In Evangelium S. Lucae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8470 Inevslu
7.1
LIBER QUINTUS. LEGE FELIX PROOEMIUM.
7.1
Postquam murmurantes de peccatorum, vel potius poenitentium receptione, eos qui sibi justi videbantur tribus continuis parabolis, de quibus supra disputatum est, Salvator redarguit, docens salutem resipiscentium Deo quidem et angelis gratissimam, sed invidis hominibus esse gravissimam, quartam mox quintamque de eleemosyna danda et parcimonia sequenda subjungens, pia justaque discretione manifestat eos qui bona terrena disperserint dederintque pauperibus, ab illis in aeterna tabernacula recipiendos. Illos autem qui in his soli luxuriari desiderant, in inferno sepeliendos, et nec stillam aquae permodicam, quae perennes tormentorum ardores vel ad momentum refrigerare queant, esse nacturos. Quia videlicet et ordo praedicandi aptissimus est, ut post poenitentiam eleemosyna, id est, opus misericordiae suggeratur. Ille enim juste a Deo poenitens ut sui misereatur impetrat, qui proximi indigentis quantum valet ipse misereri non tardat. At qui avertit aurem suam ne audiat pauperem, oratio ejus erit exsecrabilis. Unde et Joannes Baptista cum turbis suaderet, ne merito suae sterilitatis in ignem mitterentur, dignos poenitentiae fructus esse faciendos, mox consilium salutis suae quaerentibus adjunxit, atque ait: Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas similiter faciat. Et iidem Pharisaei ac scribae, non minus avaritiae quam superbiae peste languentes, sicut poenitentibus veniam, sic et egentibus pecuniam dare negabant. Verum ille qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, nunc ad eos, nunc eis audientibus ad discipulos suos verba faciendo consuetae pietatis dona benignus impendere non cessat. Sed veniamus ad textum.
7.2.1
LIBER QUINTUS. LEGE FELIX CAPUT XVI.
7.2.1
Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum, et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius. Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae, jam enim non poteris villicare. Ait autem villicus intra se: Quid faciam? quia dominus meus aufert a me villicationem. Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam, ut cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. In villico hoc quem Dominus ejiciebat de villicatu, et laudavit eum quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. Non enim aut Domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude eleemosynas faciamus, aut eos a quibus recipi volumus in tabernacula aeterna, tanquam debitores Dei et Domini nostri fas est intelligi, cum justi et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in tabernacula aeterna, qui necessitatibus suis terrena bona communicaverint. De quibus etiam dicit quod si quis alicui eorum calicem aquae frigidae dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam. Sed etiam e contrario dicuntur istae similitudines, ut intelligamus si laudari potuit ille a Domino cui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Domino Deo, qui secundum ejus praeceptum illa opera faciunt. Sicut etiam de judice iniquitatis qui interpellabatur a vidua comparationem duxit ad judicem Deum, cui nulla ex parte judex iniquus conferendus est. Villici sane vocabulo dicimus eos qui pecunias habent, non jam dominos suae, sed alienae potius rei dispensatores esse putandos. Qui si juxta hujus servi exemplum sedulo finiendae villicationis ac rationis reddendae tempus praeviderint, facile terrenorum omnium delectatione simul et dilectione nudati, plus sibi de amicis conquirendis in futuro quam divitiis in praesenti colligendis prospicere curabunt. Qui multa secum anxius pertractando, quid faciam? inquit: Fodere non valeo, mendicare erubesco. Ablata quippe villicatione, fodere non valemus, quia, finita hac vita, in qua tantum licet operari, nequaquam ultra bonae conversationis fructum, ligone devotae compunctionis licet inquirere. Mendicare, confusionis est. Illo scilicet pessimo genere mendicandi quo virgines illae fatuae mendicasse referuntur, quae, ingruente tempore nuptiarum, oleo virtutum deficiente, sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Et de quo Salomon ait: Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei.
7.2.2
Convocatis itaque singulis debitoribus Domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam, et sede cito, scribe quinquaginta. Deinde alio dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. At illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. Cadus Graeca amphora est, continens urnas tres. Corus vero modios triginta complectitur. Quod autem de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore, et de centum coris tritici octoginta, ad nihil aliud valere arbitror, nisi ut ea quae similiter in sacerdotes atque in levitas Judaeus quisque operatur in Christi Ecclesia abundet justitia ejus super Scribarum et Pharisaeorum, ut cum illi decimas darent, isti dimidias dent, sicut non de fructibus, sed de ipsis bonis suis fecit Zachaeus. Aut certe duplicet decimas, ut duas decimas dando, superet impendia Judaeorum. Nisi forte quis simpliciter accipiendum putet quod omnis qui indigentiam cujuslibet pauperis sanctorum, vel ex dimidia, vel certe ex quinta parte; quantum viginti, vel quinquaginta ad centum sunt, allevaverit, certa suae misericordiae sit mercede donandus.
7.2.3
Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset. Quia filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Audiant sapientes hujus saeculi, ut stultam sapientiam deserere et sapientem Dei stultitiam discere queant, quanti eorum sapientiam divina aequitas aestimaverit, quos non vere prudentes, sed in generatione sua prudentes esse commemorat. Juxta hoc quod alibi dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismet ipsis prudentes. Nec non et amatores aeternae vitae, filios lucis appellando, non aliud eos qui sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt, quam filios arguit esse tenebrarum. Filii autem lucis, et filii hujus saeculi vocantur, quomodo filii regni et filii perditionis. Cujus enim quisque agit opera, ejus cognominatur et filius.
7.2.4
Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Mammonam iniquitatis ob hoc appellat istam pecuniam quam possidemus ad tempus, quia mammona divitiae interpretantur. Nec sunt istae divitiae nisi iniquis, qui in eis constituunt spem atque copiam beatitudinis suae. A justis vero cum haec possidentur, est quidam ista pecunia, sed non sunt illis divitiae, nisi coelestes et spiritales. Quibus indigentiam suam spiritaliter supplentes, exclusa egestate miseris, beatitudinis copia ditabuntur. Si autem hi qui praebent eleemosynam de iniquo mammona faciunt sibi amicos a quibus in aeterna tabernacula recipiantur, quanto magis hi qui spiritales largiuntur epulas, qui dant conservis cibaria in tempore suo, certissima debent spe summae retributionis erigi?
7.2.5
Qui fidelis est in minimo, et in majore fidelis est. Et qui in modico iniquus est, et in majore iniquus est. Sunt qui viscera pietatis et opera misericordiae quae proximis debentur ignorantes, merito se tamen castitatis, vigiliarum, longae orationis, plenae fidei, jejuniorum, caeterarumque virtutum quae Dei dilectio gignere solet, veraciter fideles existimant; sed, ipso judice attestante, qui fidelis est in minimo, id est, in pecunia cum paupere participanda, et in majore fidelis est, illo videlicet actu, quo specialiter adhaerere Creatori, et unus cum eo spiritus effici desiderat. At qui temporalia quae possidet recte dispensare dissimulat, aeternorum sibi gloriam de qua tumet, evacuat. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quo modo potest diligere? Et sicut idem dicit: Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?
7.2.6
Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod vestrum est quis credet vobis? De iniquo mammona, quod divitias malorum significet, supra explanatum est. Quarum mentionem Salvator faciens alibi dicit quia fallacia divitiarum suffocat verbum. Veras autem divitias, vel ipsa aeternae vitae gaudia, de quibus scriptum est: Quae divitiae haereditatis ejus in sanctis, vel virtutum spiritalium, quibus ad vitam pervenitur, copiam significat. De quibus dicit Isaias: Divitiae salutis, sapientia et scientia. Timor Domini, ipse thesaurus ejus.
7.2.7
Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis? Alienae sunt a nobis hujus saeculi facultates, id est, extra naturam sitae. Nihil enim intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid possimus. Nostra autem possessio, regnum coelorum. Nostra vita, Christus est. Nostrae opes sunt spiritalium operum fructus. De quibus Salomon ait: Redemptio animae viri, propriae divitiae ejus. Arguit ergo Pharisaeos fraudis et avaritiae, qui quoniam in facultatibus suis fideles non fuerunt, communia Conditoris bona privatim habere malentes, nec Christum accipere meruerunt, quem publicanus ille, cujus paulo ante memini, Zachaeus, ut acquirere posset, dimidiam partem bonorum suorum obtulit.
7.2.8
Nemo servus potest duobus dominis servire. Quia non valet simul transitoria et aeterna diligere. Si enim aeternitatem diligimus, cuncta temporalia in usu, non in affectu possidemus.
7.2.9
Aut enim unum odiet, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Haec verba diligenter consideranda sunt. Nam qui sint duo domini, consequenter exponit dicens:
7.2.10
Non potestis Deo servire et mammonae. Audiat hoc avarus, audiat qui censetur vocabulo Christiano, non posse simul mammonae, hoc est divitiis Christoque serviri. Et tamen non dixit: Qui habet divitias, sed qui servit divitiis. Qui enim divitiarum servus est, divitias custodit ut servus. Qui autem servitutis excussit jugum, distribuit eas ut Dominus. Sed qui servit mammonae, illi utique servit, qui rebus istis terrenis merito suae perversitatis praepositus, princeps hujus saeculi a Domino dicitur. Ergo aut unum odiet, et alterum diliget, ut fieri debet. Odiet scilicet diabolum, diliget Deum. Aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Adhaerebit scilicet diabolo, cum quasi ejus praemia temporalia sectatur. Contemnet autem Deum, non dixit Odiet, sed sicut solent minas ejus postponere cupiditatibus suis, qui de bonitate ejus ad impunitatem sibi blandiuntur. Quibus per Salomonem dicitur: Fili, ne adjicias peccatum super peccatum, et dicas, Miseratio Dei magna est.
7.2.11
Audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum. Monebat quidem Dominus scribas et Pharisaeos, qui non superbe sapere, non de sua justitia praesumere, sed et peccatores publicanosque recipere poenitentes, et sua quae forte inciderent eleemosynis peccata redimere; sed illi praeceptorem misericordiae, humilitatis et parcimoniae, duas maxime deridebant ob causas. Quia scilicet vel minus utilia, neque unquam facienda quasi noxius imperaret, vel certe utilia, sed a se jam facta superfluus ingereret.
7.2.12
Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus. Deus autem corda vestra, quia quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum. Justificant se coram hominibus, qui peccatores quidem quasi infirmos desperatosque contemnunt, se autem ipsos quasi perfectos in omnibus cunctaeque fragilitatis expertes eleemosynarum remedio opus habere non credunt. Sed haec noxii tumoris altitudo quam sit juste damnanda, videt ille qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.
7.2.13
Lex et prophetae usque ad Joannem, ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. Disputantem contra philargyriam Salvatorem Pharisaei deridebant, quasi contraria legi prophetisque praeciperet, ubi multi et ditissimi fuisse, et tamen Deo placuisse legerentur; sed et ipse Moyses populum quem regebat, si legem sequeretur, omnibus quae terra gignit, bonis abundaturum, si autem negligeret, peste, fame, inopia, cunctisque malis praediceret esse feriendum. Quibus ille occurrens, ostendit inter legem et Evangelium, sicut promissionum, ita et praeceptorum non minimam debere esse distantiam, et majora quidem propter regnum coelorum, minora vero propter regnum terrarum imperari ab eodem uno Deo qui coelum fecit et terram. Ibi namque dictum est: Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Hic vero: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Ideoque recte cum diceret regnum Dei evangelizari, addidit: Et omnis in illud vim facit. Magna enim vis et violentia grandis est nos terra genitos, coelorum sedem quaerere, possidere velle per virtutem quod non potuimus tenere per naturam, nec solum terrena contemnere, sed et linguas deridentium nos talia contemnentes. Hoc enim subdidit, cum de spernendis divitiis locutus a Pharisaeis esset derisus.
7.2.14
Facilius est autem coelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere. Ne putarent in eo quod dixit: Lex et prophetae usque ad Joannem, legis vel prophetarum ab eo destructionem praedicari, manifeste protestatur, facilius maxima mundi elementa quam minima legis dicta transire. Et revera: praeterit enim figura hujus mundi. Et alibi: Coelos autem novos, et terram novam, et promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. De longe autem ne unius quidem litterae summitas, hoc est nec minima quaeque et quae levia vel superstitiosa videntur, a sacramentis spiritalibus vacant, quin omnia recapitulentur in Evangelio. Et tamen lex et prophetae usque ad Joannem, quia non potuit ultra venturum prophetari quod Joannis praeconio jam venisse clarebat.
7.2.15
Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur, et qui dimissam a viro ducit, moechatur. Quod de lege in perpetuum non violanda praedixerat, uno exempli gratia de illa sumpto testimonio confirmat, ut ex hoc uno discerent, etiam in caeteris eum non ad solvenda, sed ad implenda legis decreta venisse. Cujus expositionem testimonii, si qui plenius videre desiderat, non nostra, sed majorum monumenta scrutetur. Beatissimi etenim patres, Augustinus in libro de Sermone Domini in monte primo. Hieronymus, et Ambrosius in commentariis evangelistarum, Matthaei et Lucae, sed et alii quam plurimi in suis quisque opusculis de illo satis superque dixerunt.
7.2.16
Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Purpuram regii habitus esse colorem, marinis e conchyliis tinctam, nemo fere qui dubitet. Nam conchylia ferro circumcisa lacrymas purpurei coloris, quibus lana tingatur, emittunt. Byssum vero, genus est quoddam lini, nimium candidi et mollissimi, quod Graeci πάπατιν vocant. Admoverat ergo Dominus supra facere amicos de mammona iniquitatis, qui cum ab hac vita defecerimus, recipiant nos in aeterna tabernacula: quod audientes Pharisaei deridebant. Verum ille quae praeposuerat exemplis astruens, ostendit ideo divitem purpuratum, irremediabiliter apud inferos tortum, quia pauperem Lazarum, a quo in vitae tabernacula recipi posset, amicum sibi facere neglexerat. Nonnulli autem putant praecepta Veteris Testamenti districtiora esse quam Novi, sed hi nimirum improvida consideratione falluntur. In illo enim non tenacia, sed rapina multatur, ibi res injuste sublata restitutione quadrupli punitur, hic autem dives iste non abstulisse aliena reprehenditur, sed propria non dedisse; nec dicitur quod ut quempiam oppressit, sed quia in acceptis rebus se extulit. Hinc ergo, hinc summopere colligendum est qua poena multandus sit, qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur, qui propria non largitur. Et sunt nonnulli qui cultum subtilium pretiosarumque vestium, non putant esse peccatum; quod si videlicet culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret, quod dives qui torquetur apud inferos, bysso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe vestimenta praecipua, nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior caeteris esse videatur. Quam culpam possumus melius etiam ex diverso colligere, quia si abjectio vilis indumenti virtus non esset, evangelista vigilanter de Joanne non diceret: Erat indutus pilis camelorum. Sed notandum nobis magnopere est, in ore Veritatis de superbo divite, et de humili paupere, quantus sit ordo narrationis. Ecce enim dicitur: Homo quidam erat dives. Et protinus subjungitur:
7.2.17
Et erat quidam mendicus nomine Lazarus. Certe in populo plus solent nomina divitum quam pauperum sciri. Quid est ergo quod Dominus de paupere et divite verbum faciens nomen pauperis dicit, et nomen divitis non dicit, nisi quod Deus humiles novit, atque approbat, et superbos ignorat? Unde et quibusdam de miraculorum virtute superbientibus in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii inquitatis. At contra Moysi dicitur: Novi te ex nomine tuo. Ait ergo de divite: Homo quidam. Ait de paupere: Egenus nomine Lazarus. Ac si aperte dicat: Pauperem humilem scio, superbum divitem nescio. Illum cognitum per approbationem habeo, hunc per judicium reprobationis ignoro.
7.2.18
Qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis; sed et canes veniebant et lingebant ulcera ejus. Plenus ulceribus mendicus Lazarus, ante januas divitis jacet. Qua de re una Dominus duo judicia explevit. Habuisse enim fortasse aliquam excusationem dives, si Lazarus pauper et ulcerosus, ante ejus januam non jacuisset, si remotus fuisset, si ejus inopia non esset oculis importuna. Rursus si longe esset dives ab oculis ulcerosi pauperis, minorem tolerasset tentationem pauper in animo. Sed dum egenum et ulceratum ante januam divitis et deliciis affluentis posuit, in una eademque re et ex visione pauperis non miserenti diviti cumulum damnationis intulit, et rursum ex visione divitis, tentatum quotidie pauperem probavit. Cui certe poterat ad poenam sufficere paupertas, etiam si sanus fuisset. Rursum suffecisset aegritudo, etiam si subsidium adesset. Sed ut probaretur amplius pauper, simul hunc et paupertas et aegritudo tabefecit, atque insuper videbat procedentem divitem, obsequentibus cuneis fulciri, et se in infirmitate et inopia a nullo visitari. Nam quia nemo ei ad visitandum aderat, testantur canes, qui licenter vulnera lingebant. Ex una ergo re, omnipotens Deus duo judicia exhibuit, dum Lazarum pauperem ante januam divitis jacere permisit, ut et dives impius damnationis sibi augeret ultionem, et tentatus pauper cresceret ad remunerationem.
7.2.19
Factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Sinus Abraham requies est beatorum pauperum, quorum est regnum coelorum, quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni, poenarum profunditas, quae superbos et immisericordes post hanc vitam vorat.
7.2.20
Elevans autem oculos suos cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus, et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. O quanta est subtilitas judiciorum Dei, o quam districte agitur bonorum actuum, malorumque retributio! Certe superius dictum est, quia in hac vita Lazarus cadentes micas de mensa divitis quaerebat, et nemo illi dabat; nunc de supplicio divitis dicitur, quia de extremo digiti Lazari distillari aquam in os suum concupiscit. Qui ergo mensae suae vel minima dare noluit, in inferno positus, usque ad minima quaerenda pervenit. Sed notandum valde est quid sit quod dives in igne positus linguam suam refrigerari petit. Mos quippe est sacri eloquii ut aliquando aliud dicat, sed ex eodem dicto aliud innuat. Superius autem hunc superbum divitem Dominus non loquacitati vacantem dixerat, sed superflue convivantem. Neque hunc de loquacitate narravit, sed cum elatione, et tenacia, de edacitate peccasse. Sed quia abundare in conviviis loquacitas solet, is qui hic male convivatus dicitur, apud inferos gravius in lingua ardere perhibetur. Sed cum gravi valde pavore pensandum est hoc quod sequitur.
7.2.21
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Ecce enim dum dicitur: Recepisti bona in vita tua, indicatur et dives iste boni aliquid habuisse, ex quo in hac vita bona reciperet. Rursumque dum de Lazaro dicitur quia recepit mala, profecto monstratur et Lazarum habuisse malum aliquod quod purgaretur. Sed mala Lazari purgavit ignis inopiae, et bona divitis remuneravit felicitas transeuntis vitae.
7.2.22
Et in his omnibus inter vos et nos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos non possint, neque inde huc transmeare. Qua in re valde quaerendum est quomodo dicatur: Hi qui volunt ad vos transire non possint. Quod enim hi qui in inferno sunt, ad beatorum sortem transire cupiunt, dubium non est. Qui vero jam in beatitudinis sortem suscepti sunt, quo pacto dicitur quia transire ad eos qui in inferno cruciantur volunt? Sed sicut transire reprobi ad electos cupiunt, id est, a suppliciorum suorum afflictione migrare, ita ad afflictos atque in tormentis positos transire justorum est, mente ire per misericordiam, eosque velle liberare. Sed qui volunt de beatorum sede ad afflictos atque in tormentis positos transire, non possunt, quia justorum animae quamvis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, jam tunc auctoris sui justitiae conjunctae, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur. Sed postquam ardenti diviti de se spes tollitur, ejus animus ad propinquos quos reliquerat recurrit, quia reproborum mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut jam tunc etiam suos spiritaliter diligant qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant. Unde nunc sequitur:
7.2.23
Et ait: Rogo te ergo, pater, ut mittas eum in domum patris mei; habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Qua in re notandum est ardenti diviti quanta ad supplicium cumulantur. Ad poenam namque suam, ei et cognitio servatur et memoria. Cognoscit enim Lazarum quem despexit, fratrum quoque suorum meminit, quos reliquit. Perfecta quippe ei ultio de paupere non esset, si hunc in retributione non cognosceret. Et perfecta poena in igne non esset, si non hoc quod ipse patitur etiam suis timeret. Ut ergo peccatores amplius in supplicio puniantur, et corum vident gloriam quos contempserunt, et de illorum etiam poena torquentur quos inutiliter amaverunt. Credendum vero est quod ante retributionem extremi judicii, injusti in requie quosdam justos conspiciunt, ut eos videntes in gaudio, non solum de suo supplicio, sed etiam de illorum bono crucientur. Justi vero in tormentis semper intuentur injustos, ut hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciunt quod misericorditer evaserunt, tantoque majores ereptori sui gratias referant, quanto evidentius vident in aliis quid ipsi perpeti, si essent neglecti, potuerunt. Quia qui Creatoris sui claritatem vident, nihil in creatura agitur quod videre non possint.
7.2.24
Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas, audiant illos. Sed qui verba Dei despexerat, haec audire non posse suos sequaces, aestimabat. Unde et respondit dives:
7.2.25
Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent. Cui mox veraci sententia dicitur:
7.2.26
Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis surrexerit, credent. Quia nimirum qui verba legis despiciunt Redemptoris praecepta qui ex mortuis surrexit, quanto subtiliora sunt, tanto haec difficilius implebunt. Et nimirum constat quia cujus implere dicta renuunt, ei procul dubio credere recusant. Quem vero juxta allegoriam, dives iste, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, nisi Judaicum populum significat, qui cultum vitae exterius habuit, qui acceptae legis deliciis ad nitorem usus est, non ad utilitatem? Quem autem Lazarus ulceribus plenus, nisi gentilem populum figuraliter exprimit? qui dum, conversus ad Deum, peccata sua confiteri non erubuit, huic vulnus in cute fuit. In cutis quippe vulnere, virus a visceribus trahitur, et foras erumpit. Quid est ergo peccatorum confessio, nisi quaedam vulnerum ruptio? quia peccati virus salubriter aperitur in confessione, quod pestifere latebat in mente. Sed Lazarus vulneratus cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat, quia gentilem quemque ad cognitionem legis admittere superbus ille populus despiciebat, qui dum doctrinam legis non ad charitatem habuit, sed ad elationem, quasi de acceptis opibus timuit, et quia ei verba defluebant de scientia, quasi micae cadebant de mensa. At contra jacentis pauperis vulnera lingebant canes. Nonnunquam solent in sacro eloquio per canes praedicatores intelligi. Canum etenim lingua, vulnus dum lingit, curat, quia et doctores sancti dum in confessione peccati nostri nos instruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt. Et quia nos loquendo a peccatis eripiunt, quasi tangendo vulnera ad salutem reducunt. Unde et bene Lazarus adjutus interpretatur, quia ipsi hunc ad ereptionem juvant, qui ejus vulnera per linguae correptionem curant. Contigit vero ut uterque moreretur: dives, qui induebatur purpura et bysso, sepultus in inferno, in sinu vero Abrahae Lazarus ab angelis ductus est. Quid Abrahae sinus, nisi secretam requiem significat Patris? de qua Veritas. Multi( inquit) venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum. Filii autem regni hujus ejicientur in tenebras exteriores. Qui enim purpura indutus dicitur, recte filius regni vocatur. Qui de longinquo ad videndum Lazarum oculos levat, quia dum per damnationis suae supplicia infideles in imo sunt, fideles quosque ante diem extremi judicii, super se in requie attendunt, quorum post gaudia contemplari nullatenus possunt. Longe vero est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. In lingua autem amplius ardere ostenditur, cum dicit: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Infidelis populus verba legis in ore tenuit, quae opere servare contempsit. Ibi ergo amplius ardebit, ubi se ostendit scire quod facere noluit. Ab extremo digiti se tangi desiderat, quia aeternis suppliciis datus optat operatione justorum vel ultima participari. Cui respondetur, quod in hac vita bona receperit, quia omne suum gaudium felicitatem transitoriam putavit. Habere hic etenim possunt et justi bona, nec tamen haec in recompensatione recipere, quia dum meliora, id est, aeterna appetunt, eorum judicio quaelibet bona adfuerint, cum sanctis desideriis aestuant, bona minime videntur. Inter haec vero notandum est quod ei dicitur: Memento, fili. Ecce enim Abraham filium vocat, quem tamen a tormento non liberat, quoniam hujus infidelis populi praecedentes patres fideles, quia multos a sua fide deviasse considerant, eos nulla compassione a tormentis eripiunt, quos tamen per carnem filios recognoscunt. In tormentis autem dives positus, quinque fratres habere se perhibet, quia superbus idem Judaicus populus, qui ex magna jam parte damnatus est, sequaces suos quos super terram reliquit, quinque sensibus corporis deditos novit. Quinario ergo numero fratres quos reliquerat exprimit, quia eos ad spiritalem intelligentiam non assurgere, in inferno positus gemit. Petit ut ad eos Lazarus mittatur, cui quod Moysen et prophetas habeant dicitur. Sed ait quod non credunt, nisi quis ex mortuis resurrexerit. Cui protinus respondetur: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis a mortuis resurrexerit, credent ei. Certe de Moyse veritas dicit: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi. De me enim ille scripsit. Impletur ergo quod per Abrahae responsionem dicitur. Ex mortuis enim Dominus resurrexit, sed Judaicus populus quia Moysi credere noluit, ei etiam qui resurrexit ex mortuis credere contempsit; cumque Moysi verba spiritaliter intelligere renuit, ad eum de quo Moyses locutus fuerat non pervenit.
7.3.1
LIBER QUINTUS. LEGE FELIX CAPUT XVII.
7.3.1
Et ad discipulos suos ait: Impossibile est ut non veniant scandala. Vae autem illi per quem veniunt. Dicit et Apostolus: Oportet autem et haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Impossibile est ergo in hoc mundo erroribus aerumnisque plenissimo, scandala saepissime non venire; sed vae illi qui quod impossibile est non venire, suo vitio facit ut per se veniat. Ubi quamvis generali sententia vel aliquis falsus frater, vel ipse Judas qui proditioni animum praeparabat, intelligi queat; tamen juxta consequentiam sermonis hic locus ad superiora respicit, ubi Dominus de eleemosyna danda locutus a Pharisaeis irridetur. Qui enim recta loquentem vituperat, scandalum profecto, id est, offendiculum et ruinam auditoribus praebet infirmis, maxime si et Pharisaeis legis videatur habere scientiam. Quem increpans Apostolus ait: Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est.
7.3.2
Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus et projiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. Secundum morem provinciae loquitur, quo majorum criminum ista apud veteres Judaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo demergerentur. Et revera utilius est innoxium poena quamvis atrocissima, temporariam tamen vitam finire corpoream, quam fratri nocentem, mortem animae mereri perpetuam. Recte autem qui scandalizari potest pusillus appellatur. Qui enim magnus est, quodcunque viderit, quodcunque passus fuerit, non declinat a fide. Qui autem pusillus est animo et parvus, occasiones quaerit quomodo scandalizetur. Propterea denique oportet nos maxime iis consulere qui parvuli sunt in fide, ne occasione nostri offendantur, et recedant a fide, ac decidant a salute. Notandum sane quod in nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando vero pro nihilo contemnendum. In quantum enim sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur scandalum nasci, quam veritas relinquatur.
7.3.3
Attendite vobis, si peccaverit frater tuus, increpa illum, et si poenitentiam egerit, dimitte illi. Tale quid et in Levitico legimus: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Quo igitur ordine scandala declinare, et vae perpetuum vitare possimus, insinuat. Si nos videlicet ipsos, ne quem laedamus, attendimus. Si peccantem zelo justitiae corripimus. Si ex corde poenitenti misericordiae pietatisque viscera pandimus. Ubi caute intuendum est quia non passim peccanti dimittere, sed poenitentiam agenti dimittere jubemur, et primo quidem peccantem misericorditer increpare, ut sit cui postmodum habeamus juste dimittere. Qui ergo fratrem videns peccare tacuerit, non minus dominici praecepti transgressor est, quam is qui eidem poenitenti veniam dare noluerit. Quia qui dixit: si poenituerit, dimitte: praemisit, si peccaverit, increpa. Itaque venia fratri post increpationem largienda est, sed illi utique qui se poenitendo ab errore convertit, ne vel difficilis venia, vel remissa sit indulgentia.
7.3.4
Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi. Septenario numero non veniae dandae terminus ponitur, sed vel omnia peccata dimittenda, vel semper poenitenti dimittendum praecipitur. Solet enim saepe per septem cujuscunque rei aut temporis universitas indicari. Unde quod in psalmo canitur: Septies in die laudem dixi tibi, nil est aliud quam semper laus ejus in ore meo. Nam et alibi Petro interroganti quoties peccanti in se fratri dimittat, an usque septies, respondit Dominus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies, id est, quadringentis nonaginta vicibus. Ut toties peccanti fratri dimitteret in die, quoties ille peccare non posset. Peccanti igitur in te fratri, si poenitentiam egerit, dimittendi habes potestatem, imo necessitatem, ut et tibi poenitenti ac veniam flagitanti Pater qui est in coelis ignoscat. At si increpatus converti et poenitentiam agere neglexerit, quid super hoc veritatis sententia decernat, intuere. Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum, et caetera, usque quo ait: Si autem et Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et merito, quia sub nomine fidelis egit opera infidelium. Aliter sane veniam fratri petenti, aliter inimico persequenti dare praecipimur. Hunc videlicet, ut, accepta remissione peccati, quo nos insontes nocuit, socia nobis charitate communicet, illi vero, ut cum nobis malum vult, et, si potest, facit, nos semper bonum velimus, faciamusque quod possimus; neque enim David eumdem veniae modum persecutoribus suis poenitentiae remedio privatis, quamvis misericorditer eos lugens praestare potuit, quem fratribus salubri compunctione castigatis Joseph benevole cognoscendus exhibuit.
7.3.5
Ex dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem. Dixerat supra Dominus: Qui fidelis est in minimo, et in majore fidelis est. Etsi in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis? Et ideo apostoli, qui in alieno ac minimo, hoc est, in terrenorum contemptu jam fuere fideles, in suo sibi ac majore fidem postulant augeri. Nemo enim repente fit summus, sed in bona conversatione a minimis quisque incohat, ut ad magna perveniat. Alia namque sunt virtutis exordia, aliud prospectus, aliud perfectio. Quam magnopere quaerentes aiunt Domino: Adauge nobis fidem.
7.3.6
Dixit autem Dominus: Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediret vobis. Fidem perfectam grano sinapis comparat, quae sit videlicet et ad faciem humilis, et in pectore fervens, vilis quidem passim contuentibus, nullarumque virium apparens, sed pressuris attrita, quid perfectionis intus gerat ostendens. Sed et hoc notandum, quia granum sinapis ad purgationem capitis saluberrime prodest. Nam si optime tritum et cribellatum tepidae pingui mulsae admisceas, et hoc jejunus contra solem calidum, vel in balneo gargarizes, omnem humorem noxium etiam si crassior fuerit, de capite purgat, et imminentium quoque imbecillitatum facit pericula vitari. Sic profecto fides tentationum pistillo probata, ab omni levium cogitationum superficie cribro discretionis castigata, et perfectae dilectionis melle dulcorata, omnes de corde, quod est interioris nostri hominis caput, vitiorum sentinas non solum ad praesens exhaurit, sed et in futurum ne colligi valeant, praecavet. Arbor autem morus eradieanda, et in mare transplantanda, vel simpliciter posita, potest intelligi, quia videlicet consummatae fidei indicium sit verbo elementis imperare, ut quod de uno specialiter dictum est, hoc generaliter de omnibus sentiendum credatur. Denique alibi Dominus arefacta verbo ficulnea discipulis mirantibus ait: Si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, tolle et jacta te in mare, fiet. Vel certe per morum, cujus colore sanguineo fructus et virgulta rubent, unde et a Latinis rubus appellatur, Evangelium crucis exprimitur, quae per fidem apostolorum de gente Judaeorum, in qua velut in stirpe generis tenebatur, verbis praedicationis eradicata, et in mare gentium translata est atque plantata. Cui sententiae subjunctae quoque parabolae, quae de verbi ministris agit, sensus astipulatur. Juvat et illud, quod folia mori serpenti superjecta necem inferunt, quia verbum crucis, ut cuncta salutaria confert, cuncta noxia tollit.
7.3.7
Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem. Haec parabola docet ut fides, quo virtutibus foris excellentior, eo in ipsa conscientia fiat intus humilior. Servus quippe arans aut pascens, quilibet Ecclesiae doctor intelligitur. De quo Dominus ait: Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei. Et alteri sese amare testanti tertio respondit: Pasce oves meas.
7.3.8
Qui regresso de agro dicet illi statim Transi, recumbe, et non dicet ei, Para quod coenem? Servus de agro regreditur cum, intermisso ad tempus opere praedicandi, ad conscientiam doctor recurrit, atque, a publico locutionis ad curiam cordis rediens, sua secum secretus acta vel dicta retractat. Cui non statim Dominus, Transi, recumbe dicit, id est, transi de hac vita mortali, et in aeternae vitae beata sede refovere. Haec enim postea dicturus, interim post pastum atque agriculturam domi sui jubet parare quod coenet, hoc est, laborem apertae locutionis, humilitatem quoque propriae considerationis exhibere. Talis namque conscientiae templum Dominus dignatur ingredi, tali coena libentissime pasci desiderat. Ecce enim ego, inquit, ad januam et pulso, si quis surrexerit et aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.
7.3.9
Et praecinge te, et ministra mihi, donec manducem et bibam. Praecingi est mentem humiliatam ab omnibus fluitantium cogitationum finibus, quibus operum gressus impediri solet, constringere. Nam qui vestimenta praecingit, hoc agit utique, ne incedens involvatur ad lapsum. Ministrare vero Deo est minimum se per omnia et absque gratiae ejus auxilio nihil virium habentem profiteri. Minister enim a minori statu, id est, subjectione, sicut et magister a majori vocabulum sumpsit. Ministrat ergo Conditori, qui, ejus naturam considerans, ejus judicia pertimescens, de suis se virtutibus humiliat.
7.3.10
Et post haec tu manducabis, et bibes. Postquam, inquit, ipse tuae praedicationis opere delectatus, tuaeque compunctionis epulis fuero refectus, tunc demum tu transies et recumbes, aeternisque meae sapientiae dapibus in aeternum reficieris.
7.3.11
Nunquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae sibi imperaverat? Non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus. Si homo, inquit, ab homine servo non uniforme, sed multiplex ministerium exigit, nec tamen ei gratiam habet, quanto magis vos, qui sine me nihil potestis facere? non temporum longitudine laborum merita pensare debetis, sed amore et famulatu spontaneo novis semper studiis augere priora. Itaque dicite: Servi inutiles sumus. Servi quidem, quia pretio empti estis. Inutiles vero, quia Dominus bonorum vestrorum non indiget. Si autem inutilis est qui fecit omnia, quid de illo dicendum est qui explere quae praecepta sunt, vel infirmitate non potuit, vel, quod pejus est, superbia despexit? Aliter: Servi inutiles sumus, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Et alibi: Qui coronat me in miseratione et misericordia. Non ait in meritis et operibus tuis, quia cujus misericordia praevenimur, ut humiliter Deo serviamus, ejus munere coronamur, ut sublimiter cum illo regnemus.
7.3.12
Quod debuimus facere, fecimus. Revera debuimus, quia qui non venit ministrari, sed ministrare, debitores sibi nos fecit, ne nostris videlicet operibus confidentes, sed de ejus semper examine paventes, cum propheta dicamus: Quid retribuamus Domino pro omnibus quae retribuit nobis? Qui ut fidem se grano sinapis similandam, humilem scilicet et ferventem habuisse monstraret, praemisit, dicens: Credidi propter quod locutus sum, ego autem humiliatus sum nimis. Ut quam suis se viribus minime credidisset ostenderet, in extasi locutus adjunxit: Omnis homo mendax, ut inutilem se servum etiam calice pretiosae mortis accepto significaret, exclamavit: O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus, et filius ancillae tuae, disrupisti vincula mea. Non ait Ipse disrupi, ipse mihi salvando sufficio, sed Tu disrupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Haec est igitur in hominibus sola fidei perfectio, si, omnibus quae praecepta sunt impletis, imperfectos esse se noverint, et quandiu peregrinantur a domino semper inesse sibi mala, quae defleant, semper meminerint deesse bona, ad quae, gratia ejus juvante, proficiant.
7.3.13
Et factum est, etc., occurrerunt ei decem viri leprosi. Leprosi non absurde intelligi possunt, qui, scientiam verae fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris. Non enim vel abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem, et jactantiam sermonis ostentant. Nulla porro falsa doctrina est quae non aliqua vera intermisceat. Vera ergo falsis inordinate permista, in una disputatione vel narratione hominis, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram veris falsisque colorum locis humana corpora variantem, atque maculantem. Hi autem tam vitandi sunt Ecclesiae, ut, si fieri potest, longius remoti, magno clamore Christum interpellent. Unde et apte subjungitur:
7.3.14
Qui steterunt a longe, et levaverunt vocem, dicentes: Jesu praeceptor, miserere nostri. Et bene, ut salventur, Jesum praeceptorem nominant. Quia enim in ejus verbis se errasse significant, hunc salvandi humiliter praeceptorem vocant, cumque ad cognitionem praeceptoris redeunt, mox ad formam salutis recurrunt. Nam sequitur:
7.3.15
Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est dum irent, mundati sunt. Nullum Dominus eorum quibus haec corporalia beneficia praestitit invenitur misisse ad sacerdotes, nisi leprosos, quia videlicet sacerdotium Judaeorum figura erat futuri sacerdotii regalis, quod est in Ecclesia, quo consecrantur omnes pertinentes ad corpus Christi summi et veri principis sacerdotum. Et quisquis vel haeretica pravitate, vel superstitione gentili, vel Judaica perfidia, vel etiam schismate fraterno, quasi vario colore per Domini gratiam caruerit, necesse est ad Ecclesiam veniat, coloremque fidei verum quem acceperit ostendat. Caetera vero vitia, tanquam valetudinis et quasi membrorum animae atque sensuum, per seipsum interius in conscientia et intellectu Dominus sanat et corrigit. Denique et Paulus, voce Domini audita: Quid me persequeris? et, Ego sum Jesus quem tu persequeris, ad Ananiam tamen missus est, ut illo sacerdotio quid in Ecclesia constitutum est, sacramentum doctrinae fidei perciperet, et verus ejus approbaretur color. Non quia non potest per seipsum Dominus omnia facere( nam quis alius haec facit etiam in Ecclesia?) sed ut ipsa societas congregatorum fidelium approbando in invicem atque communicando vere fidei doctrinam, in omnibus quae dicuntur verbis, vel signantur sacramentis, tanquam unam speciem veri coloris obducat. Cornelius etiam cum et eleemosynae ejus acceptae, et preces ejus auditae illi ab angelo nuntientur, propter doctrinae tamen sacramentorumque unitatem ad Petrum jubetur mittere, tanquam illi et suis diceretur: Ite, ostendite vos sacerdotibus; nam et cum irent, mundati sunt. Jam enim ad eos venerat Petrus, sed tamen ipsi nondum accepto baptismatis sacramento, nondum spiritaliter ad sacerdotes pervenerant, et tamen infusione Spiritus sancti, et admiratione linguarum, eorum mundatio declarata est.
7.3.16
Unus autem ex illis, etc. Unus iste, qui magnificans Deum regressus est, unius Ecclesiae devotam Christo humilitatem significat. Qui bene cadens ante pedes Domini, gratias egit. Ille enim vere Deo gratias agit, qui, repressis praesumptionis suae cogitationibus, quam in semetipso infirmus sit humiliter videt, qui nihil sibi virtutis tribuit, qui bona quae agit esse de misericordia Conditoris agnoscit. Unde et recte subjungitur:
7.3.17
Et hic erat Samaritanus. Samaritanus quippe interpretatur custos. Quo nomine ille populus aptissime significatur, qui gratias agendo ei a quo accepit, tribuit omne quod accepit, quodam modo cantans illud de psalmo: Fortitudinem meam ad te custodiam, quia tu, Deus, susceptor meus es; Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. Cadit autem in faciem, quia ex malis quae se perpetrasse meminit erubescit. Ibi enim cadit homo, ubi confunditur. Unde et Paulus, quasi quibusdam in facie jacentibus dicebat: Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? At contra de ascensore equi, id est, de eo qui in hujus mundi gloria elatus est, dicitur: Ut cadet ascensor ejus retro. Rursumque de persecutoribus Domini scriptum est: Abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Quid est hoc, quod electi in faciem et reprobi retrorsum cadunt, nisi quod omnis qui post se cadit, ubi procul dubio cadit, ubi non videt; qui vero ante se ceciderit, ibi cecidit ubi videt? Iniqui ergo, quia in invisibilibus cadunt, post se cadere dicuntur, quia ibi corruunt, ubi quid eos tunc sequatur modo videre non possunt. Justi vero, quia istis visibilibus semetipsos sponte dejiciunt, ut in invisibilibus erigantur, quasi in faciem cadunt, quia timore compuncti videntes, humiliantur.
7.3.18
Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt, et novem ubi sunt? Unum si addatur ad novem, quaedam effigies unitatis impletur. Quo fit tanta complectio, ut ultra non progrediatur numerus, nisi rursus ad unum redeatur, ut haec per infinitatem numeri regula custodiatur. Novem itaque indigent, uno, ut quadam unitatis forma coagulentur, et decem sint. Unum autem non eis indiget, ut custodiat unitatem. Quamobrem ut unus ille qui gratias egit unicae Ecclesiae significatione approbatus atque laudatus est, ita illi novem qui gratias non egerunt, reprobi effecti, a consortio unitatis exclusi sunt. Ideoque tales in novenario numero tanquam imperfecti remanebunt. Et merito eos Salvator quasi ignotos, ubi sunt inquirit. Scire enim Dei, eligere; nescire, reprobare est.
7.3.19
Non est inventus, qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. Secundum corpus quidem facile est videre posse hominem non habere lepram, et tamen animi esse non boni; secundum significationem autem hujus miraculi, conturbat considerantem quomodo mundus dici possit ingratus. Sed jam facile est etiam illud videre, fieri posse ut quisque in Ecclesiae societate doctrinam integram veramque assequatur, et omnia secundum catholicae regulam disserat, distinguat a Creatore creaturam, eoque manifestetur varietate mendaciorum tanquam lepra caruisse, et tamen ingratus sit Deo et Domino mundatori suo, quia, elatus superbia, gratiarum agendarum pia humilitate non sternitur, similisque efficitur eis, de quibus dicit Apostolus: Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt. Quod enim dicit eos Deum cognovisse, ostendit quidem a lepra fuisse mundatos, sed tamen statim accusat ingratos.
7.3.20
Et ait illi: Surge, vade, quia fides tua te salvum fecit. Qui devotus ante Dominum cecidit, surgere et ire praecipitur, quia qui, infirmitatem suam subtiliter cognoscens, humiliter jacet, per divini verbi consolationem surgere ad fortia opera, et crescentibus quotidie meritis ad perfectiora passim proficere jubetur. Si autem fides salvum fecit eum quem ad agendas Salvatori et emundatori suo gratias inclinavit, ergo perfidia perdidit eos qui de acceptis beneficiis Deo gloriam dare neglexerunt. Quapropter et haec lectio superiori ea ratione conjungitur, quod ibi fidem per humilitatem augeri debere, parabola data decernitur, hic autem manifestius ipsis rebus ostenditur, non fidei tantum agnitam rationem, sed exsecutam fidei operationem esse, quae salvum faciat credentem, detque gloriam Patri qui est in coelis.
7.3.21
Interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei, respondit eis, et dixit: Non venit regnum Dei cum observatione. Interrogant de tempore regni Dei, quia sicut infra Lucas aperuit, existimabant quod, veniente Jerosolymam Domino, confestim regnum Dei manifestaretur, ita ut et ipsi apostoli, hac opinione ducti, post resurrectionem ejus interrogantes eum aierent: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? et alibi Cleophas: Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. Non venit autem regnum Dei cum observatione.
7.3.22
Neque dicent, ecce hic. Quia quando veniat, neque ab angelis, neque ab hominibus potest observari, sicut tempus dominicae Incarnationis certissimis et prophetarum vaticiniis praefixum, et angelorum est manifestatum praeconiis, adeo ut conceptus, natus, et baptizatus, praedicans, et jam moriens et resurgens, atque ad coelos rediens, comitantibus indesinenter vel angelorum vel hominum, vel certe miraculorum, sit declaratus indiciis.
7.3.23
Ecce enim regnum Dei intra vos est. Regnum Dei seipsum dicit, intra illos positum, hoc est, in cordibus eorum, ubi credidere regnantem. Unde scriptum est: Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo, hoc est, autem verbum fidei, quod praedicamus.
7.3.24
Et ait ad discipulos: Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. Hoc est regnum Dei, quod venturum speramus diem videlicet Christi videre, et bene unum diem, quia in illa beatitudinis gloria, de qua propheta suspirans aiebat: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia, tenebrarum interruptio nulla est, nulla saltem memoria miseriae vel doloris, quae prima abierunt, lucem perpetuae pacis obnubilat. Hujus ergo diei bonum est desiderare praesentiam, nec tamen magnitudine desiderii nobis omnia fingere, quasi instet dies Domini. Unde et apte Dominus ventura praenuntiando subjunxit:
7.3.25
Et dicent vobis: Ecce illic. Nolite ire, neque festinemini. Quamvis haec sententia non solum ad tempus, sed etiam ad personam possit intelligi. Et ad tempus quidem, quia exstitere nonnulli qui, curricula computantes aetatum, certum se consummationis saeculi annum, diem, et horam dicerent invenisse, contra auctoritatem Domini dicentis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta. Ad personam vero, quia multi contra Ecclesiam venere, multi venturi sunt haeretici, qui se christos asseverent, quorum primus Simon Magus, extremus autem ille, major caeteris est Antichristus. Si qui ergo dixerint, Ecce hic, ecce illic, id est, in hac vel illa persona, vel hora venire vel venturum esse regnum Dei, non sunt sequendi, qui altiora se quaerere, et infanda dicere non timent.
7.3.26
Nam sicut fulgor coruscans de sub coelo, in ea quae sub coelo sunt fulget, ita erit Filius hominis in die sua. Hoc est quod psalmus ait: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit, quia videlicet secundus Salvatoris adventus non in humilitate ut prius, sed in gloria sit et majestate futurus. Et pulchre ait: Coruscans de sub coelo, quia discrimen sub coelo, hoc est, in aeris medio geretur, teste Apostolo, qui ait: Simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera. Si autem Dominus in judicio sicut fulgur apparebit, nullus tunc in sua mente latere permittitur, quia ipso judicis fulgore penetratur. Non ejus ergo venturi tempus aut locus potest a mortalibus observari, qui fulguris instar omnibus coruscus videlicet et repentinus adveniet. Potest autem haec Domini responsio, et de illo ejus adventu, quo quotidie venit in Ecclesia, non incongruenter accipi. Regnum quippe Dei intra nos est, quia qui quandoque judex venturus est omnium nunc etiam praesens in corde fidelium regnat. In tantum vero saepe turbaverunt Ecclesiam haeretici, dicendo in suo singuli dogmate, manere fidem Christi, ut fideles quique temporum illorum desiderent Dominum, vel uno die, si fieri posset, redire ad terras, et per semetipsum, quomodo se habeat, fidei veritas intimare. Et non videbitis, inquit, quia non opus est, hoc corporali visione Dominum redhibere, quod semel disperso per universum mundum Evangelii sui fulgore spiritaliter exhibuit, et contra omnes apocryphorum venias indivisibili charitatis suae luce firmavit.
7.3.27
Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac. Loquens multa Dominus de adventus sui gloria, terrorem quoque passionis paucis inserere curavit, ut cum morientem cernerent, quem glorificandum audierant, dolorem passionis spe promis sae clarificationis mitigarent, simulque se ipsi pararent, si gloriam regni diligerent, mortis non horrere periculum. Generationem autem non tantum Judaeorum, verum omnium reproborum appellat, a quibus etiam nunc Filius hominis in corpore suo, hoc est, in Ecclesia multa patitur, et reprobatur. Nam quamvis caput hujus corporis, quod videlicet nos sumus, jam sese super omnia liberum exerit, reproborum tamen vulnera adhuc per suum, quod deorsum retinet corpus, sentit.
7.3.28
Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in die Filii hominis. Subitum adventus sui diem plurimis affirmat exemplis. Nam quem fulguri cito omnia transvolanti comparaverat, eumdem diebus Noe vel Lot, quando repentinus mortalibus supervenit interitus, aequiparat.
7.3.29
Edebant et bibebant, uxores ducebant, et dabantur ad nuptias. Non hic juxta vesanum Marcionis, et Manichaei, et Tatiani principis Encratitarum dogma, conjugia vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturae sint posita subsidia, sed, juxta quod Apostolus ait: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt, immoderatus potius licitorum usus arguitur. Neque enim, quia his se totos dedendo dei judicia contemnebant, aqua vel igne perierunt.
7.3.30
Usque in diem qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes. Noe arcam aedificat, cum Dominus Ecclesiam de viris fidelibus, quasi lignis levigatis adunando construit. Quam perfecte consummatam ingreditur, cum hanc in die judicii praesentia suae visionis aeternus habitator illustrat. Sed cum arca aedificatur, iniqui luxuriantur: cum vero intratur, intereunt, quia qui sanctis hic certantibus insultant, eis illic coronatis aeterna damnatione plectentur.
7.3.31
Similiter sicut factum est in diebus Lot, edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant. Praetermisso Dominus illo maximo et infando Sodomorum scelere, sola ea quae levia vel nulla putari poterant delicta commemorat, ut intelligas illicita, quali poena feriantur, si licita et ea sine quibus haec vita non ducitur immoderatius acta igne et sulphure puniuntur. Merito ergo beatus Augustinus, visis noxiae consuetudinis illecebris, ac justo dolore commotus, exclamat:« Vae peccatis hominum, quae sola inusitata inhorrescimus, usitata vero, pro quibus abluendis Filii Dei sanguis effusus est, quamvis tam magna sint, ut omnino claudi contra se faciant regnum Dei, saepe videndo omnia tolerare, saepe tolerando nonnulla etiam facere cogimur. Atque utinam, o Domine, non omnia, quae non potuerimus prohibere, faciamus.»
7.3.32
Qua die autem exit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de coelo et omnes perdidit. Hactenus Lot in Sodomis, id est, electorum populus inter reprobos, ut advena moratur, et ipse aspectu et auditu justus, et juxta interpretationem nominis Lot, eorum flagitia, quantum valet, declinans. Exeunte autem Lot, Sodoma peribit. Quia in consummatione saeculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum et mittent eos in caminum ignis. Ubi notandum quod ignis et sulphur, quae de coelo pluisse commemorat, non ipsam perennis supplicii flammam, sed subitaneum diei illius significant adventum. Neque enim ignis ille perpetuus superveniens impios puniet, sed ipsi potius a conspectu judicis ejecti, in ignem mittentur aeternum, quamvis et eidem igni sulphur non dubitemus inesse, testante Joanne, qui utrumque ignem, et subitae, scilicet, correptionis, et sempiternae concremationis, describens, ait: Et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit eos, et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudoprophetae cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.
7.3.33
Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. Pulchre revelabitur, quia qui interim non apparens omnia videt, tunc apparens omnia judicabit. Apparebit autem judicaturus eo maxime tempore quo cunctos judiciorum ejus oblitos, huic saeculo conspexerit esse mancipatos. Quia licet mundi terminus olim praefinito sit venturus in tempore, frigente tamen circa finem charitate multorum, tanta crebrescet humani generis iniquitas, ut merito debeat cum ipso, quem inhabitat, orbe deleri. Nam et nunc quidem innumeros adeo commessationi et ebrietati, emptioni et venditioni, caeterisque mundi rebus inhaerere videmus, ut palam districti judicis iram eos provocare non lateat, sed tamen, quod sine gravi moerore sapiens quisque saltem cogitare non valet, pejora jam jamque superventura formidamus. Quod enim de una quondam peccatrice gente delenda dictum est: Necdum completa sunt peccata Ammorrhaeorum, de tota procul dubio pravorum massa damnanda constat esse sentiendum.
7.3.34
In illa hora qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa. Hactenus de eo, quod regnum Dei, id est Christus, non cum observatione, sed insperatus adveniat, nunc a qualibus idem adventus exspectari debeat ostenditur. In tecto ergo est, qui, excedens carnalia, tanquam in aura libera spiritaliter vivit. Vasa ejus in domo, concupiscentiae sunt carnales, quas nimis amaverat, sed superna petens in hoc mundo reliquerat, quas imminente judicio necesse est nullatenus repetat. Illam enim horam, non eam qua judex venit, sed qua venturus est, dicit, non qua ignis Sodomam descendit, sed qua Lot exire cogitur, vel potius ipse dissimulans ab angelis apprehensus extrahitur. Neque enim veniente et apparente jam judice quisquam in hunc mundum, ut aliquid inde rapiat, poterit descendere velle. Sed haec hora hodieque agitur, cum venturum judicem sollicitis praestolamur excubiis, quando veniat incerti. De qua Joannes ait: Filioli, novissima hora est.
7.3.35
Et qui in agro, similiter non redeat retro. Qui operatur in Ecclesia, et sicut Paulus et Apollo plantat et rigat, non respiciat spem saecularem, cui renuntiavit.
7.3.36
Memores estote uxoris Lot. Uxor Lot significat eos qui in tribulatione retro respiciunt, et se ab spe divinae promissionis avertunt. Et ideo statua salis facta est, ut admonendo homines, ne hoc faciant, tanquam condiant cor eorum, ne sint fatui.
7.3.37
Quicunque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam. Duobus modis haec sententia recte potest intelligi, sed ad unum omnino finem uterque intellectus refertur, ut, videlicet, adversa pro Christo pati, imo ipsam mortem non timeamus obire. Qui enim, minante mortem persecutore, si non negaverit Christum, magis eligit ad tempus salvare animam suam negando, aeternae hanc procul dubio perditioni praeparat. Item qui salutem animae suae quaerit aeternam, temporaliter eam inter persecutorum manus perdere, hoc est, in mortem dare non dubitat. Utrique autem sensui congruit apte quod sequitur:
7.3.38
Et quicunque perdiderit illam, vivificabiteam. Id est, qui hic perdiderit, illic vivificabit, qui propter Christum morti tradiderit, tota die aestimans eam, ut ovem occisionis, exsurgente tunc et adjuvante Christo, liberam eam inveniet propter nomen Christi.
7.3.39
Dico vobis, illa nocte erunt duo in lecto uno. Dixerat supra Dominus eum qui in agro sit retro redire non debere, quod ne de iis tantum qui aperte de agro redituri, hoc est, palam Dominum negaturi sunt, dictum putares, pergit ostendere nonnullos, qui cum faciem in anteriora tenere videantur, animo tamen ac mente retro respiciant. In illa ergo nocte, dixit, in illa tribulatione tam tenebrosa, ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi duo erunt in lecto, illi videlicet, qui otium et quietem eligunt, neque negotiis saecularibus, neque negotiis ecclesiasticis occupati, quae illorum quies lecti nomine significata est.
7.3.40
Unus assumetur, et alter relinquetur. Non quasi de duobus hominibus dictum est, sed de duobus generibus affectionum. Qui enim propter Deum continentiae studuerit, ut sine sollicitudine vivens cogitet quae Dei sunt, assumetur a Deo; qui vero vel humanae laudis amore, vel alia qualibet vitiorum corruptione statum monasticae vitae, quo imbutus est, laeserit, hic ubi relinquendus sit, Jeremiae lamentationes insinuant, qui otiosae cujuslibet et peccatricis animae sub Judaeae specie lapsum describens, ait: Viderunt eam hostes, et deriserunt Sabbata ejus.
7.3.41
Duae erunt molentes in unum. Molentes appellat eos qui in plebibus constituti reguntur a doctoribus, agentes ea quae sunt hujus saeculi, quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis, ut dixi, peritorum regi eis expedit. Et molentes, dixit, propter temporalium negotiorum orbem atque circuitum. Quas tamen in unum molentes dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis praebent usibus Ecclesiae. Unaquaeque enim hujus mundi actio mola est, quae dum multas curas congerit, humanas mentes quasi per gyrum vertit, atque ex se velut farinas projicit, quia inquieto cordi semper minutissimas cogitationes gignit.
7.3.42
Una assumetur, et altera relinquetur. Assumetur ea pars quae connubia propter amorem tantum generis exercuerit, terrenamque substantiam ob acquirenda coelestia dispensaverit; relinquetur autem quae conjugiis ob illecebras carnis servierit, terrena vero, si qua Ecclesiae vel pauperibus obtulerit, ideo fecerit, ut quasi, redempto Domino, his amplius abundet.
7.3.43
Duo in agro, unus assumetur, et alter relinquetur. Sicut supra in lecto uno, et molentes in unum posuit, sic et hic in agro uno reor intelligendum. Significat autem eos qui operantur Ecclesiae ministerio, tanquam in agro Dei, cui suus agricola dicebat: Dei agricultura estis. Assumetur autem ille qui non adulterans verbum Dei, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo locutus fuerit. Qui vero Christum annuntiaverit non caste, sed ex occasione, relinquetur ab eo. Nec puto alia genera esse hominum, quibus constat Ecclesia, quam ista tria habentia binas differentias propter assumptionem et relictionem, quamvis in singulis multae studiorum voluntatumque diversitates ad concordiam tamen unitatemque concurrentes possint inveniri. Unde et Ezechiel propheta tres liberatos vidit, Noe, Daniel, et Job, in quibus videlicet tribus, praedicatores, continentes atque conjugati, signati sunt. Nam Noe arcam in undis rexit, atque ideo figuram rectorum tenuit. Daniel et in aula regia abstinentiae deditus fuit, et idcirco vitam continentium signavit. Job vero in conjugio positus, et curam domus propriae exercens placuit, per quem digne bonorum conjugum ordo figuratur.
7.3.44
Respondentes dicunt illi: Ubi, Domine? Qui dixit eis: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabantur aquilae. Duo Salvator interrogatus, ubi scilicet boni assumendi, et ubi sint mali relinquendi, unum dixit, aliud subintelligendum reliquit. Sanctos enim secum futuros asseverando, reprobos nimirum a sua visione secernendos, et ideo non alibi quam cum diabolo damnandos, insinuat. Ubicunque ergo fuerit Dominus corpore, illo congregabuntur electi, qui ejus passionem humilitatemque imitando, tanquam de ejus carne saturantur, quorum per resurrectionem renovabitur, ut aquilae juventus. Concinit etiam studiis eorum qui gloriam supernae majestatis tota mente contemplari sitiunt, quod aquila caeteras aves volatu transgrediens, in ipsum solis radium oculos gaudet infigere. Congruit et illud, quod aetiten lapidem veniens resistentem suis nidis solet adferre ne forte serpens accedere, vel pullos aut ova sua tangere praesumat. Quia videlicet omnis sapiens, ut actus cogitatusque suos ab antiqui serpentis valeat irruptione defendere, illum necesse est lapidem, qui praecisus de monte sine manibus diaboli regnum stravit, hoc est, fidem dilectionemque Christi suo semper in pectore servet
7.4.1
LIBER QUINTUS. LEGE FELIX CAPUT XVIII.
7.4.1
Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare, et non deficere. Dicit et Apostolus: Semper gaudete, sine intermissione orate. Quis autem potest ita semper orare, et sine defectu vel intermissione precibus insistere, ut nec alimentum sumendi, aut dormiendi tempus habeat? Aut ergo dicendum est eum semper orare, et non deficere, qui canonicis horis quotidie juxta ritum Ecclesiasticae traditionis psalmodiis precibusque consuetis Dominum laudare et rogare non desistit, et hoc esse quod Psalmista dicebat: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Aut certe omnia, quae justus secundum Deum gerit et dicit, ad orationem esse reputanda. Quia enim justus sine intermissione quae justa sunt agit, per hoc sine intermissione justus orabit, nec unquam ab oratione cessabit, nisi justus esse desistat.
7.4.2
Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo, et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: Et si Deum non timeo, nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens, suggillet me. Parabolas Dominus aut secundum similitudinem aliquam ponit, sicut de homine, qui habebat duos filios, majorem in agro sibi propinquantem, minorem autem in longinquo luxuriantem, aut ex ipsa dissimilitudine aliquid probat, veluti est illud: Quod si fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mihitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei. Itaque illud superius genus, his verbis adjungi potest: Sicut illud, ita et illud. Hoc autem posterius, his verbis: Si illud, quanto magis illud? Aut, si illud, quanto minus illud? Sed alicubi obscure, alicubi aperte ista ponuntur. Hic ergo iniquus judex non ex similitudine, sed ex dissimilitudine adhibitus est. Non enim ullo modo ille injustus judex personam Dei allegorice sustinet, sed tamen quantum Deus, qui bonus et justus est, curet deprecantes se, hinc conjici Dominus voluit, quod nec injustus homo eos, qui illum assiduis precibus tundunt, vel propter taedium devitandum potest contemnere. Nam hoc est quod ait: Ne veniens suggillet me. Ipsa vero vidua potest habere similitudinem Ecclesiae, quod desolata videtur, donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam ejus gerit.
7.4.3
Ait autem Dominus: Audite, quid judex iniquitatis dicit. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte? et patientiam habebit in illis? Dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum? Si quem movet cur electi Dei se vindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Joannis de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus, intelligendum est eam vindictam esse justorum, ut omnes mali pereant. Pereunt autem duobus modis, aut conversatione ad justitiam, aut amissa per supplicium potestate, qua nunc adversus bonos, quandiu hoc ipsum bonis expedit, vel temporaliter aliquid valent. Quem finem justi, cum venire desiderant, quamvis pro inimicis suis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur.
7.4.4
Verumtamen Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra? Quamvis omnipotens Conditor semper electos suos ad se clamantes sit vindicare paratus, in die tamen judicii, quod trementi est corde retinendum, cum idem Conditor in forma Filii hominis apparuerit, tanta erit raritas electorum, ut non tam ob clamorem fidelium injuste damnatorum, quam ob eorum torporem juste damnatorum totius jam mundi sit acceleranda ruina. Quod autem Dominus quasi dubitative dicit: Putas, inveniet fidem? non dubitat, sed arguit. Verbo quippe dubitationis increpatur infidelitas, non opinatur divinitas. Nam et nos aliquando de rebus, quas certas habemus, increpative verbum dubitationis ponimus, cum corde non dubitemus. Velut si indigneris servo tuo, et dicas: Contemnis me, considera forsitan, dominus tuus sum. Et Apostolus ad quosdam contemptores suos: Puto autem( inquit) et ego spiritum Dei habeo. Qui dicit, puto, dubitare videtur. Sed ille increpabat, non dubitabat. Ita ergo et Dominus scit quidem omnia, per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando increpat infidelium corda.
7.4.5
Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tanquam justi, et aspernabantur caeteros, parabolam istam. Quia parabolam Dominus, qua semper orare et non deficere docebat, ita conclusit, ut diceret, veniente judice, difficile fidem in terra reperiendam, ne quis sibi forte de supervacua fide, cognitione, vel etiam confessione blandiretur, mox altera juncta parabola diligentius ostendit a Deo, fidei non verba examinanda, sed opera. Inter quae nimirum opera maxime regnat humilitas. Unde et supra, cum fidem grano sinapis minuto quidem, sed ex contritione flagranti compararet, quasi exponendo subjunxit: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus. Cui contra superbi, cum nequaquam omnia, sed modicum quid eorum quae praecepta sunt faciant, non solum mox de sua justitia praesumunt, sed et infirmos quosque despiciunt, atque ideo, quasi fide vacui, cum oraverint, non exaudiuntur.
7.4.6
Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent. Unus Pharisaeus et alter Publicanus. Publicanus humiliter orans, ad illa praefatae viduae, hoc est, Ecclesiae membra pertinet, de quibus supra dicitur: Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se? Pharisaeus autem merita jactans ad ea de quibus terribilis in conclusione sententia subditur: Verumtamen Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra?
7.4.7
Pharisaeus stans, haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus. Quatuor sunt species, quibus omnis tumor arrogantium demonstratur, cum bonum aut a semetipsis habere se aestimant, aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant, aut certe cum jactant se habere, quod non habent, aut, despectis caeteris, singulariter videri appetunt habere quod habent. Qua Pharisaeus istae jactantiae peste laborasse deprehenditur, qui idcirco de templo absque justificatione descendit, quia bonorum operum merita sibi, quasi singulariter tribuens, oranti publicano se praetulit.
7.4.8
Jejuno bis in Sabbato, decimas do omnium quae possideo. Ezechiel propheta de ostensis sibi coeli animalibus scribit. Et totum corpus plenum oculis, in circuitu ipsorum quatuor. Corpora quippe animalium idcirco plena oculis describuntur, quia sanctorum actio ab omni parte circumspecta est, bona desiderabiliter providens, mala solerter cavens. Sed nos saepe, dum aliis rebus intendimus, fit ut alia negligamus. Et ubi negligimus, ibi procul dubio oculum non habemus. Nam ecce Pharisaeus ad exhibendam abstinentiam, ad impendendam misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum habuerat, sed ad humilitatis custodiam non habebat. Et quid prodest quod contra hostium insidias pene tota civitas caute custoditur, si unum foramen apertum relinquitur, unde ab hostibus intretur.
7.4.9
Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo. Quantam veniae fiduciam digne poenitentibus praebet, quod publicanus, qui reatum suae nequitiae perfecte cognovit, flevit, confessus est, et si injustus ad templum venit, justificatus a templo rediit. Typice autem Pharisaeus Judaeorum est populus, qui ex justificationibus legis extollit merita sua. Publicanus vero gentilis est, qui longe a Deo positus confitetur peccata sua. Quorum unus superbiendo recessit humiliatus, alter lamentando appropinquare meruit exaltatus.
7.4.10
Quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Et de utroque populo praefato, et de omni superbo vel humili recte potest intelligi, sicut et illud quod alibi legimus: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur. Quapropter et de verbis elati Pharisaei, quibus humiliari meruit, possumus ex diverso formam humilitatis, qua sublimemur, assumere, ut sicut ille consideratis et pejorum vitiis, et suis virtutibus, est elatus ad ruinam, ita nos non nostra solum pigritia, sed et meliorum virtutibus inspectis, humiliemur ad gloriam, quatenus unusquisque nostrum haec apud se supplex ac submissus obsecret: Deus omnipotens, miserere supplici tuo, quia non sum sicut innumeri servi tui, contemptu saeculi sublimes, justitiae merito gloriosi, castitatis laude angelici, velut etiam multi illorum qui post flagitia publica poenitendo tibi meruerunt esse devoti. Qui etiam, si quid boni, tua gratia largiente, fecero, quo fine hoc faciam, quave a te districtione pensetur, ignoro.
7.4.11
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderunt discipuli, increpabant illos. Et haec humilitatis magisterio lectio plena micat, quae videlicet innocentes ac simplices ad Domini gratiam pertingere posse demonstrat. Increpabant autem offerentes discipuli, non quia nollent infantibus Salvatoris et manu et voce benedici, sed quod necdum habentes plenissimam fidem, putarent eum, in similitudinem hominum, offerentium importunitate lassari.
7.4.12
Jesus autem, convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite eos vetare. Talium est enim regnum Dei. Significanter dixit talium, non istorum, ut ostenderet non aetatem regnare, sed mores, et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem praemium repromitti. Apostolo quoque in eamdem sententiam congruente: Fratres, nolite pueri fieri sensibus, sed malitia parvuli estote. Sensu autem, ut perfecti sitis.
7.4.13
Amen dico vobis, quicunque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. Sicut puer non perseverat in iracundia, non laesus meminit, non videns pulchram mulierem delectatur, non aliud cogitat, aliud loquitur, sic et vos, nisi talem habueritis innocentiam, et animi puritatem, regnum coelorum non poteritis intrare. Aliter: Regnum Dei, id est doctrinam Evangelii, sicut puer accipere jubemur, quia puer in discendo neque contradicit doctoribus, neque rationes et verba componit, adversum eos resistens, sed fideliter suscipit quod docetur, et cum metu obtemperat et quiescit.
7.4.14
Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? Audierat credo iste princeps a Domino tantum eos qui puerum velint esse similes regnum Dei intraturos, atque ideo tractatus certioris sollicitus poscit sibi non parabolatim, sed palam quibus operum meritis vitam aeternam consequatur exponi.
7.4.15
Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi solus Deus. Quia magistrum vocaverat bonum, et non Deum, vel Dei Filium confessus erat, discit quemvis sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. De quo dicitur: Confitemini Domino, quoniam bonus. Solus autem Deus bonus, non Pater solus intelligendus est, sed et Filius, qui dicit: Ego sum Pastor bonus. Sed et Spiriritus sanctus, quia Pater de coelo dabit Spiritum bonum petentibus se. Id est, ipsa una et individua trinitas, Pater, Filius, et Spiritus sanctus, solus et unus Deus bonus est. Non igitur Dominus se bonum negat, sed esse Deum significat. Non se magistrum bonum non esse, sed magistrum absque Deo, nullum bonum esse testatur.
7.4.16
Mandata nosti: Non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices. Honora patrem tuum et matrem. Haec est puerilis innocentiae castitas, quae nobis imitanda proponitur, si regnum Dei volumus ingredi. Notandum sane quia, justitia legis suo tempore custodita, non solum bona terrae sed et vitam confert aeternam.
7.4.17
Qui ait: Haec omnia custodivi a juventute mea. Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest. Non est putandus hic princeps cum legis se mandata custodisse dicebat, esse mentitus, sed simpliciter ut vixerit, esse confessus. Quia si mendacii noxa reus teneretur, nequaquam Marcus evangelista de illo scribens adjiceret: Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit illi: Unum tibi deest: Vade, et quaecunque habes, vende, et caetera. Diligit enim Dominus eos qui legis mandata, quamvis minora custodiunt, sed nihilominus quod in lege minus fuerat iis qui perfecti esse desiderant ostendit.
7.4.18
Omnia quaecunque habes, vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me. Quicunque perfectus esse voluerit, debet vendere sicut Ananias fecit et Sapphira, sed totum vendere; et cum vendiderit, dare omne pauperibus, et sic sibi praeparare thesaurum in regno coelorum. Nec hoc ad perfectionem sufficit, nisi post contemptas divitias Salvatorem sequatur, id est, relictis malis faciat bona. Facilius enim sacculus contemnitur, quam voluntas. Multi divitias relinquentes Dominum non sequuntur. Sequitur autem Dominum, qui imitator ejus est, et per vestigia illius graditur. Qui enim dicit se in Christo credere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare.
7.4.19
His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde. Haec est saeculi tristitia, quae mortem operatur. Hae divitiae fallaces, quae spinarum instar sementem suffocavere dominicam.
7.4.20
Videns autem illum Jesus tristem factum, dixit: Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt! Claret quidem quia qui hic multiplicandis divitiis incumbunt, alterius vitae gaudia quaerere contemnunt, sed inter pecunias habere, et pecunias amare, nonnulla distantia est. Multi enim habentes non amant. Multi non habentes amant. Item alii et habent, et amant, alii nec habere nec amare se divitias saeculi gaudent, quorum tutior status est, cum Apostolo dicentium: Nobis mundus crucifixus est, et nos mundo. Unde et Salomon non ait, Qui habet, sed qui amat divitias, fructus non capiet ex eis. Et ipse Dominus secundum Marcum, obstupescentibus in verbis hujusce sententiae discipulis, exponendo subjunxit: Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis, regnum Dei introire! Et notandum quod non ait Impossibile, sed Difficile, hoc est, maximi laboris esse pecunias habentes, vel in pecuniis confidentes, exutis philargyriae retinaculis, aulam regni coelestis intrare.
7.4.21
Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Si facilius est camelum ingentibus membris enormem, angustum foramen acus penetrare, quam divitem intrare in regnum Dei, nullus ergo dives intrabit in regnum Dei. Et quomodo vel in Evangelio Matthaeus, Zacchaeus, et Joseph, vel in Veteri Testamento quam plurimi divites Dei intraverunt in regnum? nisi forte quia divitias vel pro nihilo habere, vel ex toto relinquere, Domino inspirante, didicerunt? Nunquid enim David in regni divitiis confidebat, qui et de semetipso canit: Quoniam unicus et pauper sum ego. Et alios hortatur: Divitiae si affluant, nolite cor apponere? Credo non ausus dicere Nolite suscipere. Nunquid Abraham Domino substantiam praetulisse credibile est, pro quo unicum ferire non dubitavit haeredem? Altiori autem sensu, facilius est Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli enim nomine se intelligi voluit, quia sponte humiliatus, infirmitatis nostrae onera sustulit. In quo enim manifestius intelligitur quam in ipso quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus? Per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos. Foramen ergo acus dicit angustias, passiones. Qua scissa, nostrae quasi vestimenta naturae quodammodo resarcire, id est, recuperare dignatus est, quatenus post lapsum melius reformati, gaudeamus ad testimonium Apostoli, dicentis: Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
7.4.22
Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? Quo pertinet ista responsio, cum incomparabiliter major sit turba pauperum, quae, divitibus perditis, potuerit salvari, nisi quia intellexerunt omnes qui divitias amant, etiamsi adipisci nequeant, in divitum numero deputari?
7.4.23
Ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Non ita accipiendum est, quod cupidi et superbi, qui nomine illius divitis significati sunt, in regnum coelorum sint intraturi cum suis cupiditatibus et superbia, sed possibile est Deo ut per verbum( sicut etiam factum esse et quotidie fieri videmus) a cupiditate temporalium ad charitatem aeternorum, et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam convertantur.
7.4.24
Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Grandis fiducia. Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat, et tamen loquitur confidenter, Dimisimus omnia. Et quia non sufficit tantum dimittere, jungit quod perfectum est: Et secuti sumus te. Fecimus quod jussisti, quid igitur nobis dabis praemii?
7.4.25
Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, propter regnum Dei, et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam. Quidam ex occasione hujusce sententiae Judaicam mille annorum fabulam post resurrectionem justorum aedificant, quando omnia quae propter Deum dimisimus multiplici nobis sint fenore reddenda, insuper et vita aeterna donanda. Nec vident inepti quod et si in caeteris digna sit repromissio, in uxoribus tamen juxta alios evangelistas centenis appareat turpitudo; praesertim cum Dominus et in resurrectione nubendum non esse testetur, et juxta evangelistam Marcum ea quae dimissa fuerint in hoc tempore cum persecutionibus accipienda confirmet: quas utique persecutiones, illi chiliastae, sicut et caetera contraria, mille annis suis incommodis abesse dogmatizant. Sensus igitur iste est. Qui propter regnum Dei acquirendum omnes affectus contempserit, omnes saeculi delicias luxusque calcaverit, multo plura in praesenti recipiet, quia a fratribus atque consortibus propositi sui, qui ei spiritali glutino colligantur, multo gratiorem etiam in hac vita recipiet charitatem. Hanc siquidem quam inter parentes, ac filios, atque germanos, conjuges vel propinquos, sive societas copulae, seu consanguinitatis necessitudo conjungit, satis brevem esse constat ac fragilem. Denique interdum etiam honesta causa interveniente divellitur. Soli perpetuae conjunctionis retinent unitatem, atque indiscrete possident universa, qui omnia sua esse quae fratrum, omnia fratrum credunt esse quae sua sunt. Lege Actus apostolorum, quia multitudinis credentium erat cor et anima una, et erant illis omnia communia, nullusque egens erat inter eos qui sua pro Domino reliquerunt. De quibus et Paulus ait: Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Recipietur sane etiam de continentia conjugali multo major suavitas ab illa quae eis invicem per commistionem sexuum praebebatur. Uxorem ante in lasciva passione desiderii possidebam, hanc eamdem in honore sanctificationis, et vera Christi dilectione possideo. Una est mulier, sed centuplum crevit meritum castitatis. Nam quod secundum Marcum dicitur: Accipiet centies tantum nunc in tempore hoc, domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros cum persecutionibus, potest altius accipi. Centenarius quippe numerus de sinistra translatus ad dexteram, licet eamdem in flexu digitorum videatur tenere figuram, nimium tamen quantitatis magnitudine supercrescit, quia videlicet universi, qui propter regnum Dei temporalia spernunt, etiam in hac vita persecutionibus plenissima ejusdem regni gaudia fide certa degustant, atque in exspectatione patriae coelestis, omnium pariter electorum sincerissima dilectione fruuntur.
7.4.26
Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis. Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur. Et postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget. Praevidens Salvator ex passione sua discipulorum animos perturbandos, eis longe ante et ejusdem passionis poenam, et resurrectionis suae gloriam praedicit, ut eum morientem, sicut praedictum esset, cernerent, etiam resurrecturum non dubitarent. Praevidens etiam quosdam haereticos in Ecclesia futuros, qui Christum dicerent legi prophetisque docuisse contraria, aliumque Veteris Testamenti, atque alium Novi, Deum esse credendum, ostendit prophetarum praesagia non alio magis quam ad suae dispensationis, quam pro nobis temporarie suscepit, intendisse mysterium, adeo ut consummatio sit prophetiae, suae passionis et posterioris gloriae celebrata perfectio. Nec non et paganorum dementiam qua ejus crucem derident, apertissime confutat, quando proximae suae passionis et tempus, quasi futurorum praescius ostendit, et locum quasi mortis intrepidus adiit.
7.4.27
Et ipsi nihil horum intellexerunt. Et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. Legimus in Evangelio secundum Joannem, dicente Domino: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum, respondisse turbam, atque dixisse: Nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum. Et quomodo tu dicis, Oportet exaltari filium hominis? Quid est ergo quod discipuli toties sibi replicatum dominicae passionis arcanum intelligere nequeunt, et Judaei ad unum verbum, et tam obscure positum, ut hoc expositione dignum Evangelista ducat: Hoc autem dicebat, inquit, significans qua morte esset moriturus, mox quia crucis exaltatio significetur, intelligunt nisi quia discipuli, cujus vitam maxime videre desiderabant, ejus mortem audire non poterant? Quem non solum hominem innocentem, sed et Deum verum sciebant, hunc nullatenus mori vel posse putabant. Et quia per parabolas eum saepe loquentem audire consueverant, quoties aliquid de sua passione dicebat, hoc non ita ut sonabat intelligendum, sed amore dictante ad aliud quid allegorice referendum esse credebant. Judaei vero, quia in ejus necem conspiraverant, quidquid de sua passione vel cruce loquebatur, intelligebant; hoc enim loquebatur, quod ipsi summopere et fieri optabant, et perficere ire satagebant. Sicque miro et inusitato modo idem subeundae crucis sacramentum quod fidelibus amor abscondit, infidelibus invidia pandit
7.4.28
Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. Dixerunt ei quod Jesus Nazarenus transiret. Caecus iste per allegoriam genus humanum significat, quod in parente primo a paradisi gaudiis expulsum, claritatem supernae lucis ignorans, damnationis suae tenebras patitur; sed cum Jericho appropinquare Jesus dicitur, caecus illuminatur. Jericho quippe interpretatur luna. Luna autem in sacro eloquio pro defectu ponitur carnis, quia dum menstruis momentis decrescit, defectum nostrae mortalitatis designat. Dum igitur Conditor noster appropinquat Jericho, caecus ad lumen redit, quia dum Divinitas defectum nostrae carnis suscipit, humanum genus lumen quod amiserat recipit. Qui videlicet caecus recte et juxta viam sedere, et mendicans esse describitur. Ipsa enim Veritas dixit: Ego via. Ergo qui aeternae lucis claritatem nescit, caecus est; sed si jam in Redemptorem credit, juxta viam sedet. Si autem jam credit, sed ut aeternam lucem recipiat, rogare dissimulat, atque a precibus cessat, caecus quidem juxta viam sedet, sed minime mendicat. Si vero et credit, et exorat, et juxta viam sedet caecus, et mendicat.
7.4.29
Et clamavit, dicens: Jesu Fili David, miserere mei. Et qui praeibant increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat, Fili David, miserere mei. Quid isti designant, qui Jesum venientem praecedunt, nisi desideriorum carnalium turbas tumultusque vitiorum, qui priusquam Jesus ad cor nostrum veniat, tentationibus suis cogitationem nostram dissipant, et voces cordis in oratione perturbant? Saepe namque dum converti ad Deum post perpetrata vitia volumus, dum contra haec eadem exorare vitia, quae perpetravimus, conamur, occurrunt cordi phantasmata peccatorum, quae fecimus, mentis nostrae aciem reverberant, confundunt, animum et vocem nostrae deprecationis premunt. Sed quem turba increpat, ut taceat, magis ac magis clamat, quia quanto graviori tumultu cogitationum carnalium praemimur, tanto orationi insistere ardentius debemus.
7.4.30
Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Ecce stat qui ante transibat, quia cum adhuc turbas phantasmatum in oratione patimur, Jesum aliquatenus transeuntem sentimus. Cum vero orationi vehementer insistimus, stat Jesus, et lucem restituit, quia Deus in corde figitur, et lux amissa reparatur.
7.4.31
Et cum appropinquasset, interrogavit illum dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit, Domine, ut videam. Nunquid qui lumen reddere poterat, quid vellet caecus ignorabat? Sed peti vult hoc, quod et nos petere et se concedere praenoscit. Importune namque ad orationem nos admonet, et tamen dicit: Scit namque Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum. Ad hoc ergo requirit, ut petatur; ad hoc requirit, ut cor ad orationem excitet. Unde et caecus protinus adjungit: Domine, ut videam. Ecce caecus a Domino non aurum, sed lucem quaerit, parvipendit extra lucem aliquid quaerere. Quia et si habere caecus quodlibet potest, sine luce non potest videre quod habet. Imitemur ergo eum quem et corpore audivimus et mente salvatum, non falsas divitias, non terrena dona, non fugitivos honores a Domino, sed lucem quaeramus: illam lucem videlicet quam videre cum solis angelis possumus, quam nec initium inchoat, nec finis angustat. Ad quam profecto lucem via fides est. Unde recte et illuminando caeco protinus subjungitur:
7.4.32
Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur illum, magnificans Deum. Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit operatur. Videt autem, sed non sequitur, qui bonum quidem intelligit, sed bona operari contemnit. Jesum enim sequitur, qui imitatur. Hinc namque dicit: Si quis mihi ministrat, me sequatur. Consideremus ergo qua graditur, ut sequi mereamur. Sicque fit ut non solum nostra vita in Deum proficiat, sed haec ipsa nostra conversio ad laudem Dei et alios accendat, unde illic subditur:
7.4.33
Et omnis plebs ut vidit, dedit lauaem Deo. Dedit enim plebs laudem Deo, non solum pro impetrato munere lucis, sed et pro merito fidei impetrantis. Dedit laudem Deo, quia et Jesum vidit misericorditer ac potenter lucem restituisse roganti, et obstinatae fidei clamorem, quae juste quaesierit, mox consequi posse cognovit. Unde notandum quia Dominus in carne apparens omnia quae verbis docuit exemplis firmavit. Qui enim nobis praecepit: Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est, et ipse in universis quae coepit facere et docere non suam ab hominibus, sed Patris gloriam quaerebat.
7.5.1
LIBER QUINTUS. LEGE FELIX CAPUT XIX.
7.5.1
Et ingressus perambulabat Jericho; et ecce vir, nomine Zacchaeus, et hic princeps Publicanorum, et ipse dives, et quaerebat videre Jesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat, et praecurrens, ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus. Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Ecce namque camelus deposita gibbi sarcina per foramen acus transit, hoc est, dives et publicanus, relicto onere divitiarum, contempto sensu fraudium, angustam portam arctamque viam, quae ad vitam ducit ascendit. Qui mira devotione fidei ad videndum Salvatorem, quod natura minus habuerat, ascensu supplet arboris, atque ideo juste, quamvis ipse rogare non audeat, benedictionem dominicae susceptionis, quam desiderabat, accepit. Mystice autem Zacchaeus, qui interpretatur justificatus, credentem ex gentibus populum significat. Qui quanto curis saecularibus occupatior, tanto flagitiis deprimentibus erat factus humilior. Sed ablutus est, sed sanctificatus, sed justificatus in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in spiritu Dei nostri, qui intrantem Jericho Salvatorem videre quaerebat, sed prae turba non poterat. Quia gratiam fidei, quam mundo Salvator attulit, participare cupiebat, sed inolita vitiorum consuetudo, ne ad votum perveniret, obsistebat. Eamdem namque turbam noxiae consuetudinis, quae supra caecum clamantem, ne lumen peteret, increpabat, etiam suspicientem Publicanum, ne Jesum videat, tardat. Sed sicut caecus turbarum voces magis ac magis clamando devicit, ita pusillus necesse est turbae nocentis obstaculum altiora petendo transcendat, terrena relinquat, arborem crucis ascendat. Sycomorus namque, quae est arbor foliis moro similis, sed altitudine praestans, unde et a Latinis celsa nuncupatur, ficus fatua dicitur. Et eadem dominica crux, quae credentes alit ut ficus, ab incredulis irridetur ut fatua. Nos enim praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Ipsis vero vocatis Judaeis atque gentibus Christum, Dei virtutem, et Dei sapientiam. Quam videlicet arborem pusillus statura Zacchaeus, quo exaltari possit, ascendit, dum quilibet humilis et proprie conscius infirmitatis, confidens in Domino proclamat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Ascensa autem sycomoro, transeuntem prope Dominum cernit, quia per hanc laudabilem fatuitatem, et si necdum, ut est solide, jam tamen raptim, et quasi in transitu luci sapientiae coelestis intendit.
7.5.2
Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus, vidit illum. Perambulans Jericho Salvator venit ad locum ubi praecurrens Zacchaeus sycomorum conscenderat, quia, missis per mundum sui verbi praeconibus, in quibus ipse nimirum et loquebatur, et ibat, venit ad populum nationum, qui passionis ejus fide jam sublimis existens etiam divinitatis ejus ardebat agnita facie beari. Suspiciens vidit illum, quia per gratiam fidei a terrenis cupiditatibus elevatum, turbisque infidelibus praeeminentem elegit. Videre enim Dei, eligere vel amare est. Unde est illud: Oculi Domini super justos. Nam et nos quae amamus videre, ab his quae exsecramur intuitum festinamus avertere. Vidit ergo Jesus videntem se, quia elegit eligentem se, et amavit amantem. Hunc sane ordinem proficiendi, hoc est, per fidem dominicae incarnationis ad cognitionem Divinitatis perveniendi, quasi sycomorum Jesu faciem speculandi doctor egregius ostendit, cum ait: Non enim judicavi scire me aliquid inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. Itemque aliis exprobrans: Facti estis, inquit, quibus lacte opus sit, non solido cibo. Lac infirma temporariae dispensationis, solidum cibum ardua perpetuae majestatis appellans.
7.5.3
Et dicit ad eum: Zacchaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. Manebat aliquando Dominus in domo principis Pharisaeorum, hoc est, in Judaeorum synagoga docebat; sed quia non baptizatum ante prandium Sabbato curantem, publicanos et peccatores recipientem, contra avaritiam disputantem, et caetera digna Deo gerentem lingua venenata carpebant, pertaesus eorum facinora discessit, et aufugit dicens: Relinquetur vobis domus vestra deserta. Hodie autem in domo pusilli Zacchaei oportet illum manere, hoc est, novae lucis gratia coruscante in humili credentium nationum corde quiescere. Quod autem descendere de sycomoro Zacchaeus, et sic in domo sua Christo mansionem praeparare jubetur, hoc est, quod Apostolus ait: Quia et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Et si enim mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei.
7.5.4
Et cum viderent, omnes murmurabant, dicentes: quod ad hominem peccatorem divertisset. Manifestum est Judaeos semper gentium odisse salutem, scriptum est enim: Sequenti vero Sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Domini. Videntes autem turbas Judaei, repleti zelo. Et contradicebant iis quae a Paulo dicebantur. Et alibi: Fideles etiam fratres adversus apostolorum principem disceptabant, dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis?
7.5.5
Stans autem Zacchaeus, dixit ad Dominum: Ecce, dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus. Et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Aliis calumniantibus hominem peccatorem, ipse Zacchaeus stans, id est, in ea quam coeperat fidei veritate persistens, non solum se ex peccatore conversum, sed etiam inter perfectos probat esse conversatum. Dicente enim Domino: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, quisquis ante conversionem innocenter vixit, omnia conversus potest dare pauperibus. At qui aliqua fraude sustulit, primo haec juxta legem reddere, deinde quod sibi remanserit, debet dare pauperibus. Ac sic et ipse, quia sibi nil retinet, omnia sua dispergit, dat pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi. Et haec est sapiens illa stultitia, quam de sycomoro publicanus, quasi fructum vitae legerat, rapta videlicet reddere, propria relinquere, visibilia contemnere, pro invisibilibus etiam mori desiderare, seipsum abnegare, et ejus qui necdum videatur Domini vestigia sequi concupiscere.
7.5.6
Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae. Filius Abrahae dicitur Zacchaeus, non quia de ejus stirpe generatus, sed quia ejus est fidem imitatus. Ut sicut Abraham terram, cognationem, domumque paternam, ob spem futurae haereditatis, Domino jubente, deseruit; ita et ille, quo thesaurum in coelis acquireret, bona sua pauperibus partienda relinqueret. Et pulchre dicit Et ipse, ut non solum eos qui justi perseverant, sed et eos qui ab injustitia resipiscunt, ad filios promissionis pertinere declaret. Aliter: Salus, quae olim Judaeorum domum implebat, hodie populo nationum illuxit, eo quod et ipse populus filius sit Abrahae, credendo in eum. De quo dicit Apostolus: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis. Et, sicut alibi dicit, ipse Abraham sit pater circumcisionis, non his tantum qui sunt ex circumcisione, sed et his qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.
7.5.7
Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat. Hoc est quod alibi dicit: Non veni vocare justos, sed peccatores. Pius sane Magister, qui murmurantibus turbis sua mysteria non dedignetur exponere, adeo scilicet peccatorum poenitentiam non esse respuendam, ut ipse Dei Filius ob hanc maxime quaerendam sit destinatus ad terras. Qui ut pietatis suae nobis dispensationem inculcet, saepissime se filium hominis appellat, commendans sollicite nobis quod factus est benigne pro nobis.
7.5.8
Haec illis audientibus, adjiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem, et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. Moris est Domino praemissum sermonem parabolis affirmare subjectis. Suscepta igitur et commendata poenitentia publicani divitis, adjiciens parabolam, docet sibi poenitentiam magis peccatorum quam justitiam placere superborum, latiusque se in gentibus de ignorantia legis humilibus, quam in Judaeis de justitia, quae ex lege est elatis, esse regnaturum. Et quia discipuli supra audita Domini passione, vel resurrectione, Jerosolymis implenda, non intelligebant quae dicebantur, existimantes continuo regnum Dei esse venturum, hanc eorum ignorantiam illuminans, ostendit se primo sui regni fidem toto orbe dispersurum, ac sic in fine mundi judicem omnium saeculorum regemque venturum.
7.5.9
Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam, accipere sibi regnum, et reverti. Homo nobilis ille est, cui caecus supra clamabat: Fili David, miserere mei. Et venienti Jerosolymam concinebant: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. Longinqua regio, Ecclesia est ex gentibus. De qua eidem homini nobili, qui loquitur: Ego autem constitutus sum Rex ab eo; dicitur a Patre: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Quae videlicet haereditas ac possessio bifaria ratione regio longinqua vocatur, vel quia a finibus terrae clamat ad Dominum, vel quia longe est a peccatoribus salus. Et cum Deus ubique sit praesens, longe tamen ab eorum sensu, qui idola colunt, Deus verus abest. Sed qui erant longe, facti sunt prope in sanguine Christi.
7.5.10
Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decemminas. Denarius numerus ad legem pertinet, propter Decalogum. Vocat itaque paterfamilias decem ser vos, quia eligit discipulos per litteram legis imbutos. Dat illis decem minas, quia legis dicta spiritaliter intelligenda revelat. Post passionem quippe resurrectionemque suam, aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Mina namque, quam Graeci innam vocant, centum drachmis appenditur. Et omnis Scripturae sermo, quia vitae coelestis perfectionem suggerit, quasi numeri centenarii pondere fulgescit.
7.5.11
Et ait illis: Negotiamini dum venio. Verba, inquit, legis ac prophetarum mystica interpretatione discussa populis offerte, atque ab eis fidei confessionem morumque probitatem recipite. Juxta quod Psalmista suis auditoribus praecipit, dicens: Sumite psalmum, et date tympanum. Hoc est, laudem praedicationis in cordis intentione percipite, et devotionem operis in carnis castigatione redhibete. Tympanum quippe est pellis in ligno extenta. Pellis vero in ligno extenta caro est nostra ad exemplum dominicae crucis afflicta.
7.5.12
Cives autem ejus oderant illum. Et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Cives, impios Judaeos dicit. De quibus alibi protestatur: Nunc autem et viderunt, et oderunt, et me, et Patrem meum. Qui non solum praesentem usque ad mortem crucis oderant, sed etiam post resurrectionem ejus miserunt persecutionem apostolis, et praedicationem regni coelestis spreverunt.
7.5.13
Et factum est ut rediret accepto regno. Significat tempus, quando in manifestissima et eminentissima claritate venturus est, qui eis humilis apparuit, cum diceret: Regnum meum non est de hoc mundo.
7.5.14
Et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. Ut sciret, inquit, non quod cum quid lateat, cui verissime dictum est: Domine, tu omnia scis. Sed sciret, dicit, scire omnes faceret. Tunc enim omnium opera et cogitationes palam omnibus ostenduntur. Quomodo in Deuteronomio: Tentat, inquit, vos dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum, hoc est, sciri faciat. Nemo sane arbitretur eos solummodo quibus gratia praedicandi data est, non autem et eos quibus praedicatum est, ad judicium tunc esse vocandos. Ipsi sunt enim pecunia, quam boni servi acquisiere mercando. Quinetiam sciat eos quoque, quibus nunquam est praedicatum, ibidem adesse damnandos, de quibus infra dicemus.
7.5.15
Venit autem primus, dicens: Domine, mina tua decem minas acquisivit. Primus servus ordo doctorum est in circumcisionem missorum, qui unam minam negotiaturus accepit, quia unum Dominum, unam fidem, unum baptisma, unum Deum praedicare jussus est. Sed haec eadem mina, decem minas acquisivit, quia populum sub lege constitutum, sibimet docendo sociavit.
7.5.16
Et ait illi: Euge, bone serve, quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens supra decem civitates. In modico servus est fidelis, qui non adulterat verbum Dei, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquitur. Quidquid enim in praesenti percipimus donorum, in comparatione futurorum perpaucum est et modicum, quia ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Civitates autem decem sunt, animae per legis verbum ad gratiam Evangelii venientes. Quibus tunc jure glorificandus ille praeponitur, qui eis pecuniam verbi, digne Deo commodaverit. Unde quidam negotiator egregius, civitates, quibus praeerat, hoc est, animas quas regendas acceperat, alloquens: Quae est, ait, nostra spes aut gaudium, aut corona gloriae? nonne vos ante Dominum Jesum( I Thess. II)?
7.5.17
Et alter venit, dicens: Domine, mina tua fecit quinque minas. Servus iste coetus est eorum qui praeputio evangelizare missi sunt, cui Dominus ad praedicandum eunti unam minam, hoc est, unam eamdemque fidem, quae et circumcisioni credita est, praestiterat, sed haec quinque minas fecit, quia gentes corporis sensibus antea mancipatas ad fidei evangelicae gratiam convertit.
7.5.18
Et huic ait: Et tu esto supra quinque civitates. Hoc est, ex earum quas imbuerat animarum fide et conversione, magnus sublimisque fulgeto. De quibus mystice dicit Isaias: In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan. Quinque enim civitates in terra Aegypti quinque sunt corporis sensus, quibus in hoc mundo utimur, videlicet visus, auditus, gustus, olfactus, et tactus. Et, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam; qui avertit aures suas, ne audiat pauperem; qui inebriatur vino, in quo est luxuria; qui coronare se gaudet rosis antequam marcescant; cujus sanguine plenae manus, et dextera est repleta muneribus, hujus quinque civitates loquuntur lingua Aegypti, id est, universi sensus faciunt opera tenebrarum. Aegyptus enim tenebras sonat. At qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos, ne videat malum, qui gustat et videt quam suavis est Dominus, qui castigat corpus suum, et servituti subjicit, qui potest dicere cum Apostolo, Christi bonus odor sumus Deo, hujus civitates loquuntur lingua mutata, quod interpretatur Chanaan. Et qui eas a tenebris docendo commutaverat, recte quinque civitatibus praefici memoratur, quia non de suis tantum, sed et de auditorum suorum, quos ad lucem vocavit, profectibus honoratur.
7.5.19
Et alter venit, dicens: Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario. Timui enim, quia homo austerus es, tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. Servus qui, negotiari jussus, acceptam Domini pecuniam in sudario reposuit, ostendit eos qui, ad praedicandum idonei, praedicationis officium jubente Domino, per Ecclesiam, vel saltem suscipere, vel susceptum digne gerere detrectant. Pecuniam quippe in sudario ligare est, percepta dona sub otio lenti torporis abscondere. Sunt enim homines hac sibi perversitate blandientes, ut dicant: Sufficit ut de se unusquisque rationem reddat. Quid opus est aliis praedicare, ut etiam de ipsis rationem reddere quisque cogatur, cum apud Dominum etiam illi sint inexcusabiles, quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant creatorem cognoscere? Hoc est enim quasi metere ubi non seminavit, id est, etiam eos impietatis reos tenere, quibus verbum legis aut Evangelii non ministratum est. Hoc autem veluti periculum judicii devitantes, pigro languore a verbi ministratione conquiescunt, et hoc est quasi in sudario ligare quod acceperunt.
7.5.20
Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Servus nequam vocatur, quia et piger ac deses est ad exercendum negotium, et procax ac superbus ad accusandum Domini judicium.
7.5.21
Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui, et meto quod non seminavi, et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Quod putaverat se pro excusatione dixisse, in culpam propriam vertitur. Si, inquit, durum et crudelem esse me noveras, et aliena sectari ibique metere ubi non severim, quare non tibi istiusmodi cogitatio incussit timorem, ut scires me mea diligentius quaesiturum et dares pecuniam meam sive argentum ad mensam? Utrumque enim ἀργυρίῳ Graecus sermo significat. Eloquia Domini, inquit, eloquia casta, argentum igne examinatum. Pecunia ergo et argentum praedicatio Evangelii est, et sermo divinus, qui dari debuit ad mensam, hoc est, promptis paratisque fidelium cordibus intimari. Ad quam videlicet mensam, id est, mentem auditorum, non alia quam dominica est deferenda pecunia, ut omnis sermo docentis Scripturae sensum sequatur. Nam quod hic Dominus non quamlibet pecuniam, sed suam dicit nummulariis esse fenerandam, exponit Apostolus, dicens: Si quis loquitur quasi sermones Dei.
7.5.22
Et ego veniens, cum usuris utique exegissem illud. Qui verbi pecuniam a doctore percipit, emitque credendo, necesse est eam cum usuris solvat operando, ut quod auditu didicit, exsequatur et actu. In usura quippe pecunia etiam non data recipitur. Vel certe de accepto verbi fenore usuras solvit, qui ex eo quod audit etiam alia studet intelligere, quae necdum ex praedicatoris ore didicit.
7.5.23
Et astantibus dicit: Auferte ab illo minam, et date illi qui decem minas habet. Et dixerunt ei: Domine, habet decem minas. Recte amittit collatam gratiam, quam praedicando aliis communicare neglexit, ut ei augeatur, qui inde laboravit. Juxta quod angelo Ephesi Ecclesiae dicitur: Et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. Et cum regium chrisma, quod superbiendo Saul amisit, David obediendo promeruit: Spiritus, inquit, Domini discessit a Saul, et directus est in David a die illa, et deinceps. Quod vero ablata a nequam servo mina ei qui decem minas habebat, dari jussa est, mystice, ut reor, indicat, intrante plenitudinem gentium omnem Israel salvum futurum, et tunc abundantiam gratiae spiritalis, quam modo nos repente exercemus illius populi doctoribus esse conferendam.
7.5.24
Dico autem vobis quia omni habenti dabitur. Ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo. Haec ad superiora sententia respicit, docens et illum posse amittere munus Dei, qui habens non habet, id est, non utitur, et in eo augeri, qui habens habet, hoc est, bene utitur. Quae gratiarum mutatio, quoniam in hac vita geri solet, notandum quod illud Domini redeuntis examen etiam nunc ex parte celebratum, sed tunc est universaliter implendum. Quotidie namque accepto a Patre regno redit, quia peregrinantis in terra Ecclesiae statum conspicit. Quotidie in tanto fidelium servorum numero huic pecuniam negotiaturo commodat, in altero modum consummati operis examinat, hunc fideliter prudenterque laborantem amplioris gratiae munere donat, illum desidias molles et marcida luxu otia sectantem, et eo quod dederat privat. Verum universali manifestato judicio, quod dictu quoque terribile est, multi, qui ad docendum videbantur idonei, ob negligentiae suae noxam, inter indoctos reputabuntur. At alii simpliciores fratres et elementorum penitus ignari, ob conversationis tamen eximiae devotionem, inter apostolicos doctores praemia summa percipient. Qui enim recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet.
7.5.25
Verumtamen inimicos meos, illos qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite ante me. Impietatem Judaeorum vel omnium reproborum ad Christum converti nolentium significat, in die judicii puniendam, ut per duos servos fideles, utriusque populi doctores, per decem et quinque minas idem credentes populi, per servum nequam mali catholici, per inimicos qui eum super se regnare noluerunt impietas eorum qui verbum fidei aut nunquam audire, aut male interpretando corrumpere, maluerunt, per messionem ruris non seminati eorum etiam quos verbum Dei nec audire contigit, discussio signetur. Quibus quinque personis omne genus humanum quod in die judicii futurum est exprimitur.
7.5.26
Et his dictis, praecedebat, ascendens Jerosolyma. Finita parabola, ascendit Jerosolyma, ut ostendat de ejusdem maxime civitatis eventu parabolam fuisse praemissam, quae non longo post tempore et ipsum occisura, et ob odium regni ejus hostili sit clade peritura.
7.5.27
Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, dicens: Ite in castellum quod contra vos est. Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti. Bethania quoque villula sive civitas in latere montis ejusdem, quasi stadiis quindecim a Jerusalem, sicut Joannes evangelista manifestat, ubi Lazarus est suscitatus a mortuis. Cujus et monumentum ecclesia nunc ibidem constructum demonstrat. Bethphage autem domus buccae, Bethania domus obedientiae dicitur. Quas Jerosolyma venturus Salvator praesentiae suae dignatione sublimavit, quia multos ante passionem suam docendo, donis piae confessionis et obedientiae spiritalis implevit. Quae pulchrae civitates in monte Oliveti positae referuntur, hoc est, in ipso Domino, qui nos unctione spiritalium charismatum, et scientiae pietatisque luce refovet. Unde cum alibi diceret: Non potest civitas abscondi supra montem posita, continuo subjecit: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, quia idem mons Oliveti, id est, summus spiritalium distributor gratiarum, qui civitatem suam, ut emineat, exaltat, hanc quoque oleo exsultationis, ut lucere possit, inflammat. Et quia idem lumen sub modio poni noluit, misit discipulos in castellum, quod contra eos erat, id est, doctores, qui indocta ac barbara totius orbis littora, quasi contra positi castelli moenia Evangelizando penetrarent, destinare curavit. Recte autem duo mittuntur, sive propter scientiam veritatis, et munditiam operis, seu propter geminae dilectionis, Dei videlicet et proximi, sacramentum, toto orbe praedicandum.
7.5.28
In quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo unquam hominum sedit. Solvite illum, et adducite. Et si quis vos interrogaverit quare solvitis, sic dicetis ei: Quia Dominus opera ejus desiderat. Introeuntes mundum praedicatores invenerunt populum nationum perfidiae vinculis irretitum. Funiculis enim peccatorum suorum unusquisque constrictus erat, nec solum nationum, sed et Judaeorum. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Unde bene apud Matthaeum asina quoque cum pullo alligata reperitur. Asina quippe, quae subjugalis fuit, et edomita jugum legis traxerat, synagogam significat: pullus asinae lascivus et liber, populum nationum demonstrat. Cui nemo unquam hominum sedit, id est, nemo rationabilium doctorum frenum correptionis, quo vel linguam a malo cohibere, vel in arctam vitae viam ire cogeretur, nemo indumenta salutis, quibus spiritaliter calefieret, utilia suadendo contulerat. Sederet namque illi homo, si qui ratione utens ejus stulta deprimendo corrigeret. Unde non immerito possunt duo discipuli ad exhibenda Domino animalia destinati, juxta parabolae superioris exemplum, duo praedicatorum ordines, unus in gentes, alter in circumcisionem directus intelligi. Et notandum quod tres evangelistae qui Graeco sermone scripsere, pullum tantummodo commemorant; Matthaeus vero solus, qui Hebraeis Hebraeoque suum Evangelium descripsit eloquio, asinam quoque solutam et Domino refert adductam, ut ejusdem etiam gentis Hebraeae, si poenituerit, non desperandam monstret esse salutem. Solvite, inquit, et adducite. Quaecunque enim solveritis super terram, erunt soluta et in coelis.
7.5.29
Abierunt autem qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. Marcus scribit, pullum ante januam foris in bivio inventum. Janua autem ipse qui ait: Ego sum janua ovium; per me si quis introierit salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Quibus vitae pascuis iste pullus, id est, populus gentium carebat, quando adhuc extra hanc januam in bivio ligatus stabat. Et recte in bivio, quia non unam certus vitae fideique viam tenebat, sed plures dubiosque sectarum calles sequebatur erroneus. De quibus apte subjungitur:
7.5.30
Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum? Multos quippe habebat dominos, qui non uno dogmati et superstitioni deditus, sed pro libitu immundorum spirituum ad varios diversosque miser raptabatur errores ad simulacra muta, prout ducebatur, incedens. Denique vernacula quadam Scripturae consuetudine commune esse dicitur quod immundum est, sicut et ad Petrum vox de coelo dicit: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris. Quia qui sanctus est, solius Dei est, et cum nullo ei communis est. Qui autem peccator est et immundus, multorum est. Multi enim daemones possident eum, et ideo communis appellatur.
7.5.31
At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet. Et duxerunt illum ad Jesum. Qui solvendo pullo contradixerant, audito Domini nomine quiescunt, quia magistri errorum, qui venientibus ad salutem gentium doctoribus obsistebant, eatenus suas tenebras defendere, donec, miraculis attestantibus, veri possessoris ac domini virtus emicuit. At postquam fidei dominicae potestas apparuit, cedentibus passim adversariorum querelis, liber credentium coetus, qui Deum corde portet, adducitur.
7.5.32
Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. Vestimenta apostolorum, vel doctrina virtutum, vel edissertio Scripturarum, vel certe ecclesiasticorum dogmatum varietates intelligi possunt, quibus illi corda hominum ante nuda et frigida, quo Christo sessore digna fiant, operiunt.
7.5.33
Eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via. Portante Dominum asino, discipuli vestimenta in via sternunt, quia proprii se corporis exuentes amictu, viam simplicioribus Dei famulis suo sanguine parant, ut videlicet inoffenso gressu mentis, Jerosolyma quo Jesus ducit, incedant. Jesus enim asellum sedens Jerusalem tendit, quando vel uniuscujusque fidelis animam regens, videlicet jumentum suum ad pacis intimae visionem ducit, vel etiam cum sanctae Ecclesiae universaliter praesidet, eamque in supernae pacis desiderium accendit. Quia vero juxta alios evangelistas, non discipuli tantum, sed et plurimi de turba sternebant vestimenta sua in via, possunt per eos etiam hi designari, qui exempla martyrum secuti, corpora sua per abstinentiam edomant, ut Domino iter ad mentem parent, vel exempla bona sequentibus praebeant.
7.5.34
Et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare Deum voce magna. Descendente de monte Olivarum Domino, gaudentes laudantesque turbae simul et ipsae descendunt, quia humiliato sua sponte misericordiae auctore, necesse est eos qui misericordia plurimum indigent humilitatis ejus vestigia, quantum praevalent, imitari. Necesse est, inquam, nos intuentes quomodo Jesus de monte Oliveti descendit, id est, cum in forma Dei esset, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, humiliemur et ipsi sub potenti manu ejus, ut exaltari mereamur in tempore visitationis.
7.5.35
Super omnibus quas viderant virtutibus dicentes: Benedictus qui venit Rex in nomine Domini. Multas quidem virtutes Domini viderant, sed maxime Lazari resuscitationem, quae nuper facta erat, stupebant, testimonium perhibente turba, quae erat cum eo, quando illum vocavit de monumento, et suscitavit a mortuis. Nam et propheta obviam venit et turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. Notandum est enim, non nunc primum venientem de Galilaea Salvatorem, id est, ante quinque dies Paschae Jerusalem adisse, sed anno praeterito, mense septimo, illic ad diem festum scenopegiae venisse, sicut Joannes memorat, et exinde sex mensibus continuis, hoc est, usque ad diem Paschae, quo passus est, modo Jerosolymis signa fecisse, et docuisse, modo montem Olivarum ascendisse, modo Judaea expulsum trans Jordanem abiisse, modo in civitate deserti, quae dicitur Ephrem, mansisse cum discipulis, nunquam tamen id temporis Galilaeam fuisse reversum. Super omnibus ergo quas eum tanto tempore fecisse viderant, virtutibus turbae Deum laudant, dicentes:
7.5.36
Benedictus qui venit Rex in nomine Domini; pax in coelo, et gloria in excelsis. Benedictus autem qui venit Rex in nomine Domini, sic potius accipiendum est, ut in nomine Domini, in nomine Dei Patris intelligatur, quamvis possit intelligi etiam in nomine suo, quia et ipse Dominus est. Unde alibi scriptum est: Pluit Dominus a Domino. Sed verba ejus melius nostrum dirigunt intellectum, qui ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me; alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis. Humilitatis enim magister est Christus, qui humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem. Non itaque amittit divinitatem, quando nos docet humilitatem. Non autem Rex Israel Christus ad exigendum tributum, vel ferro exercitum armandum, hostesque visibiliter debellandos, sed Rex Israel, quod mentes regat, quod in aeternum consulat, quod in regnum coelorum credentes, sperantes, amantesque perducat. Dei ergo Filius aequalis Patri, verbum per quod facta sunt omnia, quod Rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio, miserationis indicium est, non potestatis augmentum. Qui enim appellatus est in terra Rex Judaeorum, in coelis est Dominus angelorum. Verum quia Christus in carne totius mundi propitiatio et hominum, videlicet, et angelorum illuxit, pulchre sibi invicem in ejus laude dispensationis coelestia simul et terrena concinunt. Quo enim nascente coelestium virtutum agmina, Deum laudantia decantant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus, eo de mundi principe triumphaturo, moxque se coelis reddituro, mortales vicem laudis reponunt: Pax in coelo, et gloria in excelsis.
7.5.37
Et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. Mira invidorum dementia, quem Magistrum appellandum non dubitant, quia vera docentem noverant, hujus ipsi discipulos, quasi melius edocti redarguendos autumant, eumque corrigere, quos instituit, suadent, quem signis approbantibus Deum clarescere vident.
7.5.38
Quibus ipse ait: Dico vobis quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. Crucifixo Domino stabant omnes noti ejus a longe, Deum confiteri timebant, quem fixum ligno videbant, sed, his tacentibus, lapides et saxa Regem qui venit in nomine Domini magno clamore canebant. Emisit enim spiritum, et ecce terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt: quemque homines vel timore vel perfidia confiteri trepidant, hunc durissima etiam elementa Deum mundi ac Dominum aperto ore praedicant. Verum altiori mysterio gentium nationes incredulas aliquando ac duricordes lapidum nomine demonstrat, quibus ablato corde lapideo dedit cor carneum, hoc est, sensibile et humanum, quo Deum Creatoremque suum credere, laudare, et cernere possent. Etsi ergo turbae tacuerint hominum, lapides clamabunt, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.
7.5.39
Et ut appropinquavit, videns civitatem, flevit super illam, diceus: Quia si cognovisses et tu. Quod flente Domino illa Jerosolymorum subversio describatur, quae a Vespasiano et Tito Romanis principibus facta est, nullus qui historiam eversionis ejusdem legit ignorat. Sed quaerendum prius est quid sit quod dicitur: Videns civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu. Flevit etenim pius Redemptor ruinam perfidae civitatis, quam ipsa civitas non cognoscebat esse venturam. Cui a flente Domino recte dicitur: Quia si cognovisses et tu, subaudis: fleveras quae modo, quia nescis quod imminet, exsultas. Unde et subditur:
7.5.40
Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi. Cum enim carnis voluptatibus se daret, ventura mala non prospiceret, in die sua, quae ad pacem ei esse poterant, habebat. Cur vero bona praesentia ad pacem habuerit, manifestatur, cum subditur:
7.5.41
Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Si enim cordis ejus oculis mala quae imminerent abscondita non essent, laeta in praesentibus prosperis non fuisset. Cujus mox etiam poena quae de Romanis, sicut praedixi, principibus imminebat, adjuncta est, cum dicitur:
7.5.42
Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo. Et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Hoc quoque quod additur: Et non relinquent in te lapidem super lapidem. Etiam ipsa jam ejusdem civitatis transmigratio testatur, quia dum nunc in eo loco constructa est ubi extra portam Dominus crucifixus fuerat, prior illa Jerusalem funditus est eversa. Cui, ex qua culpa eversionis suae poena fuerit illata, subjungitur:
7.5.43
Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Creator quippe omnium per Incarnationis mysterium hanc visitare dignatus est, sed ipsa timoris et amoris illius recordata non est. Unde etiam per prophetam increpatione cordis humani aves coeli ad testimonium deducuntur, dum dicitur: Milvus in coelo cognovit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit judicium Domini.
7.5.44
Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo et ementes, dicens illis: Scriptum est quia domus mea domus orationis est. Qui enarravit mala ventura, et protinus templum ingressus est, ut de illo vendentes et ementes ejiceret, profecto innotuit quia ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fuit. Eversionem quippe describens, sed vendentes et ementes in templo feriens, in ipso effectu sui operis ostendit unde radix prodiit perditionis.
7.5.45
Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Qui ad accipienda munera in templo residebant, profecto quia quibusdam non dantibus laesiones exquirerent dubium non erat. Domus ergo orationis spelunca latronum facta fuerat, quia ad hoc in templo assistere noverant, ut aut non dantes munera studerent corporaliter persequi, aut dantes spiritaliter necare. Quia vero Redemptor noster praedicationis verba, nec indignis et ingratis subtrahit, postquam disciplinae vigorem ejiciendo perversos tenuit, donum mox gratiae ostendit; nam subditur:
7.5.46
Et erat docens quotidie in templo. Haec juxta historiam breviter tractando transcurrimus, nunc eadem morali intellectu discutienda repetamus. Videns civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu. Hoc semel egit, cum perituram civitatem esse nuntiavit. Hoc quotidie Redemptor noster per electos suos agere nullatenus cessat, cum quosdam ex bona vita ad mores reprobos pervenisse considerat. Plangit enim eos qui nesciunt cur plangantur, quia juxta Salomonis verba laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Qui si damnationem suam, quae eis imminet, agnovissent, semetipsos cum lacrymis delictorum plangerent. Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi. Suam hic diem habet anima perversa, quae transitorio gaudet in tempore. Cui ea quae adsunt, ad pacem sunt, quia dum ex rebus temporalibus laetatur, dum honoribus extollitur, dum in carnis voluntate resolvitur, dum nulla venturae poenae formidine terretur, pacem habet in die sua, quae grave damnationis suae scandalum in die habebit aliena. Ibi enim affligenda est ubi justi laetabuntur. Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Perversa anima, rebus praesentibus dedita, in terrenis voluptatibus resoluta, abscondit sibi mala sequentia, quia praevidere futura refugit, quae praesentem laetitiam perturbent. Dumque in praesentis vitae oblectatione se deserit, quid aliud quam clausis oculis ad ignem vadit? Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo. Qui unquam sunt humanae animae majores inimici, quam maligni spiritus? qui hanc a corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fovent. Quam vallo circumdant, quia ante mentis ejus oculos reductis iniquitatibus, quas perpetravit, hanc ad societatem suae damnationis trahentes coarctant. Et circumdabunt te, et coangustabunt te undique. Maligni spiritus undique animam coangustant, quando ei non solum operis, verumetiam locutionis, atque insuper cogitationis iniquitates replicant, ut quae prius se per multa dilatavit in scelere, ad extremum de omnibus angustetur in retributione. Et ad terram consternent te et filios tuos qui in te sunt. Tunc anima per cognitionem reatus sui ad terram consternitur, cum caro quam vitam suam credidit, redire ad pulverem urgetur. Tunc in morte filii illius cadunt, cum cogitationes illicitae quae modo ex illa prodeunt in extrema vitae ultione dissipantur, sicut scriptum est: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Quae scilicet durae cogitationes intelligi etiam per lapidum significationem valent. Nam sequitur: Et non relinquent in te lapidem super lapidem. Perversa etenim mens cum perversae cogitationi adhuc perversionem adjicit, quid aliud quam lapidem super lapidem ponit? Sed in destructa civitate super lapidem lapis non relinquitur, quia cum ad ultionem suam anima deducitur, omnis ab illa cogitationum suarum constructio dissipatur. Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Perversam quoque animam omnipotens Deus modis multis visitare consuevit. Nam assidue hanc visitat praecepto, aliquando autem flagello, aliquando vero miraculo, ut et vera quae nesciebat audiat, et tamen adhuc superbiens atque contemnens, aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis devicta malum quod fecit erubescat. Sed quia visitationis suae tempus minime cognoscit, illis in extremo vitae inimicis traditur, cum quibus in aeterno judicio damnationis suae societate colligatur. Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo, et ementes. Sicut templum Dei in civitate est, ita in plebe fideli vita religiosorum. Et saepe nonnulli religionis habitum sumunt, sed dum sacrorum ordinum locum percipiunt, sanctae religionis officium in commercium terrenae negotiationis tribuunt. Vendentes quippe in templo sunt, qui hoc quod quibusdam jure competit ad praemium largiuntur. Justitiam enim vendere est, hanc pro praemii acceptione servare. Ementes vero in templo sunt, qui dum haec persolvere proximo quod justum est nolunt, dumque rem jure debitam facere contemnunt, dato patronis praemio, emunt peccatum. Quibus bene dicitur: Domus mea, domus orationis est. Vos autem fecistis eam speluncam latronum. Quia dum nonnunquam perversi homines locum religionis tenent, ibi malitiae suae gladiis occidunt, ubi vivificare proximos orationis suae intercessione debuerunt. Templum quoque et domus Dei est ipsa mens atque conscientia fidelium, quae si quando in laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt, quando in eos qui in nullo rei sunt, laesionis gladios defigunt. Mens enim fidelium non jam domus orationis, sed spelunca latronis est, quando, relicta innocentia et simplicitate sanctitatis, illud cognatur agere unde valeat proximis nocere. Sed quia contra perversa haec omnia verbis Redemptoris nostri per sacras paginas indesinenter instruimur, nunc usque hoc agitur quod factum fuisse perhibetur, cum dicitur:
7.5.47
Et erat docens quotidie in templo. Cum enim mentem fidelium ad cavenda mala subtiliter erudit, quotidie Veritas in templo docet.
7.5.48
Principes autem sacerdotum, et scribae, et principes plebis quaerebant illum perdere, et non inveniebant quid facerent illi. Vel quia quotidie docebat in templo, vel quia latrones ejecerat de templo, vel quia veniens illo quasi Rex et Dominus a tanta credentium turba laudem hymni coelestis accepit, invidi principes eum perdere quaerebant.
7.5.49
Omnis enim populus suspensus erat audiens illum. Duobus modis potest intelligi, quia vel timenter populi tumultum non inveniebant quid facerent Jesu quem perdere disposuerunt; vel ideo Jesum perdere quaerebant, quia suo magisterio neglecto plures ad eum audiendum confluere cernebant. Libet interea paucis intueri quam pulchre legalis umbra Paschae, nostro vero Paschae in quo immolatus est Christus, non tantum mysterii, sed et temporis ratione concordet. Decima, inquit, die mensis primi tollat unusquisque agnum per familias domus suae. Juxta quem ritum tolletis et haedum, et servabitis eum usque ad quartum decimum diem ejusdem mensis. Decima enim die mensis primi, id est, ante quinque dies Paschae, sicut Joannes evangelista testatur, egrediens omnis populus in montem Olivarum, tulit inde Dominum. Qui agnus est, quia venit ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est, haedus, quia peccati insimulatus est. Agnum domi intulerunt, qui gaudentes canebant: Benedictus qui venit Rex in nomine Domini; haedum, qui contra zelantes aiebant: Magister, increpa discipulos tuos; agnum, populus omnis qui suspensus erat audiens illum; haedum, principes qui eum perdere cupiebant. Quinque autem dies ante Pascha, id est, a decima luna usque ad quartam decimam, agnum sive haedum immolaturi servabant. Quia licet etiam tunc ejus sanguinem sitirent, nemo tamen in eum misit manus, quia necdum venerat hora ejus. Agnum servabant, qui libenter ejus dictis auscultabant; haedum, qui insidiantes quaerebant capere aliquid ex ore ejus ut accusarent eum. At vero quarta decima die completa, id est, declinata in vesperam, postquam corporis et sanguinis sui celebranda discipulis sacramenta contradidit, venientibus qui eum comprehensum vincirent, coepit impleri quod sequitur: Et immolabit eum omnis multitudo filiorum Israel ad vesperam. Stabant enim juxta crucem Jesum non solum impii qui mortem ejus deriderent, sed etiam sancti qui lugerent. Haec paucis perstrinxisse libuit, quo moneremus lectorem omnia quae deinceps ad passionem usque Domini sequuntur, ad agni in domo retenti et ad occisionem parati pertinere figuram.
7.6.1
LIBER QUINTUS. LEGE FELIX CAPUT XX.
7.6.1
Et factum est in una dierum docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus, et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate haec facis? Diversis modis eamdem quam supra calumniam struunt, quando dixerunt: In Beelzebut principe daemoniorum, ejicit daemonia. Quando enim dicunt: In qua potestate haec facis? de Dei dubitant potestate, et subintelligi volunt diaboli esse quod faciat. Addentes quoque:
7.6.2
Aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? Manifestissime Dei Filium negant, quem putant non suis, sed alienis viribus signa facere.
7.6.3
Respondens autem dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi. Baptismum Joannis de coelo erat, an ex hominibus? Poterat Dominus aperta responsione tentatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat ut suo vel silentio vel sententia condemnentur.
7.6.4
At illi cogitabant inter se dicentes: Quia si dixerimus, de coelo, dicet: Quare ergo non credidistis ei? Quem confitemini de coelo habuisse prophetiam mihi testimonium perhibuit, et ab illo audistis in qua ergo ista faciam potestate.
7.6.5
Si autem dixerimus: ex hominibus: plebs universa lapidabit nos. Certi sunt enim Joannem prophetam esse. Viderunt ergo quodlibet horum respondissent, in laqueum se casuros, timentes lapidationem, sed magis timentes veritatis confessionem.
7.6.6
Et responderunt se nescire unde esset. Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio. Non vobis dico quod scio, quia non vultis fateri quod scitis. Justissime repulsi utique confusi abscesserunt, et impletum est quod in psalmo per Prophetam dicit Deus Pater: Paravi lucernam Christo meo, id est ipsum Joannem: Inimicos ejus induam confusione. Notandum autem quia duas ob causas maxime scientia veritatis est occultanda quaerentibus, cum videlicet is qui quaerit aut minus capax est ad intelligendum quod quaerit, aut odio vel contemptu ipsius veritatis indignus est cui debeat aperiri quod quaerit. Quorum propter unum Dominus ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Propter aliud vero discipulis praecipit: Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos.
7.6.7
Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis, et ipse peregre fuit multis temporibus. Docente Domino populum et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus, et interrogaverunt tentantes in qua potestate signa faceret. Quibus sua arte superatis, Dominus quae coeperat exsequitur. Siquidem et illis audientibus, plebem magis quod verba sua libentius audiat alloquitur. Parabolam scilicet inferens qua et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei doceat transferendum. Homo ergo qui plantavit vineam, ipse est qui, juxta aliam parabolam, conduxit operarios in vineam suam. Vineam enim Domini Sabaoth, domus Israel est. Coloni iidem sunt operarii qui ad excolendam vineam, hora prima, tertia, sexta, et nona dicuntur esse conducti. Ipse autem peregre fuit, non loci mutatione. Nam Deus unde abesse potest, qui loquitur: Coelum et terram ego impleo? et alibi: Ego Deus appropinquans, et non de longinquo, dicit Dominus? Sed abire dicitur a vinea, ut vinitoribus liberum operandi arbitrium derelinquat. Cui simile est, quod locata colonis vinea per Isaiam dicit: Et exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas.
7.6.8
Et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi. Qui caesum dimiserunt eum inanem. Bene tempus fructuum posuit, non proventuum. Nullus enim fructus exstitit Judaeorum, nullus hujus vineae proventus, tametsi crebro ac sollicite quaereretur, inventus est. Servus ergo qui primo missus est ipse legifer Moyses intelligitur, qui quadraginta annos continuos fructum aliquem legis quam dederat a cultoribus inquirebat; sed caesum eum dimiserunt inanem. Irritaverunt enim Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini. Et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus. Qui et ipse servus quid de fructu vineae sentiat, palam carmine declarat dicens: Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum, et propago eorum ex Gomorrha. Uva eorum uva fellis, botrus amaritudinis ipsis. Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis.
7.6.9
Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. Servus alter David prophetam regemque significat. Qui post Moysen missus est, ut colonos vineae post edicta legalia psalmodiae modulatione, et dulcedine citharae, ad exercitium boni operis excitaret. Nam et ipse David quo cor populi ad superna suspenderet, inter ritus carnalium victimarum, laudes Domini continuas suavi melodia decantari constituit. Sed et hunc affectum contumelia, dimiserunt inanem. Dicentes enim: Quae nobis pars in David, aut quae haereditas in filio Isai? Regnum simul David ignobili stirpe et religionem impietate mutarunt. Attamen ille pro hac vinea, quae, de Aegypto translata Palestinae montes sua umbra protexit ne funditus exterminetur exorat. Domine Deus virtutum, convertere nunc, respice de coelo, et vide, et visita vineam istam, et dirige eam quam plantavit dextera tua.. Ubi pariter exponit qui sit homo ille qui hanc vineam plantavit, Dominus scilicet Deus virtutum.
7.6.10
Et addidit tertium mittere, qui et illum vulnerantes ejecerunt. Tertium servum, prophetarum chorum intellige, qui continuis attestationibus populum convenerint, et quae huic vineae ventura imminerent mala praedixerint. Sed quem prophetarum non sunt persecuti? et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu justi. Et hi autem multa de hujus vineae sterilitate dixerunt, sed unius Jeremiae planctum ponere sufficiat. Ego autem, inquit, plantavi te vineam electam, omne semen verum. Quomodo ergo conversa es in pravum, vinea aliena? Pro cujus vineae tuitione, ne videlicet in ea sive pro ea fragilis et infirmae citoque periturae suavitatis olus nasceretur, Naboth Jezraheliten non modo vulneratum, verum etiam legimus exstinctum. Cujus et si nullum propheticum dictum accipimus, tamen propheticum factum, quia multos pro hac vinea futuros martyres proprio sanguine prophetavit. His sane tribus servorum gradibus omnium sub lege doctorum figuram posse comprehendi, Dominus alibi manifeste prodit, dicens: Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me.
7.6.11
Dixit autem Dominus vineae: Quid faciam? mittam filium meum dilectum. Forsitan cum hunc viderint verebuntur. Quod Dominus vineae dubitative et non deliberativo modo loqui dicitur, non de ignorantia venit. Quid enim nesciat Dominus vineae qui hoc loco Deus Pater intelligitur? Sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur. Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: Hic est haeres, occidamus illum ut nostra fiat haereditas. Manifestissime Dominus probat Judaeorum principes non per ignorantiam, sed per invidentiam crucifixisse Filium Dei. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Et propterea quasi sibi consulentes aiebant: Ecce mundus totus post eum abit, et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Haereditas ergo filii Ecclesia est cunctis ei data de gentibus, quam non moriens illi Pater reliquit, sed ipse sua morte mirabiliter acquisivit, quia resurgendo possedit. Hanc autem occiso eo mali coloni praeripere moliebantur, cum crucifigentes eum Judaei fidem quae per eum est exstinguere, et suam magis quae ex lege est justitiam praeferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere.
7.6.12
Et ejectum illum extra vineam occiderunt. Extra vineam haeres vineae trucidatur, quia Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Sive ejectus extra vineam et occisus est, quia prius ab incredulorum corde repulsus, ac deinde cruci addictus est. In cujus figuram Moyses altare holocausti in quo victimarum sanguis funderetur, non intra tabernaculum, sed ad ostium posuit, mystice docens quia et dominicae crucis altare extra Jerosolymorum portam ponendum, et ipse vera Patris hostia Christus, a domo Judaeorum quam sanctificaturus adierat, non intimo corde recipiendus, sed foris esset suo cruore tingendus. Quod vero secundum Marcum mutato ordine dicitur: Et apprehendentes eum occiderunt, et ejecerunt extra vineam, notat eos pertinaciae, qui nec crucifixo et resuscitato a mortuis Domino praedicantibus apostolis credere voluerunt, sed quasi cadaver vile projecerunt. Quia, quantum in se erat, a suis eum finibus excludentes, gentibus suscipiendum dederunt.
7.6.13
Quid ergo faciet illis dominus vineae? Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. Contradixerunt sententiae Domini quia contra suam perfidiam esse cognoverunt. Intelligebant enim parabolam non merito sanctitatis ad capienda mysterii verba jam parati, sed malitiae flammis ad agenda quae dicebantur accensi, atque ideo quae in mente habuerant, quamvis in parabolis dicta, quasi jam olim meditata cognoscere parati. Negantibus ergo Judaeis justum fore scientiam divinae legis quam ipsi spernebant ad gentes transferri, quid Salvator respondeat intuere.
7.6.14
Ille autem aspiciens eos ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic, factus est in caput anguli? Quomodo, inquit, implebitur haec prophetia, quae lapidem ab aedificantibus reprobatum, in caput anguli dicit esse ponendum, nisi quia Christus a vobis reprobatus et occisus, credituris est gentibus praedicandus? ut quasi lapis angularis duos condens in semetipsum, ex utroque populo unam sibi fidelium civitatem, unum templum aedificet. Eosdem enim Synagogae magistros, quos supra colonos dixerat, nunc aedificantes appellat, quia qui subditam sibi plebem ad ferendos vitae fructus quasi vineam excolere, ipsi hanc Deo inhabitatore dignam quasi domum construere et ornare jubebantur. Unde et Apostolus fidelibus scribens ait: Dei agricultura, Dei aedificatio estis. Sed qui vineae Dei fructum negare quasi agricolae mali, iidem quasi mali caementarii domui Dei lapidem pretiosum electum, qui vel in fundamentis vel in angulo ponendus erat subtrahere, hoc est fidem Christi auditoribus suis conabantur eripere. Sed illis licet nolentibus, idem lapis caput anguli firmavit, quia de utroque populo quotquot ipse voluit sua fide conjunxit.
7.6.15
Omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur. Supra quem autem ceciderit, comminuet illum. Aliud est offendere Christum per mala opera, aliud negare per impietatem. Qui peccator est et tamen illi credit, cadit quidem super lapidem et conquassatur, sed non omnino comminuitur, reservatur enim per sapientiam ad salutem. Supra quem vero ille ceciderit, hoc est cui lapis ipse irruerit, et qui Christum penitus negarit, comminuet eum, ut ne testa quidem remaneat in qua hauriatur aquae pusillum. Sive de iis dicit quod cadunt super eum, qui illum modo contemnunt vel injuriis afficiunt. Ideo nondum penitus intereunt, sed tamen conquassantur, ut non recti ambulent. Supra quos autem cadit, veniet illis desuper in judicio cum poena perditionis. Ideo dixit comminuet eos, ut sint impii tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.
7.6.16
Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum. Cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam. Principes sacerdotum et scribae quasi mentientem contra se Dominum quaerebant interficere, sed hoc idem quaerendo docebant vera esse quae dicebat. Ipse quippe est haeres, cujus injustam necem aiebat esse vindicandam; illi nequam coloni, qui ab occidendo Dei Filio ad modicum quidem timore humano retardari donec veniret hora ejus, nunquam vero divino amore potuere cohiberi. Morali sane intellectu, cuique fidelium cum mysterium baptismi quod exerceat operando committitur, quasi vinea quam excolat locatur. Mittitur servus unus, alter et tertius, qui de fructu accipiant, cum lex, psalmodia, prophetia, quarum monitionem bene agendo sequatur, legitur. Sed missus servus contumeliis affectus vel caesus ejicitur, cum sermo auditus vel contemnitur, vel, quod pejus est, etiam blasphematur. Missum insuper haeredem quantum in se est occidit, qui et Filium Dei conculcaverit, et Spiritui gratiae quo sanctificatus est, contumeliam fecerit. Perdito malo cultore, vinea dabitur alteri, cum dono gratiae quod superbus sprevit humilis quisque ditabitur. Sed et hoc quod principes sacerdotum et scribae manum mittere quaerentes in Jesum terrore populi retinentur, quotidie geritur in Ecclesia, cum quilibet solo de nomine frater eam quam non diligit ecclesiasticae fidei ac pacis unitatem, propter cohabitantium fratrum bonorum multitudinem, vel erubescit, vel timet, impugnare. Qui tamen sicut de stultissima avium struthione Dominus ait, cum tempus fuerit, in altum alas eriget, quia persequendo Ecclesiam, quasi Dominum cruci addicere et ostentui gaudebit habere.
7.6.17
Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, et traderent illum principatui et potestati praesidis. Quaerentes Dominum comprehendere principes sacerdotum et scribae, timuerunt populum, atque ideo quod per se non poterant, praesidis manibus efficere tentabant, ut velut ipsi a morte ejus viderentur immunes. Nuper enim sub Caesare Augusto Judaea subjecta Romanis, quando in toto orbe est celebrata descriptio, stipendiaria facta fuerat, et erat in populo magna seditio, dicentibus aliis pro securitate et quiete, qua Romani pro omnibus militarent, debere tributa persolvi, Pharisaeis vero qui sibi applaudebant justitiam, e contrario nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solveret, et primitiva daret, et caetera quae in lege scripta sunt, humanis legibus subjacere. Cujus seditionis adeo fomes invaluit, ut post Domini passionem insistentibus sibi Romanis, patriam, gentem, et regnum, nobile illud cum sua religione templum, imo ipsam lucem perdere quam tributa pendere maluerint.
7.6.18
Et interrogaverunt illum dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces, et non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces. Licet nobis dare tributum Caesari, an non? Blanda et fraudulenta interrogatio illuc provocat respondentem, ut magis Deum quam Caesarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes ministri praesidis qui juxta alios evangelistas adfuisse leguntur, seditionis contra Romanos principem teneant.
7.6.19
Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis? ostendite mihi denarium, cujus habet imaginem et inscriptionem. Sapientia semper sapienter agit, ut suis potissimum tentatores sermonibus confutentur. Ostendite mihi, inquit, denarium. Hoc est genus nummi quod pro decem nummis imputabatur, et habebat imaginem Caesaris. Qui autem putant interrogationem Salvatoris ignorantiam esse, et non dispensationem, discant ex praesenti loco quod utique potuerit scire Jesus, cujus imago esset in nummo. Sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat.
7.6.20
Respondentes dixerunt: Caesaris. Et ait illis: Reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari, et quae Dei sunt Deo. Caesarem non putemus Augustum, sed Tiberium significari privignum ejus, qui in loco successerat vitrici, sub quo et passus est Dominus. Omnes autem reges romani a primo Caio Caesare qui imperium arripuerat, Caesares appellati sunt. Porro quod ait: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, nummum, tributum, et pecuniam, et quae sunt Dei Deo, decimas, primitias, oblationes, ac victimas sentiamus. Quomodo et ipse reddit tributa pro se et Petro, et Deo reddit quae Dei sunt, Patris faciens voluntatem. Aliter: Reddite quae Caesaris sunt Caesari, et quae Dei sunt Deo; quemadmodum Caesar a vobis exigit impressionem imaginis suae, sic et Deus, ut quemadmodum illi redditur nummus, sic Deo anima lumine vultu ejus illustrata atque signata. Unde Psalmista: Signatum est, inquit, in nobis lumen vultus tui, Domine. Hoc quippe lumen est totum hominis, et verum bonum, quod non oculis sed mente conspicitur. Signatum autem dixit in nobis, tanquam denarius signatur regis imagine. Homo enim factus est ad imaginem et similitudinem Dei, quam peccando corrupit. Bonum ergo ejus est verum atque aeternum, si renascendo signetur.
7.6.21
Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe, et mirati in responsis ejus tacuerunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt quod calliditas eorum insidiandi non invenisset locum.
7.6.22
Accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem. Duae erant haereses in Judaeis, una Pharisaeorum et altera Sadducaeorum. Pharisaei traditionum et observationum, quas illi deuterosis vocant, justitiam praeferebant. Unde et divisi vocabantur a populo. Sadducaei autem, qui interpretantur justi, et ipsi vindicabant sibi quod non erant. Prioribus et corporis et animae resurrectionem credentibus, confitentibusque angelos et spiritus, sequentes, juxta Acta apostolorum, omnia denegabant.
7.6.23
Et interrogaverunt eum dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. Vide distantiam litterae et spiritus. Juxta litteram nubere cogitur in vita, ut defuncti semen excitet frater, spiritus autem magister est castitatis.
7.6.24
Septem ergo fratres erant, et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. Novissima omnium mortua est et mulier. Qui resurrectionem corporum non credebant, animam judicantes interire cum corporibus, recte istiusmodi fingunt fabulam, quae deliramenti arguat eos qui resurrectionem asserant mortuorum. Potest autem fieri ut vere in gente eorum aliquando hoc acciderit.
7.6.25
In resurrectione ergo cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem. Turpitudinem fabulae opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem. Verum mystice septem hi fratres sine filiis defuncti reprobis quibusque congruunt, qui per totam hujus saeculi vitam, quae septem diebus volvitur, a bonis operibus steriles existunt. Quibus viritim morte misera praereptis, ad ultimum et ipsa mundana conversatio, quam illi sine vitali opere transegerant, quasi uxor infecunda transibit.
7.6.26
Et ait illis Jesus: Filii saeculi hujus nubunt, et traduntur ad nuptias. Cum Dominus dicat: Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, quod ipse quaedam vel hic de gloria resurrectionis, vel alibi de dispensationis aut etiam divinitatis suae mysterio dixisse invenitur, quae multi qui aderant vel resistendo vel contemnendo non acceperunt, non putandus est sanctum dedisse canibus, aut margaritas misisse ante porcos. Non enim eis dedit qui capere non poterant, quos propter aliorum immunditiam, negligi non oportebat. Etenim cum tentatores interrogabant, respondebatque illis ita ut quid contradicerent non haberent, quamvis venenis suis contabescerent potius quam illius cibo saturarentur, alii tamen qui poterant capere, ex illorum occasione multa utiliter audiebant.
7.6.27
Illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores. Non ita intelligendum est, quasi digni tantum vel resurrecturi, vel sine nuptiis futuri sint, indigni autem, id est, peccatores, vel minime resurrecturi, vel ad nuptias resurrecturi sint credendi; sed ita potius sentiendum, quod omnes et resurrecturi, et absque nuptiis sint in saeculo illo mansuri. Dominus autem Salvator ut ad gloriam resurrectionis animos excitaret inquirendam, de electis solummodo voluerit facere sermonem. Si autem in resurrectione neque nubunt neque ducunt uxores, resurgunt ergo corpora quae possunt nubere et ducere uxores, hoc est feminarum et virorum certis discreta membra speciebus, sed nulla concumbendi voluptate vel necessitate mancipata. Nemo quippe dicit de lapide et arbore, et his rebus quae non habent membra genitalia, quod non nubant neque ducant uxores, sed de his qui cum possunt nubere, tamen alia ratione non nubunt.
7.6.28
Neque enim ultra mori poterunt. Quia connubia propter filios. Filii propter successionem. Successio propter mortem. Ubi ergo mors non est, neque connubia.
7.6.29
Aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. Aequales angelis et filii sunt Dei, qui, gloria resurrectionis innovati, sine ullo mortis metu, sine ulla labe corruptionis, sine ullo terreni status actu, perpetua Dei visione fruuntur, ad quam necesse est angelicae dignitatis aequalitatem quisquis tunc ascendere desiderat, nunc minimis fratribus condescendat.
7.6.30
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. Ad comprobandam resurrectionis veritatem multo aliis manifestioribus exemplis uti potuit, e quibus est illud: Suscitabuntur mortui, et resurgent qui in sepulcris sunt. Quaeritur itaque, quid sibi voluerit Dominus hoc proferre testimonium, quod videtur ambiguum vel non satis ad resurrectionis pertinet veritatem. Sed Sadducaei quinque tantum libros Moysi recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes. Stultum ergo erat inde proferre testimonia, quorum auctoritatem non sequebantur. Porro ad aeternitatem animarum probandam, de Moyse ponit exemplum: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Statimque infert
7.6.31
Deus autem non est mortuorum, sed vivorum. Ut eum probaverit animas permanere post mortem, quod illi inter caetera negabant( neque enim poterat fieri ut eorum esset Deus qui nequaquam subsisterent) consequenter introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malave gesserunt.
7.6.32
Omnes enim vivunt ei. Omnes videlicet illi quorum Dominus est Deus. Vivunt ei, vita utique vera, qua justi vivunt etiam quando corpore moriuntur. De qua alibi Dominus ait: Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit vivet. Crede ergo, et si mortuus fueris vives. Si autem non credis, et cum vivis mortuus es. Vidua enim quae in deliciis est, vivens mortua est.
7.6.33
Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: Magister bene dixisti. Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. Principes sacerdotum, Sadducaei, et scribae quaerentes occasionem calumniae, et verbum aliquod invenire quod pateret insidiis, quia in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant, sed apertissime comprehensum Romanae tradunt potestati. Ex quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere.
7.6.34
Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum Filium David esse, et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? David ergo Dominum illum vocat, et quomodo filius est? Interrogatio Jesu nobis proficit usque hodie contra Judaeos. Et hi enim qui confitentur Christum esse venturum, hominem simplicem et sanctum virum asserunt de genere David. Interrogemus ergo eos docti a Domino, si simplex homo est, et tantum filius David, quomodo David vocet eum Dominum suum? Non autem reprehenduntur, quia David filium dicunt, sed quia Dei Filium non credunt. Siquidem ipse et Dominus David est, Deus ante tempora manendo, et filius David apparuit homo in temporum fine nascendo. Quod autem a Patre subjiciuntur inimici, non infirmitatem Filii, sed unitatem naturae qua in altero alter operatur significat. Nam et Filius subjicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat supra terram.
7.6.35
Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: Attendite a scribis qui volunt ambulare in scholis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis. Ambulare in stolis, cultioribus vestimentis indutos ad publicum procedere significat. In quo inter caetera dives ille qui epulabatur quotidie splendide, peccasse describitur. Notandum autem quod non salutari in foro, non primos sedere vel discumbere vetat eos quibus hoc officii ordine competit, sed eos nimirum qui haec sive habita, seu certe non habita, indebite amant, a fidelibus quibusque quasi reprobos docet esse cavendos, animum, videlicet, non gradum, justa districtione redarguens, quamvis et hoc culpa non careat, si iidem in foro litibus interesse, qui in cathedra Moysi Synagogae magistri desiderant appellari. Duplici sane ratione a vanae gloriae cupidis attendere jubemur, ne, scilicet, eorum vel simulatione seducamur, aestimantes bona esse quae faciunt, vel aemulatione inflammemur, frustra gaudentes in bonis laudari quae simulant.
7.6.36
Qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem, hi accipient damnationem majorem. Non tantum ait Accipient damnationem, sed adjunxit majorem, ut insinuet etiam illos qui in angulis stantes orant, ut videantur ab hominibus, damnationem mereri; sed eos qui haec prolixius, quasi religiosiores agendo, non solum laudes ab hominibus, sed et pecunias quaerunt, prolixiori damnatione plectendos. Sunt enim qui se justos et magni apud Deum meriti simulantes, ab infirmis quibuslibet et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni pro eis in judicio futuri pecunias accipere non dubitant. Et cum porrecta manus pauperi, preces juvare soleat, illi ob hoc, maxime in precibus, ut pauperi nummum tollant, pernoctant. Quibus illa Judae maledictio non immerito congruit. Cum judicatur, exeat condemnatus, et oratio ejus fiat in peccatum. Condemnatus quippe cum judicatur exit, et orationem suam in peccatum recipit, qui magnae nunc aestimationis apud homines habitus, in divino nunc examine, non solum non pro aliis se intervenire, sed nec sua sibi merita sufficere posse deprehendit, imo ipsarum quibus humanum judicium fefellit, precum inter crimina poenas luit.
7.7.1
LIBER QUINTUS. LEGE FELIX CAPUT XXI.
7.7.1
Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in Gazophylacium divites. Quia sermone Graeco φυλάσσειν servare dicitur, et gaza lingua Persica divitiae vocantur, gazophylacium locus appellari solet, quo divitiae servantur. Erat autem arca, foramen habens desuper, posita juxta altare ad dexteram ingredientibus domum Domini, in quam mittebant sacerdotes, qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini, atque instaurationem ejusdem templi servatur. Lege Verba dierum. Etiam nunc autem qui orantes in domum Domini discurrit, ipse quoque dona ferentes respicit, et quem dignum viderit laudat; quem reprobum, damnat.
7.7.2
Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo, et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit. Hic nobis locus moraliter quidem intimat, quam sit acceptabile Deo quidquid bono animo obtulerimus, qui cor nimirum et non substantiam pensat, nec perpendit quantum in ejus sacrificiis, sed ex quanto proferatur. Juxta vero leges allegoriae, divites qui in gazophylacium munera mittebant, Judaeos de justitia legis elatos, porro vidua pauper Ecclesiae simplicitatem designat. Quae recte paupercula vocatur, quia vel superbiae spiritum, vel peccata tanquam mundi divitias abjecit. Vidua vero, quia vir ejus pro ea mortem pertulit, et nunc in coeli penetralibus ab ejus oculis occultus, quasi in parte alterius regionis vivit. Haec in gazophylacium aera minuta duo mittit, quia in conspectum divinae Majestatis, qua nostri operis oblationes quasi certo numero conscripta et consignata servantur, sive dilectionem Dei et proximi, seu fidei orationisque suae munera defert, quae consideratu propriae fragilitatis minuta, sed merito piae devotionis accepta, cunctis superborum Judaeorum operibus praestant.
7.7.3
Nam omnes hi ex abundantia sibi miserunt in munera Dei. Haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit misit. Ex abundantia sibi Judaeus mittit in munera Dei, qui de justitia sua praesumens, haec apud se orat: Deus gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, etc.. Omnem autem victum suum Ecclesia in Dei munera mittit, quae omne quod vivit, non sui meriti, sed Dei esse muneris intelligit, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Et alibi: Fortitudinem meam ad te custodiam, quia tu Deus susceptor meus es, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me.