In Evangelium S. Marci
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8471 Inevsma2
2.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM.
2.1.1
Initium Evangelii Jesu Christi, etc. Sicut scriptum est in Isaia propheta. Conferendum hoc Evangelii Marci principium principio Matthaei, quo ait: Liber generationis Jesu Christi, filii David, etc. Atque ex utroque unus Dominus noster Jesus Christus, Dei et hominis Filius est intelligendus. Et apte primus evangelista Filium hominis eum, secundus Filium Dei nominat, ut a minoribus paulatim ad majora sensus noster exsurgeret, ac per fidem et sacramenta humanitatis assumptae, ad agnitionem divinae aeternitatis ascenderet. Apte qui humanam erat generationem descripturus a Filio hominis coepit, David videlicet sive Abrahae, de quorum stirpe substantiam carnis assumpsit. Apte is qui librum suum ab initio Evangelicae praedicationis inchoabat Filium magis Dei appellare voluit Dominum nostrum Jesum Christum, quia nimirum et humanae erat naturae de progenie patriarcharum, sive regum, veritatem carnis suscipere, et divinae fuit potentiae Evangelium mundo praedicare. Evangelium quippe bonum nuntium dicitur. Quod autem melius est nuntium quam: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum? Hominis itaque est humanitus nasci, Dei vero, regni coelestis introitum poenitentibus praedicare. Et ideo Matthaeus recte Filium David nuncupat, quem in carne venientem asseverat. Recte Marcus Filium Dei, quem in prima voluminis sui fronte auctorem Evangelii et sponsorem regni designat aeterni. Ubi notandum quod Evangelistae sancti, qui dispensationem nobis dominicae incarnationis scriptam reliquere, uno quidem spiritu accensi ad officium scribendi accesserunt, sed diversum narrationis suae primordium singuli, diversum statuere terminum. Matthaeus namque, a nativitate dominica exordium sumens, ad tempus usque dominicae resurrectionis seriem suae narrationis perduxit. Marcus, ab initio evangelicae praedicationis incipiens, pervenit ad tempus usque ascensionis Domini, et praedicationis discipulorum ejus cunctis gentibus per orbem. Lucas, a nativitate praecursoris inchoans Evangelium terminavit in ascensione dominica, cum redeuntes discipuli Jerosolymam adventum sancti Spiritus divinis in laudibus exspectabant. Joannes, ab aeternitate verbi Dei, per quod omnia facta sunt, principium sumens, et ipse ad tempus usque dominicae resurrectionis evangelizando pertingit. Scripturus ergo Evangelium Marcus, congrue primo omnium ponit testimonia prophetarum quibus hoc futurum jam olim praecinebant. Ut eo cunctis vera ac sine scrupulo dubietatis suscipienda quae scriberet intimaret, quo haec a prophetis sancto Spiritu impletis antea praescita ac praedicta esse monstraret, simulque uno eodemque Evangelii sui principio et Judaeos qui legem ac prophetas susceperant, ad suscipienda etiam Evangelii sacramenta quae ipsorum prophetae praedixerant instituit, et gentiles, qui per omnia Evangelii praeconia ad Dominum venerant, ad auctoritatem quoque legis et prophetarum suscipiendam venerandamque provocat, ne si qui juxta haereticos aut Vetus solummodo Testamentum, aut solummodo Novum suscepisset, alienus a testamento Dei remaneret.
2.1.2
Ecce mitto angelum meum, etc. Angelus vocatur Joannes, non naturae societate juxta haeresim Origenis, sed officii dignitate. Angelus enim Graece, Latine nuntius dicitur. Quo nomine recte appellari potuit homo ille qui fuit missus a Deo ut testimonium perhiberet de lumine, et venientem in carne Dominum mundo nuntiaret. Nec mirandum mystice Angelum nominari eum quo inter natos mulierum major nemo surrexit, cum constet omnes qui sacerdotii gradu rite funguntur ob evangelizandi officium angelos posse vocari, dicente propheta: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini excercituum est.
2.1.3
Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, etc. Constat quia unigenitus Filius Verbum Patris vocatur, Joanne attestante qui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et ex ipsa nostra locutione cognoscimus quia prius vox sonat, ut verbum postmodum possit audiri. Joannes ergo vox a propheta vocatur, quia verbum praecedit. Adventum itaque dominicum praecurrens vox dicitur, quia per ejus ministerium Patris Verbum ab hominibus auditur. Qui etiam in deserto clamat, quia derelictae ac destitutae Judaeae solatium redemptionis annuntiat. Quid autem clamaret, aperitur cum subditur: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Omnis qui fidem rectam et bona opera praedicat, quid aliud quam venienti Domino ad corda audientium viam parat, ut haec vis gratiae penetret, ut lumen veritatis illustret, et rectas Deo semitas faciat, dum mundas in animo cogitationes per sermonem bonae praedicationis format? Sane notandum quod ex testimoniis propheticis quae posuit Marcus, unum solummodo in Isaia, alterum vero invenitur in Malachia. Nec tamen falli aut fallere putandus est evangelista, qui hoc scriptum dicat in Isaia quod Isaias non scripserit, sed potius intelligendum quod etsi non haec verba quae de Malachia posuit inveniuntur in Isaia, sensus tamen eorum invenitur in Isaia, et in nonnullis locis aliis, et manifestius in eo quod hic ipse subjunxit: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Quis enim non videat quanta sit in utraque sententia concordia? Nam quod dixit Malachias, mittendum angelum ante faciem Domini qui praepararet viam ejus, hoc est utique quod dixit Isaias, vocem clamantis audiendam in deserto, qui diceret: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Quia sicut Joannes recte angelus potuit vocari, pro eo quod faciem Domini evangelizando praevenit, ita recte appellari et vox potuit, quia Verbum Dei sonando praeibat, sicut et supra dictum est. In utraque autem sententia similiter paranda via Domini praedicatur. Ideoque non fallitur evangelista, qui hoc dictum ab Isaia scribit: quod etsi non eisdem verbis, eodem tamen sensu ab ipso scriptum invenit. Potuit autem fieri ut animo Marci Evangelium conscribentis pro Malachia Isaias occurreret, ut fieri solet. Quod tamen sine ulla dubitatione emendaret, saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne vivente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae quae sancto Spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, quia ita Dominus hoc scribi constituit. Cur autem ita constituerit Dominus, prima illa causa utilissima debet facillime cogitari, etiam sic esse insinuatum, ita omnes sanctos prophetas uno spiritu locutos mirabili inter se consentione constare, ut hoc multo amplius sit, quam si omnium omnia prophetarum uno unius hominis ore dicerentur. Et ideo indubitanter accipi debere quaecunque per eos sanctus Spiritus dixit, et singula esse omnium, et omnia singulorum. Cum ergo et quae dicta sunt per Isaiam tam sint Malachiae quam Isaiae, et quae dicta sunt per Malachiam tam sint Isaiae quam Malachiae, quid opus erat ut emendaret Marcus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens a se scriptum legisset? ac non potius sequens auctoritatem Spiritus sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc scriptum relinqueret? Sic enim admonendo constituerat ei Dominus ad informandos nos tantam verborum suorum inter prophetas esse concordiam, ut non absurde, imo congruentissime, etiam Isaiae deputaremus quod per Malachiam dictum repperimus.
2.1.4
Fuit Joannes in deserto baptizans, etc. Cunctis gentibus liquet quod Joannes baptismum poenitentiae non solum praedicavit, verum etiam quibusdam dedit, sed tamen baptismum in remissionem peccatorum dare non potuit. Remissio etenim peccatorum in solo nobis baptismo Christi tribuitur. Notandum itaque quod dicitur, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, quoniam baptisma quod peccata solveret, quia dare non poterat, praedicabat, ut sicut incarnatum Verbum Patris praecurrebat verbo praedicationis, ita baptismum poenitentiae quo peccata solvuntur praecurrerit suo baptismate, quo peccata solvi non possunt. Et baptizabantur ab illo in Jordane flumine, confitentes peccata sua. Exemplum confitendi peccata, ac meliorem vitam promittendi, datur eis qui baptisma accipere desiderant, sicut etiam praedicante Paulo in Epheso multi credentium veniebant confitentes et annuntiantes actus suos, quatenus, abdicata vita veteri, renovari mererentur in Christo. Unde etiam beato Petro ostensis in lineo coelesti diversis generis animantibus dictum est: Surge, Petre, occide et manduca. Quod est aperte dicere: Occide infideles ab eo quod fuerant prius, ab renuntiatione scelerum et promissione piae religionis, ac sic fidei Christianae sacramentis imbutos in sanctae Ecclesiae membra commuta.
2.1.5
Et erat Joannes vestitus pilis cameli, etc. Pilis, inquit, vestitus, non lana. Alterum austerae vestis indicium est: alterum luxuriae mollioris. Zona autem pellicea qua accinctus fuit et Elias, mortificationis indicium est. Porro quod sequitur: Et locustas et mel silvestre edebat, habitatori solitudinis congruum est, ut non delicias ciborum, sed necessitatem humanae carnis expleret. Potest habitus et victus ejus per significationem, etiam qualitatem internae conversationis ejus non inconvenienter exprimere. Namque austerioribus utebatur indumentis, sicut etiam Dominus in laudibus ejus protestatus est dicens ad Judaeos: Quid existis in desertum videre? nominem mollibus vestitum? ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt, quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed vigore asperae invectionis increpavit dicens: Genimina viperarum, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira? Zonam pelliceam habebat circa lumbos suos, quia carnem suam crucifixit cum vitiis et concupiscentiis, quod eorum esse proprium qui sunt Jesu Christi, Apostolo attestante, didicimus. Locustas et mel silvestre edebat, quia dulce quidem sapiebat turbis praedicatio ejus, existimante populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de eo ne forte ipse esset Christus. Sed ocius finem sortita est illa opinio, intelligentibus ejus auditoribus quod non ipse Christus, sed praecursor et propheta esset Christi. In melle etenim dulcedo, in locustis est alacer volatus, sed cito deciduus.
2.1.6
Et praedicabat dicens: Veniet fortior, etc. Mos apud veteres fuit ut si quis eam quae sibi competeret accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret, qui ad hanc sponsus jure propinquitatis veniret. Quid ergo inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae sponsus apparuit? De quo et idem Joannes dicit: Qui habet sponsam sponsus est. Sed quia Joannem homines Christum esse putaverunt, quod idem Joannes negat, recte se indignum esse ad solvendam corrigiam ejus calceamenti denuntiat. Ac si aperte dicat: Ego Redemptoris vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immeritus non usurpo. Quod tamen intelligi et aliter potest. Quis enim nesciat quod calceamenta ex mortuis animalibus fiant? Incarnatus vero Dominus veniens quasi calceatus apparuit, qui in divinitate sua morticina nostrae corruptionis assumpsit. Sed hujus incarnationis mysterium humanus oculus penetrare non sufficit. Investigari enim nullatenus potest quomodo corporatur Verbum, quomodo summus et vivificator Spiritus intra uterum matris animatur, quomodo is qui initium non habet et existit concipitur. Corrigia ergo calceamenti est ligatura mysterii. Joannes itaque solvere corrigiam calceamenti ejus non valet, quia incarnationis mysterium nec ipse investigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnovit. Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. Non quidem adhuc Joannes Dominum manifeste Deum aut Dei esse Filium, sed tantum virum se fortiorem praedicat. Non enim rudes adhuc auditores tanti capiebant arcana sacramenti, quod Filius Dei aeternus homine assumpto ex Virgine denuo natus esset in mundo, sed paulatim, per agnitionem glorificatae humanitatis, introducendi erant ad fidem divinae aeternitatis. Quibus tamen quasi latenter quodam modo ac velato sermone Deum hunc esse verum declarat, dum eum Spiritu sancto baptizaturum esse confirmat. Cui enim dubium, nullum posse alium gratiam sancti Spiritus, nisi Deum dare? Tempore autem procedente cum capaciores jam ad intelligendum eosdem suos videret auditores, etiam Filium Dei illum aperte praedicavit, dicens: Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Baptizamur autem a Domino in Spiritu sancto, non solum cum in die baptismatis fonte vitae in remissionem peccatorum abluimur, verum etiam quotidie cum per gratiam ejusdem Spiritus ad agenda quae Deo placent accendimur.
2.1.7
Et factum est in diebus illis, etc. Triplicem ob causam Salvator a Joanne accepit baptismum. Primo, ut, quia homo natus erat, omnem justitiam et humilitatem legis impleret. Secundo, ut baptismate suo Joannis baptisma comprobaret. Tertio, ut Jordanis aquam sanctificans, per descensionem columbae Spiritus sancti in lavacro credentium monstraret adventum.
2.1.8
Et statim ascendens de aqua vidit coelos apertos, etc. Mysterium Trinitatis in baptismate Domini demonstratur. Dominus baptizatur, Spiritus descendit in specie columbae, Patris vox testimonium Filio praebentis auditur. Aperiuntur autem coeli, non reseratione elementorum, sed spiritualibus oculis, quibus et Ezechiel in principio voluminis sui apertos eos esse commemorat. Sedit quoque columba super caput Jesu, ne quis putaret vocem Patris ad Joannem factam, non ad Dominum. Pulchre autem cum dixisset: Et Spiritum tanquam columbam descendentem, addidit, et manentem in ipso. Hoc etenim Mediatori Dei et hominum donum est speciale collatum, ut implens semel eum Spiritus sanctus, nunquam recederet, sed perpes in illo maneret. Nam fidelibus ejus ad insignia virtutum et miracula facienda aliquando gratia Spiritus confertur, aliquando tollitur. Quibus tamen ad operationem pietatis et justitiae, ad amorem Dei et proximi conservandum, nunquam gratia Spiritus abest. Unde de illo Spiritu promittitur, dicente eis Domino: Vos autem cognoscetis eum quia apud vos manebit, et in vobis erit. Verum specialiter in Domino manet Spiritus semper, non quomodo in electis ejus juxta mensuram fidei, sed sicut Joannes ait: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Manet autem in illo Spiritus, non ex eo tantum tempore quo baptizatus est in Jordane, sed ex illo potius quo in utero conceptus est virginali. Nam quod in baptizatum descendere visus est Spiritus, signum erat conferendae nobis in baptismo gratiae spiritualis, quibus in remissionem peccatorum ex aqua et Spiritu regeneratis amplior ejusdem Spiritus gratia per impositionem manus episcopi solet coelitus dari. Sicut etiam hoc quod apertos coelos vidit post baptisma, nostri utique gratia factum est, quibus per lavacrum undae regeneratricis janua panditur regni coelestis, quae, peccantibus quondam protoplastis ac paradiso ejectis, toti generi humano interpositis cherubim et flammeo gladio clausa est. Exstinguitur namque haec flamma cuique fidelium, cum aquis vitalibus tingitur. Reconciliatur angelicis spiritibus, cum ad pacem sui redierit Creatoris, adeo ut si percepta fidei sacramenta puro corde et corpore servaverit, mox solutus carne regna possit intrare coelestia. Alioqui quomodo tunc aperirentur Domino coeli, qui cum homo fieret et habitaret nobiscum in terra, coelum pariter divina potentia continebat et terram? Sed et hoc quod vox paterna de coelis innotuit: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui, non ipse Filius quod nesciebat docetur, sed nobis quod credere debeamus ostenditur: Ipsum videlicet qui baptizandus cum aliis venit ad Joannem homo, verum esse Dei Filium; non solum ipsius Joannis, sed et totius mundi Dominum, et ideo veraciter in Spiritu sancto baptizare valentem. Nos quoque vox eadem docuit per aquam ablutionis et spiritum sanctificationis Dei posse filios effici. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Bene autem in specie columbae descendit Spiritus sanctus, quod multum simplex est animal, atque a malitia fellis alienum, ut figurate nobis insinuaret quod simplicia corda quaerit, nec habitare dignatur in mentibus impuris, qualis fuit Simon ille cui dicebat Petrus: Non est tibi pars, neque sors in sermone hoc; in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse.
2.1.9
Et statim Spiritus expulit eum in desertum, etc. Matthaeus similiter, exposito Domini baptismate, et voce de coelis facta, quae diceret: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, continuo subjunxit: Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Verum ne cui veniret in dubium a quo eum spiritu ductum sive expulsum dicerent in desertum, consulte Lucas primo posuit: quia Jesus plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane, ac deinde intulit: Et agebatur in Spiritu in desertum, ne quid contra eum valuisse spiritus immundus putaretur, qui plenus Spiritu sancto, quo volebat digrediens, quae volebat agebat. Quadraginta autem dies et noctes, quibus eum tentat, totum hujus saeculi tempus insinuant, quibus membra ejus, videlicet sanctam Ecclesiam, tentare nunquam desistit. Quia nimirum quadripartitus est mundus, in quo Domino famulamur. Decem vero praecepta sunt, per quorum observantiam Domino famulantes contra hostis indefessi malitiam certamus. Decem autem quater ducta quadraginta faciunt. Ideoque totum militiae nostrae tempus apte quadragenario dierum ac noctium numero comprehenditur. Baptizatus ergo Dominus expellitur a Spiritu in desertum, et tentatur a Satana, ut exemplum vitae suis fidelibus praebeat, qui post acceptam in baptismo remissionem peccatorum, non solum ad exercenda opera virtutum, verum etiam ad tolerandam propter justitiam persecutionem sint accingendi. Secedit enim in desertum, ut nos doceat, relictis mundi illecebris, et societate pravorum, divinis per omnia servire mandatis. Tentatur solitarius a diabolo, ut nobis insinuet quod omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur, et quod per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Tentatur quadraginta diebus et quadraginta noctibus, ut indicet quod quandiu hic viventes Domino servimus, sive prospera blandiantur( quod ad dies pertinet), seu nos adversa feriant( quod noctis figurae congruit), semper ambulantibus in lege Domini adsit toto orbe adversarius, qui iter nostrum tentando impedire non cessat. Eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. Inter bestias commoratur ut homo, sed ministerio utitur angelico ut Deus. Et nos cum in eremo sanctae conversationis bestiales hominum mores impolluta mente toleramus, ministerium angelorum meremur, a quibus corpore absoluti ad aeterna in coelis gaudia transferamur.
2.1.10
Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilaeam praedicans Evangelium regni Dei, etc. Joanne tradito, recte incipit ipse praedicare. Desinente lege, consequenter oritur Evangelium. Si autem Salvator eadem praedicat quae Joannes Baptista ante dixerat, ostendit se ejusdem Dei esse filium, cujus ille propheta est. Nemo autem putet traditionem Joannis in carcerem, statim post jejunium quadraginta dierum et tentationem Domini factam. Quisquis enim Joannis Evangelium legerit, inveniet Dominum ante traditionem illius multa et docuisse, et miracula fecisse. Denique habes in Evangelio ipsius: Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae. Et iterum: Necdum enim erat missus in carcerem Joannes. Ferunt autem quia cum legisset Joannes Matthaei, Marci et Lucae volumina, probaverit quidem textum historiae, et vera eos dixisse firmaverit, sed unius tantum anni in quo et passus est, post carcerem Joannis, historiam texisse. Praetermisso itaque anno cujus acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis, antequam clauderetur Joannes in carcere, gesta narravit, sicut manifestum esse poterit iis qui Evangeliorum diligenter quatuor volumina legerint. Quae res et dissonantiam quae videbatur Joannis esse cum caeteris tollit. Cum ergo dixisset Marcus quod venit Jesus in Galilaeam praedicans Evangelium regni Dei, subjunxit et ait: Et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei. Poenitemini, et credite Evangelio. Impletum est tempus, inquit. Illud nimirum de quo dicit Apostolus: Postquam autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Ergo impleta sunt tempora, poenitemini. Quam olim est quod hoc clamatur, et utinam aliquando audiatur: Quoniam impleta sunt tempora, et appropinquavit regnum Dei! Poenitemini et credite Evangelio. Renuntiate operibus mortuis, credite in Deum vivum. Quid prodest credere sine bonis operibus? Non te bonorum operum meritum adduxit ad fidem, sed fides incipit, ut bona opera consequantur.
2.1.11
Et praeteriens secus mare Galilaeae, vidit Simonem et Andream, etc. Isti primi vocati sunt, ut Dominum sequerentur. Piscatores et illitterati mittuntur ad praedicandum, ne fides credentium non in virtute Dei, sed eloquentia atque doctrina putaretur. Quaeri autem potest quomodo binos vocaverit de naviculis piscatores: primo Petrum et Andream, deinde progressus paululum alios duos filios Zebedaei, sicut narrant Matthaeus et Marcus, cum Lucas dicat ambas eorum naviculas impletas magna illa captura piscium, sociosque Petri commemoret Jacobum et Joannem filios Zebedaei vocatos ad adjuvandum, cum retia plena extrahere non possent, simulque miratos tantam multitudinem piscium quae capta erat, et eum Petro tantum dixisse: Noli timere, ex hoc jam homines eris capiens, simul eum tamen subductis ad terram navibus secutos fuisse. Unde et intelligendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, nec tunc eos a Domino vocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum quod homines esset capturus. Quod non ita dictum est, quasi jam pisces nunquam esset capturus. Nam et post resurrectionem Domini legimus esse piscatos. Dictum est ergo quod deinceps esset homines, non dictum est quod jam non esset capturus pisces. Unde datur secundum Lucam intelligi eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos vocavit, et ipse jussit ut eum sequerentur, primo duobus Petro et Andreae, deinde aliis Zebedaei duobus filiis. Tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tanquam vocantem ac jubentem ut sequerentur. Et ingrediuntur Capharnaum, et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos. Quod Sabbatis maxime medicinae doctrinaeque suae dona frequentat, docet se non sub lege esse, sed supra legem, qui eamdem quoque legem adimplere, non autem solvere, venerit; nec Judaicum eligere Sabbatum, quo vel ignem accendere, vel manum pedemque movere non liceat, sed verum Sabbatum, dilectamque Domino esse requiem, si, saluti studentes animarum, ab opere servili, id est, a cunctis contineamus illicitis.
2.1.12
Et stupebant super doctrina ejus, etc. Illi enim ea docebant populos quae scripta sunt in Moyse et prophetis: Jesus vero, quasi Deus et Dominus ipsius Moysi, pro libertate voluntatis suae, vel ea quae minus videbantur addebat in lege, vel commutans praedicabat populis, ut in Matthaeo legimus: Dictum est antiquis, ego autem dico vobis.
2.1.13
Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo, etc. Non voluntatis ista confessio est, quam praemium sequitur confitendi, sed necessitatis extorsio, quae cogit in vitos confiteri. Et velut si servi fugitivi post multum temporis dominum suum videant, nihil aliud nisi de verberibus deprecantur, sic et daemones, cernentes Dominum in terris repente versari, ad judicandos se venisse credebant. Praesentia Salvatoris tormenta sunt daemonum. Et comminatus est ei Jesus dicens: Obmutesce, et exi de homine. Quoniam invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum, ideo contra ipsum mortis auctorem primo debuit medicina salutis operari: primo lingua serpentina, ne ultra virus spargeret, occludi; deinde femina, quae prima seducta est, a carnalis concupiscentiae febre curari; tertio vir, qui male suadentis dicta conjugis audivit, ab erroris sui lepra mundari, ut ipse esset ordo restaurationis in Domino, qui erat et casus in protoplastis: Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magno exivit ab eo. Lucas de spiritu immundo ait quod sic exierit ab homine, ut nihil ei noceret. Potest ergo videri contrarium, quomodo secundum Marcum discerpens, vel sicut aliqui Codices habent convexans eum, cui nihil nocuit secundum Lucam. Sed et ipse Lucas: Et cum projecisset illum( inquit) daemonium in medium, exiit ab illo, nihilque ei nocuit. Unde intelligitur hoc dixisse Marcum convexans eum, sive discerpens, quod Lucas dixit cum projecisset eum in medium, ut quod secutus ait, nihilque ei nocuit, hoc intelligatur quod illa jactatio membrorum atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent exire daemonia etiam quibusdam membris amputatis aut evulsis.
2.1.14
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent, etc. Visa virtute miraculi, novitatem dominicae admirantur doctrinae, atque ad inquisitionem eorum quae audierant per ea quae viderant excitantur. Quia nimirum ad hoc fiebant signa quae vel ipse Dominus in assumpto homine faciebat, vel discipulis facere dedit, ut per haec Evangelio regni Dei, quod praedicabatur, certius crederetur, dum hi qui coelestia terrigenis gaudia futura promittebant, coelestia in terris ac divina opera monstrabant. Verum discipuli ut puri homines donante Domino cuncta gerebant. At Dominus ipse singularis virtute potentiae et sanitates ac miracula operabatur, et quae a Patre audiebat, loquebatur in mundo. Nam et prius( teste Evangelio) erat docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribae. Et nunc, turba attestante, in potestate imperat spiritibus immundis, et obediunt ei.
2.1.15
Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis, etc. Si virum a daemonio liberatum moraliter animum ab immunda cogitatione purgatum significare dixerimus, consequenter femina febribus tentata, sed ad imperium Domini curata, carnem ostendit a concupiscentiae suae fervore per continentiae praecepta frenatam. Omnis enim amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia, spiritus immundi furor est. Fornicationem vero, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam febrem illecebrosae carnis intellige. Et statim dicunt ei de illa, et accedens elevavit eam apprehensa manu ejus. In Evangelio Lucae scriptum est quod rogaverunt illum pro ea, et stans super illam imperavit febri. Modo enim Salvator rogatus, modo ultro curat aegrotos, ostendens se contra vitiorum quoque passiones, et precibus semper annuere fidelium, et ea nonnunquam quae ipsi minime in se intelligunt, vel intelligenda dare, vel pie petentibus, etiam non intellecta, dimittere, et juxta hoc quod Psalmista postulat: Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine.
2.1.16
Et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. Naturale est febricitantibus incipiente sanitate lassescere, et aegrotationis sentire molestiam. Verum sanitas quae Domini confertur imperio, simul tota redit. Nec solum ipsa redit, sed et tanto robore comitante, ut eis continuo qui se adjuverant ministrare sufficiat, et, juxta leges tropologiae, membra quae servierant immunditiae ad iniquitatem ut fructificarent morti, serviant justitiae in vitam aeternam.
2.1.17
Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum, etc. Solis occubitus passionem mortemque significat illius qui dixit: Quandiu in mundo sum, lux sum mundi. Et sole occidente, plures daemoniaci quam ante, plures sanantur aegroti. Quia qui temporaliter in carne vivens paucos Judaeorum docuit, calcato regno mortis, omnibus per orbem gentibus, fidei salutisque dona transmisit. Cujus ministris quasi vitae lucisque praeconibus Psalmista canit: Iter facite ei qui ascendit super occasum. Super occasum quippe Dominus ascendit, quia unde in passione occubuit, inde majorem suam gloriam resurgendo manifestavit.
2.1.18
Et daemonia multa ejiciebat, etc. Lucas de his scribit apertius: Exibant etiam daemonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Daemonia ergo Filium Dei confitebantur; et sciebant ipsum esse Christum, quia quem dierum XL jejunio fatigatum diabolus hominem cognoverat, nec tentando valebat an et Dei Filius esset experiri; jam nunc per signorum potentiam vel intellexit, vel potius suspicatus est esse Filium Dei. Non ergo ideo Judaeis eum crucifigere persuasit, quia Christum sive Dei Filium non esse putavit, sed quia se morte illius non praevidit esse damnandum. Vere enim de hoc mysterio a saeculis abscondito dicit Apostolus quod nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Quare autem Dominus se loqui daemonia prohibeat, Psalmista manifestat qui ait: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et caetera. Ne quis dum praedicantem audit, sequatur errantem. Improbus enim magister est diabolus, qui falsa veris saepe permiscet, ut specie veritatis testimonium fraudis obtexat.
2.1.19
Et diluculo valde surgens, egressus abiit in deserum locum, etc. Si occasui solis mors exprimitur Salvatoris, quare non diluculo redeunte resurrectio ejus indicetur? Cujus manifestata luce abiit in desertum gentium, ibique in suis fidelibus orabat, quia corda eorum per gratiam sui Spiritus ad virtutem orationis excitabat. Et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea, et daemonia ejiciens. In hac praedicatione quam dicit eum habuisse in omni Galilaea intelligitur etiam sermo ille habitus in monte, cujus commemorationem facit Matthaeus. Namque Marcus ita sequitur:
2.1.20
Et venit ad eum leprosus deprecans eum, etc. De hoc leproso mundato connectit, ut ipse intelligatur quem Matthaeus commemorat tunc esse mundatum, quando post illum sermonem Dominus de monte descendit. Sic enim ait Matthaeus: Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: Domine, si vis, potes me mundare, etc. Et quia Dominus ait: Non veni solvere legem, sed adimplere, ille qui excludebatur a lege, purgari se Domini potestate praesumens, non ex lege sed supra legem esse gratiam judicabat, quae leprosi maculam posset abluere. Verum ut in Domino potestatis auctoritas, ita in illo fidei constantia declaratur. Ille in faciem procidit, quod humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de suae vitae maculis erubescat; sed confessionem verecundia non repressit. Ostendit vulnus, remedium postulavit, et ipse religionis et fidei plena confessio est. Si vis, inquit, potes me mundare. In voluntate Domini tribuit potestatem. De voluntate autem Domini non quasi pietatis incredulus dubitavit, sed quasi colluvionis suae conscius non praesumpsit. Jesus autem misertus ejus extendit manum suam, et tangens eum ait illi: Volo, mundare. Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. Nihil medium est inter opus Dei atque praeceptum, quia in praecepto est opus. Denique dixit et facta sunt. Vides ergo quod dubitari non potest quin voluntas Dei potestas sit? Si ergo voluntas ejus potestas est, qui unius voluntatis asserunt, unius utique asserunt potestatis. Itaque quasi potestatem habens sanandi, et jubendi auctoritatem, operandi testimonium non refugit. Volo enim dicit propter Photinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichaeum. Et lex quidem tangi leprosos prohibet; sed quia Dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ergo ideo tetigit, quia sine tactu mundari non poterat, sed ut probaret quia subjectus non erat legi. Nec contagium timebat ut homines, sed quia contaminari non poterat qui alios liberabat, lepra tactu Domini fugatur, quae solebat contaminare tangentem. Simulque illud mirabile, quod eo sanavit genere, quo fuerat obsecratus. Si vis, potes me mundare. Volo, inquit, mundare. Habes voluntatem, etiam habes pietatis effectum. Non ergo( ut plerique Latinorum putant) jungendum est et legendum Volo mundare, sed separatum, ut primum dicat volo, deinde imperet, mundare.
2.1.21
Et comminatus est ei statim, et ejecit illum, etc. Quare praecipitur nemini dicere, nisi ut diceret non vulganda nostra beneficia, sed premenda, ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae.
2.1.22
Sed vade et ostende te principi sacerdotum, etc. Ostendere se sacerdoti jubetur, ut intelligeret sacerdos cum non legis ordine, sed gratia Dei supra legem esse curatum. Offerre autem sacrificium, ut ostenderet Dominus, quod legem non solveret, sed adimpleret, qui secundum legem gradiens supra legem sanaret eos, quos remedia legis non sanaverant. Et bene addidit: In testimonium illis, hoc est, si Deo credant, si impietatis lepra discedat. Quod si quem movet quomodo Dominus Mosaicum videatur approbare sacrificium, cum id non receperit Ecclesia, memineat nondum coepisse sacrificium sanctum sanctorum, quod corpus ejus est. Nondum enim obtulerat in passione holocaustum suum. Non autem oportebat auferri significantia sacrificia, priusquam illud quod significabatur confirmatum esset contestatione apostolorum praedicantium, et fide credentium populorum. Quia vero typice vir iste peccatis languidum genus designat humanum, recte non solum leprosus, verum etiam, juxta Evangelium Lucae, plenus lepra fuisse describitur. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Illa, scilicet, ut, extenta manu Salvatoris, hoc est incarnato Dei Verbo, humanamque contingente naturam, ab erroris prisci varietate mundentur, possintque cum apostolis audire: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis, et qui diutius abominabiles a populo Dei erant castris secreti, jam aliquando templo reddi, et sacerdoti queant offerri, illi utique cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum, audientes ab Apostolo: Templum enim Dei sanctum est quod estis vos; offerantque pro emundatione sui sicut praecepit Moyses, id est exhibeant corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.
2.1.23
At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste in civitatem introire, sed foris in desertis locis esset: et conveniebant ad eum undique. Unius perfecta salvatio, multas ad Dominum cogit turbas: ut enim ipse se interius exteriusque doceret esset sanatum, nequaquam perceptum beneficium, ut ab ipso a quo acceperat jussus, tacet: quin potius evangelistae functus officio, mox egressus coepit praedicare et diffamare sermonem. Unde merito quaeritur quidnam sit quod Dominus nonnulla quae gessit abscondi jussit, et nec ad horam potuerunt abscondi? Nunquid enim unigenitus Filius Patri et Spiritui sancto coaeternus, hac in re velle habuit quod implere non potuit? Sed notandum quod Redemptor noster per mortale corpus omne quod egit hoc nobis in exemplo actionis praebuit. Miraculum namque faciens, et taceri jussit, et tamen taceri non potuit. Ut videlicet electi ejus exemplum doctrinae illius sequentes, in magnis quae faciunt latere quidem in voluntate habeant, sed ut prosint aliis, prodantur inviti, quatenus et magnae humilitatis sit quod sua opera taceri appetunt, et magnae sublimitatis sit quod eorum opera taceri non possunt. Non ergo Dominus voluit quidquam fieri et minime potuit, sed quid velle ejus membra debeant, quidve de eis etiam nolentibus fiat, doctrinae magisterio exemplum dedit.
2.2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT II.
2.2.1
Et iterum intravit Capharnaum, etc. Salvator omnium Deus salutari omnia lustrat incessu. Et tunc in desertis, nunc in civitate, nunc ad mare, doctrinae coelestis et virtutum dona turbis ministrat. Nunc in monte solus orat, nunc laborantes in mari, ne perire debeant, adjuvat. Ubique munera salutis impertit, ut omnes gradus ac conditiones ad suam gratiam pertinere demonstret. Juxta mysticum vero intellectum, post factum in civitate miraculum, secedit in desertum, ibique convenientes ad se turbas benigna pietate suscipit, ut ostendat se magis quietam, et a saeculi curis remotam diligere vitam, atque, ob hujus appetitum, se sanandis curam adhibere corporibus. Et quidem more humano, quasi frequentiam se quaerentium declinans, nolebat manifeste in civitatem introire. Sed allegorice docebat quia tumultuosis carnalium mentibus apertam sui manifestationem veritas non exhibet, sed quoscunque ab illecebris rerum temporalium viderit esse discretos, iis suorum lucem donorum largius infundit. Verum quia nec carnales superna pietas deserit, quin etiam iis gratiam suae visitationis, per quam et ipsi spirituales effici valeant, indulget, post desertum Dominus in civitatem redit: multisque eodem convenientibus loquitur verbum: ac sanato paralytico pluribus occasionem internae sanationis quae est in fide tribuit. Quod vero docente Domino et domo tam multi convenerunt, ut non caperent, neque ad januam, nostram proprie salvationem qui de gentibus ad fidem venimus designat, quia praedicante in Judaea Domino necdum intrare ad audiendum valuimus. Ad quos tamen etsi foris positos verba suae doctrinae fecit pervenire, quia nos ipse per sanctorum ora praedicatorum collegit, et quamvis extra synagogam in qua ipse praedicabat inventos, Evangelii sui fecit esse participes. Et venerunt ferentes ad eum paralyticum, quia a quatuor portabatur. Curatio paralytici hujus salvationem designat animae post diuturnam illecebrae carnalis inertiam ad Christum suspirantis, quae primo omnium ministris qui eam sublevent et Christo afferant, id est bonis doctoribus qui spem sanationis opemque intercessionis suggerant, indiget. Qui bene quatuor fuisse referuntur, sive quia quatuor sancti Evangelii libris omnis praedicantium virtus, omnis sermo firmatur, seu quia quatuor sunt virtutes quibus ad promerendam sospitatem fiducia mentis erigitur. De quibus in aeternae sapientiae laude dicitur: Sobrietatem enim et sapientiam docet et justitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Quas nonnulli diversis nominibus prudentiam, fortitudinem, temperantiam et justitiam nuncupant. Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat. Desiderant paralyticum Christo offerre, sed turba interposita ab omni parte intercluduntur, quia saepe anima post infirmi corporis desidiam ad Deum resipiscens, supernaeque gratiae remedio cupiens innovari, priscae consuetudinis obstaculo retardatur. Saepe inter ipsas orationis secretae dulcedines, et quasi suave cum Domino colloquium, turba cogitationum interveniens aciem mentis ne Christus videatur impedit. Et quid inter haec agendum? Non utique in infimis exterius qua turbae tumultuantur remanendum, sed tectum domus in qua Christus docet ascendendum, id est sacrae Scripturae sublimitas est appetenda, lexque Domini cum Psalmista die noctuque meditanda. In quo enim corrigit junior viam suam? In custodiendo, inquit, sermones tuos. Et patefacientes, submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. Patefacto tecto aeger ante Jesum submittitur, quia, reseratis Scripturarum mysteriis, ad notitiam Christi pervenitur, hoc est ad ejus humilitatem fidei pietate descenditur. Et bene domus Jesu juxta alterius evangelistae narrationem tegulis esse contecta reperitur, quia sub contemptibili litterarum velamine si adsit qui reseret divina, spiritualis gratiae virtus invenietur. Denudatio etenim tegularum in domo Jesu apertio est in vilitate litterae sensus spiritualis et arcanorum coelestium. Quod autem cum grabato deponitur infirmus, significat ab homine in ista adhuc carne constituto Christum debere cognosci.
2.2.2
Cum vidisset autem Jesus fidem illorum, etc. Curaturus hominem a paralysi Dominus, primo peccatorum vincula dissolvit, ut ostenderet eum ob nexus culparum artuum dissolutione fuisse damnatum, nec nisi his relaxatis membrorum posse recuperatione sanari. Sic et illi paralytico, qui juxta Probaticam piscinam diu motum aquae frustra praestolabatur, sanato a Domino dicitur: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat..
2.2.3
Fili, inquit, dimittuntur tibi peccata. O mira humilitas! Despectum et debilem totisque membrorum compaginibus dissolutum filium vocat, quem sacerdotes non dignarentur attingere. Aut recte ideo filium, quia dimittuntur ei peccata sua. Intuendum sane quanti propria cujusque fides apud Deum valeat, ubi tanti valuit aliena, ut totus homo repente, hoc est, exterius interiusque jam salvatus exsurgeret, aliorumque merito aliis laxarentur errata.
2.2.4
Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis, etc. Verum dicunt scribae, quod nemo dimittere peccata nisi Deus potest, qui per eos quoque dimittit, quibus dimittendi tribuit potestatem. Et ideo Christus vere Deus esse probatur, quia dimittere peccata quasi Deus potest. Verum Deo testimonium reddunt, sed personam Christi negando falluntur. Errant itaque Judaei, qui cum Christum et Deum esse et peccata dimittere posse credant, Jesum tamen Christum esse non credunt. Sed multo dementius errant Ariani, qui cum Jesum Christum esse, et peccata posse dimittere, Evangelii verbis devicti, negare non audeant, nihilominus Deum negare non timent. At ipse perfidos salvare desiderans, et occultorum cognitione et virtute operum Deum se esse manifestat. Nam sequitur: Quo statim cognito, Jesus spiritu suo quia sic cogitarent inter se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? Ostendit se Deum, qui potest cordis occulta cognoscere. Et quodam modo tacens loquitur: Eadem majestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur. Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata, an dicere: Surge et tolle grabatum tuum et ambula? Inter dicere et facere, multa distantia est. Utrum sint paralytico peccata dimissa, solus noverat qui dimittebat. Surge autem et ambula, tam ille qui surgebat quam ii qui surgentem videbant approbare poterant. Fit ergo carnale signum, ut probetur spirituale, quanquam ejusdem virtutis sit et corporis et animae vitia dimittere. Et datur nobis intelligentia, propter peccata plerasque evenire corporum debilitates. Et idcirco forsan prius peccata dimittuntur, ut causis debilitatis ablatis, sanitas restituatur. Quinque siquidem sunt differentiae causarum pro quibus in hac vita molestiis corporalibus affligimur. Aut enim ad merita augenda per patientiam justi corporis infirmitate gravamur, ut beati patres, Job et Tobias et innumeri martyres in utroque Testamento. Aut ad custodiam virtutum perceptarum, ne superbia tentante dispereant, sicut apostolus Paulus, cui ne magnitudine revelationum extolleretur, datus est stimulus carnis suae angelus Satanae, qui eum colaphizaret. Aut ad intelligenda et corrigenda peccata nostra sicut Maria soror Aaron in eremo ob verba temeritatis et superbiae lepra percussa est. Vel sicut paralyticus de quo tractamus, qui nonnisi dimissis primo peccatis, potuit ab infirmitate curari. Aut ad gloriam Dei salvantis sive per seipsum sive per famulos suos, sicut caecus natus in Evangelio, qui neque ipse peccavit neque parentes ejus, sed ut manifestarentur opera Dei in illo. Sicut Lazarus, cujus infirmitas non fuit ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificaretur Filius Dei per eam. Aut ad inchoationem damnationis aeternae, quod reproborum est, et proprium, sicut Antiochus et Herodes, qui utrique suo tempore adversus Deum repugnantes, quod tormentorum in gehenna perpetuo passuri essent, praesentium afflictionum misera cunctis ostendebant. Quibus congruit illud prophetae: Et duplici contritione contere eos. Unde necesse est in omnibus quae temporaliter adversa patimur, cum humilitate Domino gratias agamus, et infirmitatis nostrae conscii de collatis nobis remediis gratulemur. Necesse est ut ad conscientiam nostram reversi solerter opera nostra simul et cogitationes exploremus, et quidquid nos peccasse deprehendimus, digna castigatione purgemus; quidquid de his quae nos recte fecisse credebamus, vitio in nobis elationis perisse comperimus, et hoc humili satisfactione castigemus. Haec enim nobis saepius fit causa flagellorum. Caeterum innocentes et justos ob augmenta praemiorum flagellari, perfectorum est, et donum speciale virorum. Verberibus autem temporalibus ad aeterna tormenta compelli, impoenitentium est poena reproborum.
2.2.5
Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis, etc. Si et Deus est juxta Psalmistam, qui quantum distat Oriens ab Occasu elongavit a nobis iniquitates nostras, et Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata, ergo idem ipse et Deus, et filius hominis est, ut et homo Christus per divinitatis suae potentiam peccata dimittere possit, et idem Deus Christus per humanitatis suae fragilitatem pro peccatoribus mori Spiritualiter autem de grabato surgere est animam se a carnalibus desideriis ubi aegra jacebat abstrahere. Grabatum vero tollere est ipsam quoque carnem per continentiae frena correptam, spe coelestium praemiorum a deliciis segregare terrenis. Sublato autem grabato domum ire, ad paradisum redire est. Haec etenim vera est domus nostra, quae hominem prima suscepit, non jure amissa, sed fraude, tandem restituta per eum qui fraudulento hosti nihil debuit. Aliter sanus qui languerat domum reportat grabatum, cum anima, remissione accepta peccatorum, ad internam sui custodiam cum ipso se corpore refert, ne quid post veniam unde iterum juste feriatur admittat. Et statim ille surrexit, et sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificarent Deum dicentes, Quia nunquam sic vidimus. Quam miranda divinae potentiae virtus, ubi nulla temporis interveniente morula, jussu Salvatoris salus festina comitatur! Merito qui adfuerant, damnatis blasphemiae jaculis, ad laudem tantae majestatis stupentia corda convertunt. Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. Docens in Capharnaum Dominus, virtutem doctrinae suae coelestem paralytici curatione commendabat. Quo facto egressus est ad mare, ut non solum civilem vitam hominum in via veritatis institueret, verum etiam habitatoribus maris Evangelium regni praedicaret, eosque fluctivagos rerum labentium motus contemnere ac fidei firmitate superare doceret. Denique advenientem ad se ibi turbam plurimam docet. Ibi publicanum de teloneo vocatum apostolum et evangelistam facit. Ibi multos peccatores per poenitentiam correctos sua dignos coena, suorum auditu reddit arcanorum, atque ab undis tumentibus, ac cetis cupiditatum fallentium sequestratos ad soliditatem quietae conversationis, quae est in spe coelestium bonorum pertrahit. Nam sequitur:
2.2.6
Et cum praeteriret, vidit Levi Alphei, etc. Ad teloneum, ad curam dispensationemque vectigalium dicit; τέλος enim Graece, Latine vectigal nominatur: idem autem Levi qui et Matthaeus est. Sed Lucas Marcusque, propter verecundiam et honorem evangelistae, nomen ponere noluerunt vulgatum. Ipse autem Matthaeus, juxta illud quod scriptum est, justus accusator sui est: in primordio sermonis Matthaeum se et publicanum nominat; ut ostendat legentibus nullum debere conversum de salute diffidere, cum ipse de publicano in apostolum, de teloneario in evangelistam sit repente mutatus.
2.2.7
Et surgens secutus est eum. In Evangelio Lucae plenius scriptum est: Et relictis omnibus surgens secutus est eum. Intelligens ergo Matthaeus quid sit veraciter Dominum sequi, relictis omnibus sequitur. Sequi enim imitari est. Ideoque ut pauperem Christum non tam gressu quam affectu consectari posset, reliquit propria, qui rapere solebat aliena. Perfectamque nobis abrenuntiationis saeculi formam tribuens, non solum lucra reliquit vectigalium, sed periculum contempsit, quod evenire poterat a principibus saeculi, quia vectigalium rationes imperfectas atque incompositas reliquerit. Tanta enim cupiditate sequendi Dominum ductus est, ut in nullo prorsus hujus vitae respectum vel cogitationem sibimet reservarit. Si quidem ipse Dominus qui hunc exterius humana allocutione ut se sequeretur vocavit, intus divina inspiratione ut mox vocantem sequeretur accendit, ipse invisibiliter quo modo sequendum esset edocuit. Propter quod ille merito obedientiae dum humana contemnens negotia deserit, dominicorum fidelis dispeusator factus est talentorum.
2.2.8
Et factum est cum accumberet in domo illius, multi publicani, etc. Scribit evangelista Lucas quod fecerit ei convivium magnum Levi in domo sua, quod mysteriorum figuris apte congruit. Qui enim domicilio Christum receperit interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Itaque Dominus libenter ingreditur, et in ejus qui crediderit recumbit affectu. Et hoc est bonorum operum spirituale convivium quo dives populus eget, pauper epulatur. Publicani autem sicut etiam nomine probant, appellantur ii qui vectigalia publica exigunt, sive qui conductores sunt vectigalium fisci, vel rerum publicarum, necnon et ii qui saeculi hujus lucra per negotia sectantur, eodem vocabulo censentur. Viderant itaque publicanum a peccatis ad meliora conversum locum invenisse poenitentiae, et ob id etiam ipsi non desperant salutem. Neque vero in pristinis vitiis permanentes publicani veniunt ad Jesum, ut Pharisaei et Scribae murmurantes, sed poenitentiam agentes, ut sequens Evangelistae sermo significat, dicens: Erant enim multi, qui et sequebantur eum. Ibat autem Dominus ad convivia peccatorum, ut occasionem haberet docendi, et spirituales invitatoribus suis praeberet cibos. Denique cum frequenter pergere ad convivium describant, nihil refertur aliud nisi quid ibi fecerit, quid docuerit, ut et humilitas Domini eundo ad peccatores, et potentia doctrinae ejus in conversione poenitentium demonstretur.
2.2.9
Et Scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus, etc. Si per Matthaei electionem et vocationem Publicanorum fides exprimitur gentium, quae prius mundi lucrum inhiabant, at nunc cum Domino epulis charitatis et bonorum operum sedula devotione reficiuntur, profecto supercilium Scribarum et Pharisaeorum Judaeorum invidiam qua de gentium salute torquentur insinuat. Quibus ipse loquitur: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei.-- Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent. Non enim veni vocare justos sed peccatores. Suggillat Scribas et Pharisaeos, qui justos se putantes peccatorum consortia declinabant. Se ipsum medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus. Sanos autem et justos appellat eos qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti; qui ex lege praesumentes Evangelii gratiam non quaerunt. Porro male habentes et peccatores vocat eos qui suae fragilitatis conscientia devicti, nec per legem se justificari posse videntes, Christi gratiae poenitendo colla submittunt.
2.2.10
Et erant discipuli Joannis, etc. Alii referunt evangelistae ipsos Pharisaeos ac discipulos Joannis hac Dominum quaestione pulsasse. Hic vero ita sonare videtur evangelicus sermo, quasi alii aliqui quos hujus rei cura movisset, hanc ei quaestionem intulerint. Unde colligendum a pluribus hanc Domino objectam esse quaestionem, et a Pharisaeis scilicet et a discipulis Joannis, et a convivis, vel aliis quibuslibet, quos hoc movebat, quare discipuli Joannis et Pharisaei jejunarent; discipuli autem Salvatoris non jejunarent. Mystico autem sensu potest ita exponi: quod discipuli Joannis et Pharisaeorum jejunant, Christi autem non jejunant, quia omnis qui vel de operibus legis sine fide gloriatur, vel, quod est gravius, traditiones sequitur hominum, vel certe ipsum etiam Christi praeconium aure tantum corporis, non autem et fide cordis percipit, spiritualibus abstinens bonis jejuno corde tabescit. Qui vero Christi membris fideli incorporatur amore, non potest jejunare qui carne ipsius epulatur et sanguine. Aliter Joannes vinum et siceram non bibit, Dominus cum publicanis et peccatoribus manducat ac bibit, quia ille abstinentia meritum auget, cui potentia nulla naturae. Dominus autem cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos declinaret quos abstinentibus poterat reddere puriores? Sed jejunavit et Christus, ne praeceptum declinares, manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cerneres, agnosceres potestatem. Et ait illis Jesus: Nunquid possunt filii nuptiarum, quandiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus; et tunc jejunabunt in illa die. In Matthaeo ita positum est: Nunquid possunt filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus? Sponsus ergo Christus, sponsa Ecclesia est. De quo sancto et spirituali connubio apostoli sunt creati. Qui lugere ac jejunare non possunt, quandiu sponsum in thalamo vident, et sciunt sponsum esse cum sponsa. Quando vero transierint nuptiae et passionis ac resurrectionis tempus advenerit, tunc sponsi filii jejunabunt. Juxta leges autem tropologiae sciendum quod quandiu sponsus nobiscum est et in laetitia sumus, nec jejunare possumus, nec lugere. Cum autem ille propter peccata a nobis recesserit et avolaverit, tunc indicendum jejunium est, tunc luctus recipiendus. Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri. Alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. Cum interrogatus esset Dominus, cur discipuli ejus non jejunarent, respondit carnales adhuc quosque et necdum passionis resurrectionisque suae fide solidatos non posse severiora jejunia et continentiae sustinere praecepta, ne per austeritatem nimiam etiam credulitatem quam habere videbantur amittant. Ipsos ergo adhuc discipulos tanquam vetera vestimenta dicit, quibus inconvenienter novus pannus assuitur, id est aliqua particula doctrinae quae ad novae vitae temperantiam pertinet, quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodam modo scinditur, cujus particula quae ad jejunium ciborum valet, importune traditur, cum illa doceat generale jejunium non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum. Cujus quasi pannum, id est partem aliquam quae ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus adhuc veteri consuetudini deditis impertiri, quia et illinc quasi conscissio videtur fieri, et ipsi vetustati non convenit.
2.2.11
Et nemo mittit vinum, etc. Eosdem quoque veteribus comparat utribus, quos vino novo, id est spiritualibus praeceptis facilius disrumpi quam id posse continere dicit. Erant autem jam utres novi, cum post ascensum Domini desiderio consolationis ejus orando et sperando innovabantur. Tunc enim acceperunt Spiritum sanctum, quo impleti cum linguis omnibus loquerentur, a Judaeis nescientibus, sed tamen vere attestantibus, dictum est: Quia musto pleni sunt isti. Novum enim vinum jam novis utribus venerat, hoc est Spiritus sancti fervor spiritualium corda repleverat. Aliter. Cavendum doctori est ne animae nondum renovatae, sed in vetustate malitiae perduranti, novorum mysteriorum secreta committat. Quod si quaerit aliquis quid inter vinum novum mystice et vestimentum distet novum, facile patet, quia vino intus reficimur et inebriamur, vestimento autem forinsecus induimur. Cum vero utrumque ad significantiam vitae pertineat spiritualis, vestimentum profecto opera nostra bona quae foris agimus, et quibus coram hominibus lucemus, insinuat. Vino autem novo fervor fidei, spei, et charitatis, quo in conspectu nostri Conditoris in novitate sensus nostri intus ipsi reformamur, exprimitur.
2.2.12
Et factum est iterum cum Sabbatis, etc. Legimus in sequentibus quia erant qui veniebant et redibant multi, et nec manducandi quidem spatium habebant, et ideo quasi homines esuriebant. Quod autem spicas segetum manibus confricant, et inediam consolantur, vitae austerioris indicium est, non praeparatas epulas, sed cibos simplices quaerentium. Pharisaei autem dicebant ei: Ecce quid faciunt discipuli tui Sabbatis quae non licet? Nota quod primi apostoli Salvatoris litteram Sabbati destruunt adversum Hebionitas. qui cum caeteros recipiant apostolos, Paulum quasi transgressorem legis repudiant. Mystice autem discipuli per sata transeunt, illa videlicet de quibus Dominus ait: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem. Et qui metit, mercedem accipit, cum doctores sancti eos quos in fide veritatis instituere quaerunt cura piae sollicitudinis inspiciunt, et qualiter unumquemque quove ordine ad salutem attrahere debeant sedula consideratione perpendunt. Atque ideo nihil melius esurire quam salutem intelliguntur hominum, quam ipse messorum primus quondam inter preces esuriens, mox oblatis sibi eis quas desiderabat dapibus, audivit: Surge, Petre, occide et manduca. Et mira sacramenti concordia, quia et ibi mactari ac manducari jubentur animalia coelitus missa, et hic spicas Domino lustrante consecratas vulsisse discipuli, atque juxta aliorum narrationem evangelistarum confricantes manibus manducasse perhibentur. Hoc est enim quod ait Apostolus: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, et exuite vos veterem hominem cum actibus ejus. Quia non aliter transit quisque in corpus Christi, non aliter doctorem profectus sui fructibus pascit, quam si, veteribus abdicatis concupiscentiis, novo dilectionis mandato novus homo fuerit factus. Vellere itaque spicas, est homines a terrena intentione qua solum mentis quasi radicem fixerant eruere; fricare autem manibus, exemplis virtutum ab ipsa etiam carnis concupiscentia quasi folliculis atque integumentis aristarum puritatem mentis exuere. Grana vero manducare, est mundatum quemque a sordibus vitiorum per ora praedicantium Ecclesiae membris incorporari. Et bene haec discipuli praegredientes ante Dominum fecisse memorantur, quia doctoris necesse est sermo praecedat, et sic cor auditoris subsequens gratia supernae visitationis illustret. Bene Sabbatis, quia sancti doctores et ipsi in praedicando pro spe futurae quietis laborant, et auditores aeque suos admonent non propter amorem saeculi supervacuis insistere negotiis, sed potius pro aeterna requie bonis insudare laboribus. Item per sata ambulant cum Domino, qui divinis obtemperare studentes imperiis solerter eloquia sacra meditari delectantur. Esuriunt in satis, cum in eisdem sacris eloquiis quae legendo pertranseunt panem vitae invenire desiderant, hoc est, ad illa curant verba pervenire, quibus ampliorem in se sui Conditoris amorem incendant. Et hoc in Sabbatis, cum sopita mente a turbulentis cogitationibus vacare gaudent, et videre quam suavis est Dominus, quamque beatus vir qui sperat in eo. Assumptoque pietatis et humilitatis habitu, ad requiem animarum suarum attingere contendunt. Vellunt spicas quae forte occurrunt, et tandiu versant manibus contritasque purgant, donec ad escam perveniant, cum testimonia Scripturarum ad quae legentes perveniunt meditando assumunt, et tandiu scrutatione sedula discutiunt, donec in eis medullam dilectionis quae latere videbatur invenientes extrahant. Sicut enim asperitate aristarum, quae horrent, velantur grana tritici quae reficiunt, ita saepe sub ea quae videbatur utilitate litterae teguntur dona divinae dilectionis, quae mentes fidelium esurientes sitientesque justitiam suavitatis internae dapibus pascant. Verum haec mentium refectio stultis quidem Sabbati defensoribus displicet, sed a Domino Sabbati probatur, quia qui solam litterae superficiem sequuntur, nec veram mentium refectionem nosse, nec ad internam pervenire animarum requiem norunt. Unde temeritas eorum merito Veritatis ore confunditur, dum subditur:
2.2.13
Et ait illis: Nunquam legistis, etc.? Ad confutandam calumniam Pharisaeorum veteris recordatur historiae, quando David fugiens Saulem venit in Nobe, et ab Abimelech sacerdote susceptus postulavit cibos. Qui cum panes laicos non haberet, dedit ei consecratos, quibus non licebat vesci nisi solis sacerdotibus et Levitis. Et hoc tantum interrogavit, si mundi essent pueri a mulieribus: et illo respondente ab heri et nudiustertius, non dubitaverit panes dare, melius arbitratus de famis periculo homines liberare, quam Deo offerre sacrificium. Hostia enim Deo placabilis hominum salus est. Opponit ergo Dominus et dicit: Si et David sanctus est, et Abimelech pontifex a vobis non reprehenditur, sed legis uterque mandatum probabili excusatione transgressi sunt, et fames in causa est, cur eamdem famem non probatis in apostolis quam probatis in caeteris? Quanquam et in hoc multa distantia sit. Isti spicas in Sabbato manu confricant, illi panes comederunt Leviticos. Ibi et ad Sabbati solemnitatem accendebant neomeniarum dies, quibus in convivis requisitus fugit ex aula regia. Figurate autem quod dicit, David et pueri ejus panes accepere sanctificatos, ostendit sacerdotalem cibum ad usum transiturum esse populorum, sive quod omnes vitam sacerdotalem debemus imitari, sive quia omnes filii Ecclesiae sacerdotes sunt. Ungimur enim in sacerdotium sanctum, offerentes nosmetipsos Deo hostias spirituales. De qua tota historia pro captu nostro plenius in expositione libri Regum diximus, et de mensa ac panibus propositionis, in libro expositionis tabernaculi et vasorum ejus. Quod vero Dominus Abiathar principem sacerdotum pro Abimelech appellat, nihil habet dissonantiae. Ambo etenim fuerunt illic, cum veniens David panes petiit et accepit, Abimelech videlicet princeps sacerdotum, et Abiathar, filius ejus. Occiso autem Abimelech a Saule, cum viris domus suae generis sacerdotalis octoginta quinque, fugit Abiathar ad David et comes factus est totius exsilii ejus. Postea regnante eo summi sacerdotii et ipse gradum accepit, ac toto tempore regni illius in pontificatu perseverans, multo majoris excellentiae quam pater suus effectus est. Ideoque dignus fuit cujus memoriam Dominus etiam vivente patre quasi summi faceret sacerdotis. Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter Sabbatum. Major est cura sanitati et vitae hominis, quam custodiae Sabbati adhibenda. Sic enim et mandatum est sabbatum custodiri, ut tamen si necessitas esset, reus non esset qui sabbatum violasset. Ideo Sabbato circumcidi non est prohibitum, quia necesse erat fieri. Nam et Josue muros Hiericho septem diebus cum exercitu circuivit. Et Macchabaei necessitate instante Sabbato pugnabant. Unde discipulis esurientibus, quod licitum non erat in lege, necessitate famis factum est licitum. Talis haec causa est, qualis hodie in jejuniis legitimis: ubi si quis aeger jejunium corruperit, nulla ratione reus tenetur. Itaque Dominus est Filius hominis, etiam Sabbati. Si, inquit, David rex sacerdotali cibo pastus excusabilis est, et juxta alterius evangelistae narrationem sacerdotes sabbatum per templi ministerium violantes crimine carent, quanto magis Filius hominis qui verus rex est et verus sacerdos, et ideo Dominus Sabbati, evulsarum sabbato spicarum noxa non tenetur?
2.3.1
LIBER PRIMUS. CAPUT III.
2.3.1
Et introivit iterum in synagogam, etc. Homo qui manum habet aridam, humanum genus indicat in fecunditate boni operis arefactum, sed Domini miseratione curatum. Cujus dextera quae in primo parente dum vetitae arboris poma decerperet aruerat, per Redemptoris gratiam dum insontes manus in crucis arbore tenderet, bonorum operum succis est restituta saluti. Et bene in synagoga manus erat arida, quia ubi scientiae donum majus, ibi gravius est inexcusabilis noxae periculum. Et ipsi observabant eum si Sabbatis curaret, ut accusarent illum. Quia destructionem Sabbati quam in discipulis arguebant, probabili magister excusaverat exemplo, nunc ipsum observando magistrum calumniari volunt, ut si sabbato curet, transgressionis: si non curet, crudelitatis aut imbecillitatis arguant. Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium. Et dicit eis: Si licet Sabbatis bene facere, an male? Praeveniens Dominus calumniam Judaeorum quam sibi perfida mente paraverant, arguit eos quia legis praecepta prava interpretatione violarent, aestimando in Sabbato etiam a bonis operibus feriandum, cum lex a malis abstinere jubeat dicens: Omne opus servile non facietis in eo, id est peccatum. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati. Quo praecepto etiam futuri saeculi formam in praesentibus adumbrat: ubi illi qui per sex hujus saeculi aetates bona fecerunt, in septima aetate malorum tantummodo, non autem et bonorum sunt ferias habituri. Nam etsi saecularia opera conquiescant, non otiosus tamen boni operis actus est in Dei laudibus quiescere. Animam salvam facere, an perdere? Hoc est, hominem curare, an non? Idem est quod praemiserat, Bene facere, an male? Non quod Deus summe bonus, auctor mali nobis aut perditionis esse possit, sed quod ejus non salvare Scripturae consuetudine perdere dicatur. Sicut dicitur indurasse cor Pharaonis, non quod molle induraverit, sed quod meritis praecedentibus obduratum misericorditer emollire noluerit. Et nos cum rogamus, Ne nos inducas in tentationem, protinus addendo, Sed libera nos a malo, manifeste docemur ejus inducere in tentationem, non esse aliud quam non liberare a malo, ejusque perdere animam, esse a perditione non salvare. Si quem vero movet, quare Dominus cum corpus esset curaturus, de animae salvatione interrogaverit, intelligat vel animam more Scripturarum pro homine positam, sicut dicitur: Hae sunt animae quae exierunt de femore Jacob, vel quod illa miracula propter animae salutem faciebat, vel quod ipsa manus sanatio salutem animae significabat, quae a bonis( ut praedixi) cessans operibus, aridam quodammodo dexteram habere videbatur. At illi tacebant. Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit; et restituta est manus illi. Sananda manus arida jubetur extendi, quia infructuosa debilitas animae nullo melius ordine, quam eleemosynarum largitate curatur. Unde Joannes Baptista, turbis sciscitantibus quid facerent, ut non velut arbores aridae mitterentur in ignem, hoc solum praecipit: Qui habet duas tunicas, det non habenti. Et qui habet escas, similiter faciat. Et in Ecclesiastico dicitur: Fili, non sit manus tua ad accipiendum porrecta, et ad dandum correpta. Frustra enim manus ad Deum pro peccatis rogaturus expandit, qui non has ad viduam rogantem, beneficium collaturus, extenderit.
2.3.2
Exeuntes autem Pharisaei, statim cum Herodianis, consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. Herodianos Herodis tetrarchae ministros dicit, qui propter inimicitias quas dominus ipsorum adversus Joannem exercebat, etiam Salvatorem quem Joannes praedicabat, insidiis insequebantur et odiis. Magna autem insipientia fuit eos qui salute plurimum indigebant, de nece Salvatoris agere consilium. Qui quantum nequitiae studeant, ostenditur, cum et hoc in crimen reputant, quod ad verbum illius salvam qui languebat extendit dexteram, quasi non ipsorum quisque majora Sabbatis egerit, cibos portando, porrigendo calicem, caeteraque quae victui necessaria sunt exsequendo. Neque enim ille, qui dixit, et facta sunt, Sabbato laborasse poterat convinci.
2.3.3
Et Jesus cum discipulis suis secessit ad mare. Secessit quasi homo fugiens persequentium insidias, quia neque adhuc venerat hora passionis ejus, neque extra Jerusalem fuit locus passionis. Secessit fugiens sese odio persequentes; sed illuc accessit ubi plures invenit sese per amorem sequentes. Nam subditur: Et multa turba a Galilaea et Judaea secuta est eum, et ab Jerosolymis et ab Idumaea, et trans Jordanem, et qui circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes quae faciebat, venerunt ad eum. Ecce Pharisaei et Herodiani, magistri videlicet plebis et regis ministri, unanimo Dominum consilio perdere quaerunt. At turba indocta et vulgus undecunque collectum unanimi illum dilectione sequuntur. Illi videntes opera virtutum ejus, et verba doctrinae audientes, nihil amplius discere, quam ut eum persequerentur, volebant. Isti opinione tantum ducti virtutum ejus, congesto agmine permagno veniunt ad audiendum eum, opemque salutis flagitandam. Unde mox suae voluntatis ac desiderii consequi merentur effectum, plurimis a Domino sanatis, ut in sequentibus legitur. Ubi et exemplum dedit suis, si in una civitate persecutionem paterentur, in alteram fugiendi. Denique Paulus exemplo simul et praecepto Domini edoctus, fugit ex Damasco, ubi insidiis appetebatur pravorum. Sed inde digressus, innumeros alibi, qui se ad pietatem sequerentur, populos invenit. Juxta vero leges allegoriae, Dominus in eo quod egressus de synagoga secessit ad mare, ubique venientem ad se plurimam populi multitudinem sanaturus ac docturus excepit, nostram manifeste salvationem praefiguravit, ad quos venire per fidem relicta ob perfidiam Judaea dignatus est. Recte enim incredulae diu ac diversis errorum anfractibus jactatae nationes, instabilitati, amaritudini, obscuritati fluctuantis pelagi comparantur. Sed Dominus venit ad mare cum discipulis, multaque turba a diversis provinciis secuta est eum, quia praedicantibus Apostolis corda gentium adiit. Et postquam in eis dilectam sibi domum propitius consecravit; jam multos ad se venientes benigne suscepit, ac desideratae salutis donavit esse compotes. Quibus apte congruit quod sequitur: Et dixit discipulis suis, ut in navicula sibi deservirent propter turbam, ne comprimerent eum. Multos etenim sanabat, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent. Navicula etenim deserviens Domino in mari, Ecclesia est, congregata de gentibus, et fluctus saeculi labentis liberae mentis virtute transgressa.
2.3.4
Quae quanto sinum cordis amplius recipiendae gratiae sui conditoris dilatat, tanto sublimius cunctis transeuntium rerum voluminibus, quasi fluctibus pelagi aestuantis navicula ventis agitata secundis insultat. Distat autem inter comprimere Dominum, et tangere illum. Tangit namque eum, qui fidem ejus ac dilectionem vero corde suscipit.
2.3.5
Comprimunt eum qui carnalibus cogitationibus, aut etiam factis pacem eorum, in quibus veritas manere consueverat, turbant. Unde apte qui eum tetigerunt salvati esse perhibentur, quia nimirum vera fides et dilectio salutem gignere solet aeternam.
2.3.6
Propter turbam vero, ne se comprimeret, naviculam Dominus ascendit, quia turbidas carnalium mentes fugiens, ad eos potius qui fluxam saeculi gloriam simul et abjectionem spernere didicerunt, venire et mansionem apud eos facere gaudet.
2.3.7
Quotquot autem habebant plagas, spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei. Procidebant quidem utrique Domino, id est, et qui habebant plagas infirmitatum corporalium, et qui ab spiritibus vexabantur immundis: sed infirmi simplici intentione obtinendae salutis, daemoniaci autem vel potius habitantes in eis daemones, vi divini timoris coacti, nec solum ad procidendum ei, verum etiam ad confitendum ejus majestatem compulsi. Perculsi enim praesentia virtutis ejus, ac nimium perterriti, nequaquam celare audebant, quem Filium Dei esse jamjamque cognoverant. Ubi satis superque arianorum est miranda vel potius dolenda caecitas, qui illum post resurrectionis et ascensionis ipsius gloriam, post dilatatam toto orbe fidem Evangelii, post aedificatas in omnibus gentibus ecclesias, laudatumque in eis nomen Domini salvatoris, a solis ortu usque ad occasum, repente negant Filium Dei, quem daemones mortali adhuc sub habitu carnis indutum, Filium esse Dei aperta voce profitentur. Sic enim sequitur: Et clamabant dicentes: Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. Quare autem spiritus immundos de se loqui prohibeat, Psalmista manifestat, qui ait: Peccatori autem dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te.
2.3.8
Prohibetur ergo Dominum praedicare peccator, ne quis dum praedicantem, sequatur errantem. Improbus enim magister est diabolus, qui falsa veris saepe permiscet, ut specie veritatis testimonium fraudis obtexat. Caeterum, non soli daemones, qui inviti confitebantur, lubenter silere de Christo, sed et illi qui ab eo sanati sponte confiteri volebant. Imo ipsi apostoli qui eum post resurrectionem toto erant orbe praedicaturi, ante passionem ejus praecipiuntur omnino reticere de illo, ne divina videlicet majestate praedicata, passionis dispensatio differretur, et dilata passione, salus mundi quae per hanc futura erat, negaretur.
2.3.9
Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum, et fecit ut essent duodecim cum illo. Mons ille in quo apostolos elegit Dominus, altitudinem designat justitiae qua instituendi erant, et quam praedicaturi hominibus. Nam quia missurus erat eos ad praedicandum Evangelium regni coelestis, merito per sublimitatem loci in quo electi sunt, admonere voluit eos, non in infimis desideriis animum dissolvere, sed ad superna desideranda et quaerenda semper erigere debere. Sic etiam legem daturus priori populo suo in monte apparuit: de monte quae agenda essent intonuit. Verum quia necdum erat tempus ut diceretur: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum: sed tantum dicebatur, Honora patrem tuum et matrem, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, quamvis haec eadem verba typice nobis regnum aeternum, quod est in terra viventium promittant: nequaquam populus loquenti in monte Domino appropinquare valuit; sed de inferioribus quae dicerentur audivit, quia necdum mente capaci ad intelligenda mysteria quae dicebantur, ascendere noverat: solusque Moyses quia legem spiritaliter audire didicerat, montis in quo erat Deus, verticem conscendit. Bene autem dicitur, quia ascendens in montem Dominus, vocavit ad se quos voluit ipse. Non enim illorum electionis ac studii, sed divinae erat dignationis et gratiae, ut in apostolatum vocarentur. Unde et eis alibi dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos.
2.3.10
Fecitque ut essent duodecim cum illo. Certi utique gratia mysterii, ut videlicet mundi salutem quam verbo praedicarent, suo quoque numero commendarent. Ter etenim quaterni duodecim faciunt. Et ter quaterni ad praedicandum sunt missi apostoli, ut per universas quadrati orbis plagas baptizarent gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti.
2.3.11
Unde et de civitate sancta Jerusalem descendente de coelo a Deo, scriptum est, quia erant ei ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae tres( Apoc XXI). Ubi figuraliter ostenditur, quod praedicantibus apostolis apostolorumque successoribus, cunctae per orbem nationes in fide sanctae Trinitatis Ecclesiam essent ingressurae. In quo etiam sacramento ita quondam filii Israel circa tabernaculum castrametabantur, ut ex omni parte per quadrum ternae tribus manerent. Quia primitiva nimirum Ecclesia quae erat in Judaea, undique per circuitum sui credentibus toto orbe nationibus, spiritalia Deo castra erat in fide et confessione sanctae Trinitatis fixura.
2.3.12
Et ut mitteret eos praedicare Evangelium. Et dedit illis potestatem curandi infirmitates, et ejiciendi daemonia. Postquam nefandos spiritus se praedicare prohibuit, elegit sanctos, qui et immundos spiritus ejicerent, et ipsi munda Evangelium mente ac lingua praedicarent. Quibus etiam caeteras infirmitates curandi, nec non et mortuos suscitandi( ut Matthaeus evangelista scribit) contulit facultatem, ut promissorum coelestium magnitudini, attestaretur etiam magnitudo factorum, fidemque verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova praedicarent. Unde nunc quoque cum fidelium numerositas excrevit, intra sanctam Ecclesiam multi sunt, qui viam virtutum tenent, et signa virtutum non habent.
2.3.13
Quia frustra miraculum foris ostenditur, si deest quod intus operetur. Nam juxta magistri gentium vocem, linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus.
2.3.14
Et imposuit Simoni nomen Petrus. Non nunc primum Simoni Petri nomen indidit, verum longe ante cum a fratre Andrea ad se adductum intuitus, dixit: Tu es Simon filius Joanna; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Sed cum volens Evangelista nomina duodecim apostolorum enumerare, necesse haberet Petrum dicere, breviter intimare curavit quia non hoc ante vocaretur, sed ita eum Dominus cognominaverit, quamvis non tunc, sed quando Joannes ipsa Domini verba posuit, intentos videlicet reddens auditores.
2.3.15
Nam si hoc ante vocaretur, non ita videres mysterium petrae, putans eum casu sic vocari, non providentia Dei. Ideo voluit eum prius aliud vocari, ut ex ipsa commutatione nominis, sacramenti vivacitas commendaretur. Idem ergo Graece sive Latine Petrus, quod Syriace Cephas. Et in utraque lingua nomen a petra derivatum est: haud dubium quin illa de qua Paulus ait: Petra autem erat Christus. Nam sicut lux vera donavit Christus apostolis, ut lux mundi vocentur, sic et Simoni qui credebat in petram Christum, Petri largitus est nomen. Cujus alias alludens etymologiae dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Quod vero Simon, ponens moerorem, sive audiens tristitiam, interpretatur, illi tempori congruit, quando post resurrectionem, viso Domino, vel mortis illius, vel suae negationis moerorem deposuit: sed suae confestim mortis tristitiam audivit, dicente Domino: Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis.
2.3.16
Et Jacobum Zebedaei et Joannem fratrem Jacobi( Subauditur a superioribus vocavit ad se, cum ascenderet in montem). Et imposuit eis nomina Boanerges, quod est filii tonitrui. Apte filii tonitrui sunt cognominati, quorum unus e coelestibus intonans vocem illam theologicam, quam nemo prius edere noverat, emisit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc.. Quae tantae virtutis pondere gravida reliquit, ut si aliquando plus intonare voluisset, nec ipse capere mundus posset. Sed et ambo saepe seorsum et in montem a Domino duci, et aliquando sonum de nube terrificum percipere meruerunt: Hic est filius meus dilectus, ipsum audite
2.3.17
Prisca quoque nomina meritis aptissima gestabant. Jacobus enim supplantator. Joannes in quo et gratia, vel Domini gratia, dicitur. Namque ille et carnis curam, Domino vocante, supplantare, et ipsam carnem, Herode trucidante, gavisus est contemnere; iste ob amoris praecipui gratiam quam virginali gloria meruerat, super Redemptoris sui pectus in coena recubuit.
2.3.18
Et Andream et Philippum et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam. Andreas Graecum nomen est, et interpretatur virilis, ab eo quod Graece vir appellatur Ἀνήρ. Quo aptissime vocabulo decoratur ille qui ad praedicationem Joannis mox Agnum Dei sequi, videre et audire curavit, et postmodum ipsum se vocantem relictis omnibus sequi, ipsi perpetuo adhaerere non tardavit. Philippus os lampadis sive lampadarum interpretatur. Et recte, quia vocatus a Domino lumen gratiae, quo ipse in corde accensus atque illustratus est, confestim invento fratri per oris officium propinare studuit, dicens: Quem scripsit Moyses in lege et prophetae, invenimus, Jesum filium Joseph a Nazareth. Bartholomaeus Syrum est, non Hebraeum, et interpretatur, filius suspendentis aquas, quod evidenter Filium Dei sonat, qui praedicatorum suorum mentes ad coelestio contemplanda suspendit, ut quo celsa liberius pervolant, eo terrenorum corda feracius dictorum suorum guttis inebrient. Matthaeus donatus dicitur, videlicet quia magno Domini munere de teloneario ac publicano, in apostoli est et evangelistae delegatus officium. Thomas, abyssus vel geminus, quod est Graece Δίδυμος quae utraque interpretatio ejus statui congruit. Didymus etenim recte vocari potuit, propter dubium cor in credendo effectu dominicae resurrectionis. Abyssus idem potuit jure dici, cum altitudinem dominicae virtutis in resurrectione celebratam certa fide penetravit. Notandum sane quod apostolorum nomine describens evangelista Matthaeus, ita ponit: Philippus et Bartholomaeus, Thomas, et Matthaeus publicanus. Caeteri ergo evangelistae in conjunctione nominum primum ponunt Matthaeum, et postea Thomam, et publicanum eum non ascribunt, ne antiquae conversationis recordantes, suggillare evangelistam viderentur. Ipse vero et Thomam sibi anteponit, et se publicanum appellat, ut ubi abundavit peccatum, superabundet gratia. Et Jacobum Alphaei, et Thaddaeum. Jacobum Alphaei cum additamento posuit, ad distinctionem Jacobi Zebedaei. Ipse est qui in Evangeliis nominatur frater Domini, et in Epistola ad Galatas: quia Maria uxor Alphaei soror fuit Mariae matris Domini, quam Mariam Cleophae Joannes evangelista cognominat, fortasse quia vel idem Alphaeus etiam Cleophas est dictus vel ipsa Maria, defuncto post natum Jacobum Alphaeo, Cleophae nupsit. Quia vero Jacobus merito filius Alphaei, id est docti, sit cognominatus, ipsi testantur apostoli, qui eum post Domini passionem statim regendae Hierosolymorum ordinaverunt Ecclesiae. Thaddaeus autem ipse est quem Lucas et in Evangelio suo, et in Actibus apostolorum Judam Jacobi nominat. Erat enim frater Jacobi fratris Domini, ut ipse in Epistola sua scribit. Unde etiam ipse frater Domini vocabatur, attestantibus civibus ipsius, qui de virtutibus ejus stupentes aiebant: Nonne iste est fabri filius et Mariae, frater Jacobi et Joseph, et Judae, et Simonis?
2.3.19
Et Simonem Chananaeum, et Judam Scarioth, qui et tradidit illum. Et hos cum additamento posuit, ad distinctionem Simonis Petri et Judae Jacobi. Simon autem Chananaeus a Chana vico Galilaeae cognomen accepit, quod evangelista Lucas cum interpretatione posuit, Simon Zelotes. Chana quippe, zelus. Chananaeus dicitur Zelotes, id est aemulator. Judas autem Scarioth, aut a vico in quo ortus est, aut ex tribu Issachar, praesagium suae damnationis, vocabulum sumpsit. Issachar quippe, quod dicitur merces, pretium proditionis insinuat. Scarioth, autem quod memoria mortis interpretatur, arguit eum non repente persuasum, sed meditatum diutius dominicae traditionis patrasse flagitium. Qui non per imprudentiam, sed per providentiam inter apostolos eligitur. Quanta enim est veritas, quam nec adversarius minister infirmat? Quanta moralitas Domini, qui periclitari apud nos judicium suum quam affectum maluit? Susceperat enim hominis fragilitatem, et ideo nec has partes recusavit infirmitatis humanae. Voluit deseri, voluit prodi, voluit ab apostolo suo tradi, ut tu a socio desertus, a socio proditus, moderate feras tuum errasse judicium, periisse beneficium. Ordinatis autem in monte apostolis, qui ad praedicandum Evangelium mitterentur, apte subditur:
2.3.20
Et veniunt ad domum. Electos namque in monte apostolos ad domum reducit, quasi tacite eos admonens ut post acceptum apostolatus gradum ad conscientiam suam redeant, et quo ampliorem docendorum curam susceperunt populorum, eo solertius ipsi habitacula mentium suarum considerando penetrent, et ne quid ibi forte quod occulti inspectoris oculos offendat inveniatur, sedula examinatione perquirant. Sic etenim quisque, sic proximum rite regit, si a suo prius corde studiosa exploratione quidquid inerat pravitatis expurgat.
2.3.21
Et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. O quam felix occupatio Salvatoris, quam beata frequentia turbae confluentis, cui tantum studii ad audiendum verbum Dei, tantum fuit curae ad obtinendam salutem, ut auctori salutis cum eis qui secum erant, ne vescendi quidem hora a solatio vitae miseris impendendo, libera maneret! Utinam, Domine Jesu, et in nostri temporibus aevi tantum gratiae tuis fidelibus largiaris, qui doctores suos assiduitate discendi, non solum ab appetitu carnalium voluptatum, verum etiam nonnunquam ab ipsa quoque panis quotidiani perceptione praepediant. Sed quem turba frequentat externa, videamus quanti hunc propinquorum aestimatio pendat. Sequitur,
2.3.22
Et cum audissent sui, exierunt tenere eum, dicebant enim, quoniam in furorem versus est. Vere sicut ipse dicit alibi, Non est propheta sine honore, nisi in patria sua et in domo sua. Quem enim caeteri quasi auctorem vitae, et sapientiam Dei adire, videre, et audire desiderant, hunc propinqui, quasi mentis impotem, esse ligandum decernunt. Quia enim altitudinem sapientiae quam audiebant capere non poterant, quasi alieno eum sensu locutum esse credebant: juxta exemplum eorum qui sacramentum carnis ejus manducandae et bibendi sanguinis non ferentes aiebant: Durus est hic sermo. Quis eum potest audire? Et propterea retro abierunt, et jam cum illo non ambulabant. Allegorice autem in eo quod turba ad illum conveniente frequenti, ut furiosus a suis contemnitur, salus credentium de gentibus approbatur, et invidia Judaeorum perfidiaque notatur. De quibus ait Joannes: In propria venit, et sui eum non receperunt. Multum sane distat inter eos qui verbum Dei pro mentis tarditate non intelligunt, et eos qui hoc quod intelligunt de industria blasphemant ac persequuntur. His etenim spes salutis adhuc, si forte intellexerint, restat; illis autem qui nolentes intelligere ut bene agant, et iniquitatem meditantur in cubili suo, quae spes salvandi ultra remanet, cum et hoc quod pro salute animae suae recte intelligendo perceperunt detestando atque odiis insequendo rejicere contendunt? Vide enim quid sequitur.
2.3.23
Et scribae qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant quoniam Beelzebub habet: et quia in principe daemonum ejicit daemonia. Nec sine causa qui tantum blasphemiae Domino inferebant, ab Hierosolymis descendisse dicuntur; sed futurum utique portendebant eum a civibus orbis illius usque ad mortem esse persequendum. Legimus quidem supra quia multa turba a Galilaea secuta est eum, et ab Hierosolymis, et ab Idumaea et trans Jordanem, et qui circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes quae faciebat, venerunt ad eum. Turba ergo ab Hierosolymis veniens secuta est Dominum, sicut et ab aliis regionibus Judaeorum, sive etiam gentium. Quis enim nescit Idumaeam, Tyrum et Sidonem, provincias sive civitates fuisse gentilium? Sed scribae ab Hierosolymis descendentes blasphemiis illum persequebantur horrendis, quia sic nimirum erat passionis tempore futurum, ut turba illum populi Judaeorum cum palmis ac laudibus Hierosolymam perduceret, gentiles videre desiderarent, sed scribae et seniores populi de ejus nece tractarent. Turbis ergo, quae minus eruditae videbantur, Domini semper facta mirantibus, illi contra vel negare haec, vel quae negare nequiverant sinistra interpretatione pervertere laborabant, quasi non haec Divinitatis, sed opera essent immundissimi spiritus, id est Beelzebub, qui deus erat Accaron. Nam Beel quidem ipse est Baal, Zebub autem musca vocatur. Nec juxta quaedam mendosa exemplaria, k littera, vel d, in fine est nominis legenda, sed b. Beelzebub ergo Baal muscarum, id est vir muscarum, sive habens muscas interpretatur, ob sordes videlicet immolatitii cruoris, ex cujus spurcissimo ritu vel nomine principem daemoniorum cognominabant.
2.3.24
Et convocatis eis, in parobolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud. Et si domus super semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. Non potest regnum et civitas contra se divisa, perstare. Sed quomodo concordia parvae res crescunt, sic discordia maximae dilabuntur. Si ergo Satanas pugnat contra se, et daemon inimicus est daemonis, deberet jam mundi venisse consummatio, ne haberent in eo locum adversariae potestates, quarum inter se bellum pax hominum est. Si autem putatis, o Scribae et Pharisaei, quod recessio daemonum obedientia sit in principem suum, ut homines ignorantes fraudulenta simulatione deludant, quid potestis dicere de corporum sanitatibus, quas Dominus perpetravit. Aliud est si membrorum quoque debilitates, et spiritualium virtutum insignia daemonibus assignatis. Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. Hoc dicens ex ipsorum confessione volebat intelligi, quod in eum non credendo in regno diaboli esse delegissent, quod utique adversum se divisum stare non posset. Eligant ergo Pharisaei quod voluerint. Si Satanas Satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum quod dicerent invenire potuerint. Si autem potest, multo magis sibi prospiciant, et recedant de regno ejus, quod adversum se divisum stare non potest.
2.3.25
Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. Fortem diabolum dicit, vasa ejus, homines ab eo deceptos; domum ejus, mundum qui in maligno positus est. In quo usque ad Salvatoris adventum, male pacato potiebatur imperio, quia in cordibus infidelium sine ulla contradictione quiescebat. Alligavit autem fortem Dominus, hoc est ab electorum seductione compescuit diabolum, et tunc domum ejus diripuit, quia ereptos a diaboli laqueis eos quos suos esse praevidit, Ecclesiae suae membris adunavit, ac per distinctas in ea graduum variorum dignitates ordinavit. Vel certe domum ejus diripuit, quia omnes mundi partes quibus olim hostis dominabatur antiquus, apostolorumque successoribus, ut in sua quisque provincia revocatos ab errore populos ad viam vitae converteret, distribuit. Ostendit ergo per parabolam, sed jam manifestissimam Dominus, quod non concordi fallax operatione cum daemonibus, ut calumniabantur, sed diversa prorsus atque adversa virtute divinitatis homines a daemonibus liberaret: ideoque grande scelus committerent, qui hoc quod Dei esse cognoverant diaboli esse clamabant.
2.3.26
Amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint. Omnia peccata et blasphemiae non passim dimittuntur omnibus hominibus, sed iis qui dignam pro erratibus suis in hac vita poenitentiam egerint. Neque ullum habet locum pravae assertionis vel Novatianus ut poenitentibus eis qui in martyrio lapsi sunt veniam neget esse tribuendam; vel Origenes, ut asserat post judicium universale, transactis licet saeculorum voluminibus innumeris, cunctos peccatores ac blasphemos veniam peccatorum esse consecuturos, atque ad regnum coeleste perducendos. Cujus errorem sequentia quoque Domini verba redarguunt, cum subditur:
2.3.27
Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. Qui ergo manifeste intelligens opera Dei cum de virtute negare non possit, stimulatus invidia calumniatur, et Christum Deique verbum, et Spiritus sancti opera dicit esse Beelzebub, isti Non dimittetur neque in praesenti saeculo, neque in futuro. Non quod negemus et ei, si poenitentiam agere voluerit, posse dimitti ab eo qui vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; sed quod ipsi judici et largitori veniae credentes, qui et se poenitentiam semper accepturum, et hanc blasphemiam nunquam dicit esse remittendam, credamus hunc blasphemum exigentibus meritis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad ipsos dignae poenitentiae fructus esse perventurum. Juxta hoc quod Joannes evangelista de quibusdam blasphemiae suae merito excaecatis, veracissime scripsit: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. Sola ergo blasphemia in Spiritum sanctum, qua quisque in similitudinem diaboli et angelorum ejus contra conscientiam suam, majestatem Deitatis oppugnare non trepidat, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti, sicut evangelista manifeste declarat, qui posito hoc Domini testimonio subjunxit, atque ait:
2.3.28
Quoniam dicebant, Spiritum immundum habet. Nam neque ii qui Spiritum sanctum non esse; neque qui hunc esse quidem sed Deum non esse neque qui hunc Deum quidem esse, sed Patre Filioque minorem credunt et confitentur, quia non invidentia diabolica, sed humana ignorantia ducti faciunt hoc, irremissibilis blasphemiae crimine tenentur: qua proprie principes Judaeorum et quique simili invidiae peste corrupti, majestatem blasphemant, sine fine peribunt. Quod vero secundum Matthaeum dicitur, eum qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, vel verbum dixerit contra Spiritum sanctum, non habere remissionem neque in hoc saeculo, neque in futuro, datur intelligi, quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro laxari. Quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet quia de quibusdam conceditur. Sed tamen hoc de minimis parvisque peccatis fieri posse credendum est, sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel peccatum curae rei familiaris, quae vix sine culpa vel ab ipsius agitur qui culpam qualiter declinare debeant sciunt, aut in non gravibus culpis errore ignorantiae, quae cuncta etiam post mortem gravant, si adhuc in hac vita positis minime fuerint relaxata. Hoc tamen sciendum est quia illic saltem de minimis nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat promereatur.
2.3.29
Et veniunt mater ejus et fratres, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum. Et sedebat circa eum turba, etc. Fratres Domini, non filii beatae semper virginis Mariae, juxta Helvidium, nec filii Joseph ex alia uxore, juxta quosdam, putandi, sed eorum potius intelligendi sunt esse cognati. Sane quod Dominus ad matrem fratresque rogatus, ab officio verbi dissimulat egredi, non maternae refutat obsequia pietatis, cujus praeceptum est, Honora patrem tuum et matrem, sed paternis se mysteriis amplius quam maternis debere monstrat affectibus: idem nobis exemplo quod verbo commendans, cum ait, Qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. Non injuriose fratres contemnit, sed opus spiritale carnis cognationi praeferens, religiosiorem cordium copulam docet esse quam corporum. Mystice autem mater et fratres Jesu, Synagoga, ex cujus carne est editus, et populus est Judaeorum, qui Salvatore intus docente, venientes intrare nequeunt: cujus spiritaliter intelligere dicta negligunt. Praeoccupans enim turba, ejus ingreditur domum, ejus auscultatura sermonibus, ut evangelista Matthaeus declarat: quia differente Judaea gentilitas confluxit ad Christum, atque interna vitae mysteria quanto fide vicinior, tanto mente capacior hausit. Juxta quod Psalmista ait, Accedite ad eum, et illuminamini.
2.3.30
Et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te. Et respondens eis ait: Quae est mater mea et fratres mei? Intus verbum, intus est lumen. Unde alibi, Ut intrantes, inquit, videant lumen. Si ergo foris stantes nec ipsi agnoscuntur parentes, et propter nostrum fortasse non agnoscuntur exemplum, quemadmodum nos agnoscemur, si foris stemus? Foris enim stantes nolunt Dominum videre cognati ipsius, cum Judaei spiritualem in lege sensum non quaerentes, sese ad custodiam litterae foris fixerunt, et quasi Christum potius ad carnalia docenda cogunt exire, quam se ad discenda spiritualia consentiunt ingredi.
2.3.31
Et circumspiciens eos qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea, et fratres mei. Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est. Cum is qui voluntatem Dei fecerit soror et frater Domini dicitur, propter utrumque sexum qui ad fidem colligitur, mirum non est. Mirandum vero valde est quomodo etiam mater dicatur. Fideles etenim discipulos fratres vocare dignatus est, dicens: Ite, nuntiate fratribus meis. Qui ergo frater Domini fieri ad fidem veniendo potuerit, quaerendum est quomodo etiam mater esse possit. Sed sciendum est nobis quia qui Jesu frater et soror est credendo, mater efficitur praedicando. Quasi enim parit Dominum, quem cordi audientis infuderit. Et mater ejus efficitur si per ejus vocem amor Domini in proximi mente generatur.
2.4.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IV.
2.4.1
Et iterum coepit docere ad mare. Si Evangelium Matthaei inspicimus, patet profecto hanc doctrinam Domini ad mare eadem die qua superiorem in domo celebratum esse sermonem. Terminato namque eo sermone, subjunxit continuo Matthaeus dicens: In illo die exiens de domo, sedebat secus mare, et congregatae sunt ad eum turbae multae, etc.. Non solum autem facta et verba Domini, verum etiam itinera ac loca in quibus virtutes operatur et praedicat, coelestibus sunt plena sacramentis. Post sermonem quippe in domo habitum, ubi nefanda blasphemia daemonium habere dictus est egrediens docebat ad mare, ut ostenderet se, relicta ob culpam perfidiae Judaea, ad gentes salvandas esse transiturum. Gentilium namque superba et incredula diu corda merito tumidis amarisque fluctibus maris assimilantur. Domum vero Domini perfidam fuisse Judaeam quis nesciat? Sed relicta domo in qua blasphemias perpessus est impiorum, coepit docere ad mare, quia derelicta ob incredulitatem Synagoga, ad colligendam per apostolos populi gentilis multitudinem venit. Unde apte praemittitur, quod eo in domo praedicante, mater ac fratres ejus foris steterunt et quasi agniti ab illo non sint, ac sic de domo exiens ad mare docturus transierit, quia postquam Synagoga ad custodiam se litterae foris fixit, internisque dominicae fidei arcanis figuras legis anteponere maluit, Dominus sacramenta salutis quae illa spreverat, externis per orbem nationibus contulit.
2.4.2
Et congregata est ad eum turba multa, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat; et docebat eos in parabolis multa. Quod turba multa ad Dominum docentem ad mare congregata est, significat frequentiam populorum praedicantibus apostolis ad fidem veritatis confluentium. Quod vero ipse navem ascendens sedebat in mari, praefigurabat Ecclesiam in medio nationum non credentium et contradicentium aedificandam. Quasi enim Dominus sedet in navi, medio in mari posita, cum mentes fidelium inter fideles commorantium gratia suae visitationis illustrat, dilectamque sibi in his mansionem consecrat. Porro, turba quae circa mare super terram posita, verbis Domini auscultabat, ita ut nec fluctibus maris tangeretur, nec cum illo in navi transcensis fluctibus sederet, illorum aptissime gestat figuram qui nuper ad audiendum verbum convenerant. Et quidem pietate animi a reproborum amaritudine, obscuritate, instabilitate, secreti sunt, sed necdum coelestibus mysteriis quae desiderant imbuti.
2.4.3
Et dicebat illis in doctrina sua: Audite; ecce exit seminans ad seminandum. Ipse Dominus in sequentibus hanc parabolam exponens, semen esse verbum Dei, seminantem vero seipsum asseverat. Quod vero dicit quia exiit seminans ad seminandum, nobis quaerendum reliquit. Exiit ergo seminans ad seminandum, quia Dominus de sinu Patris egrediens venit in mundum, ac verbum veritatis quod apud Patrem vidit, humano generi vel per seipsum, vel per eos quos instituit ipse seminavit, juxta quod in ejus laudibus dicit Abacuc, Existi in salutem populi tui, ut salvos facias christos tuos, id est eos quos unctione Spiritus tui consecrare, ac tui sancti nominis participes facere dignaris. Vel certe exiit ad seminandum, cum post vocatam ad fidem suam partem Synagogae electam, ad collectionem quoque gentium gratiae suae dona diffudit. Quod ipsum etiam suo itinere designavit, cum post praedicationem domi habitam ad mare docturus exiit. Denique in domo praedicans, quosdam ob blasphemiae suae scelus irremissibile deseruit; quosdam ob devotionem pietatis, matrem suam appellavit et fratres. Quod differentiam manifeste Judaeae gentis exprimit; in qua multi Domino rebelles, nonnulli sunt divina adoptione condigni.
2.4.4
Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres, et comederunt illud. In Evangelio Lucae ita de hoc semine scriptum est: Aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres coeli comederunt illud. Quaecunque ergo Dominus in hac parabola exponere dignatus est, pia fide suscipienda sunt. Quae vero tacita nostrae intelligentiae dereliquit, aeque pia intentione perquirenda ac perstringenda sunt breviter. Semen quod circa viam cecidit, duplici laesura disperiit, et ab itinerantibus scilicet conculcatum, et a volucribus raptum. Via ergo est mens assiduo malarum cogitationum meatu trita atque arefacta, ne verbi semen accipere ac germinare sufficiat; atque ideo quidquid boni seminis vicinia talis viae contigerit, perit, quia improbo pessimae cogitationis transitu conculcatum a daemonibus rapitur. Qui recte volucres coeli, sive quia coelestis spiritalisque sunt naturae, sive quia per aera volitant, appellantur.
2.4.5
Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam, et statim exortum est: quoniam non habebat altitudinem terrae. Et quando exortus est sol, exaestuavit, et eo quod non haberet radicem exaruit. Et hujus mysterium seminis Dominus exponit. In qua videlicet expositione discimus quia nequaquam ipsae res in una eademque significatione semper allegorice ponantur. Namque petram duritiam protervae mentis, terram lenitatem animae obedientis, solem dicit fervorem persecutionis saevientis: cum ipse alibi solem in bono ponat, dicens fulgere justos in futuro quasi solem in regno Patris eorum: et in structura domus spiritalis fodiendum in altum, terram ejiciendam, et petram in fundamento doceat esse locandam, hoc est ab intimo cordis sinu cogitationes terrenas expurgandas, et fortitudinem fidei invictae pro his in fundamento bonorum operum inferendam esse moneat. In hoc ergo loco, altitudinem terrae quae competenter exculta semen verbi debuerat excipere, probitas est animi, disciplinis coelestibus exercitati, atque ad auscultandum obediendumque divinis eloquiis regulariter instituti. Petrosa vero loca, quae tenui cespite contecta, susceptum semen cito germinare queunt, sed vim radicis figendae non habent, illa nimirum sunt praecordia quae nullis disciplinae studiis erudita, nullis tentationum probationibus emollita, dulcedine tantum auditi sermonis ac promissis coelestibus ad horam delectantur, sed in tempore tentationis recedunt; quia cum momentaneam coelestis oraculi dulcedinem insitae sibi austeritati praetendunt, quasi locus semini sancto deputatus, magnam lapidum congeriem pauca terrae humo cooperiunt. Quae ideo ad fructum pervenire justitiae non valent, quia parum eis inest desiderii salutaris quod semen vitae concipiat, et multum inest duritiae nocentis quod fructui salutis obsistat.
2.4.6
Et dicebat, Qui habet aures audiendi, audiat. Quoties haec admonitiuncula vel in Evangelio, vel in Apocalypsi Joannis interponitur, mysticum esse hoc quod dicitur, atque ad audiendum discendumque salubre insinuatur. Aures enim audiendi, aures sunt cordis, et sensus interiores, aures obediendi et faciendi quae jussa sunt.
2.4.7
Illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt, ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant et non intelligant: ne quando convertantur, et dimittantur eis peccata. Notandum in his Domini verbis quod non solum ea quae loquebatur, verum etiam quae faciebat parabolae fuerunt, id est rerum signa mysticarum, cum dicuntur illi quibus in parabolis omnia fiebant, neque quae videbant, neque quae audiebant, ad intellectum potuisse perducere. Quid enim obstaret intuentibus ne ea quae viderent ejus facta vel itinera intelligerent, si non his aliquid amplius quam carnis oculis patebat spiritualiter vellet intelligi? Illis ergo qui foris sunt, neque appropinquant pedibus Domini, ut accipiant de doctrina ejus, in parabolis omnia fiunt, et facta scilicet et verba Salvatoris, quia neque in his quae operabatur virtutibus, neque in eis quae praedicabat arcanis, eum cognoscere Deum valent. Ideoque ad remissionem peccatorum quae per gratiam fidei ipsius obtinenda est, non merentur attingere. Hi autem sunt qui circa viam, ubi seminatur verbum. Et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum quod seminatum est in corde eorum, etc. In hac Domini expositione omnis eorum qui audire quidem verba salutis potuerunt, sed ad salutem pervenire nequeunt, distantia comprehenditur. Sunt namque qui verbum quod audiunt nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentandae utilitatis occasione percipere dignantur. Quorum indisciplinatis ac duris cordibus mandatum verbum, confestim immundi spiritus quasi vitae tritae volucres semen eripiunt. Sunt qui auditi verbi et utilitatem probant, et desiderium gustant, sed ne ad id quod probant perveniant, alios hujus viae adversa terrendo, alios prospera blandiendo retardant. Quorum primos Dominus terrae petrosae, secundos comparat spinosae. Excipiuntur sane gentiles, qui ne audire quidem verba vitae merentur. Nec mirum videri debet quare spinis divitias comparaverit Dominus, cum illae pugnant, istae delectent. Recte enim spinae vocantur, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant. Et cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant. Sed et exceptis vitiorum punctionibus, divitiarum cupido plurimum mentem devastat, ac securum esse non sinit. Cum enim quisque sollicitus invigilat, quo ordine sive arte ea quae nondum habet acquirat, qua rursum providentia ea quae jam acquisierat conservet, qua denique gloria ac dignitate acquisitorum copia perfruatur: quantis necesse est misera mens per horas singulas curarum stimulis exulceretur? Unde apte Dominus in expositione spinarum appellaturus divitias, praemisit aerumnas dicens: Et alii sunt qui in spinis seminantur, hi sunt qui verbum audiunt: et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum: et sine fructu efficitur. Aerumnae( inquit), saeculi, et deceptio divitiarum. Quemcunque enim supervacuus divitiarum decipit appetitus, necesse est mox curarum aerumna continuarum comitans, sive etiam praecurrens, affligat. Quid enim aerumnosius illis, qui quanto plus habent, tanto plus egent, et minus sibi ipsis habere videntur? Juxta quod poetarum quidam philargyris illudens ait: Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Quantoque feliciores non solum appetitu verarum divitiarum, verum etiam ipso contemptu falsarum, qui se esse veraciter fatentur tanquam nihil habentes, et omnia possidentes? Bene autem cum dixisset: Et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, addidit: Et circa reliqua concupiscentiae. Praecipit enim Scriptura: Concupiscens sapientiam, serva mandata, et Deus praebet illam tibi. Et iterum dicit: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis. Cui contra, qui, neglecta sapientia mandatisque Domini contemptis, circa reliqua concupiscens aberrat, nec fructum accipere sapientiae, nec ad gaudium potest verae beatitudinis attingere. Suffocant enim hujusmodi concupiscentiae verbum, quia importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant. Et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant. Cui justo judicio contingit ut quantum circa reliqua concupiscit, tantum longe absit ab illo pauperum spiritu ac desiderio, quo cupiunt dissolvi, et esse cum Christo. Quin potius timet miser quod revera eventurum est ei, dissolvi ab hac vita, et esse cum diabolo.
2.4.8
Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant, unum triginta, et unum sexaginta, et unum centum. Terra bona, hoc est fidelis electorum conscientia, omnibus terrae nequam proventibus contraria facit, quia et commendatum sibi semen verbi libenter excipit, et exceptum inter adversa ac prospera constanter ad fructus usque tempora conservat. Fructificat autem, et facit unum triginta, et unum sexaginta, et unum centum. Triginta videlicet, cum fidem sanctae Trinitatis electorum cordibus insinuat. Sexaginta, cum perfectionem docet bonae operationis. Nam quia in senario numero mundi ornatus expletus est, recte per hunc bona operatio designatur. Centum, cum in universis quae agimus quaerenda nobis in regno coelesti praemia demonstrat. Centum namque quae computando in dexteram transferuntur, recte in significatione ponuntur perpetuae beatitudinis. Siquidem triginta et sexaginta in laeva adhuc manu continentur, centum transeunt ad dexteram. Quamvis enim magna sit fides, quae nobis cognitionem nostri Conditoris revelat, magna sint opera quibus fides, ne sit otiosa, consummatur, in hac tamen ambo sunt vita necessaria, praemium vero fidei et operationis, quae per dilectionem exercentur, in futura est vita sperandum.
2.4.9
Et dicebat illis: Nunquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur? Quia supra dixerat apostolis et eis qui cum illis erant: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, nunc ostendit per eos, aliquando etiam caeteris idem mysterium esse revelandum, et pectus omnium qui domum Dei essent intraturi fidei flammis illustrandum. Quibus etiam verbis typice fiduciam docet praedicandi, ne quis timore carnalium incommodorum lucem scientiae, quam novit, abscondat. Modii namque et lecti nomine, vitam hanc praesentem, et carnem, in qua vivimus; lucernae autem vocabulo, verbum quo illustramur, designat. Nam quia tempus vitae nostrae sub certa divinae provisionis mensura continetur, recte modio comparatur. Lectum vero animae, corpus, in quo temporaliter inhabitans, quiescit, recte appellari posse quis non videat? Unde sanato cuidam dicitur: Surge, tolle tectum tuum, et vade in domum tuam. Quod est aperte dicere: Surge de corpore negligentiae; et corpus, in cujus desideriis diutius jacebas, in exercitia bonorum operum sedulus attolle: et sic domum aeternae habitationis, praemia bonorum operum percepturus, ingredere. Qui ergo amore hujus vitae temporalis et illecebrarum carnalium, occultat verbum Dei, quasi modio vel lecto lucernam operit, quia concupiscentias carnis praeponit manifestationi veritatis, quam praedicare metuit. Super candelabrum autem ponit lucernam, qui corpus suum ministerio Dei subjicit, ut superior sit praedicatio veritatis, et inferior servitus corporis: per ipsam tamen corporis servitutem excelsior luceat doctrina, quae per officia corporalia, id est, per vocem et linguam et caeteros corporis motus, in bonis operibus insinuatur discentibus. Super candelabrum ergo ponit lucernam, cum dicit Apostolus: Non sic pugno, tanquam aerem caedens, sed castigo corpus meum, et servituti subjicio: ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar.
2.4.10
Non enim est aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut palam veniat. Nolite, inquit, erubescere Evangelium Dei, sed inter tenebras persecutorum, lumen verbi supra vestri corporis candelabrum levate, fixa mente retinentes illum retributionis extremae diem, quo illuminabit Dominus abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordium. Tunc enim et vos a Deo laus, et adversarios veritatis poena manet aeterna.
2.4.11
Si quis habet aures audiendi, audiat. Si quis habet sensum intelligendi verbum Dei, non se subtrahat, non auditum ad fabulas convertat, sed scrutandis eis quae veritas dixit diligenter aurem accommodet, diligenter manus implendis eis quae jam intellexit, diligenter linguam praedicandis opportune importuneque subjiciat.
2.4.12
Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. Si solerter( inquit) omnia quae valetis bona facere, ac proximis intimare studetis: aderit divina pietas quae vobis, et in praesenti, sensum altiora capiendi, ac potiora gerendi, effectum conferat; et in futuro, supra id quod sperare nostis, dona vobis aeternae retributionis vere adjiciat.
2.4.13
Qui enim habet, dabitur illi. Et qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo. Tota( inquit) intentione, verbo quod auditis, reminiscendo et scrutando operam date: quia qui amorem habet verbi, dabitur illi etiam sensus intelligendi quod amat. At qui verbi amorem non habet audiendi, etiam si vel naturali ingenio vel litterarum sibi callere videtur exercitio, nulla verae sapientiae dulcedine gaudebit. Quod etsi specialiter dictum esse videtur de apostolis, quibus charitate fideque potius datum est scire mysterium regni Dei, et de perfidis Judaeis, qui in parabolis videntes, non videbant; et audientes, non intelligebant; quod videlicet litteram legis in qua gloriabantur, essent amissuri: potest tamen et generaliter accipi quod nonnunquam lector ingeniosus negligendo se privet sapientia, quam tardus ingenio, sed studiosus, elaborando degustat.
2.4.14
Et dicebat illis: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jactet semen in terram et dormiat; et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis. Semen homo jactat in terram, cum cordi suo bonam intentionem inserit. Et postquam semen jactaverit, dormit, quia jam in spe boni operis quiescit. Nocte vero exsurgit ac die, quia inter adversa et prospera proficit. Et semen germinat et crescit, dum ille nescit; quia et cum adhuc metiri incrementa sua non valet, semel concepta virtus ad profectum ducitur. Et ultro terra fructificat, quia praeveniente se gratia, mens hominis spontanea ad fructum boni operis assurgit. Sed haec eadem terra primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum producit in spica. Herbam quippe producere, est inchoationis bonae adhuc teneritudinem habere. Ad spicam vero herba pervenit, cum se virtus animo concepta ad profectum boni operis pertrahit. Plenum vero frumentum in spica fructificat, quando jam in tantum virtus proficit, ut esse robusti et perfecti operis possit. Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis. Omnipotens enim Deus producto fructu mittit falcem, et messem suam desecat, quia cum unumquemque ad opera perfecta perduxerit, ejus temporalem vitam per emissam sententiam incidit, ut granum suum ad coelestia horrea perducat. Cum ergo desideria bona concipimus, semen in terram mittimus. Cum vero operari recta incipimus, herba sumus. Cum autem ad perfectum boni operis crescimus, ad spicam pervenimus. Cum in ejusdem operationis perfectione solidamur, jam plenum frumentum in spica proferimus. Nullus itaque ad bonum propositum adhuc in mentis teneritudine esse conspicitur, quia frumentum Dei ab herba incipit ut granum fiat.
2.4.15
Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei, aut cui parabolae comparabimus illud? Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus quae sunt in terra. Regnum Dei praedicatio Evangelii est, et notitia Scripturarum quae ducit ad vitam, et de qua dicitur ad Judaeos: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Simile est ergo hujuscemodi regnum grano sinapis, quod, juxta Evangelium Matthaei, accipiens homo seminavit in agro suo. Homo qui seminat a plerisque Salvator intelligitur, quod in animis credentium seminet. Ab aliis homo ipse seminans in terra sive agro suo, hoc est in semetipso, et in corde suo. Quis est iste qui seminat, nisi sensus noster, et animus? Qui suscipiens granum praedicationis, et fovens sementem humore fidei, facit in agro sui pectoris pullulare.
2.4.16
Quod cum seminatum, inquit, fuerit in terra, minus est omnibus seminibus quae sunt in terra. Et cum seminatum fuerit, ascendit et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves coeli habitare. Praedicatio Evangelii minima est in omnibus disciplinis.
2.4.17
Ad primam quippe doctrinam fidem non habet veritatis, hominem Dominum Deum mortuum et scandalum crucis praedicans. Confer hujuscemodi doctrinam dogmatibus philosophorum, et libris eorum et splendori eloquentiae compositionique sermonum, et videbis quanto minor sit caeteris seminibus sementis Evangelii. Sed illa cum creverint, nihil mordax, nihil vividum, nihil vitale demonstrat. Totum flaccidum marcidumque ebullit in olera et in herbas, quae arescunt et corruunt. Haec autem praedicatio quae parva videbatur in principio, vel cum in anima credentis, vel cum in toto mundo sata fuerit, non exsurgit in olera, sed crescit in arborem, ut in aliis Evangelistis apertissime dicitur. Ascendit ergo granum sinapis seminatum in terra sive agro Domini, et de olere mutatur in arborem, cujus natura est altitudine, amplitudine, annositate, herbarum omnium transcendere naturam. Magna est enim hujus altitudo arboris, quia mentes auditorum suorum praedicatio Evangelii ad appetenda coelestia sustollit. Diffusa est ramis, quia per praedicatores ex sese nascentes, totius mundi terminos occupavit. Diuturnitate praeminet, quia veritas quam praedicat, nullo unquam fine delebitur. Sub umbra illius volucres coeli habitant, quoniam animae fidelium quae ad coelestia per desiderium volare, et neglectis temporalium rerum cupiditatibus sursum cor habere consueverunt, juxta Psalmistae vocem: In protectione alarum Domini sperabunt. Unde et sponsa in Canticis canticorum, hoc est una de multis animabus collecta sanctorum Ecclesia, gloriatur et dicit: Sub umbra illius, quem desiderabam, sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Quod est aperte dicere: Sub protectione illius quem videre desiderabam, me caeterorum solatio destitutam subjeci, et gaudium aspectus ac praesentia illius dulcis cordi meo, quidquid extra illum est me contemnere, imo fastidire coegit.
2.4.18
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire. Sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. Non hoc ita dictum est quasi nullum apertum ad turbas sermonem fecerit, sed per solas parabolas locutus eis fuerit: verum ita potius, quia nullus facile sermo ejus invenitur, in quo non aliquid parabolarum sit intermistum.