Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In Evangelium S. Marci
BedaMarc 3 · 8471-inevsma2More by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8471 Inevsma2
3.1
LIBER SECUNDUS.
3.1
Et ait illis illa die cum sero esset factum: Transeamus contra. Et dimittentes turbam, assumunt eum, ita ut erat in navi, et aliae naves erant cum illo. In hac navigatione Dominus, utramque, unius ejusdemque suae personae naturam dignatur ostendere, dum ipse qui ut homo dormit in navi, furorem maris verbo compescit ut Deus. Porro, juxta allegoriam mare quod cum suis transire desiderat, tenebrosus amarusque saeculi praesentis aestus accipitur. Navicula autem quam ascendit, nulla melius quam sacratissimae passionis ipsius intelligitur arbor. Cujus beneficio quique fideles adjuti, transcensis mundi fluctibus, ad habitationem patriae coelestis, quasi ad stabilitatem securi littoris perveniunt. Aliae autem naves quae fuisse dicuntur cum Domino, nec tamen in altum ductae, vel aliquid tempestatis pertulisse narrantur, illos nimirum significans qui ita fide dominicae crucis imbuti sunt, ut necdum turbine tribulationum pulsati, tantum in pace Ecclesiae suscepta fidei mysteria conservent; vel certe qui post crebras tentationum procellas aliquantula ad tempus serenitate concessae pacis utuntur. Incertum namque est naves illae utrum nuper factae in portum deductae sint, an post experta maris pericula ad portum reductae. Unde utrosque recte possunt designare, et eos videlicet qui necdum sunt tentationibus probati, et illos qui post examinationem crebram tribulationum pro Christo aliquantum sopitis tentationibus, sunt rerum tranquillitate potiti.
3.2
Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebatur in navem, ita ut impleretur navis. Et erat ipse in puppi super cervical dormiens. Discipulis navigantibus Christus obdormivit: quia calcantibus saeculum fidelibus futurique regni quietem animo meditantibus, et vel secundo Spiritus sancti flatu, vel remigio proprii conatus, infidos mundi fastus certatim post terga jactantibus, tempus subito dominicae passionis advenit. Unde bene hoc sero facto gestum fuisse perhibetur, ut veri solis occubitum non sola Domini dormitio, sed et ipsa decedentis lucis hora significet. Ascendente autem illo puppim crucis, qua somnum mortis caperet, fluctus blasphemantium persecutorum daemoniacis excitati procellis, assurgunt. Quibus tamen non ipsius patientia turbatur, sed discipulorum imbecillitas concutitur, trepidat, periclitatur.
3.3
Et excitant eum, et dicunt ei: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? Et excitant Dominum discipuli, ne eo dormiente fluctuum feritate dispereant, quia cujus mortem viderant, maximis votis resurrectionem quaerebant, ne si diutius ipse morte carnis sopiretur, eorum mens spiritali in perpetuum morte periret. Unde bene sequitur:
3.4
Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna. Vento quippe exsurgens comminatus est, quia resurrectione celebrata diaboli superbiam stravit, dum per mortem destruit eum qui habebat mortis imperium. Mare quoque silere praecepit, ac tranquillitatem reduxit, quia vesanam Judaeorum rabiem, quae caput quatiens clamaverat: Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei, mortem superando ac de sepulcro resurgendo dejecit. Ubi notandum juxta litteram quod omnes creaturae sentiant Creatorem. Quibus enim increpatur et imperatur, sentiunt imperantem. Non errore haereticorum, qui omnia putant animantia, sed majestate Conditoris. Quae enim apud nos insensibilia, illi sensibilia sunt.
3.5
Et ait illis: Quid timidi estis? Necdum habetis fidem. Recte arguuntur, qui praesente Christo timebant, cum utique qui ei adhaeserit, perire non possit. Cui simile est hoc quod post mortis somnium, discipulis apparens exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, qui his, quia viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Iterumque dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae. Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Ac si per metaphoram navigii diceret: Nonne oportuit Christum soporari, verrentibus undique fluctibus navem in qua dormiebat, et ita expergefactum sedatis extemplo tumidis gurgitum aestibus, divinitatis suae cunctis patefacere virtutem? Et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterum: Quis putas est iste? Quia ventus et mare obediunt ei. Matthaeus ita scribit: Porro homines mirati sunt dicentes: Qualis est hic? etc. Non ergo discipuli, sed nautae et caeteri qui in navi erant mirabantur, et de ejus, cui ventus et mare obediret, persona dubitabant. Sin autem quis contentiose voluerit eos qui mirabantur fuisse discipulos, respondebimus recte homines appellatos, quia necdum potentiam noverant Salvatoris. Et nos quoque singuli cum signo dominicae crucis imbuti, saeculum relinquere disponimus, navem profecto cum Jesu conscendimus, mare transire conamur. Sed qui non dormitabit, neque obdormiet, Israel custodiens semper, nobis tamen saepe navigantibus, quasi inter aequoris fremitus obdormivit, quando crebrescente inter medios virtutum nisus, vel immundorum spirituum, vel hominum paucorum, vel ipso nostrarum cogitationum impetu fidei splendor obtenebrescit, spei celsitudo contabescit, amoris flamma refrigescit. Verum inter hujusmodi procellas ad illum necesse est gubernatorem curramus, illum sedulo excitemus, qui non serviat sed imperet ventis. Mox tempestates compescet, refundet tranquillitatem, portum salutis indulgebit.
3.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT V.
3.1.1
Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. Gerasa est urbs insignis Arabiae trans Jordanem, juncta monti Galaad, quem tenuit tribus Manassae non longe a stagno Tiberiadis, in quod porci praecipitati sunt. Significat autem nationem gentium, quam post somnum passionis, resurrectionisque suae gloriam missis praedicatoribus Salvator est visitare dignatus. Unde bene Gerasa, sive Gergesii( ut quidam legunt) colonum ejiciens, sive, advena propinquans, interpretatur; videlicet insinuans quia gentium populus et eum a quo nequiter incolebatur hostem de suo corde repulerit, et qui erat longe, factus sit prope in sanguine Christi.
3.1.2
Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo, qui domicilium habebat in monumentis. Homo iste qui spiritu vexabatur immundo, et Domino vesanus, sed mox curandus occurrit, figuram habet populi gentilis, qui usque ad tempora dominicae incarnationis, daemonicis delusus doctrinis idola pro Deo colebat. Qui domicilium habebat in monumentis, quia in mortuis operibus, hoc est in peccatis delectabatur. Quid enim sunt corpora perfidorum, nisi quaedam defunctorum sepulcra, in quibus non Dei habitat sermo, sed anima peccatis mortua recluditur?
3.1.3
Et neque catenis jam quisquam eum poterat ligare, quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas, et compedes comminuisset. Et nemo poterat eum domare. Catenis et compedibus graves et durae leges significantur gentium, quibus et in eorum republica peccata cohibentur. Ruptisque catenis( ut Lucas scribit) agebatur a daemonio in deserto, qui etiam ipsis transgressis legibus ad ea scelera cupiditate ducebatur quae jam vulgarem consuetudinem excederent.
3.1.4
Et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat, et clamans, et concidens se lapidibus. Semper nocte ac die furebat daemoniosus, quia gentilitas sive adversis rerum casibus laboraret, seu pax et prosperitas aliqua mundi blandientis arrideret, nequaquam a servitio malignorum spirituum collum mentis excutere noverat, sed per operum foeditatem quasi in monumentis jacebat, per factum superbiae in montium jugis errabat, per verba durissimae infidelitatis, quasi arreptis furibunda cautibus, seipsam concidebat. Sed attestante Joanne Baptista Dominus de lapidibus suscitavit filios Abrahae, dum dura infidelium corda ad gratiam pietatis convertit.
3.1.5
Videns autem Jesum a longe cucurrit, et adoravit eum, et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu fili Dei altissimi? Quanta Arii vesania Jesum creaturam et non Deum credere, quem Filium Dei altissimi daemones credunt et contremiscunt! Quae impietas Judaeorum, eum dicere in principe daemoniorum ejecisse daemonia, quem ipsa daemonia fatentur nihil secum habere commune! Qui hoc ipsum, quod tunc per daemoniaci clamare furorem, postmodum in delubris idolorum dicere et confiteri non cessarunt, Jesum videlicet esse Christum Filium Dei altissimi, nec sese aliquid cum illo pacis aut societatis habere.
3.1.6
Adjuro te per Deum, ne me torqueas. Dicebat enim illi: Exi, spiritus immunde, ab homine. Hostis humanae salutis non exiguum sibi ducit esse tormentum ab hominis laesione cessare, quantoque hunc diutius possidere solebat, tanto difficilius dimittere consentit.
3.1.7
Unde studendum summopere est ut et si quando, ut homines, a diabolo superemur, mox ejus laqueos evitare satagamus, ne si aliquanto tardius ejus viribus resistatur, laboriosius quandoque pellatur.
3.1.8
Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio nomen mihi est, quia multi sumus. Non velut inscius nomen inquirit, sed ut confessa publice peste quam furens tolerabat, virtus curantis gratior emicaret. Sed et nostri temporis sacerdotes, qui per exorcismi gratiam daemones ejicere norunt, solent dicere patientes non aliter curari, nisi quantum sapere possunt, omne quod ab immundis spiritibus visu, auditu, gustu, tactu, vel alio quolibet corporis, aut animi sensu vigilantes dormientesve pertulerint, confitendo patenter exponant.
3.1.9
Quod vero dicebat spiritus, Legio nomen mihi est, quia multi sumus, significat populum gentium non uni cuilibet, sed innumeris ac diversis idololatriae cultibus esse mancipatum.
3.1.10
Cui contra scriptum est, quod multitudinis credentium erat cor unum, et anima una. Unde bene in Babylonis constructione linguarum unitas per spiritum superbiae scissa, in Jerosolyma est per gratiam sancti linguarum varietas adunata. Et illa confusio, haec visio pacis interpretatur, quia videlicet electos in pluribus linguis et gentibus una fides ac pietas toto orbe pacificando confirmat; reprobos autem plures sectae quam linguae dissociando confundunt.
3.1.11
Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. In Evangelio Lucae ita scriptum est: Et rogabant eum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent. Sciebant ergo daemones aliquando futurum ut per adventum Domini mitterentur in abyssum, non ipsi futura praedivinantes, sed prophetarum de se dicta recolentes. Ideoque gloriam dominici adventus, quam mirabantur, ad suam pertimescebant tendere damnationem.
3.1.12
Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens. Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus. Et concessit eis statim Jesus. Ideo permisit, quod petebant, daemonibus, ut per interfectionem porcorum, hominibus salutis occasio praeberetur. Pastores enim ista cernentes, statim nuntiant civitati. Erubescat Manichaeus. Si de eadem substantia et ex eodem auctore hominum bestiarumque sunt animae, quomodo ob unius hominis salutem duo millia porcorum suffocantur. In quorum tamen interitu figuraliter homines immundi, vocis et rationis expertes, judicantur, qui in monte superbiae pascentes, lutulentis oblectantur in actibus. Talibus enim per cultus idolorum possunt daemonia dominari. Nam nisi quis porci more vixerit, non in eum diabolus accipiet potestatem, aut ad probandum tantum, non autem etiam ad perdendum accipiet.
3.1.13
Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos, et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. Significat quod jam clarificata Ecclesia, et liberato populo gentium a dominatione daemoniorum, in abditis agunt sacrilegos ritus suos, qui Christo credere noluerunt, caeca et profunda curiositate submersi. Et notandum quod spiritus immundi in porcos irent, nisi hoc illis benignus ipse Salvator petentibus, quos certe in abyssum posset relegare, concederet. Rem necessariam docere nos volens, ut scilicet noverimus eos multo minus posse sua potestate nocere hominibus, qui nec pecoribus qualibuscunque potuerunt. Hanc autem potestatem Deus bonus occulta justitia dare nobis potest, injusta non potest.
3.1.14
Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Quod pastores porcorum fugientes ista nuntiant, significat quosdam etiam primates impiorum, quanquam Christianam legem fugiant, potestatem tamen ejus per gentes stupendo et mirando praedicare.
3.1.15
Et egressi sunt videre quid esset factum. Et veniunt ad Jesum, et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem, vestitum et sanae mentis, et timuerunt, etc. In Evangelio Lucae scriptum est, Sedentem ad pedes ejus. Significat autem multitudinem vetusta sua vita delectatam, honorare quidem, sed nolle pati Christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possunt, admirantes tamen fidelem populum a pristina perdita conversatione sanatum. Sedere namque ad pedes Domini, est eum a quo daemonia exierant, eos qui a peccatis correcti fuerint, fixa mentis intentione vestigia sui Salvatoris quae sequantur intueri. Vestitum resumere, est virtutum studia quae vesani perdiderant, jam sana mente recipere. Cui figurae apte congruit illa Domini parabola, in qua rediens ad patrem filius luxuriosus et prodigus, mox stola prima cum annulo induitur, manifeste insinuans quod quisquis vero corde de amissis poenituerit, potest donante Christi gratia, prima justitiae opera de quibus ceciderat, cum annulo inviolatae fidei recuperare.
3.1.16
Et rogare eum coeperunt, ut discederet a finibus eorum. Conscii fragilitatis suae Geraseni, praesentia Domini judicant se indignos, non capientes verbum Dei, nec infirma adhuc mente pondus sapientiae sustinere valentes. Quod et Petro ipsi viso piscium miraculo contigisse legitur: Et vidua Sareptana beati Eliae cujus se sensit hospitio benedici, nihilominus se putavit praesentia gravari dicens: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae, et occideres filium meum.
3.1.17
Cumque ascenderet navem, coepit illum deprecari, qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo; et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. Haec ex illa Apostoli sententia recte possunt intelligi, cum ait: Dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum, manere in carne, necessarium propter vos; ut sic quisque intelligat post remissionem peccatorum redeundum esse sibi in conscientiam bonam, et serviendum Evangelio, propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat, ne cum praepropere jam vult esse cum Christo, negligat ministerium praedicationis fraternae redemptioni accommodatum. Quod vero Matthaeus duos dicit a daemonum legione curatos, Marcus autem et Lucas unum commemorant, intelligas unum eorum fuisse personae alicujus clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat, et pro cujus salute plurimum satagebat. Hoc volentes significare duo Evangelistae, solum commemorandum judicaverunt, de quo facti hujus fama latius praeclatius flagraverat.
3.1.18
Sed et allegoriae summa concordat, quia sicut unus a daemonio possessus, sic et duo gentilis populi typum non inconvenienter exprimunt. Nam cum tres filios Noe generaverit, unius solum familia in possessionem ascita est Dei, ex duobus reliquis diversarum nationum quae idolis manciparentur, procreati sunt populi.
3.1.19
Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum, procidit ad pedes ejus, etc. In hac lectione ubi archisynagogus salvare filiam petit suam, sed pergente ad domum ejus Domino, praeoccupans haemorrhoissa mulier praeripit sanitatem, ac deinde filia archisynagogi ad optatam pervenit sanitatem, imo de morte revocata est ad vitam, salus ostenditur generis humani, quae Domino in carne veniente ita dispensata est, ut primo aliqui ex Israel ad fidem venirent, deinde plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.
3.1.20
Quis ergo archisynagogus iste, quid ad Dominum pro filia rogaturus advenit, melius quam ipse Moyses intelligitur? Unde bene Jairus, id est illuminans, sive illuminatus, vocatur, quia accepit verba vitae dare nobis, et per haec caeteros illuminat, et ipse a Spiritu sancto, quo vitalia monita scribere vel docere posset, illuminatus est.
3.1.21
Qui videns Jesum, procidit ad pedes ejus, quia praevidens in spiritu venturum in carne Dominum, humili corde se ejus potentiae subdidit: quem ita circa finem saeculi hominem incarnandum esse cognovit, ut aeternum ante omne saeculum Deum existere non dubitaret. Si enim caput Christi Deus, pedes ejus, quid aptius quam assumpta humanitas, qua terram nostrae mortalitatis tetigit, accipiendi sunt? Et procidere archisynagogum ad pedes Jesu, est legislatorem cum tota progenie patrum Mediatorem Dei et hominum longe sibi dignitatis gloria praeferendum esse cognoscere, et confiteri cum Apostolo, quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
3.1.22
Et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat. In Evangelio Lucae ita scriptum est quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Filia ergo archisynagogi ipsa est Synagoga, quae sola legali institutione composita, quasi unica Moysi nata erat. Et haec velut duodecimo aetatis anno, hoc est tempore pubertatis appropinquante, moriebatur, quia nobiliter a prophetis educata, postquam ad intelligibiles annos pervenerat, postquam spiritalem Deo sobolem generare debebat, subito errorum languore consternata, spiritalis vitae vias ingredi desperabiliter omisit, et si non a Christo succurreretur, horrendam per omnia corruisset in mortem.
3.1.23
Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa: et comprimebant illum. Ad puellam pergens sanandam Dominus a turba comprimitur, quia genti Judaeae salutaria monita praebens, quibus aegram vitiis ejus conscientiam erigeret, noxia carnalium populorum est consuetudine gravatus.
3.1.24
Et mulier quae erat in profluvio sanguinis duodecim annis. Mulier sanguine fluens, sed a Domino curata, Ecclesia est congregata de gentibus, quae ingenito carnalium delectationum polluta fluxu, atque a coetu jam fuerat segregata fidelium, sed dum verbum Dei Judaeam salvare decerneret, illa paratam jam promissamque aliis praeripuit spe certa salutem. Notandumque quod et archisynagogi duodenis sit filia, et mulier haec ab annis duodecim sanguine fluxerit, hoc est eodem quo haec nata sit tempore, illa coeperit infirmari.
3.1.25
Unde enim pene eademque saeculi hujus aetate, et Synagoga in patriarchis nasci, et gentium exterarum natio per orbem coepit idololatriae sanie foedari. Nam et fluxus sanguinis bifariam, hoc est, et super idololatriae pollutione, et super iis quae carnis ac sanguinis delectatione geruntur, potest recte intelligi.
3.1.26
Et fuerat multa perpessa a compluribus medicis, et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat. Medicos sive falsos intellige theologos, sive philosophos legumque doctores saecularium, qui multa de virtutibus vitiisque subtilissime disputantes, utilia vivendi credendique instituta se mortalibus dare promittebant, seu certe ipsos spiritus immundos, qui velut hominibus consulendo sese pro Deo colendos ingerebant. Quibus certatim audiendis gentilitas quanto magis naturalis industriae vires expenderat, tanto minus potuit ab iniquitatis suae sorde purgari. Sed haec ubi populum Judaeorum aegrotasse, verumque de coelo cognovit adesse medicum, coepit et ipsa languoris sui sperare pariter et inquirere remedium.
3.1.27
Cum audisset de Jesu venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus. Dicebat enim quia si tetigero vestimentum ejus, salva ero. Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus. Venit, et Dominum tangit Ecclesia, cum ei per fidei veritatem appropinquat. Venit autem retro, sive juxta id quod ipse ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur. Et alibi praecipitur: Post Dominum Deum tuum ambulabis. Sive quia praesentem in carne Dominum non videns, peractis jam sacramentis incarnationis illius, ad fidei et agnitionis ejus gratiam pervenit. Sicque dum participatione sacramentorum ejus salvari a peccatis meruit, quasi tactu vestimentorum ejus fontem sui sanguinis siccavit.
3.1.28
Fons quippe sanguinis est origo peccati. Cujusque fons sanguinis, est immundae primordium cogitationis, ex quo peccatum omne nascitur. Sed Dominus cum verbis evangelicis non solum opera et verba mala compescere, sed et cogitationum nequam radicem exstirpare curavit, cum haec utraque sacramentis evangelicis emundari donavit, quasi virtutem exsiccandi fontis obsceni suis vestimentis indidit.
3.1.29
Et statim Jesus cognoscens in semetipso virtutem quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? Non ut ipse quae nesciat doceatur interrogat, sed ut virtus quam bene noverat, imo quam ipse dederat, in muliere declararetur, et declarata agnitaque virtute fidei multi ad salutem perveniant.
3.1.30
Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis, Quis me tetigit? Quem turba passim comitans comprimit, una credula mulier Dominum tangit, quia qui diversis inordinate glomerantium haeresibus, sive perversis moribus gravatur, solo catholicae Ecclesiae fideliter corde veneratur. Nam sicut quidam videntes non vident, et audientes non audiunt, ita etiam tangentes non tangunt, qui non simplici, sed dubio vel simulato corde Christum tangunt. Unde cuidam amanti quidem, sed nondum plene credenti, dicit ipse: Noli me tangere. Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Aperte dicens quid sit ipsum veraciter tangere, Patri scilicet aequalem credere.
3.1.31
Et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat. Non obliviscitur fidelium suorum Dominus, nec in se sperantes intueri desistit, sed omnes qui salvari merentur, suo dignos intuitu ac miseratione judicat. Iste autem pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum.
3.1.32
Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. Ecce quo interrogatio Domini tendebat, ut videlicet confitente palam muliere veritatem suae diutinae infirmitatis, subitae credulitatis, divinae propitiationis, ac donatae sibi sanationis, et ipsa certius confirmaretur in fide, et pluribus salutis et vitae praeberetur exemplum. Denique sequitur.
3.1.33
Ille autem dixit: Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace, et esto sana a plaga tua. Nec dixit: Fides tua te salvam factura est, sed salvam fecit. In eo enim quod credidisti, jam salva facta es: Adhuc eo loquente, veniunt ad archisynagogum dicentes: Quia filia tua mortua est, quid ultra vexas magistrum? Sanata a profluvio sanguinis muliere, mox filia archisynagogi mortua nuntiatur, quia dum Ecclesia a vitiorum labe mundata, et ob fidei meritum filia est cognominata, continuo Synagoga perfidiae simul et invidiae luctu soluta est. Perfidiae quidem, quia in Christo credere noluit. Invidiae vero, quia Ecclesiam credere doluit. Scriptum namque est in Actibus apostolorum: Sequenti autem sabbato, pene universa civitas convenit audire verbum Domini. Videntes autem turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur, maledicentes. Et quod aiebant nuntii archisynagogo, Quid ultra vexas magistrum? per eos hodieque dicitur qui adeo destitutum synagogae statum vident, ut restaurari posse non credant; ideoque pro resuscitatione illius supplicandum esse non aestiment. Sed quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum; unde apte sequitur:
3.1.34
Jesus autem verbo quod dicebatur audito, ait archisynagogo: Noli timere, tantummodo crede. Archisynagogus, coetus doctorum legis accipitur, de quo Dominus ait: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Qui si credere ipse voluerit, etiam subjecta ei Synagoga salva erit.
3.1.35
Et veniunt in domum archisynagogi, et vident tumultum, et flentes et ejulantes multum. Et laetentur, inquit, omnes qui sperant in te, in aeternum exsultabunt, et inhabitabis in eis. Quia vero Synagoga laetitiam hanc dominicae inhabitationis merito infidelitatis amisit, quasi inter flentes et ejulantes mortua jacet. Nec tamen superna pietas funditus eam interire patitur, quin potius circa finem saeculi reliquias ejus secundum electionem gratiae saluti et vitae restituit. Unde apte subjungitur:
3.1.36
Et ingressus ait eis: Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit. Hominibus mortua qui suscitare nequiverant, Deo dormiebat, in cujus dispositione et anima recepta vivebat, et caro resuscitanda quiescebat. Unde mos Christianus obtinuit ut mortui qui resurrecturi esse non dubitantur, dormientes vocentur; sicut Apostolus: Nolumus, inquit, vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri, qui spem non habent. Sed et in parte allegoriae, cum anima quae peccaverit ipsa moriatur, tamen ea quam Dominus resuscitandam atque ad vitam aeternam praevidit esse venturam, nobis quidem mortua fuisse, sed ei obdormivisse dici non incongrue potest.
3.1.37
Et irridebant eum. Ipse vero, ejectis omnibus, assumit patrem et matrem puellae, etc. Quia verbum resuscitantis irridere quam credere malebant, merito foras excluduntur, ut pote indigni qui potentiam resuscitantis ac resurgentis mysterium viderent. Item foras turba ejicitur, ut puella suscitetur, quia si non prius a secretioribus cordis expellitur, importuna saecularium multitudo curarum anima quae intrinsecus jacet mortua, non resurget. Nam dum se per innumeras terrenorum desideriorum cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit.
3.1.38
Et tenens manum puellae, ait illi: Tabatha cumi, quod est interpretatum: Puella tibi dico, surge. Quaerat diligens lector quare verax Evangelista dictum Salvatoris exponens, interposuerit de suo: tibi dico, cum in Syro sermone quem posuit non plus sit dictum quam Puella, surge.
3.1.39
Nisi forte propter exprimendam vim dominicae jussionis, hoc agendum putavit, magis sensum loquentis quam ipsa verba suis curans intimare lectoribus.
3.1.40
Nam et familiare constat esse Evangelistis atque apostolis, cum de Veteri Testamento testimonia assumunt, magis sensum propheticum ponere curare quam verba. Tenens autem manum puellae Dominus, suscitavit eam, quia nisi prius mundatae fuerint manus Judaeorum, quae sanguine plenae sunt, synagoga eorum mortua non consurget.
3.1.41
Et confestim surrexit puella, et ambulabat. Bene, surrexit et ambulabat. Quemcunque enim peccatis mortuum supernae manus miserationis resuscitatura tetigerit, non solum a sordibus et veterno scelerum exsurgere, sed et in bonis continuo proficere debet operibus, videlicet juxta psalmistam, ingrediens sine macula, et opera exercens justitiae.
3.1.42
Et obstupuerunt stupore maximo. Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret. Et jussit dari illi manducare. Ad testimonium quidem verae resuscitationis dari puellae manducare praecepit, ne non veritas sed phantasma, quod apparebat, ab incredulis putaretur. Sed et si quis a spiritali morte surrexerit, coelesti necesse est mox pane satietur, et divini scilicet verbi et sacrosancti altaris particeps effectus. Nam juxta moralem intellectum, tres illi mortui quos Salvator in corporibus suscitavit, tria genera resurrectionis animarum significant. Siquidem nonnulli consensum malae delectationi praebendo, latente tantum cogitatione peccati sibi mortem consciscunt. Sed tales se vivificare significans Salvator, resuscitavit filiam archisynagogi nondum foras elatam, sed in domo mortuam, quasi vitium secreto in corde regentem. Alii non solum noxiae delectationi consentiendo, sed et ipsum malum quo delectantur explendo, mortuum suum quasi extra portas efferunt. Et hos se si poeniteant, resuscitari demonstrans, suscitavit juvenem filium viduae extra portas civitatis elatum, et reddidit matri suae, quia resipiscentem a peccati tenebris animam unitati restituit Ecclesiae. Quidam vero non solum cogitando, vel faciendo illicita, sed et ipsa peccandi consuetudine se, quasi sepeliendo corrumpunt. Verum nec ad hos erigendos minor fit virtus et gratia Salvatoris, si tamen adsint cogitationes sollicitae, quae super eorum salute velut devotae Christo sorores invigilant. Nam ad hoc intimandum, resuscitavit Lazarum quatuor dies in monumento habentem, et sorore attestante jam fetentem, quia nimirum pessima noxios actus solet fama comitari. Notandum autem, quod quanto gravior animae mors ingruerit, tanto acrius necesse est, ut resurgere mereatur, poenitentis fervor insistat. Nam leviores et quotidiani erratus levioris poenitentiae possunt remedio curari. Quod occulte nolens ostendere Dominus, jacentem in conclavi mortuam facillima ac brevissima voce resuscitat dicens: Puella, surge. Quam etiam ob facilitatem resuscitandi jam mortuam fuisse negaverat. Delatum autem foras juvenem mortuum, pluribus ut reviviscere debeat dictis corroborat, cum ait: Juvenis, tibi dico, surge. Quatriduanus vero mortuus, ut longa prementis sepulcri claustra evadere posset. Fremuit spiritu Jesus, turbavit seipsum, lacrymas fudit, rursum fremuit, ac magna voce clamavit: Lazare, veni foras. Et sic tandem qui erat desperatus, discusso tenebrarum pondere, vitae lucique redditur. Sed et hoc notandum, quod quia publica noxa publico eget remedio, levia autem peccata leviori et secreta queunt poenitentia deleri, puella in domo jacens paucis arbitris exsurgit, eisdemque vehementer ut nemini id manifestent praecipitur. Juvenis extra portam turba multa comitante atque intuente, suscitatur. Lazarus de monumento vocatus, in tantum populis innotuit, ut ob eorum qui videre testimonium, plurimae Domino turbae cum palmis occurrerent, et multi propter illum abirent ex Judaeis, et crederent in Jesum. Quartum vero mortuum nuntiante discipulo Dominus audivit, sed quia qui pro ejus excitatione precarentur, vivi defuerant: Dimitte, inquit, ut mortui sepeliant mortuos suos, id est mali malos noxiis laudibus gravent: et quia non adest justus, qui corripiat in misericordia, oleum peccatoris impinguet caput eorum.
3.2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI.
3.2.1
Et egressus inde abiit in patriam suam, et sequebantur illum discipuli sui; et facto sabbato coepit in synagoga docere. Et multi audientes admirabantur in doctrina ejus dicentes: Unde huic haec omnia? Et quae est sapientia quae data est illi, et virtutes tales quae per manus ejus efficiuntur? Patriam ejus Nazareth dicit, in qua erat nutritus. Sed quanta Nazarenorum caecitas, qui eum quem in verbis factisque ipsius, si mens non leva fuisset, Christum cognoscere poterant, ob solam generis notitiam contemnant. Sapientiam autem ad doctrinam, virtutem referunt ad sanitates et miracula, quae faciebat. Quae solerti ac pulchra distantia commemorat Apostolus dicens: Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt; nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. In qua nimirum sententia virtutem ad signa retulit propter Judaeos, sapientiam autem ad doctrinam propter Graecos, id est gentes.
3.2.2
Nonne iste est faber filius Mariae, frater Jacobi, et Joseph, et Judae, et Simonis? Nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. Scandalum et error Judaeorum, salus nostra est, et haereticorum condemnatio. In tantum enim cernebant hominem Jesum Christum, ut hunc fabrum, et juxta alium Evangelistam, fabri clamarent filium; fratres quoque et sorores ejus secum esse testarentur. Qui tamen non liberi Joseph aut Mariae, juxta haereticos, putandi sunt, sed potius juxta morem sacrae Scripturae, cognati ipsorum sunt intelligendi, quo modo Abraham et Lot fratres appellantur, cum esset Lot filius fratris Abrahae. Et multa habes hujusmodi.
3.2.3
Non autem sine certi provisione sacramenti Dominus in carne apparens, faber et fabri filius aestimari ac dici voluit: quin potius etiam per hoc se ejus ante saecula filium esse docuit, qui fabricator omnium in principio creavit coelum et terram. Nam etsi humana non sunt comparanda divinis, typus tamen integer est, quia pater Christi igni operatur et spiritu. Unde et de ipso tanquam de fabri filio praecursor suus ait: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Qui in domo magna hujus mundi diversi generis vasa fabricat, imo vasa irae sui spiritus igne molliendo, in misericordiae vasa commutat: sed hujus sacramenti Judaei ignari: divinae virtutis opera prosapiae carnalis contemplatione despiciunt.
3.2.4
Et dicebat eis Jesus, quia non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in cognatione sua, et in domo sua. Prophetam dici in Scripturis Dominum Jesum Christum, et Moyses testis est, qui futuram ejus incarnationem praedicens filiis Israel, ait: Prophetam vobis suscitavit Dominus Deus vester de fratribus vestris, tanquam me, ipsum audietis. Non solum autem ipse qui caput et Dominus est prophetarum, sed et Elias et Jeremias, caeterique prophetae, minores in patria sua quam in exteris civitatibus habiti sunt, quia propemodum naturale est cives semper civibus invidere. Non enim considerant praesentia viri opera, sed fragilem recordantur infantiam, quasi non et ipsi per eosdem aetatis gradus ad maturam aetatem venerint.
3.2.5
Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. Et mirabatur propter incredulitatem illorum. Non quo etiam illis incredulis facere non potuerit virtutes multas, sed quo ne multas faciens, cives incredulos condemnaret. Potest autem et aliter intelligi, quod Jesus despiciatur in domo et in patria sua, hoc est in populo Judaeorum, et ideo pauca signa ibi fecerit, ne penitus inexcusabiles fierent.
3.2.6
Majora autem signa quotidie in gentibus per apostolos facit, non tam in sanatione corporum, quam in animarum salute. Quod autem mirari dicitur Dominus incredulitatem illorum, non quasi inopinata et improvisa miratur, qui novit omnia antequam fiant, sicut nec fidem Centurionis, quasi novam et ante incognitam mirari tunc coepit, quando audiens verba piae confessionis ejus ait: Quia nec in Israel tantam fidem inveni, sed qui novit occulta cordis, quod mirandum intimare vult hominibus, mirari se coram hominibus ostendit. Miranda enim erat fides Centurionis, qui sine homine doctore, sine eloquiis Scripturarum, sine oraculis angelorum, tantum naturali sensu divinitus illuminato cognovit per miracula Deum esse verum quem per humanae fragilitatis infirma hominem esse verum noverat. At contra, non minus admiranda Nazarenorum infidelitas, qui et doctoribus abundantes, et eloquiis divinis in quibus Christi praedicabatur adventus, ipsum etiam praesentem habentes Christum, agnitionem sui illis et verbis ingerentem et signis, nihilominus increduli durabant. Sed in uno eorum, Judaeorum miranda notatur caecitas, qui nec prophetis suis credere de Christo, nec ipsi inter se nato voluerunt credere Christo. In altero fides coronatur gentium, qui inter Judaeos natum, sed expulsum ipsi cum oraculis sacris mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum suscipere meruerunt.
3.2.7
Et circumibat castella in circuitu docens; et vocavit duodecim et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. Benignus et clemens Dominus ac magister non invidet servis atque discipulis ad virtutes suas; et sicut ipse curaverat omnem languorem et omnem infirmitatem, apostolis quoque suis dedit potestatem, ut curarent omnem infirmitatem, et omnem languorem. Sed multa distantia est inter habere et tribuere, donare et accipere. Iste quodcunque agit, potestate Domini agit, illi si quid faciunt, imbecillitatem suam et virtutem Domini confitentur, dicentes, ut Petrus: In nomine Jesu Christi Nazareni, surge et ambula.
3.2.8
Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum. Non peram, non panem, neque in zona aes, sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. Tanta praedicatori debet in Deo esse fiducia, ut praesentis vitae sumptus quamvis non provideat, tamen sibi hos non deesse certissime sciat. Ne dum mens ejus occupatur ad temporalia, minus aliis provideat aeterna. Solet autem quaeri, quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverint, dixisse Dominum discipulis, ut nec virgam ferrent; cum dicat Marcus: Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum. Quod ita solvitur, ut intelligamus, sub alia significatione dictam virgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam, quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda: sicut sub alia significatione intelligitur tentatio, de qua dictum est, Deus neminem tentat, et sub alia dictum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum. Illa seductionis est, haec probationis. Utrumque ergo accipiendum est a Domino apostolis dictum, et ut nec virgam ferrent, et ut non nisi virgam ferrent. Cum enim secundum Matthaeum diceret eis: Nolite possidere aurum, neque argentum, etc.; continuo subjecit: Dignus est enim operarius cibo suo. Unde satis ostendit cur eos haec possidere ac ferre noluerit. Non quod necessaria non sint sustentationi nujus vitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi monstraret ab illis, quibus Evangelium credentibus annuntiarent. Claret autem, haec non ita praecepisse Dominum, tanquam Evangelistae vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus quibus annuntiant Evangelium. Alioquin contra hoc praeceptum fecisset apostolus, qui victum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam gravis esset; sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. Cum autem a Domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobedientiae culpa est. Cum autem potestas datur, licet unicuique non uti, et tanquam de suo jure cedere. Hoc ergo ordinans Dominus, quod eum ordinasse dicit apostolus, iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent, nec portarent huic vitae necessaria, nec magna, nec minima. Ideo apposuit, Nec virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis, nulla superflua requirentibus. Ac per hoc addendo, Dignus est enim operarius cibo suo, prorsus aperuit et illustravit, unde haec omnia loqueretur. Hanc ergo potestatem virgae nomine significavit, cum dixit, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum, ut intelligatur quia per potestatem a Domino acceptam( quae virgae nomine significata est) etiam quae non portantur, non deerunt. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quidquam eorum praeter eam, quam esset indutus, aliam portandam putaret, sollicitus ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Proinde Marcus dicendo calceari eos sandaliis vel soleis, aliquid hoc calceamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit, neque nudus ad terram, id est, nec occultetur Evangelium, nec terrenis commodis innitatur.
3.2.9
Et quod non portari vel haberi duas tunicas, sed expressius indui prohibet, dicens; et ne induerentur duabus tunicis, quid eos admonet, nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? Aliter. In duabus tunicis videtur mihi duplex ostendere vestimentum, non quod in locis Scythiae glaciali nive rigentibus, una quis tunica debeat esse contentus; sed quod in tunica vestimentum intelligamus, ne aliud vestiti, aliud nobis futurorum timore servemus. Allegorice autem per peram, onera saeculi, per panem deliciae temporales, per aes in zona occultatio sapientiae designatur.
3.2.10
Qui enim sapientiae verbum habet, sed hoc erogare proximo negligit, quasi pecuniam in zona clausam tenet: et scriptum est: Sapientia abscondita, et thesaurus occultus, quae utilitas in utrisque? Non ergo apostolis pera, non panis, non aes in zona ferendum est, quia quisquis officium doctoris accepit, neque oneribus saecularium negotiorum deprimi, neque desideriis carnalibus resolvi, neque commissum sibi talentum verbi, sub otio debet lenti torporis abscondere.
3.2.11
Et dicebat eis: Quocunque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde. In Matthaeo ita scriptum est: In quamcunque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete, donec exeatis. Dat constantiae generale mandatum, ut hospitalis necessitudinis jura custodiant, alienum a praedicatore regni coelestis astruens cursitare per domos, et inviolabilis hospitii jura amittere. Nec otiose secundum Matthaeum, domus quam ingrediantur apostoli eligenda decernitur, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandae causa non suppetat.
3.2.12
Et quicunque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris, in testimonium illis. Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sint civitatem, et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit. Sive excutitur pulvis, ut nihil ab eis accipiant, ne ad victum quidem necessarium, qui Evangelium spreverint.
3.2.13
Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent, et daemonia multa ejiciebant, etc. Dicit apostolus Jacobus: Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super ipsum, ungentes eum oleo in nomine Domini. Et si in peccatis sit, dimittentur ei. Unde patet ab ipsis apostolis hunc sanctae Ecclesiae morem esse traditum, ut energumeni, vel alii quilibet aegroti ungantur oleo, pontificali benedictione consecrato.
3.2.14
Et audivit Herodes rex( manifestum enim factum est nomen ejus) et dicebant, quia Joannes Baptista resurrexit. Quanta Judaeorum invidia, qui contra Dominum malitiae furor exstiterit, ex omnibus pene locis Evangelii docemur; ecce enim Joannem de quo dictum est, quia signum fecit nullum, a mortuis potuisse resurgere, nullo attestante credebant. Jesum autem virum approbatum a Deo virtutibus et signis, in cujus videlicet morte elementa tremuerunt, resurrectionem vero atque ascensionem, angeli, apostoli, viri ac feminae certatim praedicabant; non resurrexisse, sed furtim esse ablatum, credere maluerunt.
3.2.15
Qui cum dicerent Joannem resurrexisse a mortuis, et propterea virtutes inopinatas sive operatas esse in illo, bene omnimodis de virtute resurrectionis senserunt, quod majoris potentiae futuri sint sancti cum a mortuis resurrexerint, quam fuere cum carnis adhuc infirmitate gravarentur.
3.2.16
Sed et ipsum resurrectionis miraculum non esse incredibile docuerunt, quod nullo docente sponte crediderunt, qui tamen seipsos rem credibilem in Domino non credidisse, suae merito caecitatis et invidiae probarunt.
3.2.17
Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. Lucas de hoc ita scripsit: Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam, quia Joannes resurrexit a mortuis; a quibusdam vero, quia Elias apparuit, etc.. Intelligendum est ergo, aut post hanc haesitationem confirmasse eum in animo suo, quod ab aliis dicebatur, cum ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. Aut ita pronuntianda sunt haec verba, ut haesitantem adhuc indicent. Si enim diceret: Nunquid nam hic est, aut nunquid forte hic est Joannes Baptista? non opus esset admonere aliquid de pronuntiatione, quia dubitans atque haesitans intelligatur. Nunc quia illa verba desunt, utroque modo pronuntiari potest, ut aut confirmatum eum ex aliorum verbis credendum dixisse accipiamus, aut adhuc( sicut Lucas commemorat) haesitantem.
3.2.18
Ipse enim Herodes misit ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem. Vetus narrat historia Philippum Herodis majoris filium, sub quo Dominus fugit in Aegyptum, fratrem ejus Herodis sub quo passus est Christus, duxisse uxorem Herodiadem, filiam regis Aretae. Postea vero, socerum ejus, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam suam, et in dolorem mariti prioris, inimici ejus nuptiis copulasse. Quis sit autem hic Philippus, Evangelista Lucas plenius docet? Anno quintodecimo imperii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis. Ergo Joannes Baptista, qui venit in spiritu et virtute Eliae, eadem auctoritate qua ille Achab corripuerat et Jezabel, arguit Herodem et Herodiadem quod illicitas nuptias fecerint, et non liceat fratre vivente germano, illius uxorem ducere, malens periclitari apud regem, quam propter adulationem esse immemor praeceptorum Dei.
3.2.19
Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui caenam fecit principibus, etc. Soli mortalium Herodes et Pharao leguntur diem natalis sui gaudiis festivis celebrasse; sed uterque rex infausto auspicio festivitatem suam sanguine foedavit. Verum Herodes tanto majore impietate, quanto sanctum et innocentem doctorem veritatis, et praeconem vitae ac regni coelestis occidit, et hoc pro voto ac petitione saltatricis, neque eum caput occisi ante convivas inferre puduit. Nam Pharao nil talis vesaniae commisisse legitur, sed tantum peccantem sibi eunuchum vita privari jubens, quo longius a verae cultu religionis aberrat, eo levius in violatione suae festivitatis deliquit. Attamen ex utriusque exemplo probatur, utilius esse nobis diem mortis futurae timendo, et caste agendo saepius in memoriam revocare, quam diem nativitatis luxuriando celebrare. Homo enim ad laborem nascitur in mundo, et electi ad requiem per mortem transeunt e mundo.
3.2.20
Cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi. Non excusatur Herodes quod invitus et nolens propter juramentum homicidium fecerit, quia ad hoc forte juravit, ut futurae occisioni machinas praepararet. Alioquin si ob jusjurandum fecisse se dicit, si patris, si matris postulasset interitum, facturus fuerat, an non? Quod in se ergo repudiaturus fuit, contemnere debuit et in propheta.
3.2.21
Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? Et illa dixit: Caput Joannis Baptistae, etc. Herodias timens ne Herodes aliquando resipisceret, vel Philippo fratri amicus fieret, atque illicitae nuptiae repudio solverentur, monet filiam, ut in ipso statim convivio caput Joannis postulet, digno opere saltationis, dignum sanguinis praemium!
3.2.22
Et contristatus est rex, propter jusjurandum, et propter simul recumbentes noluit eam contristari, sed misso spiculatore praecepit afferri caput ejus in disco, etc. Consuetudinis Scripturarum est, ut opinionem multorum sic narret historicus, quomodo eo tempore ab omnibus credebatur. Sicut Joseph ab ipsa quoque Maria appellatur pater Jesu, ita et nunc Herodes dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant. Dissimulator enim mentis suae et artifex homicida, tristitiam praeferebat in facie, cum laetitiam haberet in mente. Scelusque excusat juramento, ut sub occasione pietatis, impius fieret. Quod autem subjicit: Et propter simul recumbentes, vult omnes sceleris sui esse consortes, ut in luxurioso impuroque convivio, cruentae epulae deferrentur.
3.2.23
Et attulit caput ejus in disco, et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae. Hoc juxta litteram factum sit, nos autem usque hodie cernimus in capite Joannis prophetae, Judaeos Christum, qui caput prophetarum est, perdidisse. Aliter: Decollatio Joannis minorationem famae illius, qua Christus a populo credebatur, insinuat, sicut exaltatio in cruce Domini Salvatoris, profectum designabat fidei, quia ipse prius a turbis propheta esse putabatur Dominus prophetarum, et Christus Dei filius a cunctis fidelibus est agnitus. Minutus ergo capite Joannes, exaltatus est in cruce Dominus, quia, sicut idem Joannes ait, illum oportebat crescere, Joannem autem minui. Illum autem qui propheta aestimabatur Christum cognosci, et eum qui Christus pro virtutum sublimitate putabatur, Christi esse prophetam, et praecursorem decebat intelligi. Quod ipsum quoque distinctione temporis quo uterque illorum natus est, satis aperte signatum est, quia Joannes quidem, quem oportebat minui, cum divinum lumen decrescere incipit, natus est. Dominus autem, qui vera lux mundi est, eo anni tempore quo dies crescere incipit, luciflua nobis suae dona nativitatis exhibuit.
3.2.24
Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus, et posuerunt illud in monumento. Narrat Josephus, vinctum Joannem in castellum Macherunta abductum, ibique truncatum. Narrat Historia ecclesiastica, sepultum eum in Sebaste urbe Palaestinae, quae quondam Samaria dicta est. At tempore Juliani principis, invidentes Christianis qui sepulcrum ejus pia sollicitudine frequentabant, paganos invasisse monumentum, ossa dispersisse per campos, et rursum collecta igni cremasse, ac denuo dispersisse per agros. Affuisse tunc temporis ibidem de Jerosolymis monachos, qui, mixti paganis, ossa legentibus maximam eorum partem congregaverunt, et ad patrem suum Philippum Jerosolymam detulerunt. Et ille misit ea beato Athanasio Alexandriae episcopo, ibique servata usque ad tempora Theophili ejusdem urbis episcopi, quando, jubente Theodosio principe, omnia gentium fana destructa sunt. Tunc expurgato a sordibus templo Serapis, ibidem illata, et basilicam pro aedicula Serapis in honorem sancti Joannis esse consecratam. Lege undecimum Historiae ecclesiasticae librum.
3.2.25
Et convenientes apostoli ad Jesum, renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant. Non solum quae ipsi egerant, et docuerant, apostoli Domino renuntiant; sed etiam quae Joannes eis in docendo occupatis sit passus, vel sui, vel ejusdem Joannis ei discipuli renuntiant, sicut Matthaeus describit. Unde hoc quod sequitur:
3.2.26
Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum, etc. Non solum causa facit requietionis ipsorum: sed et mysticae gratia significationis, quia videlicet derelicta Judaea, quae prophetiae sibi caput non credendo abstulerat, in deserto Ecclesiae quae virum non habuerat, verbi esset cibaria credentibus, quasi epulas panum largiturus et piscium. Ibi etenim praedicatores sancti, qui apud Judaeam non credentem, et contradicentem, aliquandiu gravi tribulationum sarcina premebantur, requiem nacti sunt de collata gentibus gratia fidei. Quae autem necessitas fuerit concedendae requiei discipulis, subsequenter ostenditur, cum dicitur:
3.2.27
Erant enim qui veniebant, et redibant multi, et nec manducandi spatium habebant. Ubi magna temporis illius felicitas de labore docentium simul et discentium studio demonstratur, qui utinam nostro in aevo rediret, ut tanta ministris verbi frequentia fidelium desistat auditorum, quae nec liberum eis curandi corporis spatium concedat. Nam quibus necessaria curandi corporis hora negatur: quanto minus illecebris animae sive carnis studendi facultas adest? Quin potius a quibus verbum fidei et salutare ministerium opportune importune exigitur, horum animus consequenter ad agenda semper et cogitanda coelestia succenditur, ne ea quae verbis docent, factis impugnent.
3.2.28
Et ascendentes in navem, abierunt in desertum locum seorsum. Non discipuli soli, sed assumpto Domino ascenderunt in navem, et locum petiere desertum, ut evangelista Matthaeus aperte demonstrat.
3.2.29
Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi, et pedestres de omnibus ei, etc. Dum pedestres eos praevenisse dicuntur, ostenditur quod non in aliam maris sive Jordanis ripam navigio pervenerunt discipuli cum Domino, sed cum transito navi aliquo freto aut stagno, proximos ejusdem regionis locos adierunt, quo etiam indigenae pedestres pervenire potuerunt.
3.2.30
Et exiens, vidit turbam multam Jesus et misertus est super eos, qui erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa. Quomodo misertus sit super eos, Matthaeus exponit plenius dicens: Et misertus est eis, et curavit languidos eorum. Hoc est enim veraciter pauperum et non habentium pastorem misereri, et viam eis veritatis docendo aperire; et molestias corporales medicando auferre; sed et jejunos reficiendo ad laudem supernae largitatis animare. Quod etiam sequentia lectionis hujus eum fecisse commemorant. Tentat autem fidem turbarum, et probatam digna mercede recompensat. Petendo enim solitudinem an sequi curant explorat. Illae sequendo, et non in jumentis aut vehiculis diversis: sed proprio labore pedum iter arripiendo deserti, quantam salutis suae curam gerant ostendunt. Rursum ipse, ut potens piusque salvator ac medicus, excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando aegrotos, recreando jejunos, quantum devotione credentium delectetur, insinuat. Juxta vero leges allegoriae, petentem deserta gentium Christum, multae fidelium catervae relictis moenibus priscae conversationis, neglectoque variorum dogmatum praesidio, sequuntur. Et qui primum notus in Judaea Deus, postquam dentes Judaeorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta facta est, exaltatus est super coelos Deus, et super omnem terram gloria ejus.
3.2.31
Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus dicentes: Desertus est locus, et jam hora praeteriit. Dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos quos manducent. Horam multam, vespertinum tempus dicit, Luca teste, qui ait: Dies autem coeperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, etc.. Die autem declinata turbas Salvator reficit, quia vel fine saeculorum propinquante, vel cum sol justitiae pro nobis occubuit, a diutina spiritalis inediae sumus tabe salvati.
3.2.32
Et respondens ait illis: Date eis manducare, etc. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudo signi notior fiat: simul insinuans, quia quotidie per eos jejuna nostra corda sunt pascenda, videlicet cum eorum vel exemplis vel litteris ad amanda coelestia suscitamur. Notandum autem quod hoc miraculum panum scripturus evangelista Joannes, praemisit, quod proximum esset Pascha, dies festus Judaeorum. Matthaeus vero et Marcus, hoc, interfecto Joanne, continuo factum esse commemorant. Unde colligitur Joannem, imminente eadem festivitate paschali, fuisse decollatum, et anno post hunc sequente, cum denuo tempus paschale rediret, mysterium dominicae passionis esse completum. Et propterea quod in libro Sacramentorum, natale ejus quarto Kalendarum Septembrium denotatum est, et in Martyrologio, quod Eusebii et Hieronymi vocabulis insignitum est, legitur, quarto Kalend. Septemb. in Edessa civitate Phoeniciae provinciae, natale Joannis Baptistae, die quo decollatus est: non specialiter ipsum diem decollationis ejus, sed diem potius, quo caput ejus in eadem Edessa civitate repertum, atque in ecclesia est conditum, designat. Siquidem ut Chronica Marcellini comitis testantur, tempore Marciani principis, duo monachi orientales venerant adorare in Jerosolymis, et loca sancta videre; quibus per revelationem assistens idem praecursor Domini praecepit, ut ad Herodis quondam regis habitaculum accedentes, caput suum ibi requirerent, et inventum digno honore reconderent. Quod ibi ab eis inventum et assumptum, sed non multo post culpa incuriae perditum, perlatum est Edessam ab aliis, et in quodam specu in urna sub terra, non pauco tempore ignobiliter reconditum, donec denuo idem Joannes sese suumque caput ostendit Marcello cuidam religioso abbati ac presbytero, dum in eodem specu habitaret. Quod videlicet caput Julioramo ejusdem episcopo civitatis, per praefatum presbyterum constat inventum. Ex quo tempore coepit in eadem civitate beati praecursoris decollatio, ipso( ut arbitramur) die quo caput inventum sive elevatum est celebrari. De quibus latius in praefato Chronicorum libro scriptum reperies.
3.2.33
Et dicit eis: Quot panes habetis? Ite et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. Per quinque panes Apostolorum, et duos pisces, tota Testamenti veteris scriptura signatur. Per quinque videlicet panes, quinque Mosaicae legis libri, quibus divinae aeternitatis cognitio, mundi creatio, procursus saeculi labentis, et vera Deo serviendi religio generi humano innotuit. Per duos vero pisces, psalmi sunt, et prophetae figurati, qui eruditum in lege Dei populum de promissione Dominicae incarnationis nova gratiae dulcedine pascebant. Qua trina Scripturae sacrae distinctione, totam veteris instrumenti seriem comprehendi Dominica auctoritate docemur. Apparens enim post resurrectionem discipulis ait Dominus ipse, quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege, Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. Et cum aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, et intellectas spiritaliter fidelibus traderent auditoribus, quasi benedicens panibus apostolicis ac piscibus, hosque internae suavitatis dono multiplicans, turbis dispertiri praecepit. Bene autem juxta Evangelium Joannis, panes qui legem designant, hordeacei fuisse referuntur, qui jumentorum maxime rusticorumque est cibus servorum, quia incipientibus necdumque perfectis auditoribus, asperiora et quasi grossiora sunt committenda praecepta. Animalis enim homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Atque ideo Dominus pro suis cuique viribus dona tribuens, semperque ad perfectiora provocans, primo quinque panibus quinque millia, secundo septem panibus quatuor hominum millia reficit, tertio discipulis suae carnis et sanguinis mysterium credit: ad ultimum magno munere dat electis, ut edant et bibant super mensam suam in regno suo.
3.2.34
Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum. Et discubuerunt in partes, per centenos, et per quinquagenos. Diversi convivantium discubitus distinctos per orbem Ecclesiarum conventus, quae unam catholicam faciunt, designant. Quos bene Dominus quinquagenos per turmas vel centenos discumbere praecepit, ut videlicet turba fidelium escam suam et locis distincta, et moribus conjuncta perciperet. Jubilaei quippe requies quinquagenarii numeri mysterio continetur, et quinquagenarius bis ducitur, ut ad centenarium perveniatur. Quia ergo prius a malo quiescitur opere, ut post anima plenius quiescat in cogitatione, alii quinquageni; alii autem centeni discumbunt, quoniam sunt nonnulli qui a pravis actibus habent requiem operis, et sunt nonnulli qui a perversis cogitationibus habent jam requiem mentis. Bene etiam super viride foenum discubuerunt. Scriptum quippe est, Omnis caro foenum. Et illi super viride foenum discumbentes Dominicis pascuntur alimentis, qui per studium continentiae calcatis illecebris carnalium concupiscentiarum, audiendis implendisque Dei verbis operam impendunt.
3.2.35
Et acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, intuens in coelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos, et duos pisces divisit omnibus. Turbis esurientibus Salvator non nova creat cibaria, sed acceptis eis quae habuerunt discipuli, benedicit; quia veniens in carne, non alia quam praedicta sunt, praedicabat, sed legis et prophetarum scripta, quam sint mysteriis gratiae gravida demonstrat. Intuetur in coelum, ut illuc dirigendam mentis aciem, ibi lucem scientiae doceat esse quaerendam. Frangit, et ante turbas ponenda discipulis distribuit, quia sacramenta prophetiae sanctis doctoribus qui haec toto orbe praedicent, patefecit.
3.2.36
Et manducaverunt omnes et saturati sunt, et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. Quod turbis superest, a discipulis sustollitur; quia sacratiora mysteria quae a rudibus capi nequeunt, non negligenter omittenda, sed sunt inquirenda perfectis. Nam per cophinos duodecim apostoli, et per apostolos cuncti sequentium doctorum chori figurantur, foris quidem hominibus despecti, sed intus salutaris cibi reliquiis ad alenda humilium corda cumulati. Constat enim, cophinis opera servilia geri solere, sed ipse cophinos panum fragmentis implevit, qui infirma hujus mundi, ut fortia confunderet, elegit.
3.2.37
Erant autem qui manducaverunt, quinque millia virorum. Quia quinque sunt exterioris hominis sensus, quinque millia viri Dominum secuti designant eos, qui in saeculari habitu adhuc positi exterioribus, quae possident, bene uti noverunt. Qui recte quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc praeceptis institui. Nam qui mundo ad integrum renuntiant, et quatuor sunt millia, et septem panibus refecti, hoc est et Evangelica perfectione sublimes, et spiritali sunt gratia intus eruditi.
3.2.38
Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum, etc. Quare coegerit discipulos ascendere navem, et ipse mox dimisso populo in montem oraturus abierit, Joannes manifeste declarat, qui, completa refectione illa coelesti, continuo subjecit: Jesus ergo cum cognovisset, quia ventur essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Ubi necessarium nobis vivendi monstrat exemplum, ut in bonis quae agimus, humani favoris retributionem vitemus, neque nos operatio virtutum spiritualium ad concupiscentiam reflectat temporalium voluptatum. Nonnullis etenim contigit, ut dum ob meritum vitae sublimioris mirandi in moribus ac laudabiles existerent, et jure honorandi putarentur, acceptis pecuniis sive praediis, inchoata justitiae rudimenta perderent, et cum carnalibus sese illecebris atque avaritia incauti corrumperent, ipsis etiam a quibus honorabantur pro bonis, denuo pro malis actibus non solum in fastidium, verum etiam devenirent in odium. Minusque multo periculosum est in his quae recte agimus, adversantium nos improbitate fatigari, quam honorantium favore demulceri. Hic etenim securiorem saepe corrumpit animum, illa circumspectum semper reddit et cautum. Unde Dominus viam nobis vitae quam sequamur initians, cum ii qui virtutes ejus admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare. Cum vero illi qui virtutibus ejus invidebant, eum morti tradere disponerent, occurrit promptus, et vinciendum se crucifigendumque furentibus obtulit, evidenti nos informans exemplo, ut parati simus ad adversa saeculi toleranda, cauti ad blandimenta cum forte arriserint, declinanda: et ne nos prospera mundi affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus. Praecedebant autem Dominum discipuli trans fretum ad Bethsaidam, quae est in Galilaea civitas Andreae et Petri et Philippi apostolorum, prope stagnum Genezareth, ut in locorum libris invenimus. Ubi merito monet, quomodo dicat Marcus, peracto miraculo panum discipulos venisse trans fretum ad Bethsaidam, cum videatur dicere Lucas, quod in locis Bethsaidae factum fuerit miraculum illud memorabile, et refectio coelestis. Ait enim: Assumptis illis, secessit: seorsum in locum desertum, qui et Bethsaida. Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum, et excepit illis. Et caetera quae sequuntur, usque ad completam sacrae refectionis historiam. Nisi forte intelligamus eo, quod Lucas ait in locum desertum, qui est Bethsaida, non ipsius viciniam civitatis, sed loca deserti ad eam pertinentis esse designata. Marcus enim dicit aperte, quod praecederent eum ad Bethsaidam: ubi ipsius fines civitatis constat esse notatos. Lucas vero, qui non dicit in locum desertum quae est Bethsaida, sed qui est Bethsaida, potest, nisi fallor, recte intelligi, quia non ipsam civitatem voluerit intelligi, sed locum desertum ipsius, id est ad ejus confinia pertinentem. Narrat autem Evangelista Joannes manducasse panem turbas juxta Tiberiadem, et ascendentes navem discipulos, venisse trans mare in Capharnaum, quae ambae sint civitates in Galilaea juxta stagnum Genezareth, quod etiam Tiberiadis a civitate Tiberiade vocatur.
3.2.39
Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. Non omnis qui orat, ascendit in montem; est enim oratio quae peccatum facit. Sed qui bene orat, qui Deum orando quaerit, hic a terrenis ad superiora progrediens, verticem curae sublimioris ascendit. Qui vero de divitiis, aut de honore saeculi, aut certe de inimici morte sollicitus obsecrat, ipse in infimis jacens, viles ad Deum preces mittit. Orat autem Dominus, non ut pro se obsecret, sed ut pro me impetret. Nam etsi omnia posuerit in potestate filii; filius tamen, ut formam hominis impleret, obsecrandum patrem putat pro nobis, quia advocatus est noster. Advocatum enim, inquit Apostolus, habemus apud patrem Jesum Christum. Si advocatus est, debet pro meis intervenire peccatis. Non ergo quasi infirmus, sed quasi pius obsecrat. Vis scire quod omnia quae velit possit? Et advocatus et judex est. In altero pietatis officium, in altero insigne est potestatis.
3.2.40
Et cum sero esset factum, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis. Labor discipulorum in remigando, et contrarius eis ventus, labores sanctae Ecclesiae varios designat, quae inter undas saeculi adversantis, et immundorum flatus spirituum ad quietem patriae coelestis quasi ad fidam littoris stationem pervenire conatur. Ubi bene dicitur, quia navis erat in medio mari, et ipse solus in terra. Quia nonnunquam Ecclesia tantis gentilium pressuris, non solum afflicta, sed et foedata est, ut( si fieri posset) redemptor ipsius eam prorsus deseruisse ad tempus videretur. Unde est illa vox ejus inter undas procellasque tentationum verrentium deprehensae, atque auxilium protectionis illius gemebundo clamore quaerentis. Unde quid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione? Quae pariter vocem inimici persequentis exponit sequentibus psalmi subjiciens: Dixit enim in corde suo, oblitus est Deus; avertit faciem suam ne videat usque in finem. Verum ille non obliviscitur orationem pauperum, neque avertit faciem suam a sperantibus in se: quin potius et certantes cum hostibus ut vincat adjuvat, et victores in aeternum coronat. Unde hic quoque aperte dicitur, quia vidit eos laborantes in remigando. Vidit quippe Dominus laborantes in mari, quamvis ipse positus in terra, quia etsi ad horam differre videatur auxilium tribulatis impendere, nihilominus eos ne in tribulationibus deficiant, suae respectu pietatis corroborat, et aliquando etiam manifesto adjutorio, victis adversitatibus, quasi calcatis, sedatisque fluctuum voluminibus, liberat, sicut hic quoque subsequenter insinuatur cum dicitur:
3.2.41
Et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare. Stationes et vigiliae militares in terna horarum spatia dividuntur. Quando ergo dicit, quarta vigilia noctis venisse ad eos Dominum, ostendit tota nocte periclitatos, et extremo noctis tempore eis auxilium praebitum.
3.2.42
Laborant ergo toto noctis opacae tempore, sed diluculo appropinquante, et Lucifero solis dieique exortum promittente, venit Dominus, et superambulans, tumida freti terga comprimit. Quia cum pressuris obsita fragilitas humana, pusillitatem virium suarum considerat, nihil erga se aliud quam tenebras angustiarum, et aestus cernit hostium confligentium. Cum vero mentem ad superni lumen praesidii, et perpetuae dona retributionis erexerit: quasi inter umbras noctis repente exortum Luciferi conspicit, qui diem proximum nuntiet. Lucifer namque cum plurimum, tres horas noctis, id est totam vigiliam matutinam illuminare perhibetur.
3.2.43
Aderitque Dominus qui, sopitis tentationum periculis, plenam libertatis fiduciam suae protectionis attribuat. Sequitur:
3.2.44
Et volebat praeterire eos. At illi ut viderunt eum super mare ambulantem, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. Omnes enim eum viderunt, et conturbati sunt. Adhuc haeretici putant phantasma fuisse Dominum, nec veram assumpsisse carnem de virgine. Denique Theodorus Pharanitanus quondam episcopus ita scripsit, corporale pondus non habuisse secundum carnem Dominum: sed absque pondere et corpore super mare deambulasse. At contra fides catholica, et pondus secundum carnem habere eum praedicat, et onus corporeum, et cum pondere atque onere corporali incedere super aquas non infusis pedibus. Nam Dionysius, egregius inter ecclesiasticos scriptores, in opusculis de divinis Nominibus, hoc modo loquitur: Ignoramus enim qualiter de virgineis sanguinibus alia lege praeter naturalem formabatur, et qualiter infusis pedibus corporale pondus habentibus, et materiale onus, deambulabat in humidam et instabilem substantiam. Quomodo autem volebat Dominus eos praeterire, tanquam alienos, ad quos de periculo naufragii liberandos advenerat, nisi ut ad horam turbati et paventes, sed continuo liberati, amplius ereptionis suae miraculum stuperent, ac majores ereptori suo gratias referrent? Quia et in tempestatibus passionum quae pro constantia fidei a perfidis ingeruntur, talis nonnunquam provisio divinitus ostenditur. Saepe enim ita fideles in tribulatione positos superna pietas deseruisse visa est, ut quasi laborantes in mari discipulos praeterire Jesus voluisse putaretur. Unde est et illud in psalmista, Ecclesiae in martyrii certamine desudantis: Quare me oblitus es, quare me repulisti, et quare tristis incedo dum affligit me inimicus? Dum confringuntur omnia ossa mea, etc. Sed dicunt inimici terrentes, Ubi est Deus eorum? quasi naufragium fessis minitantes apostolis. Dicit ipse Deus eorum: Cum transieris per aquas tecum ero, et flumina non operient te. Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. Unde hic quoque recte subditur:
3.2.45
Et statim locutus est eis, et dixit illis: Confidite, ego sum, nolite timere. Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Prima trepidantium et periclitantium subventio est, incussum cordibus expellere timorem. Secunda tempestatum furias suae praesentiae virtute compescere. Nec mirandum si, ascendente in naviculam Domino, ventus cessavit. In quocunque enim corde Deus per gratiam sui adest amoris, mox universa vitiorum, et adversantis mundi, sive spirituum malignorum bella compressa quiescunt.
3.2.46
Et plus magis intra se stupebant. Non enim intellexerant de panibus. Erat enim cor illorum obcaecatum. Dominus quidem et in miraculo panum, quod esset conditor rerum, ostendit: et in ambulando super undas, quod haberet corpus ab omni peccatorum gravedine liberum, edocuit: et in placando ventos, undarumque rabiem sedando, quod elementis dominaretur, monstravit. Sed cardinales adhuc discipuli, necdum hunc Deum esse cognoscunt. Et quidem virtutum magnitudinem stupebant: necdum tamen in eo veritatem divinae majestatis cognoscere valebant.
3.2.47
Cum egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum: Et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos qui se male habebant circumferre, ubi audiebant eum esse. Cognoverunt eum rumore, non facie: vel certe pro signorum magnitudine quae parabat in populis, etiam plurimis vultu notus erat. Et vide quanta fides sit hominum terrae Genezareth, ut non praesentium tantum salute contenti sint, sed mittant ad alias per circuitum civitates, quo omnes currant ad medicum.
3.2.48
Et quocunque introibat in vicos vel in villas, aut in civitates: in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. Qui male se habent, non tangant corpus Jesu, neque totum vestimentum ejus, sed extremam fimbriam. Et quicunque tetigerint, sanabuntur. Fimbriam vestimenti ejus, minimum mandatum intellige, quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno coelorum: vel assumptionem carnis per quam venimus ad verbum Dei, et illius postea fruimur majestate.
3.3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII.
3.3.1
Et conveniunt ad eum Pharisaei, et quidam de Scribis venientes ab Jerosolymis. Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus( id est non lotis) manducare panes, vituperaverunt. O quam vera illa confessio Domini ad patrem, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Homines terrae Genezareth, qui minus docti videbantur, non solum ipsi veniunt, sed et suos infirmos adducunt: imo gestant ad Dominum, ut vel fimbriam ejus quo salvari queant, mereantur contingere. Ideoque confestim merita cupitae salutis mercede potiuntur. At vero Pharisaei et Scribae, qui doctores esse populi debuerant, non ad verbum audiendum, non ad quaerendam medelam, sed ad movendas solum quaestionum pugnas, ad Dominum concurrunt: eosque de non lotis corporis manibus vituperant, in quorum operibus quae per manus sive per caetera corporis membra fiunt, nihil immunditiae sordidantis invenire valebant; cum se magis ipsos culpare debuerint, qui lotas aqua manus habentes, conscientiam livore pollutam gestabant. Pharisaei enim et omnes Judaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum, et a foro nisi baptizentur, non comedunt.
3.3.2
Superstitiosa est hominum traditio, semel lotos ad manducandum panem crebrius lavare, et a foro nisi baptizentur, non comedere. Sed necessaria est doctrina veritatis, quae jubet eos, qui cum pane vitae descendente de coelo participare desiderant, crebro eleemosynarum, lacrymarum aliorumque justitiae fructuum lavamento sua opera purgare, ut casto corde et corpore coelestibus valeant communicare mysteriis. Necessarium est inquinamenta quae ex temporalium negotiorum curis quisque contraxerit, subsequenti bonarum cogitationum et actuum permundet instantia, si internae refectionis cupit epulis perfrui. Sed Pharisaei spiritalia prophetarum verba carnaliter accipientes, quae illi de cordis et operis castigatione praecipiebant, dicentes: Lavamini, mundi estote, et mundamini, qui fertis vasa Domini, isti de corpore solummodo lavando servabant.
3.3.3
Frustra autem Pharisaei, frustra omnes Judaei lavant manus, et a foro baptizantur, quandiu contemnunt fonte Salvatoris ablui. In vanum baptismata servant vasorum, qui cordium suorum et corporum eluere sordes negligunt: cum certum sit Moysen, et prophetas qui vasa populi Dei vel aquis dilui, vel igne purgari, vel oleo sanctificari quacunque ex causa jusserunt, non in hoc materialium rerum emundationem, sed mentium potius et operum castigationem ac sanctimoniam, atque animarum nobis mandare salutem.
3.3.4
Et interrogabant eum Pharisaei et Scribae: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? Mira Pharisaeorum Scribarumque stultitia. Dei filium arguunt, quare hominum traditiones et praecepta non servet. Manus autem, id est opera, non corporis utique manus, sed animae lavandae sunt, ut fiat in illis verbum Dei.
3.3.5
Et dicebat illis: Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. Falsam calumniam vera responsione confutat. Cum( inquit) vos propter traditionem hominum praecepta Domini negligatis, quare discipulos meos arguendos creditis, quod seniorum jussa parvi pendant, ut Dei scita custodiant.
3.3.6
Moyses enim dixit: Honora patrem tuum et matrem tuam. Et qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur. Honor in Scripturis non tantum in salutationibus et officiis deferendis, quantum in eleemosyna ac munerum collatione sentitur.
3.3.7
Honora( inquit Apostolus) viduas quae vere viduae sunt. Hic honor donum intelligitur. Et in alio loco: Presbyteri duplici honore sunt honorandi, maxime qui laborant in verbo et doctrina Domini. Et per hoc mandatum jubemur, bovi trituranti os non claudere, ut dignus sit operarius mercede sua.
3.3.8
Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri aut matri, corban( quod est donum) quodcunque ex me, tibi profuerit. Et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo aut matri, etc. Praeceperat Dominus vel imbecillitates, vel aetates, vel penurias parentum considerans, ut filii honorarent etiam in vitae necessariis ministrandis parentes suos. Hanc providentissimam Dei legem volentes Scribae Pharisaeique subvertere, ut impietatem sub nomine pietatis inducerent, docuerunt pessimos filios, ut si quis ea quae parentibus offerenda sunt, Deo vovere voluerit, qui verus est pater, oblatio Domini praeponatur parentum muneribus. Vel certe ipsi parentes quae Deo consecrata sunt, ne sacrilegii crimen incurrerent, declinantes, egestate conficiebantur; atque ita fiebat ut oblatio liberorum sub occasione templi et Dei in sacerdotum lucra cederet. Haec pessima Pharisaeorum consuetudo de tali occasione veniebat. Multos habentes obligatos aere alieno, et nolentes sibi creditum reddere, delegabant sacerdotibus, ut, exacta pecunia, ministeriis templi et eorum usibus deserviret. Potest autem et hunc breviter habere sensum: Munus quodcunque ex me est, tibi proderit. Compellitis, inquit, filios ut dicant parentibus suis: Quodcunque donum oblaturus eram Deo, in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater et mater, ut illi timentes accipere, quod Deo videbant mancipatum, inopem magis vellent vitam ducere quam comedere de consecratis
3.3.9
Et advocans iterum turbam dicebat illis: Audite me, omnes, et intelligite: Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare. Sed quae de homine procedunt, illa sunt quae communicant hominem. Verbum communicat, proprie Scripturarum est, et publico sermone teritur. Populus Judaeorum partem Dei esse se jactans, communes cibos vocat, quibus omnes utuntur homines. Verbi gratia: suillam carnem, ostreas, lepores, et istiusmodi animantia, quae ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt. Unde et in Actibus Apostolorum scriptum est: Quod Deus sanctificavit, tu ne commune dixeris. Commune ergo quod caeteris hominibus patet, et quasi non est de parte Dei, pro immundo appellatur. Nihil est( inquit) extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare. Sed quae de homine procedunt, illa sunt quae coinquinant hominem. Opponat prudens lector et dicat: Si quod intrat in os, non coinquinat hominem, quare idolothytis non vescimur? Et Apostolus scribit: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Sciendum ergo quod ipsa quidem cibaria, ut Dei creatura, per se munda sint, sed idolorum ac daemonum invocatio ea facit immunda.
3.3.10
Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Quod aperte dictum fuerat, et patebat auditu, apostoli per parabolam dictum putant, et in re manifesta mysticam quaerunt intelligentiam. Corripiunturque a Domino quare parabolice dictum putant quod perspicue locutus est. Ex quo animadvertimus vitiosum esse auditorem qui obscure manifesta aut manifeste dicta obscure velit intelligere.
3.3.11
Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare, quia non intrat in cor ejus, sed in ventrem et in secessum emittitur purgans omnes escas? Omnium Evangeliorum loca apud haereticos et perversos plena sunt scandalis. Et ex hac sententiola quidam calumniantur, quod Dominus, physicae disputationis ignarus, putet omnes cibos in ventrem ire, et in secessu digeri, cum statim infusae escae per artus et venas ac medullas nervosque fundantur. Unde et multos videmus qui vitio stomachi perpetem sustinent vomitum, post coenas et prandia statim evomere quod ingesserint, et tamen corpulentos esse, quia ad primum tactum liquidior cibus et potus per membra funditur. Sed istiusmodi homines dum volunt alterius imperitiam reprehendere, ostendunt suam. Quamvis enim tenuissimus humor et liquens esca, cum in venis et artubus concocta fuerit et digesta, per occultos meatus corporis, quos Graeci πόρους vocant, ad inferiora delabitur, et in secessum vadit. Dicebat autem quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem. Ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiae, et caetera. De corde, inquit, exeunt cogitationes malae. Ergo animae principale non, juxta Platonem, in cerebro, sed juxta Christum in corde est. Et arguendi ex hac sententia, qui cogitationes a diabolo immitti putant, et non ex propria nasci voluntate. Diabolus adjutor esse et incentor malarum cogitationum potest, auctor non potest. Sin autem semper in insidiis positus, levem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammarit, non debemus opinari eum cordis quoque occulta rimari, sed ex corporis habitu et gestibus aestimare quid versemus intrinsecus. Verbi gratia, si pulchram mulierem nos crebro viderit respicere, intelligit cor amoris jaculo vulneratum.
3.3.12
Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Scribis et Pharisaeis calumniatoribus derelictis, transgreditur in partes Tyri et Sidonis, ut Tyrios Sidoniosque curaret.
3.3.13
Et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. Merito quaeritur quomodo dicatur quod Dominus neminem voluerit iter suum scire, nec tamen latere potuerit. Quid enim est quod ille non potuerit, qui etiam temporaliter inter homines positus omnia invisibiliter quae foris agebantur intus cum Patre disponebat? Aut quam ob causam putandus est fines Tyri et Sidonis intrasse, nisi ut filiam Syrophoenissae a daemonio liberaret, ac per fidem feminae gentilis perfidiam argueret scribarum ac Pharisaeorum? Sed fideliter ac pie sentiendum est quia nequaquam de illo hac in re, quod ipse noluit factum est, sed fidelibus iter ejus sequentibus quid principaliter in bonis quae agunt velle debeant ostensum. Ingressus quippe domum praecepit discipulis ne se cuiquam in regione ignota quis esset aperirent. Attamen ipse suum illum introitum gentili feminae, quibuscunque voluit ipse prudentibus publicavit, ipse cor illius ad quaerendam a se salutem invisibili accendit instinctu, ut exemplo ejus discerent quibus sanandi infirmos gratiam conferret in exhibitione miraculorum humani gloriam favoris, quantum possent, declinare, nec tamen a pio virtutis opere cessare, quando haec fieri vel fides bonorum juste mereretur, vel incredulitas pravorum necessario cogeret.
3.3.14
Et non potuit, inquit, latere. Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus habebat filia spiritum immundum, intravit et procidit ad pedes ejus. Erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere. Typice autem mulier haec gentilis, sed cum fide ad Dominum veniens, Ecclesiam designat de gentibus collectam. Quae pro filia daemoniaca Dominum rogat, cum pro populis suis necdum credentibus, ut et ipsi a diaboli fraudibus absolvantur, supernae pietati supplicat. Quae bene juxta Matthaeum de finibus suis egressa, in hoc vero Evangelista ingressa esse ad Dominum, atque ad pedes ejus procidisse refertur, quatenus ex utriusque assertione colligatur quod illi solum fideliter ac recte pro errantibus orant, qui priscas suae perfidiae mansiones relinquunt, atque in domum Domini, videlicet Ecclesiam, pia se devotione transferunt.
3.3.15
Et rogabat, inquit, eum ut daemonium ejiceret de filia ejus. Qui dixit illi: Sine prius saturari filios. Quasi apertius diceret: Restat futurum ut etiam vos qui de gentibus estis, salutem consequamini; sed primo oportet Judaeos, qui merito antiquae electionis filiorum Dei solent nomine censeri, pane coelesti refici, et sic tandem gentibus vitae pabula ministrari.
3.3.16
Non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. At illa respondit et dixit ei: Utique, Domine. Nam et catelli comedunt de micis puerorum. Mira sub persona mulieris Chananitidis Ecclesiae fides, patientia, humilitas, praedicatur. Fides, qua credidit sanari posse filiam suam. Patientia, qua toties contempta( ut Matthaeus scribit) in precibus perseverat. Humilitas, qua se non canibus, sed catulis comparat. Scio me, inquit, filiorum panem non mereri, nec integros capere posse cibos, nec sedere ad mensam cum patre; sed contenta sum reliquiis catulorum, ut humilitate micarum ad panis integri veniam magnitudinem. Mira rerum conversio, Israel quondam filius, non canes, pro diversitate fidei ordo nominum commutatur. De illis postea dicitur: Circumdederunt me canes multi. Et: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. De nobis a latratu blasphemiae contradictionis ad pietatis gratiam conversis ipse alibi dicit: Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient. Notandum sane quod mystice loquitur, credens ex gentibus mulier, quia catelli sub mensa comedunt de micis puerorum. Mensa quippe est Scriptura sancta, quae nobis panem vitae ministrat. Hinc etenim dicit Ecclesia: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Micae puerorum interna sunt mysteria Scripturarum, quibus humilium solent corda refici. De quibus alias sanctae Ecclesiae promittitur, dicente Propheta de Domino: Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. Non ergo crustas, sed micas de pane puerorum edunt catelli, quia conversi ad fidem, qui erant despecti in gentibus, non litterae superficiem in Scripturis, sed spiritualium medullam sensuum, qua in bonis actibus proficere valeant, inquirunt. Et hoc sub mensa dominorum, dum, verbo sacri eloquii humiliter subditi, ad implenda quae praecepta sunt cuncta sui cordis et corporis officia supponunt, quatenus ad speranda quae a Domino promissa sunt praemia in coelis merito se debitae humilitatis erigant.
3.3.17
Et ait illi: Propter hunc sermonem vade. Exiit daemonium de filia tua. Propter humilem matris fidelemque sermonem filiam deseruit daemonium. Ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, quia videlicet per fidem et confessionem parentum in baptismo, liberantur a diabolo parvuli, qui necdum per se sapere vel aliquid agere boni possunt aut mali.
3.3.18
Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. Decapolis est( ut ipso nomine probatur) regio decem urbium trans Jordanem ad Orientem circa Hippum et Pellem et Gadaram, contra Galilaeam. Quod ergo dicitur quod Dominus venit ad mare Galilaeae, inter medios fines Decapoleos, non ipsos fines Decapolis eum intrasse significat. Neque enim mare transnavigasse dicitur, sed potius ad mare usque venisse, atque ad ipsum pervenisse locum qui medios fines Decapolis longe trans mare positos respiciebat.
3.3.19
Et adducunt ei surdum et mutum; et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. Surdus et mutus est, qui nec aures audiendis Dei verbis, nec os aperit proloquendis, quales necesse est ut hi qui loqui jam et audire divina eloquia longo usu didicerunt, Domino sanandos offerant, quatenus eos quos humana fragilitas nequit, ipse gratiae suae dextera salvet.
3.3.20
Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas. Prima salutis janua est infirmum apprehendente Domino de turba seorsum educi. Apprehendens namque infirmum de turba seorsum educit, cum mentem peccatis languidam, visitatione suae pietatis illustrans, a consuetis humanae conversationis moribus avocat, atque ad sequenda praeceptorum suorum itinera provocat. Mittit digitos suos in auriculas, cum per dona sancti Spiritus aures cordis ad intelligenda ac suscipienda verba salutis aperit. Namque digitum Dei appellari Spiritum sanctum testatur ipse Dominus, cum dicit Judaeis: Si ergo in digito Dei ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Quod exponens alius Evangelista dicit: Si ego in spiritu Dei ejicio daemonia. Quo nimirum digito et magi in Aegypto superati sunt a Moyse dicentes: Digitus Dei est hic; et lex in tabulis scripta est lapideis, quia per donum sancti Spiritus et ab insidiis defendimur hominum, sive spirituum malignorum, et in agnitione divinae voluntatis erudimur. Digiti ergo Dei in auriculas missi ejus qui sanandus erat, dona sunt sancti Spiritus, quibus corda quae a via veritatis aberraverant, ad scientiam salutis audiendam discendamque revelat. Et quia cognitam veritatis lucem sequi confessio debet, apte subjungitur:
3.3.21
Et exspuens tetigit linguam ejus. Exspuens quippe Dominus linguam tangit aegroti, cum ad confessionem fidei ora catechizatorum instruit. Sputum namque Domini saporem designat sapientiae, quae, teste viro sapiente, loquitur: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita. Unde et alibi sputo ejus terrae comisto, caecus natus illuminatur. Sputum etenim quod ex capite Domini descendit divinam ejus naturam, quae ex Deo est; portio terrae cui idem sputum immiscuit, humanam quae ex hominibus assumpta est, designat. Et per medicamentum ex sputo suo ac terra compositum oculos caeci nati aperuit, quia genus humanum per confessionem utriusque suae naturae ab ingenitis errorum suorum tenebris eruit. Exspuens ergo Dominus, linguam muti ut loqui valeat tangit, cum ora diu bruta ad verba sapientiae proferenda contactu suae pietatis informat. Bene autem subditur:
3.3.22
Et suspiciens in coelum, ingemuit; et ait illi: Effeta, quod est adaperire. Suspexit namque in coelum, ut inde mutis loquelam, inde surdis auditum, inde cunctis infirmitatibus medelam doceret esse quaerendam. Ingemuit autem, non quia ipsi opus esset cum gemitu aliquid petere a Patre, qui cuncta petentibus donat cum Patre, sed ut nobis gemendi daret exemplum, cum vel pro nostris vel pro nostrorum erratibus proximorum supernae pietatis praesidia invocamus. Quod autem ait: Effeta, id est adaperire, ad aures proprie pertinet. Aures etenim ad audiendum aperiendae, lingua vero ut loqui posset a retinaculis erat suae tarditatis solvenda; unde et subditur:
3.3.23
Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. Ubi utraque unius ejusdemque mediatoris Dei et hominum natura manifeste distincta est. Suscipiens enim in coelum quasi homo Deum precaturus ingemuit, sed mox uno sermone quasi divina potens majestate curavit. Bene autem dicitur de eo, cujus Dominus aperuit aures, ac linguae vinculum solvit, quia loquebatur recte. Ille etenim solus recte loquitur, sive Deum confitendo, seu aliis praedicando, cujus auditum ut coelestibus possit auscultare et obsecundare mandatis, divina gratia reserat, cujus linguam Dominus tactu sapientiae, quae ipse est, ad loquendum instituit. Talis autem merito potest dicere cum Psalmista: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Et cum Isaia: Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.
3.3.24
Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire, et mutos loqui. Si sciebat eos, sicut ille qui notas habebat et praesentes et futuras hominum voluntates, tanto magis praedicaturos quanto magis ne praedicarent eis praecipiebat, ut quid hoc praecipiebat, nisi quia pigris volebat ostendere quanto studiosius quantoque ferventius eum praedicare debeant, quibus jubet ut praedicent, quando illi qui prohibebantur tacere non poterant?
3.4.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII.
3.4.1
In illis diebus iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent, etc. Et in hac lectione consideranda est in uno eodemque Redemptore nostro distincta operatio divinitatis et humanitatis; atque error Eutychetis, qui unam tantum in Christo operationem dogmatizare praesumit, procul a Christianis finibus expellendus. Quis enim non videat hoc quod super turbam miseretur Dominus, ne vel inedia vel viae longioris labore deficiat, affectum esse et compassionem humanae fragilitatis? Quod vero de septem panibus et pisciculis paucis quatuor hominum millia saturavit, divinae opus esse virtutis? Mystice autem hoc miraculo designatur quod viam saeculi praesentis aliter incolumes transire nequimus, nisi nos gratia Redemptoris nostri alimento verbi sui reficiat. Hoc vero typice inter hanc refectionem et illam quinque panum ac duorum piscium distat, quod ibi littera Veteris Instrumenti spiritali gratia plena esse signata est, hic autem Novi veritas ac gratia Testamenti fidelibus ministranda monstrata est. Sane utraque refectio in monte celebrata est, ut aliorum evangelistarum narratio declarat, quia utriusque Scriptura Testamenti recte intellecta altitudinem nobis coelestium et praeceptorum mandat et praemiorum: utraque altitudinem Christi, qui est mons domus Domini in vertice montium consona voce praedicat. Qui enim aedificatam super se civitatem sive domum Domini, id est, Ecclesiam in altum bonorum extollit operum, et cunctis manifestam gentibus exhibet, ipse hanc ab infimis delectationibus abstractam pane coeli reficit, atque ad appetitum supernae suavitatis dato pignore cibi spiritalis accendit.
3.4.2
Misereor, inquit, super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent. Et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via. Quare triduo turba Dominum sustinuerit, Matthaeus exponit plenius, qui ait: Et ascendens in montem sedebat ibi. Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos, et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos. Turba ergo triduo Dominum propter sanationem infirmorum suorum sustinet, cum electi quique fide sanctae Trinitatis lucidi Domino pro suis suorumque peccatis, animae videlicet languoribus, perseveranti instantia supplicant. Item turba triduo Dominum sustinet, quando multitudo fidelium, peccata quae perpetravit per poenitentiam declinans, ad Dominum se in opere, in locutione, atque in cogitatione convertit. Quos dimittere jejunos in domum suam Dominus non vult, ne deficiant in via, quia videlicet conversi peccatores in praesenti vitae via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinae sanctae pabulo dimittantur. Ne ergo lassentur in hujus peregrinationis itinere, pascendi sunt sacra admonitione. Valde autem pensanda est pia sententia quae processit ex ore veritatis, qua dicitur:
3.4.3
Quidam enim ex eis de longe venerunt. Est enim qui nihil fraudis et nihil carnalis corruptionis expertus ad omnipotentis Dei servitium festinavit. Iste de longinquo non venit, quia per incorruptionem et innocentiam proximus fuit. Alius nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus, ad ministerium spiritale conversus est. Neque iste venit e longinquo, quia usus conjunctione concessa per illicita non erravit. Alii vero post carnis flagitia, alii post falsa testimonia, alii post facta furta, alii post illatas injurias et violentias, alii post perpetrata homicidia, ad poenitentiam redeunt, atque ad omnipotentis Dei servitium convertuntur. Hi videlicet ad Dominum de longinquo veniunt. Quanto enim quisque plus in pravo opere erravit, tanto ab omnipotente Domino longius recessit. Dentur ergo alimenta eis etiam qui de longinquo veniunt, quia conversis peccatoribus doctrinae sanctae cibi praebendi sunt, ut in Deum vires reparent, quas in flagitiis amiserunt. Item Judaei quicunque in Christo crediderunt, de prope ad illum venerunt, quia legis et prophetarum erant litteris edocti de illo. Credentes vero ex gentibus de longe utique venerunt ad Christum, quia nullis paginarum sanctarum monimentis de ejus erant fide praemoniti.
3.4.4
Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. Bene septem panes in mysterio Novi Testamenti ponuntur, in quo septiformis gratia Spiritus sancti plenius fidelibus cunctis et credenda revelatur, et credita datur. Neque hordeacei fuisse produntur, sicut illi quinque, de quibus quinque sunt hominum millia saturata, ne iterum sicut in lege vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur. Hordei etenim medulla tenacissima palea tegitur.
3.4.5
Et praecepit turbae discumbere super terram. Supra in refectione quinque panum turba super fenum viride discumbebat, nunc ubi septem panibus reficienda est, supra terram discumbere praecipitur, quia per Scripturam legis carnis desideria calcare et comprimere jubemur. Omnis enim caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni. In Novo autem Testamento ipsam quoque terram ac facultates temporales derelinquere praecipimur. Vel certe quia mons in quo turba dominicis panibus reficiebatur, altitudinem( ut supra diximus) Redemptoris nostri significat, ibi super fenum, hic super terram reficitur. Ibi enim celsitudo Christi propter carnales homines et Jerusalem terrenam, carnali spe et desiderio tegitur; hic autem, remota omni cupiditate carnali, convivas Novi Testamenti, spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas, nullo feno interposito, continebat.
3.4.6
Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae. Dominus accipiens panes dabat discipulis, ut ipsi acceptos turbae apponerent, quia spiritalis dona scientiae tribuens apostolis, per eorum ministerium voluit Ecclesiae suae, per orbem vitae cibaria distribui. Quod autem fregit panes quos discipulis daret, apertionem designat sacramentorum, quibus ad perpetuam salutem nutriendus erat mundus. Cum enim ait ipse Dominus: Et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit filius revelare, quid nisi panem vitae nobis per se aperiendum demonstravit, ad cujus interiora cernenda per nos ipsos penetrare nequivimus? Cui contra propheta miserabilem quorumdam famem deplorans aiebat: Parvuli petierunt panem, nec erat qui frangeret eis. Quod est aliis verbis dicere: Indocti quaesierunt pabulum verbi Dei, quo ad virtutem bonae operationis convalescerent refici, nec erat, magistris deficientibus, qui eis Scripturarum arcana patefaceret, eosque ad viam veritatis institueret. Acceptis autem ad frangendum panibus Dominus gratias agit, ut et ipse quantum de salute generis humani congaudeat ostendat, et nos ad agendas semper Deo gratias informet, cum vel terreno pane carnem, vel animam coelesti superna gratia largiente reficimus.
3.4.7
Et habebant pisciculos, et ipsos benedixit et jussit apponi. Si in panibus septem Scriptura Novi Testamenti designatur, in cujus lectione per gratiam sancti Spiritus internas mentium epulas invenimus, quid in pisciculis quos benedicens pariter Dominus turbae jussit apponi, nisi sanctos accipimus illius temporis, quo eadem est condita Scriptura, vel quorum ipsa Scriptura fidem, vitam, et passiones continet? Qui de turbulentis hujus saeculi fluctibus erepti, ac divina benedictione consecrati, refectionem nobis internam, ne in hujus mundi transeuntis excursu deficiamus, exemplo suae vel vitae praebuere vel mortis.
3.4.8
Et manducaverunt et saturati sunt. Manducant de panibus Domini ac piscibus, et saturantur, qui audientes verba Dei et exempla intuentes, ad profectum vitae correctioris per haec excitari atque assurgere festinant. Quibus apte congruit illud Psalmistae: Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirent eum. Vivet cor eorum in saeculum saeculi. Quod est aperte dicere: Audient humiles verbum Dei et facient, et ad laudem non suam, sed superni largitoris, cuncta quae bene gerunt referent. Unde merito ad vitam interioris hominis aeternam, ut pote pane vitae saturati pervenient. Cui contra tardis auditoribus per prophetam exprobratur: Manducastis, et non estis saturati. Manducant namque et non saturantur, qui panem verbi Dei audiendo degustant, sed non faciendo quae audiunt, nihil ex his internae dulcedinis quo cor ipsorum confirmetur in ventre memoriae recipiunt.
3.4.9
Et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas. Quod turbis saturatis supererat apostoli sustollunt, et septem sportas implent, quia sunt altiora perfectionis praecepta, vel potius exhortamenta et consilia, quae generalis fidelium multitudo nequit servando et implendo attingere. Quorum exsecutio illos proprie respicit, qui majore sancti Spiritus gratia pleni, generalem populi Dei conversionem mentis atque operis sublimitate transcendunt. Qualibus dicitur: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, etc. Unde bene sportae, quibus dominicorum sunt condita fragmenta ciborum, propter septiformem spiritus gratiam, septem fuisse memorantur. Nam quia sportae junco et palmarum foliis solent contexi, merito in sanctorum significatione ponuntur. Juncus quippe super aquas nasci consuevit, palma vero victricem ornat manum. Et junceis vasis recte comparantur electi, cum radicem cordis, ne forte ab amore aeternitatis arescat, in ipso vitae fonte collocant. Assimilantur et eis quae de palmarum sunt foliis contexta, cum in defectivam aeternae retributionis memoriam puro in corde retinet. Et bene turba quamvis reliquias dominici prandii non caperet, manducasse tamen et saturata esse narratur. Quia sunt nonulli qui etsi omnia sua relinquere nequeunt, neque explere hoc quod de virginibus dicitur: Qui potest capere capiat, caeteraque hujusmodi, tamen esurientes et sitientes justitiam saturantur, cum audiendo mandata legis Dei, ad vitam perveniunt aeternam.
3.4.10
Erant autem qui manducaverunt quasi quatuor millia, et dimisit eos. Bene quatuor millia, ut ipso etiam numero docerent evangelicis se pastos esse cibariis.
3.4.11
Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha. Pro hoc in Matthaeo legimus: Et dimissa turba ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan. Non autem dubitandum est eumdem locum esse sub utroque nomine. Nam plerique Codices non habent, etiam secundum Marcum, nisi Magedan.
3.4.12
Et exierunt Pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de coelo, tentantes eum. Sic signum quaerunt, quasi quae viderant, signa non fuerint. Sed quid quaerant ostenditur, cum dicitur: Quaerentes ab illo signo de coelo. Vel in morem Eliae ignem de sublimi venire cupiebant, vel in similitudinem Samuelis, tempore aestivo mugire tonitrua, coruscare fulgura, imbres ruere, quasi non possint et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus accidisse. At tu qui calummaris ea quae oculis vides, manu tenes, utilitate sentis, quid facies de his quae de coelo venerint? Utique respondebis, et Magos in Aegypto multa signa de coelo fecisse. Vel certe signum de coelo quaerunt, ut qui multa hominum millia secundo paucis de panibus satiavit, nunc in exemplum Moysi manna coelitus misso et per omnia passim disperso, populum omnem multo tempore reficiat. Quod in Evangelio Joannis post edulium panum turbas ab eo quaesisse legimus, dicentes: Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: Panem de coelo dedit eis manducare.
3.4.13
Et ingemiscens spiritu ait: Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. Qui supra turbam credentem coelesti beneficio refecturus gratias agebat, nunc ob stultam Pharisaeorum non credentium et tentantium petitionem gemit et contristatur, quia veram hominis naturam, veros humanae naturae circumferens affectus, sicut de hominum salute laetatur, ita super eorum dolet et ingemiscit erroribus. Unde et alibi, cum multi ad salutem apostolis praedicantibus essent perducti, scriptum est de illo: In ipsa hora exsultavit in Spiritu sancto, et dixit: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis Et cum Judae facinus esset redarguturus, turbatus est spiritu, ut Joannes scribit, et protestatus est, et dixit: Amen amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Quod autem ait: Si dabitur generationi isti signum, significat non dabitur, juxta illud in psalmo: Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, id est, non David mentiar. Denique sanctus Augustinus, de consensu evangelistarum loquens, ita in Marco scriptum esse testatur: Et signum non dabitur ei. Non ergo dabitur generationi illi signum, id est tentantium Dominum et resultantium verbis ejus. Tale utique signum quale tentantes quaerebant, hoc est de coelo. Quibus tamen multa coelestia signa dabat in terra. Caeterum generationi quaerentium donum requirentium faciem Dei Jacob, signum de coelo ostendebat, quando, cernentibus apostolis, ascendit in coelum, quando, misso desuper Spiritu, primitivam implevit Ecclesiam, quando ad impositionem manus apostolorum in Samaria, Caesarea, Epheso, aliisque urbibus ac locis plurimis, gratiam de coelo Spiritus sancti credentibus ministravit.
3.4.14
Et dimittens eos ascendit navim iterum et abiit trans fretum. Et obliti sunt sumere panes, et nisi unum panem non habebant secum in navi. Quaerat aliquis et dicat quomodo panes non habebant qui, statim impletis septem sportis, ascenderunt naviculam, et venerunt in fines Magedan, ibique audiunt navigantes quod cavere debeant a fermento Pharisaeorum et Saducaeorum. Sed Scriptura testatur quod obliti sint eos secum tollere. Quod autem navigaturi trans fretum obliti sunt viaticum sumere secum, indicium est quam modicam carnis curam haberent in reliquis, quibus ipsa reficiendi corporis necessitas, quae naturaliter cunctis mortalibus inest, intentione dominici comitatus menti excesserat. Unus vero panis quem secum habebant in navi, mystice ipsum panem vitae, Dominum videlicet Salvatorem, designat. Cujus amore quia semper intus reficiebantur in corde, minus de terreno pane, quo corpus pasci solet, curabant.
3.4.15
Et praecipiebat eis dicens: Videte et cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis. Fermentum Pharisaeorum est decreta legis divinae traditionibus hominum postponere, vel certe legem verbis praedicare, factis impugnare. Fermentum eorum est Dominum tentare, nec doctrinae ejus aut operibus credere, sed insultando alia quibus credere debeant petere. Fermentum Herodis est adulterium, homicidium, temeritas jurandi, simulatio religionis, et quod omnium caput est et origo scelerum, odium ac persecutio in Christum et praecursorem ejus praeconemque primum regni coelestis. A quo utrorumque fermento etiam Apostolus non prohibens ait: Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae, et nequitiae, sed azymis sinceritatis et veritatis.
3.4.16
Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: Quia panes non habemus. Quo cognito Jesus ait illis: Quid cogitatis quia panes non habetis? Nondum cognoscitis neque intelligitis? Adhuc caecatum habetis cor vestrum? Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis, nec recordamini quando quinque panes fregi in quinque millia, et quot cophinos fragmentorum sustulistis? etc. Per occasionem praecepti quo Salvator jusserat dicens: Cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis, docet eos quid significent quinque panes et septem, sive pisciculi, aut quinque millia hominum et quatuor millia quae pasta sunt in eremo. Quod licet signorum magnitudo perspicua sit, tamen aliud spiritali intelligentia demonstratur. Si enim fermentum Pharisaeorum et Sadduccaeorum, et fermentum Herodis non corporalem panem, sed traditiones perversas et haeretica significat dogmata, quare et cibi quibus nutritus est populus Dei, non veram doctrinam integramque significent? Istiusmodi fermentum, quod omni ratione vitandum est, habuit Marcion et Valentinus, et omnes haeretici. Fermentum hanc vim habet, ut si farinae mistum fuerit, quod parvum videbatur crescat in majus, et ad saporem suum universam conspersionem trahat. Ita et doctrina haeretica, si vel modicam scintillam in tuum pectus jecerit, in brevi ingens flamma succrescet, et totam hominis possessionem ad se trahet. Hoc est de quo et Apostolus loquitur: Modicum fermentum totam massam corrumpit.
3.4.17
Et veniunt Bethsaida, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret. Cuncti qui a Domino curantur languores spiritalium sunt signa languorum quibus anima per peccatum aeternae morti propinquat. Sicut enim in surdo et muto a Domino sanato sanatio mentis insinuatur eorum qui neque audire verbum Dei neque loqui noverant, et mox in refectione turbae esurientis quae Dominum secuta fuerat suavitas figuratur illa qua diligentium se et quaerentium solet corda nutrire, ita in hoc caeco paulatim curato a Domino illuminatio designetur cordium stultorum, ac longe a via veritatis aberrantium. Rogabant autem eum ut illum tangeret, scientes quia tactus Domini sicut leprosum mundare, ita etiam caecum illuminare valeret. Tangimus autem Dominum nos, cum ei fide integra et sincera adhaeremus. Quem profecto tactum nobis esse saluberrimum exemplo mulieris quae fimbriam ejus felici audacia tetigit ediscimus. Tangit nos Dominus cum mentem nostram afflatu sui spiritus illustrat, atque ad agnitionem nos propriae infirmitatis studiumque bonae actionis accendit.
3.4.18
Et apprehendens manum caeci, eduxit eum extra vicum. Apprehendit manum caeci, ut eum ad exsecutionem bonae operationis quam pro diutina cordis obscuritate non noverat confortaret. Eduxit extra vicum, ut a vita vulgari segregatus voluntatem sui conditoris, qua illuminari mereretur, liberius sedulo corde scrutaretur. Quisquis enim lumen aeternitatis videre desiderat, non exempla turbarum, sed ducatum necesse est semper sui redemptoris sequatur.
3.4.19
Et exspuens in oculos ejus, impositis manibus suis, interrogavit eum si aliquid videret. Et aspiciens ait: Video homines velut arbores ambulantes. Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus, et coepit videre, et restitutus est ita ut videret clare omnia. Ideo secum hunc Dominus paulatim et non statim repente curat quem uno mox verbo, si vellet, poterat curare, ut magnitudinem humanae caecitatis ostenderet quae quasi pedetentim et per quosdam profectuum gradus ad lucem divinae visionis solet pervenire, seu ut suae nobis gratiae crebra daret indicia, per quam singula nostrae perfectionis incrementa, ut proficere aliquid possint nec deficiant, adjuvat. De sputo autem oris Domini, quod gratiam spiritus ejus designet, saepe dictum est. De tactu manuum ejus, quod virtutem adjutorii ipsius insinuent, nulli dubium est. Sputum quippe ab intus de capite Domini procedit; manus vero sunt membra corporis exterius posita. Exspuens ergo in oculos caeci Dominus, imponit manus suas ut videat, quia caecitatem generis humani et per invisibilia divinae pietatis dona et per exhibita foris sacramenta assumptae humanitatis abstersit. Primo autem is qui curabatur, videbat homines velut arbores ambulantes, hoc est formam quidem corporum inter umbras aspiciens, sed nulla membrorum lineamenta, visu adhuc caligante, discernere valens, quales condensae arbores a longe spectantibus, vel certe in luce nocturna solent apparere, ita ut non facile arbor an homo sit possit dignosci. Quia primus nimirum cuique virtutis introitus est, hominum vitam moresque caeterorum inspicere, ut quidquid uspiam boni viderit, imitetur, quidquid mali, caveat ac detestetur. Sed quisquis ita desipit, ac longi temporis obscuritate depressus est, ut inter bonum et malum, fidem et perfidiam, sincera pietatis opera et simulationem justitiae adhuc discernere nesciat, quasi ambulantes homines instar arborum cernit, quia facta multitudinis absque luce discretionis videt. Et quid talibus superest, nisi ut divina dignatio, quae ei curam hominis considerandi tribuit, etiam donum conferat discernendi quae maxime hominum vita sequenda, quorum sit audienda doctrina? Unde apte dicitur quia secunda impositione manuum suarum Dominus ei lucem clare omnia vivendi restituerit. Clare namque videt omnia qui caecus fuit, cum is qui illuminari intus meruit manifeste didicerit quomodo credendum, qualiter vivendum, quae pro fide veritatis atque operatione justitiae praemia sint in futuro speranda.
3.4.20
Et misit illum in domum suam dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris. Quod eum in domum suam ire praecepit, mystice admonet omnes qui agnitione veritatis illustrantur, ut ad cor suum redeant, et quantum sibi donatum sit sollicita mente perpendant, collatisque sibi beneficiis digna operum exsecutione respondeant. Quod vero eum sicut et multos quos sanavit alios, sanationem suam silentio tegere jubet, exemplum suis tribuit, ne de his quae faciunt mirandis favorem vulgi requirant, sed divinis tantum aspectibus ubi et merces operum restat, sint placere contenti.
3.4.21
Et egressus est Jesus et discipuli ejus in castellum Caesareae Philippi. Philippus iste est frater Herodis de quo supra diximus, tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, qui in honorem Tiberii Caesaris Caesaream Philippi, quae nunc Paneas dicitur, appellavit, et est in provincia Phoenicis; imitatus Herodem patrem, qui in honorem Augusti Caesaris appellavit Caesaream, quae prius Turris Stratonis vocabatur, et ex nomine filiae ejus Libyadem trans Jordanem exstruxit. Iste locus est Caesareae Philippi, ubi Jordanis ad radices oritur Libani, et habet duos fontes, unum nomine Jor, et alterum Dan, qui simul misti Jordanis nomen efficiunt.
3.4.22
Et interrogabat in via discipulos suos dicens: Quem me dicunt esse homines? Qui responderunt illi dicentes: Alii Joannem Baptistam; alii Eliam; alii vero quasi unum de prophetis. Pulchre Dominus, fidem discipulorum exploraturus, primo hominum sententiam interrogat, ne videlicet illorum confessio non veritatis agnitione probata, sed vulgi videatur opinione firmata, nec comperta credere, sed instar Herodis de auditis haesitare putentur. Unde et Petro se Christum confitenti secundum Matthaeum dicit: Quia caro et sanguis non revelavit tibi, hoc est, doctrina humana fidei te veritatem non docuit. Pulchre etiam qui diversam de Domino sententiam ferunt hominum nomine notantur. Nam qui veritatem potentiae ejus fideliter ac pia mente cognoscunt, nequaquam homines, sed dii appellari merentur. Quales fuisse apostolos secunda sua interrogatione Dominus ostendit. Nam sequitur:
3.4.23
Tunc dicit illis: Vos vero quem me dicitis esse? Attende enim, prudens lector, quod ex consequentibus textusque sermonis apostoli nequaquam homines, sed dii appellentur. Cum enim dixisset: Quem me esse dicunt homines, subjecit: Vos vero, quem me dicitis esse? Illis quia homines sunt humana opinantibus, vos, qui dii estis, quem me esse existimatis?
3.4.24
Respondens Petrus ait: Tu es Christus. Licet caeteri apostoli sciant, Petrus tamen respondit prae caeteris. Complexus est itaque omnia, qui et naturam et nomen expressit, in quo summa virtutum est. Etiamne nos de generatione Dei disserimus quaestiones? Cum Paulus indicaverit nihil se scire nisi Christum JESUM, et hunc crucifixum, Petrus nihil amplius quam Christum Dei Filium putaverit confitendum, nos et quando et quomodo natus sit, et quantus sit humanae infirmitatis contemplatione rimamur. Finis ergo fidei meae Christus est, finis fidei Filius est. Non licet mihi scire generationis seriem, non liceat tamen nescire generationis fidem.
3.4.25
Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. Et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, etc. Idcirco se ante passionem et resurrectionem noluit praedicari, ut, completo postea sanguinis sacramento, opportunius apostolis diceret: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quia non prodesset eum publice praedicari, et ejus vulgari in populis majestatem, quem post paululum flagellatum visuri sint et crucifixum, multa pati a senioribus et scribis, et principibus sacerdotum. Et notandum quod eum qui multa pati et occidi, et resurgere debeat, Filium hominis appellat, quia, passo in carne Christo, divinitus impassibilis mansit.
3.4.26
Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum. Quomodo increpaverit eum Matthaeus exponit apertius, dicens: Et assumens Petrus coepit increpare illum dicens: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Saepe diximus nimii ardoris, atque amoris quam maximi fuisse Petrum in Dominum Salvatorem. Quia ergo post confessionem suam qua dixerat, Tu es Christus Filius Dei vivi, et praemium Salvatoris, quo audierat secundum Matthaeum: Beatus es Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est, repente audit a Domino oportere eum ire in Jerosolymam, ibique multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere: non vult destrui confessionem suam, nec putat fieri posse ut Dei Filius occidatur; apprehenditque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne praesentibus caeteris condiscipulis magistrum videatur arguere. Et coepit increpare illum amantis affectu, et optantis dicere: Absit a te, Domine, vel( ut melius habetur in Graeco), Propitius esto tibi, Domine, non erit istud; hoc est, non potest fieri, nec recipiunt aures meae, ut Dei Filius occidendus sit.
3.4.27
Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade post me, Satana. Satanas interpretatur adversarius, sive contrarius. Quia contraria( inquit) loqueris voluntati meae, debes adversarius appellari. Multi putant quod non Petrus correptus sit, sed adversarius spiritus, qui haec dicere apostolo suggerebat. Sed mihi error apostolicus, et de pietatis affectu veniens, nunquam incentivum videbitur diaboli. Vade, Satana, diabolo dicitur: Vade post me. Petrus audit: Vade post me, hoc est sequere sententiam meam.
3.4.28
Quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae hominum. Meae voluntatis est, et Patris, cujus veni facere voluntatem, ut pro hominum salute moriar. Tu tuam tantum considerans voluntatem, non vis granum tritici in terram cadere, ut multos fructus afferat.
3.4.29
Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult post me sequi, deneget seipsum, etc. Postquam discipulis mysterium suae passionis et resurrectionis ostendit, hortatur eos una cum turba ad sequendum suae passionis exemplum. Et omnibus quidem propter se tribulationem perpessis, salutem in futuro promittit animarum, non tamen omnibus, verum perfectioribus: quanta ipse passurus, quodve a mortuis esset resurrecturus, aperuit. Ubi formam docendi ministris verbi praefixit, ut capacitatem considerantes auditorum, pro suo quemque modo instruere meminerint, neque infirmis auditoribus altiora quam capiunt arcana committant. Si quis vult( inquit) post me sequi, deneget seipsum. Tunc autem nos ipsos abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quo per novitatem vocamur. Pensemus quo modo se Paulus abnegaverat, qui dicebat: Vivo autem jam, non ego. Exstinctus quippe fuerat saevus ille persecutor, et vivere coeperat praedicator pius. Si enim ipse esset, pius profecto non esset. Sed qui se vivere denegat, dicat unde est quod sancta verba per doctrinam veritatis clamat. Protinus subdit: Vivit vero in me Christus. Ac si aperte dicat: Ego quidem a memetipso exstinctus sum, quia carnaliter non vivo; sed tamen essentialiter mortuus non sum, qui in Christo spiritaliter vivo. Dicat ergo Veritas, dicat: Si quis vult post me sequi, deneget seipsum. Quia nisi quis a semetipso deficiat, ad eum qui super ipsum est non appropinquat. Nec valet apprehendere quod ultra ipsum est, si nescierit mactare quod est. Sed jam qui se a vitiis abnegat, exquirendae ei virtutes sunt in quibus crescat. Nam cum dictum est: Si quis vult post me sequi, deneget seipsum, protinus adjungitur:
3.4.30
Et tollat crucem suam, et sequatur me. Duobus etenim modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam affligitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Pensemus qualiter utroque modo Paulus crucem suam tulerat, qui dicebat: Castigo corpus meum, et in servitutem reaigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar. Ecce in afflictione corporis audivimus crucem carnis; nunc in compassione proximi audiamus crucem mentis. Ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Perfectus quippe praedicator, ut exemplum daret abstinentiae, crucem portabat in corpore. Et quia in se trahebat damna infirmitatis alienae, crucem portabat in corde.
3.4.31
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam eam faciet. Sic dicitur fideli: Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam faciet. Ac si agricolae dicatur: Frumentum si servas, perdis: si seminas, renovas. Quis enim nesciat quod frumentum cum in semine mittitur perit ab oculis, in terra deficit? Sed unde putrescit in pulvere, inde virescit in renovatione. Quia vero sancta Ecclesia aliud tempus habet persecutionis, atque aliud pacis, Redemptor noster ipsa ejus tempora designavit in praeceptis. Nam persecutionis tempore, ponenda est anima. Pacis autem tempore, ea quae amplius dominari possunt frangenda sunt desideria terrena. Unde et nunc dicitur:
3.4.32
Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum, et detrimentum faciat animae suae? Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua? Cum persecutio ab adversariis deest, valde vigilantius cor custodiendum est. Nam pacis tempore quia licet vivere, licet etiam ambire. Plerumque autem et avaritiam vincimus, sed adhuc obstat quod vias rectitudinis minori tenemus custodia, perfectioni. Nam saepe habentia cuncta despicimus, sed tamen adhuc humanae verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente, nondum exprimere valeamus in voce. Et tantum Dei faciem ad justitiae defensionem negligimus, quantum humanas facies contra justitiam veremur. Sed huic quoque vulneri congruum subjungitur medicamentum, cum Dominus dicat:
3.4.33
Qui enim me confessus fuerit, et mea verba, in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confitebitur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. Sed ecce nunc apud se homines dicunt: Nos jam Dominum et sermones ejus non erubescimus, quia aperta eum voce confitemur. Quibus ego respondeo quod in hac plebe Christiana sunt nonnulli qui Christum ideo confitentur, quia cunctos Christianos esse conspiciunt. Non ergo ad probationem fidei vox sufficit professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis. Et tamen ubi se quisque interroget, ut in confessione Christi se veraciter probet, si non jam nomen ejus erubescit, si plene virtuti mentis humanum pudorem subdidit. Certe enim persecutionis tempore erubescere poterant fideles substantiis denudari, de dignitatibus dejici, verberibus affligi. Pacis autem tempore, quia haec a nostris persecutionibus desunt, est aliud ubi ostendamur nobis. Veremur saepe a proximis despici, dedignamur injurias verbi tolerare. Si contingat jurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere. Cor quippe carnale, dum hujus vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit.

Intertext edge

Open linked passage

Note