Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In Evangelium S. Lucae
BedaLuca 6 · 8470-inevsluMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8470 Inevslu
6.1
LIBER QUARTUS. PROOEMIUM.
6.1
Exsultans in Spiritu sancto Dominus( ut supra lectum est): Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Quae sententia secreti conscia judicii semper effectum suae virtutis iterare non desistit. Nam et generaliter in dejectione Judaeorum, gentium vero electione, et in singulis quibusque juxta alternam mentium qualitatem specialiter non cessat exhiberi. Denique ut proxima parumper attingam, legisperitus volens seipsum justificare, Dominum tentaturus adiit, sed confusus abscessit; at Maria pedibus ejus humiliter acclinis, optimam partem philosophiae coelestis elegit. Item parvuli Christi, qui non de sua justitia, sed de Redemptoris sui gratia praesumere didicerant, quibus orationum modis eamdem gratiam advocare debeant inquirunt, audiuntque confestim et quibus verbis orare, et qua instantia perseverare, et pro quibus maxime rebus supplicare oporteat, fide scilicet, spe et charitate, quodque perfecte petentes earumdem largitorem a Patre Spiritum bonum percipiant. Contra sapientes et prudentes, quia Spiritum gratiae non modo non petere, quaerere, pulsare, sed et blasphemare satagunt, irremissibiles et hic et in futuro suae pervicaciae poenas luunt. Et usque ad finem Evangelii, qui legerit, imo usque ad finem saeculi, qui prudenter inspexerit, intelliget quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat oratiam.
6.2.1
LIBER QUARTUS. INVOCATIO.
6.2.1
Quapropter ipse quartum expositionis evangelicae librum incipiens a lectione in qua superbiae spiritus in digito Dei ejicitur, tuam, Christe, clementiam suppliciter imploro, ut Spiritus tuus bonus deducat me in viam rectam, et eum qui ab Aquilone est, longe faciat a me, quatenus ejectis a me malignis scruter mandata Dei mei, revelatisque mentis oculis ad consideranda tuae sacrosanctae legis mirabilia devotus lector ingrediar.
6.2.2
Et erat Jesus ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. Daemoniacus iste apud Matthaeum non solum mutus, sed et caecus fuisse narratur, curatusque dicitur a Domino, ita ut loqueretur et videret. Tria ergo signa simul in uno homine perpetrata sunt. Caecus videt, mutus loquitur, possessus daemone liberatur. Quod et tunc quidem carnaliter factum est, sed et quotidie completur in conversatione credentium, ut, expulso primum daemone, fidei lumen aspiciant, deinde ad laudes Dei tacentia prius ora laxentur.
6.2.3
Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia. Non haec aliqui de turba, sed Pharisaei calumniabantur et scribae, sicut alii evangelistae testantur. Turbis quippe quae minus eruditae videbantur, Domini semper facta mirantibus, illi contra, vel negare haec, vel quae negare nequiverant, sinistra interpretatione pervertere laborabant, quasi non haec divinitatis, sed immundi spiritus opera fuissent, id est, Beelzebub, qui Deus erat Accaron. Nam Beel quidem ipse est Baal. Zebub autem musca vocatur. Nec juxta quaedam mendosa exemplaria l littera vel d in fine est nominis legenda, sed b. Beelzebub ergo Baal muscarum, id est, vir muscarum, sive habens muscas interpretatur, ob sordes videlicet immolatii cruoris, ex cujus spurcissimo ritu vel nomine principem daemoniorum cognominabant.
6.2.4
Et alii tentantes, signum de coelo quaerebant ab eo. Vel in morem Eliae ignem de sublimi venire cupiebant, vel in similitudinem Samuelis tempore aestivo mugire tonitrua, coruscare fulgura, imbres ruere, quasi non possint et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus accidisse. At tu qui calumniaris ea quae oculis vides, manu tenes, utilitate sentis, qui feceris de iis quae de coelo venerint? Utique respondebis, et magos in Aegypto multa signa fecisse de coelo.
6.2.5
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipso divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. Non ad dicta, sed ad cogitata respondit, ut vel sic compellerentur credere potentiae ejus, qui cordis videbat occulta. Si autem omne regnum in seipso divisum desolatur, ergo Patris et Filii et Spiritus sancti regnum non est divisum, quod sine ulla contradictione non aliquo impulsu desolandum, sed aeterna est stabilitate mansurum. Si vero sanctae et individuae Trinitatis, individuum, imo quia individuum manet regnum, desistant Ariani minorem Patre Filium, minorem Filio sanctum dicere Spiritum. Quia quorum unum est regnum, horum est et una majestas.
6.2.6
Si autem et Satanas in seipso divisus est, quomodo stabit regnum ipsius, quia dicitis in Beelzebub ejicere me daemonia? Hoc dicens, ex ipsorum confessione volebat intelligi quod in eum non credendo in regno diaboli esse elegissent, quod utique adversum se divisum stare non posset. Eligant ergo Pharisaei quod voluerint. Si Satanas Satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum quod dicerent, invenire potuerunt. Si autem potest, multo magis sibi prospiciant et recedant de regno ejus, quod adversum se divisum stare non potest. In quo autem Dominus Christus ejiciat daemones, ne daemoniorum principem existiment, attendant quod sequitur.
6.2.7
Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt. Dixit hoc utique de discipulis suis, illius populi filiis, qui certe discipuli Domini Jesu Christi bene sibi conscii fuerant, nihil se malarum artium a bono magistro didicisse, ut in principe daemoniorum ejicerent daemones. Ideo( inquit) ipsi judices erunt vestri, ipsi( inquit) ipsi ignobilia et contemptibilia hujus mundi, in quibus non artificiosa malignitas, sed sancta simplicitas meae virtutis apparet, ipsi testes mei, judices erunt vestri. Aliter: Filios Judaeorum, exorcistas gentis illius ex more significat, qui ad invocationem ejiciebant daemones. Et coarctat eos interrogatione prudenti, ut confiteantur Spiritus sancti esse opus. Quod si expulsio( inquit) daemonum in filiis vestris, Deo, non daemonibus deputatur, quare in me idem opus non eamdem habeat causam? Ergo ipsi vestri judices erunt, non potestate, sed comparatione, dum illi expulsionem daemonum Deo assignant, vos Beelzebub principi daemoniorum.
6.2.8
Porro si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Iste est digitus quem confitentur et magi, qui contra Moysen et Aaron signa faciebant, dicentes: Digitus Dei est iste, quo et tabulae lapideae scriptae sunt in monte Sina. Igitur manus et brachium Dei Filius est, et digitus ejus Spiritus sanctus. Patris, et Filii, et Spiritus sancti una substantia est. Non te scandalizet membrorum inaequalitas, cum aedificet unitas corporis. Aliter: Digitus Dei vocatur Spiritus sanctus, propter partitionem donorum quae in eo dantur unicuique propria, sive hominum, sive angelorum. In nullis enim membris nostris magis apparet partitio quam in digitis. Quod autem dixit, Pervenit in vos regnum Dei, regnum Dei nunc dicit quo damnantur impii, et a fidelibus de peccatis suis poenitentiam nunc agentibus secernuntur.
6.2.9
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Fortem, diabolum; atrium vero illius, mundum qui in maligno positus est appellat, in quo usque ad Salvatoris adventum male pacato potiebatur imperio, quia in cordibus infidelium sine ulla contradictione quiescebat. Unde et alibi princeps mundi vocatur, dicente Domino: Venit enim princeps mundi, et in me nihil inveniet. Et iterum: Nunc princeps mundi ejicietur foras, de qua et hic ejectione subjungitur.
6.2.10
Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. De seipso quippe loquitur, quod non concordi fallax operatione quemadmodum calumniabantur, sed fortiori potentia victor homines a daemonio liberaret. Arma in quibus male fortis ille confidebat, astutiae dolique sunt nequitiae spiritalis. Spolia vero ejus, ipsi homines sunt ab eo decepti. Quae victor Christus distribuit, quod est insigne triumphantis, quia captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus, quosdam quidem apostolos, alios evangelistas, hos prophetas, illos pastores ordinans et doctores.
6.2.11
Qui non est mecum, adversum me est. Et qui non colligit mecum, dispergit. Non putet quisquam de haereticis dictum et schismaticis, quanquam et ita ex superfluo possit intelligi, sed ex consequentibus, textusque sermonis ad diabolum refertur, et quod non possint opera Salvatoris Beelzebub operibus comparari. Ille cupit animas hominum tenere captivas, Dominus liberare; ille praedicat idola, hic unius Dei notitiam; ille trahit ad vitia, hic ad virtutem revocat: quomodo ergo possunt habere concordiam inter se, quorum opera divisa sunt?
6.2.12
Cum immundus Spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa. Quamvis simpliciter intelligi possit, Dominum haec ad distinctionem suorum et Satanae operum adjunxisse, quod scilicet ipse semper polluta mundare, Satanas vero mundata gravioribus festinet attaminare sordibus, tamen et de haeretico quolibet, vel schismatico, vel etiam malo catholico, potest non inconvenienter accipi. De quo tempore baptismatis Spiritus immundus qui in eo prius habitaverat, ad confessionem catholicae fidei, abrenuntiationemque mundanae conversationis ejiciatur locaque inaquosa peragret, id est, corda fidelium quae a mollitie fluxae cogitationis expurgata sint, callidus insidiator exploret, si quos ibi forte suae nequitiae gressus figere possit. Sed bene dicitur:
6.2.13
Quaerens requiem et non inveniens, quia castas mentes effugiens, in solo diabolus corde pravorum gratam sibi potest invenire quietem. Unde de illo Dominus: Sub umbra( inquit) dormit in secreto calami, et locis humentibus. In umbra, videlicet tenebrosas conscientias; in calamo, qui foris nitidus, intus est vacuus, simulatrices; in locis humentibus, lascivas mollesque mentes insinuans.
6.2.14
Dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Timendus est iste versiculus, non exponendus, ne culpa quam in nobis exstinctam credebamus, per incuriam nos vacantes opprimat.
6.2.15
Et cum venerit, invenit scopis mundatam, hoc est, gratia baptismatis a peccatorum labe castigatam, sed nulla boni operis industria cumulatam. Unde bene Matthaeus hanc domum vacantem, scopis mundatam, atque ornatam dicit inventam: mundatam videlicet a vitiis pristinis per baptismum, vacantem a bonis actibus per negligentiam, ornatam simulatis virtutibus per hypocrisin.
6.2.16
Et tunc vadit, et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi. Per septem malos spiritus, universa vitia designat. Quemcunque enim post baptisma, sive pravitas haeretica, seu mundana cupiditas arripuerit, mox omnium prosternet in ima vitiorum. Unde recte nequiores tunc eum spiritus dicuntur ingressi. Quia non solum habebit illa septem vitia, quae Septem spiritalibus sunt contraria virtutibus, sed et per hypocrisin, ipsas se virtutes habere simulabit.
6.2.17
Et sunt novissima hominis illius pejora prioribus. Melius quippe erat ei viam veritatis non cognoscere, quam post agnitionem retrorsum converti. Quod in Juda traditore, vel Simone mago, caeterisque talibus, specialiter legimus impletum. Quo autem generaliter haec parabola tendat, ipse secundum Matthaeum Salvator exposuit, ubi, ea terminata, mox subdidit dicens: Sic erit et generationi huic pessimae. Id est, quod de uno quolibet specialiter geri solere narravi, hoc in tota generaliter hujus populi gente geri non desinit. Immundus quippe spiritus exivit a Judaeis, quando acceperunt legem. Et ambulavit per loca arida, quaerens sibi requiem. Expulsus videlicet a Judaeis, ambulavit per gentium solitudines. Quae cum postea Domino credidissent, ille non invento loco in nationibus dixit: Revertar ad domum meam pristinam, unde exivi. Habebo Judaeos, quos ante dimiseram. Et veniens, invenit vacantem, scopis mundatam. Vacabat enim templum Judaeorum, et Christum hospitem non habebat, dicentem: Dimittetur vobis domus vestra deserta. Quia igitur Dei et angelorum praesidia non habebant, et ornati erant superfluis observationibus Pharisaeorum, revertitur ad eos diabolus, et septenario sibi numero daemonum addito habitat pristinam domum et fiunt posteriora illius populi pejora prioribus. Multo enim nunc majore daemonum numero possidentur blasphemantes in synagogis suis Christum Jesum, quam in Aegypto possessi fuerant ante legis notitiam. Quia aliud est venturum non credere, aliud eum non suscepisse qui venerit. Septenarium autem numerum adjunctum diabolo, vel propter sabbatum intellige, vel propter numerum Spiritus sancti. Ut quomodo in Isaia, super virgam de radice Jesse, et florem qui de radice conscendit, septem spiritus virtutum descendisse narrantur, ita et e contrario vitiorum numerus in diabolo consecratus sit.
6.2.18
Factum est autem cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. Magnae devotionis et fidei haec mulier ostenditur, quae Scribis et Pharisaeis Dominum tentantibus simul et blasphemantibus, tanta ejus incarnationem prae omnibus sinceritate cognoscit, tanta fiducia confitetur, ut et praesentium procerum calumniam, et futurorum confundat haereticorum perfidiam. Nam sicut tunc Judaei sancti Spiritus opera blasphemando, verum consubstantialemque Patri Dei Filium negabant, sic haeretici postea negando Mariam semper virginem sancti Spiritus operante virtute nascituro ex humanis membris unigenito Deo carnis suae materiam ministrasse, verum consubstantialemque matri Filium hominis fateri non debere dixerunt. Sed si caro Verbi Dei secundum carnem nascentis a carne virginis matris pronuntiatur extranea, sine causa venter qui eam portasset, ubera quae lactassent, beatificantur. Qua enim consequentia ejus lacte credatur nutritus, cujus semine negatur esse conceptus? cum ex unius ejusdemque fontis origine, secundum physicos, uterque liquor emanare probetur. Nisi forte putanda est virgo sementivam suae carnis materiam nutriendo in carne Dei Filio suggerere potuisse, incarnando autem quasi majori et inusitato miraculo minime potuisse. Sed huic opinioni obstat Apostolus dicens: Quia misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege. Neque enim audiendi sunt qui legendum putant, natum ex muliere, factum sub lege, sed, factum ex muliere. Quia conceptus ex utero virginali, carnem non de nihilo, non aliunde, sed materna traxit ex carne. Alioquin nec vere Filius hominis diceretur, qui originem non haberet ex homine. Et nos igitur his contra Eutychen dictis extollamus vocem cum Ecclesia catholica, cujus haec mulier typum gessit, extollamus et mentem de medio turbarum, dicamusque Salvatori: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. Vere enim beata parens, quae( sicut quidam ait) enixa est puerpera Regem. Qui coelum terramque tenet per saecula, cujus. Numen et aeterno complectens omnia gyro, Imperium sine fine manet; quae ventre beato, Gaudia matris habens cum virginitatis honore, Nec primam similem visa est, nec habere sequentem.
6.2.19
At ille dixit: Quin imo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt. Pulchre Salvator attestationi mulieris annuit, non eam tantummodo quae Verbum Dei corporaliter generare meruerat, sed et omnes qui idem Verbum spiritaliter auditu fidei concipere, et boni operis custodia vel in suo vel in proximorum corde parere, et quasi alere studuerint, asseverans esse beatos. Quia et eadem Dei genitrix, et inde quidem beata, quia Verbi incarnandi ministra est facta temporalis, sed inde multo beatior quia ejusdem semper amandi custos manebat aeterna. Qua sententia sapientes Judaeorum clam percutit, qui Verbum Dei non audire et custodire, sed negare et blasphemare quaerebant.
6.2.20
Turbis autem concurrentibus coepit dicere: Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Jonae. Duplici fuerat quaestione pulsatus. Quidam enim calumniabantur eum in Beelzebub ejecisse daemonia, quibus hactenus est responsum. Et alii tentantes, signum de coelo quaerebant ab eo, quibus abhinc respondere incipit, non eis signum de coelo, quod indigni erant videre, verum de profundo inferni tribuens, quale Jonas propheta naufragus, cetoque sorbente voratus, sed de abysso ac mortis fauce liberatus, et accepit et dedit, signum videlicet incarnationis, non divinitatis, passionis, non glorificationis. Discipulis autem suis signum de coelo dedit, quibus aeternae beatitudinis gloriam et prius figuraliter in monte transformatus, et post veraciter in coelum sublevatus ostendit.
6.2.21
Nam sicut Jonas fuit signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. Ostendit Judaeos in modum Ninivitarum peccatis gravibus involutos, et subversioni, si non poenituerint, esse proximos. Verum sicut Ninivitis et denuntiatur supplicium, et remedium demonstratur, ita etiam Judaei non debent desperare indulgentiam si velint agere poenitentiam. Sed vide quid sequitur:
6.2.22
Regina Austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos. Condemnabit utique non potestate judicii, sed comparatione facti melioris. Si autem regina Austri, quae electa esse non dubitatur, surget in judicio cum reprobis, ostenditur una cunctorum, bonorum scilicet malorumque ressurrectio mortalium, et haec non juxta fabulas Judaeorum mille annis ante judicium, sed in ipso esse futura judicio.
6.2.23
Quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic.-- Hic in hoc loco non pronomen, sed adverbium loci significat, id est, impraesentiarum inter vos conversatur, qui incomparabiliter est Salomone praestantior. Refert autem Scriptura quomodo regina Saba per tantas difficultates gente sua et imperio derelictis venerit in Judaeam sapientiam audire Salomonis, et ei multa munera deferens ab eo plura perceperit. Quae ideo Judaeos in judicio condemnabit, quoniam ipsa ab ultimis terrae finibus eum quaesivit, quem percepto dono sapientiae cognoverat esse famosum. Illi vero secum habentes eum qui non aliunde sapiens, sed ipse Dei sapientia et virtus est, non modo non audire, sed blasphemare atque insidiis agitare malebant.
6.2.24
Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Jonae, et ecce plus quam Jona hic. Jonas paucis diebus praedicavit, ego tanto tempore. Ille Assyriis genti incredulae, ego Judaeis populo Dei. Ille peregrinis, ego civibus. Ille voce locutus simplici nilque signorum faciens acceptus est, ego tanta signa faciens Beelzebub calumniam sustineo. Plus ergo est Jona hic, hoc est in medio vestrum praedicans. Et propterea eodem modo quo regina Austri, viri quoque Ninivitae generationem condemnabunt Judaeorum, hoc est infidelitatis arguent. Aliter: In Ninivitis et regina Austri, fides Ecclesiae praefertur Israeli, quae non minus per poenitentiam peractae insipientiae, quam per sapientiae discendae industriam Domino conciliatur. Ex duabus quippe partibus unitas Ecclesiae congregatur, eorum videlicet qui peccare nesciunt, et eorum qui peccare desistunt. Poenitentia enim delictum abolet, sapientia cavet.
6.2.25
Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio. De seipso Dominus haec loquitur, ostendens etsi supra dixerit nullum generationi nequam nisi signum Jonae dandum, nequaquam tamen lucis suae claritatem fidelibus occultandam. Ipse quippe lucernam accendit, qui testam humanae naturae flamma suae divinitatis implevit. Quam profecto lucernam nec credentibus abscondere, nec modio supponere, hoc est sub mensura legis includere, vel intra unius Judaeae gentis terminos voluit cohibere.
6.2.26
Sed supra candelabrum, inquit, ut qui ingrediuntur, lumen videant. Candelabrum Ecclesiam dicit, cui lucernam superposuit, quia nostris in frontibus fidem suae incarnationis affixit, ut qui Ecclesiam fideliter ingredi voluerint, lumen veritatis palam queant intueri. Qua sententia Judaeorum quoque proceres condemnat, qui signa quaerentes exterius, apertam lucis januam noluerint intrare credendo. Denique praecipit ne opera tantummodo, sed et cogitationes et ipsas etiam cordis intentiones mundare et castigare meminerint; nam sequitur:
6.2.27
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Corpus quippe dicit opera quae palam cunctis apparent, oculus vero ipsam mentis intentionem operatur, et de cujus merito eadem opera, lucis an tenebrarum sint opera, discernuntur, sicut ipse consequenter exposuit, dicens:
6.2.28
Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. Si, inquit, pura rectaque intentione quae potes agere bona studueris, lucis profecto sunt opera quae facis, etiamsi coram hominibus imperfectionis aliquid habere videantur. Quoniam diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Si autem perversa est intentio quae praecedit, parvum est omne opus quod sequitur, quamvis rectum esse videatur.
6.2.29
Vide ergo, ne lumen quod in te est tenebrae sint. Hoc est, ne ipsa cordis intentio, quae lumen est animae, vitiorum caligine fuscetur, sedula discretione perpende. Juxta quod alibi praecipitur: Omni custodia serva tuum cor, quoniam ex ipso vita procedit.
6.2.30
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. Totum corpus nostrum omnia nostra opera dicit, quia et Apostolus membra nostra nuncupat quaedam opera, quae improbat, et mortificanda praecipit dicens: Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, et caetera talia. Si igitur ipse bonum bona intentione patraveris, non habens in tua conscientia aliquam partem tenebrosae cogitationis, etiamsi contigerit aliquem proximorum tua bona actione noceri, verbi gratia, aut de pecunia quam a te indigens et petens acceperat, facere vel pati aliquid mali, aut de verbo exhortationis quo errantem corrigere volebas, forte perniciosius errare, tu tamen pro tuo simplici et lucido corde et hic et in futuro, lucis gratia donaberis. Haec contra hypocrisin Pharisaeorum subdole signa quaerentium specialiter dicta, nos juxta sensum moralem generaliter instituant
6.2.31
Et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se, et ingressus recubuit. Consulte Lucas non ait, Et cum haec loqueretur, sed, Cum loqueretur, ut ostendat eum non statim finitis quae praeposuerat verbis, sed aliquot interpositis, apud Pharisaeum prandere rogatum. Quae autem sint illa Matthaeus explicat, qui hoc Domini terminato sermone, quem tamen partim brevius Luca, partim prolixius commemorat, continuo subjunxit: Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei. Adhuc, inquit, eo loquente, ut intelligeres, haec loquente quae superius indicabat. Sed et Marcus, post illud quod de blasphemia Spiritus sancti, quid Dominus dixerit retulerat: Et veniunt, inquit, mater ejus et fratres. Lucas autem non hujus rei gestae ordinem tenuit, sed praeoccupavit hoc, et recordatum ante narravit. Denique hoc sic interposuit, ut solutum appareat a nexu et superiorum et posteriorum. Itaque postquam nuntiatis sibi foris matre et fratribus ait: Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est, datur intelligi, rogatus Pharisaei intrasse convivium.
6.2.32
Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium. Causam Pharisaei cogitationis evangelista Marcus aperuit dicens: Pharisaei enim et omnes Judaei nisi crebro lavent manus non manducant, tenentes traditionem seniorum, et a foro nisi baptizentur non comedunt.
6.2.33
Et ait Dominus ad illum: Nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis. Quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Et Marcus quidem refert eos baptismata calicum et urceorum lectorumque et aeramentorum observare solitos, sed magis sub nomine vasorum ipsi mendacii simulationis arguuntur, quod aliud ostentent hominibus foris, aliud domi agant, formam pietatis habentes extrinsecus, sed intus vitiorum sorde deformes. Vult enim Dominus explicare latius quae supra breviter de mundando cordis oculo protulerat.
6.2.34
Stulti, nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit? Qui, inquit, utramque hominis naturam fecit, utramque mundari desiderat. Hoc contra Manichaeos, qui animam tantum a Deo, carnem vero putant a diabolo creatam. Hoc contra illos qui corporalia peccata, fornicationem videlicet, immunditiam, libidinem, furtum, rapinam et caetera talia, quasi gravissima detestantur; spiritalia vero quae non minus damnat Apostolus, hoc est amaritudinem, iram, indignationem, clamorem, blasphemiam, superbiam, et avaritiam, quae est idolorum servitus, ut levia contemnunt.
6.2.35
Verumtamen quod superest date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Quod necessario victui et vestimento superest, date pauperibus. Juxta quod et Joannes praecipit: Qui habet duas tunicas, det non habenti. Neque enim ita facienda jubetur eleemosyna, ut teipsum consumas inopia, sed ut tui cura corporis expleta inopem quantum vales sustentes. Vel ita intelligendum, quod superest, quod tam multo scelere praeoccupatis solum remedium restat, date eleemosynam. Qui sermo ad omnia quae utili miseratione fiunt, valet. Non solum enim qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, et caetera hujusmodi, verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat. Et qui emendat verbere in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum ejus quo ab illo laesus aut offensus est, dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur, non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat. Multa itaque genera sunt eleemosynarum, quae cum facimus, adjuvamur ut dimittantur nobis nostra peccata, sed ea nihil est majus qua ex corde dimittimus quod in nos quisque peccavit. An vero quod ait: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis, ita intellecturi sumus, ut Pharisaeis non habentibus fidem Christi, etiamsi non in eum crediderint, nec renati fuerint ex aqua et Spiritu sancto, munda sint omnia, tantum si eleemosynas dederint, sicut quidam eas dandas putant, cum sint immundi omnes quos non mundat fides Christi, de qua scriptum est: Mundans fide cor eorum? Et tamen verum est quod audierant, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Qui enim vult ordinate dare eleemosynam, a seipso debet incipere, et eam sibi primum dare. Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est: Miserere animae tuae placens Deo. Propter hoc renascimur, ut Deo placeamus, cui merito displicet quod nascendo contraximus. Haec est prima eleemosyna quam nobis dedimus, quoniam nosipsos miseros per miserantis Dei misericordiam requisivimus. Propter quem dilectionis ordinem dictum est: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Cum ergo increpasset eos quod forinsecus se lavarent, intus autem rapina et iniquitate pleni essent, admonens quamdam eleemosynam, quam sibi homo debet primitus dare, et interiora mundari: Verumtamen, inquit, quod superest date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt. Deinde ut ostenderet quid admonuisset, et quid ipsi facere non curarent, ne illum putarent eorum eleemosynas ignorare.
6.2.36
Sed vae vobis, inquit, Pharisaei. Tanquam diceret, ego quidem commonui vos eleemosynam dandam, per quam vobis munda sint omnia: sed vae vobis,
6.2.37
Quia decimatis mentam et rutam et omne olus; has enim novi eleemosynas vestras, ne de illis me nunc vos admonuisse arbitremini.
6.2.38
Et praeteritis judicium et charitatem Dei. Qua eleemosyna possetis ab omni inquinamento interiore mundari, ut vobis munda essent et corpora quae lavatis, hoc est enim omnia, et interiora scilicet et exteriora, sicut alibi legitur: Mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt. Sed ne istas eleemosynas quae fiunt de fructibus terrae respuisse videretur, ait:
6.2.39
Haec autem, inquit, oportuit facere. Id est judicium et charitatem Dei, ut et nos veraciter de nostra miseria judicantes, et Dei charitatem quam donavit ipse diligentes pie recteque vivamus, justum judicium ejus confitentes, quod dicit Apostolus, Judicium quidem ex uno in condemnationem: et magnae charitati ejus gratias agentes, de qua idem ipse dicit gratiae praedicator: Commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
6.2.40
Haec autem oportuit facere, et illa non omittere, id est eleemosynas fructuum terrenorum. Non ergo se fallant qui per eleemosynas quaslibet largissimas fructuum suorum, vel cujusque pecuniae, impunitatem se emere existimant, in facinorum immanitate ac flagitiorum nequitia permanendo.
6.2.41
Vae vobis Pharisaeis qui diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. Vae nobis miseris, ad quos Pharisaeorum vitia transierunt, qui breve et incertum vitae nostrae curriculum quo peccata humiliter plangere debueramus, pro prioratu invicem superbe certando, peccatis amplius onerare non metuimus.
6.2.42
Vae vobis qui estis ut monumenta quae non parent, et homines ambulantes supra, nesciunt. Et haec superstitionem Pharisaeorum sententia redarguit, qui foris speciem rectae doctrinae praetendant, intus vero quid foeditatis gerant, occultent, instar monumentorum, quae cum superficiem terrae communis ostentent, intus vermescentium sunt cadaverum plena fetore. De quibus Psalmista cum diceret: Sepulcrum patens est guttur eorum; mox quid dixisset aperuit adjungens: Linguis suis dolose agebant.
6.2.43
Respondens autem quidam ex legisperitis ait illi: Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis. Quam misera conscientia, quae, audito Dei verbo, sibi contumeliam fieri putat, et commemorata poena perfidorum se semper intelligit esse damnandum. Unde mihi meisque similibus unicum superest suffugium, Domino cum propheta supplicare: Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas. Tunc non confundar, dum respiciam in omnia mandata tua.
6.2.44
At ille ait: Et vobis legisperitis vae, quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. Non possunt onera legis portari eo modo quo isti legisperiti haec imponebant hominibus. Unde recte audiunt quod sarcinas ejus uno digito non tangerent, hoc est ne minimis quidem eam perficerent, quam se contra morem patrum sine fide et gratia Jesu Christi et servare et servandam tradere praesumebant, atque ideo jugum Christi suave et sarcinam ejus levem, ubi requies est animarum, procul abjicere et exterminare tentabant, cum scriptum sit: Justus autem ex fide vivit. Et apostolus Petrus, his qui credentes ex gentibus circumcidi docebant, protestetur et dicat: Et nunc quid tentatis Deum, imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare? sed per gratiam Domini nostri Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi.
6.2.45
Vae vobis qui aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos. Non monumenta prophetarum ornare, sed interfectores prophetarum imitari, sceleris est. Judaei ergo prophetarum monumenta aedificando, patrum suorum facta qui hos occiderunt arguebant, sed paterna facinora aemulando, dum Christum apostolosque illius insequuntur, in seipsos sententiam retorquebant, eadem videlicet ipsi quae in parentibus damnabant agentes.
6.2.46
Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum. Quoniam quidem ipsi eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulcra. Simulabant quidem se, ob favorem vulgi captandum, patrum suorum horrere perfidiam, memorias prophetarum qui ab eis occisi sunt magnifice ornando, sed ipso opere testificantur quantum paternae nequitiae consentiant, Dominum qui ab eisdem prophetis est praenuntiatus, injuriis agendo. Ubi se pariter et filios homicidarum et ad suae damnationis augmentum scientes peccare declarant. Unde recte subjungitur:
6.2.47
Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur. Sapientiam Dei seipsum dicit, ipse est enim Dei virtus et Dei sapientia, sicut Apostolus docet. Denique in Matthaeo ita habes: Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes et scribas. Si autem eadem sapientia Dei prophetas quae apostolos misit, cessent haeretici Christo ex Virgine principium dare, omittant alium legis et prophetarum, alium Novi Testamenti Deum praedicare, quamvis saepe etiam apostolica Scriptura prophetas non eos solum qui futuram Christi incarnationem, sed et eos qui ventura coelestis regni gaudia praedicent, appellat. Prophetae( inquit) duo aut tres dicant, et caeteri dijudicent. Sed nequaquam hos crediderim apostolis in catalogi ordine praeferendos.
6.2.48
Ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista. Quaeritur quomodo sanguis omnium prophetarum atque justorum ab una Judaeorum generatione requiratur, cum et multi sanctorum sive ante incarnationem, seu post mortem resurrectionemque Salvatoris, ab aliis sint nationibus interempti, et ipse Dominus Judaeis licet acclamantibus, a Romano tamen praeside, Romanisque sit militibus crucifixus. Sed moris est Scripturarum duas saepe generationes hominum, bonorum scilicet malorumque computare, hoc est eorum qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt; et eorum quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Et alibi: Serpentes, generatio viperarum.
6.2.49
A sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Quare a sanguine Abel qui primus martyrium passus est, mirum non est, sed quare usque ad sanguinem Zachariae, quaerendum est, cum et multi post eum usque ad nativitatem Christi, et ipso mox nato, innocentes in Bethleem pueri sint ab hac generatione perempti, nisi forte quia Abel pastor ovium, Zacharias sacerdos fuit, et hic in campo, ille in atrio templi necatus est, utriusque gradus martyres, et laici scilicet et altaris officio mancipati, sub eorum voluit intimare vocabulo.
6.2.50
Vae vobis legisperitis, quia tulistis clavem scientiae, ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. Clavis scientiae humilitas Christi est, quam legisperiti nec ipsi in lege et prophetis intelligere, nec ab aliis intelligi volebant. Intrare est enim, non esse contentum superficie litterae, sed usque ad intelligentiae sacratioris arcana penetrare. Aliter: Omnis doctor qui auditores quos verbo aedificat exemplo scandalizat, nec ipse regnum Dei intrat, nec eos qui poterant intrare permittit.
6.2.51
Cum haec ad illos diceret, coeperunt Pharisaei et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere, de multis insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum. Quam vera perfidiae, simulationis, et impietatis suae crimina audierint ipsi testantur, qui tanto intonante turbine non ipsi resipiscere, sed doctorem veritatis insidiis moliuntur aggredi.
6.3.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XII.
6.3.1
Multis autem turbis concurrentibus ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento Pharisaeorum quod est hypocrisis. Ad hoc fermentum pertinent omnia quae recumbens apud Pharisaeum superius disputaverat. De quo et Apostolus praecipit: Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Nam sicut modicum fermentum totam farinae qui injicitur massam corrumpit, universamque mox conspersionem suo sapore commaculat, sic nimirum simulatio cujus semel animum imbuerit, tota virtutum sinceritate et veritate fraudabit.
6.3.2
Nihil autem opertum est quod non reveletur, neque absconditum quod non sciatur. Et quomodo in praesenti saeculo multorum diu latet hypocrisis? Ergo de futuro tempore intelligendum, quando judicabit Deus occulta hominum. Nam sicut unus amicorum beati Job verissime dixit: Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritae ad instar puncti. Si ascenderit usque ad coelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. In fine, inquit, perdetur, qui in principio florere videbatur. Est ergo sensus: Attendite ne aemulemini simulatores, quia veniet profecto tempus, in quo et vestra virtus omnibus, et eorum reveletur hypocrisis. Verum quod sequitur:
6.3.3
Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur, et quod in aure locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis, non solum in futuro, quando cuncta cordium abscondita proferentur ad lucem, sed et in praesenti tempore potest congruenter accipi. Quoniam quae inter tenebras quondam pressurarum carcerumque umbras vel locuti vel passi sunt apostoli, nunc clarificata per orbem Ecclesia, lectis eorum actibus publice praedicantur. Sane quod ait, Praedicabitur in tectis, juxta morem provinciae Palestinae loquitur, ubi solent in tectis residere. Non enim tecta nostro more culminibus sublimata, sed plano schemate faciunt aequalia. Unde lex praecepit ut qui novam domum aedificaret, murum tecti poneret in gyro, ne funderetur ibi sanguis innoxius, labente aliquo et in praeceps ruente. Et in templi constructione legimus: Texit quoque domum laquearibus cedrinis, et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis. Ergo praedicabitur in tectis, cunctis audientibus palam dicetur.
6.3.4
Dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid facient. Si persecutores sanctorum occisis corporibus, non habent amplius quid contra illos agant, ergo supervacua furiunt insania, qui mortua martyrum membra feris avibusque discerpenda projiciunt, vel in auras extenuari, vel in undas solvi, vel per flammas in cinerem faciunt redigi, cum nequaquam omnipotentiae Dei quin ea resuscitando vivificet obsistere possint.
6.3.5
Timete eum qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Quia duo sunt genera persecutorum, unum palam saevientium, alterum ficte fraudulenterque blandientium: contra utrumque nos munire atque instituere volens Salvator, et supra ab hypocrisi Pharisaeorum attendere, et hic a carnificum caede praecipit non timere, quia videlicet post mortem nec horum crudelitas, nec illorum valeat simulatio durare. Domino potius qui semper videat placendum, Dominum qui semper punire vel liberare queat, esse timendum.
6.3.6
Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Si minutissima, inquit, animalia, et quae quolibet per aera feruntur volatilia Deus oblivisci non potest, vos qui ad imaginem facti estis Creatoris, non debetis terreri ab iis qui occidunt corpus, quia qui irrationabilia gubernat, rationabilia curare non desinit. Dipondius quo quinque passeres veneunt, id est venduntur, genus est ponderis levissimi, ex duobus assibus compositi. Quaerit fortasse aliquis, quomodo dicat Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo? cum utique bos passere pretiosior existat. Sed aliud cura, aliud vero est scientia. Denique numerus capillorum de quo consequenter ait:
6.3.7
Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt, non in actu computationis, sed in facultate cognitionis accipitur. Non enim sollicitam Deus curae numerantis intendit excubiam, sed cui cognita sunt omnia, quasi numerata sunt omnia. Bene tamen numerata dicuntur, quia quae volumus servare numeramus. Ubi immensam Dei erga homines ostendit providentiam, et ineffabilem signat affectum quod nil nostrum Deum lateat, et parva etiam otiosaque dicta ejus scientiam non fugiant. Derident intelligentiam ecclesiasticam in hoc loco, qui carnis resurrectionem negant, quasi nos ipsam terrenam materiem quae discedente anima fit cadaver, ita resurrectione reparandam dicamus, ut ea quae dilabuntur, et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt redire necesse sit. Alioquin si capillis capitis redit, quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod toties dempsit exsectio, immoderata et indecens cogitantibus, et ideo resurrectionem carnis non credentibus occurrit informositas. Sed quemadmodum si statua cujuslibet solubilis metalli, aut igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursus ex illius materiae quantitate reparare, nihil interesset ad ejus integritatem, quae particula materiae cui membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerit resumeret: ita Deus, mirabiliter atque ineffabiliter artifex, de toto quo caro nostra constiterat, eam mirabili et ineffabili celeritate restituet, nec aliquid attinebit ad ejus redintegrationem utrum capilli ad capillos redeant, et ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem, et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia, ne quid indecens fiat.
6.3.8
Nolite ergo timere, multis passeribus pluris estis. Non plures estis, legendum, quod ad comparationem numeri pertinet, sed pluris estis, hoc est majoris apud Deum meriti, dignitatis, et aestimationis, quam innumera passerum, vel corpora, vel genera computamini.
6.3.9
Dico autem vobis, omnis quicunque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei. Qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei. Respicit ad superiora, ubi dictum est operta quaelibet et abscondita esse revelanda, concludens hanc revelationem non in vili quolibet conciliabulo, sed in conspectu supernae civitatis aeternique regis ac judicis agendam. Et ne ex eo quod ait, eos qui se negaverint esse denegandos, una cunctorum, hoc est eorum qui studio et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, conditio putaretur, continuo subjecit:
6.3.10
Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi. Ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur. Qui scandalizatur carne mea, me hominem tantum arbitrans quod filius et fratres habeam Jacobum, et Joseph, et Judam, et homo vorator ac vini potator sim, talis opinio atque blasphemia quanquam culpa non careat erroris, tamen habet veniam propter corporis utilitatem. Qui autem manifeste intelligens opera Dei cum de virtute negare non possit, eadem stimulatus invidia calumniatur, et Christum Deique Verbum et opera Spiritus sancti dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur, neque in praesenti saeculo, neque in futuro. Non quod negemus et ei, si poenitentiam agere possit, posse dimitti ab eo qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, sed quod ipsi judici et largitori veniae credentes, qui et se poenitentiam semper accepturum, et hanc blasphemiam nusquam dicit esse remittendam, credimus hunc blasphemum exigentibus meritis sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad ipsos dignae poenitentiae fructus esse perventurum. Juxta quod Joannes evangelista de quibusdam blasphemiae suae merito excaecatis verissime scripsit: Propterea non poterant credere: quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit eorum cor, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem illos. Quidam sane volunt illum dicere verbum, vel blasphemare in Spiritum sanctum, qui unitati Ecclesiae ubi in sancto Spiritu fit remissio peccatorum, corde impoenitenti resistit, dicentes unum esse suffugium ne sit irremissibilis blasphemia, cor impoenitens caveatur. Quorum multis sententia nequaquam firma videtur, quia videlicet quisquis unitati Ecclesiae corde impoenitenti resistit, sive ille Judaeus, seu Gentilis, sive etiam haereticus sit, potest utique remissionem habere peccatorum in Spiritu sancto, si ad unitatem Ecclesiae corde poenitenti refugerit. Sed dicunt quandiu corde impoenitenti quis Spiritui gratiae resistit, tandiu non habet remissionem. At illi objiciunt hanc conditionem in cunctis constare criminibus. Quomodo enim quandiu quis fornicationem, idololatriam, adulterium, masculorum concubitum, furtum, caeteraque flagitia gesserit, non habet haereditatem in regno Christi et Dei: his vero criminibus abdicatis, potest ablui, sanctificari, justificari in nomine Domini nostri Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri; ita, inquiunt, etiam impoenitens quandiu cor impoenitens habuerit, non potest habere veniam; mox vero ut poenituerit, consequetur et veniam. Nulloque discrimine impoenitentia caeteris obligatior aut irremissibilior invenitur esse peccatis, quae in similitudinem scelerum caeterorum usque ad poenitentiam manens, mox acta poenitentia delebitur. Sola autem blasphemia in Spiritum sanctum, qua quisque in similitudinem diaboli et angelorum ejus contra conscientiam suam, majestatem Deitatis oppugnare non trepidat, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. Sicut evangelista Marcus evidenter exponit, qui, posito hoc Domini testimonio, subjunxit, atque ait: Quoniam dicebant, spiritum immundum habet. Nam neque hi qui Spiritum sanctum non esse, neque qui hunc esse quidem, sed Deum non esse, neque qui hunc Deum quidem esse, sed Patre Filioque minorem credunt et confitentur, quia non invidentia diabolica, sed humana ignorantia ducti faciunt, hoc irremissibilis blasphemiae crimine tenentur. Quapropter principes Judaeorum, et quique similis invidiae peste corrupti, majestatem blasphemant, sine fine peribunt. Lege beati Augustini librum primum de Sermone Domini in monte.
6.3.11
Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates. Supra enim dixerat: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur.
6.3.12
Nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis. Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere. Cum ergo propter Christum ducimur ad judices, voluntatem tantum nostram pro Christo debemus offerre; caeterum ipse Christus qui in nobis habitat, loquitur pro se, et Spiritus sancti in respondendo gratia ministrabitur.
6.3.13
Ait autem quidam ei de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. At ille dixit ei: Homo, quis me constituit judicem aut divisorem supra vos? Merito refutatur hic frater, qui magistro supernae pacis unitatisque gaudia commendanti, terrenae divisionis vult ingerere molestiam. Merito hominis vocabulo notatur. Cum enim sit inter vos, inquit, zelus et contentio, nonne carnales estis, nonne homines estis, et secundum hominem ambulatis? Negatque se Dominus hominum esse divisorem, ad quos et secum et cum angelis pacificandos venerat. Non enim est Deus dissensionis, sed pacis. Et multitudinis credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Solus autem fraternitatis divisor et auctor dissensionis est ille de quo supra dicitur: Et qui non colligit mecum, dispergit. Et de membris illius: Omne regnum in seipsum divisum desolatur et domus supra domum cadit.
6.3.14
Dixitque ad illos: Videte et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cujusquam vita ejus est, ex eis quae possidet. Sicut supra Dominus adversum blasphemos et hypocritas multa dixerat, sic et hic ex occasione hujus stulti petitoris, adversus avaritiae pestem, qua plerique mortalium satis superque laborant, et turbas et discipulos praeceptis pariter et exemplis munire satagit. Et notandum quod non ait, Cavete ab avaritia, sed adjunxit, ab omni, quia nonnulla simpliciter hominibus geri videntur, sed internus arbiter qua intentione fiant, quia cernit, judicat. Quis enim cum fratre haereditatem dividi, adultos in agro proprio fructus in horrea recondi pro crimine deputaret? Sed ipse est testis et judex, ut scriptum est.
6.3.15
Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit, et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam, destruam horrea mea, et majora faciam, et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea. Non in eo reprehenditur iste dives quod terram coluerit, natosve ex ea fructus in horrea collegerit, sed quod omnem vitae suae fiduciam in ipsa abundantia rerum posuerit, frustusque quos uberiores solito terra protulit, suos fructus et sua bona computans, non pauperibus erogare, juxta imperium Domini dicentis: Quod superest date eleemosynam, sed, factis receptaculis majoribus, suae in futurum luxuriae reservare studuerit.
6.3.16
Anima, inquiens, habes multa posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Cui simile quid in Ecclesiastico legitur: Est qui locupletatur parce agendo, et est pars mercedis illius in eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus, et nescit quod tempus praetereat, et relinquat omnia aliis.
6.3.17
Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti cujus erunt? Qui multa tibi deliciarum tempora stultus in vita promittebas, proxima hac nocte morte praereptus, aliis congregata relinques. Haec Deo ad hominem dicere est, pravas ejus machinationes subita animadversione compescere. Aliter: In nocte ablata est anima, quae in obscuritate est cordis, ac misera. In nocte ablata est, quae considerationis lucem habere noluit, ut quod poterat pati, praevideret. Unde bene discipulis futura cogitantibus Paulus apostolus dicit: Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat. Omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis, neque tenebrarum. Dies enim exitus tanquam fur in nocte comprehendit, quando stultorum animas futura non praemeditantes ejicit.
6.3.18
Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. Si is qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives, stultus est et in nocte rapiendus, ergo qui vult esse in Deum dives, non sibi thesaurizet, sed pauperibus possessa distribuat. Sic enim sapiens et filius lucis esse merebitur. Unde bene Psalmista cum de avaro quolibet divite praemisisset: Sed et frustra conturbatur, thesaurizat et ignorat cui congregabit ea, mox ubi cordis sui thesaurum locasset, aperuit dicens: Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est?
6.3.19
Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. Quod ait, Ideo dico, ad superiora respicit, hoc est, ideo temporalium sollicitudinem veto, ne cum divitibus saeculi vobis thesaurizare convincamini. Ergo quod omnibus natura tribuit, et jumentis, ac bestiis, hominibus quoque commune est, hujus cura penitus liberamur, sed praecipitur nobis ne solliciti simus quid comedamus. Et quia in sudore vultus praeparamus nobis panem, labor exercendus est, sollicitudo tollenda.
6.3.20
Anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum. Admonet, ut meminerimus multo amplius nobis Deum dedisse, quod nos fecit et composuit ex anima et corpore, quam est alimentum atque tegumentum, ut intelligas eum qui dedit animam, multo facilius escam esse daturum. Similiter eum qui corpus dedit, multo facilius daturum esse vestimentum. Quo loco quaeri solet utrum ad animam cibus iste perveniat, cum anima incorporea sit, iste autem cibus corporeus. Sed animam hoc loco pro ista vita positam noverimus, cujus retinaculum est alimentum istud corporeum. Secundum hanc significationem dictum est etiam illud: Qui amat animam suam, perdet illam. Quod nisi de hac vita acceperimus, quam oportet pro regno Dei perdere, quod potuisse martyres claruit, contrarium hoc praeceptum erit illi sententiae, qua dictum est: Quid prodest homini si universum mundum lucretur, animae autem cuae detrimentum faciat?
6.3.21
Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt. Quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quod si volatilia, absque cura et aerumnis, Dei aluntur providentia, quae hodie sunt et cras non erunt, quorum anima mortalis est, et cum esse cessaverint, semper non erunt, quanto magis homines, quibus aeternitas promittitur, Dei reguntur imperio!
6.3.22
Quanto magis vos pluris estis illis! Id est, carius vos valetis. Quia utique rationale animal sicuti est homo, sublimius ordinatum est in rerum natura, quam irrationalia, sicuti sunt aves.
6.3.23
Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de caeteris solliciti estis? Id est, cujus potestate atque dominatu factum est, ut ad hanc staturam corpus vestrum perduceretur, ejus providentia etiam vestiri potest. Non autem vestra cura factum esse, ut ad hanc staturam veniret corpus vestrum, ex hoc intelligi potest, quod si curetis et velitis adjicere unum cubitum huic staturae, non potestis. Illi ergo etiam tegendi corporis curam relinquite, cujus videtis cura factum esse ut tantae staturae corpus habeatis. Si ergo( inquit) neque quod minimum est potestis, minimum enim est hoc, sed Deo, corpora operari( sic). Dandum autem erat etiam documentum propter vestitum, sicut datum est propter alimentum. Itaque sequitur, et dicit:
6.3.24
Considerate lilia quomodo crescunt, non laborant, non nent. Sed ista documenta, non sicut allegorica, discutienda sunt, ut quaeramus quid significent corvi aut lilia; posita sunt enim, ut de rebus minoribus majora persuaderentur.
6.3.25
Dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. Et revera, quod sericum, quae regum purpura, quae pictura textricum, potest floribus comparari? Quid ita rubet ut rosa? quid ita candet ut lilium? Violae vero purpuram nullo superari murice, oculorum magis quam sermonum indicium est.
6.3.26
Si autem fenum quod hodie in agro est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei? Cras in Scripturis futurum tempus intelligitur, dicente Jacob: Et exaudiet me cras justitia mea. Et in Samuelis phantasmate, Pythonissa loquitur ad Saulem: Cras eris mecum.
6.3.27
Et vos, nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis. Notandum quod non ait, Nolite quaerere vel solliciti esse de cibo, aut potu, aut indumento, sed expressius, Quid, inquit, manducetis, aut quid bibatis. Et supra, Neque corpori, quid vestiamini. Ubi mihi videntur argui, qui spreto victu, vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora prae iis cum quibus vitam ducunt, alimenta, vel indumenta, requirunt.
6.3.28
Et nolite in sublime tolli. Prohibita sollicitudine de alimentis, consequenter ne extollantur admonuit. Primo enim haec ad necessitatem implendam homo quaerit. Cum autem haec abundaverint, incipit et superbire de talibus. Tale est hoc ac si se vulneratus quis jactet quia habet multa emplastra in domo, cum hoc illi bonum esset ut vulnera non haberet, et ne uno quidem indigeret emplastro.
6.3.29
Haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. Verumtamen quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis. Hic manifestissime ostendit, non haec esse appetenda, tanquam talia bona nostra, ut propter ipsa debeamus bene facere, si quid facimus, sed tamen esse necessaria. Quid enim intersit inter bonum quod appetendum est, et necessarium quod sumendum est, hac sententia declaravit, cum ait: Verumtamen quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis. Regnum ergo Dei bonum nostrum est, et hoc appetendum, et ibi finis constituendus, propter quod omnia faciamus quaecunque facimus. Sed quia in hac vita militamus, ut ad illud regnum pervenire possimus, quae vita sine his necessariis agi non potest, Adjicientur haec vobis, inquit, sed vos regnum Dei quaerite. Qui enim non ait, Dabuntur, sed adjicientur, profecto indicat aliud esse quod principaliter datur, aliud quod superadditur. Quia nobis in intentione aeternitas, in usu vero temporalitas esse debet, et illud datur, et hoc nimirum ex abundanti superadditur.
6.3.30
Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Pusillum gregem electorum, vel ob comparationem majoris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem nominat. Quia videlicet Ecclesiam suam quantalibet numerositate jam dilatatam, tamen usque ad finem mundi vult crescere, et ad promissum regnum humilitate pervenire. Ideoque ejus labores blande consolatus, quam regnum Dei tantum quaerere praecipit, eidem regnum a Patre dandum complacita benignitate promittit.
6.3.31
Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Nolite, inquit, timere ne propter regnum Dei militantibus hujus vitae necessaria desint, quin etiam possessa propter eleemosynam vendite. Quod tunc digne fit quando qui, semel pro Domino suis omnibus spretis, nihilominus post haec labore manuum unde et victum transigere, et eleemosynam dare queat, operatur. Unde gloriatur Apostolus, dicens: Argentum, aut aurum, aut vestem nullius concupivi, ipsi scitis, quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos.
6.3.32
Facite vobis sacculos qui non veterascunt. Eleemosynas videlicet operando, quarum merces in aeternum maneat. Ubi non hoc praeceptum esse putandum est, ut nil pecuniae reservetur a sanctis, vel suis scilicet, vel pauperum usibus suggerendae: cum et ipse Dominus cui ministrabant angeli, et tamen ad informandam Ecclesiam suam loculos habuisse legatur, et a fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus aliisque indigentibus tribuens: sed ne Deo propter ista serviatur, et ob inopiae timorem justitia deseratur.
6.3.33
Thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Sive simpliciter accipiendum quod pecunia servata deficiat, vel videlicet a fure thesauris erepta, vel in thesauris ipsa sui fragilitate foedata, data autem pro Christo perennem misericordiae fructum conferat in coelis; seu certe ita intelligendum quod thesaurus boni operis, si commodi terrestris occasione condatur, facile corruptus intereat, ac si coelesti solum intentione congeratur, non exterius hominum favore, non intus inanis gloriae valeat labe miraculi[ An maculari?]. Fur enim de foris rapit, tinea scindit interius. Fur abstulit divitias eorum de quibus Dominus ait, Receperunt mercedem suam. Tinea corrumpit vestes eorum, quos Psalmista redarguens ait: Quoniam Deus dissipat ossa hominum sibi placentium. Ossa enim virtutum robur appellat.
6.3.34
Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. Hoc non solum de pecunia, sed de cunctis passionibus sentiendum est. Gulosi deus venter est. Ibi ergo habet cor ubi et thesaurum. Luxuriosi thesauri epulae sunt, lascivi ludicra, amatoris libido, hinc servit unusquisque a quo vincitur.
6.3.35
Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris: et vos similes sitis exspectantibus dominum suum. Quia multos ostenderat, vel in totum saeculo subditos, vel saecularis intuitu commodi Domino servientes, pulchre breviterque suos docet, et lumbos praecingere propter continentiam ab amore rerum saecularium, et lucernas ardentes habere, ut hoc ipsum vero fine et recta intentione faciant. Aliter, lumbos praecingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus. Lucernas autem ardentes in manibus tenemus, cum per bona opera proximis nostris lucis exempla monstramus. Redemptori etenim nostro unum sine altero placere nequaquam potest, si aut is qui bona agit adhuc luxuriae inquinamenta non deserit, aut is qui castitate praeminet necdum se per bona opera exercet. Sed et si utrumque agitur, restat ut quisquis ille est, spe ad supernam patriam tendat, nequaquam se a vitiis pro mundi hujus honestate contineat, sed totam spem in Redemptoris sui adventu constituat. Unde et protinus subdit:
6.3.36
Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Ad nuptias quippe Dominus abiit, quia resurgens a mortuis ascendens in coelum supernam sibi angelorum multitudinem novus homo copulavit. Qui tunc revertitur cum nobis jam per judicium manifestatur. Bene autem de servis exspectantibus subditur:
6.3.37
Ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Venit quippe cum ad judicium properat, pulsat vero cum jam per aegritudinis molestias esse mortem vicinam designat. Cui confestim aperimus, si hunc cum amore suscipimus. Aperire etenim judici pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat; et videre eum quem contempsisse se meminit judicem formidat. Qui autem de sua spe et operatione securus est, pulsanti confestim aperit, quia laetus judicem sustinet; cum tempus propinquae mortis agnoverit, de gloria retributionis hilarescit. Unde et protinus subditur:
6.3.38
Beati servi illi quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Vigilat qui ad aspectum veri luminis, mentis oculos apertos tenet. Vigilat qui servat operando quod credidit. Vigilat qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Hinc etenim Paulus dicit: Evigilate justi, et nolite peccare. Hinc rursus ait: Hora est jam nos de somno surgere. Sed veniens Dominus, quid vigilantibus servis exhibeat, audiamus.
6.3.39
Amen dico vobis quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Praecingit se, id est retributionem praeparat; facit illos discumbere, id est in aeterna quiete refoveri. Discumbere quippe nostrum, in regno quiescere est. Unde rursum Dominus dicit: Venient et recumbent cum Abraham, et Isaac et Jacob. Transiens autem Dominus ministrat, quia lucis suae illustratione nos satiat. Transit vero, dictum est, de judicio ad regnum redit. Vel certe Dominus nobis post judicium transit, quia ab humanitatis forma in divinitatis suae contemplatione nos elevat. Et transire ejus, est in claritatis suae speculationem nos ducere, cum eum quem in humanitate in judicio cernimus, etiam in divinitate post judicium videmus.
6.3.40
Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Prima vigilia primaevum tempus est, id est pueritia. Secunda, adolescentia vel juventus. Quae auctoritate sacri eloquii unum sunt dicentis: Laetare, juvenis, in adolescentia tua. Tertia autem, senectus accipitur. Qui ergo vigilare in prima vigilia noluit, custodiat vel secundam, ut qui converti a pravitatibus suis in pueritia neglexit, ad vias vitae saltem in tempore juventutis evigilet. Et qui vigilare in secunda vigilia noluit, tertiae vigiliae remedia non amittat, ut qui et in juventute ad vias vitae non evigilat, saltem in senectute resipiscat. Ad excutiendam vero mentis nostrae desidiam, etiam exteriora damna per similitudinem deducuntur, ut per haec animus ad sui custodiam suscitetur; nam dicitur:
6.3.41
Hoc autem scitote, quoniam si sciret pater familias qua hora fur veniret, vigilaret utique, non sineret perfodi domum suam. Ex qua praemissa similitudine etiam exhortatio subinfertur, cum dicitur:
6.3.42
Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis venit. Nesciente etenim patrefamilias, furdomum perfodit: quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors veniens, carnis nostrae habitaculum irrumpit, et eum quem Dominum domus invenerit dormientem, necat, quia cum ventura damna spiritus minime praevidet, hunc mors ad supplicium nescientem rapit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis qui occulte animam rapit praecavens, ei poenitendo occurreret, ne impoenitens periret. Horam vero ultimam Dominus noster idcirco nobis voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta, ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur.
6.3.43
Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? Duo quidem Dominus praemissa parabola monuerat, et se videlicet subito venturum, et illos eum paratos exspectare debere; sed de quo horum, an de utroque, Petrus interrogaverit, quosve sibi sociisque suis comparaverit, cum ait, Ad nos dicis, an et ad omnes? non facile patet. Et quidem in eo quod ait, nos et omnes, non alios quam vel apostolos apostolorumque similes, et caeteros fideles, vel eos qui viritim morientes quotidie sui judicis adventum volentes nolentesque suscipiunt, et eos qui veniente universali judicio vivi sunt in carne reperiendi, significare putandus est. Sed mirum si beatus Petrus dubitavit, vel omnibus qui velint sobrie, et juste, et pie vivendum, exspectantibus beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, qui vult omnes homines salvos fieri, vel inopinatum et singulorum, et omnium, magnorum et pusillorum, et fidelium, et infidelium, futurum esse judicium. Unde restat intelligi, his jam bene cognitis, ea magis quae nescire forte poterat, quaesitu digna duxisse, videlicet si sublimia illa vitae coelestis instituta, quibus possessa vendere, sacculos qui non veterascerent facere, thesaurum coelo condere, lumbis praecinctis lucernisque ardentibus vigilare, et Dominum exspectare praeceperat, ad apostolos solum similesque illorum, an et ad omnes qui salvandi sint, pertineant. Qui sensus esse quaerentis, ex ipsa( ni fallor) Domini responsione declaratur.
6.3.44
Dixit autem Dominus: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? Respondens ad interrogata Salvator, primo docet judicium cunctis adfuturum, singulosque juxta meritum operis ac sensus sui capacitatem, praemia vel tormenta nacturos. Deinde, quod maxime quaesierat, gratiam virtutum quam mundo attulerit, a singulis quantum possint ostendit esse sectandam. Ignem( inquit) veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Sane quod ait, quis putas est, difficultatem, non impossibilitatem perficiendae virtutis insinuat, quomodo Psalmista: Quis sapiens, et custodiet haec? non neminem, sed rarum significat. Nam alibi idem verbum non pro difficili, sed pro impossibili posuit. Deus quis similis erit tibi? id est, nullus. Tu enim solus altissimus, super omnem terram.
6.3.45
Ut det illis in tempore tritici mensuram. Per mensuram tritici exprimitur modus verbi. Alta etenim quaeque debent multis audientibus contegi, vix paucis aperiri, ne cum angusto cordi incapabile aliquid tribuitur, extra fundatur. Hic Moyses a secreta Dei exiens, coruscantem faciem coram populo velat, quia nimirum turbis claritatis intimae arcana non indicat. Pro qualitate igitur audientium formari debet sermo doctorum, ut et a sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat.
6.3.46
Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit ita facientem. Vere dico vobis quia super omnia quae possidet, constituet eum. Quanta inter bonos auditores, et bonos doctores, meritorum distantia, tanta est et praemiorum. Hos enim adveniens cum vigilantes invenerit, faciet discumbere, et transiens ministrabit eis. Illos autem cum verbi annonam familiae sibi creditae fideliter prudenterque dispensantes invenerit, supra omnia quae possidet constituet, id est supra omnia coelestia regni gaudia, non utique ut horum soli Dominum teneant, sed ut eorum abundantius caeteris sanctis aeterna possessione fruantur. Qui enim docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates. Et Apostolus ait: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina.
6.3.47
Quod si dixerit servus ille in corde suo, Moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari. Sicut in uno fideli dispensatore totus bonorum rectorum, quomodo vel vivat vel remuneretur, ordo docetur, sic et in hoc nequissimo servo cunctorum praesulum malorum damnandorum pariter opus, et damnatio narratur aeterna, qui neglecto Domini timore, non modo ipsi luxuriae vacant, sed et subditos injuriis stimulant. Quamvis et typice possit intelligi pueros et ancillas percutere, corda infirmorum nec adhuc fide, spe et charitate solidatorum, ostenso pravae operationis aut locutionis exemplo vitiare. Edere autem, bibere et inebriari, cunctis facinoribus et saeculi illecebris quae mentem dementent, et errare faciant, occupari. Nota sane inter vitia servi mali ascriptum quod tardum domini sui reditum putaverit, non autem inter boni virtutes annumeratum quod hunc citum speraverit, sed tantum quod ad jussionem domini quandocunque venturi conservis, in tempore, tritici mensuram dederit: hoc est, vel sermonis Domini, vel exempli sui regulam monstraverit. Quin etiam quosdam bonos servos legimus ab Apostolo castigatos, quod trementes atque anxii crederent instare diem Domini, quem ipse inopinatum promiserit esse venturum. Unde optimum esse probatur, quanquam magnopere, si liceat, cupiamus scire quando veniat Desideratus cunctis gentibus, aequanimiter tamen nos scire quae scire non liceat, tantum in exemplum boni servi, sive prope seu procul sit, paratos exspectare et diligere adventum ejus.
6.3.48
Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. Dividet eum non gladio desecando, sed a fidelium consortio segregando, et eis qui nunquam vel ad fidem pertinuerant sociando: quia qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior, ut Apostolus ait.
6.3.49
Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis. Multi hanc sententiam male intelligentes, nolunt scire quid faciant, et quasi minus se vapulaturos existimant si nesciant quid operari debuerant. Sed aliud est nescisse, aliud est scire noluisse. Nescit namque qui apprehendere volet et non valet; qui autem ut nesciat aurem a voce veritatis avertit, iste non nesciens, sed contemptor addicitur.
6.3.50
Qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. Quare postquam dixit, Cui multum datum est, adjecit, Et cui commendaverunt multum, subaudis, divina judicia. Nisi forte per hoc utrumque fidelium ordinem, et rectorum videlicet et subditorum voluit intimare, quia multum saepe datur etiam quibusque privatis, quibus et cognitio dominicae voluntatis, et exsequendi quae cognoscunt facultas impenditur. Multum autem commendatur ei, cui cum sua salute dominici quoque gregis pascendi cura committitur. Itaque potentes potenter tormenta patiuntur, et fortioribus fortior instat cruciatio, hoc est majori gratia donatos, si deliquerint, major vindicta sequetur. Mitissima autem omnium poena erit eorum qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt; et in caeteris, quae addiderunt, tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem habuerit iniquitatem.
6.3.51
Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Haec ad interrogationem beati Petri sciscitantis, an arctioris vitae status sit ab omnibus expetendus, specialiter sententia respondet. Ignem quippe dicit Spiritus sancti fervorem, qui secreta cordis illuminans continuis motibus ad superna provocat, vitia concupiscentiae carnalis quasi spinas tribulosque comburit, aurea dominicae domus vasa probando meliorat, et ligna, fenum, stipulamque consumit, qui mox in terram missus illas centum viginti, quas in arce Sion reperit lucernas, intima sui luminis aspersione fetavit. De quibus supra cum diceret: Sint lumbi vestri praecincti, addidit: Et lucernae ardentes. Quaeris ergo( inquit) utrum omnes moneam lumbis accinctis et lucernis ardentibus Domini adventum praestolari: sed qui ob hoc solum de sinu Patris exivi, et veni in mundum ut homines a terrenis cupiditatibus in coelestia desideria succendam, quid putas volo aliud, quam ut hujus incendii jubar cunctas mundi plagas illustret, hujus flamma devotionis usque ad finem saeculi fidelium semper augescat in corde, neque ullo infidelium vel fluctuum exstinguatur incursu vel flatuum?
6.3.52
Baptisma autem habeo baptizari. Sanguinis( inquit) proprii tinctione prius habeo perfundi, et sic corda credentium spiritus igne, quo terrena omnia simul et animam suam despicere imo odire queant, inflammare. Non enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus, hoc est victoria passionis. De qua alibi: Potestis, inquit, bibere calicem quem ego bibo, aut baptismo quo ego baptizor, baptizari?
6.3.53
Et quomodo coarctor, usque dum perficiatur? Quidam codices habent, Et quomodo angor. Tanta itaque Domini dignatio est, ut infundendae nobis devotionis, et consummandae perfectionis in nobis, et maturandae pro nobis studium passionis sibi inesse testetur, qui cum in se nihil habuerit quod doleret, nostris tamen angebatur sive coarctabatur aerumnis, et sub tempore passionis moestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed ex mora nostrae redemptionis assumpserat. Juxta quod ait: Et quomodo angor usque dum perficiatur? Utique qui usque ad perfectionem angitur, de perfectione securus est.
6.3.54
Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem. Quomodo post baptisma suae passionis, post ignis spiritalis adventum, terra sit arsura declarat. Siquidem ad fidem Christi totus orbis contra se divisus est, unaquaeque domus et infideles habuit et credentes, et propterea bellum missum est bonum, ut rumperetur pax mala. Quod et Isaias sub typo Aegypti prophetice praecinuit dicens: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti a facie ejus, et cor Aegypti tabescet in medio ejus, et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, his videlicet contra fidem, illis pro fide dimicantibus.
6.3.55
Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duo, et duo in tres dividentur. In duo et in tres, contra duo et contra tres significat. Et notandum quomodo quinque divisos dicat, cum videatur sex personarum subjecisse vocabula, patris scilicet et filii, matris et filiae, socrus et nurus. Intelligendumque eamdem socrus, quam matris nomine designatam, quia quae mater est filii, ipsa et socrus est uxoris ejus, ideoque illa ipsa et in filiam suam et in nurum dicitur esse divisa. Quas si qui divisiones etiam allegorice quaerat interpretari, tres in duo et duo in tres dividuntur, quia boni malis, et mali bonis sentiunt atque agunt adversa. Tria namque ad eos qui fidem summae Trinitatis servant, pertinere, nemo est qui dubitet. Duo quoque illis congruere qui a fidei unitate dissentiunt, et multis Scripturarum locis, et ibi maxime probatur, quod et immunda in arca animalia sub hoc numero retinentur, et sola in Genesi secundi diei opera visa a Deo quia bona sint, non dicitur.
6.3.56
Pater in filium, et filius in patrem suum. Pater hic diabolus est, cujus aliquando filii non illo creante, sed nobis imitantibus eramus, dicente Domino: Vos ex patre diabolo estis. Sed postquam vocem monentis audivimus, Obliviscere populum tuum, et Dominum[ An leg. domum?] patris tui, venit ignis ille, id est gratia spiritalis separavit nos ab invicem, ostendit alterum patrem, cui diceremus, Pater noster qui es in coelis.
6.3.57
Mater in filiam, et filia in matrem. Mater synagoga, filia est Ecclesia primitiva, quae et eam de qua genus duxit synagogam fidei persecutionem sustinuit, et ipsa eidem synagogae fidei veritate contradixit.
6.3.58
Socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. Socrus synagoga, nurus est Ecclesia de gentibus, quia sponsus Ecclesiae Christus filius est synagogae, dicente Apostolo: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem. Socrus igitur, id est mater sponsi, et in nurum sicut praediximus suam, et in filiam divisa est, quia synagoga carnalis sive de circumcisione, seu de praeputio credentes persequi non cessat. Sed et ipsae in socrum matremque sunt divisae, nolentes circumcisionem recipere carnalem, ut Actus apostolorum docent.
6.3.59
Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis, Nubes venit, et ita fit. Et cum austrum flantem, dicitis quia aestus erit, et fit. Nubem orientem ab occasu, carnem suam a morte resurgentem significat. Ex illo enim omnibus terris imber Evangelicae praedicationis infusus est. Austrum flantem ante aestus, tribulationes leniores ante judicium.
6.3.60
Hypocritae, faciem terrae et coeli nostis probare. Hoc autem tempus quomodo non probatis? Quid nube et austro mystice designetur, praeoccupando perstrinximus. Sed et ad litteram manifestus est sensus, quia qui ex elementorum immutatione statum aurarum, quia voluerunt, facillime praenoscere potuerunt, possent etiam si vellent hoc tempus, hoc est vel primi, vel secundi dominici adventus( nam de utroque nonnulla praemiserat) ex dictis intelligere prophetarum, qui hoc utrumque manifestissimis, vel indiciis rerum vel annorum praesignavere curriculis. Et ne quid de turba sibi forte de imperitia blandirentur, et se idiotas ac propheticae lectionis ignaros temporum cursum probare non posse causarentur, vigilanter adjungit.
6.3.61
Quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est? Ostendens eos utpote rationalem creaturam, et si litteras nesciant, naturali tamen ingenio posse dignoscere, vel eum qui opera in se, quae nemo alius, fecisset, supra hominem intelligendum, et ideo Deum esse credendum, vel post tot saeculi hujus injustitias, justum Creatoris judicium esse venturum. Nemo igitur ex eo quod supra dictum est, servum nescientem Domini voluntatem vapulare paucis, inter peccandum de remedio nesciendi praesumat. Qui ut alia taceam, ex eo ipso quod homo est, nec mala quae caveat, nec bona potest ignorare quae appetat.
6.3.62
Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via, da operam liberari ab illo, ne forte tradat te apud judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. Et haec sicut et superiora saeculi calcandas illecebras, adventumque tremendi judicis continua docent exspectatione praestolandum. Adversarius quippe noster in via, est sermo Dei contrarius nostris carnalibus desideriis in praesenti vita. A quo ipse liberatur, qui praeceptis ejus humiliter subditur. Alioquin adversarius judici, et judex tradet exactori, quia ex sermone Domini contempto reus peccator tenebitur in examine judicis. Quem judex exactori tradet, quia hunc maligno spiritui ad ultionem trahere permittet, ut compulsam animam ipse ad poenam de corpore exigat, quae ei ad culpam sponte consensit. Exactor mittet in carcerem, quia per malignum spiritum in inferno retruditur, quousque dies judicii veniat, ex quo jam in inferni ignibus simul et ipse crucietur.
6.3.63
Dico tibi, non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas. Id est donec etiam minima peccata persolvas. Quae quia semper solvere poenas patiendo, sed nunquam persolvere veniam consequendo poteris( neque enim ibi veniae locus erit), nunquam exies inde, ubi perpetuas operum poenas lues.
6.4.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XIII.
6.4.1
Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. Hi Galilaei, qui ab impio praeside sunt inter sua sacrificia necati, suorum quidem scelerum poenas impia scelerataque morte solvunt. Quibus tamen non ipsa mors, nam et bonos quoque sic potuisse mori, beatorum martyrum gloria declarat, sed vita improba, pro qua in secundam mortem mitterentur, obfuit: verum ad correctionem viventium, ut pestilente flagellato stultus sapientior fieret: vel certe ad exemplum corrigi nolentium, ideoque pessime periturorum, tali sunt morte multati. Denique sequitur:
6.4.2
Et respondens dixit illis: Putatis quod ii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? Non dico vobis, sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. Revera enim, qui non poenitentiam habuerunt, similiter perierunt, quia quadragesimo dominicae passionis anno, venientes Romani, quos designabat Pilatus, ut pote ad eorum gentem regnumque pertinens, et incipientes a Galilaea, unde et Dominica praedicatio coeperat, adeo radicitus impiam gentem deleverunt, ut non solum atria templi qua sacrificia deferri consueverant, sed et interiora domus qua Galilaeorum accessus non erat, humano sanguine fedarent. Quia vero typice Pilatus qui interpretatur os malleatoris, diabolum significat, semper caedere paratum, sanguis peccatum, sacrificia bonas actiones exprimunt, Pilatus sanguinem Galilaeorum cum sacrificiis eorum miscet, quando diabolus eleemosynam, preces, jejunium, caeteraque bona gesta fidelium, vel mortifera carnis et sanguinis delectatione, vel odii meditatione, vel invidiae furore, vel humanae laudis ambitione, vel alia qualibet nefaria peste commaculat, ut quamvis oblata Domino videantur, nihil tamen offerentibus prodesse callidus insidiator efficiat, quod nobiscum agi quotidie utinam nesciremus.
6.4.3
Sicut et illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos. Putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Jerusalem? Non, dico vobis, sed si non poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Et isti Hierosolymitae quemadmodum et illi Galilaei non soli fuere peccatores, sed in terrorem sunt reliquorum puniti. Qui ruina turris oppressi, praenuntiant omnes qui poenitere noluerunt Judaeos cum ipsis suis moenibus esse perituros. Non frustra decem et octo, qui numerus apud Graecos ex ι et η, hoc est iisdem quibus nomen Jesu incipit litteris exprimitur. Indicant enim eos hinc maxime meruisse damnari, quia nomen Salvatoris auditum spernere potius quam suscipere maluerunt. Mystice autem turris Siloe, illa est cui Psalmista decantat: Deduxisti me quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. Nam et ipsum Siloe nomen, quod interpretatur missus, et ubi caecus a nativitate lumen accepit, eum nimirum significat, qui ait: Ego lux in mundum veni. Et iterum: Et qui misit me, mecum est. De cujus casu sub metaphora lapidis alibi dicitur: Omnis qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur. Supra quem autem ceciderit, comminuet illum. Aliter: unusquisque nostrum turrem debet aedificare virtutum prius sumptibus computatis, ne cum perficere nequiverit, a praetereuntibus rideatur. Haec turris bene constructa persistit. Sin autem erecta in superbiam firma non habuerit fundamenta, cadet super eum a quo aedificata est.
6.4.4
Dicebat autem hanc similitudinem. Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua. Potest quidem haec arbor fici generis humani designare naturam. Quae bene plantata, hoc est ad auctoris sui similitudinem creata est. Sed Deo quaerente per triennium fructum dare negavit, quia ante legem, sub lege, sub gratia obedire despexit. Verum si ad superiora respexeris, animadvertes eam, et si generaliter omnium, specialiter tamen synagogae typum portare. Nam cum praemissa illa terribili tremendaque sententia: Si non poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis, mox de infecunda atque eradicanda arbore parabolam subjungit, apertissime docet eos quibus loquebatur, instar infructuosae fici, si non poenituerint esse succidendos. Vinea ergo Domini Sabaoth, domus Israel est, ut Isaiae cantico docemur. Synagoga autem in eadem domo condita, fici est arbor in vinea. Sed qui vineam suam permisit a viatoribus deripi, hic etiam ficum jussit excidi.
6.4.5
Et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Ipse qui Synagogam per Moysen instituit, Dominus in carne natus apparuit, et crebrius in synagoga docens, fructum fidei quaesivit, sed in pharisaeorum mente non invenit.
6.4.6
Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Per cultorem vineae, apostolorum doctorumque ordo exprimitur, quorum precibus ac monitis assidua plebi Dei cura suggeritur. His enim Dominus saepissime de infructuosa Judaeorum gente querebatur, quod per tres annos suae visitationis, hoc est in legalibus edictis, in propheticis contestationibus, et in ipsa coruscantis Evangelii gratia negligens exstiterit.
6.4.7
Succide ergo illam, ut quid etiam terram occupat? Non ab apostolis, sed a Romanis gens Judaea succisa, et a terra repromissionis ejecta est. Sed succide( inquit) illam, succisionis ei venturae cladem poenitentiam suadendo propone. Quae justo judicio terram cum regno perdidit, pro cujus amore coeli cives persequi, ipsumque coeli et terrae regem occidere non metuit, dicens per suos pontifices et pharisaeos: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum et locum, et gentem. Potest etiam per terram sterili ficu occupatam Judaicae plebis turba figurari, quae noxia praepositorum umbra, ne veritatis lumen recipere posset pressa, et ne supernae dilectionis sole calefieret, exemplo est eorum pravitatis impedita. Juxta quod eisdem alibi Salvator: Vae( inquit) vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.
6.4.8
At ille respondens dixit illi: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam. Vox apostolorum est, qui post passionem Domini pro Judaeis summopere precabantur, ne ab impoenitentibus dominicae crucis ultio peteretur. Usque dum fodiam( inquit) circa illam, id est radicem infructuosae mentis ligone bis acutae invectionis humilem, et praesentium videlicet pressurarum, et horrorem perpetuae damnationis incutiens. Omnis quippe fossa in imo est. Et nimirum increpatio dum mentem sibi demonstrat, humiliat.
6.4.9
Et mittam stercora. Id est malorum quae fecit abominationem ad animum reducam, et compunctionis gratiam quasi de putredine stercoris exsuscitem.
6.4.10
Et si quidem fecerit fructum. Sin autem, in futurum succides eam. Cum diceret, Et si quidem fecerit fructum, non subjunxit aliquid, sed suspendit sententiam. Cum vero adderet, Sin autem, continuo judicium venturae damnationis annexuit dicens: In futurum succides eam; quia videlicet multo procliviorem ad negandum, quam ad confitendum Deum synagogam videbat. Unde et alibi rebus eamdem figuram quam hic verbis agens, infecundam ficum aeternae sterilitatis maledictione damnavit, ostendens videlicet eam, et si fodiant apostoli corripiendo, et si stercus advehant peccata improperando, nulla tamen poenitentiae fruge cumulandam, sed districtae bipennis severitate tollendam.
6.4.11
Erat autem docens in Synagoga eorum sabbatis, et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo. Dicta de ficu parabola, Dominus in synagoga docuisse narratur, ut videlicet intimetur non alio parabolam tendere, sed hoc esse fructum in ficulnea quaerere et non invenire, verbum synagogae commodare, nec recipi. Quam tamen ne totam funditus ob culpam sterilitatis expiandam putares, sed reliquias per electionem gratiae scires esse salvandas, mox ibidem Ecclesiae primitivae sanatio sub incurvae mulieris specie subsequitur. Quae bene decem et octo annis fuit curvata, qui numerus ternario sexties ducto perficitur, quia videlicet eam quae in testimonio legis, in vaticinio prophetiae, et in revelatione gratiae per infirma opera langueret, ostendit. Senarius enim numerus, in quo mundi est creatura perfecta, operum perfectionem significat. Tria vero sunt( ut dixi) tempora dominicae visitationis, in quibus Judaea quia terrena magis quam coelestia novera: operari, quasi decem et octo annis a suae mentis erat rectitudine curvata.
6.4.12
Et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere. Quia terrena sapiens, infirma requirens, coelestia cogitare nondum faciebat, audiens per prophetam: Si volueritis et audieritis me, bona terrae manducabitis. Cui contra membris Ecclesiae dicit Apostolus: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
6.4.13
Quam cum vidisset Jesus, vocavit ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manus, et confestim erepta est, et glorificabat Deum. Vidit praedestinando per gratiam, vocavit illustrando per doctrinam, imposuit manus spiritualibus donis adjuvando, erexit ad glorificandum Deum, in operibus bonis usque in finem firmam provehendo. Quos( inquit Apostolus) praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et magnificavit.
6.4.14
Respondens autem archisynagogus indignans quia Sabbato curasset Jesus, dicebat turbae: Sex dies sunt in quibus oportet operari, in his ergo venite et curamini, et non in die sabbati. Sabbato curavit Jesus, ostendens jam esse tempus, ut secundum prophetiam Cantici canticorum aspiraret dies, et removerentur umbrae. Sed nesciebat archisynagogus, vel hoc vel illud multo excellentius sacramentum, quod sabbato curando Dominus intimabat, quia scilicet post sex saeculi hujus aetates, perpetua vitae immortalis erat gaudia daturus. In cujus figuram Moyses sabbato non a bona, sed a servili, hoc est noxia praecepit actione feriandum, illud utique tempus praefigurans, quo saecularia nostra opera, non autem religiosa, hoc est Deum laudandi acta cessarent. Fallitur ergo et fallit archisynagogus, quia lex in sabbato non hominem curare, sed onera ferre, hoc est peccatis gravari prohibuit.
6.4.15
Respondens autem ad illum Dominus dixit: Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? Infidelitatis quidem arguit principes synagogae, et merito hypocritarum, id est simulatorum nomine notat, quos cum magistri plebium videri appeterent, hominis sanationem pecoris curae postponere non puderet: sed altiori sensu bovis et asini vocabulo, Judaeum Graecumque significat. De quorum vocatione scriptum est: Bos cognovit possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Qui uterque peccati vinculis absolutus, sitim aestumque mundi hujus dominici, fontis haustu deposuit.
6.4.16
Hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? Filia Abrahae est anima quaeque fidelis, filia Abrahae Ecclesia de utroque populo ad fidei unitatem collecta, quae tempore legis et dominicae resurrectionis impleto per gratiam Spiritus sancti septiformem vincula longae captivitatis erupit. Nam et hoc modo fortasse mysterium sabbati, decemque et octo annorum potest non inconvenienter intelligi. Idem est ergo mystice bovem vel asinum solutos a praesepio potum agi, quod est filiam Abrahae a vinculo noxiae inclinationis erigi, Ecclesiam videlicet ex Judaeis gentibusque congregatam laqueis peccatorum per aquam baptismatis absolvi, atque ad coelestia speranda sublimari. Notandum sane, quod infandissima haeresis, ex eo quod Dominus ait, Mulierem alligatam a Satana, conatur astruere corporum humanorum vitia, non ad Deum auctorem, sed potius ad diabolum pertinere, quasi diabolus cum habeat semper cupiditatem nocendi, nocere cuiquam possit, nisi ab Omnipotente acceperit potestatem. Nam quid aliud non solum in libro beati Job, quem memorata haeresis cum caeteris Veteris Testamenti libris, et cum ipso Deo qui dedit, quasi maligno mundo principe vesanus exsufflat, sed etiam in Evangelio declaratur, ubi daemonia nec in porcos irent, nisi hoc illis ipse concederet, sicut et supra docuimus.
6.4.17
Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii ejus, et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo. Qui de dictis Salvatoris erubescunt, ficulneae sterili se jure comparandos ostendunt. Qui gaudent de miraculis ejus, ad filiam Abrahae Deum de sua erectione glorificantem, hoc est, ad Ecclesiam fidei pietate se pertinere declarant.
6.4.18
Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile esse existimabo illud? Simile est grano sinapis. Regnum Dei praedicatio Evangelii est, et notitia Scripturarum quae ducit ad vitam. Et de qua dicitur ad Judaeos: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Simile est ergo hujuscemodi regnum grano sinapis, ob fervorem utique fidei, vel quod dicatur venena expellere. Unde et alibi legimus fidem perfectam grano sinapis comparatam, quia videlicet omnia dogmata pravitatis, sua simplicitate et humilitate devincat.
6.4.19
Quod acceptum homo misit in hortum suum. Homo Christus, hortus est Ecclesia semper ejus et disciplinis excolenda et donanda muneribus. Qui bene dicitur, idem quod severit granum accepisse, quia videlicet dona quae nobis cum patre tribuit ex divinitate, nobiscum accepit ex humanitate, unde dicitur: Accepit dona in hominibus. Et alibi Petrus ait: Et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hunc quem vos videtis et auditis.
6.4.20
Et crevit, et factum est in arborem. Crevit Evangelii praedicatio cunctum disseminata per orbem, crescit et in mente cujusque credentis, quia nemo repente fit perfectus, sed ascensus( inquit) in corde ejus disposuit in convalle lacrymarum: et infra: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Gradatim quippe de convalle lacrymarum ascenditur, ut in monte coelestium gaudiorum Deus deorum videatur. Crescendo autem sinapis granum non herbarum, quae velociter arescunt, sed arboris instar exsurgit, longa scilicet annositate et opima fertilitate gaudentis. Et nota quod dum in vinea veteri ficus infecunda redarguitur, nova mox in horto Evangelii sinapis arbor procreatur.
6.4.21
Et volucres coeli requieverunt in ramis ejus. Rami hujus arboris dogmatum sunt diversitates, in quibus animae castae quae virtutum pennis ad superna tendere sciunt, nidificare et requiescere gaudent. Quis dabit( inquit) mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? Potest in grano sinapis ipsa dominicae incarnationis humilitas intelligi, quod acceptum homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi Salvatoris accipiens Joseph, in horto sepelivit. Crevit autem et factum est in arborem, quia resurrexit et ascendit in coelum. Expandit ramos in quibus volucres coeli requiescerent, quia praedicatores dispersit in mundum, in quorum dictis atque consolationibus ab hujus vitae fatigatione fideles quique respirarent.
6.4.22
Et iterum dixit: Cui simile aestimabo regnum Dei, et cui simile est? Fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum. Satum genus est mensurae juxta morem provinciae Palaestinae unum et dimidium modium capiens. Fermentum ergo dilectionem dicit, quae fervefacit, et excitat mentem. Mulierem vero illam, filiam Abrahae cui supra manus imposuit, et confestim erecta glorificabat Deum, hoc est Ecclesiam significat, cujus farina nos sumus, quotquot timoris et spei exercitio, quasi mola superiore et inferiore conterimur, ut juxta Apostolum unus panis unum corpus multi simus in Christo. Abscondit ergo mulier fermentum dilectionis in farinae sata tria, quia praecipit Ecclesia ut diligamus Dominum ex toto corde, tota anima, tota virtute. Cui sub typo Sarae per Abraham dicitur: Accelera tria sata similae, commisce, et fac subcineritios panes. Possunt in farinae satis tribus, etiam tres dominici seminis fructus, tricesimus scilicet, sexagesimus et centesimus intelligi, id est conjugatorum, continentium, virginum. Et pulchre dicit eatenus absconditum in farina fermentum, donec fermentaretur totum, quia charitas in nostra mente recondita eousque crescere debet, donec totam mentem in sui perfectionem commutet, ut nihil videlicet praeter ipsam conditoris sui dilectionem diligere, agere, recolere anima possit. Quod hic quidem inchoari, sed ibi habet perfici, ubi cum sit Deus omnia in omnibus, omnes uno eodemque suae dilectionis igne calefecit.
6.4.23
Ait autem illi quidam: Domine si pauci sunt qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: Contendite intrare per angustam portam. Per angustam portam aula salutis intratur, quia per labores necesse est et jejunia saeculi fallentis illecebra vincatur. Et bene dixit: Contendite intrare: quia nisi mentis contentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima semper ad ima revocatur.
6.4.24
Quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt. Quaerunt intrare salutis amore provocati, et non poterunt itineris asperitate deterriti. Quaerunt hoc ambitione praemiorum, a quo mox laborum timore refugiunt. Non quia jugum Domini asperum aut onus est grave, sed quia nolunt discere ab eo quoniam mitis est et humilis corde, ut inveniant requiem animabus suis: eoque fit angusta porta qua intratur ad vitam.
6.4.25
Cum autem intraverit pater familias, et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: Domine, aperi nobis. Paterfamilias videlicet Christus, qui ubique totus est ex divinitate, intus quidem est eis, quos in coelesti patria praesens sua visione laetificat, sed quasi foris est adhuc eis quos in hac peregrinatione certantes occultus consolator adjuvat, juxta quod ipse promisit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Intrabit autem et claudet ostium, quando totum corpus suum, quod est Ecclesia, resurrectionis gloria clarificatum ad suae contemplationis gaudium perducens, reprobis locum poenitentiae tollet, quem nunc cunctis pie pulsantibus aperit. Nam foris stantes ostium pulsare est, a beatorum sorte secretos misericordiam, quam neglexerant a Deo frustra flagitare.
6.4.26
Et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis. Quomodo nescit unde sint? cum Psalmus dicat: Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Et alibi scriptum sit: Ipse novit decipientem, et eum qui decipitur; nisi quia scire Dei aliquando cognoscere dicitur, aliquando approbare. Quoniam novit Dominus viam justorum, qui autem ignorat ignorabitur. Et scit ergo reprobos quos cognoscendo judicat, neque enim judicasset quos minime cognosceret, et tamen quodammodo nescit eos unde sint, apud quos fidei et dilectionis suae characterem non approbat.
6.4.27
Tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti. Vel simpliciter intelligendum quod fidei mysteria spernentes Judaei eo se Domino notos arbitrentur, si solum victimas ad templum deferant, coram Domino epulentur, prophetarum lectioni auscultent, nescientes illud Apostoli: Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto; et alibi: Quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, id est, in circumcisione carnali; vel mystice sentiendum manducare eos et bibere coram Domino, qui verbi pabulum digna aviditate suscipiunt. Unde et ipsi qui haec dicunt, velut exponendo subjungunt: Et in plateis nostris docuisti. Scriptura enim sacra aliquando nobis cibus est, aliquando potus. In locis obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo frangitur, et mandendo glutitur. Potus vero est in locis apertioribus, quia ita sorbetur sicut invenitur. Et occulta ergo mandata sacri eloquii, et aperta se intellexisse testantur, qui reprobanti se judici quia manducaverint coram illo et biberint, conqueruntur. Sed timendum est valde quod additur.
6.4.28
Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis. Discedite a me omnes operarii iniquitatis. Non( inquit) legalium festivitatum epulatio juvat, quem fidei pietas non commendat, non scientia Scripturarum Deo notum facit, quem operum iniquitas obtutibus ejus ostendit indignum.
6.4.29
Ibi erit fletus et stridor dentium. Fletus de ardore, stridor dentium solet excitari de frigore. Ubi duplex ostenditur gehenna: id est nimii frigoris, et intolerabilis esse fervoris. Cui beati Job sententia consentit dicentis: Ad calorem nimium transibunt ab aquis nivium. Vel certe stridor dentium prodit indignantis affectum, eo quod sero unumquemque poeniteat, sero ingemiscat, sero irascatur sibi, qui tam pervicaci improbitate deliquerit.
6.4.30
Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi. Principalis quidem hujusce sententiae sensus ex superioribus patet, quia populi gentium diu sine fide viventes, essent ad fidem vocandi, et Judaei, caput fidei et justitiae per tot saecula tenentes, futuri essent in caudam: potest autem et ita intelligi, quia nonnulli ad saeculum despecti, magnam in futuro sint gloriam habituri, et alii apud homines gloriosi a districto sint judice damnandi. Potest et ita, quia multi sero ad Dei servitium venientes, magnis vitae meritis excellant, alii vero a prima aetate spiritali studio ferventes, ad extremum otio torpente lassescant.
6.4.31
In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi: Exi, et vade hinc, quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, dicite vulpi illi. Propter dolos et insidias Herodem vulpem appellat, quod plenum fraudis est animal, et in fovea semper latere desiderans, odore etiam tetro putens, et nunquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currens. Quae cuncta haereticis, quorum Herodes typum tenet, congruunt, qui Christum occidere, id est humilitatem fidei Christianae credentibus eripere moliuntur.
6.4.32
Ecce ejicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor. Mystice haec a Domino et figurate dicta intelliguntur, neque enim eo die passus est, qui est ab hoc die tertius, cum continuo dicat:
6.4.33
Verumtamen oportet me hodie et cras, et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. Ergo quod ait, Ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor, referatur ad corpus ejus quod est Ecclesia. Expelluntur enim daemonia, cum relictis paternis superstitionibus credunt in eum gentes: et perficiuntur sanitates, cum secundum ejus praecepta vivitur, posteaquam fuerit diabolo, et huic saeculo renuntiatum usque in finem resurrectionis. Qua tanquam tertia consummabitur, hoc est ad plenitudinem angelicam, per corporis etiam immortalitatem perficietur Ecclesia.
6.4.34
Jerusalem, Jerusalem quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluisti. Jerusalem non saxa et aedificia civitatis, sed habitatores vocat, quam patris plangit affectu, sicut et in alio loco legimus quod videns eam fleverit. In eo autem quod dicit: Quoties volui congregare filios tuos, omnes retro prophetas a se missos esse testatur. Avis quoque similitudinem congregantis sub pinnis nidum suum, in cantico Deuteronomii legimus: Sicut aquila protegere nidum suum, et super pullos suos desiderabit, expandens alas suas, suscepit eos, et tulit super pinnas suas. Et pulchre qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocarat, seipsum avi comparat. Fraudulenta enim vulpes semper insidias avibus tendere non cessat.
6.4.35
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Ipsam civitatem quam nidum suum vocaverat, nunc domum Judaeorum appellat. Quae non immerito Domini auxilio nudata, suae ditioni relinquitur, quia non solum avis illius omnipotentis, quam Matthaeus gallinam nuncupat, alis protegi despexit, sed et eamdem avem se protegere volentem vulpibus devorandam, id est Herodi et Pilato crucifigendum tradidit Christum. Nec mora, vulpium earumdem, hoc est regnum terrae, et ipsa rapinae donatur. Occiso enim Domino venerunt Romani, et quasi nidum vacuum diripientes tulerunt eorum locum, gentem et regnum.
6.4.36
Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Haec quidem turbae dixerunt Domino veniente ad Jerusalem, sed quia Lucas non dicit quo hinc abscesserit Dominus, ut non veniret nisi eo tempore, quo jam illud diceretur( perseverat quippe in itinere suo donec veniat Jerusalem), cogit profecto hoc mystice intelligi, hoc est de illo ejus adventu quo in claritate venturus est, maxime cum Matthaeus haec Dominum post decantatas ei a turba laudes dixisse testetur. Aliter quod dicit, hoc est: Nisi poenitentiam egeritis, et confessi fueritis ipsum esse me, de quo prophetae cecinerunt, filium omnipotentis patris, meam faciem non videbitis. Habent Judaei datum sibi tempus poenitentiae, confiteantur benedictum qui venit in nomine Domini, et Christi ora conspicient.
6.5.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XIV.
6.5.1
Et factum est cum intraret in domum cujusdam principis Pharisaeorum Sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum, et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. Hydropis morbus, ab aquoso humore vocabulum trahit. Graece enim ὕδωρ aqua vocatur. Est autem humor subcutaneus de vitio vesicae natus, cum inflatione turgente, et anhelitu fetido. Propriumque est hydropici, quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitire. Et ideo recte comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat. Comparatur diviti avaro, qui quanto est copiosior divitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius talia concupiscit.
6.5.2
Et respondens Jesus, dixit ad legisperitos et Pharisaeos: Licet Sabbato curare? At illi tacuerunt. Quod dicitur respondisse Jesus, ad hoc respicit quod praemissum est: Et ipsi observabant eum. Dominus enim novit cogitationes hominum. Sed merito interrogati tacent, qui contra se dictum quidquid dixerint vident. Nam si licet Sabbato curare, quare Salvatorem an curet observant? si non licet, quare ipsi Sabbato pecora curant?
6.5.3
Ipse vero apprehensum sanavit ac dimisit. Provida dispensatione Dominus ante legisperitos et Pharisaeos hydropicum curat, et mox contra avaritiam disputat, ut videlicet per hujus aegritudinem corporis, in illis exprimeretur aegritudo cordis. Denique post multa disputationis ejus hortamenta, subjunctum est: Audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari, et deridebant illum. Hydropicus quippe, quo amplius biberit, amplius sitit. Et omnis avarus sitim multiplicat, qui cum ea quae appetit adeptus fuerit, ad appetenda alia amplius anhelat.
6.5.4
Et respondens ad illos, dixit: Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadit, et non continuo extrahet illum die Sabbati? Sic observatores sui Pharisaeos convincit, ut eosdem etiam avaritiae condemnet. Si vos, inquit, in Sabbato asinum aut bovem, aut aliquid quodlibet animal in puteum decidens eripere festinatis, non animali, sed vestrae avaritiae consulentes, quanto magis ego hominem, qui multo melior est pecore, debeo liberare? Congruenterque hydropicum, animali quod cecidit in puteum comparavit; humore enim laborabat. Sicut illam mulierem, quam decem et octo annis alligatam dixerat, et ab eadem alligatione solvebat, comparavit jumento quod solvitur, ut ad aquam ducatur. Et bene utroque loco bovem posuit et asinum, quia sive sapientes quosque et hebetes, sive ut supra dictum est, utrumque populum eos significare sentiamus, ut videlicet cujus cervicem jugum legis attrivit, atque eum quem quilibet seductor repperit, quasi brutum animal et nulla ratione retinens, quo voluit errore subtraxit, omnes Salvator adveniens Satanae vinculis astrictos, omnes in imo concupiscentiae puteo demersos invenit. Non est enim distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu.
6.5.5
Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco. Aperta quidem ad litteram est haec admonitio Salvatoris, docens humilitatem, non solum apud Deum, sed etiam apud homines esse laudabilem, sed quoniam hanc evangelista non frustra parabolam vocat breviter intuendum quid etiam mystice signet. Nuptias appellari, Christi et Ecclesiae conjunctionem, multis locis apparet. E quibus unum est: Nunquid possunt filii nuptiarum quandiu sponsus cum illis est, jejunare? Aliud: Simile factum est regnum coelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias. Has ergo nuptias quisquis invitatus adierit, id est, Ecclesiae se membris fidei gratia conjunxerit, non discumbat in primo loco, hoc est non se, de meritis gloriando, quasi caeteris sublimior extollat. Et quidem studeat juxta alterius loci parabolam, veste nuptiali vestitus, hoc est virtutum fulgore coruscus apparere, sed ipsarum habitum virtutum loco devotae humilitatis adornet.
6.5.6
Ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, et veniens is qui et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum, et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Honoratiori post invitato locum dat ille, qui, de longae suae conversationis confidentia securior factus, cita illorum qui se in Christo secuti sunt agilitate praeitur. Et cum rubore novissimum locum tenet, quando de aliis meliora cognoscens, quidquid de sua operatione celsum sentiebat, humiliat, dicens cum Propheta: Egens sum ego, et in laboribus a juventute mea, exaltatus autem humiliatus sum et confusus.
6.5.7
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco. Quanto magnus es, inquit, humilia te in omnibus. Et Psalmista gloriatur: Humiliatus sum usquequaque, Domine, vivifica me secundum verbum tuum. Manifeste significans ita se a Domino posse vivificari, si de suis ipse virtutibus humilia sentiret.
6.5.8
Ut cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Veniens Dominus quem humilem invenerit amici nomine beatificans, superius ascendere praecipiet. Quicunque enim humiliaverit se sicut parvulus, hic est major in regno coelorum.
6.5.9
Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. Pulchre dicitur: Tunc erit tibi gloria, ne nunc quaerere incipias quod tibi servatur in fine; quia, sicut Salomon ait, haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Potest autem et in hac vita intelligi, qui in novissimo loco recumbens invenitur Domino veniente sublimatus, quia quotidie Dominus suas nuptias intrat, quotidie mores, sedes, habitus convivantium dijudicat, et superbos despiciens humilibus saepe tanta sui spiritus munera praestat, ut eos merito simul discumbentium, hoc est, in fide quiescentium coetus unanimi admiratione glorificet, stupensque, in auctoris sui laudationem prosiliat, dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum.
6.5.10
Quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Et ex hac conclusione manifeste claret praecedentem Domini sermonem typice intelligendum. Neque enim mox omnis qui se coram hominibus exaltat, humiliabitur, aut qui se in conspectu hominum humiliat, exaltabitur ab eis, sed e contrario nonnunquam qui se vel in apice dignitatis, vel in alia qualibet acquirenda gloria sublevat, usque in finem exaltari non cessat. Similiter et humilis quilibet ac verecundus in sua qua contentus est, usque ad vitae terminum mediocritate perseverat. Et ideo quia, juxta veritatis sententiam, omnis qui se incaute de meritis allevat, humiliabitur a Domino, et qui provide se de benefactis humiliat, exaltabitur ab eo, in eumdem procul dubio sensum praemissus sermo Redemptoris, quo primos in nuptiis accubitus quaeri vetat, congruit.
6.5.11
Dicebat autem et ei qui se invitaverat: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites. Fratres, amicos et divites, alterutrum convivia celebrare, non quasi scelus interdicit, sed sicut caetera necessitatis humanae commercia, ubi et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia, ad promerenda vitae coelestis praemia nil valere ostendit. Denique subjungit:
6.5.12
Ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. Non ait, Et fiat tibi peccatum, sed, Et fiat, inquit, tibi retributio. Cui simile est quod alibi dicit: Et si bene feceritis iis qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? Neque hic dicit, Peccatum est vobis, sed, Quae vobis est gratia? Si quidem et peccatores hoc faciunt. Quamvis sunt quaedam mutua fratrum, amicorum, cognatorum, vicinorumque divitum convivia, quae non solum in praesenti retributionem, sed et damnationem percipiunt in futuro. Denique ab Apostolo inter opera tenebrarum annumerantur. Sicut in die( inquit) honeste ambulemus, non in comessationibus, et ebrietatibus. Comessationes quippe sunt luxuriosa convivia, quae aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus solent a contubernalibus exhiberi, ut neminem pudeat inhoneste aliquid dicere aut facere, quia ad hoc convenitur, ut foeda illic gerantur, copia vini, et incitetur libidinis diversa voluptas.
6.5.13
Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos, et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. Resurrectionem justorum dicit, qui etsi omnes resurgant, eorum tamen non immerito quasi propria cognominatur, qui in hac se beatos non dubitant esse venturos. Ergo qui pauperes ad convivium vocat, in futuro praemium percipiet. Qui amicos, fratres, et divites vocat, recipit mercedem suam. Sed etsi hoc propter Deum facit in exemplum filiorum beati Job, sicut caetera fraternae dilectionis officia, ipse qui jussit remunerat. Qui gulosos ac luxuriosos propter lasciviam invitat, poena in futuro plectetur aeterna.
6.5.14
Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit ei: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Panis qui manducatur in regno Dei, non juxta Cerinthum, corporis intelligendus est cibus, sed ille utique qui ait: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi, Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Id est, si quis meae Incarnationis sacramento perfecte incorporatus meae divinae majestatis visione frui meruerit, hic perpetua vitae immortalis beatitudine gaudebit. Sed quia nonnulli hunc panem fide tenus, quasi adorando percipiunt, dulcedinem vero ejus attingere veraciter gustando fastidiunt, subjecta parabola Dominus talium torporem coelestibus epulis dignum non esse redarguit. Sequitur enim:
6.5.15
At ipse dixit ei: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. Quis iste est homo, nisi ille de quo per prophetam dicitur: Et homo est, et quis cognoscit eum? Qui fecit coenam magnam, quia satietatem nobis internae dulcedinis praeparavit. Quia vocat multos, sed pauci veniunt, quia nonnunquam ipsi qui ei per fidem subjecti sunt aeterno ejus convivio male vivendo contradicunt.
6.5.16
Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. Quid hora coenae, nisi finis est mundi? in quo nimirum nos sumus, sicut jam dudum Paulus testatur, dicens: Nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt. Si ergo jam hora coenae est, cum vocamur, tanto minus debemus excusare convivio Dei, quanto propinquasse jam cernimus finem saeculi. Idcirco autem hoc convivium Dei, non prandium, sed coena nominatur, quia post prandium coena restat; post coenam vero, convivium nullum restat. Et quia aeternum Dei convivium nobis in extremo praeparabitur, rectum fuit ut hac non prandium, sed coena vocaretur. Sed quis per hunc servum qui a patrefamilias ad invitandum mittitur, nisi praedicatorum ordo signatur? Ad repellendum autem fastidium nostrum, jam parata sunt omnia, quia ad abstergendum mentis nostrae teporem in coena Dei ille nobis singularis agnus occisus est qui tulit peccata mundi.
6.5.17
Et coeperunt simul omnes excusare. Offert Deus quod rogari debuit, non rogatus dare vult quod vix sperari poterat. Quia dignaretur largiri postulatus, contemnitur vero paratus, delicias refectionis aeternae denuntiat, et tamen simul omnes excusant. Sed dicunt aliqui: Excusare nolumus; ad illud enim supernae refectionis convivium et vocari et pervenire gratulamur. Qui verum profecto dicunt, si non plus terrena quam coelestia diligunt, si non amplius rebus corporalibus quam spiritalibus occupantur. Unde hic quoque ipsa excusantium causa subjungitur, cum protinus subinfertur:
6.5.18
Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire et videre illam. Rogo te, habe me excusatum. Quid per villam nisi terrena substantia designatur? Exit ergo videre villam, qui sola exteriora cogitat propter substantiam.
6.5.19
Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa. Rogo te, habe me excusatum. Quid in quinque jugis boum, nisi quinque corporis sensus accipimus? Qui recte quoque juga vocati sunt, quia in utroque sexu geminantur. Qui videlicet corporales sensus, quia comprehendere nesciunt interna, sed sola exteriora cognoscunt, et deserentes intima ea quae extra sunt tangunt, recte per eos curiositas designatur. Grave namque curiositatis est vitium, quae dum cujuslibet mentem ad investigandam vitam proximi exterius ducit, semper ei sua intima abscondit. Propter hoc namque et de eisdem quinque jugis boum dicitur: Eo probare illa, quia videlicet aliquando pertinere probatio ad curiositatem solet. Sed notandum quod et is qui propter villam, et is qui propter probanda juga boum a coena sui invitatoris excusat, verba humilitatis permiscet, dicens:
6.5.20
Rogo te, habe me excusatum. Dum enim dicit rogo, et tamen venire contemnit, humilitas sonat in voce, superbia in actione. Et ecce hoc dijudicat pravus quisque cum audit, nec tamen ea quae dijudicat agere desistit. Nam dum cuilibet perverse agenti dicimus: Convertere, Deum sequere, mundum relinque, ubi hunc nisi ad dominicam coenam vocamus? Sed cum respondet: Ora pro me, quia peccator sum, hoc facere non possum, quid aliud agit nisi rogat et excusat? Dicens namque, Peccator sum, humilitatem insinuat, subjungens autem, Converti non possum, superbiam demonstrat.
6.5.21
Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Quid per uxorem, nisi voluptas carnis accipitur? Nam quamvis bonum sit conjugium, atque ad propagandam sobolem Providentia divina constitutum, nonnulli tamen non per hoc fecunditatem prolis, sed desideria expetunt voluptatis. Et ideo per rem justam significari potest non incongrue res injusta. Ad coenam nos ergo aeterni convivii summus Paterfamilias invitat, sed dum hunc terrena cura occupat, illum alieni actus sagax cogitatio devastat, alterius etiam mentem voluptas carnalis inquinat, fastidiosus quisque ad aeternae vitae epulas non festinat.
6.5.22
Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc. Ecce qui terrenae substantiae plus justo incumbat, venire ad Dominicam coenam recusat; qui labori curiositatis insudat, praeparata vitae alimenta fastidit; qui carnalibus desideriis inhaeret, spirituales convivii epulas respuit. Quia ergo venire superbi renuunt, pauperes eliguntur. Cur hoc? quia, juxta Pauli vocem, infirma mundi eligit Deus, ut confundat fortia. Pauperes autem et debiles dicuntur, qui judicio suo apud semetipsos infirmi sunt. Nam pauperes et quasi fortes sunt, qui et positi in paupertate superbiunt. Caeci vero sunt, qui nullum ingenii lumen habent. Claudi quoque, qui rectos gressus in operatione non habent. Sed dum morum vitia in membrorum debilitate signantur, profecto liquet quia sicut illi peccatores fuerunt qui vocati venire noluerunt, ita hi quoque peccatores sunt qui invitantur et veniunt; sed peccatores superbi respuuntur, et peccatores humiles eliguntur. Hos itaque eligit quos despicit mundus, quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum. Pauperes et debiles, caeci et claudi vocantur quod veniunt, quia infirmi quique, atque in hoc mundo despecti, plerumque tanto celerius vocem Dei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent ubi delectentur. Sed, ductis ad coenam pauperibus, quid puer subjungat audiamus:
6.5.23
Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est Multi tales ad dominicam coenam ex Judaea collecti sunt, sed multitudo quae ex Israelitico populo credidit, locum superni convivii non implevit. Intravit jam frequentia Judaeorum, sed adhuc locus vacat in regno, ubi suscipi debeat numerositas gentium. Unde et eidem servo dicitur:
6.5.24
Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Cum de vicis et plateis ad coenam Dominus invitat, illum videlicet populum designat, qui tenere legem sub urbana conversatione noverat. Cum vero convivas suos colligi ex viis et sepibus praecipit, nimirum agrestem populum colligere, id est gentilem quaerit. Notandum vero quod in hac invitatione tertia, non dicitur, Invita, sed Compelle intrare. Nam sunt nonnulli qui bona facienda intelligunt, sed haec facere desistunt. His, ut superius diximus, plerumque contingit ut eos in carnalibus desideriis suis, mundi hujus adversitas feriat. Saepe namque aut longa aegritudine tabescunt, aut afflicti injuriis concidunt, aut percussi gravioribus damnis affliguntur, seque ipsos in suis desideriis reprehendentes, ad Dominum corda convertunt. Qui ergo hujus mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, atque a praesentis vitae desideriis corriguntur, quid isti nisi compelluntur ut intrent? Sed valde est tremenda sententia quae protinus subinfertur. Ait enim:
6.5.25
Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit coenam meam. Ecce per se vocat, per angelos vocat, per Patres vocat per pastores vocat, plerumque per miracula vocat, plerumque per flagella vocat, aliquando per mundi hujus prospera vocat, aliquando per adversa. nemo contemnat, ne dum vocatus excusat, cum voluerit intrare non valeat.
6.5.26
Ibant autem turbae multae cum eo, et conversus dixit ad illos: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus; et qui crucem suam non bajulat, neque post me venit, meus quoque discipulus esse non potest. Percontari libet quomodo parentes et carnaliter propinquos praecipimur odisse, qui jubemur et inimicos diligere. Et certe de uxore Veritas dicit: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Et Paulus ait: Viri, diligite ux res vestras, sicut et Christus Ecclesiam. Ecce discipulus uxorem diligendam praecipit, cum Magister dicat: Qui uxorem non odit, non potest meus esse discipulus. Nunquid aliud judex nuntiat, aliud praeco clamat? an simul et odisse possumus et diligere? Sed si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem vatemus, ut eos qui nobis carnis cognatione conjuncti sunt, et quo proximos novimus, diligamus, et quo adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Ut autem Dominus demonstraret, hoc erga proximos odium non de inaffectione procedere, sed de charitate, addidit protinus, dicens: Adhuc autem et animam suam. Tunc etenim bene animam nostram odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, cum ejus appetitum frangimus, ejus voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic nimirum exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt. Hoc ipsum vero animae odium qualiter exhiberi debeat, subdendo Veritas manifestat dicens:
6.5.27
Et qui non bajulat crucem suam et venit post me, non potest meus esse discipulus. Crux quippe a cruciatu dicitur. Et duobus modis crucem Domini bajulamus, cum aut per abstinentiam carnem afficimus, aut per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus. Qui enim dolorem exhibet in aliena necessitate, crucem portat in mente. Sciendum vero est quod sunt nonnulli qui carnis abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria exhibent; et sunt plerique qui compassionem proximo non spiritaliter, sed carnaliter impendunt, ut ei non ad virtutem, sed quasi miserando ad culpas faveant. Hi itaque crucem quidem videntur ferre, sed Dominum non sequuntur. Unde et recte haec eadem Veritas dicit: Qui non bajulat crucem suam et venit post me, non potest meus esse discipulus. Bajulare etenim crucem et post Dominum ire, est vel carnis abstinentiam, vel compassionem proximo pro studio aeternae intentionis exhibere. Nam quisquis haec pro temporali intentione exhibet, crucem quidem bajulat, sed ire post Dominum recusat. Quia vero sublimia praecepta data sunt, protinus comparatio aedificandae sublimitatis adjungitur, cum dicitur:
6.5.28
Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, nonne prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habet ad perficiendam? In omnibus enim rebus, finis aspiciendus est. Omne quod agimus praevenire per studium considerationis debemus. Ecce enim, juxta Veritatis vocem, qui turrem aedificat, aedificii sumptus parat. Si igitur humilitatis turrem construere cupimus, prius nos praeparare ad adversa hujus saeculi debemus. Hoc enim inter terrenum et coeleste aedificium distat, quod terrenum aedificium expensas colligendo construitur, coeleste autem aedificium expensas dispergendo. Ad illud sumptus facimus, si non habita colligamus; ad istud sumptus facimus, si et habita relinquamus. Considerandum vero quod dicitur:
6.5.29
Ne posteaquam posuerit fundamentum, et non poterit perficere, omnes qui viderint incipient illudere ei dicentes, quia hic homo coepit aedificare et non potui consummare. Quia, juxta Pauli vocem, spectaculum facti sumus mundo, angelis et hominibus. Et in omni quod agimus considerare occultos adversarios nostros debemus, qui semper nostris operibus intendunt, semper ex nostro defectu gratulantur. Quos Propheta intuens ait: Deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei. In bonis enim operibus intenti, nisi contra malignos spiritus sollicite vigilemus, ipsos irrisores patimur quos ad malum persuasores habemus. Sed quia de construendo aedificio comparatio data est, nunc ex minori ad majus similitudo subditur, ut ex rebus minimis majora pensentur. Nam sequitur:
6.5.30
Aut qui rex iturus committere bellum adversum alium regem, non sedens prius cogitat si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt. Rex contra regem ex aequo venit ad praelium, et tamen si se perpendit non posse sufficere, legationem mittit, et ea quae pacis sunt postulat. Quibus ergo nos lacrymis sperare veniam debemus, qui in illo tremendo examine cum rege nostro ex aequo ad judicium non venimus, quos nimirum conditio, infirmitas et causa inferiores exhibet? Sed fortasse jam mali operis culpas abscidimus, jam prava quaeque exterius declinavimus, nunquid ad reddendam rationem cogitationis nostrae sufficimus? Cum duplo ergo exercitus contra simplum venit, qui nos vix in solo opere praeparatos, simul de opere et cogitatione discutit. Et ideo dum adhuc longe est, legationem mittamus, rogemus ea quae pacis sunt. Longe enim esse dicitur, quia adhuc praesens per judicium non videtur. Mittamus legationem lacrymas nostras, mittamus misericordiae opera, mactemus in ara ejus hostias placationis. Haec est nostra legatio, quae regem venientem placat.
6.5.31
Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Manifestissime Dominus hac conclusione docet quid sit aedificare turrem, vel cum rege fortiore facere pacem: suum videlicet esse discipulum; praeparare autem sumptus ad perficiendam turrem, et mittere legationem ad impetrandam pacem, non esse aliud, quam renuntiare omnibus quae possidemus. Inter quae omnia et amor proximorum, de quo praedictum est, et ipsa anima nostra, quam quidam pro temporali hac vita dictam putant, intelligatur necesse est, quam sic possidere ad tempus oportet, ut non nos impediat ab aeterna, si quis eam fuerit auferre minatus. Distat sane inter renuntiare omnibus et relinquere omnia; paucorum enim perfectorumque est relinquere omnia, curas mundi postponere, solis desideriis aeternis inhiare. Cunctorum autem fidelium est renuntiare omnibus quae possident, hoc est sic tenere quae mundi sunt, ut tamen per ea non teneantur in mundo; habere rem temporalem in usu, aeternam in desiderio; sic terrena gerere, ut tamen tota mente ad coelestia tendant.
6.5.32
Bonum est sal: Si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur? Ad superiora respicit, ubi turrem virtutum non solum inchoandam, sed etiam praeceperat esse consummandam. Bonum quippe est Dei verbum audire, frequentius sale sapientiae spiritalis cordis arcana condire, imo ipsum cum apostolis sal terrae fieri, id est, eorum quoque qui adhuc terrena sapiunt imbuendis mentibus sufficere. At si quis semel condimento veritatis illuminatus ad apostasiam redierit, quo alio doctore corrigitur, qui eam quam ipse gustavit sapientiae dulcedinem, vel adversis saeculi perterritus, vel illecebris allectus abjecit? Juxta hoc quod quidam sapiens ait: Quis medebitur incantatori a serpente percusso? Qua sententia Judae Iscariot socios ipsumque designari non immerito credatur qui philargyria victus et gradum apostolatus prodere et Dominum tradere non dubitavit.
6.5.33
Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Sicut sal infatuatum cum ad condiendos cibos carnesque siccandas valere desierit, nullo jam usui aptum erit( neque enim in terram utile est, cujus injectu germinare prohibetur, neque in sterquilinium agriculturae profuturum, quod vivacibus licet glebis immistum non fetare semina frugum, sed exstinguere solet), sic omnis qui post agnitionem veritatis retro redit, neque ipse fructum boni operis ferre, neque alios excolere valet, sed foras mittendus, hoc est ab Ecclesiae est unitate secernendus, ut, juxta praemissam parabolam, irridentes eum inimici, dicant quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. Et ideo multum utilis exhortatio subinfertur, cum dicitur:
6.5.34
Qui habet aures audiendi audiat. Id est, qui habet aures intelligentiae, quibus Dei verbum percipere possit, non contemnat, sed audiat, obediendo videlicet et faciendo quae didicit. Non enim auditor obliviosus, sed factor operis hic beatus in facto suo erit. Amen.
6.6.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XV.
6.6.1
Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores, ut audirent illum, et murmurabant Pharisaei et scribae, dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis. Quia non solum justus peccare per inertiam, sed et peccator resipiscere per solertiam potest, postquam sal infatuatum foras mitti debere narratum est, mox poenitentum cohors intus admissa describitur, qui, ad audiendum Dei verbum appropinquantes, non solum ad colloquendum, sed etiam ad convescendum recepti sunt. Quod videntes Pharisaei, dedignati sunt, quia vera justitia compassionem habet, et falsa justitia dedignationem, quamvis et justi soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est quod agitur typo superbiae, aliud quod zelo disciplinae. Sed qui aegri erant ita ut aegrotos se esse nescirent, quatenus quod erant agnoscerent, coelestis eos medicus blandis fomentis curat, benignum paradigma objicit, et in eorum corde vulneris tumorem premit; ait namque:
6.6.2
Quis ex vobis homo qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat illam? Ecce mira dispensatione pietatis similitudinem Veritas dedit, quam et in se homo recognosceret, et tamen haec specialiter ad ipsum auctorem hominum pertineret. Quia enim centenarius numerus est perfectus, ipse centum oves habuit cum angelorum substantiam et hominum creavit. Sed una ovis tunc periit, quando peccando homo pascua vitae dereliquit. Dimisit autem nonaginta novem oves in deserto, quia illos summos angelorum choros reliquit in coelo. Cur autem coelum desertum vocatur, nisi quod desertum dicitur derelictum? Tunc autem coelum homo deseruit, cum peccavit. In deserto autem nonaginta novem oves remanserant, quando in terra Dominus unam quaerebat, quia rationabilis creaturae numerus, angelorum videlicet et hominum, quae ad videndum Deum condita fuerat, pereunte homine erat imminutus, et ut perfecta summa ovium integraretur in coelo, homo perditus quaerebatur in terra.
6.6.3
Et cum invenerit illam, imponit in humeros suos gaudens. Ovem in humeris suis imposuit, quia humanam naturam suscipiens, peccata nostra ipse portavit.
6.6.4
Et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: Congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat. Inventa ove ad domum rediit, quia pastor noster, reparato homine ad regnum coeleste rediit. Ibi amicos et vicinos invenit, illos videlicet angelorum choros. Qui amici ejus sunt, quia voluntatem ejus continue in sua stabilitate custodiunt. Vicini quoque ejus sunt, quia claritate visionis illius sua assiduitate perfruuntur. Et notandum quod non dicat, Congratulamini ovi inventae, sed Mihi, quia videlicet ejus est gaudium vita nostra, et cum nos ad coelum reducimur, solemnitatem laetitiae illius implemus.
6.6.5
Dico vobis quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam habente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia. Plus de conversis peccatoribus quam de stantibus justis gaudium erit in coelo, quia plerumque hi qui nullis se oppressos peccatorum molibus sciunt, stant quidem in via justitiae, nulla illicita perpetrant, sed tamen ad coelestem patriam anxie non anhelant, tantoque sibi in rebus licitis usum praebent, quanto se perpetrasse illicita nulla meminerunt, et plerumque pigri remanent ad exercenda bona praecipua, quia valde securi sunt, quod nulla commiserint mala graviora. At contra nonnunquam hi qui se aliqua illicita egisse meminerunt, ex ipso suo dolore compuncti inardescunt ad amorem Dei, seseque in magnis virtutibus exercent. Majus ergo de peccatore converso quam de stante justo gaudium fit in coelo, quia et dux in praelio plus eum militem diligit, qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam illum qui nunquam terga praebuit et nunquam aliquid fortiter fecit. Sed inter haec, sciendum est quia sunt plerique justi, in quorum vita tantum est gaudium, ut eis quaelibet peccatorum poenitentia praeponi nullatenus possit. Nam multi et nullorum sibi malorum sunt conscii, et tamen in tanti ardoris afflictione se exerunt, ac si peccatis omnibus angustentur, cuncta etiam licita respuunt, ad despectum mundi sublimiter accinguntur, lamentis gaudent, in cunctis semetipsos humiliant; et sicut nonnulli peccata operum, sic ipsi peccata cogitationum deplorant. Hinc ergo colligendum est quantum Deo gaudium faciat quando humiliter plangit justus, si facit in coelo gaudium, quando hoc quod male gessit per poenitentiam damnat injustus.
6.6.6
Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, non accendit lucernam, et evertit domum, et quaerit diligenter donec inveniat? Qui signatur per pastorem, ipse et per mulierem. Ipse enim Deus, ipse et Dei sapientia. Et quia imago exprimitur in drachma, mulier drachmam perdidit, quando homo, qui conditus ad imaginem Dei fuerat, peccando a similitudine sui Conditoris recessit. Sed accendit mulier lucernam, quia sapientia Dei apparuit in humanitate. Lucerna quippe lumen in testa est. Lumen vero in testa est divinitas in carne. Accensa autem lucerna evertit domum, quia mox ut ejus divinitas per carnem claruit, omnis se nostra conscientia concussit. Domus namque evertitur, cum consideratione reatus sui humana conscientia perturbatur, eversa vero domo invenitur drachma, quia dum perturbatur conscientia hominis, reparatur in homine similitudo conditoris.
6.6.7
Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Quae amicae vel vicinae nisi illae potestates sunt coelestes jam superius dictae? Quae tanto supernae sapientiae juxta sunt, quanto ei per gratiam continuae visionis appropinquant. Sed intuendum cur ista mulier decem drachmas habuisse perhibetur. Angelorum quippe et hominum naturam ad cognoscendum se Dominus condidit, quam dum consistere ad aeternitatem voluit, eam procul dubio ad suam similitudinem creavit. Decem vero drachmas habuit mulier, quia novem sunt ordines angelorum, sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus creatus est, qui a conditore suo nec post culpam periit, quia hunc aeterna Sapientia per carnem miraculis coruscans ex lumine testae reparavit.
6.6.8
Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Poenitentiam agere est et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim prodest si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc avaritiae aestubus anhelet? aut quid prodest si irae culpas jam lugeat, et tamen adhuc invidiae facibus tabescat? Sed minus est valde quod dicimus, ut qui peccata deplorat, ploranda minime committat. Nam cogitandum summopere est ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debeat etiam commissa.
6.6.9
Ait autem: Homo quidam habuit duos filios, et dixit adolescentior ex illis patri: Da mihi portionem substantiae quae me contingit. Et divisit illis substantiam. Murmurantibus de peccatorum susceptione, scribis et Pharisaeis, tres ex ordine parabolas Salvator posuit, duabus primis de quibus disputatum est, quantum ipse cum angelis de poenitentum salute gaudeat insinuans. Tertia vero quae sequitur, non suum, tantummodo suorumque gaudium demonstrans, sed et invidentium murmur reprehendens. Homo itaque qui duos filios habuisse dicitur, Deus Pater intelligitur, duorum videlicet genitor populorum, et quasi duarum generis humani stirpium autor atque creator. Major enim filius eos qui in unius Dei permansere cultura; minor, eos qui usque ad colenda idola Deum deseruere significat. Pars substantiae quae minorem filium contingit, ipse sensus in homine rationalis est. Vivere enim, intelligere, meminisse, ingenio alacri excellere, divini substantia muneris est. Quam minor filius expetit a patre, cum homo, sua potestate delectatus, per liberum sese arbitrium regere atque a dominio quaesivit exuere conditoris. Divisitque illis substantiam, fidelibus scilicet suae gratiae protectionem, quam desiderabant, impertiendo, infidelibus vero naturalis solum ingenii, quo contenti erant beneficium concedendo.
6.6.10
Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. Longe profectus est, non locum mutando, sed animum. Quanto etenim quisque plus in pravo opere delinquit, tanto a Dei gratia longius recedit. Quod non post multos dies dixit factum, ut congregatis omnibus, peregre proficisceretur in regionem longinquam, quia non multo post institutionem humani generis placuit animae per liberum arbitrium ferre secum quamdam velut potentiam naturae suae, et deserere eum a quo condita est praesidens viribus suis. Quas vires tanto consumit citius, quanto eum deserit a quo datae sunt. Itaque hanc vitam prodigam vocat, amantem fundere atque spatiari pompis exterioribus, intus inanescentem, cum ea quisque sequitur quae ab illa procedunt, et reliqui eum qui sibi est interior.
6.6.11
Et postquam omnia dissipasset, facta est fames valida in regione illa. Omnia quae dissipavit, ornamenta naturae quae consumpsit significat. Fames in regione longinqua, indigentia verbi veritatis est, in oblivione Creatoris. De qua dictum est in prophetis: Quia mittet Dominus famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei.
6.6.12
Et ipse coepit egere, et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius. Merito egere coepit, qui thesauros sapientiae Dei, divitiarum coelestiumque altitudinem dereliquit. Unus autem civium regionis illius cui egens adhaesit, ille est utique qui concupiscentiis terrenis merito suae perversitatis praepositus, princeps hujus mundi a Domino vocatur. Et de quo Apostolus: Deus, inquit, hujus saeculi, excaecavit mentes infidelium.
6.6.13
Et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos. In villam mitti, est substantiae mundialis cupiditate subjugari. De qua in alia parabola quidam spiritales epulas, ad quas invitabatur, fastidiens dixit: Villam emi et necesse habeo exire, et videre illam. Porcos vero pascere est, ea quibus immundi spiritus gaudeant operari.
6.6.14
Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant. Siliquae quibus porcos pascebat sunt doctrinae saeculares, sterili suavitate resonantes, de quibus laudes idolorum fabularumque ad Deos gentium vario sermone atque carminibus pererepant, quibus daemonia delectantur. Unde cum iste saturari cupiebat, aliquid solidum et rectum quod ad beatam vitam pertineret invenire volebat in talibus, et non poterat. Hoc est enim quod ait:
6.6.15
Et nemo illi dabat. In se autem reversus. Jam, scilicet, ab eis quae forinsecus frustra illiciunt et seducunt in conscientiae interiora reducem faciens intentionem suam.
6.6.16
Dixit: Quanti mercenarii patris mei abundant panibus, ego autem fame hic pereo. Unde hoc scire poterat, in quo tanta erat oblivio Dei, sicut in omnibus idololatris fuit, nisi quia ista recogitatio jam resipiscentis est, cum Evangelium praedicaretur? Mercenarii ergo Patris abundant panibus, quia qui futurae mercedis intuitu digna operari satagunt quotidianis supernae gratiae reficiuntur alimoniis. At vero fame pereunt qui, extra Patris aedes positi, ventrem cupiunt implere de siliquis. Id est, qui, sine fine viventes, vitam beatam inanis philosophiae studiis inquirunt. Sicut enim panis, qui cor hominis confirmat, verbo Dei quo mentem reficiat assimilatur, ita siliqua quae et ipsa intus inanis, foris mollis est, et corpus non reficit, sed implet, ut sit magis oneri quam usui, saeculari sapientiae non immerito comparatur, cujus sermo facundiae plausu sonorus, sed virtute utilitatis est vacuus.
6.6.17
Surgam et ibo ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in coelum et coram te. Quam misericordem piumque noverat patrem, qui nec offensus a filio patris dedignetur audire vocabulum. Surgam ergo, inquit, quia me jacere cognovi. Et ibo, quia longe recessi. Ad patrem meum, quia sub principe porcorum miserabili egestate tabesco: Peccavi autem in coelum, coram spiritibus angelicis sanctisque animabus, in quibus sedes est Dei, significat. Coram te vero, in ipso conscientiae interioris conclavi, qua Dei solius oculi penetrare valebant.
6.6.18
Et jam non sum dignus vocari filius tuus. Fac me sicut unum de mercenariis tuis. Ad filii quidem affectum, qui omnia quae patris sunt, sua esse non ambigit, aspirare nequaquam praesumit, sed mercenarii statum, jam pro mercede serviturus, desiderat. Verum ne hunc quidem nisi paterna dignatione se mereri posse testatur. Ubi sunt ergo Pelagianistae, quia sua se virtute salvari posse confidunt, contra apertissimam veritatis sententiam quae ait: Sine me nihil potestis facere?
6.6.19
Et surgens venit ad patrem suum. Venire ad patrem est in Ecclesia constitui per fidem, ubi jam possit esse peccatorum legitima et fructuosa confessio.
6.6.20
Cum autem adhuc longe esset. Et antequam intelligeret Deum, sed tamen cum jam pie quaereret.
6.6.21
Vidit illum pater ipsius. Impios enim et superbos convenienter non videre dicitur, tanquam ante oculos non habere. Ante oculos enim haberi, non nisi qui diliguntur dici solent.
6.6.22
Et misericordia motus est, et occurrens, cecidit super collum ejus. Non enim pater unigenitum Filium deseruit, in quo usque ad nostram longinquam etiam peregrinationem cucurrit, atque descendit. Quia Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Et ipse Dominus ait: Pater in me manens, ipse facit opera sua. Quid est autem cadere super collum ejus, nisi inclinare et humiliare in amplexum ejus brachium suum? Et brachium Domini cui revelatum est, quod est utique Dominus noster Jesus Christus.
6.6.23
Et osculatus est eum. Consolari verbo gratiae Dei ad spem indulgentiae peccatorum, hoc est, post longa itinera remanentem, a patre mereri osculum charitatis.
6.6.24
Dixitque ei filius: Pater, peccavi in coelum et coram te. Jam non sum dignus vocari filius tuus. Incipit jam peccata constitutus in Ecclesia confiteri, nec dicit omnia quae dicturum se esse promiserat, sed usque ad illud: Non sum dignus vocari filius tuus. Hoc enim vult fieri per gratiam, quod se indignum esse per merita fatetur. Non addidit quod in illa meditatione dixerat: Fac me sicut unum de mercenariis tuis. Cum enim panem non haberet, vel mercenarius esse cupiebat. Quod post osculum patris, generosissime jam dedignatur. Intelligit namque, inter filium, mercenarium et servum, non mininam esse distantiam. Servum, videlicet, esse eum qui adhuc metu gehennae, sive praesentiae legum, a vitiis temperat; mercenarium qui spe atque desiderio regni coelorum; filium, affectu boni ipsius atque amore virtutum. In quarum virtutum trium consummatione beatus Apostolus omnem salutis summam concludens: Nunc, inquit, manet fides, spes, charitas, tria haec. Major autem his charitas. Fides namque est, quae futuri judicii ac suppliciorum metu vitiorum facit contagia declinare. Spes, quae mentem nostram de praesentibus avocans, universas corporis voluptates, coelestium praemiorum exspectatione contemnit. Charitas, quae nos ad mortem Christi et spiritalium virtutum fructum, mentis ardore succendens, quidquid illis contrarium est, toto facit odio detestari. Unde prodigus iste postquam in semetipsum reversus, dirae famis supplicia formidabat, velut jam servus effectus, etiam mercenarii statum de mercede jam cogitans, concupiscit. Sed eum pater occurrens, non contentus minora concedere, utroque gradu sine dilatione transcurso, pristinae filiorum restituit dignitati, nec jam de mercede conductoris, sed de haereditate fecit cogitare parentis.
6.6.25
Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum. Stola prima est vestis innocentiae, quam homo bene conditus accepit, sed male persuasus amisit, quando post culpam praevaricationis cognovit esse se nudum, gloriaque immortalitatis perdita, pelliceum, hoc est mortale, sumpsit indumentum. Servi qui eam proferunt reconciliationis praedicatores sunt. Proferunt enim stolam primam, quando mortales terrenosque homines sublimandos asseverant, ut non solum cives angelorum, sed et haeredes Dei et cohaeredes sint Christi futuri.
6.6.26
Et date annulum in manu ejus, et calceamenta in pedes. Annulus est vel sincerae fidei signaculum, qua cuncta promissa in credentium cordibus certa impressione signantur, vel nuptiarum pignus illarum, quibus Ecclesia sponsatur. Et bene annulus in manu datur, ut per opera fides clarescat, et per fidem opera firmentur. Calceamenta autem in pedes officium evangelizandi denuntiant, ut cursus mentis ad coelestia tendens, a terrenarum contagio rerum inviolata servetur et munda, priorumque munitus exemplis, super serpentes et scorpiones securus incedat. Manus igitur et pedes, id est, opus ornatur et cursus. Opus ut recte vivamus; cursus, ut ad aeterna gaudia properemus. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
6.6.27
Et adducite vitulum saginatum et occidite. Vitulus saginatus, ipse item Dominus est, sed secundum carnem. Et bene saginatus, quia caro ejus adeo spiritali est opima virtute, ut pro totius mundi salute sufficiat in odorem suavitatis, nidorem, videlicet, immolationis, ad Deum mittere, et pro omnibus exorare. Adducere autem vitulum et occidere est praedicare Christum, et mortem ejus insinuare. Tunc etenim cuique nostrum quasi recens occiditur, cum credit occisum. Tunc caro ejus comeditur, cum ejus passionis sacramentum et ore ad emundationem percipitur, et corde ad imitationem cogitatur. Et manducemus et epulemur, quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Non solum filius qui revixit et inventus est, verum pater et servi illius, sacrosancti vituli qui propter filium occisus erat, carne refecti epulantur, quia patris cibus salus est nostra, et patris gaudium nostrorum est remissio peccatorum. Nec tantum Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quia sicut una in divinitate voluntas et operatio, ita et una est delectatio sanctae et individuae Trinitatis. Unde beatus Abraham tres angelos hospitio recipiens, vitulum tenerrimum et optimum occidisse, eisque cum lacte, pane et butyro epulandum legitur obtulisse. Quia qui beatam Trinitatem rectae devotionis officiis reficere, id est, laetificari desiderat, mortem quoque debet unigeniti Filii Dei in carne, quae est una in eadem Trinitate persona, piae confessionis sinceritate celebrare. Et notandum quod ante stola prima, ante annulus, ante calceamenta praestantur, et sic deinde vitulus immolatur, quia nisi spem quisque primae immortalitatis induerit, nisi annulo fidei opera praemunierit, nisi ipsam fidem pie confitendo praedicaverit, non potest Sacramentis interesse coelestibus.
6.6.28
Et coeperunt epulari. Istae epulae atque festivitas nunc celebrantur, per orbem terrarum Ecclesia dilatata atque diffusa. Vitulus enim ille in corpore et sanguine Dominico, et offertur Patri, et pascit totam domum.
6.6.29
Erat autem filius ejus senior in agro. Filius senior, populus Israel est, qui licet in longinqua non abierit, non tamen domi, sed in agro dicitur esse moratus, quia populus idem neque usque ad colenda idola Creatorem deseruit, neque legis quam acceperat, interiora penetravit, sed litterae solum custodia contentus, exteriora magis et terrena operari simul et sperare solebat, audiens per prophetam: Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis.
6.6.30
Et cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum. Appropinquat filius domui, cum populus ille in quibuscunque Israelitis consideratioribus( nam multi tales inventi sunt in eis, et saepe inveniuntur) labore servilis operis improbato, ex eisdem Scripturis, Ecclesiae libertatem considerat. Audit symphoniam et chorum, scilicet spiritu plenos vocibus consonis Evangelium praedicare, quibus dictum est: Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et concorditer conversantium sit anima et cor unum in laudes Dei.
6.6.31
Et vocavit unum de servis, et interrogavit quae haec essent. Isque dixit illi. Vocat unum de servis, cum sumit ad legendum aliquem prophetarum, et in eo quaerens, quodammodo interrogat unde ista in Ecclesia celebrantur, in quibus se esse non videt. Respondeat ei servus patris, propheta:
6.6.32
Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. In extremis enim terrae fuit frater tuus, sed inde major exsultatio cantantium Domino canticum novum, quia laus ejus ab extremis terrae. Et propter eum qui absens erat occisus est ille cui dictum est: Et holocaustum tuum pingue fiat.
6.6.33
Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum. Indignatur etiam nunc, et adhuc non vult introire. Cum ergo plenitudo gentium intraverit, egredietur opportuno tempore pater ejus, ut etiam omnis Israel salvus fiat, ex cujus parte caecitas facta est, velut absentia in agrum, donec plenitudo filii minoris longe in idololatria gentium constituti, redux ad manducandum vitulum intraret. Erit enim quandoque aperta vocatio Judaeorum in salute Evangelii. Quam manifestationem vocationis, tanquam egressum patris appellat ad rogandum majorem filium.
6.6.34
At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterii. Quaeritur quomodo ille populus nunquam mandatum Dei praeterisse dicatur. Sed facile illud occurrit, neque de omni mandato dictum esse, sed de uno maxime necessario, quo nullum alium Deum colere jussus est. Neque iste filius in omnibus Israelitis, sed in his intelligatur habere personam, qui nunquam ab uno Deo ad simulacra conversi sunt. Quamvis enim tanquam in agro positus iste filius terrena desideraret, ab uno tamen Deo ista desiderabat bona. Quod etiam patris ipsius testimonio comprobatur, cum dicit: Tu mecum es semper. Non enim quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam ejus approbans, ad perfruitionem potioris, atque jucundioris exsultationis invitat.
6.6.35
Et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. Peccator profecto haedi nomine significari solet, sed absit ut Antichristum intelligam. Multum enim absurdum est eum cui dicitur. Tu mecum es semper, hoc a patre optasse, ut Antichristo crederet. Neque omnino in eis Judaeorum, qui Antichristo credituri sunt, istum filium fas est intelligi. Quomodo autem epularetur ex illo haedo, si ipse est Antichristus, qui non ei crederet? Aut si hoc est epulari ex haedi occisione, quod est de Antichristi perditione laetari, quomodo dicit filius, quem recipit pater, hoc sibi non fuisse concessum, cum omnes filii Dei de illius adversarii damnatione laetaturi sint? Nimirum ergo ipsum Dominum sibi negatum ad copulandum conqueritur, dum eum peccatorem putat. Cum enim haedus est illi genti, id est, cum eum Sabbati violatorem et profanatorem legis existimat, jucundari epulis ejus non meruit. Ut quod ait: Nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer, tale sit ac si diceret, eum qui mihi haedus videbatur, nunquam mihi dedisti ad epulandum, eo ipso mihi illum ipsum non concedens, quo mihi haedus videbatur. Quod autem dicit, Cum amicis meis, aut ex persona principum, cum plebe intelligitur, aut persona populi Jerosolymitani, cum caeteris populis Juda.
6.6.36
Sed postquam filius tuus, hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit, occidisti illi vitulum saginatum. Meretrices sunt gentilium superstitiones, cum quibus substantiam dissipare est, relicto uno connubio verbi Dei cum turba daemonum cupiditate turpissima fornicari.
6.6.37
At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt, epulari autem et gaudere oportebat, quia fratrer tuus hic mortuus erat, et revixit, perierat, et inventus est. Quod dicit: Et omnia mea tua sunt, non putandum est ita dictum quasi non sint et fratris, ut tanquam in terrena haereditate patiaris angustias. Quomodo possint esse omnia majoris, si habet ibi etiam junior partem suam? Sic enim a perfectis et perpurgatis ac jam immortalibus filiis habentur omnia, ut sint et omnium singula, et omnia singulorum. Ut enim cupiditas nihil sine angustia, ita nihil cum angustia charitas tenet. Cum ergo beatitatem illam obtinuerimus, nostra erunt ad vivendum superiora, nostra erunt ad convivendum aequalia, nostra erunt ad dominandum inferiora. Si quem autem movet quomodo patri supplicans veritas dicat: Et mea omnia tua sunt, et tua mea, cui simillimum videtur sonare quod huic filio dicitur: Et omnia mea tua sunt, sciat unigeniti Filii esse omnia quae Patris sunt, per hoc quod etiam ipse Deus est, et de Patre natus, Patri est aequalis. Nam et illud quod de Spiritu sancto loquens ait: Omnia quae habet Pater mea sunt: propterea dixit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, de his dixit quae ad ipsam Patris pertinent divinitatem, in quibus illi est aequalis omnia quae habet Pater habendo. Neque enim Spiritus sanctus de creatura quae Patri est subjecta et Filio, erat accepturus quod ait: De meo accipiet, sed utique de Patre, de quo procedit Spiritus, de quo natus est Filius. Sive taque duos filios hos ad utrumque populum, sive ut quibusdam placet ad duos quoslibet homines, poenitentem videlicet et justum, vel qui sibi justus videatur, referre voluerit, congaudeat major frater, quia frater junior mortuus erat et revixit, perierat et inventus est.

Intertext edge

Open linked passage

Note