In Evangelium S. Lucae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8470 Inevslu
5.1
LIBER TERTIUS.
5.1
Sanctissima Mariae poenitentis historia, quae tertii nostri in Lucam caput est libri, etsi ob laborem legentium minuendum a novo inchoatur exordio, rerum tamen nexura secundi libri finem respicit. Nam quia superius sive ex persona evangelistae, sive Domini Salvatoris( ut quibusdam placuit) dictum fuerat: Et omnis populus audiens, et publicani justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. Quod si a Domino dictum interpreteris, audiens Joannem populus intelligitur esse designatus. Si ab evangelista interpositum, audiens ipsum Dominum, de Joannis magnitudine disputantem restat intelligi. Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos non baptizati ab eo. Pergit idem Evangelista quae verbis proposuerat etiam factis astruere, justificatam videlicet sapientiam ab omnibus filiis suis, id est, et justis, et post injustitiam poenitentibus, decentissimo comprobans exemplo.
5.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVIII. [sic!]
5.1.1
Rogabat autem, inquit, illum quidam de Pharisaeis, ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisaei, discubuit. Et ecce mulier quae erat in civitate, peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti. Alabastrum est genus marmoris candidi, variis coloribus interstincti, quod ad vasa unguentaria cavare solent, eo quod optime servare incorrupta dicatur. Nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae, caeteris candidius, probatissimum vero in India. Quidam dicunt hanc eamdem non esse mulierem quae imminente dominica passione caput pedesque ejus unguento perfudit, quia haec lacrymis laverit, et crine pedes terserit, et manifeste peccatrix appelletur; de illa autem nihil tale scriptum sit, nec potuerit statim capite Domini meretrix digna fieri. Verum, qui diligentius investigant, inveniunt eamdem mulierem, Mariam videlicet Magdalenam sororem Lazari, sicut Joannes narrat, bis eodem functam fuisse obsequio. Semel quidem hoc loco, cum primo accedens cum humilitate et lacrymis, remissionem meruit peccatorum. Nam et Joannes hoc, quamvis non ut Lucas quomodo factum sit narraverit, tamen ipsam Mariam commendans commemoravit, ubi de resuscitato fratre ejus coepit loqui. Erat autem quidam, inquiens, languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae, et Marthae sororis ejus.( Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis[ Joan. XI]). Secundo autem in Bethania( nam prius in Galilaea factum est) non jam peccatrix, sed casta, sancta, devotaque Christo mulier, non solum pedes, sed et caput ejus unxisse reperitur. Quod et regulis allegoriae pulcherrimae congruit. Quia et unaquaeque fidelis anima, prius ad Domini pedes humiliata peccatisque absolvenda curvatur; deinde, augescentibus per tempora meritis, laetae fidei flagrantia Domini quasi caput odore perfundit aromatum. Et ipsa universalis Ecclesia Christi, in praesenti quidem incarnationis ejus, quae pedum nomine designatur, mysteria celebrando, devota Redemptori suo reddit obsequia. In futuro autem et humanitatis ejus gloriam, et divinitatis ejus aeternitatem, quia caput Christi Deus, simul intuendo, perpetuis confessionum laudibus, quasi pistica nardo glorificat. Attulit ergo, inquit, alabastrum unguenti.
5.1.2
Et stans retro secus pedes ejus, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat. Et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. Liquet omnibus quod illicitis actibus prius mulier intenta, unguentum sibi pro odore suae carnis adhibuit. Quod ergo sibi turpiter exhibuerat, hoc jam Deo laudabiliter offerebat. Oculis terrena concupierat, sed hos jam per poenitentiam conterens flebat. Capillos ad compositionem vultus exhibuerat, sed jam capillis lacrymas tergebat. Ore superba dixerat, sed pedes Domini osculans, hoc in Redemptoris sui vestigia figebat. Quot ergo in se habuit oblectamenta, tot de se invenit holocausta. Convertit ad virtutum numerum, numerum criminum, ut totum serviret Deo in poenitentia, quidquid ex se Deum contempserat in culpa.
5.1.3
Videns autem Pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se, dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis esset mulier quae tangit eum, quia peccatrix est. Ecce Pharisaeus veraciter apud se superbus, fallaciter justus, aegram reprehendit de aegritudine, medicum de subventione, qui ipse quoque de elationis vulnere aegrotabat, et ignorabat. Unde ne cesse semper est ut cum peccatores quosque conspicimus, nosmetipsos prius in illorum calamitate defleamus. Quia fortasse in similibus aut lapsi sumus, aut labi possumus, si lapsi non sumus. Et si censura magisterii debet semper virtute disciplinae vitia persequi, oportet tamen ut sollicite discernamus, quia districtionem debemus vitiis, compassionem naturae. Sed jam iste superbus et arrogans, qua sententia convincatur, audiamus.
5.1.4
Duo, inquit, debitores erant cuidam feneratori. Unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo plus eum diligit? Respondens Simon, dixit: Aestimo quia is cui plus donavit. Qua in re notandum est quia dum sua sententia Pharisaeus convincitur, quasi phreneticus funem portat ex quo ligetur. Enumerantur bona peccatricis, enumerantur mala falsi justi, cum dicitur:
5.1.5
Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti. Haec autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti. Haec autem, ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti, haec autem unguento unxit pedes meos. Post enumerationem vero subinfertur sententia.
5.1.6
Propter quod dico tibi, remittentur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quid esse dilectionem credimus, nisi ignem? et quid culpas, nisi rubiginem? Unde dicitur: Remittentur ei peccata multa, quia dilexit multum. Ac si aperte diceretur: Incendit plene peccati rubiginem, quia ardet valide per amoris ignem. Tanto namque amplius peccati rubigo consumitur, quanto peccatoris cor magno charitatis igne concrematur. Ecce ea quae ad medicum venerat aegra, sanata est, sed de salute ejus adhuc alii aegrotant; nam sequitur:
5.1.7
Et coeperunt, qui simul discumbebant dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? Sed coelestis medicus aegros non respicit, quo etiam de medicamento fieri deteriores videt. Eam quam sanaverat per pietatis suae sententiam confirmat, dicens:
5.1.8
Fides tua te salvam fecit, vade in pace. Fides etenim salvam fecit, quia hoc quod petiit posse se accipere non dubitavit, sed ipsam quoque spei certitudinem jam ab illo acceperat, a quo per spem etiam salutem quaerebat. In pace autem ire praecipitur, ut a veritatis itinere in viam scandali ulterius non derivetur. Haec historica expositione dicta sint, nunc mystici intellectus secreta videamus. Quem namque Pharisaeus de falsa justitia praesumens, nisi Judaicum populum? quem peccatrix mulier, sed ad vestigia Domini veniens et plorans, nisi conversam gentilitatem designat? Rogabat autem Pharisaeus Dominum, ut manducaret cum illo, quia populus idem quem venientem credere noluit venturum sperare non desiit, imo votis precatoriis, ut veniat, optare dicens: Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. Domino quippe cum Pharisaeo manducare est, de credentis populi devotione mentis gaudia suscipere. Unde ipse alibi creditura Samaria discipulis ait: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. Illisque haesitantibus quid diceret, exponens ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui me misit, ut perficiam opus ejus. Et ingressus, inquit, domum Pharisaei, discubuit. Domus Pharisaei, ipsa legis prophetarumque custodia est, in qua se populus Judaeorum mansionem continuae conversationis habere gloriabatur. Quam Dominus ingressus est, quia temporaliter in carne apparens, non venit solvere legem aut prophetas, sed adimplere. Discubuit autem, quia qui in sublimitate suae majestatis intelligi non poterat, formae servilis humilitatem, qua videri posset, assumpsit. Cognovit itaque mulier quae erat in civitate, peccatrix, quod accubuit in domo Pharisaei, quia gentilitas immundis prius actibus in saeculi conversatione devincta, fama sermonis apostolici didicit, quod misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Atque in domo Pharisaei, non Pharisaeus, sed illa justificatur, dum populus Judaeorum litteram tantum legis, nos autem et gratiam Spiritus in lege sequimur. Ille Jesum non esse prophetam, eo quod peccatores recipiat, aestimat; nos vero hunc etiam Deum verum, qui peccatores justificare possit, agnoscimus. Attulit autem mulier alabastrum unguenti. Quid in unguento nisi bonae odor opinionis exprimitur? Unde et Paulus dicit: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco. Si igitur recta opera agimus, quibus opinionis bonae odore Ecclesiam respergamus, quid in Domini corpore nisi unguentum fundimus? Sed secus pedes mulier stetit. Contra pedes enim Domini stetimus, cum in peccatis positi, ejus itineribus retinebamur. Sed si ad veram poenitentiam post peccata convertimur, jam retro secus pedes stamus, quia ejus vestigia sequimur quae impugnabamus. Lacrymis mulier pedes rigat, quod nos quoque veraciter agimus, si quibuslibet ultimis membris Domini per compassionis affectum inclinemur, si sanctis ejus in tribulatione compatimur, si eorum tristitiam nostram putamus. Capillis mulier pedes quos rigaverat tersit. Capilli quippe superfluunt corpori. Et quid abundans terrena substantia, nisi capillorum speciem tenet? Quae dum ad usum necessitatis superfluit, etiam abscissa non sentit. Capillis ergo pedes Domini tergimus, quando sanctis ejus, quibus ex charitate compatimur, etiam ex his quae nobis superfluunt miseremur, quatenus sic mens per compassionem doleat, ut etiam manus larga effectum doloris ostendat. Osculatur mulier pedes quos tergit. Quod nos quoque plene agimus, si studiose diligimus quos ex largitate continemus, ne gravis nobis sit necessitas proximi, ne ipsa ejus indigentia quae sustentatur fiat onerosa, et cum manus necessaria tribuit, animus a dilectione torpescat. Potest quoque per pedes ipsum mysterium incarnationis ejus intelligi, quo divinitas terram tetigit, quia carnem sumpsit. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis. Osculamur igitur pedes Redemptoris, cum mysterium incarnationis ejus ex toto corde diligimus. Unguento pedes ungimus, cum ipsam humanitatis ejus potentiam sacri eloquii bona opinione praedicamus. Sed hoc Pharisaeus videt, et invidet. Quia cum Judaicus populus gentilitatem Deum praedicare conspicit, sua apud se malitia tabescit. Sed Redemptor noster facta ei mulieris, quasi bona gentilitatis enumerat, ut in quo malo jaceat agnoscat. Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti. Haec autem lacrymis rigavit pedes meos. Aqua quippe extra nos est, lacrymarum humor intra nos. Quia videlicet infidelis ille populus, nec ea quae extra se erant unquam pro Domino tribuit; conversa autem gentilitas pro ea non solum rerum substantiam, sed etiam sanguinem fudit. Osculum mihi non dedisti. Haec autem, ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Osculum quippe dilectionis est signum. Et infidelis ille populus, Deo osculum non dedit, quia ex charitate Deum amare noluit, cui ex timore servivit. Vocata autem gentilitas, Redemptoris sui vestigia osculari non cessat, quia in ejus amore continuo suspirat. Oleo caput meum non unxisti. Si pedes Domini mysterium incarnationis accipimus, congrue per caput illius ipsa Divinitas designatur. Unde et per Apostolum dicitur: Caput Christi Deus. In Deo quippe, et non se, quasi in homine credere Judaicus populus fatebatur. Sed Pharisaeo dicitur, Oleo caput meum non unxisti, quia ipsam quoque Divinitatis potentiam, in qua se Judaicus populus credere spopondit, digna laude praedicare neglexit. Haec autem unguento unxit pedes meos. Quia dum incarnationis ejus mysterium gentilitas credidit, summa laude etiam ejus ima praedicavit. Duo quoque debitores, de quibus Simonis paradigma opponitur, utrumque populum, Judaeorum scilicet et gentium, designant, qui uno feneratori, id est, suo Creatori, non materialem pecuniam, sed propriae salutis nummum debebant. Conditor etenim noster, quos ad imaginem et similitudinem suam creavit, quasi commodato ad servandum sublimavit denario. Nam denarius solet regis imagine ac nomine formari. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo. Et cui multum commendaverunt, plus petunt ab eo. Et quidem utriusque populi debitum, per quinarium numerum multiplicatur. Quia videlicet quinque sunt sensus, quibus in hac vita utentes, imaginem quam accepimus nostri Conditoris excolere debemus: sed minus debet populus, cui legis decalogus per servum data est. Amplius autem, cui gratia vitae aeternae per filium commissa. Ideoque hujus per denarium, illius per centenarium numerum fenus accumulatur, quem ad regni coelestis, quod dextris dabitur, significationem pertinere nemo qui dubitet. Neque enim frustra eodem flexu digitorum, quo denarius in laeva, ipse figuratur in dextera. Nisi quia et nunc opera Decalogi, quae littera non poterat, fides perficit, et in futuro reddet unicuique secundum opera ejus, his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam, et honorem, et incorruptionem, quaerentibus vitam aeternam. Verum, quia neutri nostris viribus, sed illius gratia salvi facti sumus per fidem, recte dicitur: Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Et utique plus diligit, cui plus donatur. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. Quia sive bona perficiendae, quam accepimus scientiae, seu vitandae quam incurrimus insipientiae, velis intelligere, multo utique plus Ecclesiae quam Synagogae donatur, quae et foediori quondam, ut pote quam nullus doctor prohibuit, idololatriae sorde corrupta est, sed ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia, et majori nunc est perfectionis evangelicae sublimata praeconio. Cui dicitur: Quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt. Congruit sane huic loco quod Numerorum historia refert, divisis aequaliter caesorum Madianitarum spoliis, eos quidem qui de pugna venerunt, quingentesimum de sua portione caput, caeteros vero quinquagesimum Domino dedisse. Quia et magna offert qui se in castris virtutem exercendo tutum ab incursione conservat hostili, sed majora utique qui gladium verbi vibrando, innumeras adversarii exercitus copias sternit.
5.2.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VIII.
5.2.1
Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et castellum, praedicans et evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo. Videmus in Christi discipulis impletum quod de antiquo illo Hebraeorum populo legimus dictum. Nec mirum, quia unus utriusque Testamenti Deus ipse per filium benedictionem dabit, qui legem dedit per famulum. Sicut( inquit) aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, et portavit in humeris suis. Nam sicut mox nati pulli, donec plumescant, aera volando superare non valent: ita quique fideles, ut ad coelestia pervolanda sufficiant, in nido prius fidei necesse est virtutum penna se vestiant. Ita ipsi fidelium doctores apostoli pedetentim ad sublimia, quatenus et aliis erudiendis praefici possint, ascendunt. Prius siquidem Dominus docet in synagogis, miracula facit, famam ubique dispergit, convenientes ad se turbas suscipit, curat, instruit. Hinc discipulos facit, in sponsi nuptiis reficit, per sata ducit, atque a calumniatoribus Pharisaeis, quasi teneros aquila pullos a serpentinis morsibus allato aetite defendit. Ex his duodecim, quos apostolos nominat, eligit, sed et hos primo praesente turba docet, comminante cum eis turba, solita miseris beneficia reddit. Postmodum vero, ut in praesenti lectum est, per civitates et castella praedicans, solos secum, qui eum familiarius audiant, retinet, solis mysteria regni Dei, quae caeteris parabolatim dixerat, exponit. Ac si demum virtutum suarum ostensione, quasi alarum protectione firmatis, dat et illis potestatem curandi, mittitque praedicare regnum Dei.
5.2.2
Et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis, et infirmitatibus. Maria quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant. Maria Magdalene, ipsa est cujus tacito nomine proxima lectio poenitentiam narrat. Nam pulchre ac reverenter evangelista, ubi eam cum Domino iter facere, eique de facultatibus suis ministrare commemorat, noto hanc vocabulo manifestat. Ubi vero peccatricem, sed poenitentem describit, mulierem generaliter dicit; ne videlicet tantae nomen famae, quo per omnes hodie veneratur Ecclesias, prisci erroris nota fuscaret. De qua daemonia septem exisse referuntur, ut innumeris, imo universis vitiis plena fuisse monstretur. Nam quia septenis diebus saecula currunt, septenario saepe numero solet in Scripturis universitas intimari. Unde et sancti quoque Spiritus gratiam propheta septem virtutum distinctione complectitur.
5.2.3
Et Joanna, uxor Chuza, procuratoris Herodis. Si Maria mundatam a sorde vitiorum Ecclesiam de gentibus insinuat, cur non Joanna eamdem designat Ecclesiam, quondam quidem idolorum cultui subditam, sed jam nunc Christi pietate redemptam? Nam quilibet malignus spiritus, ad deceptionem generis humani promptus, dum pro regno diaboli facit, quasi Herodis impiissimi procurator existit.
5.2.4
Et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis. Consuetudinis Judaicae fuit, nec ducebatur in culpam, more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent. Hoc quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus se abjecisse memorat: Nunquid non habemus potestatem sorores mulieres circumducendi, sicut et caeteri apostoli faciunt?-- Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meteret earum carnalia, cujus illae metebant spiritalia. Non quod indigeret cibis Dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. Interpretatur autem Susanna lilium, aut gratia ejus. Sed melius, si femininum nomen figuretur a lilio, credo propter odoriferum coelestis fidei candorem, aurosumque internae dilectionis ardorem. Joanna, Dominus gratia ejus, vel Dominus misericors; videlicet quia ejus est omne quod vivimus. Maria, amarum mare, propter utique insitum poenitentiae rugitum, quo vel ipsa Maria, vel nos singuli, vitia prisca deflemus, ut ad gratiam splendoremque pervenire mereamur aeternum. Magdalene, turris; sed melius sicut a monte montanus, ita turrensis a turre dicatur. Illa scilicet cui Psalmista canit: Deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.
5.2.5
Cum autem turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: Exiit qui seminat seminare semen suum. Hanc parabolam Dominus ideo per seipsum exponere dignatus est, ut figurate se loqui innotesceret, rerumque significationes in iis etiam quae per semetipsum noluit explanare, doceret esse quaerendas. Sed quia semen, quod verbum Dei sit, terramque variam, quod diversum cor auditorum significet, ipse Dominus aperuit, satorem quem nobis quaerendum reliquit, nullum melius quam Filium Dei intelligere possumus, qui exiit seminare semen suum, quia de sinu Patris, quo creaturae non erat accessus, egrediens, ad hoc venit in mundum ut testimonium perhiberet veritati. Unde bene juxta evangelistas alios hanc parabolam dicturus, de domo exisse, mare adisse, navem conscendisse perhibetur, ipsum nimirum situ corporis quod processu sermonis insinuans.
5.2.6
Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres coeli comederunt illud. Quae Dominus exposuit, pia fide suscipienda sunt. Quae autem tacita nostrae intelligentiae dereliquit, perstringenda sunt breviter. Semen quod secus viam cecidit, duplici laesura disperiit, et a viantibus scilicet conculcatum, et a volucribus raptum. Via est ergo cor, sedulo malarum cogitationum transitu attritum atque arefactum, ne verbi semen excipere ac germinare sufficiat. Atque ideo quidquid boni seminis vicinia talis viae contingit, pessimae cogitationis meatu conculcatum, a daemonibus eripitur. Qui volucres coeli, sive quia coelestis spiritalisque sint naturae, seu quia per aera volitant, appellantur.
5.2.7
Et aliud cecidit super petram, et natum aruit, quia non habebat humorem. Petram hic recte dicit, durum et indomitum cor, ac nullo verae fidei vomere penetratum. Hoc est autem humor ad radicem seminis quod juxta aliam parabolam, oleum ad lampades virginum nutriendas, id est, amor et perseverantia virtutis.
5.2.8
Et aliud cecidit in terram bonam. Et ortum fecit fructum centuplum. Fructum centuplum, fructum perfectum dicit. Nam denarius numerus pro perfectione semper accipitur, quia in decem praeceptis legis custodia continetur. Activa enim et contemplativa vita, simul in decalogi mandatis conjuncta est, quia in eo et amor Dei, et amor servari proximi jubetur. Amor quippe Dei, ad contemplativam, amor vero proximi pertinet ad activam. Denarius autem numerus per semetipsum mutiplicatus, in centenarium surgit. Unde recte per centenarium magna perfectio designatur, sicut de illo qui sua pro Domino terrena relinquit, dicitur: Centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Quia quisquis pro Dei nomine temporalia atque terrena contemnit, et hic perfectionem mentis recipit, ut jam ea non appetat quae contemnit, et in sequenti saeculo ad aeternam vitae gloriam pervenit. Terra ergo bona fructu centuplo fecundatur, quando cor docile virtutum spiritalium perfectione donatur.
5.2.9
Haec dicens, clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. Quoties haec admonitiuncula, vel in Evangelio, vel in Apocalypsi Joannis interponitur, mysticum esse quod dicitur, quaerendumque a nobis intentius ostenditur.
5.2.10
Interrogabant autem eum discipuli ejus quae esset haec parabola. Nemo putet finita mox parabola discipulos haec interrogasse Salvatorem, sed, ut Marcus ait, cum esset singularis, interrogaverunt eum ei qui cum eo erant duodecim, parabolas. Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei.
5.2.11
Caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Marcus ita dicit: Illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt. Ideoque et nos cum discipulis Christi intremus in sanctuarium Dei, ut intelligamus in novissima mysteriorum regni Dei. Nam qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius, dicentes cum Psalmista· Revela oculos nostros, et considerabimus mirabilia de lege tua. Recte itaque in parabolis audiunt, et in aenigmate, qui clausis sensibus cordis, neque intrare, neque curant cognoscere veritatem, obliti dominicae praeceptionis: Qui habet aures audiendi, audiat.
5.2.12
Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt. Deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. De hoc semine Marcus ita scribit: Hi autem sunt qui circa viam, ubi seminatur verbum. Et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert. Matthaeus ita: Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus et rapit. Ex quo manifeste docetur eos circa viam seminatos, qui verbum quod audiunt nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentante utilitatis occasione percipere dignantur. Porro super petrosa et in spinis( ut Dominus exponit) seminantur hi qui auditi quidem verbi et utilitatem probant, et desiderium gustant: sed ne ad id quod probant perveniant, hujus vitae eos vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo retardant. Contra quae utraque damna, semen quod acceperat tutari curabat qui ait, Per arma justitiae, a dextris et a sinistris; per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam, ut seductores, et veraces. His ergo tribus terrae generibus, scito omnes qui verbum auditum non faciunt, esse designatos. A quibus omnibus, qui semen acceptum servat, terra bona est. Excipiuntur sane Judaei et gentiles, qui ne audire quidem merentur.
5.2.13
Quod autem in spinis cecidit, hi sunt qui audierunt, et sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocatur, et non referunt fructum. Mirum quomodo Dominus spinas divitias interpretatus sit, cum illae pungant, istae delectent. Et tamen spinae sunt, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant. Quas bene hoc in loco, alio evangelista testante, nequaquam Dominus divitias, sed fallaces divitias appellat. Fallaces enim sunt, quae nobiscum diu permanere non possunt. Fallaces sunt, quae mentis nostrae inopiam non expellunt. Solae autem divitiae verae sunt, quae nos divites virtutibus faciunt. Notandum vero est quod exponens Dominus dicit, quia sollicitudines et voluptates, et divitiae suffocant. Suffocant enim, quia importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant: et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant. Notandum etiam quod duo sunt quae divitiis jungit, sollicitudines videlicet et voluptates, quia profecto et per curam mentem opprimunt, et per affluentiam resolvunt: re enim contraria, possessores suos et afflictos et lubricos faciunt. Sed quia voluptas convenire cum afflictione non potest, alio quidem tempore per custodiae suae sollicitudinem affligunt, atque alio per abundantiam ad voluptates emolliunt.
5.2.14
Quod autem in bonam terram, hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. Bona terra( ut praediximus) omnibus tribus terrae nequam varietatibus contraria facit, et libenter videlicet semen verbi suscipiendo, et quod suscipit inter adversa et prospera patienter ad fructus usque tempora servando. Aliter. Bona terra fructum per patientiam reddit, quia scilicet nulla sunt bona quae agimus, si non aequanimiter etiam proximorum mala toleramus. Quanto enim quisque altius profecerit, tanto in hoc mundo invenit quod durius portet. Quia dum a praesenti saeculo mentis nostrae dilectio deficit, ejusdem saeculi adversitas crescit. Hinc est enim quod plerosque cernimus, et bona agere, et tamen sub gravi tribulationum fasce desudare. Sed juxta vocem Domini, fructum per patientiam reddunt. Quia cum humiliter flagella suscipiunt, post flagella ad requiem sublimiter suscipiuntur. Quod vero secundum Matthaeum dicitur: Et fructum affert, et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta, triginta referuntur ad nuptias. Nam et ipsa digitorum conjunctio, quasi molli osculo se complexans et foederans, maritum pingit et conjugem. Sexaginta ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae. Unde et in superiore digito deprimuntur. Quantoque major est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto majus et praemium. Porro centesimus numerus, quaeso diligenter, lector, attende, a sinistra transfertur ad dexteram, et iisdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeva manu nuptae significantur et viduae, circulum faciens, exprimit virginitatis coronam. Aliter. Fructum tricesimum verbum profert, quod fidem sanctae Trinitatis aedificat. Sexagesimum, quod operis perfectionem docet. Quia sex dies sunt, in quibus oportet operari. Centesimum, quod ad dexteram regni vitam praedicat aeternam.
5.2.15
Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. Quia supra dixerat apostolis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, nunc ostendit per eos aliquando etiam caeteris idem mysterium esse revelandum, et pectus omnium qui domum Dei essent intraturi fidei flammis illustrandum. Quibus etiam verbis typice fiduciam docet praedicandi, ne quis timore carnalium incommodorum lucem scientiae quam novit abscondat. Vasis enim et lecti nomine, carnem; lucernae autem vocabulo, verbum designat. Quod qui ob metum( ut dixi) carnalium incommodorum occultat, ipsam carnem utique praeponit manifestationi veritatis, et ea quasi operit verbum quod praedicare trepidat. Supra candelabrum autem ponit lucernam, qui corpus suum ministerio Dei subjicit, ut superior sit praedicatio veritatis, et inferior servitus corporis, per ipsam tamen corporis servitutem excelsior luceat doctrina, quae per officia corporalia, id est, per vocem et linguam et caeteros corporis motus; in bonis operibus insinuatur discentibus. Super candelabrum ergo ponit lucernam, cum dicit Apostolus: Non sic pugno, tanquam aerum caedens, sed castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar.
5.2.16
Non enim est occultum quod non manifestetur, nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat. Nolite( inquit) erubescere Evangelium Dei, sed inter tenebras persecutorum, lumen verbi supra vestri corporis candelabrum levate, fixa mente retinentes illum retributionis extremae diem, quo illuminabit Deus abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordium. Tunc enim et vos a Deo laus, et adversario veritatis poena manet aeterna.
5.2.17
Videte ergo quomodo auditis. Instanter nos docet verbo auscultare, quatenus et nostro illud pectore continue ruminare, et alieno ructare sufficiamus auditui.
5.2.18
Qui enim habet, dabitur illi. Et quicunque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. Tota( inquit) intentione verbo quod auditis operam date. Quia qui amorem habet verbi, dabitur illi et sensus intelligendi quod amat. At qui verbi amorem non habet audiendi, etiamsi vel naturali ingenio vel litterario se callere putarit exercitio, nulla verae sapientiae dulcedine gaudebit. Quod etsi specialiter de apostolis, quibus charitate fideque potitis, datum est nosse mysterium regni Dei, et de perfidis Judaeis, qui in parabolis videntes non videbant, et audientes non intelligebant, quod videlicet litteram legis, in qua gloriabantur, amissuri essent, dictum videatur: potest tamen et generaliter accipi, quia nimirum saepe lector ingeniosus negligendo se privat sapientia, quam simplex, sed studiosus, elaborando degustat. Idcirco autem saepe et desidiosus ingenium accipit, ut de negligentia justius puniatur, quia quod sine labore assequi potuit scire contemnit. Et idcirco nonnunquam studiosus tarditate intelligentiae premitur, ut eo majora praemia retributionis inveniat, quo magis studio inventionis elaborat.
5.2.19
Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire ad eum prae turba. Fratres Domini, non filii beatae semper virginis Mariae, juxta Helvidium, nec filii Joseph de alia uxore, juxta quosdam, putandi, sed eorum potius intelligendi sunt esse cognati, sicut et supra disseruimus. Sane quod Dominus ad matrem fratresque rogatus, ab officio verbi dissimulat egredi, non maternae refutat obsequia pietatis, cujus praeceptum est, Honora patrem et matrem; sed paternis se mysteriis amplius quam maternis affectibus debere demonstrat, idem nobis exemplo quod verbo commendans, Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Non injuriose fratres contemnit, sed opus spiritale carnis cognationi praeferens, religiosiorem cordium copulam docet esse quam corporum. Mystice autem haec lectio superiori concinit, ubi de Judaeis litteram solum legis intuentibus dicitur: Et quicunque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. Nam mater et fratres Jesu, synagoga, ex cujus carne est editus, et populus est Judaeorum: qui Salvatore intus docente, venientes intrare nequeunt, cujus spiritaliter intelligere dicta negligunt. Praeoccupans enim turba, ejus ingreditur domum, quia, differente Judaea, gentilitas confluxit ad Christum, atque interna vitae mysteria, quanto fide vicinior, tanto mente capacior hausit. Juxta quod psalmus ait: Accedite ad eum, et illuminamini.
5.2.20
Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre. Intus verbum, intus est lumen; unde supra: Ut intrantes( inquit) videant lumen. Si ergo foris stantes nec ipsi agnoscuntur parentes, et propter nostrum fortasse non agnoscuntur exemplum, quemadmodum nos agnoscemur, si foris stemus? Foris enim stantes volunt Dominum videre, qui spiritalem in lege sensum non quaerentes, sese ad custodiam litterae foris fixerunt, et quasi Christum potius ad carnalia docenda cogunt exire, quam se ad discenda spiritalia consentiunt intrare.
5.2.21
Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt qui verbum Dei audiunt, et faciunt. Tota vitae coelestis perfectio duobus his comprehenditur, verbum scilicet Dei audire et facere. Unde supra Dominus parabolam seminis exponens, ait eos qui auditu tantum verbum susceperint terram esse reprobam; bonam vero eos qui in corde bono et optimo verbum quod audiunt retineant, et fructum afferant in patientia. Qui mater Domini vocantur, eo quod illum quotidie suo vel exemplo vel dicto quasi pariant in mente proximorum. Fratres quoque sunt ejus, cum et ipsi faciunt voluntatem Patris ejus qui in coelis est.
5.2.22
Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in unam naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. In hac navigatione Dominus utramque unius ejusdemque suae personae naturam dignatur ostendere, dum is qui ut homo dormit in navi, furorem maris ut Deus verbo coercet. Porro, juxta allegoriam, mare sive stagnum quod cum suis transire desiderat, tenebrosus amarusque saeculi praesentis accipitur aestus. Navicula autem, quam ascendunt, nulla melius quam dominicae passionis intelligitur arbor. Cujus beneficio quique fideles adjuti, emensis mundi fluctibus, habitationem patriae coelestis quasi stabilitatem securi littoris obtinent. Quod autem ipse in unam naviculam cum discipulis Salvator ascendit, alibi quid significet aperit, cum, praenuntiato suae passionis resurrectionisque mysterio, mox dicebat ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget seipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.
5.2.23
Navigantibus autem illis, obdormivit. Discipulis navigantibus Christus obdormivit, quia calcantibus saeculum fidelibus, futurique regni quietem animo meditantibus, et vel secundo Spiritus sancti flatu, vel proprii remigio conatu infidos mundi fastus certatim post terga jactantibus, tempus subito dominicae passionis advenit. Unde bene Marcus hoc imminente noctis tempore gestum fuisse perhibet, ut veri solis occubitum, non sola Domini dormitio, sed et ipsa decedentis lucis hora significet.
5.2.24
Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. Domino puppim crucis, qua somnum mortis carperet, ascendente, fluctus blasphemantium persecutorum daemonicis excitati procebis assurgunt. Quibus tamen non ipsius patientia turbatur, sed discipulorum imbecillitas concutitur, trepidat, periclitatur.
5.2.25
Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Praeceptor, perimus. Suscitant Dominum discipuli, ne eo dormiente, fluctuum feritate dispereant, quia cujus mortem viderant, maximis votis resurrectionem quaerebant, ne si diutius ipse morte carnis sopiretur, eorum mens spiritali in perpetuum morte periret. Unde bene sequitur:
5.2.26
At ille surgens, increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessavit, et facta est tranquillitas. Ventum quippe surgens increpavit, quia, resurrectione celebrata, diaboli superbiam stravit, dum per mortem destruxit eum qui habebat mortis imperium. Tempestatem quoque aquae surgens cessare fecit, quia vesanam Judaeorum rabiem, quae caput quatiens clamaverat: Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei, de sepulcro surgendo labefecit. Ubi juxta litteram notandum quod omnes creaturae sentiant Creatorem. Quibus enim increpatur et imperatur, sentiunt imperantem, non errore haereticorum, qui omnia putant animantia; sed majestate Conditoris, quae apud nos insensibilia, illi sensibilia sunt.
5.2.27
Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Recte arguuntur qui praesente Christo timebant, cum utique qui ei adhaeserit perire non possit. Cui simile est quod post mortis somnum discipulis apparens, exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia iis qui viderant cum resurrexisse non crediderunt. Itemque dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae. Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Ac si per metaphoram navigii diceret: Nonne oportuit Christum soporari, undis navem in qua quiescebat hinc inde verrentibus, et ita sedatis extemplo tumidis gurgitum cumulis, divinitatis suae cunctis patefacere potentiam?
5.2.28
Qui timentes mirati sunt, dicentes ad invicem: Quis putas hic est, quia et ventis imperat et mari, et obediunt ei? Matthaeus ita scribit: Porro homines mirati sunt, dicentes, Qualis est, hic? etc. Non ergo discipuli, sed nautae et caeteri qui in navi erant mirabantur. Sin autem quis contentiose voluerit eos qui mirabantur fuisse discipulos, recte respondebimus homines appellatos qui necdum potentiam noverant Salvatoris. Et nos quoque singuli cum signo dominicae crucis imbuti saeculum relinquere disponimus, navem profecto cum Jesu conscendimus, stagnum transfretare conamur. Sed qui non dormitavit, neque obdormiet custodiens semper Israel, nobis tamen saepe navigantibus, quasi inter aequoris fremitus obdormit, quando crebrescente inter medios virtutum nisus, vel immundorum spirituum, vel hominum pravorum, vel ipso nostrarum cogitationum impetu, fidei splendor obtenebrescit, spei celsitudo contabescit, amoris flamma refrigescit. Verum inter hujusmodi procellas, ad illum necesse est gubernatorem curramus, illum seduli excitemus qui non serviat, sed imperet ventis. Mox tempestates compescet, refundet tranquillitatem, portum salutis indulgebit. Libet inter haec paucis discussa apostolici navigii varietate, qualiter bonos suum secretum juvet, malorumve permixtio turbet, intueri. Ecce enim, ut a perfectioribus inchoemus, post celebrata dominicae resurrectionis solemnia, septem electi discipuli navem piscaturi ascendunt, et quia non longe a terra perpetuae quietis, sed quasi cubitis ducentis aberant, hoc est, tantum mundo animum, quantum gemina dilectio poscebat apposuerant, quia se Petrus negotiis saecularibus exuerat, jam Dominum in littore mortalitatis stantem cernere, jam cum illo epulari, jam mane supernae lucis aspirante, mystico magnorum piscium numero sua retia impleta, nec tamen rupta suscipere, atque infimis saeculi fluctibus extrahere merentur. Alibi Petrus, ut supra legitur, jubente Domino, retia laxat in capturam, pisciumque comprehendit multitudinem copiosam. Sed quia ipse fragilis adhuc animi fuerat, ita ut Christo tremens diceret: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine, et retia tunc rupta sunt, et si non socii adjuvissent, naves etiam mersae subsiderent. Item in hoc loco discipuli cum Domino navem conscendunt, mare adeunt, sed quia intererat et Judas, et Dominus in puppi, quae sedes erat gubernanti, dormisse, et ventus pontusque deforis saevisse perhibentur. Nam et si multa illic discipulorum merita navigabant, tunc adhuc eam perfidia proditoris agitabat: et qui suis meritis firmi fuere, turbabantur alienis. Item Paulus cum fratribus Hierosolymam navigans, et diem Pentecosten ibi Spiritusque sancti gaudia celebrare festinans, recto cursu cuncta peragrat. Porro ab Hierosolymis Romam relegatus, quia cum infidelibus iter agit, mare furit, venti refragantur, imber imminet, frigora fatigant, astra obnubilant, terra negatur, triticum in mare jactatur, navis armamenta tolluntur, ipsa postremo navis arenis illisa dissolvitur, naturae quam non agnoscunt, terram, nando petunt. Et qui saeculi undas onerati cupiditatibus subierant, eodem adversante saeculo vix nudi evadunt. Juxta quod idem apostolus ait: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
5.2.29
Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam. Gerasa est urbs insignis Arabiae trans Jordanem, juncta monti Galaad, quam tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quod porci praecipitati sunt. Significat autem nationem gentium, quam post passionis somnum resurrectionisque suae gloriam, missis praedicatoribus, Salvator est visitare dignatus. Unde bene Gerasa, sive Gergesi( ut quidam legunt) colonum ejiciens, vel advena propinquans interpretatur. Videlicet insinuans quia gentium populus, et eum a quo nequiter incolebatur hostem suis de cordibus ejecerit, et qui erat longe factus sit prope in sanguine Christi.
5.2.30
Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium jam temporibus multis. Vir iste figuram populi gentilis accipit, qui multis temporibus, hoc est ab ipso pene mundi nascentis exordio, vexabatur furore dementi.
5.2.31
Et vestimento non induebatur. Quia integimentum naturae suae et virtutis amisit. Hoc enim fidei et charitatis indumento primi parentes nostri, postquam peccavere, nudati esse leguntur. Hac stola prima filius luxuriosus postquam poenitens ad patrem rediit induitur.
5.2.32
Neque in domo manebat, sed in monumentis. Quia in conscientia sua non requiescebat, sed in mortuis operibus, hoc est in peccatis, delectabatur. Quid enim sunt corpora perfidorum, nisi quaedam defunctorum sepulcra, in quibus non Dei habitat sermo, sed anima peccatis mortua recluditur?
5.2.33
Is ut vidit Jesum, procidit ante illum. Et exclamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei altissimi? Quanta Arii vesania, Jesum creaturam et non Deum credere, quem Filium Dei altissimi daemones credunt et contremiscunt! Quae impietas Judaeorum eum dicere in principe daemoniorum ejecisse daemonia, quem ipsa daemonia fatentur nihil secum habere commune? Quin hoc ipsum quod tunc per daemoniaci clamavere furorem, post in delubris idolorum dicere et confiteri non desinunt, Jesum videlicet esse Christum Filium Dei altissimi, nec se aliquid cum illo pacis aut societatis habere.
5.2.34
Obsecro te, ne me torqueas. Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum. Hostis humanae salutis non exiguum sibi ducit esse tormentum, ab hominis laesione cessare; quoque hunc diutius possidere solebat, eo difficilius dimittere consentit. Unde studendum summopere est ut et si quando, ut homines a diabolo superemur, mox ejus laqueos evitare satagamus, ne si tardius ejus juri resistatur, laboriosius quandoque pellatur.
5.2.35
Et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Catenis et compedibus graves et durae leges significantur gentium, quibus et in eorum republica peccata cohibentur.
5.2.36
Et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserto. Quia etiam ipsis transgressis legibus, ad ea scelera cupiditate ducebatur, quae jam vulgarem consuetudinem excederent.
5.2.37
Interrogavit autem illum Jesus dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio, quia intraverunt daemonia multa in eum. Non velut inscius nomen inquirit, sed ut confessa coram teste quam furens tolerabat[ laborabat], virtus curantis gratior emicaret. Sed et nostri temporis sacerdotes, qui per exorcismi gratiam daemones ejicere norunt, solent dicere patientes non aliter valere curari nisi quantum sapere possunt omne quod ab immundis spiritibus visu, auditu, gustu, tactu, et alio quolibet corporis vel animi sensu, vigilantes dormientesve pertulerint, confitendo patenter exponant. Et maxime, quando vel viris in specie feminea, vel in virili habitu feminis apparentes, quos daemones Galli Dusios vocant, infando miraculo spiritus incorporei corporis humani concubitum petere se ac patrare confingunt. Et nomen daemonis, quo se censeri dixerit, et dejerandi modos, quibus amoris sui foedus alterutrum pepigerint, prodendos esse praecipiunt. Quae mendacio simillima res, sed adeo vera, et plurimorum est attestatione notissima, ut quidam vicinus mihi presbyter retulerit se quamdam sanctimonialem feminam a daemonio curare coepisse, sed quandiu res latebat, nihil apud eam proficere potuisse. Confesso autem quo molestabatur phantasmate, mox et ipsum orationibus caeterisque quae oportebat purificationum generibus effugasse, et ejusdem feminae corpus ab ulceribus, quae daemonis tactu contraxerat, medicinali studio adjuncto sale benedicto curasse. Sed dum unum de ulceribus, quod altius lateri infixum repererat, nullatenus posset, quin continuo panderetur, obducere, ab eadem ipsa, quam sanare volebat, consilium, quo sanaretur, accepisse. Si( inquit) oleum pro infirmis consecratum, eidem medicamento asperseris, sicque me perunxeris, statim sanitati restituar. Nam vidi quondam per spiritum, in quadam longius posita civitate, quam nunquam corporalibus oculis vidi, puellam quamdam pari calamitate laborantem, taliter a sacerdote curatam. Fecit ut illa suggesserat, statimque ulcus remedium, quod ante respuerat, accipere consensit. Haec contra fraudes daemonum paucis explicare curavi, ut quam non frustra Dominus nomen ejus quem expulsurus erat spiritus interrogaret, intelligas. Quod vero daemonia multa hominem intrasse memorantur, significat populum gentium non uni cuilibet, sed innumeris ac diversis idololatriae cultibus esse mancipatum. Cui contra scriptum est, quod multitudinis credentium erat cor et anima una. Unde bene in Babylonia linguarum unitas scissa, in Hierosolyma est linguarum varietas adunata; et illa confusio, haec visio pacis interpretatur: quia videlicet electos in plerisque linguis et gentibus una fides ac pietas pacificando confirmat, reprobos autem plures sectae quam linguae dissociando confundunt.
5.2.38
Et rogabant eum ne imperaret illis ut in abyssum irent. Sciebant daemones, aliquando futurum ut per Domini adventum mitterentur in abyssum, non ipsi futura praedivinantes, sed prophetarum de se dicta recolentes, ideoque Domini adventus, quam mirabantur gloriam, ad suam arbitrabantur tendere perniciem.
5.2.39
Erat autem ibi grex multorum porcorum, pascentium in monte: et rogabant eum ut permitteret eis in illos ingredi: et permisit illis. Ideo permisit quod petebant daemonibus, ut per interfectionem porcorum hominibus salutis occasio praeberetur. Pastores enim ista cernentes, statim nuntiant civitati. Erubescat Manichaeus. Si de eadem substantia et ex eodem auctore hominum bestiarumque sunt animae, quo modo ob unius hominis salutem duo millia porcorum suffocantur? In quorum tamen interitu, figuraliter homines immundi, vocis et rationis expertes, indicantur, qui in monte superbiae pascentes, lutulentis oblectantur in actibus. Talibus enim per cultus idolorum possunt daemonia dominari. Nam nisi quis porci more vixerit, nunquam accipiet in eum diabolus potestatem, aut ad probandum tantum, non autem et ad perdendum, accipiet.
5.2.40
Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est. Significat quod jam clarificata Ecclesia, et liberato populo gentium a dominatione daemoniorum, in abditis agunt sacrilegos ritus suos qui Christo credere noluerunt, caeca et profunda curiositate submersi. Et notandum quod spiritus immundi nec in porcos irent, nisi hoc illis benignus ipse Salvator petentibus, quos certe in abyssum posset relegare, concederet: rem necessariam docere nos volens, ut scilicet noverimus eos, multo minus sua potestate posse nocere hominibus, qui nec pecoribus qualibetcunque potuerunt. Hanc autem potestatem Deus bonus occulta justitia nobis dare potest, injustam non potest.
5.2.41
Quod ut viderunt factum, qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas. Quod pastores porcorum fugientes ista nuntiaverunt, significat quosdam etiam primates impiorum, quanquam Christianam legem fugiant, potentiam tamen ejus per gentes, stupendo et mirando praedicare.
5.2.42
Qui venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant, vestitum, ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt, etc. Significat multitudinem vetusta suavitate delectatam honorare quidem, sed nolle pati Christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possint, admirantes tamen fidelem populum a pristina perdita conversatione sanatum. Sedere namque ad pedes Domini est, rationali quempiam mentis examine subnixum vestigia Salvatoris, quae sequatur, intueri. Vestitum resumere, est virtutum studiis, quae deceptus amiserat, ornari.
5.2.43
Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum, ut discederet ab illis, quia timore magno tenebantur. Conscii fragilitatis suae Geraseni, praesentia se Domini judicabant indignos, non capientes Dei verbum, nec infirma adhuc mente pondus sapientiae sustinere valentes. Quod et Petro ipsi, viso piscium miraculo, contigisse legitur, et vidua Saraptana beati Eliae, cujus se sensit hospitio benedici, nihilominus se putavit praesentia gravari. Quid mihi et tibi, inquit, vir Dei? ingressus es ad me, ut memorarentur iniquitates meae, et occideres filium meum?
5.2.44
Ipse autem ascendens navem, reversus est. Dixerat supra, Dominum relictis navem ascendisse parentibus, compressisque una cum vento fluctibus, egressum mox occurrentem sibi curasse daemoniacum. Quo significare docuimus, eum relictis Judaeae populis, ex qua carnis duxit originem, transacta suae passionis tempestate, gentium procurasse salutem. His ita gestis patriam revertitur, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret: et sic omnis Israel salvus fieret. Ascendit autem in navem, sed neque ipse somno premitur, neque navis procella pulsatur, quia Christus surgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Cujus tamen tropaeum passionis resurrectionisque gloria credituris Judaeae tribubus intimabitur, et cum praedicator mortis suae, quo mortem vicit vexillo, credi ab Hebraeis coeperit, quasi repetita, in qua dormierat, navi patriam regredietur.
5.2.45
Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens: Redi domum tuam, et narra quanta tibi fecerit Deus. Haec ex illa Apostoli sententia recte possunt intelligi, cum ait: Dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum: manere in carne, necessarium propter vos. Ut sic quisque intelligat post remissionem peccatorum redeundum esse sibi in conscientiam bonam, et serviendum Evangelio, propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat, ne cum praepropere jam vult esse cum Christo, negligat ministerium praedicationis fraternae redemptioni accommodatum. Quod vero Matthaeus duos dicit a daemonum legione curatos, Marcus autem et Lucas unum commemorant, intelligas unum eorum fuisse personae alicujus clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat, et pro cujus salute plurimum satagebat. Hoc volentes significare duo evangelistae solum commemorandum judicaverunt, de quo facti hujus fama latius praeclariusque flagraverat. Sed et allegoriae summa concordat, quia sicut unus a daemonio possessus Judaeorum, sic et duo gentilis populi typum non inconvenienter exprimunt. Nam cum tres filios Noe generaverit, unius solum familia in possessionem ascita est Dei: ex duobus reliquis diversarum nationum, quae idolis manciparentur, procreati sunt populi.
5.2.46
Factum est autem, cum redisset Jesus, excepit illum turba. Erant enim omnes exspectantes eum. Et superius dixi quod in fine saeculi Dominus sit ad Judaeos clementer rediturus, atque ab eis per fidei confessionem libenter excipiendus. Nam quod erant omnes exspectantes eum, hoc est nimirum, quod eidem synagogae per prophetam loquitur: Dies multos exspectabis me, et non fornicaberis, et non eris subdita vire. Nunc enim nec viro Christo subdita, nec fornicata cum idolis, exspectatione longissima sponsi sui prioris, hoc est Domini Christi, quandoque per gratiam venturi praestolatur amplexum.
5.2.47
Et ecce, venit vir cui nomen erat Jairus, et ipse princeps Synagogae erat. Priori lectioni, qua de abjectione Synagogae fideque Ecclesiae, atque iterum instauratione Synagogae sumus interpretati, consequenter archisynagogi filia moriens subjungitur, quam dum suscitare properat Dominus, praeoccupat illa haemorrhoissa mulier, praeripit sanitatem, fitque ut praeveniens prior salute potiatur. Aethiopia enim praeveniet manus ejus Deo. Et cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet. Princeps itaque Synagogae nullus melius quam ipse Moyses intelligitur. Unde bene Jairus, id est, illuminans, sive illuminatus vocatur, quia qui accipit verba vitae dare nobis, et per haec caeteros illuminat, et ipse a Spiritu sancto, quo vitalia monita scribere vel docere possit, illuminatur.
5.2.48
Et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus. Si caput Christi Deus, pedes consequenter incarnatio, qua terram nostrae mortalitatis tetigit, accipiendi sunt. Cecidit igitur archisynagogus ad pedes Jesu, quia legislator cum tota patrum progenie Christum in carne apparentem longe sibi dignitatis gloria praeferendum esse cognovit, illud Apostoli sedula devotione protestans: Quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Rogavit eum intrare in domum suam, quia continuis gaudiorum votis ejus videre desiderabat adventum. Anima autem mea( inquit Propheta) exsultabit in Domino, et delectabitur super Jesu ejus. Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tibi? Et hoc est ad pedes Jesu cadere, eum super omnes singulariter magnum pia fide fateri.
5.2.49
Quia filia unica erat illi, fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Ipsa Synagoga, quae sola legali institutione composita, quasi unica Moysi nata erat, quasi duodecimo aetatis anno, hoc est, tempore pubertatis appropinquante moriebatur; quia nobiliter a prophetis educata, postquam ad intelligibiles annos pervenerat, postquam spiritales Deo fructus gignere debebat, subito errorum languore consternata, spiritalis vitae vias ingredi desperabiliter omisit. Et si non a Christo succurreretur, horrendam per omnia corruisset in mortem.
5.2.50
Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. Ad puellam pergens sanandam Dominus, a turba comprimitur, quia genti Judaeae salutaria monita praebens, quibus aegram vitiis ejus conscientiam erigeret, noxia carnalium populorum est consuetudine gravatus.
5.2.51
Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis annis duodecim. Mulier sanguine fluens Ecclesia est ex gentibus congregata, quae ingenito carnalium delectationum polluta fluxu, atque a coetu jam fuerat segregata fidelium. Sed dum Verbum Dei Judaeam salvare decerneret, paratam jam promissamque aliis praeripuit spe certa salutem. Notandumque quod et archisynagogi duodenis sit filia, et mulier haec ab annis duodecim sanguine fluxerit, hoc est eodem quo haec nata sit tempore illa coeperat infirmari. Una enim pene eademque saeculi hujus aetate, et Synagoga in patriarchis nasci, et gentilium natio per orbem coepit idololatriae sanie foedari. Nam et gemine fluxus sanguinis, hoc est, et super idololatriae prostitutione, et super his quae carnis ac sanguinis oblectatione patrantur, potest intelligi. Unde pulchre sacra refert historia, tempore quo David adhuc puer Goliath gigantem stravit, Philisthiim in finibus Dommim, id est sanguinum, fuisse castrametatos. Quia videlicet Dominus ad debellandum mundi principem, humilis apparens, non modo operibus infructuosis, sed et religioni spurcissimae deditos gentilium populos invenit. Ergo quandiu Synagoga viguit, laboravit Ecclesia. Defectus illius hujus est virtus, quia illorum delicto salus gentibus.
5.2.52
Quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari. Medicos sive falsos theologos, sive philosophos, legumque doctores saecularium, qui multa de virtutibus vitiisque subtilissime disserentes, utilia se videndi credendique instituta mortalibus dare promittebant, seu certe ipsos spiritus immundos significat qui velut hominibus consulendo, se jam pro Deo colendos ingerebant. Quibus vicissim audiendis, gentilitas quanto magis naturalis industriae vires expenderat, tanto minus potuit ab iniquitatis suae sorde curari. Unde bene Marcus de hac muliere scribens, ait: Et fuerat multa perpessa a compluribus medicis, et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat. Sed haec, ubi populum Judaeorum aegrotare, verumque de coelo cognovit adesse medicum, coepit et ipsa languoris sui sperare pariter et quaeritare remedium.
5.2.53
Accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus, et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. Accedit et Dominum tangit Ecclesia, quae ei per fidei veritatem appropinquat. Accedit autem retro, sive juxta id quod ipse ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur; et alibi praecipitur: Post Dominum Deum tuum ambulabis; sive quia presentem in carne Dominum non videns, peractis temporariae dispensationis sacramentis, ejus jam per fidem coepit vestigia subsequi. Tangit autem fimbriam vestimenti, et undam restringit sanguinis, quia beatus et vere mundandus, qui vel extremam verbi partem fidei manu contigerit. Nam rarus valde, qui ejus vel in pectore recumbere, vel caput mereatur pistica nardo perungere, cum et ille magnus fuerit qui se indignum ducebat ejus calceamenta portare; magna et illa quae ungere pedes ejus, et capillis suis tergere promeruit.
5.2.54
Et ait Jesus: Quis est qui me tetigit? Non ut ipse quae nesciat doceatur, sed ut virtus fidei, quam noverat, imo quam ipse dederat, in muliere declaretur, interrogat.
5.2.55
Negantibus autem omnibus, dixit Petrus et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt, et dicis, Quis me tetigit? Quem turbae passim comitantes comprimunt, una credula mulier Dominum tangit. Quia qui diversis inordinate glomerantium haeresibus affligitur, solo catholicae Ecclesiae fideliter corde quaeritatur. Nam sicut quidam videntes non vident, et audientes non audiunt, ita etiam tangentes non tangunt, qui non fideliter Christum tangunt. Unde cuidam amanti quidem, sed nondum plene credenti dicit: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum; aperte docens quid sit eum veraciter tangere, Patri scilicet aequalem credere.
5.2.56
Et dixit Jesus: Tetigit me aliquis. Nam ego novi virtutem de me exisse, etc. Dicat Pelagius, si placet, se suo conanime salvari. Dicamus autem nos, quia vana salus hominis, in Deo faciemus virtutem. Nam et ipse virtutem, quae propitietur omnibus iniquitatibus nostris, et sanet omnes languores nostros, non ex nobis ipsis, sed de se novit exire. Non ergo latet eum qui fimbriam tetigerit, id est, incarnationis mysteria, donec ad majora capienda perveniat, perfecte amando crediderit.
5.2.57
At ipse dixit illi: Filia, fides tua te salvam fecit; vade in pace. Ideo filia, quia fides tua te salvam fecit. Nec dixit, fides tua te salvam factura est, sed salvam fecit. In eo enim, quod credidisti, jam salva facta es.
5.2.58
Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei: quia mortua est filia tua, noli vexare illum. Salvata a profluvio sanguinis muliere, mox filia principis mortua nuntiatur, quia dum Ecclesia a vitiorum labe mundata, et ob fidei meritum filia est cognominata, continuo synagoga perfidiae simul invidiaeque lege soluta est. Perfidiae quidem, quia in Christo credere noluit; invidiae vero, quia Ecclesiam credidisse doluit. Scriptum est enim in actibus Apostolorum: Sequenti autem Sabbato, pene universa civitas convenit audire verbum Domini. Videntes autem turbas Judaei repleti sunt zelo, et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, maledicentes viam coram multitudine.
5.2.59
Noli vexare illum, per eos hodieque dicitur, qui adeo destitutum synagogae statum vident, ut restaurari posse non credant, ideoque pro resuscitatione illius supplicandum esse non aestiment. Sed quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Unde sequitur:
5.2.60
Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae: Noli timere. Crede tantum, et salva erit. Pater puellae, coetus doctorum legis accipitur, de quo Dominus ait: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei. Qui si credere ipse voluerit, etiam subjecta ei synagoga salva erit.
5.2.61
Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, Jacobum et Joannem, et patrem et matrem puellae. Supra publice viduae filius suscitatur, hic removentur plures arbitri. Puto ergo, quod in eo quoque pietas ibi Domini declaretur, quia vidua mater unici non patiebatur moras, et ideo, ne amplius afficeretur, maturitas additur. Est etiam forma sapientiae, in viduae filio cito Ecclesiam credituram, in archisynagogi filia credituros quidem Judaeos, sed ex pluribus pauciores.
5.2.62
Flebant autem omnes, et plangebant illam. Nunquid possunt( inquit) filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Igitur synagoga, quia sponsi laetitiam, qua vivere posset, amisit, quasi inter plangentes mortua jacens, ne hoc quidem ipsum, quare plangatur, intelligit.
5.2.63
At ille dixit: Nolite flere. Non est mortua, sed dormit. Hominibus mortua, qui suscitare nequiverant, Deo dormiebat, in cujus ditione et anima recepta vivebat, et caro resuscitanda quiescebat. Unde mos Christianus obtinuit, ut mortui, qui resurrecturi esse non dubitantur, dormientes vocentur, sicut Apostolus: Nolumus( inquit) vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri, qui spem non habent. Sed et in parte allegoriae, cum anima, quae peccaverit, ipsa moriatur, tamen ea, quae suscitari Christo meruerit, nobis quidem mortua fuisse, sed ei obdormisse dici potest.
5.2.64
Et deridebant eum, scientes, quia mortua esset. Quia verbum resuscitantis deridere quam credere malebant, merito foras excluduntur, indigni qui miraculum resurgentis viderent.
5.2.65
Ipse autem tenens manum ejus, clamavit dicens: Puella, surge. In Marco scriptum est: Ait illi: Tabitha cumi, quod est interpretatum, Puella, tibi dico surge; et confestim surrexit. Ubi diligens lector inquirat, quare verax Evangelista dictum Salvatoris exponens, interposuerit de suo, tibi dico, cum in Syro sermone quem posuit, non plus sit dictum, quam Puella, surge. Tenens ergo manum puellae Jesus, sanavit eam, quia nisi prius mundatae fuerint manus Judaeorum, quae sanguine plenae sunt, synagoga eorum mortua non consurgit.
5.2.66
Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Marcus ita dicit: Et confestim surrexit puella, et ambulavit. Et spiritaliter insinuans, quia quisquis a morte animae Christo sibi manum confortante resipiscit, non modo a sordibus exsurgere vitiorum, sed bonis continuo proficere debet operibus.
5.2.67
Et jussit illi dari manducare. Ad testimonium quidem vitae resuscitatam manducare praecepit, ut non phantasma, sed veritas crederetur. Sed et si quis a spiritali morte resurrexit, coelesti necesse est mox pane satietur, et divini scilicet verbi, et sacrosancti altari particeps effectus. Nam juxta moralem intellectum, tres illi mortui, quos Salvator in corporibus suscitavit, tria genera resurrectionis animarum significant. Siquidem nonnulli consensum malae delectationi praebendo, latente tantum cogitatione peccati, sibi mortem consciscunt. Sed tales vivificare significans Salvator, suscitavit filiam archisynagogi nondum foras elatam, sed in domo mortuam, quasi vitium secreto in corde tegentem. Alii non solum noxiae delectationi consentiendo, sed et ipsum malum, quo delectantur agendo, mortuum suum quasi extra portas efferunt. Et hoc se poeniteant resuscitare demonstrans, suscitavit juvenem filium viduae extra portas elatum, et reddidit matri suae. Quia resipiscentem a peccati tenebris animam, unitati restituit Ecclesiae, sicut et supra docuimus. Quidam vero non solum cogitando, vel faciendo illicita, sed et ipsa peccandi consuetudine, se quasi sepeliendo corrumpunt. Verum nec ad hos erigendos minor fit virtus et gratia Salvatoris, si tamen adsint cogitationes sollicitae, quae super eorum salute velut devotae Christo sorores invigilent. Nam ad hoc intimandum resuscitavit Lazarum quatuor dies jam in monumento habentem, et sorore attestante jam fetentem. Quia pessima noxios actus solet fama comitari. Notandum autem quod quanto gravior animae mors ingruerit, tanto acrior necesse est, ut resurgere mereatur, poenitentis fervor insistat. Quod occulte volens ostendere Dominus, jacentem in conclavi mortuam, modesta lenique voce resuscitat, dicens: Puella, surge. Quam et ob facilitatem resuscitandi, jam mortuam fuisse negaverat. Delatum autem foras juvenem, pluribus, ut reviviscere debeat, dictis corroborat, cum ait: Juvenis, tibi dico, surge. Quatriduanus vero mortuus, ut longa prementis sepulcri claustra deponere posset, fremuit spiritu Jesus, turbavit seipsum, lacrymas fudit, rursum fremuit, ac magna voce clamavit: Lazare, veni foras. Et sic tandem, qui erat desperatus, discusso tenebrarum pondere, vitae lucique redditur. Sed et hoc notandum, quod quia publica noxa, publico eget remedio, levia autem peccata leviori et secreta queunt poenitentia deleri, puella in domo jacens, paucis arbitris exsurgit, eisdemque ne miraculum vulgarent indicitur
5.2.68
Et stupuerunt, inquit, parentes ejus, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat. Juvenis extra portam, turba multa comitante atque intuente suscitatur. Lazarus de monumento vocatus, in tantum populis innotuit, ut ob eorum, qui videre testimonium, plurimae domino turbae cum palmis occurrerent, et multi propter illum abirent ex Judaeis, et crederent in Jesum. Quartum vero mortuum dominus, nuntiante discipulo, agnoscit; sed quia, qui pro ejus ereptione Dominum precarentur, vivi defuerant: Dimitte( inquit) ut mortui sepeliant mortuos suos; id est, mali malos noxiis laudibus gravent, et quia non adest justus, qui corripiat in misericordia, oleum peccatoris impinguet caput eorum.
5.3.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IX.
5.3.1
Convocatis autem Jesus duodecim apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos. Concessa primum potestate signorum, misit praedicare regnum Dei ut promissorum magnitudini attestaretur etiam magnitudo factorum, fidemque verbis daret virtus ostensa, et nova facerent, qui nova praedicarent. Unde nunc quoque, cum fidelium numerositas excrevit, intra sanctam Ecclesiam multi sunt, qui vitam virtutum tenent, et signa virtutum non habent. Quia frustra miraculum foris ostenditur, si deest quod intus operetur. Nam, juxta magistri gentium vocem, linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus.
5.3.2
Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Solet quaeri, quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverint, dixisse Dominum discipulis, ut nec virgam ferrent, cum dicat Marcus, et praecepit eis, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum. Quod ita solvitur, ut intelligamus sub alia significatione dictam virgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam, quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda. Sicut sub alia significatione intelligitur tentatio, de qua dictum est: Deus neminem tentat, et sub alia, de qua dictum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat, si diligitis eum. Illa seductionis est, haec probationis. Utrumque ergo accipiendum est a Domino apostolis dictum, et ut nec virgam ferrent, et ut non nisi virgam ferrent. Cum enim secundum Matthaeum diceret eis: Nolite possidere aurum neque argentum, et caetera, continuo subjecit: Dignus est enim operarius cibo suo( Ibid). Unde satis ostendit, cur eos haec possidere ac ferre noluerit. Non quo necessaria non sint sustentationi hujus vitae, sed quia sic eos mittebat ut eis haec deberi monstraret ab illis quibus Evangelium credentibus annuntiarent. Claret autem haec, non ita praecepisse Dominum, tanquam Evangelistae vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus, quibus annuntiant Evangelium. Alioquin contra hoc praeceptum fecit Apostolus, qui victum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam gravis esset, sed potestatem dedisse, in qua scirent, sibi ista deberi. Cum autem a domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobedientiae culpa est. Cum autem potestas datur, licet cuique non uti, et tanquam de suo jure cedere. Hoc ergo ordinans Dominus, quod eum ordinasse dicit Apostolus, iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent, neque portarent huic vitae necessaria, nec magna, nec minima. Ideo posuit, Nec virgam, ostendens a fidelibus suis, omnia deberi ministris suis, nulla superflua requirentibus. Ac per hoc addendo: Dignus est enim operarius cibo suo, prorsus aperuit et illustravit, unde haec omnia loqueretur. Hanc ergo potestatem virgae nomine significavit, cum dicit, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum. Ut intelligatur, quia per potestatem a Domino acceptam, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur, non deerunt. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum, praeter eam, quam esset indutus, aliam portandam putaret, sollicitus ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Quod vero secundum Marcum non portari vel haberi duas tunicas, sed expressius indui prohibet, dicens: Et ne induerentur duabus tunicis: quid eos monet, nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? Aliter. In duabus tunicis, vident mihi duplex ostendere vestimentum. Non quod in locis Scythiae et glaciali nive rigentibus una quis tunica debeat esse contentus, sed quod in tunica, vestimentum intelligamus, ne alio vestiti, aliud nobis futurorum timore servemus.
5.3.3
Et in quamcunque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. Dat constantiae generale mandatum, ut hospitalis necessitudinis jura custodiant, alienum a praedicatore regni coelestis astruens cursitare per domos, et inviolabilis hospitii jura mutare. Nec otiose secundum Matthaeum domus, quam ingrediantur apostoli legenda decernitur, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandae causa non suppetat.
5.3.4
Et quicunque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sint in civitatem, et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit. Sive excutitur pulvis, ut nihil ab eis accipiant, ne ad victum quidem necessarium, qui Evangelium spreverint. Allegorice autem, qui verbo humiliter intendunt, si quibus, ut homines terrenae levitatis naevis obscurantur, per ea mox, quae recipiunt Evangelicae praedicationis vestigia, purgantur. Qui vero perfidia, vel negligentia, vel etiam studio contemnunt, horum vitanda communio, fugienda synagoga censetur, excutiendus pedum pulvis, ne gestis manibus et pulveri comparandis, mentis castae vestigium polluatur.
5.3.5
Egressi autem circumibant per castella, evangelizantes et curantes ubique. Quid evangelizarent, vel quomodo curarent Apostoli, Marcus exponit plenius. Praedicabant, inquit, ut poenitentiam agerent, et ungebant oleo multos aegrotos, et sanabant. Dicit et Jacobus: Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super ipsum ungentes eum oleo, in nomine Domini, et si in peccatis sit, dimittentur ei. Unde patet ab ipsis apostolis hunc sanctae Ecclesiae morem esse contraditum, ut pontificali benedictione consecrato oleo, perungantur aegroti. Praedicabant autem, ut poenitentiam agerent; et supra, Misit illos, inquit, evangelizare regnum Dei. Quia videlicet utrumque, juxta Joannis Baptistae, vel ipsius Salvatoris exemplum praedicabant: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. Regni enim coelorum januis propinquare est, de his quinque, quibus ab eo discesserat, poenitere.
5.3.6
Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant ab eo et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam, quia Joannes surrexit a mortuis. Quanta Judaeorum invidia, qui contra dominum malitiae furor exstiterit ex omnibus pene locis Evangelii docemur. Ecce Joannem, de quo dictum est, quia signum fecit nullum, a mortuis surgere potuisse, nullo attestante credebant; Jesum autem virum approbatum a Deo virtutibus et signis, cujus mortem elementa tremuerunt, resurrectionem vero atque ascensionem angeli, apostoli, viri, ac feminae certatim praedicabant, non resurrexisse, sed furtim fuisse ablatum credere maluerunt. Nec repugnare putandum est, quod Lucas perhibet Herodem haesitasse, eo quod diceretur a quibusdam, quia Joannes surrexit a mortuis: cum Matthaeus Marcusque referant, ipsum Herodem audita fama Jesu dixisse pueris suis, Hic est Joannes Baptista, ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo; sed intelligendum post hanc haesitationem eum confirmasse in animo suo, quod ab aliis dicebatur.
5.3.7
Et ait Herodes: Joannem ego decollavi. Quis autem est iste, de quo audio ego talia? Et quaerebat videre eum. Haec verba sunt haesitantis Herodis, de quibus supra memoratur. Quia eum quem fama magnum comperit etiam videre desiderat, si forte, an ipse sit Joannes, agnoscere possit. Cujus alii ordinem causamque decollationis, quoniam Evangelistae plenissime describunt, Lucas more suo commemorare potius ob statum temporis intimandum, quae abunde dicta videret, quam replicare curavit. Verum quia decollationis Joannis mentio est, notandum, quod idem Joannes et Dominus suum quisque statum et tempore nativitatis, et passionis ordine declarant. Nam Joannes capite minutus, dominus est in cruce sublimatus. Joannes cum minui inciperent dies, Dominus cum crescere, natus. Ut etiam per haec appareret, quid sit, illum oportet crescere, me autem minui, hoc est, illum qui propheta putabatur, Christum oportet agnosci: et me, qui Christus aestimabar, quod ejus sim praecursor, intelligi.
5.3.8
Et reversi apostoli, narraverunt illi quaecunque fecerunt. Non solum, quae ipsi fecerunt et docuerunt apostoli, Domino narrant, sed etiam quae Joannes eis in docendo occupatis sit passus, vel Christum, vel ejusdem Joannis discipuli ei renuntiant, sicut Matthaeus insinuat. Unde quod sequitur:
5.3.9
Et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaida. Non timore mortis egit, ut quidam arbitrantur, sed parcens inimicis suis, ne homicidio homicidium jungerent, simul et opportunum suae passionis tempus exspectans, nam plusquam anni spatio Joannis et Domini passiones distare, qui diligenter Evangelia legerit, inveniet. Siquidem miraculum panum Dominus, tribus consentientibus evangelistis, post decollationem Joannis implevit. Quod Joannes miraculum descripturus praemisit esse proximum Pascha diem festum Judaeorum, et post haec, ad diem festum eorum Scenopegiae Jesum dicit ascendisse. Ubi docentem in templo quaerebant, inquit, eum apprehendere; et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus; ac deinde proximi Paschae tempore crucis consummasse tropaeum. Quod occiso Joanne, tempus exspectans, secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaida: mystice docens quia derelicta Judaea, quae prophetiae sibi non credendo caput abstulerat, in deserto Ecclesiae, quae virum non habebat, verbi esset pabula largiturus. Unde pulchre Bethsaida domus fructuum interpretatur. Ipsa est enim, de qua Isaias ait: Laetabitur deserta et invia, et exultabit solitudo, et florebit quasi lilium; et paulo post: Ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri( Ibid). Est autem Bethsaida in Galilaea civitas Andreae et Petri et Philippi apostolorum, prope stagnum Gennesareth, ut in locorum libris invenimus.
5.3.10
Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit illos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos qui cura indigebant sanabat. Tentat Dominus fidem turbarum, et probatam digno praemio recompensat. Petendo enim solitudinem, an sequi curent explorat. Illae sequendo, et non in jumentis vehiculisve diversis, sed ut alii produnt Evangelistae, proprio labore pedum iter arripiendo deserti, quantam salutis suae curam gerant, ostendunt. Rursum ipse, ut potens piusque salvator ac medicus excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando aegrotos, reficiendo jejunos, quantum devotione credentium delectetur, insinuat. Juxta vero leges allegoriae, petentem deserta gentium Christum multae fidelium catervae relictis moenibus priscae conversationis, neglectoque variorum dogmatum munimine sequuntur. Et qui prius notus in Judaea Deus, postquam dentes Judaeorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta contra illum facta est. Exaltare, inquit, super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua.
5.3.11
Dies autem coeperat declinare, et accedentes duodecim, dixerunt illi, Dimitte turbas, ut euntes in castella, villasque quae circa sunt, divertant et inveniant escas. Die declinata turbas Salvator reficit, quia vel fine saeculorum propinquante, vel cum Sol justitiae pro nobis occubuit, a diutina spiritalis inediae sumus tabe salvati.
5.3.12
Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus magnitudo signi notior fiat, simul insinuans quia per eos quotidie jejuna nostra sunt corda pascenda. Quid enim agit Petrus, cum per Epistolas loquitur, nisi ut verbi pabulo corda nostra male jejuna satientur? Quid Paulus, quid Joannes per Epistolas loquentes operantur, nisi ut mentes nostrae coelestia alimenta percipiant, et inediae suae fastidium, quo moriebantur, vincant?
5.3.13
At illi dixerunt: Non sunt nobis plusquam quinque panes, et duo pisces. Nondum erant apostolis plusquam quinque panes Mosaicae legis, et duo pisces utriusque Testamenti, quae diutius abdito mysteriorum latentium, quasi undis abyssi tegebantur atque alebantur occulta. Bene autem juxta Evangelium Joannis, panes, qui legem designant, hordeacei fuisse referuntur, qui jumentorum maxime rusticorumque est cibus servorum: quia incipientibus necdumque perfectis auditoribus asperiora et quasi grossiora sunt committenda praecepta. Animalis enim homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Atque ideo Dominus pro suis cuique viribus dona tribuens, semperque ad perfectiora provocans, primo quinque panibus quinque millia, secundo septem panibus quatuor hominum millia reficit. Tertio, discipulis suae carnis et sanguinis mysterium credit. Ad ultimum magno munere dat electis, ut edant et bibant super mensam suam in regno.
5.3.14
Erant autem fere viri quinque millia. Quia quinque sunt exterioris hominis sensus, quinque millia viri Dominum secuti designant eos, qui in saeculari adhuc habitu positi, exterioribus quae possident bene uti noverunt. Qui recte quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc praeceptis institui. Nam qui mundo ad integrum renuntiant, et quatuor sunt millia, et septem panibus refecti, hoc est, et evangelica refectione sublimes, et spiritali sunt gratia docti. Cujus significandae distantiae causa mystice reor in introitu quidem tabernaculi quinque columnas deauratas, ante oraculum vero, id est, Sancta sanctorum, quatuor fieri jussas. Quia videlicet incipientes per legem castigantur, ne peccent, perfecti autem per gratiam, ut devotius Deo vivant, admonentur.
5.3.15
Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos, et ita fecerunt. Diversi convivantium discubitus diversos per orbem conventus Ecclesiarum, quae unam catholicam faciunt, designant. Qui bene non solum quinquageni, sed, attestante Marco, etiam centeni discubuerunt. Nam quia quinquagesimus poenitentiae psalmus est, centenarius autem numerus de laeva transit in dexteram, quinquageni ad convivium Domini discumbunt, qui adhuc in poenitentia commissorum positi verbi auditum percipiunt. Centeni autem, qui jam praesumpta veniae spe, de solo vitae aeternae desiderio suspirant.
5.3.16
Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in coelum, et benedixit illis, et fregit, et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas. Turbis esurientibus, Salvator non nova creat cibaria, sed acceptis his quae habuerunt discipuli, benedicit, quia veniens in carne, non alia quam praedicta sunt praedicat, sed prophetiae dicta mysteriis gratiae gravida demonstrat. Respicit in coelum, ut illuc dirigendam mentis aciem, ibi lucem scientiae doceat esse quaerendam. Frangit, et ante turbas ponenda distribuit discipulis, quia clausa legis et prophetiae sacramenta eis qui per mundum praedicent patefacit.
5.3.17
Et sublatum est quod superfluit illis fragmentorum cophini duodecim. Quod turbis superest, a discipulis sustollitur, quia sacratiora mysteria, quae a rudibus capi nequeunt, non negligenter omittenda, sed sunt inquirenda perfectis. Nam per cophinos duodecim, apostoli, et per apostolos omnes sequentium doctorum chori figurantur, foris quidem hominibus despecti, sed intus salutaris cibi reliquiis ad alenda humilium corda cumulati. Constat enim cophinis opera servilia geri solere, sed ipse cophinos panum fragmentis implevit, qui infirma hujus mundi, ut fortia confunderet, elegit.
5.3.18
Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli. Aderant discipuli Domino, et sequebantur illum in via, ut Marcus indicat, sed ipse Patrem solus oravit, quia possunt sancti Domino fidei amorisque societate conjungi; discretum eum a caeteris mortalibus divinae gloria majestatis intueri, viam quoque quam versatus in carne docuit, passibus humilitatis insequi: sed incomprehensibilia paternae dispositionis arcana solus novit Filius penetrare. Nusquam enim( ni fallor) cum discipulis orasse reperitur, ubique solus obsecrat, quia Dei consilium humana vota non capiunt, nec quisquam potest interiorum particeps esse cum Christo.
5.3.19
Et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbae? At illi responderunt, et dixerunt, Joannem Baptistam: alii autem Heliam, alii, quia propheta unus de prioribus surrexit. Pulchre Dominus fidem discipulorum exploraturus, prius turbarumque sententiam interrogat, ne illorum videlicet confessio, non veritatis agnitione probata, sed vulgi videatur opinione firmata, nec comperta credere, sed instar Herodis de auditis haesitare putentur. Unde et Petro se Christum confitenti, secundum Matthaeum, dicit: Quia caro et sanguis non revelavit tibi, hoc est, doctrina humana fidei te veritatem non docuit. Pulchre etiam, qui diversam de Domino sententiam ferunt, turbarum nomine notantur, quarum semper dubius, instabilis vagusque sensus et sermo est. A quibus, ut eos distinguat, protinus infert:
5.3.20
Vos autem, quem me esse dicitis? Non sunt enim discipuli Christi de turba, non sunt de turba qui cum Domino soli gradiuntur, qui eum secretius orantem videre merentur: sed et si quis de turba Christum crediderit, jam mox desinet esse de turba.
5.3.21
Respondens Simon Petrus dixit, Christum Dei. Licet caeteri apostoli sciant, Petrus tamen respondit prae caeteris. Complexus est itaque omnia, qui et naturam et nomen expressit, in quo summa virtutum est. Etiamne nos de generatione Dei ferimus quaestiones? Cum Paulus judicaverit nihil se scire nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum, Petrus nihil amplius quam Dei Filium putaverit confitendum nos et quando et quomodo natus sit, et quantus sit, humanae infirmitatis contemplatione rimamur? Finis ergo fidei meae Christus est, finis fidei meae Dei Filius est. Non licet mihi scire generationis seriem, non licet tamen nescire generationis fidem.
5.3.22
At ille increpans illos, praecepit ne cui dicerent hoc, dicens; quia oportet Filium hominis multa pati, et caetera. Idcirco se ante passionem et resurrectionem noluit praedicari, ut, completo postea sanguinis sacramento, opportunius apostolis diceret: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Quia non prodesset eum publice praedicari, et ejus vulgari in populis majestatem, quem post paululum flagellatum visuri sint et crucifixum multa pati a senioribus et scribis, et principibus sacerdotum. Et notandum quod eum qui multa pati et occidi, et resurgere debeat, Filium hominis appellat: quia passo in carne Christo, divinitas impassibilis mansit. Notandum etiam, quod ipse se filium hominis, Petrus autem Christum Dei Filium confitentur, ut ex hoc utroque verus Deus atque homo probetur.
5.3.23
Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget seipsum. Pulchre posuit, ad omnes, quia superiora, quae ad fidem dominicae nativitatis vel passionis pertinent, cum solis seorsum discipulis egit. Tunc autem nosmetipsos abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quo per novitatem vocamur. Dicat ergo Veritas, dicat: Si quis vult post me venire, abneget seipsum. Quia nisi quis a semetipso deficiat, ad eum qui super ipsum est non appropinquat; nec valet apprehendere quod ultra ipsum est, si nescierit mactare quod est. Sed jam, qui se a vitiis abnegat, exquirendae ei virtutes sunt, in quibus crescat. Nam protinus adjungitur:
5.3.24
Et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Duobus etenim modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Pensemus qualiter utroque modo Paulus crucem suam tulerit, qui dicebat: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar. Ecce in afflictione corporis audivimus crucem carnis, nunc in compassione proximi audiamus crucem mentis. Ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Sed in utraque crucis bajulatione notandum quod hanc et quotidie tollere, et ea sumpta Dominum sequi jubemur.
5.3.25
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam. Nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. Sic dicitur fideli: Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam, et qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam, ac si agricolae dicatur: Frumentum si servas, perdis, si seminas renovas. Quis enim nesciat quod frumentum, cum in semine mittitur, perit ab oculis, in terra deficit? Sed unde putrescit in pulvere, inde viridescit in renovatione. Quia vero sancta Ecclesia aliud tempus habet persecutionis, atque aliud pacis, Redemptor noster ipsa ejus tempora designavit in praeceptis. Nam persecutionis tempore ponenda est anima, pacis autem tempore ea quae amplius dominari possunt, frangenda sunt desideria terrena. Unde et nunc dicitur:
5.3.26
Quid enim proficit homo si lucratur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? Cum persecutio ab adversariis deest, valde vigilantius cor custodiendum est. Nam pacis tempore, quia licet vivere, licet etiam ambire. Plerumque autem labentia cuncta despicimus, sed tamen adhuc humanae verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente, nondum exprimere valeamus in voce. Sed huic quoque vulneri congruum subjungitur medicamentum, cum Dominus dicat:
5.3.27
Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. Sed ecce nunc apud se homines dicunt: Nos jam Dominum et sermones ejus non erubescimus, quia aperta eum voce confitemur. Quibus ego respondeo quod in hac plebe Christiana sunt nonnulli qui Christum ideo confitentur, quia cunctos Christianos esse conspiciunt. Non ergo ad probationem fidei vox sufficit professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis. Est tamen ubi se quisque interroget, ut in confessione Christi se veraciter probet. Certe enim persecutionis tempore erubescere poterant fideles substantiis nudari, de dignitatibus dejici, verberibus affligi: pacis autem tempore, quia a nostris persecutionibus desunt, est aliud ubi ostendamur nobis. Veremur saepe a proximis despici, dedignamur injurias verbi tolerare: si contingat jurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere. Cor quippe carnale, dum hujus vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit.
5.3.28
Dico autem vobis vere, sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei. Regnum Dei hoc loco praesens Ecclesia vocatur; et quia nonnulli ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant, ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent, et contra mundi hujus gloriam erectam, consolatoria promissione nunc dicitur: Sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei. Sed cum tanta Dominus subeundae mortis praecepta ederet, quid necessarium fuit ut ad hanc subito promissionem veniret? nisi quia discipulis rudibus etiam de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possent robustius in futura solidari, quibus videndum regnum Dei promittit in terra, ut hoc ab eis fidelius in coelo praesumatur. Quod si regnum Dei in hac sententia futuram in coelis beatitudinem velimus accipere, et hoc quidam de astantibus non post multos dies in monte viderunt, scilicet ut manentis gaudii contemplatione, tametsi raptim delibata, modestius instantia saeculi transeuntis adversa tolerarent. Decentissimo sane verbo sanctos mortem gustare testatur, a quibus nimirum mors corporis libando gustatur, vita animae possidendo tenetur.
5.3.29
Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Jacobum et Joannem. Octava die Dominus promissuram futurae beatitudinis gloriam discipulis manifestat, ut et ostensa coelestis vitae dulcedine, cunctorum qui haec audire possint corda refoveat, et octonario dierum numero, verum tempore resurrectionis gaudium doceat esse venturum. Nam et ipse octava die, id est post sextam Sabbati, qua crucem ascendit, et septimam Sabbati, qua in sepulcro quievit, a mortuis resurrexit. Et nos post sex hujus saeculi aetates, in quibus pro Domino pati et laborare gaudemus, et septimam quietis animarum, quae interim in alia vita geritur, quasi octava aetate resurgemus. Nam quod Matthaeus Dominum Marcusque post sex dies transfiguratum dicunt, nec temporis ordine, nec mysterii ratione resultat. Quia et illi medios tantum ponunt dies, unde et absolute post sex dies factum dicunt: hic primum adjungit et ultimum, ideoque temperatius fere dies octo commemorat. Et ille post sex mundi aetates sanctis a labore quiescendum, hic vero tempore octavo designat resurgendum. Unde et pulchre sextus psalmus Pro octava inscribitur, cujus initium est, Domine, ne in ira tua arguas me. Quia nimirum post sex aetates quibus operari licet, precibus est instandum ne in octavo retributionis tempore a judice corripiamur irato. Quod et ipse Dominus hoc loco voluit nos ostenso suae orationis exemplo docere, de quo subditur:
5.3.30
Et ascendit in montem ut oraret. In montem namque oraturus, et sic transfigurandus ascendit, ut ostendat eos qui fructum resurrectionis exspectant, qui regem in decore suo videre desiderant, mente in excelsis habitare, et continuis precibus incumbere debere. Tres solummodo secum discipulos ducit, quia multi sunt vocati, pauci vero electi. Et qui hic fidem, qua imbuti sunt, sanctae Trinitatis incorrupta mente servaverint, illic ejus aeterna merentur visione laetari.
5.3.31
Et factum est dum oraret species vultus ejus altera, et vestitus ejus albus refulgens. Transfiguratus Salvator non substantiam verae carnis amisit, sed gloriam futurae, vel suae vel nostrae resurrectionis ostendit. Qui qualis tunc apostolis apparuit, talis post judicium cunctis apparebit electis. Nam in ipso tempore judicandi et bonis simul et malis, in forma servi videbitur, ut videlicet impii quem sprevere, Judaei quem negavere, milites quem crucifixere, Pilatus Herodesque quem judicavere, queant agnoscere judicem. Vestitus autem domini, sanctorum illius chorus accipitur, quem glorificans Apostolus ait: Quotquot ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis. Qui videlicet habitus domino in terris consistente despectus, aliorumque simili videbatur, sed illi, montem petente novo candore refulget, quia nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit, quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, videbimus enim eum sicuti est. Unde bene Marcus haec vestimenta describens, ait: qualia fullo super terram non potest candida facere. Nam quia ille hoc loco intelligendus est fullo, quem poenitens Psalmista precatur: Amplius lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me, non potest suis fidelibus in terra dare claritatem, quae eos conservata manet in coelis.
5.3.32
Et ecce duo viri loquebantur cum eo. Erant autem Moses et Elias, quorum unum mortuum, alterum in coelis raptum legimus, nisi in majestate cum Domino futuram omnium sanctorum gloriam significant, qui videlicet tempore judicii, vel vivi in carne reperiendi, vel ab olim gustata morte resuscitandi pariter sunt cum illo regnaturi. Teste enim Apostolo, Mortui qui in Christo sunt resurgent primi, deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. Aliter. Moses et Elias, id est, legislator et prophetarum maximus, apparent et loquuntur cum Domino, ut ostendant ipsum esse quem cuncta legis et prophetiae scripta promiserunt. Apparent autem non in infimis, sed in monte cum illo, quia soli, qui mente superna petierint, majestatem sanctae Scripturae, quae in Domino est adimpleta, perspicient. Denique et Judaei videre Mosen, sed ad Deum in montana subeuntem sequi non merentur. Ad se quoque reversum non sine velamine vident. Eliam novere, sed solus triumphum ascendentis cum filiis prophetarum contemplatur Eliseus, quia multi passim Scripturae verba legimus, sed quam celsa in Christi mysteriis splendeat, perpauci intelligimus.
5.3.33
Et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. Et usque hodie lex et prophetae quoscunque in verae fidei cacumine repererint, dispensationis dominicae mysterium mutuis vocibus docent.
5.3.34
Petrus vero, et qui cum illo gravati erant somno, et evigilantes viderunt majestatem ejus et duos viros qui stabant cum illo. Non fortuito casu, sed mysterii ratione gravati erant somno discipuli, scilicet ut resurrectionis speciem post corporis quietem viderent. Cujus excitati ad gloriam sancti, eo verius majestatem Domini videbunt, quo etiam suae carnis, in qua mortem vicerant, immortalitate gaudebunt. Tunc Mosen et Eliam speculabuntur in gloria, quia melius intelligent, quomodo iota unum aut unus apex non praeterierit a lege, nec Dominus solvere legem vel prophetas, sed adimplere advenerit.
5.3.35
Et factum est dum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Praeceptor, bonum est nos hic esse, et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Mosi, et unum Eliae, nesciens quid diceret. O quanta felicitas visione Deitatis inter angelorum choros adesse perpetuo, si tantum transformata Christi humanitas, duorumque societas sanctorum, ad punctum visa delectet, ut eos ne discedant, etiam obsequio Petrus sistere velit! Qui et si pro humana conditione nesciat, quid dicat, insiti tamen sibi dat ardoris indicium. Nesciebat enim quid diceret, qui oblitus est regnum sanctis a Domino non in aliquo terrarum loco, sed in coelis esse promissum, se suosque coapostolos mortali adhuc carne gravatos, immortalis vitae statum subire non posse, et illo in saeculo domum manu factam non esse necessariam. Sed et usque nunc imperitia notatur, quisque legi, prophetis, et Evangelio tria tabernacula facere cupit, cum haec nequaquam valeant ab invicem separari, unum habentia tabernaculum, hoc est, Ecclesiam Dei.
5.3.36
Haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos. Qui materiale tabernaculum quaesivit, nubis accipit umbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos. De qua Psalmista: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Et in Apocalypsi sua Joannes: Et templum, inquit, non vidi in ea, Dominus enim omnipotens templum illius est et agnus.
5.3.37
Et timuerunt intrantibus illis in nubem, et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. Humana fragilitas conspectum majoris gloriae ferre non sustinet, ac toto animo et corpore contremiscens ad terram cadit. Quanto quis ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si ignoraverit mensuram suam. Vox sane de coelo Patris loquentis auditur, quae testimonium perhibeat filio, et Petrum errore sublato doceat veritatem, imo in Petro caeteros apostolos. Hic est( ait) Filius meus dilectus, huic faciendum est tabernaculum, huic obtemperandum. Hic est Filius, illi servi sunt Moses et Elias, debent et ipsi vobiscum in penetralibus cordis sui Domino tabernaculum praeparare. Et nota, sicut Domino in Jordane baptizato, sic et in monte clarificato, totius Trinitatis mysterium declarari, qui gloriam illius, quam in baptismate confitemur, in resurrectione videbimus. Nec frustra Spiritus sanctus hic in lucida nube, illic apparet in columba, quia qui nunc simplici corde fidem quam percipit servat, tunc luce apertae visionis, quod crediderat contemplabitur, ipsaque qua illustrabitur, in perpetuum gratia protegetur.
5.3.38
Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Ubi coepit Filius designari, mox servi discesserunt, ne ad illos paterna vox emissa putaretur. Aliter: cum fieret vox super Filium, inventus est ipse solus, quia cum manifestaverit seipsum electis, erit Deus omnia in omnibus, imo ipse cum suis, unus per omnia Christus, id est, caput cum corpore splendebit. Propter quem unitatem alibi dicebat: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo.
5.3.39
Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam, ex his quae viderant. Futuri regni praemeditatio, et gloria triumphantis ostensa fuerat in monte. Tacent ergo discipuli, et imperante Domino, nemini dicunt visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat, ne et incredibile sit pro rei magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faciat.
5.3.40
Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa, et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi. Loca rebus congruunt, in monte Dominus orat, transformatur, discipulis arcana suae majestatis aperit, in inferiora descendens turbae occursu excipitur, miserorum fletu pulsatur. Sursum discipulis mysteria regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat. Sursum Patris vocem his qui sequi se poterant pandit, deorsum spiritus malos ab iis qui vexabantur expellit. Qui etiam nunc pro qualitate meritorum aliis ascendere, aliis descendere non desinit. Nam terrenos adhuc et incipientes, quasi ima petens confortat, docet, castigat; perfectos autem, quorum conversatio in coelis est, sublimius extollendo glorificat, liberius de aeternis instruit, et saepe ea quae turbis ne audiri quidem valeant docet.
5.3.41
Et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et elidit et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum. Daemoniacum hunc, quem descendens de monte Dominus sanavit, Matthaeus lunaticum, Marcus surdum mutumque describit. Significat autem eos, de quibus scriptum est: Stultus ut luna mutatur, qui nunquam in eodem statu permanentes, nunc ad haec, nunc ad illa vitia mutati, crescunt atque decrescunt, muti non confitendo fidem, surdi nec ipsum aliquatenus fidei audiendo sermonem.
5.3.42
Et rogavi discipulos tuos, ut ejicerent illum, et non potuerunt. Latenter hoc dicto accusat apostolos, cum impossibilitas curandi interdum non ad imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi sunt fidem referatur, dicente Domino: Fiat tibi secundum fidem tuam.
5.3.43
Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? Non quod taedio superatus sit mansuetus ac mitis, qui non aperuit, sicut agnus coram tondente, os suum, nec in verba furoris erupit; sed quia in similitudinem medici, si aegrotum videat contra sua praecepta se gerere, dicat: Usquequo accedam ad domum tuam? quousque artis perdam industriam, me aliud jubente, et te aliud perpetrante? In tantum autem non est iratus homini, sed vitio, et per unum hominem Judaeos arguit infidelitatis, ut statim intulerit:
5.3.44
Adduc huc filium tuum. Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit. Appropinquante enim Jesu, puerum elidit daemon, et dissipat, quia saepe conversi ad Deum post peccata, majoribus novisque antiqui hostis pulsamur insidiis, agentis, videlicet, ut vel odium virtutis incutiat, vel expulsionis suae vindicet injuriam. Unde est( ut de specie transeamus ad genus) quod Ecclesiae primordiis tot gravissima intulit certamina, quod suo regno doluit subito illata dispendia.
5.3.45
Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus. Non puerum, qui vim patiebatur, sed daemonium, qui inferebat, increpat, quia qui peccantem emendare desiderat vitium utique arguendo et odiendo depellere, sed hominem debet amando refovere, donec sanatum spiritalibus Ecclesiae possit reddere patribus.
5.3.46
Omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos. Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. Inter magnalia divinae potentiae crebrius inculcat et replicat humanae passionis abjecta, ne repente veniens terreat, sed praemeditata mente feratur. Sane quod ait: Ponite vos, expressius et vi intentiore legendum vos, qui meo discipulatui familiarius adhaeretis, quibus incerta et occulta sapientiae meae manifestius aperui, caeteris divina tantum facta mirantibus, sanguinis quoque pretiosi, quo mundus est redimendus, eventum mente recondite.
5.3.47
At illi ignorabant verbum istud. Haec ignoratio discipulorum, non tam de tarditate quam de amore pronascitur, qui carnales adhuc, et mysterii crucis ignari, quem Deum verum cognoverunt, moriturum credere nequiverunt. Et quia per figuras eum saepe loquentem audire solebant, etiam quae de sui traditione loquebatur figurate aliud significare putabant.
5.3.48
Intravit autem cogitatio in eo, quis eorum major esset. Quia viderant Petrum, Jacobum et Joannem seorsum ductos in montem, secretumque eis ibi aliquod esse creditum, sed et Petro superius claves regni coelorum promissas, Ecclesiamque super eum aedificandam, rati sunt vel ipsos tres caeteris, vel omnibus apostolis, Petrum esse praelatum. Sunt qui putant hanc cogitationem discipulis ex eo motam, quod Dominus, juxta Matthaeum, staterem de ore piscis sumptum his qui tributa exigebant pro se et Petro, quasi caeteris ementiore, dederit, ut pote qui ipsi Domino sit in tributi redditione comparatus. Sed et diligens lector hanc inter eos quaestionem, et ante didrachma redditum, inveniet fuisse versatam. Denique Matthaeus hoc in Capharnaum memorat esse gestum. Dicit autem Marcus: Et venerunt Capharnaum, qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis? at illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset illorum major. Verum sive hac, sive illa, sive utraque fuerint occasione commoniti, videns Jesus cogitationes eorum, et causas errorum intelligens, vult desiderium gloriae humilitatis contentione sanare.
5.3.49
Apprehendens, inquit, puerum, statuit eum secus se, et ait illis: Quicunque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit. Vel simpliciter pauperes Christi ab iis, qui velint esse majores, pro ejus docet honore suscipiendos, vel certe malitia parvulos ipsos esse suadet, ut instar innocentiae pueris simplicitatem sine arrogantia, charitatem sine invidia, devotionem sine iracundia conservent. Unde bene cum diceret: Quicunque susceperit puerum istum, addidit. In nomine meo. Ut videlicet formam virtutis, quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine Christi, juvante rationis industria, sequantur. Sed quia se in puero suscipi docebat, videlicet quia et ipse puer natus est nobis, ne putaretur, hoc esse solum quod videbatur, adjunxit atque ait:
5.3.50
Et quicunque me recipit, recipit eum qui me misit. Talem se utique ac tantum credi volens, qualis et quantus est pater. Usque adeo enim nihil distat( inquit) inter eum et me, ut qui me recipit, recipiat eum qui misit me.
5.3.51
Respondens autem Joannes dixit: Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum. Joannes praecipua devotione Dominum amans, ideoque redamari dignus, excludendum beneficio putavit eum qui non utatur obsequio. Sed docetur neminem a bono quod ex parte habet arcendum, sed ad hoc potius, quod nondum habet, esse provocandum.
5.3.52
Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere. Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Hac doctus sententia dicit Apostolus: Sed sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Sed licet ille gaudeat etiam de iis, qui Christum annuntiant non sincere, et tales aliquando in nomine Christi signa facientes, ob aliorum salutem censeantur non esse prohibendi, non tamen ipsis per talia signa secura sua conscientia redditur. Quin potius in illa die cum dixerint: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? responsum accipient quia nunquam novi vos, discedite a me, qui operamini iniquitatem. Itaque in haereticis et malis catholicis non sacramenta communia, quae nobiscum sunt, et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos non sunt, et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus.
5.3.53
Factum est autem, cum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Jerusalem. Diem assumptionis, tempus passionis dicit, quo imminente pedetentim Jerosolymis advehitur. Cessent ergo pagani quasi hominem irridere crucifixum, et tempus suae crucifixionis constat quasi Deum praevidisse, et quasi sponte crucifigendum locum quo crucifigendus erat firmata facie, id est, obstinata atque imperterrita mente petisse.
5.3.54
Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis Jerusalem. Quia Jerusalem ire conspiciunt Samaritae, Dominum non recipiunt. Non enim coutuntur Judaei Samaritanis, ut Evangelista Joannes ostendit.
5.3.55
Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de coelo, et consumat illos? Et conversus increpavit illos, et dixit: Nescitis cujus spritus estis? Magni et sancti viri, qui jam optime scirent mortem istam, quae animam dissolvit a corpore, non esse formidandam, secundum eorum tamen animum qui illam timerent, nonnulla peccata morte puniverunt, quo et viventibus utilis metus incuteretur, et illis qui morte puniebantur, non ipsa mors noceret, sed peccatum, quod augeri posse, si viverent, non temere illi judicabant, quibus tale judicium donaverat Deus. Inde est quod Elias multos morte affecit, et propria manu, et igne divinitus impetrato. In cujus exemplum, cum voluissent apostoli petere de coelo ignem ad consumendum eos qui sibi hospitium non praeberent, reprehendit in eis Dominus non exemplum prophetae sancti, sed ignorantiam vindicandi, quae adhuc erat in rudibus, animadvertens eos non amore correptionem, sed odio desiderare vindictam. Itaque posteaquam eos docuit quid esset diligere proximum tanquam seipsum, infuso etiam Spiritu sancto, non defuerunt tales vindictae, quamvis multo rarius, quam in Veteri Testamento. Ibi enim ex majore parte servientes, timore premebantur, hic autem maxime dilectione liberi nutriebantur. Nam et verbis apostoli Petri Ananias et uxor ejus exanimes ceciderunt, nec resuscitati sunt, sed sepulti, et Paulus dicit de quodam peccatore: Quem tradidi Satanae in interitum carnis, ut anima salva sit.
5.3.56
Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et vos ergo, inquit, cujus spiritu signati estis, ejus et acta sectamini, nunc pie consulentes, sed in furore juste judicantes.
5.3.57
Factum est autem ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocunque ieris, et caetera. Miranda simul et tremenda justi dispensatio secreta judicii. Samaritae Dominum recipere petuntur, nolentesque feriri prohibentur. Iste sequi se spondet et removetur, alter primo patrem sepelire desiderat, et ad evangelizandum cogitur. Alius dominum secuturus, hoc ipsum domi renuntiare cupit, nec permittitur. Quidam Christum non sequens, in Christi nomine virtutes operatur, et non prohiberi jubetur. Sed in his singulis illud nobis Apostoli dicendum: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Et cum Samuele: Homo videt ea quae patent, Dominus autem intuetur cor.
5.3.58
Et ait illis Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Ex Domini verbis ostenditur hunc qui obsequium promittit ob hoc repudiatum, quod signorum videns magnitudinem, sequi voluerit Salvatorem, ut lucra ex operum miraculis quaereret, hoc idem desiderans, quod et Simon Magus a Petro emere voluerat. Talis ergo fides juste sententia Domini condemnatur, et dicitur ei: Quid me propter divitias et saeculi lucra cupis sequi cum tantae sim paupertatis, ut ne hospitiolum quidem habeam, et non meo utar tecto? Aliter, intelligitur miraculis Domini commotus propter inanem jactantiam eum sequi voluisse, quam significant aves. Finxisse autem discipuli obsequium, quae fictio vulpium nomine significata est. Reclinatione vero capitis humilitatem suam significavit, quae in illo simulatore ac superbo non habebat locum.
5.3.59
Ait autem ad alterum: Sequere me. Ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. Non discipulatum respuit, sed expleta primum paterni funeris pietate, liberior hunc assequi desiderat, dignus per omnia, in quo Filius hominis caput reclinet, hoc est, in cujus humili pectore divinitas familiari quadam mansione quiescat.
5.3.60
Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade, annuntia regnum Dei. Notandum in hac sententia quia aliquando in actionibus nostris minora bona praetermittenda sunt pro utilitate majorum. Nam quis ignoret esse boni operis meritum, mortuum sepelire? et tamen ei, qui ad sepeliendum patrem se dimitti poposcerat dictum est: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade, annuntia regnum Dei. Postponendum namque erat obsequium hujus ministerii officio praedicationis. Quia illo carne mortuos in terram conderet, isto autem anima mortuos ad vitam suscitaret. Quomodo autem mortui mortuos sepelire queunt, nisi geminam intelligas mortem? Unam naturae, alteram culpae; unam qua anima a carne, alteram qua Deus separatur ab anima. Sive mortuos, non credentes dicit. Mortuos suos autem, qui nihilominus sine fide de corpore exirent.
5.3.61
Et ait alter: Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare iis qui domi sunt. Si secuturus Dominum discipulus, quia vel hoc domi renuntiare velit, arguitur, quid fiet illis qui nulla utilitatis, nulla fidei aedificandae gratia, saepius suorum quos in mundo reliquere domus revisere non timent?
5.3.62
Et ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei. Manum cuilibet in aratrum mittere est, quasi quodam compunctionis instrumento, ligno et ferro dominicae passionis duritiem sui cordis atterere, atque ad proferendos operum bonorum fructus aperire. Quam si quis excolere incipiens cum uxore Lot ad ea quae reliquerat vitia respicere delectatur, futuri jam regni munere privatur.
5.4.1
LIBER TERTIUS. CAPUT X.
5.4.1
Post haec autem designavit Dominus, et alios septuaginta duos. Sicut duodecim apostolos formam episcoporum exhibere simul et praemonstrare nemo est qui dubitet, sic et hos septuaginta duos figuram presbyterorum, id est, secundi ordinis sacerdotum gessisse sciendum est. Tametsi primis Ecclesiae temporibus, ut Apostolica Scriptura testis est, utrique presbyteri, utrique vocabantur episcopi. Quorum unum sapientiae maturitatem, alterum industriam curae pastoralis significat. Bene autem septuaginta duo mittuntur. Sive quia totidem mundi gentibus Evangelium praedicandum erat, ut quomodo duodecim tribus Israel, ita et hi propter exteras gentes destinarentur imbuendas. Seu quod ipso praedicantium numero totus orbis per Evangelium summae et individuae Trinitatis illustrandus intimabatur. Sicut solem hunc constat triduanum suae lucis ambitum mundo per septuaginta duas horas afflare solitum. Nam et Dominus ipse se diem, suos vero apostolos horas appellat, dicens: Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit. Et in Psalmis praecipitur bene: Nuntiate diem de die salutare ejus, hoc est, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Sed et multis sanctae Scripturae locis per tres dies mysterium Trinitatis ostenditur, praecipue quia Dominus tertia die resurrexit a mortuis. Sed et in Veteri Testamento populus ad montem Sinai perveniens die tertia legem accepit. Idem fluvium Jordanem, quo baptismi gratia commendata est, tertia quam adierat die, transivit.
5.4.2
Et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem, et locum quo erat ipse venturus. Quia duo sunt praecepta charitatis, Dei, videlicet, amor et proximi, et minus quam inter duos haberi charitas non potest( nemo enim proprie ad seipsum habere charitatem dicitur, sed dilectione se in alterum tendit, ut esse charitas possit) binos ad praedicandum discipulos Dominus mittit, quatenus hoc nobis tacitus innuat, quia qui charitatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet. Bene autem dicitur quod misit eos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Praedicatores enim suos Dominus sequitur, quia praedicatio praevenit, et tunc ad mentis nostrae habitaculum Dominus venit. Verba exhortationis praecurrunt, atque per haec veritas in mente suscipitur.
5.4.3
Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Messis multa populorum significat multitudinem. Operarii pauci penuriam magistrorum. Isti sunt operarii, de quibus Psalmista loquitur: Qui seminant in lacrymis in gaudio metent. Euntes ibant et flebant portantes semina sua. Venientes autem veniet in exsultatione portantes manipulos suos. Et ut apertius loquar, messis multa omnis turba credentium est. Operarii pauci, apostoli, et imitatores eorum qui mittuntur ad messem.
5.4.4
Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Lupos scribas et Pharisaeos vocat, qui sunt clerici Judaeorum.
5.4.5
Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. Tanta praedicatori debet in Deo esse fiducia, ut praesentis vitae sumptus, quamvis non praevideat, tamen sibi hos non deesse certissime sciat. Ne dum mens ejus occupatur ad temporalia, minus aliis praevideat aeterna. Cui etiam per viam neminem salutare conceditur, ut sub quanta festinatione iter praedicationis pergere debeat, ostendatur. Quae si quis verba etiam per allegoriam velit intelligi, in sacculo pecunia clausa est. Pecunia vero clausa est sapientia occulta. Qui igitur sapientiae verbum habet, sed hoc erogare proximo negligit, quasi pecuniam in sacculo ligatam tenet. Et scriptum est: Sapientia abscondita, et thesaurus absconditus, quae utilitas in utrisque? Quid vero per peram, nisi opera saeculi? Et quid hoc loco per calceamenta, nisi mortuorum operum exempla signantur? Qui igitur officium praedicationis suscipit, dignum non est, ut onus saecularium negotiorum portet, ne dum hoc ejus colla deprimit, ad praedicanda coelestia non assurgat. Nec debet stultorum operum exempla conspicere, ne sua opera, quasi ex mortuis pellibus, credat munire. Omnis vero qui salutat in via, ex occasione salutat itineris, non ex studio obtinendae ejusdem salutis. Qui igitur non amore aeternae patriae, sed praemiorum ambitu salutem audientibus praedicat, quasi in itinere salutat, quia ex occasione, et non ex intentione, salutem audientibus exoptat.
5.4.6
In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra. Sin autem, ad vos revertetur. Pax quae ab ore praedicatoris offertur, aut requiescit in domo, si in ea fuerit filius pacis, aut ad eumdem praedicatorem revertitur, quia aut erit quisque praedestinatus ad vitam, et coeleste verbum sequitur, quod audit; aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine fructu non erit, quia ad eum pax revertitur, quoniam ei a Domino pro labore sui operis recompensatur. Ecce autem qui peram et sacculum portari prohibuit, sumptus et alimenta ex eadem praedicatione concedit. Nam sequitur:
5.4.7
In eadem autem domo manete, edentes et bibentes, quae apud illos sunt. Si pax nostra recipitur, dignum est ut in eadem domo maneamus, edentes et bibentes quae apud illos sunt, ut ab eis terrena stipendia consequamur, quibus praemia patriae coelestis offerimus. Unde etiam Paulus pro minimo haec ipsa suscipiens, dicit: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? Et notandum quod subditur:
5.4.8
Dignus est enim operarius mercede sua. Quia jam de mercede sunt operis, ipsa alimenta sustentationis, ut hic merces de labore praedicationis inchoetur, quae illic de veritatis visione perficitur. Qua in re considerandum est quod uni nostro operi duae mercedes debentur, una in via, altera in patria: una quae nos in labore sustentat, alia quae nos in resurrectione remunerat.
5.4.9
Et in quamcunque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis, etc. Descripto diversae domus hospitio, quod etiam in civitatibus agere debeant, docet, piis videlicet in omnibus communicare, ab impiorum vero per omnia societate secerni.
5.4.10
In quamcunque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite: Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos. Aut ad contestationem laboris terreni, quem pro illis inaniter suscepissent, aut ut ostenderent usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quaerere, ut etiam pulverem de terra eorum non sibi paterentur adhaerere. Aliter: Pedes discipulorum ipsum opus incessumque praedicationis significant. Pulvis vero, quo asperguntur, terrenae levitas est cogitationis, a qua ipsi etiam summi doctores immunes esse nequeunt, cum pro auditoribus sollicitis salubribus curis incessanter intendunt, et quasi per itinera mundi uno vix calcaneo terrae pulverem legunt. Qui ergo receperint verbum, ipsi afflictiones curasque doctorum, quas pro se tolerabant, in argumentum sibi vertunt humilitatis. Qui vero spreverint doctrinam, docentium sibi labores et pericula taediumque sollicitudinum ad testimonium damnationis inflectunt. Et ipse est pulvis, qui in Evangelii contemptores extergi, et a quo per bonos auditores evangelistarum jubentur pedes ablui, imo per ipsum Salvatorem narrantur abluti.
5.4.11
Dico autem vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati. Sodomitae quidem inter tot carnis animaeque flagitia, quibus insatiabiliter ardebant, inhospitales quoque, Ezechiele attestante, fuerunt, sed nulli apud eos tales hospites, quales apud Judaeos prophetae, quales apostoli reperti sunt. Et Lot quidem aspectu et auditu justus erat, non aliquid tamen docuisse, nulla ibi fecisse signa perhibetur. Atque ideo, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo, potentesque potenter tormenta patientur.
5.4.12
Vae tibi, Corozaim, vae tibi, Bethsaida. Corozaim, Bethsaida, et Capharnaum, Tiberias quoque, quam Joannes nominat, civitates sunt Galilaeae, sitae in littore laci Genesareth, qui Jordane fluente efficitur, et ab evangelistis etiam mare Galilaeae, vel mare Tiberiadis appellatur. Plangit ergo Dominus civitates quae post tanta miracula atque virtutes non poenituerint. Pejoresque gentilibus, qui naturale solummodo jus dissipabant, post descriptae legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingratis spernere non timuerunt.
5.4.13
Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent. Impletum videmus hodie dictum Salvatoris, quia scilicet Corozaim et Bethsaida praesente Domino credere noluerunt. Tyrus autem ac Sidon, et quondam David ac Salomoni amicae fuere, et post evangelizantibus Christi credidere discipulis. Tantaque fidem devotione susceperunt, ut Paulum apostolum Tyro abeuntem cuncti cives cum uxoribus et filiis usque foras civitatem prosequerentur, pulcherrimoque spectaculo tanta hominum multitudo paucissimos hospites, sed Christi pro fide clarissimos, ad naves usque valefactura deduceret. Sed quare non olim his qui credere potuerunt, verum Judaeis, qui credere noluerunt, sit evangelizatum, ipsius est scire, cujus universae viae, misericordia et veritas. Sane quod Dominus ait: In cilicio et cinere sedentes poeniterent: in cilicio, quod de pilis caprarum contexitur, asperam peccati pungentis memoriam, qua in die judicii sinistra pars est induenda, significat; in cinere autem mortis considerationem, per quam tota humani generis massa in pulverem est redigenda, demonstrat. Porro in sessione, humiliationem propriae conscientiae designat. De qua Psalmista: Surgite postquam sederitis, quod est dicere: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.
5.4.14
Et tu Capharnaum usque in coelum exaltata, usque ad infernum demergeris. Duplex in hac sententia sensus est. Vel ideo ad infernum demergeris, quia contra praedicationem meam superbissime restitisti; vel ideo, quia exaltata es usque ad coelum meo hospitio, ex meis signis atque virtutibus tantum habens privilegium, majoribus plecteris suppliciis, quam his quoque credere noluisti. Et ne quis putaret hanc increpationem illis tantummodo civitatibus vel personis, quae Dominum in carne videntes spernebant, et non omnibus, qui hodieque Evangelii verba despiciunt, convenire, consequenter adjunxit dicens:
5.4.15
Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit. Ut in audiendo quisque vel spernendo Evangelii praedicatore, non viles quasque personas, sed Dominum salvatorem, imo ipsum Patrem spernere se, vel audire, disceret. Nam sequitur:
5.4.16
Qui autem me spernit, spernit eum qui me misit. Quia procul dubio in discipulo magister auditur, et in filio pater honoratur. Potest et ita intelligi: Qui vos spernit me spernit. Qui non facit misericordiam uni de fratribus meis minimis, nec mihi facit, quia et ipse pro his formam servi et pauperis habitum suscepi. Qui autem me spernit, nolens credere Deum, et filium Dei conculcans, spernit eum qui me misit, quia ego et Pater unum sumus.
5.4.17
Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. Bene quidem confessi sunt, deferentes honorem nomini Christi, sed quia infirma adhuc fide gaudebant in virtutibus, vide quid audiunt.
5.4.18
Et ait illis: Videbam Satanam, sicut fulgur de coelo cadentem. Non modo video, sed prius videbam, quando corruit. Quod autem ait: Sicut fulgur, vel praecipitem de supernis ad ima lapsum significat, vel quia dejectus, adhuc transfigurat se in angelum lucis. Quia ergo discipulos de signorum operatione vidit elatos, exemplo eos terret, atque ad humanitatem revocat ejus qui primus superbiendo cecidit, ut qui hunc ob superbiam de coelo recordarentur ejectum, multo magis se de terra editos, si superbierint humiliandos agnoscant.
5.4.19
Ecce, dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit, hoc est, omne genus immundorum spirituum de obsessis corporibus ejiciendi, quamvis et ad litteram rectissime possit accipi; siquidem et Paulus a vipera invasus, nil adversi patitur. Et Joannes, ut historia tradit, hausto veneno, non laeditur. Hoc sane inter serpentes qui dente, et scorpiones qui cauda nocent, distare arbitror, quod serpentes aperte saevientes, scorpiones clanculo insidiantes, vel homines vel daemones, significent. Serpentes, qui inchoandi virtutibus venena pravae persuasionis objiciunt; scorpiones, qui consummatas virtutes ad finem vitiare contendunt.
5.4.20
Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subjiciuntur. De subjectione spirituum, cum caro sint, gaudere prohibentur, quia spiritus ejicere, sicut et virtutes alias facere, interdum non est ejus meriti qui operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit, ad condemnationem eorum qui invocant, vel ob utilitatem eorum qui vident et audiunt, conceditur, ut licet homines despiciant signa facientes, tamen Deum honorent, ad cujus invocationem fiant tanta miracula. Nam et in Actibus apostolorum filii Scevae videbantur ejicere daemones, et Judas apostolus cum animo proditoris multa signa inter caeteros apostolos fecisse narratur.
5.4.21
Gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Si Satanas( inquit) per superbiam, coeli sedem cum sociis amisit, non oportet vos de illorum humiliatione, sed de vestra sublimatione gaudere, quatenus unde illi ruere sublevati, vos humiles ascendatis. Non autem pueriliter sapiendum, quasi Deus ad remedium oblivionis bonos in coelis, malos scribat in terris, dicente Jeremia: Universi qui derelinquunt te, confundantur; recedentes, in terra scribantur. Sed salubriter intelligendum, quod sive coelestia, seu terrestria, quis opera gesserit, per haec quasi litteris adnotatus, apud Dei memoriam sit aeternaliter affixus.
5.4.22
In ipsa hora exsultavit Spiritu sancto, et dixit: Confiteor tibi, Pater domine coeli et terrae. Confessio non semper poenitentiam, sed et gratiarum actionem significat, ut in Psalmis saepissime legimus. Audiant qui Salvatorem non natum, sed creatum calumniantur, quod Patrem suum vocet coeli et terrae Dominum. Si enim et ipse creatura est, et creatura conditorem sui patrem appellare potest, stultum fuit non et suum et coeli ac terrae Dominum vel Patrem similiter appellare.
5.4.23
Quod abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Gratias agit, exsultat in Patre, quod apostolis adventus sui aperuerit sacramenta, quae ignoraverint scribae et Pharisaei, qui sibi sapientes videntur, et in conspectu suo prudentes justificata sapientia a filiis suis. Ubi pulchre sapientibus et prudentibus non insipientes et hebetes, sed parvulos, id est, humiles opposuit, ut probaret se tumorem damnasse, non acumen. Quia haec est clavis, de qua alibi dicit: Tulistis clavem scientiae, hoc est, humilitatem fidei Christi, qua ad divinitatis ejus agnitionem pervenire poteratis, spernentes abjicere maluistis.
5.4.24
Etiam, Pater, quia sic placuit ante te. His Domini verbis exempla humilitatis accipimus, ne temere discutere superna consilia de aliorum vocatione, aliorum vero repulsione praesumamus. Cum enim intulisset utrumque, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit. Hoc, videlicet, ostendens, quia injustum esse non potest quod placuit justo. Unde et in vinea mercedem laborantibus reddens, cum quosdam operarios inaequales in opere aequaret in praemio, et plus in mercede quaereret, qui labori amplius insudasset, ait: Nonne ex denario convenisti mecum? Volo autem et huic novissimo dare, sicut et tibi. Aut non licet mihi, quod volo facere? In cunctis ergo quae exterius disponuntur aperta causa rationis est occultae justitia voluntatis.
5.4.25
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Cum omnia legis, omnipotentem agnoscis, non decolorem, non degenerem Patris. Cum tradita legis, Filium confiteris, cui per naturam omnia unius substantiae jure sunt propria, non dono collata per gratiam. Omnia autem quae sibi tradita dicit, non mundi elementa, quae ipse creavit, intelligenda sunt, sed hi quibus parvulis spiritu sacramenta filii Pater revelavit, et de quorum salute idem Filius, cum haec loqueretur, Spiritu sancto exsultavit. De quibus omnibus alias dicit: Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet.
5.4.26
Et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Non ita intelligendum est, quasi Filius a nullo possit sciri, nisi a Patre solo, Pater autem non solum a Filio, sed ab eis etiam quibus revelaverit Filius, sed ad utrumque referendum est quod ait: Et cui voluerit Filius revelare, ut et Patrem intelligamus, et ipsum Filium per Filium revelari.
5.4.27
Et conversus ad discipulos suos dixit: Beati oculi qui vident quae videtis, etc. Non oculi scribarum et Pharisaeorum, qui corpus tantum Domini videre, sed illi beati oculi qui ejus possunt cognoscere sacramenta, de quibus dicitur: Et revelasti ea parvulis. Beati oculi parvulorum, quibus et se et patrem Filius revelare dignatur.
5.4.28
Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit, et gavisus est. Isaias quoque, et Micha, multi alii prophetae viderunt gloriam Domini, qui et propterea Videntes sunt appellati. Sed hi omnes a longe aspicientes et salvantes per speculum et in aenigmate viderunt, apostoli autem impraesentiarum habentes Dominum, convescentesque ei, et quaecunque voluissent interrogando discentes, nequaquam per angelos aut varias visionum species opus habebant doceri. Quos vero Lucas multos prophetas et reges dicit, Matthaeus apertius prophetas et justos appellat. Ipsi sunt enim reges magni, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo praeesse noverunt.
5.4.29
Et ecce quidam legisperitus surrexit, tentans eum, et dicens: Magister quid faciendo vitam aeternam possidebo? Legisperitus, qui de vita aeterna Dominum tentans interrogat, occasionem, ut reor, tentandi de ipsis Domini sermonibus sumpsit, ubi ait: Gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Sed ipsa sua tentatione declarat quam vera sit illa Domini confessio, qua Patri loquitur: Quod abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
5.4.30
At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? Quomodo legis? Ille respondens, dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut teipsum. Dum legisperito respondet, perfectum nobis Salvator iter vitae coelestis ostendit. Cui primo de dilectione Dei et proximi legis scripta proponenti dicit:
5.4.31
Recte respondisti: Hoc fac, et vives. Deinde post inductam parabolam respondenti illum fuisse proximum vulnerato qui fecit misericordiam in illum, adjicit: Vade, et tu fac similiter, id est, tali misericordiae studio proximum tuum necesse habentem diligere et sustentare memento. Apertissime declarans solam esse dilectionem, et ipsam non verbo tenus ostentatam, sed operis exsecutione probatam, quae perpetuam ducat ad vitam.
5.4.32
Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? Quanta inanis gloriae dementia! Legisperitus ob vulgi favorem captandum, quo sapienter respondisse jactaretur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, vere juxta Salvatoris sententiam, sapiens et prudens in lege, sed quia non humiliari cum parvulis Christi, sed seipsum justificare desiderat, beatos oculos columbarum innocentiae lacte lotarum, quibus Christi arcana videre posset, accipere recusans. Cui profecto Dominus ita responsum temperavit suum, ut omnem qui misericordiam faceret cuilibet proximum doceret, et tamen haec eadem parabola, specialiter ipsum Dei Filium, qui nobis per humanitatem proximus fieri dignatus est, designaret. Neque enim ita proximum, quem sicut nos diligere jubemur, super Christo interpretari debemus, ut moralia mutuae fraternitatis instituta sub allegoriae regulis extenuare et auferre conemur.
5.4.33
Suspiciens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat a Jerusalem in Jericho. Homo iste Adam intelligitur in genere humano. Jerusalem civitas pacis illa coelestis, a cujus beatitudine lapsus in hanc mortalem miseramque vitam devenit. Quam bene Jericho, quae luna interpretatur, significat, variis, videlicet, defectuum laboribus erroribusque semper incertam.
5.4.34
Et incidit in latrones. Latrones diabolum et angelos ejus intellige, in quos, quia descendebat, incidit. Nam nisi prius intus intumesceret, foris tentatus tam facile non caderet. Vera est enim satis sententia, quae dicit: Ante ruinam enim exaltatur cor.
5.4.35
Qui etiam despoliaverunt eum. Gloria videlicet immortalitatis et innocentiae veste privarunt. Haec est enim prima stola, quam, juxta aliam parabolam, luxuriosus filius per poenitentiam rediens ornatur, et qua protoplasti amissa, cognoverunt esse se nudos, tunicasque pelliceas naturae mortalis induti sunt.
5.4.36
Et plagis impositis, abierunt, semivivo relicto. Plagae peccata sunt, quibus naturae humanae integritatem violando, seminarium quoddam( ut ita dicam) augendae mortis, fessis indidere visceribus. Abierunt autem, non ab insidiis aliquatenus cessando, sed earumdem insidiarum fraudes occultando. Semivivum reliquerunt, quia beatitudinem vitae immortalitatis exuere, sed non sensum rationis abolere valuerunt. Ex qua enim parte sapere et cognoscere Deum potest, vivus est homo. Ex qua vero peccatis contabescit, et miseria deficit, mortuus idem, lethiferoque est vulnere foedatus.
5.4.37
Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et, viso illo, praeterivit. Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, transiit. Sacerdos et Levita, qui, viso saucio, transierunt sacerdotium et ministerium Veteris Testamenti est, ubi per legis decreta mundi languentis vulnera monstrari tantum, non autem curari poterant, quia impossibile erat( ut Apostolus ait) sanguine vitulorum et agnorum, et hircorum auferri peccata.
5.4.38
Samaritanus autem quidam iter transiens, venit secus eum, et videns eum misericordia motus est. Samaritanus, qui interpretatur custos, Dominum significat, cui rectissime propheta, ne hos latrones possit incurrere, supplicat. Custodi me, inquiens, a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendens de coelo, vitae praesentis iter arripuit, et venit secus eum qui vulneribus tabescebat inflictis, id est, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus, ut homo, compassionis nostrae susceptione finitimus, et misericordiae factus est consolatione vicinus.
5.4.39
Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum. Peccata, quae in hominibus invenit, redarguendo cohibuit, spem veniae poenitentibus, terrorem poenae peccantibus incutiens. Alligat enim vulnera, dum praecipit: Poenitentiam agite, infundit oleum, dum addit: Appropinquabit enim regnum coelorum. Infundit et vinum, dum dicit: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
5.4.40
Et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. Jumentum ejus est caro, in qua ad nos venire dignatus est. In quo saucium imposuit, quia peccata nostra ipse portavit in corpore suo super lignum; et juxta aliam parabolam, inventam, quae erraverat ovem, humeris suis impositam, reportavit ad gregem. Itaque imponi jumento est, in ipsam Incarnationem Christi credere, ejusque mysteriis initiari, simul et ab hostis incursione tutari. Stabulum autem est Ecclesia praesens, ubi reficiuntur viatores, de peregrinatione hac in aeternam patriam redeuntes. Et bene jumento impositum duxit in stabulum, quia nemo, nisi baptizatus, nisi corpori Christi adunatus, Ecclesiam intrabit.
5.4.41
Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe. Altera dies est post Domini resurrectionem. Nam et ante quidem per Evangelii sui gratiam illuminaverat, his qui in tenebris et in umbra mortis sedebant, sed potior, resurrectione celebrata, perpetuae lucis splendor effulsit. Duo denarii sunt duo Testamenta, in quibus aeterni Regis nomen et imago continetur. Finis enim legis Christus. Qui altera die prolati dantur stabulario: quia tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Altera die stabularius denarios, quorum pretio vulneratum curaret accepit, quia Spiritus sanctus adveniens docuit apostolos omnem veritatem, quo gentibus erudiendis instare atque Evangelium praedicare sufficerent.
5.4.42
Et quodcunque supererogaveris, ego cum rediero, reddam tibi. Supererogat stabularius, quod in duobus denariis non accepit, cum dicit Apostolus: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Itemque: Et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere. Sed non usi sumus hac potestate, ne quem vestrum gravaremus. Cui rediens quod promiserat, debitor reddet, quia veniens in judicio Dominus dicit: Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Intra in gaudium Domini tui.
5.4.43
Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Juxta litteram, manifesta est Domini sententia, nullum nobis amplius quam qui misereatur esse proximum, si Jerosolymitae civi, non sacerdos, non Levita ex eadem gente, imo in eadem urbe nati et nutriti, sed exterae gentis accola, quia magis misertus est, factus est proximus. Sacratiore autem intellectu, quoniam nemo magis proximus quam qui vulnera nostra curavit, diligamus eum quasi Dominum Deum nostrum, diligamus quasi proximum. Nihil enim tam proximum quam caput membris. Diligamus etiam eum, qui imitator est Christi. Hoc est enim, quod sequitur:
5.4.44
Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. Id est, ut vere te proximum, sicut teipsum, diligere manifestes, quidquid vales in ejus, vel spiritali necessitate sublevanda devotus operare.
5.4.45
Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. Et huic erat soror nomine Maria. Haec lectio superiori pulcherrima ratione connectitur. Quia videlicet illa dilectionem Dei et proximi, verbis et parabolis, haec autem ipsis rebus et veritate designat. Duae quippe istae domino dilectae sorores duas vitas spiritales, quibus in praesenti sancta exercetur Ecclesia, demonstrant. Martha quidem actualem, qua proximo in charitate sociamur; Maria vero contemplativam, qua in Dei amone suspiramus. Activa enim vita est, panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, quae singulis quibusque expediant, dispensare, et commissis nobis, qualiter subsistere valeant, praevidere. Contemplativa vero vita est, charitatem quidem Dei et proximi tota mente retinere, sed ab exteriori actione quiescere, soli desiderio Conditoris inhaerere, ut nil jam agere libeat, sed, calcatis curis omnibus, ad videndam faciem sui Creatoris animus inardescat, ita ut jam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis appetere illis hymnidicis angelorum choris interesse, admisceri coelestibus civibus, de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudere.
5.4.46
Quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius, Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Haec utrique vitae congruere nemo est qui dubitet. Et contemplativae quidem uniformis perfectio est, exutam mentem a cunctis habere terrenis, eamque, quantum humana imbecillitas sinit, unire cum Christo; activae vero, quam frequens sit ministerium, gentium Magister edocet, qui creberrimis Epistolarum dictis, suos pro Christo terra marique labores, sua pericula commemorat. In quibus etiam visiones et revelationes Domini commendans, non minus se in speculativa virtute, quod perpaucis est imitabile, consummatum fuisse significat. Unde dicit: Sive enim mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis.
5.4.47
Quae stetit et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me sola ministrare. Dic ergo illi ut adjuvet me. Ex illorum persona loquitur qui adhuc divinae contemplationis ignari, solum quod didicere fraternae dilectionis opus Deo placitum ducunt, ideoque cunctos, qui Christo devoti esse velint, huic mancipatos autumant. Et bene Martha stetisse, Maria secus pedes Domini sedisse describitur, quia vita activa laborioso desudat in certamine, contemplativa vero, pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo mentis quiete perfruitur.
5.4.48
Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris circa plurima, porro unum est necessarium. Et beatus David solum hoc necessarium homini esse definiens, Deo jugiter inhaerere desiderat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. Et alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluntatem Domini, et visitem templum sanctum ejus. Una ergo et sola est theologia, id est, contemplatio Dei, cui merito omnia justificationum merita, universa virtutum studia postponuntur.
5.4.49
Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Ecce pars Marthae non reprehenditur, sed Mariae laudatur. Neque enim bonam partem elegisse Mariam dicit, sed optimam, ut etiam pars Marthae indicaretur bona. Quare autem pars Mariae sit optima, subinfertur cum dicitur: Quae non auferetur ab ea. Activa etenim vita, cum corpore deficit. Quis enim in aeterna patria panem esurienti porrigat, ubi nemo esurit? Quis potum tribuat sitienti, ubi nemo sitit? Quis mortuum sepeliat, ubi nemo moritur? Cum praesenti ergo saeculo vita aufertur activa. Contemplativa autem hic incipitur, ut in coelesti patria perficiatur. Quia amoris ignis qui hic ardere inchoat, cum ipsum quem amat viderit, in amore amplius ignescit. Contemplativa ergo vita minime aufertur, quia subtracta praesentis saeculi luce perficitur.
5.5.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XI.
5.5.1
Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut et Joannes docuit discipulos suos. Post historiam sororum quae duas Ecclesiae vitas signaverunt, non frustra Dominus et ipse orasse, et discipulos orare docuisse describitur. Quia et oratio quam docuit utriusque in se vitae continet mysterium, et ipsarum perfectio vitarum nostris non viribus est obtinenda, sed precibus. Et quia crebro Lucas Salvatorem descripserat orantem, quid orando egerit, qui utique non pro se, sed pro nobis supplicabat, insinuat, cum, finita oratione, discipulos refert qualiter orare debeant sciscitari.
5.5.2
Et ait illis: Cum oratis dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omnia debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. Juxta evangelistam Matthaeum, septem petitiones continere dominica videtur oratio. Quarum in tribus aeterna poscuntur, in reliquis quatuor temporalia, quae tamen propter aeterna, consequenda sunt necessaria. Nam quod dicimus: Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra; quod non absurde quidam intellexerunt in spiritu et corpore, omnino sine fine retinenda sunt, et hic inchoantur, quantumque proficimus, augentur in nobis: perfecta vero( quod in alia vita sperandum est) semper possidebuntur. Quod vero dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo; quis non videat ad praesentis vitae indigentiam pertinere? In illa itaque vita aeterna, ubi nos semper speramus futuros, et in nominis Dei sanctificatione, et regnum ejus, in nostro spiritu et corpore perfecte atque immortaliter permanebunt. Panis vero quotidianus ideo dictus est, quia hic est necessarius quantus animae carnique tribuendus est, sive spiritaliter, sive corporaliter, sive utroque intelligatur modo. Hic est etiam quam poscimus remissio, ubi est omnis commissio peccatorum. Hic tentationes, quae nos ad peccandum vel alliciunt vel impellunt. Hic denique malum, unde cupimus liberari. Illic autem nihil istorum est. Evangelista vero Lucas in oratione dominica petitiones non septem, sed quinque complexus est. Nec ab isto utique discrepavit, sed quomodo ista septem sint intelligenda, ipsa sua brevitate commonuit. Nomen quippe Dei sanctificatur in spiritu, Dei autem regnum in carnis resurrectione venturum est. Ostendens ergo Lucas tertiam petitionem duarum superiorum esse quodammodo repetitionem, magis eam praetermittendo fecit intelligi. Deinde tres illas adjungit, de pane quotidiano, de remissione peccatorum, de tentatione vitanda. At vero quod ille in ultimo posuit: Sed libera nos a malo, iste non posuit ut intelligeremus ad illud superius quod de tentatione dictum est pertinere. Ideo quippe ait: sed libera; non ait: Et libera, tanquam unam petitionem esse demonstrans, noli hoc, sed hoc, ut sciat unusquisque in eo se liberari a malo, quod non infertur in tentationem.
5.5.3
Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum. Rogatus a discipulis Salvator non modo formam orationis, sed et instantiam frequentiamque tradit orandi. Amicus ergo ad quem media nocte venitur, ipse Deus intelligitur. Cui in media tribulatione supplicare, et tres panes, id est, intelligentiam Trinitatis, qua praesentis vitae consolentur labores, efflagitare debemus. Amicus qui venit de via, ipse noster est animus, qui toties a nobis recedit, quoties ad appetenda terrena et temporalia foris vagatur. Redit vero, coelestique alimonia refici desiderat, cum in se reversus superna coeperit ac spiritalia meditari. De quo pulchre qui petierat adjungit, non se habere quod ponat ante illum. Quoniam animae post saeculi tenebras Deum suspiranti, nil praeter eum cogitare, nil loqui, nil libet intueri, solum quod recognovit summae Trinitatis gaudium contemplari, atque ad hoc plenius intuendum pervenire satagit.
5.5.4
Et ille deintus dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili. Non possum surgere et dare tibi. Ostium amici divini est intelligentia sermonis, quod sibi Apostolus orat aperiri ad loquendum mysterium Christi. Clausumque est tempore famis verbi, cum intelligentia non datur. Et illi qui evangelicam sapientiam, tanquam panem erogantes, per orbem terrae praedicaverunt, pueri patrisfamilias jam sunt in secreta quiete cum Domino. Et tamen orando efficitur ut accipiat desiderans intellectum ab ipso Deo, etiam si homo desit per quem sapientia praedicetur.
5.5.5
Et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis. Quaerite, et invenietis. Pulsate, et aperietur vobis. Comparatio est a minore. Si enim amicus homo surgit de lecto, et dat non amicitia sed taedio compulsus, quanto magis dat Deus qui sine taedio largissime donat quod petitur? Sed ad hoc se peti vult, ut capaces donorum ejus fiant qui petunt. Ne itaque de via veniens amicus inedia dispereat, hoc est, ne animus nuper ab erroris sui vanitate resipiscens desiderii spiritalis diutius inopia tabescat, petamus epulas verbi quibus alatur, quaeramus amicum qui det, pulsemus ostium quo servantur absconsae. Magnam enim spem dedit, et dat ille qui promittendo non decipit.
5.5.6
Omnis enim( inquit) qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. Ergo juxta praemissam postulantis amici parabolam perseverantia opus est ut accipiamus quod petimus, et inveniamus quod quaerimus, et quod pulsamus aperiatur. Nam si petenti datur, et quaerens invenit, et pulsanti aperitur, ergo cui non datur, et qui non invenit, et cui non aperitur, apparet quod non bene petierit, quaesierit, pulsaverit.
5.5.7
Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? Panis intelligitur charitas propter majorem appetitum, et tam necessarium, ut sine illa caetera nihil sint, sicut sine pane mensa inops. Cui contraria est cordis duritia, quam lapidi comparavit.
5.5.8
Aut si piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? Piscis est fides invisibilium, vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur. Quod etiam fides hujus mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur. Cui contrarium posuit serpentem propter venena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo praeseminavit.
5.5.9
Aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? In ovo indicatur spes. Ovum enim nondum est fetus perfectus, sed fovendo speratur. Cui contrarium posuit scorpionem, cujus aculeus venenatus retro timendus est, sicut spei contrarium est retro respicere, cum spes futurorum in ea quae ante sunt, extendat.
5.5.10
Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se? Quomodo mali dant bona? sed malos appellavit, dilectores adhuc saeculi hujus et peccatores. Bona vero quae dant secundum eorum sensum, bona dicenda sunt, quia haec pro nobis habent, quanquam et in rerum natura ista bona sint, sed temporalia, et ad istam vitam infirmam pertinentia, et quisquis ea malus dat, non de suo dat. Domini est enim terra, et plenitudo ejus, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Quantum ergo sperandum est daturum Deum nobis bona petentibus, nec nos posse decipi ut accipiamus aliud pro alio cum ab ipso petimus, quando nos etiam cum simus mali novimus id dare quod petimur! Non enim decipimus filios nostros, et qualiacunque bona damus, non de nostro, sed de ipsius damus. Aliter: Apostoli qui electionis merito bonitatem generis humani multis excesserant modis, supernae bonitatis intuitu mali esse dicuntur, quia nihil est per semetipsum stabile, nihil immutabile, nihil bonum, nisi Deitas sola. Omnes vero creaturae ut beatitudinem aeternitatis vel immutabilitatis obtineant, non hoc per suam naturam, sed per Creatoris sui participationem et gratiam consequuntur. Quod vero dicitur: Quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se? pro quo Matthaeus posuit: Dabit bona petentibus se, ostendit Spiritum sanctum plenitudinem esse bonorum Dei, et ea quae divinitus administrantur, non alia absque eo subsistere. Quia omnes utilitates, quae ex donorum Dei gratia suscipiuntur, ex isto fonte emanant.