Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In Evangelium S. Lucae
BedaLuca 8 · 8470-inevsluMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8470 Inevslu
8.1
LIBER SEXTUS. FELICITER LEGE.
8.1
Cum sapientissimus regum Salomon, in figuram Christi et Ecclesiae templum Domino conderet, hoc quoque inter caetera non indecentibus figurarum praemonebat exemplis, quod adveniente tandem, et apparente rerum illarum, quae tunc umbratice signabantur veritate ac luce, mox omnis illa umbratilis, ut ita dicam, et imaginaria compositio typorum esset penitus auferenda. Post factam namque de lapide, ligno, et auro incomparandi operis domum, misit, et, in figuram credituri de gentibus populi, tulit Hiram de Tyro, filium mulieris viduae; haud dubium quin illius, quae supra duos nummos in gazophylacium mittendo, plus omnibus misisse laudatur. De tribu, inquit, Nephtalim, patre Tyrio, artificem aerarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina. Omnia autem vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de aurichalco erant. In campestri regione Jordanis fudit ea rex, in argillosa terra. Qui enim omnia sua vasa non ductili, sed fusili opere fecit, prius nimirum ad similitudinem cujusque vasis figmentum luti formabat, necessarium quidem, donec opus vasis expleretur: verum postea non modo nullis usibus aptum, sed etiam ut profectio vasis appareret, absque ulla dubietate frangendum. Quasi ergo forma de argilla caeremoniae legales antecedunt, ut dona veritatis evangelicae quasi vasa de aurichalco succedant. Composita pro tempore testa vilis atteratur, ut fulgor ornamenti permansibilis qui latebat ostendatur. Cinis vitulae qui inquinatos sanctificabat tollatur, et crux Christi quae mundum redimat, praedicetur. Incumbente tempore, quo mare aeneum, cujus unda vivificatrice cuncti Ecclesiam intraturi baptizentur, quo columnae legis geminae, quae lilia pro capite gestantes, Christo devotarum januam hinc inde firment ovium, quo bis quini lateres operum nostrorum abluendis hostiis parati quo innumera denique vasorum electionis millia ad montem templi deferantur, solvitur argillosa terra, quae in campestri regione diutius haec occulta tegebat. Hoc est, imminente praeconio dominicae passionis, per quam recondita dudum litterae velamento Ecclesiae sacramenta patescerent, labat paulatim, et destrui jam incipit illa coelestium occultatrix umbra secretorum. Unde recte post oblationem viduae pauperis, id est, Ecclesiae fidem Domini ore laudatam, Evangelista secutus adjunxit:
8.2
Et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis exornatum esset dixit: Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Erat namque prius Jerusalem urbs illa magna regalis, ubi templum famosissimum Deo fuerat exstructum. Postea vero quam venit ille qui erat verum templum Dei, et coelestis Jerusalem coepit aperire mysteria, deleta est illa terrena ubi coelestis apparuit, et in templo illo non remansit lapis super lapidem. Erat prius pontifex, sanguine taurorum et hircorum purificans populum; sed ex quo venit verus Pontifex, qui sanguine suo purificaret credentes, nusquam est ille pontifex prior, nec ullus ei relictus est locus. Altare fuit prius, et sacrificia celebrabantur; sed ut venit verus agnus qui seipsum obtulit hostiam Deo, cuncta illa velut pro tempore posita cessaverunt. Propterea sane divina dispensatio procuravit ut et civitas ipsa, et templum, et omnia illa pariter subverterentur, ne qui forte adhuc parvulus et lactens in fide, si viderit illa constare, dum sacrificiorum ritum, dum ministeriorum ordinem attonitus stupet, ipso diversarum formarum raperetur intuitu. Sed providens Deus infirmitati nostrae, et volens multiplicari Ecclesiam suam, omnia illa subverti fecit, et penitus auferri, ut sine ulla cunctatione illis cessantibus, haec esse vera, pro quibus in illis typus praecesserit, crederemus.
8.3
Interrogaverunt autem illum, dicentes: Praeceptor, quando haec erunt? Et quod signum cum fieri incipient? Quia laudantibus quibusdam aedificationes templi Dominus palam responderat haec omnia fore destruenda, discipuli secreto sedente eo super montem Oliveti, sicut Matthaeus Marcusque testantur, tempus et signa praedictae destructionis interrogant.
8.4
Qui dixit: Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes, Quia ego sum et empus appropinquavit. Nolite ergo ire post illos. Multi imminente Jerosolymorum excidio, principes exstitere, qui se esse christos, tempusque libertatis jamjamque appropinquare referrent. Multi in Ecclesia ipsis etiam temporibus apostolorum haeresiarchae prodiere, qui, inter alia plurima veritati contraria, diem Domini instare praedicarent. Quos Apostolus in Epistola ad Thessalonicenses damnat. Multi in nomine Christi venere Antichristi, quorum primus est Simon Magus, cui, sicut in Actis apostolorum legimus, auscultabant omnes qui in Samaria erant, a minimo usque ad maximum dicentes: Hic est virtus Dei, quae vocatur magna. Eo quod multo tempore magicis suis dementasset.
8.5
Cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri. Oportet primum haec fieri, sed non statim finis. Praelia, ad hostes pertinent. Seditiones, ad cives. Quae utraque a tempore dominicae passionis in populo Judaeorum, qui sibi pro Salvatore seditiosum latronem elegit, satis superque constat abundasse. Sed his praecurrentibus, apostoli ne terreantur, ne Jerosolyma Judaeamque deserant, admonentur. Quia videlicet non statim finis, qui in quadragesimum potius differendus sit annum, id est, desolatio patriae, supremumque urbis ac templi sequatur excidium.
8.6
Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terrae motus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames. Constat haec ante finem desolationis templi, hoc est tempore Judaicae seditionis, ad litteram contigisse. Potest autem regnum contra regnum, et pestilentia eorum, quorum sermo serpit ut cancer, et fames audiendi verbum Dei, et commotio universae terrae, et a vera fide separatio, etiam in haereticis intelligi, qui, contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt.
8.7
Terroresque de coelo, et signa magna erunt. Et haec tempore eodem completa, quisquis Josephi historiam legerit, inveniet. Nam et stella gladio similis ut perhibet, per annum totum supra Jerosolyma pendens, infausto trepidos cives portento terrebat. Et currus itidem equitesque armati, per aera discurrere ac morem bellantium imitari per dies quadraginta sunt visi. Sed et vitula sacrificiis admota, inter immolantium manus enixa est agnam. Quo autem haec merito contigerint, protinus subinfertur, cum dicitur:
8.8
Sed ante haec omnia, injicient vobis manus suas, et persequentur, tradentes in Synagogas et custodias, trahentes ad reges, et praesides propter nomen meum. Haec quippe Judaicae genti, vel sola, vel maxima causa exitii fuerat, quia post Domini Salvatoris occasionem, nominis quoque ejus praecones simul et confessores impia crudelitate vexavit.
8.9
Continget autem vobis in testimonium. Testimonium videlicet quorum, nisi eorum qui aut persequendo mortes inferunt, aut videndo non imitantur? Mors quippe justorum, bonis in adjutorium est, malis in testimonium, ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt ut vivant. Sed, auditis tot terroribus, turbari poterant infirmorum corda, atque ideo consolatio adjungitur, cum protinus subinfertur:
8.10
Ponite ergo in cordibus vestris, non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Ac si aperte membris suis infirmantibus dicat: Nolite terreri, nolite pertimescere. Vos ad certamen acceditis, sed ego praelior. Vos verba editis, sed ego sum qui loquor.
8.11
Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis, et eritis odio omnibus propter nomen meum. Minorem dolorem mala ingerunt, quae ab extraneis inferuntur; plus vero in nobis ea tormenta saeviunt, quae ab illis patimur, de quorum mentibus praesumebamus, quia cum damno corporis mala nos cruciant amissae charitatis. Sed quia dura sunt quae praedicuntur de afflictione mortis, protinus consolatio subditur de gaudio resurrectionis, cum dicitur:
8.12
Et capillus de capite vestro non peribit. Scimus quia caro incisa dolet, capillus non dolet incisus. Ait ergo martyribus suis: Capillus de capite vestro non peribit, videlicet aperte dicens: Cur timetis, ne pereat quod incisum dolet, quando et illud in vobis perire non potest quod incisum non dolet? Aliter: Capillus de capite discipulorum Domini non peribit, quia non solum fortia quaeque gesta vel dicta sanctorum, de quibus dicitur: Dominus custodit omnia ossa eorum, sed et volatilis( ut ita dicam) ac tenuissima cogitationum fidelium superficies, quae de occulta cordis radice, quasi de cerebro caesaries exit, apud justum judicem conservata digna mercede donabitur. Unde recte Propheta, ut bonorum etiam cogitatuum merita Domino quam sint accepta demonstret. Et reliquiae, inquit, cogitationum, diem festum agent tibi. Unde etiam Nazareni in lege, tempore consecrationis, comam nutrire jubentur, et novacula super caput Samuel non ascendisse perhibetur. At contra mulier captiva ut viro Israelitae nubere queat, mundatus a lepra ut Ecclesiae communicare mereatur, omnes sui corporis pilos praecipiuntur eradere, quia videlicet omnis sapientium cogitatio, quae bona, placens et perfecta est, salvatur in perpetuum, et apud Dominum est merces ejus. Stultorum vero pravorumque, quasi Dei aspectibus indigna radix, operum cogitatio poenitendo debet excidi.
8.13
Et in patientia vestra possidebitis animas vestras. Idcirco possessio animae in virtute patientiae ponitur, quia radix omnium custosque virtutum patientia est. Per patientiam vero possidemus animas nostras, quia dum nobis ipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. Sic enim conditi mirabiliter sumus, ut ratio animam, et anima possideat corpus. Jus vero animae a corporis possessione repellitur, si non prius anima a ratione possidetur. Custodem igitur conditionis nostrae patientiam Dominus esse monstravit, qui in ipsa nos possidere nosmetipsos docuit. Patientia autem vera est, aliena mala aequanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat, nullo dolore moveri. Nam qui sic proximi mala portat, ut tamen tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostendit.
8.14
Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus. Hactenus ea quae per quadraginta annos necdum fine adveniente futura erant; hinc ipse finis desolationis, quae a Romano exercitu facta est, Dominis verbis exponitur.
8.15
Tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes. Ecclesiastica narrat historia cunctos qui in Judaea erant Christianos, imminente Jerosolymorum excidio, commonitos a Domino loco decessisse, et trans Jordanem in civitate quadam Pella nomine, donec desolatio Judaeae compleretur, habitasse.
8.16
Et qui in medio ejus, discedant. Et qui in regionibus, non intrent in eam. Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. Videtur quidem ad congruam pertinere admonitionem, ut qui extra sunt non in eam intrent, qui autem in medio sunt, quomodo discedent ab exercitu jam civitate circumdata? Nisi forte quod praemisit tunc, id est, tunc qui in Judaea sunt fugiant, non ad ipsum tempus obsidionis, sed ad proximum ante obsidionem tempus, cum se primo miles Romanus per Galilaeae vel Samariae fines coepisset diffundere, pertinere dicimus, ut tunc fugere quisque, cum fugae adhuc tempus esset, acceleraret. Dies autem ultionis hi sunt, dominici videlicet sanguinis ultionem petentes.
8.17
Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae, praesente captivitate, praegnantibus et nutrientibus, sive mammantibus, ut quidam interpretantur. Quarum vel uteri, vel manus, filiorum sarcina praegravatae, fugae necessitatem non minimum impediunt. Lege et Regum historiam, ubi uxor Jonathae malum captivitatis praepropera fuga vitando, lapsum sinu filium perpetuo claudum recepit.
8.18
Erit enim pressura magna supra terram, et ira populo huic. Haec pressura, et ira populo illi, usque hodie per omnes gentes disperso individua comes adhaeret, non tamen in aeternum adhaesura credenda est. Nam postquam ordinem ejusdem pressurae vel irae, Dominus ostendit, dicens:
8.19
Et cadent in ore gladii, et captivi ducentes in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus. Protinus juxta prophetiam quae canit: In ira misericordiae memor ejus, subjunxit atque ait:
8.20
Donec impleantur tempora nationum. Tempora quippe nationum illa sunt quae commemorat Apostolus, dicens: Quia caecitas ex parte facta est in Israel, donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret. Qui cum promissa salute fuerit potitus, patrium quoque rediturus ad solum, et metropolis quondam suae possessione atque inhabitatione gavisurus esse, forsitan non temere speratur, quia non in perpetuum, sed donec tempora nationum impleantur, ita premendus esse narratur. Quid autem, impletis nationum temporibus, et sic omni Israel salvato, sequatur, Dominus ex ordine manifestat. Nam et hoc secundum Matthaeum discipuli interrogabant, non solum templi evertendi tempus, sed et signum adventus ejus, et consummationis saeculi quaerendo
8.21
Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum. Quia ergo, sicut Dominus in sequentibus intimat, apparente universali judicio coelum et terra transibunt, et sicut in Joannis Apocalypsi legimus, mare jam non erit, merito eodem incumbente judicio, sonitus maris et fluctuum confunditur, terrarum orbis prementibus se invicem colonis inficitur, maxima coeli luminaria percussis horrore novo radiis turbatam faciem velant. Et quomodo impulsae ad casum arbores fragoris motusque sui praemittere solent indicia, sic termino appropiante quasi paventia nutant ac tremunt elementa. Ergo quod ait Matthaeus: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, ipsam judicii praesentiam significat, quando apparente verae gloria lucis, omnia mundi lumina, tenebris umbrisque comparantur. Quod vero dicit Lucas: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, praecursores vicini ejusdem judicii quasi nuntios indicat. E quibus est et illud Prophetae: Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. Item quod Lucas ait: Et in terris pressura gentium, ipsum esse reor, quod Antichristi tempora describens Matthaeus dicit: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Quod autem Lucas subjungit, prae confusione sonitus maris et fluctuum, praeco est illius quod inter caetera mutabilia saeculi Joannes mare habiturum conspexit.
8.22
Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi. Nam virtutes coelorum movebuntur. Credo ipsum judicis adventum hac sententia designari, quando juxta alterius loci parabolam omnes, hoc est et prudentes et fatuae virgines insolito clamore suscitatae, lampades ornant, id est, sua secum opera numerant, pro quibus maximo cum timore jam jamque instantem aeterni discriminis exspectant eventum. Nam eatenus absque ullo timore judicis, universus pene orbis acturus est, Apostolo attestante, qui ait: Cum enim dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Tunc itaque superveniente universo orbi timore et exspectatione districti examinis, multi qui in hoc mundo florere videbantur, cum se sine fructu conspexerint, arescent. Tunc fides quae sine operibus viruerat, probante se justi Judicis inarescet. Nec mirum homines, hoc est vel natura, vel sensu terrestres, ad ejus judicium turbari, cujus aspectum et ipse coelorum virtutes, hoc est, angelicae trement potestates, beato quoque Job attestante, qui ait: Columnae coeli contremiscunt et pavent ad nutum ejus. Quid ergo faciunt tabulae, quando tremunt columnae? Quid virgula deserti patitur, cum cedrus paradisi concutitur?
8.23
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. In potestate et majestate visuri sunt quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc cervicem cordis ad ejus patientiam non inclinant. Sed quia haec contra reprobos dicta sunt, mox ad electorum consolationem verba vertuntur, nam subditur:
8.24
His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Cum plagae, inquit, mundi crebrescunt, cum terror judicii virtutibus commotis ostenditur, levate vos capita, id est exhilarate corda. Quia dum finitur mundus, cui amici non estis, prope fit redemptio quam quaesitis. In Scriptura etenim sacra, saepe caput pro mente ponitur. Quia sicut capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur. Levare itaque capita est mentes nostras ad gaudia patriae coelestis erigere. Quod autem calcari mundus, ac despici debeat, provida Dominus comparatione manifestat. Nam sequitur:
8.25
Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores, cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Aperte ergo docet quia sicut ex fructu arborum ventura aestas agnoscitur, ita ex ruina mundi prope esse cognoscitur regnum Dei. Quibus profecto verbis ostenditur, quia fructus mundi, ruina est. Ad hoc enim crescit, ut cadat. Ad hoc germinat, ut quaecunque germinaverit, cladibus consumat. Bene autem regnum Dei aestati comparatur, quia tunc moeroris nostri nubila transeunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescunt.
8.26
Amen, dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Multum quippe commendat Dominus, quod ita pronuntiat. Quodammodo, si dici fas est, juratio ejus est: Amen, dico vobis. Amen enim interpretatur verum, et tamen non est interpretatum, cum potuisset dici Verum dico vobis, nec Graecus hoc interpres ausus est facere, nec Latinus. Sic mansit, non est interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti, non ut esset negatum, sed ne vilesceret nudatum. Igitur Verum dico vobis Veritas dicit, quae utique et si non diceret, mentiri omnino non posset. Tamen commendat, inculcat, dormientes quodammodo excitat, intentos facit, contemni non vult: Amen, inquiens, dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Generationem autem aut omne hominum genus dicit, aut specialiter Judaeorum.
8.27
Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transient. Coelum quod transibit non aethereum, sive sidereum, sed aereum, a quo et aves coeli et nubila coeli cognominantur, intelligere debemus. Petro attestante, qui dicit quod coeli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens verbo Dei, per quae ille tunc mundus periit. Coeli autem qui nunc sunt et terra, eodem verbo repositi sunt igni reservati in die judicii et perditionis hominum impiorum. Aperte docens quia non alii coeli sunt igne perituri, quam qui aqua perditi, hoc est, inania haec, et nubilosa ventosi aeris spatia. Neque enim aqua diluvii quae quindecim tantum cubitis montium cacumina transcendit, ultra aeris aetherisque confinia pervenisse credenda est. Quocunque autem pervenire potuit, eo nimirum juxta praefatam beati Petri sententiam et ignis judicii perveniet. Si autem coelum et terra transibunt, moveri potest quomodo dicat Ecclesiastes: Generatio praeterit, et generatio advenit, terra vero in aeternum stat. Sed aperta ratione coelum et terra per eam quam nunc habent imaginem transeunt, attamen per essentiam sine fine subsistunt. Praeterit enim figura hujus mundi. Et ad Joannem angelus: Erit( inquit) coelum novum et terra nova. Quae quidem non alia condenda sunt, sed haec ipsa renovantur. Coelum igitur et terra et transibit et erit, quia et ab ea quam nunc habet specie per ignem tergetur, et tamen in sua semper natura servabitur. Unde per Psalmistam dicitur: Mutabis ea, et mutabuntur. Quam quidem ultimam commutationem suam, ipsis nobis nunc vicissitudinibus nuntiant, quibus nostris usibus indesinenter alternat. Nam terra a sua specie, hiemali ariditate deficit, vernali humore viridescit. Coelum quotidie caligine noctis obducitur, et diurna claritate renovatur. Hinc ergo, hinc fidelis quisque colligat, et interire haec, et tamen per innovationem refici, quae constat nunc assidue velut ex defectu reparari.
8.28
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos repentina dies illa. Tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. O stultam praesumptionem cordis humani, quae lamentabilem finem cupiditatis, ebrietatis, et crapulae, nec ipso judice contestante, praevideat, sed edictum Regis aeterni more servi nequam, postquam didicerit, spernat. Et certe si qui nobis peritus ac sapiens medicus praeciperet: Attendite, inquiens vobis, ne qui( verbi gratia) de illius vel illius herbae succo avidius sumat; quod si fecerit, repentinus ei superveniet interitus, quanto quisque studio praemonentis medici mandata servaret, ne, videlicet, vetitum gustando, periret? At nunc animarum simul et corporum Salvator ac Dominus jubet ebrietatis herbam et crapulae vitandam, nec non et curarum saecularium, velut mortiferos succos esse cavendos, et quanti tamen nostrum, his non solum sauciari, sed etiam consumi non timent? Nulla credo alia causa, nisi quia fidem quam medici praebent dictis, Domini praebere contemnunt. Si enim credidissent, credendo utique timerent, timendo autem impendens periculum caverent. Sed illi e contra torpendo, quam juste dictum sit, probant: Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra?
8.29
Vigilate itaque omni tempore, orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis. Qui ante Filium hominis stare, eique juxta Apocalypsin Joannis die noctuque in templo ejus servire desiderat, nec ab ejus aspectibus in ignem aeternum maledictus abjici, non solum ab illecebris saecularibus castigari, sed et orare, et vilare, et hoc non certis quibusdam diebus, sed omni tempore facere debet, juxta quod psalmus ait: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Sic namque merebitur habitare in domo Domini, in saeculum saeculi laudare illum.
8.30
Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti. Et omnis populus manebat ad eum in templo, audire eum. Quae verbis praecipit Dominus, suis confirmat exemplis. Nam qui nos ante repentinum judicii universalis adventum, ante incertum singulorum nostrum exitum, deliciis simul et curis hujus vitae neglectis, ad vigilandum hortatur et orandum, et ipse impendente suae tempore passionis, doctrinae vigiliis, et precibus instat, pariter et exemplo insinuans hoc esse digne Deo vigilare, vel dicto vel facto proximis quibusque viam veritatis ostendere, et eos pro quibus passurus erat, vel verbo ad fidem provocans, vel Patri oratione commendans. Et nos quoque cum inter prospera sobrie, et juste, et pie conversamur, inter adversa vero nunquam de divinae misericordiae celsitudine desperamus, diebus profecto cunctis in templo docemus, quia fidelibus operis boni formam praebemus. Noctibus vero in monte Oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum gaudii spiritalis consolatione respiramus. Juxta eum qui dixit: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini, speravi in misericordia Dei mei. Id est, sicut is qui misericordiae fructum, quibus valuit impendit, mei a Domino miserendum esse non ambigo. Et ad nos quoque audiendos omnis populus manicat, cum vel discussis operibus tenebrarum, vel evictis, Dei gratia, nebulis pressurarum, sicut in die honeste ambulantes, non in comssationibus et ebrietatibus nos filii lucis imitantur.
8.1.1
LIBER SEXTUS. FELICITER LEGE. CAPUT XXII.
8.1.1
Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha. Pascha, quod Hebraice dicitur phase, non a passione, ut plerique arbitrantur, sed a transitu nominatur, eo quod exterminator videns sanguinem in foribus Israelitarum, pertransierit, nec percusserit eos, vel ipse Dominus praebens auxilium populo suo, desuper ambularit. Cujus sacramentum vocabuli, sublimius exquirens evangelista Joannes ait: Sciens Jesus quia venit ejus hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Ubi manifeste declarat ideo festivitatis hujus diem per legem mystice transitum vocari, quod Agnus Dei, qui peccata mundi tolleret, in eo de hoc mundo vel ipse esset transiturus, vel nos salubri transitu, quasi de Aegyptia servitute ducturus. Hoc sane juxta Veteris Testamenti litteram inter Pascha et azyma distat, quod pascha ipse solus dies appellatur in quo agnus occidebatur ad vesperam, hoc est, quarta decima luna primi mensis. Quinta decima autem luna, quando egressum est de Aegypto, succedebat festivitas Azymorum. Cujus septem diebus, id est usque ad vicesimum primum ejusdem mensis diem, ad vesperam, est statuta solemnitas. Verum Evangelii Scriptura indifferenter et diem azymorum pro pascha, et pro diebus azymorum pascha ponere solet. Dicit enim Lucas: Dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha. Item Joannes, cum primo Azymorum die, id est quinta decima luna res ageretur, ait: Et non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. Quia videlicet et paschae dies in azymis panibus est celebrari praeceptus, et nos quasi pascha perpetuum facientes, semper ex hoc mundo transire praecipimur. Una quippe die agno immolato ad vesperam, septem ex ordine dies sequuntur azymorum. Quia Christus Jesus semel pro nobis in plenitudine temporum passus in carne, per omne nobis hujus saeculi tempus, quod septem diebus agitur, in azymis sinceritatis et veritatis praecipit esse vivendum: totoque semper nisu desideria saeculi, quasi Aegypti retinacula fugere, et quasi a mundana conversatione secretam solitudinem inter nos admonet subire virtutum.
8.1.2
Et quaerebant principes sacerdotum et scribae, quomodo eum interficerent. Timebant vero plebem. Haec ante biduum Paschae, congregatis principibus sacerdotum, et senioribus populi, ac scribis, in atrium Caiphae, Matthaeus acta testatur. Timebant vero plebem, non seditionem metuentes, sed caventes, ne auxilio populi de suis manibus tolleretur.
8.1.3
Intravit autem Satanas in Judam qui vocatur Iscariotes, unum de duodecim. Scribit in Evangelio suo Joannes quia cum intinxisset Dominus panem, dedit Judae Simonis Iscariotis, et post buccellam, tunc introivit in illum Satanas. Sed non est contrarium Lucae, qui eum et ante buccellam a Satana invasum jam esse commemorat, quia quem nunc intravit ut deciperet, postmodum intravit ut sibi jam traditum plenius possideret. Nunc intravit, ut quasi adhuc alienum tentaret, tunc ut quasi proprium ad quaecunque vellet agenda noxia traheret.
8.1.4
Et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis, et gavisi sunt. Quod dixit: Abiit et locutus est, ostendit a principibus invitatum, non ulla necessitate constrictum, sed sponte propria sceleratae mentis inisse consilium.
8.1.5
Et pacti sunt illi pecuniam dare. Et spopondit. Et quaerebat opportunitatem, ut traderet illum sine turba. Multi hodie Judae scelus, quod Dominum ac Magistrum Deumque suum pecunia vendiderit, velut immane et nefarium exhorrent, nec tamen cavent. Nam cum pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, profecto quia veritatem pro pecunia negant, Dominum pecunia vendunt. Ipse enim dixit: Ego sum veritas. Cum societatem fraternitatis aliqua discordiae peste commaculant, Dominum produnt, quia Deus charitas est. Qui etiamsi nullus pecuniam det, Dominum argenteis vendunt, quia principis saeculi imaginem, id est, exempla hostis antiqui neglecta conditoris ad quam creati sunt imagine sumunt. Nam sicut Joannes Baptista, qui non pro Christi confessione, sed pro defensione veritatis occubuit, ideo tamen pro Christo, quia pro veritate martyrium suscepit, ita e contrario, qui charitatis et veritatis jura spernit, Christum utique, qui est veritas et charitas, prodit. Maxime cum non infirmitate, vel ignorantia subripiente peccat, sed in similitudinem Judae quaerit opportunitatem, ut arbitris absentibus, veritatem mendacio, virtutem crimine mutet.
8.1.6
Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. Et misi Petrum et Joannem dicens: Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus. Diem azymorum Paschae, quartam decimam primi mensis appellat, quando, fermento abjecto, pascha, id est, agnus, occidi consueverat ad vesperam, ut supra jam dictum est. Quod exponens Apostolus ait: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Hoc etenim Pascha tunc necesse erat occidi, hoc est paterno consilio ac definitione sancitum. Qui licet die sequente, hoc est, quinta decima sit luna crucifixus, hac tamen nocte qua agnus immolabatur, et carnis sanguinisque suis discipulis tradidit mysteria celebranda, et a Judaeis tentus ac ligatus ipsius immolationis, hoc est, passionis suae, sacravit exordium.
8.1.7
At illi dixerunt: Ubi vis paremus? Non habemus domicilium, non habemus tabernaculum. Audiant quibus aedificandarum domorum cura est, et ambitiosarum porticum cogitatur instructio, quos pretiosorum marmorum pompa et distincta auro laquearia delectant, cognoscant Christum omnium Dominum, qui locum ubi caput inclinaret non habuit. Et idcirco eum discipuli interrogant: Ubi vis paremus tibi manducare pascha?
8.1.8
Et dixit ad eos: Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans. Sequimini eum in domum in quam intrat. Indicium quidem praesciae divinitatis est quod cum discipulis loquens, quid alibi futurum sit, novit. Pulchre autem paraturis Pascha discipulis, homo amphoram aquae portans occurrit, ut ostendatur hujus paschae mysterium, pro ablutione perfecta mundi totius esse celebrandum. Aqua quippe lavacrum gratiae, amphora mensuram perfectam significat. Parant ergo Pascha, ubi aquae infertur amphora, quia tempus videlicet adest quo veri paschae cultoribus typicus de limine cruor auferatur, et ad tollenda crimina vivifici fontis baptisma consecretur.
8.1.9
Et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi magistet: Ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem? Consulte vel aquae bajuli, vel Domini domus sunt praetermissa vocabula, ut omnibus Pascha celebrare volentibus, hoc est, Christi sacramentis imbui, Christum suae mentis hospitio suscipere quaerentibus, facultas danda signetur
8.1.10
Et ipse vobis ostendet coenaculum magnum stratum, et ibi parate. Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. Coenaculum magnum, lex spiritualis est, quae de angustiis litterae egrediens, in sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui adhuc occidentem litteram servaverit, qui non aliud in agno quam pecus intellexerit, iste nimirum in imis pascha facit, quia spiritus majestatem comprehendere necdum dicit. At qui aquae bajulum, hoc est gratiae praeconem in domum Ecclesiae fuerit secutus, hic per Spiritum vivificantem tectum litterae transcendendo, in alto mentis diversorio Christo mansionem praeparat, quia cuncta vel Paschae sacramenta, vel caetera legis decreta de eo scripta intelligit.
8.1.11
Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. Horam manducandi paschae designat, quae, ut saepius inculcatum est, quarta decima die mensis primi perducta ad vesperam, et quinta decima luna jam terris apparente, juxta edicta legis instabat.
8.1.12
Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar. Desiderat primo typicum pascha cum discipulis manducare, et sic passionis suae mundo mysteria declarare, quatenus et antiqui legalisque paschae probator existat, et hoc ad suae dispensationis figuram pertinuisse docendo, carnaliter ultra vetet exhibenti, imo, umbra transeunte, veri jam paschae lumen advenisse demonstret. Quod pulchre temporibus Josue consummandi mannae tempus et ordo praefigurat, ubi scriptum est: Et fecerunt paschae quarta decima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho, et comederunt de frugibus terrae altero die azymos panes, et polentam ejusdem anni. Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel. Siquidem Josue susceptum defuncto Moyse populum, solitis aliquandiu trans Jordanem mannae refecit alimentis, quibus et ipse, quamvis agnito olimque gustato terrae repromissionis fructu, reficitur. Exin Jordanem trajicit, cultris petrinis circumcidit, et tres semis mensis usque ad diem scilicet paschae completam consuetum manna non tollit. Moyse quippe mortuo, Josue dux ordinatur, quia, lege traditionibus Pharisaeorum corrupta, Christus incarnatur. Josue trans Jordanem manna pascit et pascitur, quia Dominus usque ad tempus sui baptismatis caeremonias legis et ipse servat, et a cunctis servari desiderat. Traductam plebem Jordanem Josue petra circumcidit, quia, baptismi gratia celebrata, Salvator etiam cogitationum quod lex nequiverat, illecebras fidei severitate praecedit. Et tres semis annos quasi solito manna nutriri, sacramenta legis, quamvis ad coelestia promissa paulatim provocans, observare non cessat, donec tempore praefixo desideratum pascha cum discipulis manducans, ita demum mane illucescente mundissima sui corporis et sanguinis mysteria in crucis altari consecrata, quasi azyma terrae repromissionis imbuendis fidelibus offerat. Denique quod sequitur:
8.1.13
Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei. Quantum Josue verbis consonat, qui ait: Nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus terrae Chanaan( Josue, V).-- Ego non manducabo, inquit, illud donec impleatur in regno Dei, id est, nequaquam ultra Moysaicum pascha celebrabo, donec in Ecclesia spiritaliter intellectum compleatur: Ipsa est enim regnum Dei. De quo alibi discipulis ait: Regnum Dei intra vos est. In quo regno Dominus hodieque vetus pascha impletum manducat, quando ea quae Moyses rudi populo carnaliter observanda praecepit, in membris suis, hoc est in ipsa Ecclesia spiritaliter exercet.
8.1.14
Et accepto calice, gratias egit et dixit: Accipite et dividite inter vos. Et hic calix ad vetus illud Pascha, cui finem desiderabat imponere, pertinet. Quo accepto, gratias egit, ob hoc nimirum, quia vetera transitura, et ventura, fuerant omnia nova.
8.1.15
Dico enim vobis, quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat. Potest quidem hic versiculus et simpliciter accipi, quod ab hac hora coenae, usque ad tempus resurrectionis, quo in regno Dei erat venturus, vinum bibiturus non esset. Postea namque illum, cibum potumque sumpsisse, testatur apostolus Petrus, qui ait: Qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis. Sed multo consequentius, ut sicut supra typicum agni esum, sic etiam potum paschae typicum neget se ultra gustaturum, donec ostensa et manifestata resurrectionis suae gloria, regni Dei fides mundo adveniat. Ut per duo maxima legis edicta, esum videlicet potumque paschalem spiritaliter immutata, disceres omnia legis sacramenta, vel jussa quae carnaliter sonare videbantur, ad spiritalem jam nunc observantiam fuisse transferenda.
8.1.16
Et accepto pane, gratias egit, et fregit et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem. Finitis paschae veteris solemniis, quae in commemorationem antiquae de Aegypto liberationis agebantur, transiit ad novum, quod in suae redemptionis memoriam Ecclesia frequentare desiderat. Ut videlicet pro carne agni vel sanguine suae carnis sanguinisque sacramentum in panis ac vini figura substituens, ipsum se esse monstraret, cui juravit Dominus et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Frangit autem ipse panem quem porrigit, ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte futuram, sed, sicut alibi dicit, potestatem se habere ponendi animam suam, et iterum sumendi eam. Et sicut de veteribus terminandis egerat, sic et de novis incipiendis Patris gratias agit, nobis pariter exemplum tribuens, in omni boni operis inchoatione vel perfectione, Patrem qui est in coelis esse glorificandum. Quod autem dicit: Hoc facite in meam commemorationem, exponit apostolus Paulus. Qui cum verba ipsius poneret dicentis: Hoc facite in meam commemorationem, hoc est corpus meum quod pro vobis confringitur, Et iterum: Hic est calix novum testamentum in meo sanguine, hoc facite quotiescunque bibetis, in meam commemorationem, subjunxit exponendo, et ait: Quotiescunque enim manducatis panem hunc, et calicem bibitis, mortem Domini annuntiate, donec veniat..
8.1.17
Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, quod pro vobis fundetur. Quod dicit: Similiter et calicem, subauditur ἀπὸ κοινοῦ, dedit eis ut sit plena sententia: Similiter et calicem, postquam coenavit, dedit eis. Quia ergo panis carnem confirmat, vinum vero sanguinem operatur in carne, hic ad corpus Christi mystice, illud refertur ad sanguinem. Verum quia et nos in Christo, et in nobis Christum manere oportet, vinum dominici calicis aqua miscetur. Attestante enim Joanne, aquae populi sunt. Et neque aquam solam, neque solum vinum, sicut nec granum frumenti solum sine aquae admistione et confectione in panem, cuiquam licet offerre, ne talis videlicet oblatio quasi caput a membris secernendum esse significet, et vel Christum sine nostrae redemptionis amore pati potuisse, vel nos sine Christi passione salvari, ac Patri offerri posse confingat; quod si quem movet, cum coenatis Salvator apostolis suum corpus ac sanguinem tradiderit, quare non universalis Ecclesiae consuetudine jejunii doceamur eadem sacramenta percipere, breviter audiat ideo tunc coenatos communicasse apostolos, quia necesse erat pascha illud typicum antea consummari, et sic ad veri paschae sacramenta transiri. Nunc in honorem tanti tamque terribilis sacramenti placuisse magistris Ecclesiae, primo nos dominicae passionis participatione muniri, primo spiritalibus epulis interius exteriusque sacrari, ac deinde terrenis dapibus corpus et vilibus escis refici. Quod autem dicit: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, ad distinctionem veteris Testamenti respicit, quod hircorum et vitulorum est sanguine dedicatum, dicente inter aspergendum legislatore: Hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Necesse est enim exemplaria quidem coelestium his mundari, ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis, juxta quod Apostolus per totam ad Hebaeos Epistolam, inter legem distinguens et Evangelium, pulcherrima expositione et plenaria ratione declarat.
8.1.18
Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. Et quidem filius hominis secundum quod definitum est vadit, verumtamen vae illi homini per quem tradetur. Qui de passione praedixerat, et de proditore praedicit, dans locum poenitentiae, ut cum intellexisset sciri cogitationes suas et occulta consilia, poeniteret eum facti sui. Et tamen non designat specialiter, ne, manifeste correptus, impudentior fieret. Mittit crimen in numero, ut agat conscius poenitentiam. Praedicit et poenam ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia. Sed et hodie quoque et in sempiternum, vae illi homini qui ad mensam Domini malignus accedit, qui, insidiis mente conditis, qui, praecordiis aliquo scelere pollutis, mysteriorum Christi secretis participare non metuit. Etenim ille in exemplum Judae filium hominis tradit, non quidem Judaeis peccatoribus, sed tamen peccatoribus, membris videlicet suis, quibus illud inaestimabile et inviolabile Domini corpus violare praesumit. Ille Dominum vendit, qui ejus amore ac timore neglecto, terrena et caduca, imo etiam criminosa plus amare et curare convincitur. Vae, inquam, illi homini, de quo Jesus qui altaribus sacrosanctis inter immolandum, ut pote proposita consecraturus, adesse non dubitatur, astantibus sibi ministris coelestibus quaeri cogitur: Ecce, inquiens, manus tradentis me, mecum est in mensa.
8.1.19
Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. Et certe noverant undecim apostoli quod nihil tale contra Dominum cogitarent, sed plus credunt magistro quam sibi, et timentes fragilitatem suam, tristes quaerunt de peccato, cujus conscientiam non habebant. Quaerit et Judas impudens, sicut Matthaeus Marcusque commemorant, ut audacia bonam conscientiam mentiretur.
8.1.20
Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. Sicut bonis esse moris solet in Scripturis semper exempla Patrum praecedentium, quibus ad meliora proficiant, quibus agnitis, de suis actibus humilientur, inquirere, sic e contrario reprobi, si quid forte in electis reprehensibile reperiunt, quasi suas ex eo nequitias obtecturi, aut pro justo defensuri, libentissime solent amplecti. Ideoque multo ardentius legunt quod facta est contentio inter discipulos Christi quis eorum videretur esse major, quam quod multitudinis credentium erat cor et anima una. Multo recolunt tenacius, quod facta est dissensio inter Barnabam et Paulum, ita ut discederent ab invicem, quam quod idem Paulus ait: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? nonne homines estis? quasi nobis infirmitas sanctorum imitanda proponatur, et non illud potius, quia convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, hoc maxime in loco, ubi et ipsa contentionis eorum causa est nobis incognita. Neque enim incredibile est quia juxta hoc quod alibi praecipitur: Contendite intrare per angustam portam, honore se invicem praeveniendo certarint. Verum qualibet ex causa contenderint, nos potius non carnales adhuc discipuli quid gesserint, sed spiritalis magister quid jusserit videamus.
8.1.21
Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic. Sed qui major est in vobis, fiat sicut junior, et qui praecessor est, sicut ministrator. Certantibus de prioratu discipulis, pius magister eos non initae contentionis arguit, sed formam quam sequantur humilitatis modesta ratione describit. In qua tamen forma obtinenda, majores et praecessores, id est, doctores Ecclesiae non minima discretione opus habent, ne videlicet regum gentium instar dominari subjectis, seque ab eis gaudeant supervacuis laudibus attolli, sed ad exemplum regis praesint, efficiantur ac ministri. Quia nimirum necesse est ut sic agentibus per humilitatem sint socii, quatenus contra delinquentium vitia per zelum justitiae sint erecti, ut et bonis in nullo se praeferant, et cum pravorum culpa exigit, potestatem protinus sui prioratus agnoscant. Ne enim praesidentis animus ad elationem potestatis suae delectatione rapiatur, recte per quemdam sapientem dicitur: Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis. Hinc etiam Petrus ait: Non dominantes in clero, sed forma facti gregi. Et tamen nonunquam gravius delinquitur, si inter perversos plus aequalitas quam disciplina custodiatur, quia enim falsa pietate superatus ferire Heli delinquentes filios noluit, apud districtum judicem semetipsum cum filiis crudeli damnatione percussit. Unde necesse est ut rectorem subditis et matrem pietas, et patrem exhibeat disciplina. Atque inter haec sollicita circumspectione providendum, ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa.
8.1.22
Nam quis major est, qui recumbit an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Ad verba exhortationis suimet adjungit exempla, quae Joannes evangelista plenius commemorans inter caetera scribit: Si ego lavi vestros pedes Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Quamvis etiam verbo ministrandi possint omnia quae Deus in carne gessit intelligi. Nam et ipsum sui sanguinis sacramentum imministrandum nobis se effundere significat, cum dicit: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis, et hoc quoque majoribus Ecclesiae praecipuum ministrandi genus imitandum ostendens, ut non solum misericordiis, eleemosynae, doctrinae salutaris, spiritalis exempli ministeria fratribus impendamus, verum etiam sicut ille pro nobis animam suam posuit, ita et nos pro invicem animas ponere discamus.
8.1.23
Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum. Non inchoatio patientiae, sed perseverantia coelestis regni gloria donatur. Quia nimirum perseverantia quae alio nomine constantia vocatur, robur quoddam et fortitudo mentis, cunctarumque( ut ita dixerim) est columna virtutum. Quae cum bene recta et firma consistit, nihil est certius, nihil tutius bonis moribus. Quod si aliquo dejiciatur impulsa turbine, non sola labitur; omnia enim prorsus animi bona simul corruunt. Sicut ergo Pater disposuit filio regnum, quem factum obedientem usque ad mortem, mortem autem crucis, exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, sic et filius idem permanentes secum in tentationibus aeternum ducet ad regnum. Si enim complantati facti sumus, similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. A cujus sublimitate promissi Judas infelix excipitur. Nam et antequam haec Dominus diceret, exisse credendus est. Qui non modo permanere cum illo in tentationibus sprevit, verum ipsos tentationum ejus juvit auctores. Excipiuntur et illi qui, auditis incomprehensibilis sacramenti verbis, abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant. Non enim recedentes a Domino, nisi quotquot poenitendo redierunt, potuere salvari.
8.1.24
Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno. Mensa haec proposita omnibus sanctis ad fruendum, coelestis est gloria vitae. Cibus potusque ille de quo alias dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Fruendo, scilicet, olim desiderato et amato gaudio veri et inconcussi boni. Et sedeatis super thronos, judicantes duodecim tribus Israel. Haec est illa quam psalmus canit immutatio dextrae Excelsi, ut qui nunc humiles gaudent ministrare conservis, tunc super Domini mensam sublimes vitae perpetuae dapibus alantur; qui hic in tentationibus injuste judicati cum Domino permanent, illic cum eo super tentatores suos justi judices veniant, et quanto huic mundo magna humilitate despecti sunt, tanto tunc acceptis sedibus majore culmine potestatis excrescant.
8.1.25
Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Ne gloriarentur undecim apostoli, suisve viribus tribuerent quod soli pene inter tot millia Judaeorum dicerentur in tentationibus permansisse cum Domino, ostendit et eos, si non juvantis se Domini essent opitulatione protecti, eadem procella cum caeteris potuisse conteri. Verum cum Satanas expetit eos tentare, et velut qui triticum purgat ventilando concutere, docet nullius fidem a diabolo nisi Deo permittente tentari. Satanae quippe ad cribrandum bonos expetere est, ad afflictionem eorum, malitiae aestibus anhelare. Quo enim eorum tentationem invidens appetit, eo illorum quasi probationem deprecans perit. Cum vero pro Petro rogans Salvator non ut non tentetur, sed ut non deficiat fides ejus obsecrat, hoc est, ut post lapsum negationis ad statum pristinum poenitendo resurgat, insinuat utile sanctis esse tentationum flammis examinari, ut vel tentari quia fortes fuerint appareant, vel cognita per tentationes sua infirmitate fortiores discant, et sic, cum probati fuerint, accipiant et ipsi coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
8.1.26
Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Sicut ipse tuam( inquit) fidem, ne Satana tentante deficiat orando protexi, ita et tu infirmiores quosque fratres exemplo tuae poenitentiae, ne de venia forte desperent, erigere et confortare memento. Quod idem et post resurrectionem exhortatur, cum ei tertio sese amare profitenti( decebat enim ut timorem ternae negationis, ternae confessionis amor elueret) tertio nihilominus pascendas suas oves commendat.
8.1.27
Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire. At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec abneges nosse me. Quia dixerat se Dominus pro Petri fide rogasse, conscius ille praesentis affectus fideique ferventis, sed futuri casus nescius, non credit se ullatenus ab eo posse deficere. Verum qui solus novit quid sit in homine, ne qui fidelium suo vel de statu incaute confidat, vel de casu incautius diffidat, et quasi Deus modum, tempus, ac numerum negationis ejus praedicit, et quasi misericors auxilium suae defensionis promittit.
8.1.28
Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, nunquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram, et qui non habet, vendat tunicam et emat gladium. Quam juste discretionem matrem cunctarum nutricemque virtutum Patrum sententia definiat, et ex hoc Domini sermone probatur, qui non eadem vivendi regula persecutionis qua pacis tempore discipulos informat. Sunt namque virtutes quae semper obnixeque tenendae, sunt quae pro tempore locoque provida sunt discretione mutandae. Quis etenim nesciat viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, castitatem, fidem, spem, charitatem, et his similia, sine ulla temporum intercapedine fidelibus esse servanda? At vero famem, sitim, vigilias, nuditatem, lectionem, psalmodiam, orationem, laborem operandi, doctrinam, silentium, et caetera hujusmodi, si qui semper exsequenda putaverit, non modo se horum fructu privabit, sed et notam indiscretae obstinationis, imo stultitiae pervicacis incurret. Magister itaque Dominusque virtutum ut modum discretionis insinuet, missis ad praedicandum discipulis, ne quid tollerent in via praecipit, videlicet, ordinans ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant. Mortis vero instante periculo, et tota simul gente, pastorem pariter gregemque persequente, congruam tempori regulam decernit, pecuniam, scilicet victui necessariam, donec, sopita persecutorum insania, tempus evangelizandi redeat, tollere permittendo. Ubi nobis quoque dat exemplum justa nonnunquam causa instante, quaedam de nostri propositi rigore posse sine culpa intermitti. Verbi gratia, cum per inhospitales porro regiones iter agimus, plura viatici causa, quam domi habebamus, licere portare. Gladium quoque vel habitum sumere, vel non habitum jubet emere, ut sciant legentes non facultatem resistendi deesse discipulis, sed magistro amorem potius inesse patiendi. Ubi et si nulla esset alia causa evaginandi gladii, suffecerat illa, ut amputata servo auricula, tactu Domini sanaretur, et beneficia virtus Salvatoris, etiam percussores suos, ne iram percussi sustinere, sed fidem resurgentis suscipere mallent, admoneret.
8.1.29
Dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me:« Et cum injustis deputatus est.» Etenim ea quae sunt de me finem habent. Ecce quare discipuli sacculum, peram et gladium tollere monentur, videlicet quia Dominus cum injustis erat deputandus, quod passionem ejus describens inter caetera ponit Isaias, vel latrones utique, in quorum medio crucifigendus, vel inferos ad quos per mortem erat descensurus, insinuans. Et tunc enim deputatus est cum injustis, cum descendit ad inferos, et quos suos ibi reperit, revocavit ad superos. Juxta quod eidem alius propheta decantat: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.
8.1.30
At illi dixerunt: Domine, ecce gladii duo hic. At ille dixit eis: Satis est. Duo gladii sufficiunt ad testimonium sponte passi Salvatoris. Unus qui et apostolis audaciam pro Domino certandi, et evulsa ictu ejus auricula, Domino etiam morituro pietatem virtutemque doceret inesse medicandi. Aliter qui nequaquam vagina exemptus ostenderet eos nec totum quod potuere pro ejus defensione facere permissos.
8.1.31
Et egressus, ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. Tradendus a discipulo Dominus, consueti secessus locum quo facillime reperiri possit, adit. Ubi sunt ergo qui eum mortem timuisse, invitumque contendunt esse crucifixum? Et pulchre sui corporis et sanguinis mysteriis imbutos in montem Olivarum discipulos educit, ut omnes in morte sua baptizatos altissimo sancti Spiritus chrismate confirmandos esse designet, qui dicere possint cum Psalmista: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, dedisti laetitiam in corde meo. Et de quibus ante subjungitur: A tempore frumenti vini et olei sui, multiplicati sunt.
8.1.32
Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem. Impossibile est humanam animam non tentari. Unde et in Oratione Dominica dicimus; Ne nos inducas in tentationem: non tentationem penitus refutantes, sed vires sustinendi in tentationibus deprecantes. Ergo et in praesentiarum, non ait Orate, ne tentemini, sed Ne intretis in tentationem, hoc est, ne tentatio vos superet ultima, intra suos casses teneat; verbi gratia, martyr qui pro confessione Domini sanguinem fundit, tentatus quidem est, sed tentationis retibus non ligatus; qui autem negat, in plagas tentationis incurrit.
8.1.33
Et ipse avulsus est ab eis, quantum jactus est lapidis. Et positis genibus, orabat dicens. Dato apostolis praecepto orandi, et ipse avulsus ab eis solus orat pro omnibus, significans tantum orationem suam, quantum et passionem a nostra distare, et positis genibus orat, ut humilitatem mentis habitu carnis ostendat. Avulsus est autem ab eis quantum jactus est lapidis, tanquam hoc eos typice admonuerit, ut in eum dirigerent lapidem, id est, usque ad ipsum perducerent in tentationem legis, quae scripta erat in lapide. Usque ad illum enim potest pervenire ille lapis, quoniam finis legis est Christus ad justitiam omni credenti.
8.1.34
Pater, si vis, transfer calicem istum a me. Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Transferri a se calicem postulat, non quidem timore patiendi, sed misericordia prioris populi, ne ab illo bibat calicem propinatum. Unde et signanter non dixit Transfer a me calicem, sed, calicem istum, hoc est populi Judaeorum, qui excusationem ignorantiae habere non potest si me occiderit, habens legem et prophetas, qui me quotidie vaticinantur. Et tamen revertens in semetipsum, quod ex hominis persona trepidanter tenuerat, ex Dei filii potestate confirmat.
8.1.35
Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Non( inquit) hoc fiat, quod humano affectu loquor, sed propter quod ad terras tua voluntate descendi. Si ergo( inquit) fieri potest, ut sine interitu Judaeorum credat gentium multitudo, passionem recuso. Sin autem illi excaecandi sunt, ut omnes gentes videant, non mea, Pater, voluntas, sed tua fiat. Aliter: Appropinquans passioni Salvator, infirmantium in se vocem sumpsit, dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me, eorumque timorem ut abstraheret, suscepit. Et rursus per obedientiam, fortitudinem mentis ostendens, ait: Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Ut cum hoc imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus, ut non fiat, quatenus per fortitudinem parati simus ut voluntas Conditoris nostri etiam contra nostram voluntatem fiat.
8.1.36
Apparuit autem illi angelus de coelo, confortans eum. Alibi legimus quia angeli accesserunt, et ministrabant ei. In documento ergo utriusque naturae, et ei angeli ministrasse, et eum angelus confortasse describitur, quoniam qui Deus ante saecula exstitit, homo factus est in fine saeculorum. Qui et priusquam per resurrectionis exaltaretur gloriam, divinitate super angelos fuit, sed tamen ab angelis, ut scriptum est, humanitate minoratus, ex qua et morti subjacuit. At postquam mortem resurgendo calcavit, humanitatem suam etiam majestatibus archangelorum superposuit. Certe si quid sibi haeresis ex hoc blanditur, ut infirmum affirmet cui opus fuerit angeli confortantis auxilio, meminerit Creatorem angelorum creaturae suae non eguisse praesidio. Quippe qui, si vellet, duodecim millia legionum de coelis angelorum deduceret. Tum deinde necessario eo modo eum confortatum, quo et tristem esse. Nam si nobis tristis est, id est, propter nos tristis est, necesse est ut et propter nos sit confortatus et nobis.
8.1.37
Et factus in agonia, prolixius orabat. Quid pro se ille cum agonia peteret, qui in terris positus coelestia cum potestate tribuebat? Sed, appropinquante morte, nostrae mentis in se certamen expressit, qui vim quamdam terroris ac formidinis patimur, cum per solutionem carnis aeterno judicio propinquamus. Neque enim tunc cujuslibet anima immerito terretur, quando post pusillum hoc invenit, quod in aeternum mutare non possit.
8.1.38
Et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Nemo sudorem hunc infirmitati deputet, quia et contra naturam est sudare sanguinem. Neque ad haeresim infirmitatis pertinere ullo modo poterit, quod adversus haeresim phantasma mentientem proficit, per sudorem sanguinis ad corporis veritatem. Sed potius intelligat per irrigatam sacratamque ejus sanguine terram, non sibi qui noverat, sed nobis aperte declaratum, quod effectum jam suae precis obtineret, ut fidem videlicet discipulorum quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret; et quidquid illa scandali de ejus morte pertulisset, hoc ipse totum moriendo deleret, imo universum late terrarum orbem peccatis mortuum sua morte innoxia, coelestem resuscitaret ad vitam.
8.1.39
Et cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, invenit illos dormientes prae tristitia. Et ait illis: Quid dormitis? Surgite, et orate, ne intretis in tentationem. Id est, ne in vos calix meae passionis incumbat. Ubi liquido demonstrat, quia et pro illis oraverit, quos et ipsos sedulo monet, orationum suarum vigilando et orando existere participes.
8.1.40
Adhuc eo loquente, ecce turba, et qui vocabatur Judas unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu, ut oscularetur eum. Quare osculetur alii evangelistae manifestant, hoc est, ut hoc indicio dignoscere possint ipsum esse quem traderet. Suscipit autem Dominus osculum traditoris, non quo simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur, simul et illud Davidicum complens: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus.
8.1.41
Jesus autem dixit ei: Juda, osculo Filium hominis tradis. Filium, inquit, hominis tradis, quia caro, non divinitas, comprehenditur. Illud tamen plus confutat ingratum, quod eum tradiderit, qui cum esset Dei Filius, propter nos tamen Filius hominis esse voluit. Et quasi dicat: Propter te suscepi, ingrate, quod tradis. Interrogative sane pronuntiandum puto, quasi amantis affectu corripiat proditorem. Juda, osculo Filium hominis tradis? hoc est, amoris pignore vulnus infligis, et charitatis officio sanguinem fundis, et pacis instrumento mortem irrogas, servus Dominum, discipulus prodis magistrum, electus auctorem?
8.1.42
Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? Et percussit unus ex illis servum principis Sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram. Petrus hoc fecit, ut Joannes evangelista docet, eodem nimirum mentis ardore, quo caetera fecerat. Sciebat enim quomodo Phinees puniendo sacrilegos mercedem justitiae et sacerdotii perennis acceperit. Quod vero sequitur:
8.1.43
Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Non ita sentiendum est, quasi placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit, in verbis quae Matthaeus ponit dixisse Dominum: Converte gladium tuum in locum suum; omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt; intelligebatur potius totum factum, quo usus est gladio Petrus Domino displicuisse. Illud enim verius est, quod cum eum interrogassent dicentes: Domine, si percutimus in gladio? tunc respondit: Sinite usque huc, id est, non vos moveat quod futurum est, permittendi sunt hucusque progredi, hoc est, ut me apprehendant, et impleantur quae de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium Dominum et illius respondentis, Petrus, defensionis aviditate, majore pro Domino commotione percussit. Sed non potuerunt etiam simul dici quae simul fieri potuerunt. Non enim diceret: Respondens autem Jesus, nisi illorum interrogationi responderet. Nam de facto Petri quid judicaverit, Matthaeus solus dicit. Ubi etiam non dixit Matthaeus: Respondit Jesus Petro: Converte gladium tuum, sed dixit: Tunc ait illi Jesus: converte gladium, quod post factum apparet dixisse Dominum.
8.1.44
Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. Nunquam pietatis suae Dominus obliviscitur, qui etiam hostes suos non patitur vulnerari. Illi justo mortem inferunt, ille persecutorum vulnera sanat: mystice docens et ipsos si convertantur posse sanari, qui in suae sunt mortis consensione vulnerati. Juxta allegoriam servus iste populus est Judaeorum, principibus sacerdotum indebito mancipatus obsequio, adeo ut illorum suasu Barabbam dimitti, Jesum vero quem paulo ante hosanna concinentes filium David regemque clamabant, peterent crucifigi. Qui in Domini passione dexteram auriculam, id est, spiritalem legis intelligentiam perdidit, sinistra tantum, hoc est, utilitate litterae contentus. Quae videlicet auris Petri gladio deciditur, non quod ille sensum intelligendi audientibus tollat, sed divino ablatum judicio negligentibus pandat. Verum eadem dextera auris in iis qui ex eodem populo credere maluerunt, divinae dignatione pietatis pristino est restituta officio. Aliter: auris pro Domino amputata, et a Domino sanata, significat auditum ablata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Quod cui praestitum fuerit a Christo, praestabitur et regnare cum Christo. Unde bene et Malchus, quo nomine servus ille vocabatur, rex sive regnaturus interpretatur. Quod autem servus inventus est, et hoc pertinet ad illam vetustatem quae in servitutem generat, quod est Agar. Sed cum accessisset sanitas, figurata est et libertas.
8.1.45
Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores. Quaeritur quomodo Jesus principes sacerdotum, magistratus templi, et seniores qui ad se venerint alloqui dicatur, qui apud alios evangelistas non ipsi venisse, verum in atrio Caiphae exspectantes, ministros misisse perhibentur. Sed quia pontifices, Pharisaei et seniores ita de Domini nece agebant, ut velut ipsi a sanguine ejus viderentur innoxii: Non tradatur per nos, sed per discipulum suum, non comprehendatur a nobis, sed a tribuno turbisque; non a nobis pro illo Barabbas, sed eligatur a populis; ad extremum non a nobis, sed a praeside damnetur, neque nostra, sed Romanae militiae manu cruci affigatur: volens evangelista eos maxime quorum cuncta consilio gerebantur sanguinis ejus ostendere reos, dicit principes sacerdotum et magistratus templi et seniores ad comprehendendum venisse Salvatorem, ut hinc conjici daretur quia sicut illi non per seipsos; sed per eos quos miserunt apprehendendum Christum, quid aliud quam ipsi in suae jussionis potestate venerunt? sic omnes qui crucifigendum eum impiis vocibus clamaverunt, non quidem per seipsos eum, sed tamen per illum qui eorum clamore ad hoc nefas impulsus est, occiderunt.
8.1.46
Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me. Sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum. Stultum est( inquit) eum cum gladiis et fustibus quaerere, qui ultro se vestris tradat manibus; et in nocte quasi latitantem et vestros oculos declinantem per proditorem investigare, qui quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra qua contra lucem mundi armamini, in tenebris est.
8.1.47
Comprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum. Principem sacerdotum Caipham significat, qui erat pontifex anni illius, sicut Joannes evangelista testatur.
8.1.48
Petrus vero sequebatur a longe. Merito a longe sequebatur, qui jam proximus erat negaturo. Neque enim negare posset, si Christo proximus adhaesisset. Verum in hoc maxima nobis est admiratione venerandus, quod Dominum non reliquit, etiam cum timeret. Quod enim timet, naturae est; quod sequitur, devotionis; quod negat, obreptionis; quod poenitet, fidei. Aliter: quod ad passionem euntem Dominum a longe sequitur Petrus, significabat Ecclesiam secuturam quidem, hoc est, imitaturam passiones Domini, sed longe differenter. Ecclesia enim pro se patitur, at ille pro Ecclesia.
8.1.49
Accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. Est dilectionis ignis, est et cupiditatis. De hoc dicitur: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat? De illo: Ecce vos omnes accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri et flammis quas succendistis. Iste super credentes in coenaculo Sion de coelo descendens, variis linguis Deum laudare docuit. Ille terrena materia Caiphae fotus in atrio, flammis negandi Dominum turbas accendit. Hoc Moyses aureum idoli caput, illo Sedechias Jeremiae prophetantis scripta consumpsit. Quicunque vitiosum noxiumque in se exstinguit incendium, potest Domino cantare: Quia factus sum sicut uter in pruina, justificationes tuas non sum oblitus. At qui flammam virtutum perdidit, audit a Domino: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum. Quo frigore torpens ad horam apostolus Petrus persecutorum prunis calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quaerebat. Sed non mora, respectus a Domino, cum ignem eorum corpore, tum infidelitatem corde reliquit.
8.1.50
Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. Quid sibi vult quod prima eum prodit ancilla, cum viri utique magis eum potuerint recognoscere, nisi ut et iste sexus peccasse in necem Domini videretur, et iste sexus redimeretur per Domini passionem? Et ideo mulier resurrectionis accepit prima mysterium, et mandata custodit, ut veterem praevaricationis aboleret errorem.
8.1.51
At ille negavit eum dicens: Mulier, non novi illum. Quidam pro erga apostolum Petrum affectu locum hunc ita interpretantur, quasi bene dixerit se illum non nosse quem mens humana nescit comprehendere, quia nemo sciat Filium nisi Pater. Iterum quoque inquisitus dixerit: O homo, non sum, malens se negare quam Christum. Sed et tertio interrogatus, cum ait: Homo, nescio quid dicis, significaverit se sacrilegia illorum nescire, hoc est reprobando et exsecrando damnare. Sed haec quam frivola sit expositio, et Dominus qui se veridica contestatione, ter negandum a Petro praedixerat, et ipse Petrus insinuat, qui se haec non de industria, sed de subreptione locutum, subsequentibus lacrymis manifestat.
8.1.52
Et post pusillum alius videns eum dixit: Et tu de aliis es. Petrus vero ait: O homo, non sum. In hac negatione beati Petri, discimus non solum ab eo negari Christum, qui dicit eum non esse Christum, sed ab illo etiam qui cum sit, negat se esse Christianum; Dominus autem non ait Petro: Discipulum meum te negabis, sed me negabis. Negavit ergo ipsum, cum se negavit ejus esse discipulum.
8.1.53
Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est. Non quod alia lingua Galilaei atque alia loquerentur Jerosolymitae, qui utrique fuerunt Hebraei, sed quod unaquaeque provincia et regio suas habendo proprietates, vernaculum loquendi sonum vitare non possit. Unde in Actibus apostolorum cum hi, quibus Spiritus sanctus insederat, omnium gentium linguis loquerentur, inter alios qui de diverso mundi climate convenerant, etiam qui habitabant Judaeam mirantes dixisse referuntur: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus?
8.1.54
Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus. Solet Scriptura sacra saepe meritum causarum, per statum designare temporum. Unde Petrus, qui media nocte negavit, ad galli cantum poenituit. Qui etiam post resurrectionem, diurna sub luce, Dominum quem ter negaverat, tertio se amare professus est, quia nimirum quod in tenebris oblivionis erravit, et speratae jam lucis rememoratione correxit, et ejusdem verae lucis adepta praesentia plene totum quidquid mutaverat, erexit. Hunc opinor gallum aliquem doctorum intelligendum, qui nos jacentes excitans et somnolentos increpans, dicat: Evigilate, justi, et nolite peccare
8.1.55
Et conversus Dominus respexit Petrum. Et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixerat: Quia prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras Petrus flevit amare. Respiciente Domino, Petrus ad cor reversus, maculam negationis poenitentiae lacrymis tergit, quia non solum cum agitur poenitentia, verum ut agatur, Dei misericordia necessaria est. Respicere namque ejus, misereri est. Unde Psalmista: Usquequo( inquit) exaltabitur inimicus meus super me? respice et exaudi me, Domine Deus meus, id est, miserere et adjuva. Quam nociva sane alloquia perfidorum! Petrus inter Judaeos vel hominem se nosse negavit, quem inter condiscipulos Dei filium confessus erat. Sedne, in atrio Caiphae retentus, poterat agere poenitentiam? Egreditur foras, ut, ab impiorum concilio secretus, pavidae negationis sordes liberis fletibus abluat.
8.1.56
Et viri qui tenebant illum, illudebant ei credentes, et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus. Impleta est hoc loco prophetia, quae ait: In virga percutient maxillam judicis Israel. Sed qui tunc caesus est colaphis Judaeorum, caeditur etiam nunc blasphemiis falsorum Christianorum. Velaverunt autem eum, non ut eorum ille scelera non videat, sed ut a seipso, sicut quondam Moysi fecerunt, faciem ejus abscondat. Si enim crederent Moysi, crederent forsitan et Domino. Quod velamentum usque hodie manet super cor eorum non revelatum, nobis autem in Christum credentibus ablatum est. Neque enim frustra eo moriente, velum templi scissum est medium
8.1.57
Et interrogaverunt eum dicentes: Prophetiza quis est qui te percussit. Et alia multa blasphemantes, dicebant in eum. Haec quasi in contumeliam faciebant ejus, qui se a populis prophetam voluerit haberi: sed ipso dispensante qui patitur, omnia pro nobis fiunt, ut sicut Petrus hortatur Christo in carne passo, nos eadem cogitatione armemur. Et haeretici autem, vel Judaei usque hodie qui Jesum Deum negant, et mali catholici, qui, eum reprobis actibus exacerbantes, videri ab illo suas cogitationes et opera tenebrarum non autumant, quasi ei illudentes aiunt: Prophetiza quis est qui te percussit.
8.1.58
Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribae, et duxerunt illum in concilium suum dicentes: Si tu es Christus dic nobis. Non veritatem desiderabant, sed calumniam praeparabant. Siquidem Christum hominem tantummodo de stirpe David venturum sperantes, sicut ei interroganti alias ipsi responderunt, hoc pro magno ab eo quaerebant, ut si diceret, Ego sum Christus( secundum quod illi solum sapiebant) de semine David, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem.
8.1.59
Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi. Si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. Saepe illis dixerat Christum se esse, videlicet, quando aiebat: Ego et Pater unum sumus; Et iterum: Opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me, sed vos non creditis, et caetera talia. Interrogaverat quoque quomodo dicerent Christum filium esse David, cum ipse David in spiritu Dominum suum illum vocaverit, ut tali nimirum interrogatione provocati discerent eum non solum verum hominem, quia filium David, sed etiam verum Deum, quia Dominum esse David. Verum illi neque dicenti credere sequendo, neque interroganti respondere quaerendo, neque eum qui innoxius approbatus est, immunem dimittere volebant. Qui autem semen David calumniari quaerebant, plus est quod audiunt.
8.1.60
Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. Si ergo tibi in Christo, o Judaee, pagane, et haeretice, contemptus, infirmitas, et crux, contumelia est, vide quia per haec filius hominis ad dexteram Dei patris sessurus, et ex partu virginis homo natus, in sua cum coeli nubibus est majestate venturus. Unde et Apostolus, cum crucis abjecta descripsisset, adjunxit, dicens: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Jesus Christus in gloria est Dei.
8.1.61
Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Vos dicitis quia ego sum. Ita responsionem temperat suam, ut et verum dicat, et sermone ejus calumniae non pateat. Maluit enim se Christum Filium Dei probare, quam dicere, ut condemnandi causa tolleretur his qui quod objiciunt, hoc ipsi fatentur.
8.1.62
At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore ejus. Testimonium Domini, quod ipse Christum et Filium dixerit Dei, in eo acceperunt quod ait: Erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. Et interrogantibus: Tu ergo es Filius Dei? Respondit: Vos dicitis quia ego sum. Sua se ergo sententia condemnant, qui eum morti tradunt, quem et oris et operis sui testimonio Deum esse cognoscunt. Condemnant et Arianos, qui verba divinae majestatis nuntia, clarificato jam post mortem Domino, nolunt intelligere, quae, eo vincto adhuc flagellatoque, et irriso, ipsi qui crucifixuri erant intellexere carnifices.
8.2.1
LIBER SEXTUS. FELICITER LEGE. CAPUT XXIII.
8.2.1
Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum. Ut sermo Jesu compleretur, quem de sua morte praedixit: Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur. Et postquam flagellaverint, occident eum. Gentibus quippe Romanos significat. Nam Pilatus Romanus erat, eumque in Judaeam Romani praesidem miserant, cui crucifigendum tradunt Dominum Judaei, qui se isto modo ab ejus interfectione velut alienos facere cupiunt, ut non eorum innocentia, sed ut dementia monstretur.
8.2.2
Coeperunt autem accusare illum dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse. Arguuntur impietatis Judaei, quod accusantes Salvatorem ne falso quidem aliquid verisimile quod ei objicere possint, inveniunt. Et ideo sicut Marcus dicit: convenientia eorum testimonia non erant. Verum ipse ut nobis patientiae praebeat exemplum, sicut ante verberatus, sic et modo accusatus silet ac reticet.
8.2.3
Pilatus autem interrogavit eum dicens: Tu es rex Judaeorum? At ille respondens ait: Tu dicis. Eodem verbo praesidi, quo et principibus sacerdotum respondet, ut propria sententia condemnentur. Et notandum quod duobus Domino objectis, videlicet quod et tributa Caesari dare prohiberet, et se Christum regem diceret, Pilatus de uno regni verbo interrogandum putavit. Potuit enim fieri ut illud Domini judicium, quod ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et quae Dei sunt, Deo, etiam Pilatum audisse contigerit, ideoque causam hanc, quasi apertum invidorum mendacium nihili pendens, solum hoc quod nesciebat quaesitu dignum duxerit.
8.2.4
Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine. Hoc est quod ipse pridie quam pateretur inter alia discipulis ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Sed quia princeps mundi, hoc est Pilatus, eum absolvit, in quo nihil causae quam damnaret invenit, vide quid agant Judaei, qui non aequitatis amore verum investigare, sed invidiae stimulo justum damnare satagunt.
8.2.5
At illi invalescebant dicentes: Commovet populum, docens per universam Judaeam, et incipiens a Galilaea usque huc. Hic accusantium sermo magis et eum qui accusatur innoxium, et eos qui. accusant docet esse perversos. Docuisse enim populum, et a pristini temporis ignavia docendo commovisse, talique actu a Galilaea usque ad Judaeam, hoc est totam a fine usque ad finem, terram repromissionis pertransisse, non criminis, sed indicium constat esse virtutis. Potuit namque aliquis amator Domini, sicut etiam fecit, eamdem sententiam laudis loco ponere, dicendo auditoribus bonis: Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam. Incipiens enim a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Dominus erat cum illo. Denique Pilatus neque interrogandum de hoc ratus Salvatorem, se magis ipsum nacta occasione, cupit ab eo judicando liberum reddere. Nam sequitur:
8.2.6
Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset. Et ut cognovit quod de Herodis potestate est, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus. Pilatus quidem, ne contra eum, quem insontem et propter invidiam traditum cognoverat, sententiam dare cogeretur, Herodi eum misit audiendum, ut ipse potius eum qui ejus patriae Tetrarchus existebat, vel absolveret, vel puniret: verum divina Providentia, ne qua Judaeis excusatio remaneret, quasi non ipsi, sed Romani Christum crucifixerint, Herodes quoque, qui natu et religione erat Judaeus, cum exercitu suo quid de illo senserit est ostentare permissus. Simul et impietas utriusque provinciae, Judaeae scilicet, in qua natus, et Galilaeae, in qua nutritus est et conversatus, in ejus necem conspirantis ostenditur.
8.2.7
Herodes autem visu Jesu gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre illum, eo quod audiret multa de illo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Interrogabat autem illum multis sermonibus, at ipse nihil illi respondebat. Tacuit, et nihil fecit, quia nec illius crudelitas merebatur videre divina, et Dominus jactantiam declinabat. Et fortasse in Herode omnes impii significantur, qui si legi non crediderint et prophetis, mirabilia Christi opera in Evangelio quoque videre non possint.
8.2.8
Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. Accusantibus se principibus sacerdotum et scribis, Dominus apud Pilatum pauca, apud Herodem nulla respondit, ne videlicet crimen diluens dimitteretur a praeside, et crucis utilitas differretur. Nam et justum profecto erat ut Pilato qui invitus ferebat sententiam, aliqua in parte responderet: Herodem vero caeterosque Judaeorum optimates, quia contra legis suae decreta innoxium condemnabant, indignos per omnia suo sermone duceret. Propter illa ergo, quamvis respondere noluit, ad hoc data est de Agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed innocens haberetur. Ubi enim tacebat, quasi agnus toto pro grege immolandus patientiam praestabat; ubi vero respondebat, quasi pastor bonus, pro creditis sibi ovibus contra luporum latronumque insidias pugnabat.
8.2.9
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. Quod veste alba induitur, immaculatae dat indicia passionis, quoniam agnus Dei immaculatus totius mundi sit peccata ablaturus. Qui enim in veste alba spretus et illusus, ipse in casta carne est passus et sepultus. Aliter: quod hic alba, juxta vero alios evangelistas purpurea vel coccinea veste indutus, illuditur, geminum martyrii genus, quo per sanctae Ecclesiae passiones adornatur, exprimit. Quae et innocuam ejusdem Domini ac sponsi sui mortem mirata: Dilectus( inquit) meus, candidus, et rubicundus. Candidus, scilicet actione, rubicundus sanguine. Et ipse variis membrorum suorum flosculis vernans, in pace lilia gignit, in bello rosas.
8.2.10
Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die. Nam antea inimici erant ad invicem. Hoc nefandissimum Herodis et Pilati foedus, quod in occidendo Christo pepigerunt, hactenus eorum velut haereditario jure successores custodiunt, quando gentiles et Judei sicut genere et religione, ita etiam mente dissidentes, in Christianis tamen persequendis, Christique in eis fide perimenda consentiunt.
8.2.11
Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, dixit ad eos. Quantum dimittendi Jesu studium gerat Pilatus, attende. Primo accusantibus sacerdotum principibus, nihil se in eo causae dicit invenisse. Deinde illis in coepto persistentibus, mittit ad Herodem, ut si vel ille quid in eo sceleris invenire possit, an forte dimittendum decernere velit, exploret. Postremo et ejus agnita voluntate, nec invento in Jesu facinore etiam plebis, cui unum dimittere per Pascha consueverat, sententiam quaerit. Iterum quoque ac tertio dimittere illum volens interrogat. Sed quo curiosius auxiliatorem dimittendi Jesum quem non reperit, quaerit: eo criminosiores eos quos unanimiter ejus mortem desiderantes reperit, arguit:
8.2.12
Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam invenio in homine isto ex his in quibus eum accusatis. Haec dicendo Pilatus, absolvit quidem Jesum, quem probavit insontem, sed ut implerentur Scripturae, quem absolvit judicio, crucifixit mysterio.
8.2.13
Sed neque Herodes. Nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. Audi, caece Judaee, audi crudelis pagane. Pilatus ipse fatetur, neque se, neque Herodem dignum quid morte in Christo reperisse, sed tantum in occidendo vel illudendo innoxio alienae crudelitatis obtemperasse clamoribus. Pereant ergo scripta, quae tanto post tempore contra Christum composita, non illum apud Pilatum magicae artis accusatum, sed vos apud Dominum perfidiae et falsitatis accusandos esse demonstrant
8.2.14
Emendatum ergo illum dimittam. Flagris illum et ludibriis quantum ipsi jubetis, dummodo innoxium sanguinem non sitiatis, afficiam.
8.2.15
Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. Necesse habebat, non imperialis legis sanctione, sed annua gentis, cui per talia placere gaudebat, consuetudine devinctus.
8.2.16
Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam, qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium, missus in carcerem. Haeret Judaeis usque hodie sua petitio, quam tanto labore impetrarunt. Quia enim data sibi optione, pro Jesu latronem, pro salvatore interfectorem, pro datore vitae, elegerunt ademptorem, merito salutem vitamque perdiderunt, et latrociniis se ac seditionibus in tantum submerserunt, ut et patriam regnumque suum, quod plus Christo amavere, perdiderint, et hactenus eam quam vendidere, vel animae, vel corporis libertatem recipere non meruerint.
8.2.17
Iterum autem Pilatus locutus est ad illos, volens dimittere Jesum. At illi subclamabant dicentes: Crucifige, Crucifige eum. Quanta perfidorum crudelitas, quae non solum occidere innocentem, sed et pessimo genere mortis occidere, hoc est crucifigere desiderant! Pendentes enim in ligno crucifixi, clavis ad lignum pedibus manibusque confixi, producta morte necabantur, et diu vivebantur in cruce, non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur. Verum ipse de morte pessima occidit omnem mortem. Pessima enim erat, non intelligentibus Judaeis. Nam a Domino electa erat. Ipsam enim crucem suam signum habiturus erat, ipsam crucem de diabolo superato, tanquam tropaeum in frontibus fidelium positurus, ut diceret Apostolus: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
8.2.18
Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo. Corripiam ergo illum, et dimittam. Hanc correptionem qua populo satisfacere, ne usque ad crucifigendum Salvatorem saevirent, summopere quaerebat, non modo eum obtulisse rogitando, sed etiam deridendo et flagellando nefandorum desideriis exhibuisse, et verba evangelistae Joannis, et ipsa testatur columna cui alligatur. Ille qui solvere compeditos solet, plena Deo membra verberibus subdidit. Quae videlicet columna in Ecclesia montis Sion posita dominici cruoris usque hodie cernentibus vestigia certa demonstrat. Sed haec licet agat Pilatus, quid insatiabilis sacrilegorum furor concupiscat, attende.
8.2.19
At illi instabant vocibus magnis, postulantes ut crufigeretur, et invalescebant voces eorum. Quia totam accusationem quam adversus Dominum detulerant, crebra ac sollicita Pilati interrogatione videbant evacuatam, tandem impudici ad solas se preces convertunt, ut quod criminando et quasi ratiocinando nequiverant, jam postulando et vociferando perficiant. Quem exinde ordinem saeviendi, etiam beatorum martyrum persecutores tenuisse, satis ecclesiastica demonstrat historia.
8.2.20
Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant. Jesum vero tradidit voluntati eorum. Latro seditiosus et homicidiorum auctor dimissus est populo Judaeorum, id est, diabolus, qui jam olim patria lucis ob culpam superbiae depulsus, et in tenebrarum fuerat carcerem missus, atque ideo Judaei pacem habere non possunt, quia seditionum principem quam Dominum eligere maluerunt. Quia vero Barabbas, filius patris, vel filius magistri, eorum interpretatur, potest Antichristi typum gerere, quem illi quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis, vero Dei Filio sunt praelaturi. Filius autem diaboli Antichristus, non ab ipso nascendo, sed sicut caeteri peccatores illum imitando vocatur.
8.2.21
Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem, venientem de villa, et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. Joannes evangelista narrat, ipsum Dominum sibi bajulasse crucem. Unde intelligitur primo a Domino crucem portatam, ac deinde Simoni quem forte exeuntes obvium habuerunt impositam, congruo satis ordine mysterii. Quia ipse passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia ejus. Qui bene crucem post Jesum portasse describitur, juxta quod ipse praecipit: Et tollat crucem suam, et sequatur me. Et quia Simon iste non Jerosolymita, sed Cyrenaeus esse perhibetur, Cyrene enim Libyae civitas est, sicut in Actibus apostolorum legimus, recte per eum populi gentium designantur. Qui quondam peregrini et hospites testamentorum, nunc, obediendo fidei, cives sunt et domestici Dei. Et, sicut alibi dicitur: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Unde pulchre Simon obediens Cyrene haeres interpretatur. Nec praetereundum quod Simon de villa venisse refertur. Villa enim Graece πάγος vocatur, a qua pagani nomen trahunt, eo quod a civitate Dei alieni et quasi urbanae sint conversationis ignari. Sed de pago Simon egrediens, crucem portat post Jesum, cum populus nationum, paganis ritibus derelictis, vestigia dominicae passionis obedienter amplectitur.
8.2.22
Sequebatur autem illum multa turba populi, et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum. Conversus autem ad illas Jesus dixit. Multa simul turba crucem Domini, sed non una eademque mente sequebatur. Nam populus quidem, ut cujus mortem impetraverat, morientem laetus aspiceret; mulieres vero, ut quem vivere desiderabant, moriturum, morientem, et mortuum plorarent. Non autem ideo solus mulierum planctus eum sequebatur, quia non innumerus etiam credentium virorum coetus de ejus erat passione moestissimus, sed quia femineus, quasi contemptibilior sexus, liberius poterat praesentibus sacerdotum principibus et magistratibus quid contra eos senserit ostentare. Verum quia novit Dominus qui sunt ejus, praetermissa jam furentis populi turba, ad amantes plangentesque se feminas oculos et ora convertit dicens:
8.2.23
Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros. Ne me( inquit) moriturum lamentemini, cujus cita resurrectio mortem solvere potest, cujus mors et omnem mortem, et ipsum mortis destructura est auctorem. Vos potius ipsas, vestramque progeniem, ne in meae crucis ultionem cum perfidis aeterna morte damnemini, dignis lacrymarum fontibus abluite. Notandumque cum filias Jerusalem appellat, quod non solae quae cum eo venerant a Galilaea, sed et ejusdem urbis cives ei mulieres adhaeserint. Et nunc quoque quasi immolandum Jesum duplex turba prosequitur, cum ejus passionis historiam, alii tanquam risu dignas fabulas, alii lacrymantibus ut decet oculis legunt, audiunt, recolunt: ejus carnis sanguinisque mysteria hi quasi viles communesque escas, illi pectore tanta re digno percipiunt. Sed Dominus ubi cor contritum et humiliatum respicit, mox addita salutiferae compunctionis gratia, unde gratius, dulcius et blandus consolator irrogat.
8.2.24
Quia ecce venient dies, in quibus dicent: Beatae steriles et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. Dies venturae a Romanis obsidionis et captivitatis significat. De quibus superius inter alia discipulis ait: Tunc qui in Judaea sunt fugiant in montes. Et paulo post: Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Quia et naturale est imminente capivitate, hostilique per agros urbesque clade fervente, cunctos qui evadere queant alta quaeque vel abdita, quibus abscondantur, refugia conquirere. Et specialiter refert Josephus, insistentibus sibi Romanis, Judaeos cavernas certatim montium, colliumque petisse speluncas. Ita ut semetipsum testetur, munitione quodam destructae urbis Lotapatae in Speleo cum quadraginta comitibus proditum, inventum, atque ab hostibus captum. Potest autem et ex superfluo, quod beatificandos dicit steriles et non parientes, de his intelligi, qui se ipsos in utrolibet sexu castraverunt propter regnum coelorum. Montibus et collibus dici: Cadite super nos, et operite nos, cum quilibet suae fragilitatis memores, ingruente tentationum articulo sublimium quorumque, vel ipsa virginitate, vel martyrio, vel quacunque alia virtute virorum quaesierint exemplis, monitis et precibus defendi
8.2.25
Quia si viridi ligno haec faciunt, in ariao quid fiet? Viride lignum seipsum suosque electos, aridum vero impios et peccatores significat. Si ergo ipse, inquit, qui peccatum non feci, qui lignum vitae merito appellatus, fructus gratiae duodenos per singulos mentes affero, sine igne passionis a mundo non exeo, quid putas eos manere tormenti, qui fructibus vacui, ipsum insuper vitae lignum flammis dare non timent? Si nunc est tempus ut incipiat judicium de domo Dei, et omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur, qui finis eorum qui non credunt Evangelio Dei?
8.2.26
Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. Ut impleretur quod ait: Et cum iniquis deputatus est. Sed ille cum iniquis deputatus est in morte, ut iniquos justificaret in resurrectione, qui cum in forma Dei esset, propter homines homo factus est, ut hominibus potestatem daret filios Dei fieri.
8.2.27
Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum. Extra urbem Jerusalem et extra portam loca erant in quibus truncabantur capita damnatorum, et Calvariae, id est decollatorum sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat area damnatorum, erigerentur vexilla martyrii. Et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus, et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur, ut ubi abundavit peccatum superabundet gratia. Qualiter sane Dominus in cruce sit positus, quidve eadem sacratissimi corporis positio regalis in se typi contineat, Sedulius in paschali carmine pulchre versibus dixit: Neve quis ignoret speciem crucis esse colendam, Quae Dominum portavit ovans ratione potenti, Quatuor inde plagas quadrati colligit orbis. Splendidus auctoris de vertice fulget Eous, Occiduo sacrae lambuntur sidere plantae. Arcton dextra tenet, medium laeva erigit axem, Cunctaque de membris vivit natura creantis, Et cruce complexum Christus regit undique mundum. Moralem quoque sacrosanctae crucis figuram describit Apostolus, ubi ait: In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo, altitudo et profundum, cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi Ephes. III). In latitudine quippe bona opera charitatis significat, in longitudine perseverantiam sanctae conversationis usque in finem, in altitudine spem coelestium praemiorum, in profundo inscrutabilia judicia Dei, unde ista gratia in homines venit. Et haec ita coaptantur sacramento crucis, ut in latitudine accipiatur transversum lignum quo extenduntur manus, propter operum significationem. In longitudine, ab ipso usque in terram, ubi totum corpus crucifixum stare videtur, quod significat persistere, hoc est longanimiter permanere. In latitudine, ab ipso transverso ligno sursum versus, quod ad caput eminet, propter exspectationem supernorum, ne illa opera bona atque in eis perseverantia propter beneficia Dei terrena ac temporalia facienda credantur, sed potius propter illud quod desuper sempiternum sperat fides, quae per dilectionem operatur. In profundo autem pars illa ligni quae in terrae abdita defixa latet, sed inde consurgit illud omne quod eminet, sicut ex occulta Dei voluntate evocatur homo ad participationem tantae gratiae alius sic, alius autem sic, supereminentem vero scientiae charitatem Christi, eam profecto ubi pax illa est, quae praecellit omnem intellectum.
8.2.28
Et latrones unum a dextris, et alium a sinistris. Latrones qui cum Domino sunt hinc inde crucifixi significant eos qui sub fide et confessione Christi, vel agonem martyrii, vel quae continentiae arctioris instituta subeunt. Sed quotquot haec pro aeterna solum coelestique gloria gerunt, hi profecto dextri latronis merito et fide designantur. At qui vel humanae laudis intuitu, vel qualibet minus digna intentione saeculo abrenuntiant, non immerito blasphematoris et sinistri latronis mentem et actus imitantur. De qualibus dicit Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam, si dedero omnes facultates meas in cibos pauperum, si alia multa fecero, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. At vero, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.
8.2.29
Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Quia Lucas per vituli typum sacerdotium Christi scribere disposuit, recte apud eum Dominus et pro persecutoribus suis jure sacerdotis intercedit, et eodem munere latroni confitenti paradisi januam pandit. Neque enim putandum est eum haec Patrem frustra orasse, sed in eis nimirum qui post ejus passionem credidere quod orabat impetrasse. Notandum sane quod non pro eis qui, livoris ac superbiae stimulis accensi, quem Filium Dei intellexere crucifigere quam confiteri maluerunt, sed pro eis utique qui, zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam, nesciere quod fecerunt, Patri preces obtulerit. Sed et Joannes apostolus dicit: Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis. Imitare ergo Dominum tuum, pro inimicis intercede, et si necdum potes, saltem cave ne contra illos orare praesumas. Sic enim quotidianis profectibus auctus, et ad illud quandoque, Domino juvante, pervenies, ut etiam pro illis intercedere possis.
8.2.30
Dividentes vestimenta ejus, miserunt sortes. Et stabat populus spectans. Haec Evangelista Joannes plenius exponit, quia scilicet milites caetera in quatuor partes juxta suum numerum dividentes, de tunica quae inconsutilis erat desuper contexta per totum, sortem miserunt. Quadripartita autem vestis Domini quadripartitam ejus figuravit Ecclesiam, toto scilicet, qui quatuor partibus constat, terrarum orbe diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est, concorditer, distributam. Tunica vero illa sortita omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. Si enim charitas, juxta Apostolum, et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est, merito vestis qua significatur desuper contexta perhibetur. In sorte autem quid, nisi Dei gratia commendata est? Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personae cujusque vel meritis, sed occulto Dei judicio ceditur.
8.2.31
Et deridebant illum principes, cum eis dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. Etiam nolentes confitentur principes et populi Judaeorum quod alios salvos fecerit. Itaque vestra vos condemnat sententia. Qui enim alios salvos fecit, utique si vellet seipsum salvare poterat. Se salvum faciat( inquiunt) si hic est Christus Dei electus. Imo ideo se salvum facere de cruce descendendo noluit, quia ipse est Christus Dei electus. Nam qui ideo venit, ut pro nobis crucifigeretur, ideo seipsum salvare de cruce descendendo neglexit, quia cum caeteris peccatoribus etiam illos qui crucifixere salvare moriendo curavit.
8.2.32
Illudebant autem et milites accedentes, et acetum offerentes illi dicentes: Si tu es rex Judaeorum, salvum te fac. Acetum ipsi erant Judaei, degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum. Quo, videlicet, aceto milites Dominum potaverunt, quem eorum suggestione morti tradiderunt. Et notandum, quod Judaei vocabulum Christi et filii Dei Scripturae sibi auctoritate creditum blasphemantes irrident. Milites vero ut pote Scripturarum nescii, non Christo Dei electo, sed regi Judaeorum insultant.
8.2.33
Erat autem et superscriptio scripta super illum litteris Graecis et Latinis et Hebraicis: Hic est rex Judaeorum. Pulchre titulus qui Christum regem testetur, non infra sed supra crucem ponitur, quia licet in cruce pro nobis hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis majestate fulgebat. Qui apte etiam, quia rex simul et sacerdos est, cum eximiam Patri suae carnis hostiam in altari crucis offerret, regis quoque qua praeditus erat titulo dignitatem praetendit, ut cunctis legere, hoc est audire et credere volentibus innotescat, quia suum per crucem non perdiderit, sed confirmarit potius et corroborarit imperium. Unde et Apostolus cum ignominiam crucis descripsisset, adjunxit: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc.. Nam quod hoc nomen Hebraice, Graece et Latine scriptum erat, hoc est quod idem Apostolus subsecutus adnectit: Et omnis lingua confiteatur, quia Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Quantum vero ad litteram, hae tres linguae ibi prae caeteris eminebant. Hebraea propter Judaeos in lege gloriantes, Graeca propter gentium sapientes, Latina propter Romanos multis ac pene omnibus jam tunc gentibus imperantes. Velint nolint ergo Judaei, omne mundi regnum, omnis mundana sapientia, omnia divinae legis sacramenta testantur, quia Jesus rex Judaeorum est, hoc est imperator credentium et confitentium Deum.
8.2.34
Unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. Movet forte aliquos quomodo alii evangelistae dicant latrones qui crucifixi erant cum eo, conviciatos ei. Unus quidem eorum quando conviciatus est, secundum Lucae testimonium, alter et conspexit eum, et in Deum credidit. Sed intelligamus eos breviter perstringentes hunc locum, pluralem numerum pro singulari posuisse. Sicut in Epistola ad Hebraeos legimus pluraliter dictum: Clauserunt ora leonum, cum solus Daniel significari intelligatur. Et pluraliter dictum: Secti sunt, cum de solo Isaia tradatur. In psalmo etiam quod dictum est: Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum, pluralem numerum pro singulari positum, in Actibus Apostolorum invenitur. Nam reges propter Herodem, principes propter Pilatum intellexerunt, qui testimonium ejusdem psalmi adhibuerunt. Quid autem usitatius( verbi gratia) quam ut dicat aliquis, Et rustici mihi insultant, etiam si unus insultet?
8.2.35
Respondens autem alter increpabat illum dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. Et nos quidem juste. Nam digna factis recipimus. Hic vero nihil mali gessit. Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. Quis hujus latronis animum non miretur? imo juvantis cum Domini gratia quis digne miretur? digna gratiarum actione veneretur? In cruce clavi manus ejus pedesque ligaverant, nihil in eo a poenis liberum nisi cor et lingua remanserat, inspirante Deo totum illi obtulit, quod in se liberum invenit, ut juxta hoc quod scriptum est: Corde crederet ad justitiam, ore confiteretur ad salutem. In corde autem fidelium tres summopere manere virtutes testatur Apostolus dicens: Nunc autem manet fides, spes, charitas. Quas cunctas subita repletus gratia et accepit latro et servavit in cruce. Fidem namque habuit, qui regnaturum Dominum credidit, quem secum pariter morientem vidit. Spem habuit, qui regni ejus aditum postulavit. Charitatem quoque in morte sua vivaciter tenuit, qui fratrem et collatronem pro simili scelere morientem et de iniquitate sua arguit, et ei vitam quam cognoverat praedicavit. Ille qui talis ad crucem venit ex culpa, ecce qualis a cruce recedit ex gratia. Confitebatur Dominum quem videbat secum humana infirmitate morientem, quando negabant apostoli eum, quem miracula viderant divina virtute facientem.
8.2.36
Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso. Pulcherrimum affectandae conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur, et uberior est gratia quam precatio. Semper enim plus Dominus tribuit quam rogatur. Ille enim rogabat, ut memor sui fuisset Dominus cum venisset in regnum suum. Dominus autem ait: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Vita est enim esse cum Christo, quia ubi Christus, ibi regnum. Quidam duos latrones cum Domino crucifixos, duobus baptizatorum generibus coaptant. Quicunque enim baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Ambo namque similes crucifixi, sed unus in cruce blasphemiis pejor, alter est confessione martyr effectus. Quia per baptismum quo cum peccatores essemus abluimur, alii dum Deum in carne passum, fide, spe, et charitate laudant, coronantur; alii dum aut fidem aut opera baptismi habere renuunt, dono quod accepere privantur.
8.2.37
Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam, et obscuratus est sol. Clarissimum mundi lumen retraxit radios suos, ne aut pendentem videret Dominum, aut impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et notandum quod Dominus sexta hora, hoc est recessuro a centro mundi sole crucifixus sit; diluculo autem, hoc est oriente jam sole, resurrectionis suae mysteria celebrarit. Statu enim temporis signavit quod effectu operis exhibuit. Quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Nam et Adam peccante, scriptum est quod audierit vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem. Post meridiem namque, inclinata luce fidei. Ad auram vero, refrigescente fervore charitatis: Deambulans autem audiebatur, quia ab homine peccante recesserat. Rationis igitur ordo poscebat ut eodem temporis articulo quo tunc Adae peccanti obcluserat, nunc latroni poenitenti Dominus paradisi januam panderet.
8.2.38
Et velum templi scissum est medium. Hoc expirante Domino factum est, sicut Matthaeus, Marcusque contestantur, sed Lucas praeoccupando narravit. Volens enim miraculum miraculo adjungere, cum dixisset Sol obscuratus est, continuo subjungendum existimavit: Et velum templi scissum est medium. Scinditur autem velum templi, ut arcana testamenti et omnia legis sacramenta, quae prius tegebantur, appareant, atque ad populum transeant nationum. Ante etenim dictum fuerat: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Nunc auem: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem( inquit) terram gloria tua. Et in Evangelio prius dixit: In viam gentium ne abieritis. Post passionem vero: Euntes docete omnes gentes.
8.2.39
Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et haec dicens exspiravit. Patrem invocando Filium Dei se esse declarat. Spiritum vero commendando, non defectum suae virtutis, sed confidentiam ejusdem cum Patre potestatis insinuat. Amat enim dare gloriam Patri, ut nos aedificet gloriam dare Creatori. Commendat itaque Patri spiritum, juxta hoc quod delectato corde et exsultantibus spe resurgendi labiis, in alio psalmo loquitur: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
8.2.40
Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: Vere hic homo justus erat. Non solus centurio glorificavit Deum, sed et milites qui cum eo erant custodientes Jesum( sicut Matthaeus scribit), viso terrae motu et his quae fiebant, timuerunt valde dicentes: Vere Dei Filius erat iste. Quanta ergo caecitas Judaeorum, qui tot per Dominum virtutibus factis, tantis in morte ejus apparentibus signis, credere respuerunt, et insensibiliores gentilibus Deum glorificare vel timere contempserunt. Unde merito per centurionem fides Ecclesiae designatur quae, velo mysteriorum coelestium per mortem Domini reserato, continuo Jesum et vere justum hominem, et vere Dei Filium synagoga tacente confirmat. Nam et ipsa summa centenaria, quae in flexu digitorum, sicut et supra memoratum est, de sinistra transit in dexteram, Ecclesiae sacramentis et fidei aptissime congruit, cui pro lege Evangelium creditum, pro terrae divitiis regnum est coeleste promissum.
8.2.41
Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. Quod percutiebant pectora, quia poenitentiae est et luctus indicium, potest dupliciter intelligi. Sive enim eum cujus vitam dilexerunt, injuste occisum dolebant, seu cujus mortem se impetrasse meminerant, hunc in morte amplius glorificatum tremebant. Sed sive haec, sive illa, sive utraque causa diversas in turba dissidentesque personas pectus tundere coegerit, notanda distantia gentis et gentis. Gentiles quippe moriente Christo Deum timentes apertae confessionis voce glorificant, Judaei percutientes solum pectora, silentes domum redeunt.
8.2.42
Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes. Hoc est, quod ipse Dominus in psalmo explicita suae passionis serie Patri queritur, dicens: Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
8.2.43
Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus. Hic non consenserat consilio et actibus eorum. Decurio vocatur quod sit de ordine curiae, et officium curiae administret, qui etiam curialis a procurando munera civilia solet appellari.
8.2.44
Ab Arimathia civitate Judaea, qui exspectabat et ipse regnum Dei. Ab Arimathia, ipsa est Ramathaim civitas Helcanae et Samuelis in regione Thannitica juxta Diospolim.
8.2.45
Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu. Magnae quidem Joseph iste dignitatis ad saeculum, sed majoris apud Deum meriti fuisse laudatur, ut per justitiam meritorum sepeliendo corpore dominico dignus foret, et per nobilitatem potentiae saecularis idem corpus accipere posset. Non enim quilibet ignotus ad praesidem accedere et crucifixi corpus poterat impetrare.
8.2.46
Et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. Et ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui ne in tumulis quidem possunt carere divitiis. Possumus autem juxta intelligentiam spiritalem et hoc sentire, quod ille in sindone munda involvat Jesum, qui pura eum mente susceperit. In novo autem ponitur monumento, ne post resurrectionem caeteris corporibus remanentibus, surrexisse alius fingeretur. Quod bene monumentum de petra excisum fuisse memoratur, ne si ex multis lapidibus aedificatum esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus furto diceretur. Aliter: solos tumulo Dominus includitur, ut specialis illius sepultura, id est, nostrae dissimilis, sicut et caetera dispensationis ejus arcana a nostrae naturae fragilitate discrepavere, specialis et resurrectio designetur. Nam et vetus homo apparuit, sed ex virgine matre conceptus et natus. Et tentatus est per omnia, sed pro similitudine absque peccato. Et mortuus est, sed quomodo ipse voluit. Et sepultus est, sed quandiu voluit. Et suscitatus est, sed quando voluit. Hoc est ergo quod ait: Singulariter sum ego donec transeam. Et alibi de singulari sepultura: In pace in idipsum obdormiam et requiescam, quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me, id est, caeterorum mortalium in fine resurrectione servata, me singulari dono a mortuis die tertia resurgere promisisti.
8.2.47
Et dies erat Parasceves, et Sabbatum illucescebat. Parasceve praeparatio interpretatur, quo nomine Judaei qui inter Graecos conversabantur sextam Sabbati, quae nunc a nobis sexta feria vocatur, appellabant, quod eo videlicet die quae in Sabbatum forent necessaria praepararent. Juxta quod de manna quondam erat praeceptum: Sexta autem die colligetis duplum, etc.. Qui vero inter Romanos vitam ducunt Judaei, usitatius eum Latine coenam puram cognominant. Quia ergo sexta die homo factus, et tota mundi est creatura perfecta, septima autem Conditor ab opere suo requievit, unde et hanc Sabbatum, id est, requiem, vocari praecepit, recte Dominus eadem die sexta crucifixus, humanae reparationis implevit arcanum. Unde cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est, id est, sexti diei, quod pro mundi resurrectione suscepi, totum est opus perfectum. Sabbato autem in sepulcro requiescens, resurrectionis quae octava die ventura erat, exspectabat eventum. Ubi nostrae simul devotionis praelucet exemplum, quos in hac quidem sexta mundi aetate pro Domino pati, et velut mundo crucifigi necesse est; in septima vero aetate, id est, cum leti quis debitum solvit, corpora quidem in tumulis, animas autem secreta in pace cum Domino manere, et post bona oportet opera quiescere, donec octava tandem veniente aetate etiam corpora ipsa resurrectione purificata, cum animabus simul incorruptionem aeternae haereditatis accipiant. Unde pulchre septima dies in Genesi vesperam habuisse non legitur, quia requies animarum quae illo in saeculo nunc est, non ullo consumenda moerore, sed pleniore gaudio futurae est resurrectionis adaugenda.
8.2.48
Subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. Supra legimus quia stabant omnes noti ejus a longe, et mulieres quae secutae erant eum. His ergo noti Jesu post depositum ejus cadaver ad sua remeantibus, solae mulieres quae arctius amabant, funus subsecutae quomodo poneretur inspicere cupiebant, ut ei tempore congruo munus possent suae devotionis offerre. Sed et hactenus sanctae mulieres faciunt idem die Parasceves, cum animae humiles, et quo majoris sibi consciae fragilitatis eo majori Salvatoris dilectione ferventes, passionis ejus vestigiis in hoc saeculo, quo requies est praeparanda futura, diligenter obsequuntur, et si forte valeant imitari, sedula curiositate quo ordine sit eadem passio completa perpendunt.
8.2.49
Et revertentes paraverunt aromata et unguenta. Et Sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. Mandatum erat ut Sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur, et ideo religiosae mulieres, sepulto Domino, quandiu licebat operari, id est, usque ad solis occasum in unguentis praeparandis erant occupatae. Quod non solum in die Parasceves egerant, verum, transacto Sabbato, id est, sole occidente, mox ut operandi licentia remeabat, emerunt aromata ut mane venientes ungerent corpus ejus, sicut Marcus Evangelista testatur. Neque enim vespere Sabbati, praeoccupante jam noctis articulo monumentum adire voluerunt. Inspecta autem Domini sepultura revertentes parant aromata et unguenta, qui lecta, audita, recordata passione dominica, mox ad patranda se opera virtutum quibus Christus delectetur convertunt, et Sabbato quidem paratis aromatibus silent venturi post Sabbatum cum muneribus ad Dominum, cum, finita praesentis vitae parasceve, beata in requie gaudentes exspectant, quando tempore resurrectionis apparente, redolentibus Christo spiritalium actionum, quasi aromatibus occurrant.
8.3.1
LIBER SEXTUS. FELICITER LEGE. CAPUT XXIV.
8.3.1
Una autem Sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant arom. Una Sabbati, sive prima Sabbati, prima est dies a Sabbato, quam diem Dominicam propter Domini resurrectionem mos Christianus appellat. Quod autem valde diluculo mulieres venerunt ad monumentum, juxta historiam quidem magnus quaerendi et inveniendi Dominum fervor charitatis ostenditur, juxta intellectum vero mysticum nobis datur exemplum illuminata facie decussisque vitiorum tenebris ad sacrosanctum Domini corpus accedere. Nam et sepulcrum illud venerabile figuram dominici habebat altaris, in quo carnis ejus ac sanguinis solent mysteria celebrari. Unde ecclesiastica tenet eadem mysteria, non in serico, non in panno tincto, sed instar sindonis, qua eum Joseph involvit, in linteo puro debere consecrari. Ut sicut ipse veram terrenae mortalisque naturae substantiam pro nobis morti obtulit, ita et nos in commemorationem ejusdem tremendi et venerabilis sacramenti purum de terrae germine, candidumque, et multimodo quasi mortificationum genere castigatum altari linum imponamus. Aromata autem quae mulieres deferunt, odorem virtutum et orationum quibus altari appropinquare debemus, suavitatem significant. Unde Joannes in Apocalypsi sua cum phialas in manu angelorum aureas, id est, mundas in electorum corde conscientias, plenas odoramentorum descripsisset, subjunxit exponens, atque ait: Quae sunt orationes sanctorum.
8.3.2
Et invenerunt lapidem revolutum a monumento, et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu. Quomodo lapis per angelum revolutus sit, Matthaeus sufficienter exposuit. Sed revolutio lapidis mystice reserationem sacramentorum quae velamine litterae tegebantur, insinuat. Lex enim in lapide scripta est. Cujus ablato tegmine, corpus Domini mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur. Quia et si cognovimus secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus.
8.3.3
Et factum est dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Mente consternatae erant, quia et lapidem tam immensae magnitudinis revolutum stupebant, et corpus tam eximiae venerationis non inventum dolebant. Sicut autem tentato in solitudine Domino mox impleta victoria accedentes ei angeli ministrant, ita eodem passo in carne Salvatore, post devictae certamina mortis veniunt angeli, qui non solum verbo consolante, sed et fulgente habitu gloriam triumphantis annuntient. Quomodo autem posito in sepulcro corpori Salvatoris angeli astitisse leguntur, ita etiam celebrandis ejusdem sacratissimi corporis mysteriis tempore consecrationis assistere sunt credendi, monente Apostolo mulieres in Ecclesia velamen habere propter angelos.
8.3.4
Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed resurrexit. Nolite( inquiunt) cum mortuis, hoc est in monumento qui locus est proprie mortuorum, quaerere eum qui ad vitam jam resurrexit a mortuis. Et nos autem exemplo devotarum Deo feminarum quoties Ecclesiam intramus, mysteriis coelestibus appropinquamus, sive propter angelicae praesentiam virtutis, seu propter reverentiam sacrae oblationis, cum omni humilitate et timore debemus ingredi. Ad conspectum quippe angelorum vultum declinamus in terram, cum supernorum civium quae sint gaudia aeterna contemplantes, humiliter nos cinerem esse terramque recolimus. Sicut beatus Abraham: Loquar, inquit, ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Et notandum quod sanctae mulieres astantibus sibi angelis non in terram cecidisse, sed vultum dicuntur in terram declinasse. Nec quempiam sanctorum legimus tempore dominicae resurrectionis, vel ipso Domino, vel angelis sibi visis, terrae prostratum adorasse. Unde mos obtinuit ecclesiasticus, ut vel in memoriam dominicae, vel in nostrae spem resurrectionis, et omnibus dominicis diebus, et toto quinquagesimae tempore, non flexis genibus, sed declinatis in terram vultibus oremus.
8.3.5
Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. Die tertia Dominus, sicut ipse( quod ex hoc loco discimus) inter discipulos viros etiam feminis quae eum sequebantur praedixit, resurrectionis suae triumphum celebravit. Die namque parasceves hora non spiritum tradens, vespere sepultus, mane prima Sabbati surrexit, sicut aperte Marcus evangelista designat. Non ergo immerito uno die in sepulcro et duabus noctibus jacuit, quia videlicet lucem suae simpla mortis tenebris duplae nostrae mortis adjunxit. Ad nos quippe venit, qui in morte spiritus carnisque tenebamur, unam ad nos suam, id est, carnis mortem detulit, et duas nostras quas recepit, solvit. Si enim ipse utramque susciperet, nos a nulla liberaret, sed unam misericorditer accepit, et juste utramque damnavit. Simplam suam duplae nostrae contulit, et duplam nostram moriens subegit.
8.3.6
Et recordatae sunt verborum ejus. Mulieres quae in monumento Domini stantes verborum quae de sua dispensatione praefatus est recordantur formam nobis praebeant, ut inter ipsa dominicae passionis mysteria celebranda, non solum ejusdem beatae passionis, sed ab inferis resurrectionis, nec non et in coelos gloriae ascensionis digna semper veneratione recordemur.
8.3.7
Et egressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et caeteris omnibus. Sicut in principio mulier auctor culpae viro fuit, vir exsecutor erroris, ita nunc quae prior mortem gustaverat resurrectionem prior vidit, et ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret, quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam.
8.3.8
Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et caeterae quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec. Maria Magdalene ipsa est soror Lazari, quae unxit Dominum unguento. Joanna uxor Chuzae procuratoris Herodis de quibus supra lectum est. Maria Jacobi mater est Jacobi minoris et Joseph, ut Marcus evangelista dicit, soror matris Domini, unde et ipse Jacobus frater Domini meruit vocari.
8.3.9
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verbo ista, et non credebant illis. Quod resurrectionem dominicam discipuli tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas quam nostra( ut ita dicam) futura firmitas fuit. Ipsa namque resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta monstrata est. Quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de illorum dubitatione solidamur?
8.3.10
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum, et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit, secum mirans quod factum fuerat. Lucas breviter de cursu Petri commemorat; sed hoc quomodo gestum sit plenius exsequitur Joannes, dicens etiam illum discipulum quem diligebat Jesus, cucurrisse cum Petro, se videlicet insinuans. Unde quaeritur quomodo Lucas de Petro dicat: Et procumbens vidit linteamina sola posita, cum Joannes se potius hoc fecisse significet, Petrum vero introeuntem in monumentum vidisse non solum linteamina, sed et sudarium quod fuerat super caput ejus. Sed intelligendum est Petrum primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, Joannes tacet; post autem ingressum, ut diligentius interiora dignosceret, ingressum, tamen antequam Joannes intraret.
8.3.11
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta a Jerusalem nomine Emmaus, et ipsi loquebantur adinvicem de his omnibus quae acciderant. Stadium, quo Graeci, auctore( ut dicunt) Hercule, viarum spatia mensurant, octava est pars milliarii, et ideo sexaginta stadia, septem millia passuum, et quingentos significant. Quod bene spatium itineris congruit eis qui de morte ac sepultura Salvatoris certi, dubii de resurrectione gradiebantur. Nam resurrectionem, quae post septimam Sabbati facta est, octavo numero concinere quis ambiget? Discipuli ergo qui de Domino loquentes incedebant, et sextum coepti itineris milliarium compleverunt, quia illum sine querela viventem usque ad mortem, quam sexta Sabbati subiit, pervenisse dolebant, compleverunt et septimum, quia hunc in sepulcro quievisse non dubitabant. Verum de octavo dimidium tantum peregerunt, quia gloriam celebratae jam resurrectionis nondum perfecte credebant. Emmaus autem ipsa est Nicopolis civitas insignis Palestinae, quae post expurgationem Judaeae sub Marco Aurelio Antonino principe restaurata, cum statu mutavit et nomen.
8.3.12
Et factum est dum fabularentur, et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis. Loquentes de se Dominus appropinquans comitabatur, ut et fidem suae resurrectionis eorum mentibus incendat, et occultae praesentia majestatis semper se quod promisit impleturum designet. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi( ait) sum in medio eorum.
8.3.13
Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? Apparuit quidem Dominus, sed eis speciem quam recognoscerent non ostendit. Hoc ergo egit foris Dominus in oculis corporis quod apud ipsos agebatur intus in oculis cordis. Ipsi namque apud semetipsos intus et amabant et dubitabant; eis autem Dominus foris et praesens aderat, et quis esset non ostendebat. De se ergo loquentibus praesentiam exhibuit, sed de se dubitantibus cognitionis suae speciem abscondit.
8.3.14
Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Peregrinum putabant eum, cujus vultum non agnoscebant. Sed et revera peregrinus erat eis a quorum naturae fragilitate percepta jam resurrectionis gloria longe distabat. Peregrinus erat eis, a quorum adhuc fide, ut pote resurrectionis ejus nescia, manebat extraneus.
8.3.15
Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt ei: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Prophetam et magnum fatentur, Filium Dei tacent, vel scilicet nondum perfecte credentes, vel solliciti ne inciderent in manus Judaeorum persequentium, quia nesciebant quis esset cum quo loquebantur, quod verum credidere celantes.
8.3.16
Et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. Merito tristes incedebant, quia et seipsos quodammodo arguebant, quod in illo redemptionem speraverint, quem jam mortuum viderant, et nec resurrecturum credebant. Et maxime dolebant eum sine culpa occisum, quia noverant innocentem.
8.3.17
Et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt cum vivere. Terruisse dicuntur merito eos, quorum mentibus plus de non invento corpore dominico moestitiam qua dolebant addere, quam denuntiata per angelos ejus resurrectione, gaudium quo recrearentur videre potuerunt.
8.3.18
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. Cum ipse Lucas supra Petrum dixerit cucurrisse ad monumentum, et nunc Cleopham dixisse, ipse retulerit quod quidam eorum cucurrerant ad monumentum, intelligitur attestari quod duo ierint ad monumentum. Sed Petrum solum primo commemoravit, quia illi primitus Maria nuntiaverit.
8.3.19
Et ipse dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae. Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Hoc nobis in loco non ulla Scripturam interpretandi, sed gemina nosipsos humiliandi necessitas incumbit, qui neque in Scripturis quantum oportet edocti, neque ad implenda quae discere forte potuimus quantum decet sumus intenti. Nam si Moyses et omnes prophetae Christum locuti sunt, et hunc per angustiam passionis in gloriam suam intraturum qua ratione se gloriantur esse Christianos, qui juxta virium suarum modulum neque Scripturas qualiter ad Christum pertineant investigare, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupiunt, per passiones tribulationum desiderant attingere?
8.3.20
Et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse se finxit longius ire, et coegerunt illum dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. Nihil simplex veritas per duplicitatem fecit, sed quod dicitur: Finxit se longius ire, talem se exhibuit discipulis in corpore, qualis apud illos in mente erat. Probandi autem erant si hi qui eum etsi necdum ut Deum diligerent, saltem ut peregrinum amare potuissent. Sed quia esse extranei a charitate non poterant hi cum quibus veritas gradiebatur, eum ad hospitium quasi peregrinum vocant. Cur autem dicimus vocant, cum illic scriptum sit: Et coegerunt illum? Ex quo nimirum exemplo colligitur, quia peregrini non solum ad hospitium invitandi sunt, sed etiam trahendi.
8.3.21
Et factum est dum recumberet cum illis, accepit panem, et benedixit ac fregit, et porrigebat illis, et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum. Quem in Scripturae sacrae expositione non cognoverunt, in panis fractione cognoscunt. Audiendo praecepta Dei illuminati non sunt, faciendo illuminati sunt. Quia scriptum est: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Quisquis ergo vult audita intelligere, festinet ea quae jam intelligere potuit, opere implere.
8.3.22
Et ipse evanuit ex oculis eorum. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat? Ignem quippe Dominus in terram misit, cum afflatu Spiritus sancti cor carnalium incendit. Et terra ardet, cum cor carnalium in suis prius voluptatibus frigidum relinquit concupiscentias praesentis saeculi, et incenditur ad amorem Dei. Nonne cor nostrum( inquiunt) ardens erat in nobis dum loqueretur nobis in via, et aperiret nobis Scripturas? Ex audito quippe sermone inardescit animus, corporis frigus recedit, fit mens in superno desiderio anxia, a concupiscentiis terrenis aliena. Amor verus qui hanc repleverit, in fletibus cruciat. Sed dum tali ardore cruciatur, ipsis suis cruciatibus pascitur, audire ei libet praecepta coelestia, et quot mandatis instruitur, quasi tot facibus inflammatur.
8.3.23
Et surgentes eadem hora, regressi sunt in Jerusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant dicentes, quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Jam erat fama, quod resurrexerat Jesus, ab illis mulieribus facta, et a Simone Petro cui jam apparuerat. Hoc enim isti duo invenerunt loquentes, ad quos in Jerusalem venerunt. Fieri itaque potest ut timore prius in via noluerint dicere, quod eum audierant resurrexisse, quando tantummodo angelos dixerunt visos esse mulieribus. Ignorantes enim cum quo loquerentur, merito possent esse solliciti, ne quid passim de Christi resurrectione jactantes, in manus inciderent Judaeorum. Omnium ergo virorum primo Dominus apparuisse intelligitur Petro, ex his duntaxat omnibus quos evangelistae quatuor et Paulus apostolus commemoraverunt. Loquitur enim ad Corinthios de Domino Paulus, quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas, et quia apparuit Cephae, et postea undecim.
8.3.24
Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Praeter hoc quod pro merito mentis eorum adhuc ignorantis, quod oportebat Christum mori et resurgere, simile aliquid eorum oculi passi sunt non veritate fallente, sed ipsis veritatem percipere non valentibus, et aliud quam res est opinantibus, certi etiam mysterii causa factum est, ut eis in illo alia ostenderetur effigies, et sic eum non nisi in fractione panis agnoscerent, ne quisquam se Christum agnovisse arbitretur, si ejus corporis particeps non est, id est Ecclesiae, cujus unitatem in sacramento panis commendat Apostolus dicens: Unus panis, unum corpus multi sumus, ut cum eis benedictum panem porrigeret, aperirentur oculi eorum, et agnoscerent eum. Aperirentur utique, ad ejus cognitionem, remoto scilicet impedimento quo tenebantur ne agnoscerent. Non autem incongruenter accipiamus hoc impedimentum in oculis eorum a Satana fuisse, ne agnosceretur Jesus, sed tamen a Christo facta est permissio usque ad sacramentum panis, ut unitate corporis ejus participata removeri intelligatur impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci.
8.3.25
Dum haec autem loquuntur, Jesus stetit in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis. Ego sum, nolite timere. Hanc ostensionem Domini post resurrectionem intelligitur et Joannes commemorare sic loquens: Cum esset ergo sero die illo una Sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli propter metum Judaeorum, venit Jesus et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis, etc. Quod autem dicit Joannes, non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam, cum secundum Lucam duo illi, quorum erat unus Cleophas, regressi Jerusalem invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, procul dubio intelligendum est, quod inde Thomas exierit antequam eis Dominus haec loquentibus appareret.
8.3.26
Conturbati vero et conterriti existimabant se Spiristum videre. Quod haeretici Manichaei de Christo suspicantur et credunt, quod non erat vera caro, sed spiritus erat, haec prima cogitatio surrexit in cordibus apostolorum. Et illi quidem Manichaei nunquam credunt Jesum fuisse hominem. Discipuli autem noverant hominem, cum quo tanto tempore fuerant conversati. Sed posteaquam mortuus est, quod noverant, quando crederent hoc potuisse resuscitari quod potuit mori? Apparuit ergo oculis ipsorum talis qualem illum noverant. Et non credentes tertio die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere, putaverunt se spiritum videre. Error iste apostolorum secta est Manichaeorum. Solent autem quando illia haec objiciuntur, ita respondere: Quid mali credimus? quia Christum Deum credimus, spiritum fuisse credimus, carnem non credimus. Melior est spiritus quam caro. Quod melius est credimus, quod deterius est credere nolumus. Si nihil mali est in isto sermone, dimittat Jesus discipulos suos in isto errore. Quid mali crediderunt et discipuli? Christum spiritum crediderunt. Non enim esse putaverunt nullum, sed spiritum. Parvo morbo te putas periclitari, audi sententiam medici.
8.3.27
Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Quales cogitationes, nisi falsae, morbidae, perniciosae? Perdidisset enim Christus fructum passionis, si non esset veritas resurrectionis. Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Tanquam bonus agricola diceret: Quod ibi plantavi, ibi inveniam, non spinas, quas non plantavi. In cor vestrum descendat, quia desuper est. Cogitationes autem istae non desuper descenderunt, sed in ipso corde sicut herba mala ascenderunt.
8.3.28
Videte manus meas et pedes, quia ipse ego sum. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere. Resurrectionem suam certam et veram multis et variis documentis persuadere dignatus est, propter aedificandam fidem, et fugandam de corde perfidiam, omnemque dubitationem de sua resurrectione tollendam. Parum fuit oculis se videndum praebere, si non praeberet etiam manibus contrectandum. Qui dum palpanda discipulis ossa, carnemque praemonstrat, aperte statum verae resurrectionis quae in se facta, et in nobis est futura significat. Quia non sicut Eutychius Constantinopolitanae urbis episcopus scripsit, corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius. In illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae. Neque huic assertioni putetur Apostoli sermo repugnare: Quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Hoc enim loco Apostolus, carnis et sanguinis nomine, substantiam veri corporis, sed corruptionem mortalitatis significat. Sicut ipse consequenter exposuit dicens: Neque corruptio incorruptelam possidebit. Aliter namque caro in Scriptura sacra juxta naturam, aliter juxta culpam, aliter juxta corruptionem mortalitatis quae ex culpa contigit, appellatur. Juxta naturam quidem cum dictum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Juxta culpam vero cum dicitur: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Juxta corruptibilitatem autem, cum scriptum est: Et memoratus est quia caro sunt, id est, fragiles et moribundi, hoc enim se carnis nomine designasse manifestat ipse Psalmista, qui protinus addit: Spiritus vadens et non rediens. Regnum itaque Dei caro non possidebit, id est, caro juxta culpam vel mortalitatem. Et tamen caro possidebit regnum Dei, id est, caro juxta naturam. Quam et Dominus post resurrectionem videndam palpandamque discipulis exhibuit. Et de qua beatus Job, cum gloriam resurrectionis describeret, ait: Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum. Lege epistolam sancti Augustini ad Consentium de corpore Domini post resurrectionem.
8.3.29
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. Non solum manus et pedes quibus indita clavorum claruere vestigia, sed, attestante Joanne, etiam latus quod lancea foratum fuerat ostendit. Ut videlicet ostensa vulnerum suorum cicatrice, dubietatis atque infidelitatis eorum vulnus sanaret. Verum quomodo post resurrectionem clavorum vel lanceae loca pandendo discipulorum dignatus est fidem spemque roborare, ita in die judicii et eadem suae passionis indicia, et ipsam pariter crucem monstrando venturus est impietatem superborum infidelitatemque confundere. Scilicet, ut ipsum se esse qui ab impiis et pro impiis mortuus est, cunctis palam angelis et hominibus ostendat, videantque( ut scriptum est) in quem pupugerunt, et plangant se super eum omnes tribus terrae. Sane notandum quod solent in hoc loco gentiles calumniam struere, et fidem speratae a nobis resurrectionis stulta garrulitate deridere. Si enim ipse Deus vester( inquiunt) nec sibi inflicta a Judaeis vulnera curare praevaluit, sed cicatricum vestigia coelo secum( ut dicitis) invexit, qua temeritate putatis eum vestra de pulvere membra ad integrum esse restauraturum? Quibus respondendum quia Deus noster qui suam, perpetua jam immortalitate glorificatam, de sepulcro carnem resuscitare quando voluit et quomodo voluit potuit, etiam qualem voluit suscitavit. Neque enim consequens est ut qui majora fecisse probatur minora facere nequiverit. Sed certe dispensationis gratia qui majus fecit, minus facere supersedit, hoc est, qui mortis regna destruxit, signa mortis oblitterare noluit. Primo videlicet ut per haec discipulis fidem suae resurrectionis astrueret. Deinde ut patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro mortalium vita pertulerit, semper ostendat. Tertio ut sua morte redemptis quam misericorditer sint adjuti, propositis semper ejusdem mortis innovet indiciis, ideoque misericordias Domini in aeternum cantare non cessent, sed dicant qui redempti sunt a Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus. Postremo ut etiam perfidis in judicio quam juste damnentur, ostensa inter alia flagitia etiam vulnerum quae ab eis suscepit cicatrice denuntiet. Veluti similes aliquis fortissimus, jubente suo Rege, pro totius gentis salute singulari certamine desudans, multis quidem vulneribus exceptis, hostem tamen interficiat, spolia ejus diripiat, victoriam suae genti reportet; et interrogatus a medico, cui curandus committitur, ita ne velit curari ut nec vestigia vulnerum ulla resideant, an magis ita ut cicatrices quidem remaneant, deformitas vero prorsus omnis et feditas absit, respondeat se potius ita velle sanari ut, toto salutis decorisque pristini statu recuperato, perpetua secum tanti circumferat signa triumphi. Sic profecto Dominus perpetis ob signum victoriae non excepta pro nobis vulnera passionis, sed ipsorum cicatrices coelo inferre quam abolere maluit. Nec tamen ex his quidpiam fidei nostrae resurrectionis praejudicat, de qua veraci promissione praedicitur: Et capillus de capite vestro non peribit.
8.3.30
Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? Ad insinuandam resurrectionis suae veritatem, non solum tangi a discipulis, sed etiam convesci cum illis dignatur. Non quidem quasi post resurrectionem cibo indigens, nec quasi nos in resurrectione quam exspectamus cibis egere significans, sed ut eo modo naturam corporis resurgentis astrueret, ne illud non corpus, sed spiritum, esse arbitrarentur et sibi non solide, sed imaginaliter apparere. Manducavit potestate, non necessitate. Aliter enim absorbet aquam terra sitiens, aliter solis radius candens. Illa indigentia, iste potentia.
8.3.31
At illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. Quid signare credimus piscem assum, nisi ipsum Mediatorem Dei et hominum hominem passum? Ipse enim latere dignatus in aquis generis humani, capi voluit laqueo mortis nostrae, et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suae. Sed qui piscis assus fieri dignatus est in passione, favus mellis nobis exstitit in resurrectione. An qui in pisce asso figurari voluit tribulationes passionis suae, in favo mellis in utramque naturam exprimere voluit personae suae? Favus quippe mel in cera est. Mel vero in cera est divinitas in humanitate. Sic autem sua Redemptor indicat, ut imitationis viam nobis sequentibus sternat. Ecce enim in cibo suo pisci asso conjungere favum voluit, quia videlicet illos in suo corpore ad aeternam quietem suscipit, qui cum hic tribulationes pro Deo sentiunt, ab amore internae dulcedinis non recedunt. Cum asso pisce favus sumitur, quia qui hic afflictionem pro veritate suscipiunt, illic dulcedine vera satiantur.
8.3.32
Et dixit ad illos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. Id est, cum adhuc essem in carne mortali in qua estis et vos. Tunc enim in eadem carne resuscitatus erat, sed cum illis in eadem mortalitate non erat. Et cum illis quidem posteaquam resurrexit fuit quadraginta diebus( ut legitur) exhibitione corporalis praesentiae, sed non cum illis fuit consortio infirmitatis humanae.
8.3.33
Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me. Vide quomodo tulit omnes ambages. Visus est, tactus est, manducavit, ipse certe erat. Tamen ne aliquo sensus humanos ludificasse videretur, misit manus ad Scripturas. Dicant pagani quidquid volunt, magus fuit, potuit se sic ostendere. Nunquid magus antequam natus potuit de se prophetare? Da Scripturas, quia quod videtis ante provisum est, quod cernitis ante praedictum est. Audi, filia, vide; audi praedicta, vide completa.
8.3.34
Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia. Praebet se videndum oculis, praebet manibus contrectandum. Parum est lege, commemorat Scripturas. Et hoc parum est, aperit sensum, ut quod legis intelligas. Deinde post commendatam sui corporis veritatem, commendat Ecclesiae unitatem.
8.3.35
Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus a Jerosolymis. Non latet rabies haereticorum de angulo, toto terrarum orbe Ecclesia diffusa est, omnes gentes habent Ecclesiam, nemo nos fallat, ipsa est vera, ipsa est catholica, coepit a Jerusalem, pervenit ad nos, et ibi est et hic. Non enim ut huc veniret, inde discessit. Crevit, non migravit. Et merito sic scriptum est inter caetera dominicae pietatis sacramenta, et sic oportebat ut ministri sermonis, qui in nomine Christi crucifixi et resuscitati a mortuis poenitentiam erant et remissionem peccatorum in omnes gentes praedicaturi, a Jerosolymis inciperent, non solum quia credita sunt illis eloquia Dei, quia eorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamenta, et legislatio, et obsequium, et promissa, quia eorum patres, et ex his Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, verum etiam, ut gentes quae variis erant erroribus et facinoribus implicatae, hoc maxime divinae pietatis indicium ad spem impetrandae veniae provocaret, quod eis quoque qui filium Dei crucifixerunt, non tantum veniam reatus a patre, sed et vitae aeternae gaudium viderent esse donatum.
8.3.36
Vos autem estis testes horum, et ego mitto promissum Patris mei in vos. Promissum patris Spiritus sancti gratiam dici, et in Evangelio Joannis plenius et hic quoque breviter intimatur cum sequitur:
8.3.37
Vos autem sedete in civitate, quoad usque induamini virtute ex alto. De qua virtute, id est Spiritu sancto, et Mariae dicit angelus: Et virtus altissimi obumbrabit tibi. Et ipse Dominus alibi: Nam et ego novi virtutem de me exisse. Sed et ipse Lucas apertius in Actibus apostolorum ejus promissae virtutis ex alto, et praeceptae in civitate sessionis meminit. Praecepit( inquit) eis a Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis per os meum. Quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu sancto non post multos hos dies. Et paulo post: Sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes. Notandum sane quod sunt quos a praedicationis officio vel imperfectio, vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit, qui admonendi sunt ut considerent quod ipsa Veritas quae repente quos velle roborare potuisset, ut exemplum sequentibus daret ne imperfecti praedicare praesumerent, postquam plene discipulos de virtute praedicationis instruxit, illico adjunxit: Vos autem sedete in civitate quoad usque induamini virtute ex alto. In civitate quippe considemus, si intra mentium nostrarum nos claustra constringimus, ne loquendo exterius evagemur, ut cum divina virtute perfecte induimur, tunc quasi a nobismetipsis foras etiam alios instruentes exeamus.
8.3.38
Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum. Praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi ab illo cum discipulis potuerunt, primo diei resurrectionis ejus conjungit tacite novissimum diem quo ascendit in coelum. Pulchre autem ascensurus in coelum, discipulos quibus benedicat foras in Bethaniam educit. Primo quidem propter nomen civitatis, quae domus obedientiae dicitur. Quia qui propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam nimirum conversorum ascendit: Mortuus est enim, sicut Apostolus ait, propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Deinde etiam propter situm ejusdem villae, sive civitatulae, quae in latere montis Olivarum posita esse narratur. Quia videlicet obedientis Ecclesiae domus, apostolico digna hospitio, non alibi quam in ipsius summi montis, id est, Christi latere, fidei, spei, dilectionisque suae fundamenta locavit. De quo nimirum latere lancea patefacto sacramenta sibi sanguinis et aquae, quibus nascatur simul et nutriatur, gaudet emanasse. De cujus vertice uberrimo, id est, apice divinitatis, unctionis spiritalis munera desiderat, lucisque ac pacis perpetuae promissa inhianter exspectat. Tertio, quia sicut Joannes scribit, erat Bethania juxta Jerosolyma quasi stadiis quindecim. Qui profecto numerus, propter septem et octo, quibus constat, Scripturarum mysteriis accommodus, vel vitam quae nunc est et futuram, vel Vetus et Novum Testamentum, vel sabbatum animarum in futuro et carnis resurrectionem, vel certe aliud aliquid coelestis semper et spiritalis continet arcani. Et ideo recte quibus utriusque Testamenti scientiam aperuit, quos et omnem vivendi et sperandi regulam edocuit, eos quindecim stadiis in locum quo eis benediceret, et praecepta docendi traderet, eduxit. Recte quindecim stadiis locum gloriosae ascensionis a loco victoriosissimae passionis secrevit, ut omnes pro se vel vivere vel mori cupientes, et primo quiescendi post mortem, et in fine a mortuis resuscitandi desiderio pariter et amore firmaret.
8.3.39
Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. Ascendente in coelum Domino, discipuli adorantes in loco ubi steterunt novissime pedes ejus, confestim Jerosolyma redeunt, quia ibi promissionem Patris quam audiere per os Domini, sunt exspectare praecepti. Gaudia magna referunt, quia Deum ac Dominum suum, post triumphum resurrectionis etiam coelos penetrasse laetantur. Manent semper in templo laudantes et benedicentes Deum ut in loco orationis et inter laudum devotiones promissum sancti Spiritus adventum promptis per omnia paratisque cordibus exspectent. Et nos autem discipulorum exemplo post celebrata Jerosolymis, et hoc in visione pacis, dominicae passionis et resurrectionis solemnia, Bethaniae mox arva Christo duce petamus, ut cum mente quieta, et ab omni discordiarum turbine jam pacata, carnis ejus et sanguinis sacramentis imbuamur: ipsi domus obedientiae curemus existere, illius nimirum vestigia sequentes, qui ut nobis formam vivendi tribueret, factus est obediens usque ad mortem. Sic etenim quotidiana illius etiam nos meremur benedictione sublimari, si, quotidie triumphalis illius in coelum ascensionis memores, laudantes et benedicentes Deum, in Jerusalem, id est, in supernae pacis sperata jam jamque ac desiderata visione quiescimus, similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Quia vero beatus evangelista Lucas, inter quatuor coeli animalia per vitulum, cujus victimatione qui in sacerdotio eligebantur initiari sunt jussi, designatus accipitur, eo quod ipse sacerdotium Christi caeteris amplius exponendum susceperit, pulcherrime qui evangelium suum a ministerio templi per sacerdotium Zachariae coepit, hoc in templi devotione complevit, cum apostolos inibi, ministros videlicet novi sacerdotii futuros, non in victimarum sanguine, sed in laude Dei et benedictione conclusit. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note