animo tolerarent? Omnis namque improbitas ex imbecillitate animi venit, quia nihil innocentius est eo qui in virtute perfectus est. Multi autem alteram maxillam praebere noverunt, diligere vero illum, a quo feriuntur ignorant. At vero ipse Dominus, qui utique praecepta quae docuit primus implevit, percutienti se in maxillam ministro sacerdotis non praebuit alteram, sed insuper dixit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? Non tamen ideo paratus corde non fuit, non solum in alteram maxillam caedi pro salute omnium, sed etiam toto corpore crucifigi.
4.1.38
Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. Quod de vestimento et tunica dictum est, non in eis solis, sed in omnibus faciendum est, quae aliquo jure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatum est, quanto magis superflua contemnere convenit.
4.1.39
Omni autem petenti te, tribue. Omni petenti, inquit, non omnia petenti, ut id des quod dare honeste et juste potes. Quid si enim pecuniam petat, qua innocentem conetur opprimere? Quid si postremo stuprum petat? Sed ne multa persequar, quae sunt innumerabilia, id profecto dandum est, quod nec tibi nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest. Et cui juste negaveris, quod petit, indicanda est ipsa justitia, ut non eum inanem dimittas. Ita omni petenti te tribues, quamvis non semper id quod petit, tribues. Et aliquando melius aliquid tribues, cum petentem injusta correxeris.
4.1.40
Et qui aufert quae tua sunt, ne repetas. De veste, domo, fundo, jumento, et generaliter de omni pecunia dicit. Utrum autem de servis accipiendum sit, magna quaestio est. Non enim Christianum oportet sic possidere servum, quomodo equum aut argentum. Quanquam fieri possit, ut majore pretio valeat equus, quam servus, et multo magis aliquid aureum vel argenteum. Sed ille servus, si rectius et honestius, et ad Deum colendum accommodatius abs te domino educatur aut regitur, quam ab illo potest, qui eum cupit auferre, nescio utrum quisquam dicere audeat, ut vestimentum eum debere contemni. Hominem namque homo tanquam seipsum diligere debet, cui ab omnium Domino etiam ut inimicos diligat imperatur.
4.1.41
Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facile illis similiter. Quia charitas patiens est, benigna est, non tantum injurias inimici fortissime suffert, sed amici quoque gratiam benignissime praevenit. Nam redamare amantem, cunctos natura docuit. Non amantem vero beneficiis ad amorem cogere Christi solum doctrina perfectos instituit. Qui cum nos priores, prout nobis fieri velimus, aliis facere juberet, eumdem mox sensum latius astruendo firmavit, dicens:
4.1.42
Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt, etc. Si etiam peccatores, publicani et ethnici, erga dilectores suos natura duce norunt esse benefici, quantum vos( inquit) quibus ut gradus professionis eximior, ita cura necesse est sit virtutis uberior, latiori sinu dilectionis amplecti debetis etiam non amantes? Unde quaesitu dignum videtur quomodo cum Dominus eos qui diligentes se solum diligunt, benefacientibus sibi benefaciunt, amicis fenerantur, non modo perfectam non habere charitatem, verum peccatoribus aequiparari testetur, ille pectoris dominici recubitor Epistolam de Dei et proximi dilectione consummans, non uspiam inimicos monuerit esse diligendos, sed absolute dixerit: Quia si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas Dei in nobis perfecta est. Quod si quem movet, sciat eum non de inimicorum amore tacuisse, sed et illos fratrum nomine comprehendisse fraternique amoris intuitu diligi, et pro eis praecepisse orari. Scilicet, ut non semper inimici remaneant, sed resipiscant a diaboli laqueis, nobisque germano foedere socientur. Nec durum videatur, quod nondum credentes, propter spem tamen credendi fratres apellari posse dicimus. Nam idem Joannes, eos etiam filios Dei vocitare legitur. Quia Jesus( inquit) moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Quandiu enim dispersi, nondum filii sunt Dei, sed conveniendo in unum, jam efficiuntur filii.
4.1.43
Verumtamen diligite immicos vestros, et benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes. Quia dilectionem beneficiumque mutuum peccatorum, infructuosa redarguit, nunc qualiter haec a fidelibus fructuose fieri debeant, ostendit. Mutuatur autem omnis qui accipit, etiam si non ipse soluturus est. Cum enim misericordibus Deus plura restituat, omnis qui beneficium praestat, feneratur. Aut si non placet accipere mutuantem, nisi eum qui accipit redditurus, intelligendum est dominum ipsa duo genera praestandi esse complexum. Namque aut donamus, quod damus benevole, aut reddituro commodamus. Quia enim multi( ut scriptum est) quasi inventionem aestimaverunt fenus, et molestiam praestiterunt his qui se adjuverunt, multi non causa nequitiae non fenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt. Huic etiam infirmitati divina medetur auctoritas, dicens: Et mutuum date, nihil inde sperantes. Id est, non in homine spem mercedis figentes. Qui sive reddat quod commodastis, reddet et Deus quod illo jubente fecistis, sive non reddat, haereditas vestra in aeternum erit. Mutuatur enim peccator, et non solvit, justus autem miseretur et commodat. Quoniam benedicentes eum, possidebunt terram. Et alibi cum diceret: Jucundus homo qui miseretur, et commodat, continuo subjunxit: In memoria aeterna erit justus.
4.1.44
Et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi. Nulla major potest esse merces, quam filios hominum terrigenas, effici filios Altissimi, qui in coelis est. Itaque quod ait: Et eritis filii Altissimi, ex illa regula est intelligendum, qua et Joannes dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Unus enim naturaliter filius est, qui nescit omnino peccare. Nos autem potestate accepta efficimur filii, in quantum ea, quae ab illo praecipiuntur implemus. Unde apostolica disciplina adoptionem appellat, qua in aeternam haereditatem vocamur, ut cohaeredes esse possimus. Igitur non ait: Facite ista, quia estis filii, sed facite ista, et eritis filii. Cum autem ad hoc nos vocat per ipsum Unigenitum, ad similitudinem suam nos vocat.
4.1.45
Quia ipse benignus est( inquiens) super ingratos et malos, etc. Benignus est Deus super ingratos et malos, vel multiplici scilicet, sua misericordia, qua etiam jumenta salvat, temporalia bona largiendo, vel ad coelestia dona singulari gratia, qua electos solum glorificat, inspirando. Sed sive hoc, sive illud, sive utrumque intelligas, magna Dei bonitate fit, quae nobis imitanda praecipitur, si filii Dei esse volumus.
4.1.46
Nolite judicare, et non judicabimini; nolite condemnare et non condemnabimini. Hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta quae dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. Quod enim scriptum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos, de manifestis dictum est, quae non possunt bono animo fieri, sicuti sunt stupra, vel blasphemiae, vel furta, vel ebrietas, et si qua sunt talia, de quibus nobis judicare permittitur. De genere autem ciborum, quia possunt bono animo et simplici corde sine vitio concupiscientiae quicunque humani cibi indifferenter sumi, prohibet Apostolus judicari eos qui carnibus vescebantur, et vinum bibebant, ab eis qui se ab hujusmodi alimentis temperabant. Qui manducat( inquit) non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet. Ad hoc pertinet etiam illud, quod alio loco dicit: Nolite ante tempus quidquam judicare quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis. Sunt ergo quaedam facta media, quae ignoramus quo animo fiant, quae bono et malo fieri possunt, de quibus temerarium est judicare, maxime ut condemnemus. Horum autem veniet tempus, ut judicentur, cum Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis. Duo sunt autem, in quibus temerarium judicium cavere debemus, cum incertum est quo animo quidque factum sit, vel cum incertum est qualis futurus sit, qui nunc vel malus vel bonus apparet.
4.1.47
Dimittite, et dimittemini. Date, et dabitur vobis. Dimittere nos injurias, dare beneficia jubet, ut et nobis peccata dimittantur, et vita detur aeterna. Qua sententia brevi, sed eximia, cuncta quae latissime de conversando cum inimicis mandaverat, comprehendendo concludit.
4.1.48
Mensuram bonam confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Huic simile est, quod alibi dicit: Ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula. Non enim pauperes ipsi, sed Christus mercedem his, qui eleemosynam fecere redditurus est. Quam tamen in sinum dare dicuntur, quia promerendae illius occasionem dedere, cum vel egentes misere, vel improbe saevientes, fortiorum sunt et tolerati patientia, et beneficentia sustentati, et ad ipsam aliquoties fidem dulci gratia provocati.
4.1.49
Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Et Apostolus ad eleemosynam Corinthios hortans, inter alia dicit: Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet. Et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Potest autem et de omnibus quae mente, manu, lingua gerimus, accipi. Quia tu reddes singulis, inquit, secundum opera eorum.
4.1.50
Dicebat autem illis et similitudinem: Nunquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadent? Sensus hujusce sententiae pendet ex superioribus, ubi de danda eleemosyna et injuria dimittenda praecipitur. Si te( inquit) ira contra violentum, et contra petentem philargyria, caecaverit, nunquid tua mente vitiata vitium ejus curare poteris? aut ille solus, qui injuriam fecit, et non tu etiam, qui ferre nesciebas, reus deputaberis? At si mitem te tranquillique pectoris ejus improbitas invenerit, et ille ad poenitentiam movebitur, et tu patientiae praemio donaberis, quia caecum vidente oculo, hoc est, corde sereno, ducere curabas ad lumen.
4.1.51
Non est discipulus super magistrum. Perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. Si magister, qui utique quasi Deus potuit, non suas ultum ire injurias, sed ipsos maluit insecutores patiendo reddere mitiores, eamdem necesse est discipuli, qui puri homines sunt, regulam perfectionis sequantur.
4.1.52
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est non consideras? Et hoc ad superiora respicit, ubi caecum a caeco duci, id est, peccantem a peccatore castigari non posse praemonuit. Multi enim superbia, vel odio, philargyria, vel avaritia, vel alio quolibet crimine praeventi, laevia haec aut nulla judicantes, acerrime corripiunt eos quos subita viderint ira turbatos, oculum mentis a solito puritatis statu, quasi festuca irruente, mutasse, atque immemores dominici praecepti, quo ait: Nolite condemnare, et non condemnabimini, magis amant vituperare et damnare, quam emendare atque corrigere.
4.1.53
Et quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine, ejiciam festucam de oculo tuo, ipse in oculo tuo trabem non videns? Haec cum fratre agis, si( verbi gratia), quod ira ille peccavit, tu odio reprehendis. Quantum autem inter festucam et trabem, quasi tantum inter iram distat atque odium. Odium est enim ira inveterata, quasi quae vetustate ipsa tantum acceperit ut merito appelletur trabs. Fieri autem potest, ut si irascaris homini, velis eum corrigi. Si autem oderis hominem, non potes eum velle corrigere. Et ideo impossibile dicitur ut festucam de fratris oculo demat, qui suo trabem gestat in oculo.
4.1.54
Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies, ut educas festucam de oculo fratris tui. Id est, primo abs te expelle odium, et deinceps poteris jam eum quem diligis emendare. Et est vere multum cavendum et molestum hypocritarum, id est, simulatorum genus, qui cum omnium vitiorum accusationes odio et livore suscipiant, etiam consultores videri se volunt. Et ideo pie cauteque vigilandum est ut cum aliquem reprehendere vel objurgare necessitas coeperit, primo cogitemus utrum tale sit vitium quod nunquam habuimus, vel quo jam caruimus. Et si nunquam habuimus, cogitemus et nos homines esse, et habere potuisse. Si vero habuimus, et non habemus, tangat memoriam communis infirmitas, ut illam reprehensionem aut objurgationem, non odium, sed misericordia praecedat. Ut sive ad correctionem ejus, propter quam id facimus, sive ad perversionem valuerit( nam incertus est exitus) nos tamen de simplicitate oculi nostri securi simus. Si autem cogitantes nosmetipsos invenerimus in eo esse vitio in quo est ille quem reprehendere parabamus, non reprehendamus, neque objurgemus, sed tamen congemiscamus, et non illum ad obtemperandum nobis, sed ad pariter conandum invitemus. Raro ergo, et magna necessitate objurgationes adhibendae sunt. Ita tamen, ut etiam in his ipsis, non nobis, sed Deo, ut serviamus, instemus; ipse est enim finis, ut nihil duplici corde faciamus, auferentes trabem de oculo nostro invidentiae, vel malitiae, vel simulationis, ut videamus ejicere festucam de oculo fratris.
4.1.55
Non est enim arbor bona, quae facit fructus malos; neque arbor mala, faciens fructum bonum. Contra hypocritam quae coeperat exsequitur. Si veram( inquit) et non fictam vis habere justitiam, quae verbis ostentas, etiam factis compensare curato, ut bona existens arbor, bonis orneris et fructibus. Quia et si se fingat hypocrita, non est bonus, qui facit opera mala. Et si reprehendat insontem, non ideo malus est qui facit opera bona.
4.1.56
Unaquaque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Qui sit fructus quo mala bonave dignosci debeat arbor, Apostolus ostendit, dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolo um servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, haereses, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi. Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Fructus autem spiritus, est charitas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia. Caeterum eleemosyna, vel oratio, vel jejunium, fructus quidem est proprie bonorum, sed nonnunquam simulate etiam usurpatus a malis. De quibus Dominus ait: Quia receperunt mercedem suam. Et alibi: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Sed non ideo debent oves odisse vestimentum suum, quod plerumque illo se occultant lupi, dum aliud ostentant ad decipiendum, aliud exerunt ad depraedandum vel interficiendum eos qui sub isto vestitu ovino lupos videre non possunt. Hic ergo non est fructus, de quo cognosci arborem monet, sed ille qui est supra monstratus.
4.1.57
Neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. Spinas reor et rubum saeculi curas et punctiones esse vitiorum, de quibus peccanti homini dictum est: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi. Ficus vero et uvam, dulcedinem conversationis novae, quam Dominus in nobis esuriit, et fervorem dilectionis, qui laetificat cor hominis. De quibus Evangelio coruscante vox turturis in terra longe lateque resonat, ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem. Non autem de spinis ficus, non uva de rubo colligitur. Quia mens adhuc veteris hominis consuetudine depressa simulare potest, sed fructus novi hominis ferre non potest. Quod si quis objicere voluerit, ac dicere, quod et Moyses de rubo vindemiarit uvam, quando a cognato gentili consilium utile suscepit, et de spinis collegerint ficus hi quibus dictum est de Pharisaeis: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite; sciat quia sicut verax nonnunquam palmes sepi involuta recumbit, portansque fructum spina suum non usibus servat humanis, sic dicta vel acta malorum, si quando bonis prosunt, non hoc ipsi faciunt mali, sed fit de illis superno providente consilio.
4.1.58
Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo profert malum. Idem thesaurus cordis, quod radix est arboris. Et quod de corde profertur, idem est, quod arboris fructus. Qui ergo thesaurum in corde patientiae perfectique habet amoris, optimos nimirum fructus effundens, diligit inimicum, benefacit odienti, benedicit maledicenti, orat pro calumniante, percutienti se vel despolianti non reluctatur, omni petenti tribuit, sua ablata non repetit, non judicare, non condemnare desiderat, errantem patienter amanterque corrigit, et caetera, quae supra Salvator edocuit. At qui nequam thesaurum corde servat, odit amicum, maledicit diligenti, maledicit benedicenti, et caetera, quae dominicus sermo redarguit, bono thesauro contraria peragit. Qui ne sibi frustra blandiretur ex eo quod sequitur:
4.1.59
Ex abundantia enim cordis os loquitur. Quasi non fructus arboris, sed folia, hoc est, verba solum, et non magis opera, vel veri Christiani, vel hypocritae quaerantur, consequenter Dominus adjungit:
4.1.60
Quid autem vocatis me Domine, Domine, et non facitis, quae dico? Ac si aliis verbis ita diceret: Quid folia rectae confessionis vos germinare jactatis, qui nullos operis boni fructus ostenditis? Unde Apostolus pretiosum a vili separatus, hoc est, bonum thesaurum a malo, bonam arborem a mala, perfectum boni magistri discipulum ab hypocrita, ducem videntem a caeco secreturus, ait. Veniam autem ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Per oris ergo locutionem Dominus universa, quae vel actu, vel fatu, vel cogitatu de corde proferimus insinuat, quae magis quam hominibus dicta nuda et aperta sunt oculis ejus. Nam et moris est Scripturarum, verba pro rebus ponere. Unde Psalmista: Dic( inquit) animae meae, salus tua ego sum. Et Ezechias: Non fuit verbum, quod non ostenderim eis. Qui utique rerum et non verborum Chaldaeis revelarat arcana. Itemque Apostolus: Et nemo dicit dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Pro eo ut diceret, nemo dominum Jesum intellectu cernit, nemo voluntate amplectitur, nisi per gratiam Spiritus sancti
4.1.61
Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit. Similis est homini aedificanti domum. Multa Dominus supra de aperte bonis malisve, multa de vere ac simulate bonis disputans, quibus tribus personis omne, opinor, hominum genus comprehendi, totum suum sermonem terribili simul ac amabili parabola concludit, qua alios verbi auditores diabolo, alios Christo assimilet, qui uterque suam in hominum subjectione domum per totum hujus saeculi tempus aedificare non desinit. Itaque qui sermones Christi audit et facit, comparabitur Christo. Quia sicut Christus variis hominum personis unam sibi Ecclesiam catholicam construit, erudit et gubernat, in vitam quandoque dedicaturus aeternam, sic et auditor utilis juxta proprium modulum variis virtutum studiis ad superna proficiens, habitationem sibi perpetuae mansionis aedificat, cujus in praesenti quadrandis, poliendis, charitatisque glutino copulandis lapidibus instet, sed in futuro cum Christo dedicatione laetetur.
4.1.62
Qui fodit in altum, et posuit fundamenta super petram. Fundamenta quando pluraliter in Ecclesiae mysterio ponuntur, doctores significant, de quibus dicitur: Fundamenta ejus in montibus sanctis. Quando vero singulariter fundamentum, ipse doctorum doctor et fundamentum fundamentorum exprimitur Christus. De quo dicitur: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Jesus Christus. Haec ergo fundamenta non supra terram, sed supra petram sapiens architectus locavit, quia mentes sublimium virorum, non in terrenis desideriis Christus, sed insuperabili sua fide, spe et charitate constituit. Petra autem( inquit) erat Christus. Qui fodit in altum, quia praeceptis humilitatis terrena omnia fidelium de cordibus eruit, ne propter aliquid infimum vel commodum temporale Deo serviant. Moraliter autem fundamenta domus ipsae sunt intentiones bonae conversationis, quae perfectus verbi auditor, exhaustis humilitate Christiana supervacuarum fragiliumque cogitationum ruderibus, in adimplendis Christi mandatis firmiter inserit, hoc, videlicet, in seipso Christo cooperante specialiter agens, quod in universali Ecclesia Christus generaliter agit. Gaudensque cum Psalmista: Quia eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis. Et statuit supra petram pedes meos, etc..
4.1.63
Inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere. Fundata enim erat supra petram. Fluminis inundatio, quam alibi portas inferi nuncupat, dicens: Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; ipsa est, cujus supra meminit: Beati eritis, inquiens, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum. Quae firmos Ecclesiae angulos, et si irruere, non tamen diruere potuit. Quia gaudebant in illa die, et exsultabant, ita se invicem contra undarum rabiem cohortantes: Ecce, beatificamus eos, qui sustinuerunt. Patientiam Job audistis, et finem Domini vidistis. Et iterum: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Deus in medio ejus non commovebitur. Sed et juxta leges tropologiae singulae nostrae domus quotidie vel immundorum spirituum, vel improborum hominum, vel ipsa suae mentis aut carnis inquietudine pulsantur, et quantum propriis viribus fidunt inclinantur. Quantum vero invictissimae illi petrae adhaerent, labefactari nequeunt.
4.1.64
Qui autem audivit, et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento. Domus diaboli, mundus qui in maligno positus est, non Creatoris dignitate, sed magnitudine delinquentis vocatur. Quam super terram aedificat, quia obsequentes sibi de coelis ad terrena detrahit. Sine fundamento aedificat, quia omne peccatum fundamentum non habet, ut quod non ex propria natura subsistit. Malum quippe sine substantia est, quod tamen utcunque sit, in boni natura coalescit. Quia vero a fundo dicitur fundamentum, possumus etiam fundamentum pro fundo positum, non inconvenienter accipere. Sicut auditus ab aure dicitur, et tamen plerumque ipsa auris auditus nomine designatur. Sicut ergo, qui in puteo mergitur putei fundo retinetur, ita corruens quasi in quodam fundi loco consisteret anima, si semel lapsa, in aliqua se peccati mensura retineret. Sed cum peccato, in quo labitur, non potest esse contenta, dum quotidie ad deteriora dejicitur, quasi in puteo, quo cecidit, fundum non invenit, quo figuratur. Unde bene alias dicitur: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit. Redire namque dissimulat, quia misereri sibi posse desperat. Sed cum desperando amplius peccat, quasi puteo suo fundum subtrahit, ne ubi retineri possit inveniat. Ergo qui audit sermones Christi, et non facit, sive initiatus mysteriis Christi, seu in totum alienus a Christo, quia seipsum male aedificat, similis est homini stulto, de quo dicitur: Inimicus homo hoc fecit.
4.1.65
In quam illisus est fluvius, et continuo cecidit. Et facta est ruina domus illius magna. Manifestum est quia, ingruente qualibet tentatione, mox et vere mali et ficte boni pejores fiunt, donec ad extremum perpetuam labantur in poenam. Porro moraliter dicendum quia unusquisque tentatur a concupiscentia sua, abstractus et illectus. Dehinc concupiscentia cum coeperit, parit peccatum. Peccatum autem cum consummatum fuerit generat mortem. Potest etiam per impetum fluminis extremi judicii discrimen intelligi, quando, utraque domo consummata, omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur; ibuntque impii, non solum homines, sed et angeli, qui ad diaboli domum pertinebant, in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
4.2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII.
4.2.1
Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit in Capharnaum. Hic intelligendum est, cum implesset quidem omnia verba sua in aures plebis, intrasse Christum Capharnaum, hoc est, quia non antequam haec verba terminasset, intravit, sed non esse expressum post quantum temporis intervallum, cum istos sermones terminasset, intraverit Capharnaum. Ipso quippe intervallo leprosus ille mundatus est, quem loco suo Matthaeus interponit, iste autem antea praeoccupat.
4.2.2
Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus, qui illi erat pretiosus. Quaerit forte aliquis, vel pius ut inveniat, vel impius ut reprehendat: qua ratione evangelista servum, qui non mortuus, sed sanatus subinfertur, dixerit esse moriturum. Cui breviter respondendum quia revera erat moriturus, si non domini sui fide deprecantis, et Christi pietate miserentis fuisset redditus vitae. Sic et Ezechias rex juxta quemdam naturae humanae modum erat moriturus, cum veracis prophetae verbis audivit: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives; sed occulto divinae providentiae judicio, quae omnia in mensura et numero et pondere disposuit, quindecim adhuc annorum vitam lacrymis precibusque nacturus.
4.2.3
Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum, ut veniret et salvaret servum ejus. Superna dispensatione factum est ut seniores Judaeorum mitterentur ad Dominum, hisque astantibus, qui languerat, sanaretur, quo inexcusabiles forent, si, credente viro gentili, non crederent. Verum quaeritur quomodo conveniat quod Lucas Centurionem nuntios misisse, Matthaeus autem ipsum accessisse narrat ad Dominum. Sed pie quaerentibus facile patet quod Matthaeus brevitatis causa dixerit ipsum accessisse, cujus desiderium et voluntas ad Dominum veraciter, aliis licet deferentibus, est perlata, mystice etiam nobis commendans hoc quod scriptum est: Accedite ad eum, et illuminamini. Nam quia fidem Centurionis, qua vere acceditur ad Jesum, ipse ita laudavit, ut diceret: Non inveni tantam fidem in Israel, ipsum potius accessisse ad Christum dicere voluit prudens evangelista, quam illos per quos verba sua miserat. Porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum sit aperuit, ut ex hoc intelligere cogeremur quemadmodum accessisse dixerit alius, qui mentiri non potuit. Sicut enim illa mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, quamvis fimbriam vestimenti ejus tenuerit, magis tamen quia credidit, tetigit Dominum, quam illae turbae, a quibus premebatur, ita et centurio, quo magis credidit, eo magis accessit ad Dominum.
4.2.4
Diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. Qui aedificatam sibi a centurione narrant synagogam, evidenter ostendunt quia sicut nos Ecclesiam, sic etiam illi synagogam, non conventum solummodo fidelium, sed et locum, quo conveniebant, sint appellare soliti, juxta quod et supra docuimus.
4.2.5
Jesus autem ibat cum illis. Magna Domini sublimitas, qui solo verbo curare valebat, sed non minor humilitas, qui servum dignatus est visitare languentem. Nam quasi potens et benignus et rogatus salvare pergebat, et itineris medio rogatus dicto salvavit, ne videlicet ob impotentiam virium, et non ob humilitatis exemplum corporaliter ire putaretur. Alibi ad sanandum reguli filium venire voluit, ne divitias honorasse videretur. Hic, ne conditionem sprevisse servilem, ad centurionis famulum mox ire consensit.
4.2.6
Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens: Domine, noli vexari. Non enim dignus sum ut sub tectum meum intres. Propter vitae gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit Domini, quam juvari, nec posse habere hospitem Christum, cujus et si fide praeditus, nondum tamen erat sacramentis imbutus. Sed quia quae nostra infirmitas non praesumit, divina gratia dare novit; et alius centurio, qui, sicut et iste, credentem ex gentibus populum praefigurat, magnae fidei et justitiae merito Spiritus sancti donum, priusquam baptizaretur, accepit, et iste necdum catechizatus, et fidem suam laudari a Domino, et famulum salvari promeruit. De quo pulchre per allegoriam dicitur quia Jesus non longe aberat a domo, tametsi sub tectum suum invitare non auderet, quia prope timentibus eum salutare ipsius. Et qui naturali lege recte utitur, quo bona, quae novit, operatur, eo illi, qui vere bonus est, appropiat. At qui errori gentilitatis etiam crimina junxerunt, his aptari potest, quod confluentibus ad se turbis alibi Dominus ait: Quidam enim ex his de longe venerunt.
4.2.7
Propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te. Et nos, qui de gentibus credimus, non ipsi ad Dominum venire possumus, quem nunc in carne videre nequaquam valemus, sed quicunque passiones nostrae servitutis agnovimus, ad residentem in dextera Patris jam per fidem accedere debemus, jam seniores Judaeorum mittere, hoc est, summos Ecclesiae viros, qui nos ad Dominum praecesserunt, suppliciter obsecrando patronos acquirere, qui nobis testimonium reddentes, quod diligamus Ecclesiam, et quantum in nobis est, aedificare curemus, pro nostris apud Dominum nostrorumque peccatis intercedant.
4.2.8
Sed dic verbo, et sanabitur puer meus. Magna fides centurionis, qua verbi opus in Christo confitetur, et nostrae sanationis accommoda mysteriis, qui et si noveramus secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus.
4.2.9
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites. Hominem se et potestati, vel tribuni, vel praesidis subditum dicit, imperare tamen posse minoribus, ut subaudiatur eum multo magis, qui Deus sit, et super omnia potens, innumeram virtutis angelicae, quae ad imperata obtemperet, habere militiam.
4.2.10
Et dico huic: Vade, et vadit, et alio: Veni, et venit, servo meo: Fac hoc, et facit. Vult ostendere Dominum quoque non per adventum tantum corporis, sed per angelorum ministeria posse implere quod vellet. Repellendae enim erant vel infirmitates corporum, vel fortitudines contrariae, quibus homo ad debilitatem saepe conceditur, et verbo Domini et ministeriis angelorum. Aliter. Milites et servi, qui centurioni obediunt, virtutes sunt naturales. Quarum non minimam copiam multi ad Dominum venientes, secum deferunt. De quibus in Cornelii centurionis laude dicitur: Quia erat vir justus, et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.
4.2.11
Quo audito Jesus, miratus est. Miratus est, quod vidit centurionem suam intelligere majestatem. Sed quis in illo fecerat ipsam fidem vel intelligentiam, nisi ipse, qui eam mirabatur? Quod si et alius eam fecisset, quid miraretur, qui praescius erat? Notandum ergo quia quod miratur Dominus, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc opus est sic moneri. Omnes enim tales motus, cum de Deo dicuntur, non perturbati animi signa sunt, sed docentis magistri.
4.2.12
Et conversus, sequentibus se turbis dixit: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni. Non de omnibus retro patriarchis et prophetis, sed de praesentis aevi loquitur hominibus. Quibus ideo centurionis fides antefertur, quia illi legis prophetarumque monitis edocti, hic autem nemine docente, sponte credidit.
4.2.13
Et reversi, qui missi fuerant domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum. Probatur fides domini, et servi sanitas roboratur. Potest ergo meritum Domini etiam famulis suffragari, non solum fidei merito, sed etiam studio disciplinae. Plenius sane haec explicat Matthaeus quod dicente Domino centurioni: Vade, et sicut credidisti fiat tibi, sanatus sit puer ex illa hora. Sed beato Lucae moris est quae plena viderit ab aliis evangelistis exposita breviare, vel etiam de industria praeterire; quae vero ab eis omissa, vel breviter cognoverit attacta, dilucidare solertius. Mystice, ut dixi, centurio, cujus fides Israeli praefertur, electos nimirum ex gentibus ostendit, qui quasi centenario milite stipati, virtutum spiritalium sunt perfectione sublimes, nilque a domino terrenum, sed sola aeternae salutis gaudia sibi suisque requirunt. Numerus enim centenarius, qui de laeva transfertur ad dexteram, in coelestis vitae significatione poni consuevit. Unde est quod arca Noe centum annis fabricatur, Abraham centenarius filium promissionis accepit; sevit Isaac, et invenit in ipso anno centuplum; atrium tabernaculi centum cubitos longum est; in centesimo psalmo misericordia et judicium Domino cantatur, et caetera hujusmodi. Talis ergo meriti viri pro his necesse est Domino supplicent, qui adhuc spiritui servitutis in timore premuntur, quatenus eis paulatim ad sublimiora provectis, perfecta dilectio foras mittat timorem.
4.2.14
Et factum est deinceps, ibat in civitatem, quae vocatur Naim. Naim civitas est Galilaeae in secundo milliario Thabor montis contra meridiem juxta Hendor, qui est vicus grandis in quarto milliario ejusdem montis ad meridiem.
4.2.15
Et ibant cum illo discipuli ejus, et turba copiosa. Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae. Defunctus hic, qui extra portam civitatis multis est intuentibus elatus, significat hominem lethali criminum funere soporatum, eamdemque insuper animae mortem, non cordis adhuc cubili tegentem, sed ad multorum notitiam per locutionis operisve indicium, quasi per suae civitatis ostia propalantem. Qui bene filius unicus matris suae fuisse perhibent, quia licet e multis collecta personis, una sit perfecta et immaculata virgo, mater Ecclesia, singuli quique tamen fidelium universalis se Ecclesiae filios rectissime fatentur. Nam et electus quilibet, quando ad fidem imbuitur, filius est. Quando alios imbuit, mater. An non materno erga parvulos agebat affectu, qui ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis? Portam civitatis qua defunctus efferebatur, puto aliquem de sensibus esse corporeis. Qui enim seminat inter fratres discordias, qui iniquitatem in excelsum loquitur, per oris portam extrahitur mortuus. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, per oculorum portam suae mortis indicia profert. Qui fabulis otiosis, obscenisve carminibus, vel detractionibus, aurem libenter aperit, hanc animae suae portam mortis efficit, caeterosque qui non servat sensus, mortis sibi ipse reddit aditus. Obsecro, Domine Jesu, cuncta meae civitatis portas justitiae facias, ut ingressus in eas confitear nomini tuo, tuaeque majestati, cum ministris coelestibus eam crebrius invisenti, non fetor elati cadaveris occurrat, sed occupet salus muros illius, et portas ejus laudatio.
4.2.16
Et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. Viduam esse Ecclesiam, omnis anima, quae sponsi Dominique sui se morte redemptam meminit, agnoscit. Divino autem nutu, multa Dominum turba, multa vidua comitabatur, ut viso tanto miraculo, multi testes, multi Dei fierent laudatores.
4.2.17
Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Desiste, inquit, quasi mortuum flere quem mox vivum resurgere videbis. Ubi mystice Novati dogma confunditur, qui de sua munditia superbe gloriatus, humilem poenitentium mundationem evacuare conatur, veramque matrem Ecclesiam, renatorum suorum spiritali exstinctione plorantem, spe vitae redonandae negat consolari debere. Et pulchre evangelista, Dominum prius misericordia motum esse super matrem, ac sic filium suscitare testatur, ut in uno nobis exemplum imitandae pietatis ostenderet; in altero, fidem mirandae potestatis astrueret.
4.2.18
Et accessit, et tetigit loculum. Hi autem qui portabant steterunt. Loculus, in quo mortuus effertur, male secura desperati peccatoris conscientia est. Qui vero sepeliendum portant, vel immunda desideria, quae hominem rapiunt in interitum, vel lenocinia blandientium sunt venenata sociorum, quae peccata nimirum dum favoribus tollunt, accumulant, peccantesque contemptu, quasi aggere terrae obruunt. De quibus alibi dicitur: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Mortuos quippe mortui sepeliunt, cum peccatores quique sui similes alios nocivo favore demulcent, congestaque pessimae adulationis mole, ne qua aliquando spe resurgendi potiantur, opprimunt. Domino ergo loculum tangenti funeris bajuli steterunt, quia formidine superni judicii attacta conscientia et carnalium saepe affluentiam voluptatum, et injuste laudantium turbam coercens, ad se ipsam revertitur, vocantique ad vitam festina respondet Salvatori. Unde recte sequitur:
4.2.19
Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui, et dedit illum matri suae. Residet quippe qui erat mortuus, cum interna compunctione reviviscit peccator. Incipit loqui, cum reducis indicia vitae cunctis, qui peccatum luxerant, ostendit. Redditur matri, cum per sacerdotalis decreta judicii communioni sociatur Ecclesiae.
4.2.20
Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis. Quanto desperatior animae mors ad vitam revocatur, tanto plures eodem corriguntur exemplo. Vide David prophetam, vide apostolum Petrum. Quorum quo gradus altior, eo casus gravior. Quo autem gravior casus, eo pietas erigentis gratior. Quo vero gratior in eis Domini pietas apparuit, eo certior cunctis poenitentibus spes salutis apparuit, ut jure omnes qui audiunt dicant:
4.2.21
Quia Deus visitavit plebem suam. Non tantummodo verbum suum semel incorporando, sed etiam nostra hoc, ut suscitari debeamus, semper in corda mittendo.
4.2.22
Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his. Non simplici corde, ut opinor, sed invidia stimulato, discipuli Joannis ei Christi virtutes et miracula narrant. Nam et alibi ita apud eum questi esse produntur: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, et ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. Quibus tunc respondit Joannes: Quia non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo, etc. Quibus et se purum hominem, et Christum Dei esse Filium, manifeste declarat. Verum quia mansit invidia, livorque, nequibat expelli, quid pro eis corrigendis optimus magister adhuc egerit, attende.
4.2.23
Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit eos ad Dominum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Videlicet, ut per hanc saltem occasionem, videndo signa quae faciebat, crederent in eum, et, magistro interrogante, sibi discerent. Ergo non ait, Tu es, qui venisti, sed tu es, qui venturus es? Et est sensus: Manda mihi, quia interficiendus ab Herode, et ad inferna descensurus sum, utrum te et in inferis debeam nuntiare, qui nuntiavi superis, an non conveniat Filio Dei, ut gustet mortem, et alium ad haec sacramenta missurus es.
4.2.24
In ipsa autem hora curavit multos a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum. Joannes interrogaverat per discipulos: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? Christus signa demonstrat, non ad ea respondens quae interrogatus fuerat, sed ad scandalum nuntiorum.
4.2.25
Euntes( inquit) renuntiate Joanni quae vidistis et audistis, quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, et, quod his non minus est, pauperes evangelizantur. Vel pauperes spiritu, vel certe opibus pauperes, ut nulla inter nobiles et ignobiles, inter divites et egenos, in praedicatione distantia sit. Haec magistri rigorem, haec praeceptoris comprobant veritatem, quando omnis apud eum, qui salvari potest, aequalis est. Quod autem ait:
4.2.26
Et beatus est quicunque non fuerit scandalizatus in me. Et nuntios Joannis, qui eum esse Christum non crediderant, a perfidiae scandalo castigat, et eidem Joanni quod quaerebat exponit, quia Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis. Visis enim tot signis, tantisque virtutibus, non scandalizari quisque potuit, sed admirari. Sed infidelium mens grave in illo scandalum pertulit, cum eum et post tot miracula morientem vidit. Quid est ergo dicere: Beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me, nisi aperta voce, abjectionem mortis suae humilitatemque signare? Ac si patenter dicat: Mira quidem facio, sed abjecta perpeti non dedignor. Quia ergo moriendo te subsequor, cavendum valde est hominibus, ne in me mortem despiciant, qui signa venerantur.
4.2.27
Et cum discessissent nuntii Joannis, coepit dicere de Joanne ad turbas. Quia turba circumstans interrogationis mysterium nesciebat, et putabat Joannem dubitare de Christo, quem ipse monstraverat, ut intelligerent, Joannem non sibi interrogasse, sed discipulis suis, dignis eum laudibus accumulat.
4.2.28
Quid existis in desertum? videre arundinem vento moveri? Quod videlicet non asserendo, sed negando intulit. Arundinem quippe mox, ut aura contigerit, in partem flectit. Et quid per arundinem, nisi carnalis animus designatur, qui mox favore vel detractione tangitur, in partem quamlibet inclinatur? Si enim ab humano ore aura favoris flaverit, hilarescit, extollitur, totumque se quasi ad gratiam inflectit. Sed si inde ventus detractionis eruperit, unde laudis aura veniebat, mox hunc quasi partem alteram ad vim furoris inclinat. Sed arundo vento agitata Joannes non erat, quia hunc nec blandum gratia, nec cujuslibet ira asperum faciebat, nec prospera hunc erigere, nec adversa noverant inclinare.
4.2.29
Sed quid existis videre? hominem mollibus vestimentis indutum: ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. Camelorum etenim pilis vestitus Joannes ille fuisse describitur. Non ergo coelesti, inquit, sed terreno regno militant hi qui pro Deo perpeti aspera fugiunt, sed, solis exterioribus dediti, praesentis vitae mollitiem et delectationem quaerunt. Nemo ergo existimet in luxu atque studio vestium peccatum deesse, quia si hoc culpa non esset, nullo modo Joannem Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset. Quamvis hoc, quod Joannes non esse vestitus mollibus dicitur, per significationem intelligi aliter potest. Mollibus enim vestitus non fuit, quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed vigore asperae invectionis increpavit dicens: Genimina viperarum, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira?
4.2.30
Sed quid existis videre? prophetam? utique dico vobis, et plus quam prophetam. Prophetae quippe ministerium est ventura dicere, non etiam demonstrare. Joannes ergo plus quam propheta est, quia eum quem praecurrendo prophetaverat, etiam ostendendo nuntiabat.
4.2.31
Hic est de quo scriptum est, Ecce, mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Quod Graece angelus, hoc Latine nuntius dicitur. Recte ergo, qui nuntiare supernum judicem mittitur, angelus vocatur, ut dignitatem servet in nomine quam explet operatione. Altum quidem nomen est, sed vita nomine inferior non est. Sed et omnes qui sacerdotii nomine censentur, angeli vocantur, propheta attestante, qui ait: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. Nec non etiam unusquisque fidelium, in quantum sufficit, in quantum gratiae supernae aspirationis accipit, si a pravitate proximum revocat, si exhortari ad bene operandum curat, si aeternum regnum vel supplicium erranti denuntiat, cum verba sanctae annuntiationis impendit, profecto angelus existit.
4.2.32
Dico enim vobis: Major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est. Inter mulierum, inquit, natos. His ergo praefertur hominibus qui de mulieribus nati sunt et de concubitu viri, et non ei qui est natus ex Virgine et Spiritu sancto. Quanquam in sententia non caeteris prophetis et patriarchis, cunctisque hominibus Joannem praetulit, sed Joanni caeteros exaequavit. Non enim statim sequitur ut si alii majores eo non sunt, ille major aliorum sit, verum ut aequalitatem habeat cum caeteris sanctis.
4.2.33
Qui autem minor est in regno Dei, major est illo. Haec sententia duobus modis potest intelligi. Aut enim regnum Dei appellavit, quod nondum accepimus, et in quo nondum sumus, unde in fine dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; et quot ibi sunt sancti angeli, quilibet in eis minor, major est utique quolibet sancto et justo, portante corpus, quod corrumpitur et aggravat animam. Aut si regnum Dei intelligi voluit hujus temporis Ecclesiam, cujus filii sunt omnes ab institutione generis humani usque, quotquot justi et sancti esse potuerunt, profecto seipsum Dominus significavit, quod nascendi tempore minor erat Joanne, major autem divinitatis aeternitate, et dominica potestate. Proinde secundum priorem expositionem, ita distinguitur: Qui autem minor est in regno Dei. Ac deinde subinfertur, major est illo. Secundum posteriorem, ita: Qui autem minor est, ac deinde subinfertur, in regno Dei, major est illo.
4.2.34
Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum baptizati baptismo Joannis. Justificatur Deus ipse per baptismum, dum se homines peccata propria confitendo justificant, sicut scriptum est: Dic tu iniquitates tuas, ut justificeris. Et justificatur in eo, quia non per contumaciam refutatur, sed per justitiam Dei munus agnoscitur. Justus enim Dominus, et justitias dilexit. In eo ergo justificatio Dei est, si non ad indignos et noxios, sed ad innocentes per ablutionem factos videatur et justos sua munera transtulisse. David quoque dicit: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis et vincas dum judicaris. Ergo is qui peccat, et confitetur Deo peccatum, justificat Deum, cedens ei vincenti, et ab eo gratiam sperans. In baptismate igitur justificatur Deus, in quo est et confessio et venia peccatorum.
4.2.35
Pharisaei autem et legis periti, consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizari ab eo. Quod dicit in semetipsos, vel contra semetipsos, significat quia qui gratiam Dei respuit, contra semetipsum facit, vel a semetipsos missum Dei consilium stulti et ingrati vituperantur noluisse recipere. Consilium ergo Dei est, quo per passionem et mortem Domini Jesu mundum salvare decrevit. Sed hoc Pharisaei et legis periti spreverunt, respuentes secretum et salubre mysterium, cujus auspicia in Joannis praedicatione baptismoque praecesserunt, sed tamen eidem consilio nesciendo ac nolendo servientes, juxta quod eis apostolus Petrus de Domino loquens, ait: Hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum affligentes, interemistis.
4.2.36
Cui ergo similes dicam homines generationis hujus, et cui similes sunt? Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis. Lamentavimus, et non plorastis. Generatio Judaeorum comparatur pueris sedentibus in foro, quia doctores olim prophetas accipiebat. De quibus dicitur: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Et alibi, Declaratio sermonum tuorum illuminat me, et intellectum dat parvulis, id est, humilibus spiritu. Forum autem dominicum, vel synagoga, vel ipsa est Ierusalem, in qua praeceptorum coelestium jura condebantur. Ubi ad invicem isti pueri, sive juxta Matthaeum ad coaequales suos loquebantur, quia generis gentisque suae populis patria quotidie voce solebant exprobrare, quod nec Psalmis primo Davidicis, nec threnis postea correpti voluerint annuere propheticis. Quoties victoria de hoste vel futura praecinebatur, vel facta recolebatur, nec ad virtutis opera consentiebant assurgere. Nam saltationis verbo non histrionicis motibus sinuati corporis rotatus, sed impigri devotio cordis, et religiosa membrorum designatur agilitas. Quoties excidia vel facta ab hoste, vel fienda prophetarum lamenta resonabant, et nec sic auditores ad poenitentiae remedia confugere curabant. Canit Psalmista: Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob, sumite psalmum, et date tympanum, et caetera. Sed quid sequitur? Et non audivit populus vocem meam, et Israel non intendit mihi. Clamat propheta: Haec dicit Dominus: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et in fletu, et in planctu, et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Et iterum: Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei conturbati sunt in me. Non tacebo, quia vocem buccinae audivit anima mea, clamorem praelii. Et paulo post: Quia stultus populus meus me non cognovit, filii insipientes sunt, et vecordes.
4.2.37
Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Daemonium habet. Venit Filius hominis, manducans et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. Sicut( inquit) tunc, sic neque et nunc utramque salutis viam recipietis. Nam quod ait, Lamentavimus, et non plorastis, ad Joannem pertinet, cujus abstinentia a cibis et potu luctum poenitentiae significabat. Quod autem ait: Cantavimus tibiis, et non saltastis, ad ipsum Dominum, qui utendo cum caeteris cibo et potu, laetitiam regni figurabat. At illi nec humiliari cum Joanne, nec cum Christo gaudere voluerunt, dicente illum daemonium habere, istum voracem et ebriosum, et amicum publicanorum et peccatorum. Quod autem subjungit:
4.2.38
Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis, ostendit filios sapientiae intelligere nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam, et temperantia per abundantiam non se corrumpendi, atque opportune sumendi, vel non sumendi ea quorum non usus, sed concupiscentia reprehendenda est. Non est enim regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium. Et quia solent homines multum gaudere de carnalibus epulis, addidit, In Spiritu sancto. Aliter. Justificata est sapientia ab omnibus filiis suis, id est, Dei dispensatio, atque doctrina, quae superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, juste fecisse, a fidelibus suis comprobata est. Ex quorum numero sunt et illi, de quibus supra dicitur: Et omnis populus audiens, et publicani justificaverunt Deum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note