In Evangelium S. Marci
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8471 Inevsma2
4.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VIII.
4.1.1
Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec, etc. Regnum Dei hoc loco praesens Ecclesia vocatur. Et quia nonnulli ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant, ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent, et contra mundi hujus gloriam erectam, consolatoria promissione nunc dicitur: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute. Sed cum tanta Dominus subeundae mortis praecepta ederet, quid necessarium fuit ut ad hanc subito promissionem veniret? Quod si subtiliter attendamus, quanta dispensatione pietatis agatur agnoscemus. Discipulis enim rudibus etiam de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possent robustius in futura solidari. Sic Israelitico populo ex Aegypti terra liberando repromissionis terra promittitur, ut dum vocandus esset ad dona coelestia, terrenis promissionibus suaderetur. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Dedit eis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant. Sic ergo hoc loco rudibus discipulis Veritas loquens videndum regnum Dei promittit in terra, ut hoc ab eis fidelius in coelo praesumatur. Quod si regnum Dei hac sententia futuram in coelis beatitudinem velimus accipere, et hoc quidam de astantibus non post multos dies in monte viderunt. Quod pia utique provisione factum est, ut contemplatione semper manentis gaudii, tametsi raptim atque ad breve momentum delibata, fortius instantia saeculi transeuntis adversa tolerarent. Decentissimo sane verbo sanctos mortem gustare testatur, a quibus nimirum mors corporis quasi libando gustatur, vita vero animae veraciter possidendo tenetur.
4.1.2
Et post dies sex assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem, et duxit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. In Evangelio Lucae ita scriptum est: Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut orarent. et caetera: Octava autem die Dominus promissat futurae beatitudinis gloriam discipulis manifestat ut et ostensa coelestis vitae dulcedine, cunctorum qui haec audire possint corda refoveat, et octonario dierum numero, verum tempore resurrectionis gaudium doceat esse venturum. Nam et ipse octava die, id est, post sextam Sabbati quia crucem ascendit, ac septimam Sabbati qua in sepulcro quievit, a mortuis resurrexit, et nos post sex hujus saeculi aetates in quibus pro Domino pati et laborare gaudemus, ac septimam Sabbati animarum, quae interim in alia vita geritur, octava profecto aetate resurgemus. Nam quod Matthaeus, Marcusque Dominum post sex transfiguratum dicunt dies, nec temporis ordine nec ratione mysterii discrepant a Luca, qui octo dies dicit, quia illi medios tantum ponunt dies, unde et absolute post sex dies factum commemorant. Hic primum quo haec Dominus promisit, et ultimum quo sua promissa complevit adjungit. Ideoque temperantius fere dies octo ponit. Et in ratione mystica illic post sex mundi aetates sanctis ab omni labore quiescendum, hic vero tempore octavo designat esse resurgendum. Unde pulchre et sextus psalm. Pro octava inscribitur, cui initium est, Domine, ne in furore arguas me, quia nimirum per sex aetates quibus operari licet precibus est insistendum, ne in octavo retributionis tempore a judice corripiamur irato. Quod et ipse Dominus hoc loco voluit nos, ostenso suae orationis exemplo, docere, de quo secundum Lucam dicitur quia ascendit in montem ut oraret. In montem namque oraturus et transfiguratus sic ascendit, ut ostendat eos qui fructum resurrectionis exspectant, qui regem in decore suo videre desiderant, mente in excelsis habitare, et continuis precibus incumbere debere. Tres solummodo secum discipulos ducit, vel quia multi sunt vocati, pauci vero electi, vel quod ii qui nunc fidem qua imbuti sunt sanctae Trinitatis incorrupta mente servaverint, tunc aeterna ejus merentur visione laetari.
4.1.3
Et transfiguratus( inquit) coram ipsis, et vestimenta ejus facta sunt splendentia candida nimis velut nix. Transfiguratus Salvator non substantiam verae carnis amisit, sed gloriam futurae vel suae vel nostrae resurrectionis ostendit. Qui qualis tunc apostolis apparuit, talis post judicium cunctis apparebit electis. Nam ipso tempore judicandi et bonis simul et malis in forma servi videbitur, ut videlicet impii quem sprevere, Judaei quem negavere, milites quem crucifixere, Pilatus Herodesque quem judicavere, queant agnoscere judicem. Vestimenta autem Domini, recte sancti ejus accipiuntur, teste Apostolo qui ait: Quicunque ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis. Quae videlicet vestimenta, Domino in terris consistente, despecta aliorumque similia videbantur; sed ipso montem petente, novo candore refulgent, quia nunc, quidem filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus. Videbimus enim eum sicut est. Unde bene de eisdem vestimentis subditur: Qualia fullo super terram non potest candida facere. Nam quia ille hoc loco intelligendus est fullo, quem poenitens Psalmista precatur: Amplius lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me. Non potest suis fidelibus in terra dare claritatem, quae eos conservata manet in coelis.
4.1.4
Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Jesu. Moyses et Elias quorum unum mortuum, alterum in coelis raptum legimus, visi in majestate cum Domino( ut Lucas scribit) futuram in illo omnium sanctorum gloriam significant. Qui videlicet tempore judicii, vel vivi in carne reperiendi, vel et, olim gustata morte, resuscitandi et pariter sunt regnaturi cum illo. Attestante etenim Apostolo: Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. Aliter. Moyses et Elias, hoc est legislator et prophetarum eximius, apparent et loquuntur cum Domino in carne veniente, ut ostendant ipsum esse quem cuncta legis et prophetarum oracula promiserunt. Apparent autem non in infimis, sed in monte cum illo, quia nimirum soli illi qui mente terrena desideria transcendunt majestatem sanctae Scripturae, quae in Domino est adimpleta, perspiciunt. Denique et filii Israel videre Moysen, sed ad Deum in montana subeuntem sequi non merentur, ad se quoque reversum non sine velamine cernunt. Eliam novere, sed solus triumphum ascendentis cum filiis prophetarum contemplatur Eliseus. Quia multi passim Scripturae verba legimus; sed quam celsa in Christi mysteriis splendeat, perpauci perfectiores intelligunt.
4.1.5
Et respondens Petrus ait: Rabbi, bonum est nos hic esse. Faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum. Non enim sciebat quid diceret. Erant enim timore exterriti. O quanta felicitas visioni deitatis inter angelorum choros adesse perpetuo, si tantum transfigurata Christi humanitas, duorumque societas sanctorum ad punctum visa delectet, ut eos ne discedant etiam obsequio Petrus sistere velit, qui et si pro stupore humanae fragilitatis nesciat quid dicat, insiti tamen sibi dat affectus indicium! Nesciebat enim quid diceret, qui oblitus est regnum Dei sanctis a Domino, non alicubi terrarum, sed in coelis esse promissum. Nec recordatus est se suosque coapostolos mortali adhuc carne circumseptos, immortalis vitae statum subire non posse, cui mente excesserat, quod in domo patris quae in coelis est, domus manu facta necessario non sit. Sed et usque nunc imperitiae notatur, quisquis legi et prophetis et evangelicis tria tabernacula facere cupit, cum haec ab invicem nullatenus valeant separari, unum habentia tabernaculum, hoc est Ecclesiam Dei.
4.1.6
Et facta est nubes obumbrans eos. Qui materiale tabernaculum quaesivit, nubis accepit obumbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos. De qua Psalmista: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Et in Apocalypsi sua Joannes: Et templum, inquit, non vidi in ea, Dominus omnipotens templum illius est, et agnus.
4.1.7
Et venit vox de nube dicens: Hic est Filius meus charissimus, audite illum. Quia imprudenter interrogaverant, propterea responsionem Domini non merentur; sed Pater respondet pro Filio, ut verbum Domini compleretur. Ego testimonium non dico pro me, sed Pater qui me misit, ipse pro me dicit testimonium. Vox quoque de coelo Patris loquentis auditur, quae testimonium perhibeat de Filio, et Petrum, errore sublato, doceat veritatem: imo in Petro caeteros apostolos. Hic est( inquit) Filius meus charissimus; huic figendum est tabernaculum, huic obtemperandum. Hic est Filius, illi servi sunt, Moyses et Elias. Debent et ipsi vobiscum in penetralibus cordis sui Domino tabernaculum praeparare. Concordat sane hic Evangelii locus cum verbis ipsius Moysi, quibus incarnationi dominicae testimonium ferens aiebat: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris: eum tanquam meipsum audietis, juxta omnia quae locutus fuerit vobis. Erit autem: Omnis anima quaecunque non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. Quem ergo Moyses cum venerit in carne, audiendum ab omni anima quae salvari velit praedixit, hunc jam venientem in carne Deus Pater audiendum discipulis ostendit, et suum esse Filium coelesti voce signavit. Et quasi manifestius fidem adventus ejus illis insinuans: Hic vir( inquit) hic est ille, quem Moyses iste vobis saepius in mundo nasciturum promisit. Hujus verbis juxta praeceptum ipsius Moysi et vos auscultate, et omnes veri amatores auscultare jubete. Et notandum quod sicut Domino in Jordane baptizato, sic et in monte clarificato totius sanctae Trinitatis mysterium declaratur. Quia nimirum gloriam ejus quam in baptismo credentes confitemur, in resurrectione videntes collaudabimus. Nec frustra Spiritus sanctus hic in lucida nube, ut alius evangelista commemorat, illic apparebat in columba, quia qui nunc simplici corde fidem quam percepit servat, tunc luce apertae visionis quod crediderat contemplabitur, ipsaque qua illustrabitur in perpetuum gratia protegetur.
4.1.8
Et statim circumspicientes neminem viderunt amplius, nisi Jesum tantum secum. Ubi coepit Filius designari, mox servi discesserunt, ne ad illos paterna vox emissa putaretur. Aliter, cum fieret vox super Filium, inventus est ipse solus, quia cum manifestaverit seipsum electis, erit Deus omnia in omnibus; imo ipse cum suis unus per omnia Christus, id est, caput cum corpore splendebit. Propter quam unitatem alibi dicebat: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo.
4.1.9
Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui quae vidissent narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. Futuri regni praemeditatio, et gloria triumphantis demonstrata fuerat in monte. Non vult ergo hoc in populis praedicari, ne et incredibile esset pro rei magnitudine, et post tantam gloriam apud animos sequens crux scandalum faceret.
4.1.10
Et interrogabant eum dicentes: Quid ergo dicunt Pharisaei et Scribae quia Eliam oporteat venire primum. Traditio Pharisaeorum est, juxta Malachiam prophetam, qui est novissimus in duodecim, quod Elias veniat ante adventum Salvatoris, et reducat cor patrum ad filios, et filiorum ad patres, et restituat omnia in antiquum statum. Aestimant ergo discipuli transformationem gloriae hanc esse, quam in monte viderant, et dicunt: Si jam venisti in gloria, quomodo praecursor tuus non apparet? Maxime quia Eliam viderant recessisse. Quando autem adjiciunt scribae, et dicunt: quia Eliam oporteat primum venire, primum dicendo ostendunt, quod nisi Elias venerit, non sit secundus Salvatoris adventus.
4.1.11
Qui respondens ait illis: Elias cum venerit, primo restituet omnia. Omnia restituet, utique illa quae propheta praefatus ostendit dicens: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis, et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Restituet et hoc quod morti debet, ac diu vivendo distulit. Quod etiam hic Dominus consequenter intimavit, cum protinus adjunxit:
4.1.12
Et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. Id est quomodo de Christi passione multifarie prophetae multa scripserunt, sic et Elias, cum venerit, multa passurus est, contemnendus ab impiis. Restituet ergo omnia, primo videlicet corda hominum illius aevi, instituendo ad credendum Christo, ac resistendum perfidiae Antichristi; deinde ipse suam animam propter martyrium fidei Christi ponendo. De quo in Apocalypsi plenius mystico sermone narratur.
4.1.13
Sed dico vobis, quia et Elias venit, et fecerunt illi quaecunque voluerunt, sicut scriptum est de eo. Ipse qui venturus est in secundo Salvatoris adventu juxta corporis fidem, nunc per Joannem venit in virtute et spiritu. Fecerunt ei quaecunque voluerunt, hoc est spreverunt, et decollaverunt eum.
4.1.14
Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et expaverunt. Et accurrentes salutabant eum. Notanda in omnibus locis distantia mentis scribarum et turbae. Erat enim cum discipulis turba, erant et scribae; sed, adveniente Domino, mox omnis turba stupefacta expavit, eumque salutans accurrit. Scribae nihil devotionis, fidei, humilitatis et reverentiae, ei exhibuisse narrantur. Quid autem cum discipulis Domini turbae sive scribae conquirerent, evangelista non dicit. Potest vero( ni fallor) apte intelligi de hoc quaestionem fuisse motam, quare ipsi cum essent discipuli Salvatoris, salvare daemoniacum, qui in medio erat positus, non possent. Quod ex sequentibus Evangelii verbis potest conjici, dum dicitur:
4.1.15
Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis? Et respondens unus de turba dixit: Magister, attuli filium meum ad te, habentem spiritum mutum; qui ubicunque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit. Et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. Notandum autem quod semper loca rebus congruunt. In monte Dominus orat, transformatur, discipulis arcana suae majestatis aperit. In inferiora descendens turbae occursu excipitur, miserorum fletu pulsatur. Sursum discipulis mysteria regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat. Sursum Patris vocem iis qui sequi se poterant pandit; deorsum spiritus malos ab his qui vexabantur expellit. Qui etiam nunc pro qualitate meritorum aliis ascendere, aliis vero non desistit descendere. Nam carnales adhuc et incipientes, quasi ima petens confortat, docet, castigat. Perfectos autem quorum conversatio in coelis est, sublimius extollendo glorificat, liberius de aeternis instruit, et saepe quae a turbis ne audiri quidem valeant docet. Daemoniacum autem hunc, quem descendens de monte Dominus sanavit, Marcus quidem surdum mutumque, Matthaeus vero lunaticum fuisse commemorat. Significat autem eos de quibus scriptum est: Stultus ut luna mutatur. Qui nunquam in eodem statu permanentes, nunc ad haec, nunc ad illa vitia mutati, crescunt atque decrescunt. Qui muti sunt, non confitendo fidem: surdi, nec ipsum aliquatenus veritatis audiendo sermonem. Spumant autem cum stultitia tabescunt. Stultorum namque et languentium atque hebetum est spumas salivarum ex ore dimittere. Strident dentibus, cum iracundiae furore flammescunt. Arescunt, cum otio torpente languescunt, et, nulla virtutis industria confortati, enerviter vivunt. Quod autem ait: Et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt, latenter apostolos accusat, cum impossibilitas curandi interdum non ad imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi sunt fidem referatur, dicente Domino: Fiat tibi secundum fidem tuam.
4.1.16
Qui respondens eis dixit: O generatio incredula, quandiu apud vos ero, quandiu vos patiar? Non quod taedio superatus sit, mansuetus ac mitis, qui non aperuit sicut agnus coram tondente os suum, nec in verba furoris erupit, sed quo in similitudinem medici, si aegrotum videat contra sua praecepta se gerere, dicat: Usquequo accedam ad domum tuam? quousque artis meae perdam industriam, me aliquid jubente et te aliud perpetrante? In tantum autem non est iratus homini sed vitio, et per unum hominem Judaeos arguit infidelitatis, ut statim intulerit:
4.1.17
Afferte illum ad me. Et attulerunt eum. Et cum vidisset illum, statim spiritus conturbavit eum, et elisus in terram volutabatur spumans. Allatum Domino puerum spiritus conturbat et elidit, quia saepe dum converti ad Dominum post peccata conamur, majoribus novisque antiqui hostis pulsamur insidiis. Quod ob id utique callidus facit adversarius, ut vel odium virtutis incutiat, vel expulsionis suae vindicet injuriam. Hinc est enim( ut de specie transeamus ad genus) quod Ecclesiae sanctae primordiis tot gravissima inferebat certamina persecutionum, quod suo regno dolebat subito animarum illata fuisse dispendia.
4.1.18
Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit. At ille ait: Ab infantia. Et frequenter eum et in ignem, et in aquas misit, ut eum perderet. Erubescat Julianus, qui dicere audet omnes homines absque ulla peccati contagione nasci in carne, tamque innocentes per omnia quam fuit Adam quando creatus est. Quid enim habuit iste puer, ut ab infantia daemonio vexaretur acerbissimo, si non ullo originalis peccati vinculo tenebatur, quem constat nullum adhuc proprium potuisse habere peccatum? Confiteatur Catholicus, quia nemo immunis a noxa primae praevaricationis nascitur, et invocet gratiam Dei, qua liberetur de corpore mortis per Jesum Christum Dominum nostrum. Intelligat scriba doctus in regno coelorum, in hoc daemoniaco a Domino curato salvationem omnium fidelium esse designatam, qui originalis culpae reatu astricti veniunt in mundum, nec nisi unius Redemptoris Jesu Christi fide sunt et gratia salvandi. Quod autem dictum est: Et frequenter eum et in ignem et in aquas misit, maxima humanae vecordiae facinora designat. Ignis namque ardor ad fervorem iracundiae referendus est. Aqua ad voluptates carnis, quae dissolvere mentem per delicias solent. Vel certe in ignem fertur daemoniacus, quo adulterantium corda succensa sunt, et in aquas quae solent extinguere charitatem.
4.1.19
Sed si quid potest, adjuva nos, misertus nostri. Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia credenti. Aptum Dominus responsum reddit petenti. Ipse enim ait: Si quid potes, adjuva nos. Et Dominus: Si potes, inquit, credere, possum vos misertus adjuvare, quia fides non ficta omnia quae salubriter petit, impetrare meretur. Cui contra leprosus qui fideliter clamabat: Domine, si vis, potes me mundare, congruum suae fidei accepit responsum: Volo, mundare.
4.1.20
Et continuo exclamans pater pueri cum lacrymis aiebat: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam. Nemo repente fit summus: sed in bona conversatione a minimis quisque inchoat, ut ad magna perveniat. Alia namque sunt virtutis exordia, aliud profectus, aliud perfectio. Si enim et ipsa fides ad perfectionem suam non quibusdam gradibus duceretur: iste interrogatus an crederet, non responderet, Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam. Si enim credebat, cur incredulitatem dicebat? Si vero incredulitatem habere se noverat, quomodo credebat? Sed quia per occultam inspirationem gratiae meritorum suorum gradibus fides crescit: uno eodemque tempore is qui necdum perfecte crediderat, simul et credebat, et incredulus erat.
4.1.21
Et cum videret Jesus concurrentem turbam, commitatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego tibi praecipio, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum. Comminatio Domini, divini est virtus imperii. Non autem puero qui vim patiebatur, sed daemoni qui inferebat comminatus est. Quia qui peccantem emendare desiderat, vitium utique increpando et exsecrando debet exterminare, sed hominem amando refovere. Bene autem Dominus qui spiritum immundum pellit ab homine, simul ne amplius in eum ingrediatur imperat. Quia ille veraciter a daemoniaca dominatione liberatur, qui ad peccata a quibus semel poenitendo mundatus est, vitat male vivendo reverti.
4.1.22
Et exclamans et multum discerpens eum, exiit ab eo. Exiturus ab homine spiritus immundus discerpit eum, ac furenti clamore terruit intuentes. Quia plerumque diabolus dum de corde expellitur, acriores in eo tentationes generat quam prius excitaverat, quando hoc quietus possidebat.
4.1.23
Et factus est sicut mortuus; ita ut multi dicerent, quia mortuus est. Jesus autem tenens manum ejus, elevavit illum et surrexit. Quem hostis impius jam fugere compulsus stravit, ac mortuo similem reddidit, hunc pius Salvator miti suae dexterae tactus levavit. Qui sicut verum se esse Deum potentia salvandi docuit, ita etiam veram se habuisse carnis naturam more tactus humani declaravit. Negat namque Manichaeus insanus veraciter eum carne indutum fuisse: sed ipse cum tot languentes suo tactu erexit, mundavit, illuminavit, haeresim illius et antequam nata esset damnavit.
4.1.24
Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum? Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. Dum docet apostolos quomodo daemon nequissimus debeat expelli, omnes instituit ad vitam, ut scilicet noverimus gravissima quaeque vel immundorum spirituum vel hominum tentamenta, jejuniis et orationibus esse superanda. Iram quoque Domini cum in ultionem nostrorum scelerum fuerit accensa, hoc remedio singulari posse placari. Jejunium autem generale est non solum ab escis, sed et a cunctis illecebris abstinere carnalibus, imo ab omnibus vitiorum se continere passionibus. Sic et oratio generalis non in verbis solum est, quibus divinam clementiam invocamus, verum etiam in omnibus quae in obsequium nostri conditoris fidei devotione gerimus, teste apostolo qui ait: Semper gaudentes, sine intermissione orate. Quomodo enim quis omnibus horis atque momentis sine intermissione Deum potest invocare sermonibus? Sed tunc sine intermissione oramus, cum ea solum opera gerimus quae nos pietati nostri commendent auctoris. Quo nimirum jejunio, et qua oratione, juvante Domino, cunctas antiqui hostis debellabimus ac propulsabimus insidias.
4.2.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IX.
4.2.1
Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam, nec volebat quemquam scire. Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum. Et occisus tertia die resurget. Semper prosperis miscet tristia, ut cum repente venerint, non terreant apostolos, sed a praemeditatis ferantur animis. Si enim contristat eos quod occidendus est, debet laetificare quod die tertio resurrecturus est.
4.2.2
At ignorabant verbum istud, et timebant interrogare eum. Haec ignoratio discipulorum, non tam de tarditate ingenii eorum quam de amore nascitur Salvatoris, qui carnales adhuc et mysterii crucis ignari, quem Deum verum cognoverant, moriturum credere nequibant. Et quia per figuras eum saepe loquentem audire solebant, horrentes eventum mortis ejus, etiam in eis quae de sua traditione et passione aperte loquebatur, figurate aliud significari volebant.
4.2.3
Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos. Quid in via tractabatis? At illi tacebant. Si quidem inter se in via disputaverant quis esset illorum major. Inde orta videtur disputatio discipulorum de primatu, quia viderant Petrum, Jacobum et Joannem seorsum ductos in montem, secretumque eis ibi aliquod esse creditum. Sed et Petro superius juxta quod Matthaeus narrat, claves regni coelorum promissas, Ecclesiamque Domini super petram fidei a qua ipse nomen acceperat, aedificandam esse. Querebantur ergo vel ipsos tres caeteris, vel omnibus apostolis Petrum esse praelatum.
4.2.4
Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse inter vos, erit omnium novissimus et omnium minister. Et accipiens puerum statuit eum in medio eorum. Quem complexus esset, ait illis: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit. Videns cogitationes discipulorum Dominus curat desiderium gloriae, humilitatis contentione sanare, primatumque non esse quaerendum: et prius simplici humilitatis commonet imperio, et mox puerilis innocentiae docet exemplo. Quod enim ait: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; vel simpliciter pauperes Christi, ab his qui velint esse majores, pro ejus ostendit honore recipiendos, vel certe malitia parvulos ipsos esse suadet, ut instar aetatis parvulae simplicitatem sine arrogantia, charitatem sine invidia, devotionem sine iracundia conservent. Quod autem complectitur puerum, significat humiles suo dignos esse complexu ac dilectione, talesque cum impleverint quod praecepit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, jure posse gloriari ac dicere: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me. Bene autem cum dixisset, Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit, addidit: in nomine meo, ut videlicet formam virtutis, quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine Christi, juvante rationis industria, sequantur. Sed quia se in pueris recipi docebat, videlicet quasi caput in membris suis, ne putaretur hoc esse solum quod videbatur, adjunxit atque ait:
4.2.5
Et quicunque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit. Talem se utique ac tantum credi volens qualis et quantus est Pater. Usque adeo enim, inquit, nihil distat inter me et eum, ut qui me receperit, recipiat et eum qui misit me.
4.2.6
Respondit illi Joannes dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. Joannes praecipua devotione Dominum amans, ideoque redamari dignus, excludendum beneficio putavit eum qui non utatur officio, sed docetur neminem a bono quod ex parte habet arcendum, sed ad hoc potius, quod nondum habet, esse provocandum. Nam sequitur: Jesus autem ait: Nolite prohibere eum; nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me. Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Hac doctus sententia dicit Apostolus: Sed sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Sed licet ille gaudeat, etiam de his qui Christum annuntiant non sincere, et tales aliquando in nomine Christi signa facientes ob aliorum salutem censeantur non esse prohibendi; non tamen ipsis per talia signa, secura sua conscientia redditur, quin potius in illa die cum dixerint: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Responsum accipient: Quia nunquam novi vos; discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem. Itaque in haereticis ac malis catholicis non sacramenta communia, in quibus nobiscum sunt, et adversum nos non sunt, sed divisiones pacis veritati contrarias, qua adversum nos sunt, et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus.
4.2.7
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae frigidae in nomine meo, quia christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Legimus in propheta David: Ad excusandas excusationes in peccatis, quod multi peccatorum suorum quasi justas praetendebant occasiones, ut quod voluntate delinquunt, videantur necessitate peccare. Dominus scrutator cordis et renum, qui futuras cogitationes in singulis contuetur, dixerat: Quisquis unum parvulum receperit in nomine meo, me recipit. Poterat aliquis causari et dicere: Paupertate prohibeor, tenuitas me retinet, ut hospitalis esse non possim. Et hanc excusationem levissimo praecepto diluit, ut calicem aquae, et hunc frigidae, juxta Matthaeum, toto animo porrigamus. Frigidae, inquit, aquae, non calidae, ne et in calida paupertatis et penuriae lignorum occasio quaereretur. Tale quid et Apostolus ad Galatas praecipit, Communicetis qui catechizatur ei qui se catechizat, in omnibus bonis. Et discipulos ad magistrorum refrigeria cohortatur. Et quia poterat quilibet obtendere paupertatem, et praeceptum eludere, priusquam illud proponat, imminentem solvit quaestionem dicens: Nolite errare; Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet.
4.2.8
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. Quanquam haec generalis possit esse sententia adversum omnes qui aliquem scandalizant, tamen juxta consequentiam sermonis, etiam contra apostolos dictum intelligi potest, qui inter se disputantes, quis esset illorum major, videbantur invicem de dignitate contendere. Et si in hoc vitio permansissent, poterant eos quos ad fidem vocabant, per suum scandalum perdere, dum Apostolos viderent inter se de honore pugnare. Quod autem dixit: Bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, secundum ritum provinciae loquitur, quo majorum criminum apud veteres Judaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo demergerentur. Et revera melius est innoxium, poena quamvis atrocissima temporali, tamen vitam finire corpoream, quam laedendo fratrem, mortem animae mereri perpetuam. Recte autem qui scandalizari potest, pusillus appellatur. Qui enim magnus est, quaecunque viderit, quaecunque passus fuerit, non declinat a fide. Qui autem pusillus est animo et parvus, occasiones quaerit quomodo scandalizetur. Propterea denique oportet nos maxime iis consulere, qui parvi sunt in fide, ne occasione nostri offendantur, et recedant a fide, ac decidant a salute. Notandum sane, quod in nostro bono opere, aliquando cavendum est scandalum proximi: aliquando vero pro nihilo contemnendum. In quantum enim sine peccato possumus vitare proximorum scandalum, debemus. Si autem de veritate scandalum oritur, utilius permittitur scandalum nasci, quam veritas relinquatur. Item per molam asinariam, saecularis vitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris, extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo caeteros destruit, vel exemplo; melius profecto erat ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent. Quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret.
4.2.9
Et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam. Bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem. Quia supra docuerat, ne scandalizemus eos qui credunt in eum, nunc consequenter admonet quantum cavere debeamus eos qui scandalizare nos, id est, verbo vel exemplo suo ad ruinam peccati propellere certant. Manum quippe nostram appellat necessarium amicum, cujus opere atque auxilio quotidiano opus habemus. Sed talis si nos laedere in causa animae voluerit, excludendus est a nostra societate, ne si cum perdito in hac vita partem habere voluerimus, simul in futura cum illo pereamus. Quod aut subditur:
4.2.10
Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguetur. In verme putredinem gehennae, sicut in igne ardorem designat, sive vermis dicit seram scelerum poenitudinem, quae nunquam in tormentis conscientiam afflictorum mordere cessabit: ut ignis sit poena extrinsecus saeviens, vermis dolor interius accusans.
4.2.11
Et si pes tuus scandalizat te, amputa illum. Bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inexstinguibilis, etc. In pede sicut et in manu charos, inemendabiles docet alienandos a nobis, ne per immunditiam eorum quos castigare nequimus, et ipsi polluti pereamus. Sed manus propter opus necessarium nobis, pes sunt dicti tales propter ministerium discursusque in nostris usibus accommodos.
4.2.12
Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum. Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. In oculo quoque propter scandalum eruendo, iidem nostri carnaliter amici, spiritaliter vero adversarii designantur. Sed cum nos eorum consultu ac provisione opus habemus, illi vero consilio nos pravo decipere, atque in iter erroris deflectere quaerunt, penitus nobis eorum omittenda est societas. Scandalum quippe sermo Graecus est, quod nos offendiculum, vel ruinam et impacti pedis dicere possumus. Quidam, scandalum Graece, Latine scrupulum dicunt. Ille ergo scandalizat fratrem, qui ei dicto factove minus recto occasionem ruinae dederit. Potest et simpliciter dici: Si quis ita necessarius nobis esse videtur, ut manus, pes, et oculus, utilis videlicet atque sollicitus et acutus ad perspiciendum, scandalum autem nobis facit, et per dissonantiam morum nos trahit in gehennam, ne sic quidem temporalibus ejus commodis cum periculo animarum nostrarum uti ac refoveri debemus. Quia vero Dominus tertio mentionem vermis et ignis fecit aeterni, restat dicere quomodo fetorem vermis, et ignis valeamus evitare tormentum. Sequitur:
4.2.13
Omnis enim igne satietur, et omnis victima sale salietur. Fetor quippe vermium de corruptione solet nasci carnis et sanguinis. Ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo vermescere nequeant. Caro ergo et sanguis vermes creant, quia delectatio carnalis, cui condimentum continentiae non resistit, poenam luxuriosis generat aeternam. Cujus fetorem quisquis vitare desiderat, et corpus sale continentiae, et mentem studeat condimento sapientiae ab erroris et vitiorum labe constringere. Mire autem dictum est: Omnis enim igne salietur. Quod enim sale salitur, vermis putredinem arcet. Quod vero igne salitur, id est, ignibus sale aspersis conditur, non solum omnem vermium contagionem longe abigit, sed ipsam quoque quae ita salitur carnem consumit. Quod in hostiis quae in altari cremabantur, fieri solere divinae legis scita declarant, ubi in omni victima et sacrificio sal offerri praeceptum est. Sal ergo dulcedinem sapientiae, ignis Spiritus sancti gratiam designat. Et omnis igne salietur, quia omnis electus, sapientia debet spiritali a corruptione concupiscentiae carnalis expurgari, ut victima divinis altaribus apta possit effici. Unde bene, cum dixisset, Omnis enim igne salietur, addidit: Et omnis victima sale salietur. Ille etenim veraciter victima Domini existit qui suum corpus et animam a vitiis emundando per amorem sancti Spiritus Deo consecrat. Nec solum victima talis sale aspergitur, sed et igni consumitur, quando non peccati tantum contagio pellitur, sed ab electorum mente ipsa etiam vitae praesentis quae in carne est delectatio, tollitur, et futurae magis vitae conversatio intenta mente suspiratur. An non hostia sacro igne salita erat qui dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est. Unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Qui enim spe certissima futurae immortalitatis quasi jam reformatum in similitudinem dominicae resurrectionis, corpus suae fragilitatis intuebantur, quasi sacrata igne spiritali Deo victima etiam in praesenti vivebant, juxta illud ejusdem apostoli: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Possumus et ita recte intelligere quod dictum est: Omnis enim igne salietur. Et omnis victima sale salietur, quod altare sit Dei cor electorum, hostiae vero sacrificia in hoc altari offerenda, bona sint opera fidelium: In omnibus autem sacrificiis sal debeat offerri, quia nullum est opus bonum quod non sal sapientiae ab omni corruptione vanae laudis, caeterisque pravis sive superfluis cogitationibus expurget. Nam cura continentiae a carnalibus castigat illecebris. Ignis autem qui sacrificia in altari consumit, ille est utique de quo Joannes ait: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni; per quem nostra bona opera, ut vel inchoari vel perfici valeant, juvantur, vel certe ignis tribulationis quo patientia fidelium ut perfectum opus habere possint exercietur. Omnis ergo igne salietur, et victima sale salietur, quia omnis fidelis qui aeterni vermem tormenti cavere vult, igne vel gratiae spiritalis, vel incurrentium deforis tribulationum debet castigari, ut dignum Deo sacrificium fieri possit. Respicit hic locus ad superiora, ubi membra scandalizantia evelli praecepta sunt: quia et hoc igni saliri est, id est, tentationibus exerceri, proximos nobis ac dilectos, ob Christi amorem negare.
4.2.14
Bonum sal. Quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Bonum est Dei verbum audire frequentius, sale sapientiae spiritalis cordis arcana condire, imo ipsum cum apostolis sal terrae fieri, id est, eorum quoque qui adhuc terrena sapiunt, imbuendis mentibus sufficere. At si quis semel condimento veritatis refectus, ad apostasiam redierit, quo alio doctore corrigitur, qui eam quam ipse gustavit sapientiae dulcedinem, vel adversus saeculi perterritus, vel allectus prosperis respuit? Cui apte congruit illud viri sapientis: Quis medebitur incantatori a serpente percusso? Hac sane sententia specialiter Judae Scariothis socios ipsumque designari non immerito credetur qui philargyria corruptus et gradum apostolatus perdere, et Dominum tradere non dubitavit. Verum quia sunt nonnulli, quos dum major scientia erigit, a caeterorum societate disjungit, et quasi quo plus sapiunt, eo longius a concordiae virtute desipiscunt, recte subjungitur:
4.2.15
Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. Per sal quippe verbi sapientia designatur. Qui ergo loqui sapienter nititur, magnopere metuat ne ejus eloquio audientium unitas confundatur. Sal quippe sine pace non virtutis est donum, sed damnationis augmentum. Quo enim quisque melius sapit, eo deterius delinquit. Et ideo inexcusabiliter merebitur supplicium, qui prudenter, si voluisset, potuit vitare peccatum.
4.3.1
LIBER TERTIUS. CAPUT X.
4.3.1
Et inde exsurgens venit in fines Judaeae ultra Jordanem. Hucusque Marcus evangelista ea narravit de Domino quae in Galilaea fecit et docuit. Hic incipit ea narrare quae in Judaea fecit et docuit, sive passus est. Et primo quidem trans Jordanem ad orientem, deinde etiam cis Jordanem, quando venit Jericho, Bethaniam et Hierosolymam. Nam cum omnis Judaeorum provincia generaliter ad distinctionem aliarum gentium Judaea dicta sit, specialius tamen meridiana ejus plaga appellatur Judaea, ad distinctionem Samariae, Galilaeae, Decapolis, et caeterarum in eadem provincia regionum.
4.3.2
Et conveniunt iterum turbae ad eum, et sicut consueverat iterum docebat illos. Et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. Et hic notanda mentium distantia in turbis et Pharisaeis. Hae conveniunt, ut doceantur, et sui sanentur infirmi, sicut evangelista Matthaeus aperte commemorat. Illi accedunt, ut Salvatorem ac doctorem veritatis tentandae decipiant. Neque hoc mirandum. Nam hos devotio pietatis, illos stimulus adduxit livoris. Interrogant ergo, utrum liceat homini dimittere uxorem suam qualibet causa, ut quasi cornuto eum teneant syllogismo, et quodcunque responderit captioni pateat. Si dixerit dimittendam esse uxorem qualibet ex causa, et ducendas alias, pudicitiae praedicator sibi docere contraria videbitur. Sin autem responderit non omnem ob causam debere dimitti, quasi sacrilegii reus tenebitur, et adversus doctrinam Moysi ac per Moysen Dei facere. Igitur Dominus sic responsionem temperat ut decipulam transeat, Scripturam sanctam adducens in testimonium, et naturalem legem primamque Dei sententiam secundo opponens, quae non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est.
4.3.3
Quid, inquit, vobis praecepit Moyses? Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere. Quibus respondens Jesus ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis, etc. Quod dicit istiusmodi est. Nunquid potest Deus sibi esse contrarius, ut aliud ante jusserit, et sententiam suam novo frangat imperio? Non ita sentiendum est. Sed Moyses cum videret propter desiderium secundarum conjugum, quae vel ditiores vel juniores vel pulchriores essent, primas uxores interfici, aut malam vitam ducere, maluit indulgere discordiam, quam odia, et homicidia perseverare ac perpetrari. Simulque considera quod non dixit, propter duritiam cordis vestri permisit vobis Deus, sed Moyses; ut juxta Apostolum, consilium sit hominis, non imperium Dei.
4.3.4
Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus. Hoc in exordio Geneseos scriptum est. Dicendo autem masculum et feminam, ostendit secunda vitanda conjugia. Non enim ait masculum et feminas, quod ex priore repudio quaerebatur, sed masculum et feminam, ut unius conjugis consortio necterentur.
4.3.5
Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit ad uxorem suam. Similiter ait, Adhaerebit ad uxorem suam, non ad uxores.
4.3.6
Et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Praemium est nuptiarum e duabus unam carnem fieri. Castitas juncta spiritui unius efficitur spiritus.
4.3.7
Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Quae Deus conjunxit, unam faciendo carnem viri et feminae, haec homo non potest separare, nisi forsitan solus Deus. Homo separat, quando propter desiderium secundae uxoris primam dimittit. Deus separat qui et conjunxerat, quando ex consensu propter servitutem Dei, eo quod tempus in arcto sit, sic habemus uxores quasi non habentes.
4.3.8
Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. Et dixit illis: Quicunque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit super eam. Et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur. In Matthaeo scriptum plenius est: Quicunque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur. Una ergo solummodo causa est carnalis, fornicatio: una spiritalis, timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege perscripta, ut vivente ea quae relicta est, alia ducatur.
4.3.9
Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. Non quod nollent eis Salvatoris et voce et manu benedici, sed quod necdum habentes plenissimam fidem, putarent eum in similitudinem hominum, offerentium importunitate lassari.
4.3.10
Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis. Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos, talium est enim regnum Dei. Significanter dixit, talium est, non istorum, ut ostenderet non aetatem regnare, sed mores; et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem, praemium repromitti. Apostolo quoque in eamdem sententiam congruente: Fratres, nolite fieri pueri sensibus, sed malitia parvuli estote, sensu autem ut perfecti sitis
4.3.11
Amen dico vobis, quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Sicut puer non perseverat in iracundia, non laesus meminit, non videns pulchram mulierem delectatur, non aliud cogitat, aliud loquitur; sic et vos nisi talem habueritis innocentiam et animi puritatem, regnum coelorum non poteritis intrare. Aliter regnum Dei, id est, doctrinam Evangelii sicut parvuli accipere jubemur, quia quomodo parvulus in discendo non contradicit doctoribus, neque rationes et verba componit adversum eos resistens, sed fideliter suscipit quod docetur, et cum metu obtemperat et quiescit; ita et nos in obediendo simpliciter et sine ulla retractatione verbis Domini facere debemus.
4.3.12
Et complexans eos et imponens manus super illos benedicebat eos. Complexus benedicit parvulos, ut humiles spiritu sua benedictione, gratia et dilectione dignos esse significet.
4.3.13
Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genuflexo ante eum rogabat eum dicens, etc. Audierat credo iste quaesitor vitae aeternae a Domino, tantum eos qui parvulorum velint esse similes, dignos esse introitu regni coelestis, atque ideo curam gerens tractatus certioris possit sibi non per parabolas, sed aperte quibus operum meritis vitam aeternam consequi possit, exponi.
4.3.14
Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus Deus. Quia magistrum vocaverat bonum, et non Deum, vel Dei filium confessus fuerat, discit quamvis sanctum hominem, comparatione Dei non esse bonum, de quo dicitur: Confitemini Domino quoniam bonus. Unus autem Deus bonus, non Pater solus intelligendus est, sed et Filius qui dicit: Ego sum pastor bonus; sed et Spiritus sanctus, quia Pater de coelo dabit Spiritum bonum petentibus se, id est, ipsa una et individua Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, solus et unus Deus, bonus est. Non ergo Dominus se bonum negat, sed esse Deum significat; non magistrum bonum se esse negat, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse testatur.
4.3.15
Haec est puerilis innocentiae castitas, quae nobis imitanda proponitur, si regnum Dei volumus intrare. Notandum sane, quod justitia legis suo tempore custodita, non solum bona terrae, verum etiam suis cultoribus vitam conferebat aeternam.
4.3.16
Et ille respondens ait: Magister, haec omnia observavi a juventute, etc. Non est putandus homo iste vel voto tentantis( ut quidam putavere) Dominum interrogasse, vel de sua esse vita mentitus, cum se legis mandata custodisse dicebat, sed simpliciter, ut vixerit esse confessus. Quia si mendacii aut simulationis noxa reus teneretur, nequaquam intuitus arcana cordis ejus, eum diligere diceretur Jesus. Diligit enim Dominus eos, qui mandata legis quamvis minora custodiunt, sed nihilominus quod in lege minus fuerat, iis qui perfecti esse desiderant, ostendit, quia non venit solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere. Ad quam profecto adimpletionem pertinet quod hic consequenter adjungitur.
4.3.17
Vade, quaecunque habes vende, et da, etc. Quicunque perfectus esse voluerit, debet vendere quae habet, et non ex parte vendere sicut Ananias et Sapphira, sed totum vendere, et cum vendiderit dare omne pauperibus, et sic sibi praeparare thesaurum in regno coelorum. Nec hoc ad perfectionem sufficit, nisi post contemptas divitias Salvatorem sequatur, id est, relictis malis faciat bona. Facilius enim sacculus contemnitur quam voluntas. Multi divitias relinquentes, Dominum non sequuntur. Sequitur autem Dominum, qui imitator ejus est, et per vestigia illius graditur. Qui enim dicit se in Christo credere, debet quomodo ille ambulavit et ipse ambulare.
4.3.18
Qui contristatus in verbo abiit moerens. Erat enim habens possessiones multas. Haec est tristitia, quae ducit ad mortem. Causaque tristitiae redditur, quod habuerit possessiones multas, id est, spinas nascentes et tribulos, quae sementem dominicam suffocaverunt.
4.3.19
Et circumspiciens Jesus ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in reg., etc. Claret quidem, quia qui hic multiplicandis divitiis incumbunt, alterius vitae gaudia quaerere contemnunt: sed inter pecunias habere, et pecunias amare, multa distantia est. Multi enim habentes non amant, multi non habentes amant. Item alii et habent et amant. Alii nec habere, nec amare se divitias saeculi gaudent, quorum tutior status est, quia dicere cum Apostolo valent: Nobis mundus crucifixus est, et nos mundo. Unde et Salomon non ait, qui habet, sed qui amat divitias, fructus non capiet ex eis. Et ipse Dominus obstupescentibus in verbis hujus sententiae discipulis exponendo subjunxit dicens:
4.3.20
Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire. Ubi notandum quod non ait, quam impossibile, sed quam difficile est. Quod enim impossibile est, fieri omnino non potest. Quod difficile, cum labore potest. Potest etenim fieri, sed cum maximo labore, juvante Dei gratia, ut pecunias habentes, vel in pecuniis confidentes, exutis philargyriae retinaculis, januam intrent regni coelestis: Facilius est camelum per foramen, etc.. Si facilius est camelum ingentibus membris enormem, angustum foramen acus penetrare, quam divitem intrare in regnum Dei, nullus ergo dives intrabit in regnum Dei. Et quomodo vel in Evangelio Matthaeus, Zacchaeus, et Joseph, vel in Veteri Testamento quam plurimi divites intraverunt in regnum Dei? Nisi forte, quia divitias vel pro nihilo habere, vel ex toto corde relinquere, Domino inspirante, didicerunt. Nunquid enim David in regni divitiis confidebat? qui et de semetipso canit: Quoniam unicus et pauper sum ego; et alios hortatur, Divitiae si affluant, nolite cor apponere. Credo non ausus dicere, nolite suscipere. Nunquid Abraham Domino substantiam praetulisse credibile est, pro quo unicum ferire non dubitavit haeredem? Altiore autem sensu facilius est Christum pati pro dilectoribus saeculi quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli enim nomine se intelligi voluit, qui sponte humilitatis infirmitatis nostrae onera sustulit. In quo enim manifestius intelligitur quam in ipso, quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus? Per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos. Foramen ergo acus dicit angustias passionis. Qua scissa nostrae quasi vestimenta naturae quodam modo resarcire, id est, recuperare dignatus est; quatenus post lapsum melius reformati, gaudeamus ad testimonium Apostoli dicentis: Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
4.3.21
Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? Quo pertinet ista responsio cum incomparabiliter major sit turba pauperum, quae divitibus perditis potuerit salvari, nisi quia intellexerunt cunctos qui divitias amant, etiam si adipisci nequeant, in divitum numero deputari?
4.3.22
Et intuens illos Jesus ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum. Omnia enim possibilia sunt apud Deum. Non ita accipiendum est, quod cupidi et superbi, qui nomine illius divitis significati sunt, in regnum coelorum sint intraturi cum suis cupiditatibus et superbia: sed possibile est Deo, ut per verbum ejus, sicut etiam factum esse et quotidie fieri videmus, a cupiditate temporalium ad charitatem aeternorum, et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam convertantur.
4.3.23
Coepit Petrus ei dicere: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. Grandis fiducia, Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat, et tamen loquitur confidenter, Dimisimus omnia. Et quia non sufficit tantum dimittere, jungit quod perfectum est: Et secuti sumus te. Fecimus quod jussisti, quid ergo nobis dabis praemii?
4.3.24
Respondens Jesus ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. Quidam ex occasione hujuscemodi sententiae, Judaicam mille annorum fabulam post resurrectionem justorum dogmatizant, quando omnia quae propter Deum dimisimus, multiplici nobis sint foenore reddenda, insuper et vita aeterna donanda. Nec vident inepti, quod et si in caeteris digna sit repromissio, in uxoribus tamen juxta alios evangelistas centenis appareat turpitudo, praesertim cum Dominus et in resurrectione nubendum non esse testetur, et ea quae dimissa fuerint propter se, recipienda in hoc tempore cum persecutionibus asseveret. Quas utique persecutiones illi Chiliastae, sicut et caetera quoque contraria, mille annis suis omnimode abesse confirmant. Sensus ergo iste est: Qui propter Evangelium Christi carnalia reliquerit, spiritalia bona recipiet: quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius numerus comparetur. Quia nimirum a fratribus atque consortibus propositi sui, qui ei spiritali glutino colligantur, multo gratiorem etiam in hac vita recipiet charitatem. Lege Actus apostolorum, quod multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, et erant illis omnia communia, nullusque egens erat inter eos, qui sua pro Domino reliquerant. De quibus et Apostolus ait, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Potest sane hoc quod ait, Accipiet centies tantum nunc in tempore hoc, domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros cum persecutionibus, per significationem altius intelligi. Centenarius quippe numerus de laeva translatus in dexteram, licet eamdem in flexu digitorum videatur tenere figuram quam habuerat denarius in laeva, nimium tamen quantitatis magnitudine supercrescit. Quia videlicet omnes qui propter regnum Dei temporalia spernunt, etiam in hac vita persecutionibus plenissima, ejusdem regni gaudium fide certa degustant, atque in exspectatione patriae coelestis( quae jure in dextera significatur) omnium pariter electorum sincerissima dilectione fruuntur. Verum quia multi virtutum studia non eadem qua incipiunt intentione pietatis consummant, sed vel accepto virtutum amore tepescunt, vel ex integro ad scelerum volutabra relabuntur, terribilis mox sententia subinfertur.
4.3.25
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Vide enim Judam de apostolo in apostatam versum, et dicito, quod multi erunt primi novissimi; vide latronem in cruce factum confessorem, eodemque die quo pro suis crucifixus est peccatis, gratia fidei cum Christo in paradiso gaudentem, et dicito quod et novissimi erunt primi. Sed et quotidie videmus multos in laico habitu constitutos magnis vitae meritis excellere, et alios a prima aetate spiritali studio ferventes, ad extremum otio torpentes, flaccescere, atque inerti stultitia, quod spiritu coeperant, carne consummare.
4.3.26
Erant autem in via ascendentes Jerosolymam, et praecedebat illos Jesus, et stupebant, et sequentes timebant. Ideo Jerosolymam tendentes discipuli cum Domino, stupebant et timebant, quia meminerant sermonis ejus quo se passurum multa a summis sacerdotibus et scribis, et occidendum praedixerat esse, metuentes ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel saltem ille cujus vita et magisterio gaudebant, inimicorum manibus occumberet.
4.3.27
Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae essent ei ventura. Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus, et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum, et tertia die resurget. Redemptor noster praevidens ex passione sua discipulorum animos perturbandos, eis longe ante et ejusdem passionis poenam, et resurrectionis suae gloriam praedicit, ut cum morientem( sicut praedictum esset) cernerent, etiam resurrecturum non dubitarent. Ubi paganorum quoque dementiam, qua ejus crucem deridere solent, apertissime confutat, cum proximae suae passionis et tempus quasi futurorum praescius ostendit, et locum mortis quasi intrepidus adiit.
4.3.28
Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedaei dicentes: Magister, volumus ut quodcunque petierimus, facias nobis. At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. Matthaeus scribit, haec matrem filiorum Zebedaei Dominum postulasse pro illis; sed Marcus ipsorum desiderium atque consilium volens aperire legentibus, tacet de interveniente matre, ipsos potius dicit postulare, quod ipsorum rogatu per matrem noverat esse postulatum. Denique Dominus secundum utrumque Evangelistam, non matri, sed ipsis respondit:
4.3.29
Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibo, aut baptismo quo ego baptizor baptizari? At illi dixerunt ei: Possumus. Nesciunt quid petant, qui sedem gloriae a Domino quam nondum merebantur inquirunt. Jam enim delectabat eos culmen honoris, sed prius viam habebant exercere laboris. Desiderabant regnare sublimiter cum Christo, sed prius erat pati humiliter pro Christo. Nomine enim calicis sive baptismi, passionem designat martyrii, qua et ipsum, et illos decebat consummari. Unde et alibi de sua passione loquitur: Baptismo autem habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur? Et eidem passioni appropians, orabat dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me.
4.3.30
Jesus autem ait eis: Calicem quidem quem ego bibo, bibetis; et baptismo quo ego baptizor baptizabimini. Quaeritur, quo modo calicem martyrii Zebedaei filii, Jacobus videlicet et Joannes biberint, aut quomodo baptismo Domini fuerint baptizati, cum Scriptura narret, Jacobum tantum apostolum ab Herode capite truncatum; Joannes autem propria morte vitam finierit. Sed si legamus ecclesiasticas historias, in quibus fertur quia et ipse propter martyrium sit missus in ferventis olei dolium, et inde ad suscipiendam coronam Christi athleta processerit, statimque exsilio relegatus in Pathmos insulam sit, videbimus martyrio animum non defuisse, et bibisse Joannem calicem confessionis, quem et tres pueri in camino ignis biberunt, licet persecutor non fuderit sanguinem. Quod autem subjungit:
4.3.31
Sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est, sic intelligendum est: Regnum coelorum non est dantis, sed accipientis. Non est enim personarum acceptio apud Deum, sed quicunque talem se praebuerit, ut regno coelorum dignus sit, hic accipiet quod non personae, sed vitae paratum est. Si itaque tales estis qui consequamini regnum coelorum, quod Pater meus triumphantibus et victoribus praeparavit, vos quoque accipietis illud. Item, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. Non est meum dare superbis, hoc enim adhuc erant. Sed si vultis accipere illud, nolite esse quod estis. Aliis paratum est, et vos alii estote, et vobis paratum est. Quid est, alii estote? Prius humiliamini, qui jam vultis exaltari.
4.3.32
Et audientes decem coeperunt indignari de Jacobo et Joanne. Decem apostoli non indignantur matri filiorum Zebedaei, nec ad mulierem audaciam referum postulationis, sed ad filios, qui ignorantes mensuram suam, immodica cupiditate exarserunt. Quibus et Dominus dixerat: Nescitis quid petatis.
4.3.33
Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita autem in vobis, etc. Humilis magister et mitis, nec cupiditatis immodicae duos arguit postulantes, nec decem reliquos indignationis increpat et livoris, sed tale ponit exemplum, quo doceat eum majorem esse qui minor fuerit, et illum dominum fieri qui omnium servus sit. Frustra igitur aut illi immoderata quaesierunt, aut isti dolent super majorum desiderio, cum ad summitatem virtutum non potentia, sed humilitate veniatur. Denique sui proponit exemplum, ut si dicta parvi penderent, erubescerent ad opera. Et dicit:
4.3.34
Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. Nota quod crebro diximus, eum qui ministraret, Filium hominis appellari, et dare animam suam redemptionem pro multis; quando formam servi accepit, ut pro mundo sanguinem funderet. Et non dixit, dare animam suam redemptionem pro omnibus, sed pro multis, id est, pro eis qui credere voluerunt.
4.3.35
Et veniunt Jericho, et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat juxta viam mendicans. Qui cum audisset, quia Jesus Nazarenus est, coepit clamare, etc. Matthaeus hoc in loco duos juxta viam sedentes, et ad Dominum clamantes caecos dicit esse illuminatos. Lucas autem cum appropinquaret Jericho, pari ordine illuminatum ab eo caecum esse perhibet. Ubi nemo sapiens autumet Evangelistas sibimet contraria scribere, sed alium scribere plenius quod alter omisit. Quod vero Matthaeo referente, quia Dominus duos illuminaverit caecos, Marcus unum maluit ponere illuminatum, cui tamen alterum adfuisse non negat, intelligendum est unum eorum fuisse notissimum. Quod ex hoc etiam satis apparet, quod et nomen ejus et patris ejus Marcus commemoravit, quod in tot superius sanatis a Domino non facile occurrit, nisi cum Jairum archisynagogum etiam nomine expressit, cujus filiam resuscitavit Jesus. In quo etiam magis iste sensus apparet, quia et ille archisynagogus utique in loco illo nobilis fuit. Procul dubio itaque Bartimaeus iste Timaei filius, ex aliqua magna felicitate dejectus, notissimae et famosissimae miseriae fuit, qui non solum caecus, verum etiam mendicus sedebat. Hinc est ergo, quod ipsum solum voluit commemorare Marcus, cujus illuminatio tam claram famam huic miraculo comparavit, quam erat illius nota calamitas. Caeci ergo quos Dominus ad se clamantes illuminavit, homines sunt verae lucis( quae Christus est) inscii, sed ipso donante ad cognoscendam confitendamque suam caecitatem ac petendam veritatis lucem compuncti. Jericho autem quae interpretari dicitur luna, defectum nostrae mutabilitatis ac mortalitatis significat. Quod ex illa maxime Evangelii parabola claruit, ubi homo descendens a Jerusalem in Jericho incidit in latrones, et vulneratus ab eis ac despoliatus, per piam Samaritani industriam ad salutem revocatus est, quia nimirum genus humanum a visione summae pacis, in desideria saeculi hujus labe mortifera decidens, per Dominum Salvatorem ad vitam quam errando perdiderat, reducitur. Appropinquans ergo Dominus Jericho, caeco lumen reddidit, quia veniens in carnem et passioni appropinquans multos ad fidem et confessionem divinae cognitionis adduxit. Non enim primis incarnationis suae temporibus, sed paucis antequam pateretur annis, id est, postquam triginta esse coeperat annorum, ministerium verbi mundo quo illuminaretur exhibuit. Sed et de Jericho proficiscens, caecos illuminavit: quia resurgens a mortuis atque ascendens in coelum, misit Spiritum sanctum apostolis, eosque ad illustrationem omnium populorum dispersit in mundum. Quod autem appropinquans Jericho unum illuminavit, et proficiscens de Jericho duos, hoc intimavit typice, quod ante passionem suam uni tantum populo Judaeorum praedicavit, post resurrectionem vero atque ascensionem suam manifestius per apostolos et Judaeis et gentibus, et aeternae divinitatis et assumptae a se humanitatis arcana patefecit. Quod vero Marcus unum illuminatum scribit, ad gentium salutem specialiter respicit, qui omnimodis a luce veritatis extorres fuerant. Et ideo quantum famosa infidelitatis eorum erat caecitas, tantum famosa facta est illuminantis eos gratia Salvatoris. Et bene Marcus, qui in gentibus scribebat Evangelium, unum dicit illuminatum, ut eorum quos instituebat ad fidem salvationi figura congrueret. Matthaeus vero qui credentibus ex Hebraeis suum scribebat Evangelium, quod in gentium quoque notitiam erat perventurum, recte duos dicit illuminatos, ut ad utrumque populum unam eamdemque fidei gratiam pertinere doceret. Quod etiam in sequenti lectione de asino, in quo Dominus sedere dignatus est, eadem Evangelica servare Scriptura curavit. Matthaeus namque qui fidelibus ex Judaeis evangelizabat, asinam simul et pullum adductos Domino refert. Porro caeteri tres Evangelistae qui congregatae de nationibus Ecclesiae scripserunt, asini solummodo ad Dominum adducti faciunt mentionem, de matre omnino reticent. Quia illi simpliciter fidem gentium figurant; iste autem natum ex fideli synagoga fidelem gentium populum proximo ordine suae narrationis intimare curavit. Proficiscente ergo Domino et discipulis ejus et plurima multitudine de Jericho, caecus sedebat juxta viam mendicans; quia ascendente ad coelos Domino, et multis fidelium sequentibus, imo cunctis ab initio mundi electis, una cum illo januam regni coelestis ingredientibus, mox gentium populus diu perfidia caecus, audito Salvatoris adventu coepit et ipse suae salutis atque illuminationis spem habere. De quo bene dicitur, quia sedebat juxta viam mendicans. Mendicat enim juxta viam sedens, qui necdum iter veritatis ingrediens, necdum cognoscens, sedula intentione atque inquisitione desiderii salutaris ad hoc pervenire contendit, et qui sit verus religionis cultus investigare persistit. Quod in historia Cornelii centurionis praecipue declaratum est, qui Deum quem colebat crebris precibus ut sese illuminare dignaretur, orabat. Quid est autem transeundo audire, stando lumen restituere, nisi quod per humanitatem suam misertus est, qui per divinitatis potentiam a nobis mentis nostrae tenebras exclusit? Qui enim propter nos natus et passus est, qui resurrexit et ascendit in coelum, quasi transiit Jesus; quia haec nimirum actio temporalis est. Sed stans caecum illuminavit, quia non sicut illa temporalis dispensatio, ita verbi aeternitas transit, quae in se manens innovat omnia. Stare enim Dei, est incommutabili cogitatione mutabilia cuncta disponere. Qui ergo voces petentis transiens audivit, stans lumen reddidit. Quia etsi propter nos temporalia pertulit, inde tamen nobis lucem tribuit, unde habere mutabilitatis transitum nescit. Sed qui Deum quem colebat, crebris precibus, ut sese illuminare dignaretur, orabat.
4.3.36
Cum audisset quia Jesus Nazarenus est, coepit clamare ac dicere: Fili David Jesu miserere mei. Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille magis clamabat multo dicens, Fili David miserere mei. Audiens Jesum caecus, misereri sui precatur, nec multis licet prohibentibus a clamando desistit. Quia populus gentium agnita fama nominis Christi, particeps ejus fieri quaerebat; contradicebant multi, primo Judaei, ut in apostolorum Actibus legimus, deinde etiam gentiles acriori ac fortiori persecutione frequenter instabant, ne illuminandus sanandusque Christum mundus invocaret; nec tamen eos qui ad vitam erant praeordinati aeternam, vesanus impugnantium furor disposita valebat salute privare.
4.3.37
Et stans Jesus praecepit illum vocari. Ecce stat qui ante transibat. Qua in re aliquid nobis Dominus innuit, quod intelligi de humanitate ac divinitate illius utiliter possit. Clamantem etenim caecum transiens audivit, sed stans miraculum illuminationis exhibuit. Et vocant caecum, dicentes ei: Animaequior esto: surge, vocat te. Clamantem ad se caecum Dominus vocat, cum populo gentium scientiam veritatis desideranti per sanctos praedicatores verbum fidei committit. Qui nimirum vocantes caecum, animaequiorem esse, et surgere atque ad Dominum venire praecipiunt, cum praedicando verbum indoctis, spem eos salutis habere ac de torpore vitiorum erigi, atque ad virtutum studia, quibus illuminari mereantur, sese accingere jubent, dicentes cum propheta: Accedite ad eum, et illuminamini; et iterum: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Et quia primitiva de gentibus Ecclesia tanto promissi in Christo luminis desiderio fervebat, ut plurimi, relictis mundi facultatibus, nudi evangelicam vitam sequerentur, quo aeternum in coelis mererentur habere thesaurum, recte de illuminando caeco subditur:
4.3.38
Qui projecto vestimento suo exsiliens venit ad eum. Projecto quippe vestimento exsilit, ut adveniens illuminetur a Christo, qui abjectis mundi retinaculis expedito mentis gressu ad largitorem aeternae lucis properat.
4.3.39
Et respondens Jesus, dixit illi: Quid vis tibi faciam? Caecus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. Nunquid qui lumen reddere poterat, quid vellet caecus ignorabat? Sed peti vult hoc, quod et nos petere, et se concedere praenoscit. Importune namque ad orationem nos admonet et dicit: Scit namque Pater vester, quid opus sit vobis antequam petatis eum. Ad hoc ergo requirit ut petatur, ad hoc requirit ut cor ad orationem excitet. Unde et caecus protinus adjungit: Rabboni, ut videam. Ecce caecus a Domino non aurum, sed lucem requirit. Parvi pendit extra lucem aliquid quaerere, quia etsi habere caecus quaelibet potest, sine luce non potest videre quod habet. Imitemur ergo eum quem et corpore et mente audivimus salvatum. Non falsas divitias, non terrena dona, non fugitivos honores a Domino, sed lucem quaeramus. Illam videlicet lucem quam videre cum solis angelis possumus, quam nec initium inchoat, nec finis angustat. Ad quam profecto lucem via fides est. Unde recte et illuminando caeco protinus respondetur.
4.3.40
Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim, inquit, vidit, et sequebatur eum in via. Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit operatur. Videt autem, sed non sequitur, qui bonum quidem intelligit, sed bene operari contemnit. Jesum enim Dominum sequitur, qui imitatur. Hinc namque dicit: Si quis mihi ministrat, me sequatur. Consideremus ergo qua graditur, ut sequi mereamur. Ecce cum sit Dominus et creator angelorum, suscepturus naturam nostram quam condidit, in uterum virginis venit. Nasci tamen in hoc mundo per divites noluit, parentes pauperes elegit, unde et agnus qui pro illo offerretur defuit, columbarum pullos et par turturum ad sacrificium mater invenit. Prosperari in hoc mundo voluit, opprobria irrisionesque toleravit, sputa, flagella, alapas, spineam coronam, crucem sustinuit. Et quia rerum corporalium delectatione a gaudio interno cecidimus, cum qua amaritudine illuc redeatur ostendit.
4.4.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XI.
4.4.1
Et cum appropinquarent Jerosolymae, et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, et ait illis: Ite in castellum quod contra vos est. Bethania est villula sive civitas in latere montis Oliveti, quasi stadiis quindecim a Jerusalem, sicut Joannes evangelista manifestat, ubi Lazarus est suscitatus a mortuis, cujus et monumentum ecclesia nunc ibidem constructa demonstrat. Bethania autem domus obedientiae dicitur. Et apte Dominus Jerosolymam venturus, ac mundum suo sanguine redempturus, primo Bethaniam praesentiae suae dignatione sublimavit, ibique a muliere devota mystico chrismate perunctus est, quia nimirum multos ante passionem suam docendo, domum sibi obedientiae, in qua per Spiritum gratiae inhabitaret, effecit, quorum pia actione delectatus, ipse quasi odorifero delibutus est unguento. Hinc etenim civitas haec in monte Oliveti posita esse refertur, ut Ecclesiam per gratiam sui conditoris salvandam esse designet, qui nos unctione spiritalium charismatum, et scientiae pietatisque perpetua luce, refovet. Unde alibi cum dixisset: Non potest civitas abscondi supra montem posita, continuo subjecit: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio. Quia mons idem Oliveti, id est, summus spiritalium distributor gratiarum, qui civitatem suam ut emineat exaltat, hanc quoque oleo exsultationis ut lucere possit, ne deficiat, impinguat. Et quia idem lumen sub modio poni noluit, misit discipulos in castellum quod contra eos erat, hoc est doctores qui indocta ac barbara totius orbis loca, quasi contra positi castelli moenia, evangelizando penetrarent, destinavit. Recte autem duo mittuntur, sive propter scientiam veritatis, et operationis munditiam, seu geminae dilectionis, Dei videlicet et proximi, sacramentum toto orbe praedicandum.
4.4.2
Et statim introeuntes illud, invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit. Solvite illum, et adducite. Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite: Quia Domino necessarius est, et continuo illum dimittet huc. Introeuntes mundum praedicatores sancti invenerunt populum nationum perfidiae vinculis irretitum. Funiculis enim peccatorum suorum unusquisque constrictus erat; nec solum nationum, verum etiam Judaeorum. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Unde bene apud Matthaeum asina quoque cum pullo alligata reperitur. Asina quippe, quae subjugalis fuit et edomita Synagogam quae jugum legis traxerat, pullus asinae lascivus et liber populum nationum significat. Super quem nemo adhuc hominum sedit, quia nemo rationabilium doctorum frenum correptionis, quo vel linguam cohibere a malo, vel in arctam vitae viam ire cogeretur, nemo indumenta salutis quibus spiritaliter calefieret, populo gentium utilia suadendo contulerat. Sederet namque super illum homo, si qui ratione utens ejus stultitiam deprimendo corrigeret. Unde non immerito possunt duo discipuli ad exhibenda Domino animalia destinati duo praedicatorum ordines, unus videlicet in gentes, alter in circumcisionem directus, intelligi.
4.4.3
Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio, et solvunt eum. Bene pullus ante januam foris invenitur in bivio. Janua enim ipse est qui ait: Ego sum janua ovium. Per me si quis introierit salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Quibus vitae pascuis pullus iste, id est, populus gentium carebat, cum adhuc extra hanc januam in bivio ligatus stabat. Et recte in bivio, quia non unam certus vitae fideique viam tenebat, sed plures dubiosque sectarum calles sequebatur erroneus.
4.4.4
Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? In Evangelio Lucae ita scriptum est: Abierunt autem qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum? Et apte satis. Multos quippe habebat dominos, quia non uni dogmati et superstitioni deditus, sed pro libitu immundorum spirituum ad varios diversosque miser raptabatur errores, ad simulacra muta prout ducebatur incedens. Denique vernacula quadam Scripturae consuetudine commune esse dicitur, quod immundum est. Sicut et ad Petrum vox de coelo dicit: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris. Quia qui sanctus est solius Dei est, et cum nullo communis est. Qui autem peccator est et immundus, multorum est. Multi enim daemones possident eum, et ideo communis appellatur.
4.4.5
Qui dixerunt eis, sicut praeceperat illis Jesus, et dimiserunt eis, et duxerunt pullum ad Jesum. Qui solvendo pullo contradixerant, audito Domini nomine quiescunt. Quia magistri errorum, qui, venientibus ad salutem gentium doctoribus, obsistebant, eatenus suas tenebras defendere, donec, miraculis attestantibus, veri possessoris ac Domini virtus emicuit. At postquam fidei dominicae potestas apparuit, cedentibus passim adversariorum querelis, libere credentium coetus ad Deum quem corde portaret adducebatur.
4.4.6
Et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. Vestimenta apostolorum vel doctrina virtutum, vel edissertio Scripturarum, vel certe ecclesiasticorum dogmatum varietates intelligi possunt, quibus illa corda hominum ante nuda et frigida, quo Christo sessore digna fiant, operiunt.
4.4.7
Multi autem vestimenta sua straverunt in via. Portante Dominum asino, multi vestimenta sua in via sternunt, quia sancti martyres propriae se carnis amictu exuentes, simplicioribus Dei famulis viam suo sanguine parant, ut videlicet inoffenso gressu mentis ad supernae moenia civitatis quo Jesus ducit incedant. Item Salvator noster asellum sedens Jerusalem tendit, quando uniuscujusque fidelis animam regens, videlicet jumentum suum, ad pacis intimae visionem ducit. Jumentum sedet etiam cum sanctae Ecclesiae universaliter praesidet, eamque in supernae pacis desiderium accendit. Multi autem vestimenta sua in via sternunt, quia corpora sua per abstinentiam edomant, ut ei iter ad mentem parent, vel exempla bona sequentibus praebeant.
4.4.8
Alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via. Et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes: Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini. Frondes vel ramos de arboribus caedunt, qui in doctrina veritatis verba atque sententias Patrum de eorum eloquio excerpunt, et haec in via Dei ad auditoris animum venientis humili praedicatione submittunt. Sed qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes: Osanna. Praecessit quippe Judaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes electi, sive qui in Judaea esse poterant, sive qui nunc in Ecclesia existunt, in Mediatorem Dei et hominum crediderunt, et credunt, qui praeeunt, et qui sequuntur, Osanna clamabant. Osanna autem Latina lingua salva nos dicitur. Ab ipso autem salutem et priores quaesierunt, et praesentes quaerunt. Et benedictum qui venit in nomine Domini confitentur, quoniam una spes, una fides est praecedentium atque sequentium populorum. Nam sicut illi spectata passione ac resurrectione ejus sanati sunt, ita nos praeterita passione illius ac permanente in saecula resurrectione salvamur. Quem enim priores nostri ex Judaico populo crediderunt atque amaverunt venturum, hunc nos et venisse credimus et amamus, ejusque desiderio accendimur, ut eum facie ad faciem contemplemur.
4.4.9
Benedictum quod venit regnum patris nostri David, Osanna in excelsis. Et introivit Jerosolymam in templum, etc. Legimus in Evangelio Joannis quod refectae de quinque panibus et duobus piscibus turbae voluerunt rapere Jesum et constituere eum regem; sed ne hoc perficere possent, ipse in montem fugiendo precavit. Nunc autem ubi passurus Jerosolymam venit, non refugit eos qui se regem faciunt, qui agmine glorifico et hymnis Dei Filio ac rege dignis ad civitatem regiam ducunt; non reprimit voces eorum qui regnum patriarchae David in eo restaurandum et priscae benedictionis dona recuperanda concinunt. Ut quid ergo hoc quod prius fugiendo declinavit modo libens amplectitur, regnumque quod adhuc victurus in mundo suscipere noluit jamjam exiturus per passionem crucis de mundo non negavit suscipere, nisi ut aperte doceret quod non temporalis et terreni, sed aeterni in coelis Rex esset imperii? Ad quod profecto regnum per contemptum mortis, gloriam resurrectionis, et triumphum ascensionis perveniret. Hinc est enim quod post resurrectionem apparens discipulis ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra, et caetera ejusdem loci. Notandum sane quanta sit consonantia turbae Dominum collaudantis, cum voce evangelizantis virgini matri Gabrielis qui ait: Hic enim erit magnus, et filius Altissimi vocabitur. Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum. Accepit autem sedem sive regnum David Dominus, ut gentem cui David quondam temporalis regni gubernacula simul et exempla justitiae praebuit, quaque modulis hymnorum spiritalium ad fidem atque amorem sui conditoris accendere solebant, hanc ipse verbis, donis, factis et promissis, tanto mediatore Dei et hominum dignis, ad regnum coeleste et immortale vocaret, atque ad ipsam Dei Patris visionem introduceret. In quo jungitur: Osanna in excelsis, id est salus. Quo perspicue ostenditur quod adventus Christi non tantum hominum salus, sed totius mundi sit; terrena jungens coelestibus, ut omne genu flectatur ei, coelestium, et terrestrium et infernorum. Notandum sane quod Osanna verbum Hebraicum, compositum est ex duobus, corrupto et integro. Salva namque, sive salvifica apud eos dicitur Osi, at vero anna interjectio est deprecantis. Quomodo apud Latinos interjectio est dolentis heu, et interjectio admirantis papae. Denique in psalmo centesimo decimo septimo, ubi septuaginta Interpretes transtulerunt O Domine, salvum me fac, in Hebraeo scriptum est: Anna Adonai, osi anna. Quod interpres noster Hieronymus diligentius elucidans ita transtulit: Obsecro, Domine, salva obsecro. Idem namque significat O Domine, per interjectionem obsecrantis, quod obsecro, Domine, per ipsum verbum obsecrationis. Osanna itaque salva obsecro significat, consumpta littera i vocali, quae verbum prius terminat, cum perfecte dicitur osi, per virtutem litterae vocalis a qua verbum sequens incipit anna. Quod metrici in versibus scandendis synaloepham vocant, quamvis illi scriptam litteram scandentes transiliant; in hoc autem verbo Osanna, i littera nec saltem scribatur, sed sensu loquentium salvo, funditus interimatur.
4.4.10
Et introivit Jerosolymam in templum. Quod ingressus civitatem primo templum adiit, formam nobis religionis, quam sequamur, praemonstrat. Ut cum forte villam aut oppidum, aut alium quemlibet locum in quo sit domus orationis Deo consecrata, intramus, primo ad hanc divertamus; et postquam nos Domino per orationum studia commendaverimus, sic deinde ad agenda ea propter quae venimus temporalia negotia secedamus. Appropinquante autem tempore passionis, appropinquare voluit Dominus loco passionis, ibique proximus manere, ubi constituto ac praefinito ante saecula tempore inveniri posset ab eis per quos eadem erat passio complenda. Quo etiam per hoc cunctis intimaret audientibus quod non invitus mortem, ut profani putavere, sed sua sponte subiret. Cujus hora proximante intrepidus locum adiit, in quo se passurum, et per seipsum, et per prophetarum suorum ora, longe ante praedixerat. Notandum vero quod hic introitus ejus in Jerusalem ante quinque dies Paschae, in quo mysterium sacrosanctae passionis suae implere decreverat, factus est. Narrat enim Joannes quod ante sex dies Paschae venerit Bethaniam, ubi coena ei facta, et discumbentibus multis soror eum Lazari Maria unguento mystico perfuderit; atque in crastinum asino sedens, obviante cum palmis plurima turba, venerit Jerosolymam. Ubi non praetereunda silentio est non tantum concordia in rebus, verum etiam in temporibus Veteris et Novi Testamenti, umbrae et veritatis, legis et Evangelii. Scriptum namque in lege est, dicente Domino ad Moysen et Aaron: Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis hujus, tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Et paulo post: Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis hujus, immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam. Decima ergo die mensis primi, agnus qui in Pascha immolaretur, domum introduci jussus est, quia et Dominus decima die ejusdem mensis, hoc est ante quinque dies Paschae, in civitatem in qua pateretur erat ingressurus. Et sicut agnus de toto grege electus certum suae victimationis diem exspectabat, ita et Dominus, conjurante adversum se omni seniorum et principum concilio, certus praestolabatur horam, in qua seipsum pro salute mundi oblationem Deo et hostiam in odorem suavitatis offerret. Immolabatur agnus quarta decima die primi mensis ad vesperam, et Dominus eadem hora agnum cum discipulis manducans, ubi legalis Paschae decreta complevit, egressus est cum eis statim ad locum orationis, ubi comprehensus a Judaeis et ligatus, jam sacramenta beatae suae victimationis inchoaret.
4.4.11
Et circumspectis omnibus, cum jam vesperae esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. Non hoc semel fecit; sed per omnes quinque dies ex quo Jerosolymam ascenderat usque ad tempus passionis, hoc ipsum agere solebat, ut per diem in templo doceret, noctibus vero exiens moraretur in monte Oliveti, sicut in Luca legimus. Docendo enim incredulos, officium correctionis sedulus impendebat. Commanendo autem apud fideles, gratiam eis benignitatis propitius exhibebat. Bene autem dicitur quod, circumspectis omnibus, exivit in Bethaniam. Inspicit quippe internus arbiter omnium corda, et cum in contradicentibus ac resistentibus veritati non invenit ubi caput reclinet, secedit ad fideles, et in eis qui obediunt verbo mansionem sibi una cum Patre facere gaudet. Bethania namque domus obedientiae dicitur. Hoc quoque intelligendum est, quod tantae Dominus fuerit paupertatis, et ita nulli sit adulatus, ut in urbe maxima nullum hospitem, nullam invenerit mansionem, sed in agro parvulo apud Lazarum sororesque ejus habitaret. Eorum quippe vicus Bethania est.
4.4.12
Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. Esuriit, vel veritatem humanae carnis ostendens, vel esuriens salutem credentium, aestuans ad incredulitatem Israel.
4.4.13
Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea. Et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia. Non enim erat tempus ficorum. Et respondens Jesus dixit ei, Jam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet. Quomodo Dominus multa in parabolis dicere, ita etiam nonnulla in parabolis facere solebat. Quid enim causae erat ut esuriens fructus in ficulnea quaereret, quorum tempus nondum esse quilibet homo noverat, arboremque quod fructum per id tempus non haberet, aeternae sterilitatis maledictione damnaret, nisi quia plebem, quam verbo docebat, hoc etiam facto terrebat, ne quis habendo folia, et fructum non habendo, hoc est verba justitiae absque operibus praetendendo, excidi et in ignem mereretur projici? Unaquaeque enim arbor non de floribus, non de foliis, sed de fructu suo cognoscitur, id est, unusquisque homo non de aestimatione famae vel sermonum pompa, sed de suarum testimonio probatur actionum. Esuriens ergo Dominus vidit ficum habentem folia, et venit quaerere fructum in illa, nec invenit. Quia salutem desiderans humani generis, vidit Judaeam habentem eloquia legis et prophetarum, venitque probare docendo, corripiendo, miracula faciendo, si quem forte in eorum corde fructum fidei et vitae posset invenire. Sed quia folia sine fructibus habere reperta est ficulnea, damnatur, quia Judaea quae verba Scripturae sine operibus sonabat digna est ultione punita. Hoc autem dixerim, non quod tota Synagoga fuerit abjecta, ex qua utique constat quod primitiva fuerit Ecclesia constructa. Sed illa nimirum portio Synagogae damnari meruit, quae esurientem Christum pascere bene operando recusavit, quae foliis verborum spiritalium magis obumbrari, quam fructibus Spiritus voluit honestari. Quibus ipse dicit alibi: Ego vado, et quaeritis me, et in peccato vestro moriemini. Congruit sane hic locus illi ejus parabolae, ubi ait: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Succide ergo illam, ut quid etiam terram occupat? At ille respondens, dixit illi: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora. Et si quidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides illam. Cultor autem vineae ordo est apostolorum doctorumque spiritalium qui Synagogam, nei periret, diligenter ad poenitentiam vocare proque ejus salute Domino supplicare studuerunt. Praecipue Jacobus frater Domini, qui regendae Jerosolymorum Ecclesiae praelatus est. Verum quia illa nec in legalibus edictis, nec in propheticis contestationibus, nec in ipsa coruscantis Evangelii gratia fructum obedientiae ferre consensit, quasi tribus annis ficus sterilis permanens, abjecta est a Domino, et aeterna maledictione subversa. Namque non solum ab electorum sorte repulsa, sed ab ipsa etiam quam inanis occupabat terra abscissa est. Sed et tu, si non vis audire in judicio a Christo: Discede a me, maledicte, in ignem aeternum, quia esurivi, et non dedisti mihi manducare, arbor esse sterilis in hac vita caveto, quin potius pauperi Christo et esurienti fructum pietatis quo indiget offerto.
4.4.14
Et veniunt Jerosolymam. Et cum introisset templum, coepit ejicere vendentes et ementes e templo, et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit. Quod maledicendo ficum infructuosam per figuram fecit Dominus, hoc idem mox apertius ostendit, ejiciendo improbos e templo. Neque enim aliquid peccavit arbor, quod, esuriente Domino, poma non habuit, quorum necdum tempus advenerat; sed peccare sacerdotes qui in domo Domini saecularia negotia gerebant, et fructum pietatis quem debuerant, quemque in eis Dominus esuriebat, ferre supersederant. Arefecit Dominus arborem maledicto, ut homines haec videntes sive audientes, multo magis intelligerent sese divino condemnandos esse judicio, si absque operum fructu de plausu tantum sibi religiosi sermonis, vel ut de sonitu et tegumento blandirentur, viridantium foliorum. Verum quia non intellexerunt, in ipsos consequenter districtionem meritae ultionis exercuit. Et ejecit commercia rerum humanarum de domo illa, in qua divinas tantum res agi, hostias et orationes Deo offerri, verbum Dei legi, audiri et decantari, praeceptum erat. Et quidem credendum est quia ea tantum vendi vel emi repererit in templo, quae ad ministerium necessaria essent ejusdem templi, juxta hoc quod alias factum legimus, cum idem templum ingrediens invenit in eo vendentes et ementes oves et boves et columbas. Quia nimirum haec omnia, nonnisi ut offerrentur in domo Domini, eos qui de longe venerant ab indigenis comparare credendum est. Si ergo Dominus nec ea volebat venundari in templo, quae in templo volebat offerri, videlicet propter studium avaritiae, sive fraudis, quod proprium solet esse negotiantium facinus, quanta putas animadversione puniret, si invenisset ibi aliquos risui vel vaniloquio vacantes, aut alii cuilibet vitio mancipatos? Si enim ea quae alibi liberi gerere poterant, Dominus in domo sua temporalia negotia geri non patitur, quanto magis ea quae nusquam fieri licet plus coelestis irae merentur, si in aedibus Deo sacratis aguntur? Verum quia Spiritus sanctus in columba super Dominum apparuit, recte per columbas sancti Spiritus charismata signantur. Qui autem sunt in templo Dei, hodie, qui columbas vendunt, nisi qui in Ecclesia pretium de impositione manus accipiunt? per quam videlicet impositionem Spiritus sanctus coelitus datur. Columba ergo venditur, quando manus impositio, per quam Spiritus sanctus accipitur, ad pretium praebetur. Sed Redemptor noster cathedras vendentium columbas evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium destruit. Hinc est quod sacri canones Simoniacam haeresim damnant, et eos sacerdotio privari praecipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quaerunt. Cathedra ergo vendentium columbas evertitur, quia ii qui spiritalem gratiam venundant, vel ante humanos, vel ante Dei oculos sacerdotio privantur.
4.4.15
Et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum. De vasis dicit illis quae mercandi gratia inferebant. Caeterum absit ut vasa Deo dicata Dominus ejiceret de templo, vel introferri prohiberet in templum, ubi futuri sui examinis insigne praetendit exemplum; sed potius immunda et profana eliminat vasa de templo, ac ne amplius inferantur prohibet, quando non solum de Ecclesia omnes repellit ac deturbat reprobos, verum etiam, ne ultra ad turbandam Ecclesiam intrent, aeterno eos verbere compescit. Sed et in praesenti haec est vera domus Domini, id est, cordis fidelium purificatio, ut non tantum peccata quae inerant divinitus immissa compunctio tollat, sed etiam ne haec ultra repetant, divina in eis gratia perseverans adjuvet.
4.4.16
Et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus? Omnibus, inquit, gentibus non uni genti Judaicae, nec in uno Jerosolymae urbis loco, sed in toto orbe terrarum, et nequaquam taurorum et hircorum et arietum, sed orationis.
4.4.17
Vos autem fecistis eam speluncam latronum. Qui ad accipienda munera in templo residebant, profecto quin quibusdam non dantibus laesiones exquirerent, dubium non erat. Domus ergo orationis spelunca latronum facta fuerat, quia ad hoc in templo assistere noverant, ut aut non dantes munera studerent corporaliter persequi, aut dantes spiritaliter necare. Templum quoque et domus Dei est ipsa mens atque conscientia fidelium, quae si quando in laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latronum resident. Et simpliciter gradientes interficiunt, quando in eos qui in nullo rei sunt laesionis gladios defigunt. Mens enim fidelium non jam domus orationis, sed spelunca latronum est, quando, relicta innocentia et simplicitate sanctitatis, illud conatur agere, unde valeat proximis nocere.
4.4.18
Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. Non rami tantum aut stipites infructuosae fici, sed ipsa etiam radix arefiendo, sententiam divinae in se reprobationis ostendit. Et Joannes ait quia securis ad radicem arborum posita est. Arefacta est itaque ficus a radicibus, ut ostenderetur gens impia, non ad tempus vel ex parte corripienda externorum incursibus, et mox, miserante Domino, post actam poenitentiam priscae restituenda libertati, ut saepe factum sacra historia refert; sed aeterna potius damnatione ferienda, arefacta est radicibus, ut intimaretur nefanda plebs non solum humana gloria forinsecus, verum etiam divino intus favore funditus esse destituenda. Nam et salutem vitamque quam accipere poterat in coelis, et quam jam perceperat patriam, perdidit in terris.
4.4.19
Et respondens Jesus, ait illis: Habete fidem Dei. Amen dico vobis, quia quicunque dixerit huic monti: Tollere et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcunque dixerit fiat, fiet ei. Solent gentiles qui contra Ecclesiam maledicta scripsere, improperare nostris quod non habuerint plenam fidem Dei, quia nunquam montes transferre potuerint. Quibus respondendum est non omnia scripta esse quae in Ecclesia sunt gesta, sicut etiam de factis ipsius Christi Dei et Domini nostri Scriptura nostra testatur. Unde et hoc quoque fieri potuisset, ut mons ablatus de terra mitteretur in mare, si necessitas id fieri poposcisset. Quomodo legimus factum precibus beati patris Gregorii Neocesareae Ponti antistitis, viri meritis et virtutibus eximii, ut mons in terra tantum loco cederet, quantum incolae civitatis opus habebant. Cum enim volens aedificare Ecclesiam in loco apto, videret eum angustiorem esse, quam res exigebat, eo quod ex una parte rupe maris, ex alia monte proximo coarctaretur, venit nocte ad locum, et genibus flexis admonuit Dominum promissionis suae, ut montem longius juxta fidem petentis ageret. Et mane facto reversus invenit montem tantum spatii reliquisse structoribus ecclesiae, quantum opus habuerant. Poterat ergo hic, poterat alius quis ejusdem meriti vir, si opportunitas exegisset, impetrare a Domino, merito fidei, ut etiam mons tolleretur et mitteretur in mare. Verum quia montis nomine nonnunquam diabolus significatur, videlicet propter superbiam qua se contra Deum erigit, et esse vult similis Altissimo, mons ad praeceptum eorum qui fortes fide sunt tollitur de terra, et in mare projicitur, cum praedicantibus verbum doctoribus sanctis immundus Spiritus ab eorum corde repellitur, qui ad vitam sunt praeordinati, et in turbulentis amarisque infidelium mentibus vesaniam suae tyrannidis exercere permittitur. Non quod ibi etiam antea sedem regnumque non habuerit, sed quia tanto acrius in eos quos licet desaevit, quanto amplius se dolet a laesione piorum fuisse depulsum. Cui simile est illud Apocalypsis: Et secundus angelus tuba cecinit, et ecce tanquam mons magnus igne ardens missus est in mare. Canente etenim angelo tuba, mons igne ardens missus est in mare, quia, praedicante verbum doctore veritatis, antiquus hostis invidiae facibus accensus, perversorum animos gravius corrupturus adiit, ut dolorem expulsionis suae de fidelibus vindicaret in perfidis.
4.4.20
Et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et pater vester, qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra, etc. Notanda distinctio deprecantium. Qui perfectam habet fidem, quae per dilectionem operatur, ille orando, vel etiam jubendo, potest montes transferre spiritales. Quomodo fecit Paulus de Helyma mago, quem et oculis et arte nefanda privavit. Quomodo de Pythonissa in Philippis, de qua spiritum malignum, montem videlicet superbissimum, ejecit. Sed idem mons in mare projectus quantum furibundi ignis huic intulerit, subsecuta confestim contra eum gentilium persecutio perdocuit. Qui vero tantae fastigium perfectionis necdum conscendere queunt, postulent sibi peccata dimitti, quo ad vitam intrare mereantur perpetuam, et absque dubio impetrabunt quod petunt, si tamen in se peccantibus aliis primo ipsi dimittunt. Sin autem hoc facere contemnunt, non solum orando virtutes facere, sed nec suorum possunt veniam consequi peccatorum.
4.4.21
Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribae, et seniores, et dicunt illi: In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias? Diversis modis eamdem quam supra calumniam struunt, quando dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia. Quando enim dicunt, In qua potestate haec facis? de Dei dubitant potestate, et subintelligi volunt diaboli esse quae faciat. Addentes quoque: Quis tibi dedit hanc potestatem? manifestissime Dei Filium negant, quem putant non suis, sed alienis viribus signa facere.
4.4.22
Jesus autem respondens ait: Interrogabo vos et ega unum verbum, et respondete mihi, et dicam vobis in qua potestate haec faciam. Baptismus Joannis de coelo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. Poterat Dominus aperta responsione tentatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat, ut suo vel silentio vel sententia condemnentur.
4.4.23
At illi cogitabant secum dicentes: Si dixerimus, de coelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis ei? Quem enim confitemini de coelo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit, et ab illo audistis in qua ista faciam potestate.
4.4.24
Si dixerimus ex hominibus, Timemus populum. Omnes enim habebant Joannem, quia vere propheta esset. Viderunt ergo quod utrumlibet horum respondissent, in laqueum se casuros, timentes lapidationem, sed magis timentes veritatis confessionem.
4.4.25
Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam. Non vobis dico quod scio, quia non vultis fateri quod scitis. Justissime repulsi, utique confusi abscesserunt. Et impletum est quod in psalmo per prophetam dicit Deus Pater: Paravi lucernam Christo meo, id est, ipsum Joannem. Inimicos ejus induam confusione. Notandum autem quod duas ob causas maxime scientia veritatis est occultanda quaerentibus. Cum videlicet is qui quaerit, aut minus capax est ad intelligendum quod quaerit, aut odio vel contemptu ipsius veritatis indignus est cui debeat aperiri quod quaerit. Propter quorum unum Dominus ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Propter alterum vero discipulis praecepit: Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos.
4.5.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XII.
4.5.1
Et coepit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et aedificavit turrim. Homo iste qui pastinavit vineam ipse est qui in aliqua parabola conduxit operarios in vineam suam. Qui plantavit vineam de qua Isaias plenissime per canticum loquitur, ad extremum inferens: Vinea Domini Sabaoth, domus est Israel. Et in psalmo, Vineam( inquit) de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam. Et sepem circumdedit ei, vel murum urbis, vel angelorum auxilia. Et fodit in ea lacum, sive torcular, aut altare, aut illa torcularia quorum et tres psalmi titulo praenotantur, octavus, et octogesimus, et octogesimus tertius. Et aedificavit turrim, haud dubium quin templum de quo dicitur per Michaeam: Et tu turris nebulosa filiae Sion.
4.5.2
Et locavit eam agricolis. Quos alibi vineae operarios appellavit, qui conducti fuerant hora prima, tertia, sexta et nona. Et peregre profectus est, non loci mutatione. Nam Deus unde abesse potest, quo complentur omnia? Et qui dicit per Jeremiam: Ego Deus appropinquans, et non de longe dicit Dominus? Sed abire videtur a vinea, ut vinitoribus liberum operandi arbitrium derelinquat.
4.5.3
Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae. Qui apprehensum cum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. Bene tempus fructuum posuit, non proventum. Nullus enim fructus exstitit populi contumacis, nullus hujus vineae proventus, tametsi crebre ac sollicite quaereretur, inventus est. Servus ergo qui primo missus est, ipse legifer Moyses intelligitur, qui quadraginta annos continuos fructum aliquem legis quem dederat, a cultoribus inquirebat, sed caesum eum dimiserunt vacuum. Irritaverunt enim Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini. Et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt Spiritum ejus. Qui et ipse servus quid de fructu vineae hujus sentiat, palam carmine declarat dicens: Et vinea enim Sodomorum, vitis eorum, et propago eorum ex Gomorrha. Uva eorum uva fellis, et botrus amaritudinis in ipsis, furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis.
4.5.4
Et iterum misit ad illos alium servum, et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. Servus alter David regem prophetamque et caeteros psalmistas significat, qui post Moysen missi sunt, ut colonos vineae post edicta legalia psalmodiae modulatione et dulcedine citharae ad exercitium boni operis excitarent. Nam et ipse David, qui cor populi ad coelestia desideranda suspenderet, inter ritus carnalium victimarum laudes Domini continuas, suavi melodia decantari constituit. Sed et hunc affectum contumeliis in capite vulneraverunt, quia psalmistarum carmina quae ad laudem Domini vocabant, parvi pendentes, ipsum qui psalmodiae caput in Spiritu sancto et fons claruerat, David abjecerunt. Dicentes enim: Quae nobis pars in David, aut quae haereditas in filio Isai? regnum simul ejus ignobili stirpe, et religionem impietate mutaverunt. Attamen ipse pro hac vinea, quae, de Aegypto translata, Palestinae montes sua obumbratione protexerat, ne radicitus exterminaretur orabat: Domine Deus virtutum, convertere nunc, respice de coelo, et vide, et visita vineam istam, et dirige eam quam plantavit dextra tua. Ubi pariter exposuit quis sit homo ille qui hanc vineam plantavit, Dominus videlicet Deus virtutum.
4.5.5
Et rursum alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes. Tertium cum suis sociis servum, prophetarum chorum intellige, qui continuis attestationibus populum convenerunt, et quae huic vineae ventura imminerent mala praedixerunt. Sed quem prophetarum non sunt persecuti? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Domini Salvatoris. Et hi omnes, multa de hujus vineae sterilitate dixerunt, sed unius Jeremiae planctum ponere sufficiat. Ego autem, inquit, plantavi te vineam electam, omne semen verum, quomodo conversa es in pravum vineae alienae? His sane tribus servorum gradibus omnium sub lege doctorum figuram posse comprehendi, Dominus alibi manifeste pronuntiat, dicens: Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me.
4.5.6
Adhuc ergo unum habens filium charissimum, et illum misit ad eos novissimum dicens: Quia reverebuntur filium meum. Quod ait: Quia reverebuntur filium meum, non de ignorantia venit. Quid enim nesciat paterfamilias, qui hoc loco Deus pater intelligitur? Sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur. Interrogemus Arium et Eunomium. Ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in nobis est, probatur esse mentitus. Quidquid pro patre responderint, hoc intelligant pro filio, qui se dicit ignorare consummationis diem.
4.5.7
Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est haeres, venite occidamus eum, et nostra erit haereditas. Manifestissime Dominus probat Judaeorum principes non per ignorantiam, sed per invidiam crucifixisse Filium Dei. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Et propterea quasi sibi consulentes aiebant: Ecce mundus totus post eum abit. Et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Haereditas ergo filii Ecclesia est, cunctis ei data de gentibus, quam non moriens ei pater reliquit, sed ipse sua morte mirabiliter acquisivit, quam resurgendo possedit. Hanc autem, occiso eo, mali coloni praeripere moliebantur, cum crucifigentes eum Judaei fidem quae per eum exstinguere, et suam magis, quae ex lege est justitiam praeferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere.
4.5.8
Et apprehendentes eum occiderunt, et ejecerunt extra vineam. Notat eos malitiae pertinacis, qui nec crucifixo ac resuscitato a mortuis Domino ad praedicationem apostolorum credere voluerint, sed quasi cadaver vile projecerunt. Quia quantum in se erat a suis eum finibus excludentes gentibus suscipiendum dederunt.
4.5.9
Quid ergo faciet Dominus vineae? Veniet et perdet colonos, et dabit vineam aliis. Hunc versiculum Dominus apud Matthaeum mox exposuit ipse, dicens: Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Quod ita futurum etiam figuraliter ostenderat, cum in exemplum non credentium Judaeorum infructuoso fico malediceret. Qui e contrario postmodum credentes, sive de Judaeis, sive de gentibus, fructiferae atque eximiae comparavit arbori, dicens: Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum. Cum autem dixisset quia veniens Dominus vineae post perditionem malorum agricolarum, vineam daturus esset aliis, hoc idem ita divinitus fuisse procuratum, prophetico statim affirmavit exemplo, subjiciens:
4.5.10
Nec Scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Quomodo, inquit, implebitur haec prophetia, quod lapidem ab aedificantibus reprobatum in caput anguli dicit esse ponendum, nisi quia Christus a vobis reprobatus, et occisus, credituris est gentibus praedicandus, ut quasi lapis angularis duos condat in semetipso, atque ex utroque populo unam sibi fidelium civitatem, unum templum aedificet? Eosdem enim Synagogae magistros quos supra colonos dixerat, nunc aedificantes appellat. Quia qui subditam sibi plebem ad ferendos vitae fructus quasi vineam jubebantur excolere, ipsi quoque hanc Deo inhabitatore dignam quasi domum construere atque ornare praecipiebantur. Unde et Apostolus fidelibus scribens, ait: Dei agricultura, Dei aedificatio estis. Sed qui fructum vineae Dei quasi pessimi coloni reddere magno patrifamilias negabant, iidem quasi mali caementarii laborant domui Dei lapidem pretiosum et electum, qui vel in fundamentis, vel in angulo ponendus erat, subtrahere, hoc est fidem Christi auditoribus suis conabantur eripere.
4.5.11
Et quaerebant eum tenere, et timuerunt turbam. Cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit, et relicto eo abierunt. Principes sacerdotum et scribae, quasi mentientem contra se Dominum quaerebant interficere. Sed hoc idem quaerendo, docebant vera esse quae dixerat. Ipse quippe est haeres, cujus injustam necem aiebat esse vindicandam a patre. Illi nequam coloni, qui ab occidendo Dei Filio ad modicum quidem timore humano retardari, donec veniret hora ejus, nunquam vero divino amore potuere cohiberi. Morali sane intellectu, cuique fidelium cum mysterium baptismi quod exerceat operando committitur, quasi vinea quam excolat locatur. Mittitur servus unus, alter, et tertius, qui de fructu accipiant, cum lex, psalmodia, prophetia, quarum admonitionem bene agendo sequatur, legitur. Sed missus servus contumeliis affectus vel caesus ejicitur, cum sermo auditus contemnitur, vel( quod pejus est) etiam blasphematur. Missum insuper haeredem( quantum in se est) occidit, qui et Filium Dei conculcaverit, et spiritui gratiae, quo sanctificatus est, contumeliam fecerit. Perdito malo cultore, vinea dabitur alteri, cum dono gratiae quod superbus sprevit, humilis quisque ditabitur. Sed et hoc quod principes sacerdotum, scribae, ac seniores manum mittere quaerentes in Jesum, timore turbae retinentur, quotidie geritur in Ecclesia, cum quilibet solo de nomine frater eam, quam non diligit ecclesiasticae fidei ac pacis unitatem, propter cohabitantium fratrum bonorum multitudinem aut erubescit, aut timet impugnare. Qui tamen sicut de stultissima avium struthione Dominus ait, cum tempus fuerit, in altum alas erigit, quia persequendo Ecclesiam quasi Dominum cruci addicere et ostentui gaudebit habere.
4.5.12
Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis, ut eum caperent in verbo. Herodianos dicit milites Herodis tetrarchae, qui et ipse tunc temporis erat Jerosolymis, atque in spernendo et irridendo Dominum Pilato et Judaeis consentiebat, ut Lucas evangelista testatur. Quaerentes ergo Dominum comprehendere summi sacerdotes, scribae, et seniores timuerunt turbam. Atque idea quia per se non poterant, terrenae potestatis manibus efficere tentabant, ut velut ipsi a morte ejus viderentur immunes. Nuper enim sub Caesare Augusto Judaea subjecta Romanis, quando in toto orbe est celebrata descriptio, stipendiaria facta fuerat, et erat in populo magna seditio, dicentibus aliis pro securitate et quiete, qua Romani pro omnibus militabant, debere tributa persolvi; Pharisaeis vero qui sibi applaudebant in justitia, e contrario nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solveret, et primitias daret, et caetera quae in lege scripta sunt, humanis legibus subjacere. Cujus seditionis adeo fomes invaluit, ut post Domini resurrectionem, insistentibus Romanis, patriam gentem, et regnum, augustum quoque illud cum sua religione templum, insuper ipsam lucem, perdere, quam tributa pendere, maluerint.
4.5.13
Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam. Nec enim vides in faciem hominis, sed in veritate viam Domini doces. Licet dari tributum Caesari, an non dabimus? Blanda et fraudulenta interrogatio illuc provocat respondentem, ut magis Deum quam Caesarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes Herodiani, seditionis contra Romanos auctorem eum teneant.
4.5.14
Qui sciens versutiam eorum, ait illis: Quid me tentatis? Afferte mihi denarium ut videam. At illi attulerunt ei. Sapientia semper sapienter agit, ut suis potius tentatores sermonibus confutentur: Afferte mihi, inquit, denarium. Hoc est genus nummi, quod pro decem nummis imputabatur, et habebat imaginem Caesaris.
4.5.15
Et ait illis: Cujus est imago haec et inscriptio? Qui putant interrogationem Salvatoris, ignorantiam esse, et non dispensationem, discant ex praesenti loco quod utique potuerit scire Jesus cujus imago esset in nummo: sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat.
4.5.16
Dicunt illi: Caesaris. Respondens autem Jesus, ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei, Deo. Quod ait: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, nummum, tributum, et pecuniam; et quae sunt Dei, Deo, decimas, primitias et oblationes ac victimas sentiamus. Quomodo et ipse reddit tributa pro se et Petro, et Deo reddidit quae Dei sunt, patris faciens voluntatem. Aliter: Reddite quae Caesaris sunt Caesari, et quae sunt Dei, Deo. Quemadmodum Caesar a nobis exigit impressionem imaginis suae, sic et Deus, ut quemadmodum illi redditur nummus, sic Deo reddatur anima lumine vultus ejus illustrata atque signata. Unde Psalmista: Signatum est, inquit, in nobis lumen vultus tui, Domine.
4.5.17
Hoc quoque lumen est totum hominis, et verum bonum, quod non oculis sed mente conspicitur. Signatum autem dixit in nobis, tanquam denarius signatur regis imagine. Homo enim factus est ad imaginem et similitudinem Dei, quam peccando corrupit. Bonum ergo ejus est verum atque aeternum si renascendo signetur.
4.5.18
Et mirabantur super eo. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt, quia calliditas eorum insidiandi non invenisset locum. Et, sicut Matthaeus scribit, relicto eo abierunt, infidelitatem pariter cum miraculo reportantes.
4.5.19
Et venerunt ad eum Sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse. Duae erant haereses in Judaeis, una Pharisaeorum, et altera Sadducaeorum. Pharisaei traditionum et observationum quas illi deuterosis vocant, justitiam praeferebant, unde et divisi vocabantur a populo. Sadducaei autem qui interpretantur justi, et ipsi vendicabant sibi quod non erant. Prioribus et corporis et animae resurrectionem credentibus, confitentibusque et angelos et spiritus, sequentes, juxta Acta apostolorum, omnia denegabant.
4.5.20
Et interrogabant eum dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. Septem ergo fratres erant, et primus accepit uxorem, et mortuus est, non relicto semine, etc. Qui resurrectionem corporum non credebant, animas judicantes interire cum corporibus, recte istiusmodi fingunt fabulam, quae deliramenti arguat eos qui resurrectionem asserant corporum. Potest autem fieri ut vere in gente eorum aliquando hoc acciderit.
4.5.21
In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem. Turpitudinem fabulae opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem; verum mystice septem hi fratres sine filiis defuncti, reprobis quibusque congruunt, qui per totam hujus saeculi vitam quae septem diebus volvitur, a bonis operibus steriles existunt. Quibus viritim misera morte praereptis, ad ultimum et ipsa mundana conversatio, quam illi absque fructu vitalis operis exegerant, quasi uxor infecunda transibit.
4.5.22
Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas neque virtutem Dei? Propterea errant quia Scripturas nesciunt. Et quia Scripturas ignorant, consequenter nesciunt virtutem Dei, hoc est Christum, qui est Dei virtus et Dei sapientia.
4.5.23
Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in coelis. Latina consuetudo Graeco idiomati non respondet. Nubere proprie dicuntur mulieres, et viri uxores ducere. Sed nos simpliciter dictum intelligamus, quod nubere de viris, et nubi de uxoribus dictum sit. Si in resurrectione non nubent neque nubentur, resurgent ergo corpora quae possunt nubere et nubi. Nemo quippe dicit de lapide et arbore, et his rebus quae non habent membra genitalia, quia non nubant neque nubantur, sed de iis qui cum possint nubere, tamen aliqua ratione non nubant. Quod autem infertur: Sed sunt sicut angeli in coelis, spiritalis repromittitur conversatio. Sunt enim sicut angeli in coelis, qui gloria resurrectionis innovati, absque ullo mortis metu, absque ulla labe corruptionis, absque ullo terreni status actu, perpetua Dei visione fruuntur. Ad quam necesse est angelicae dignitatis aequalitatem quisquis ascendere desiderat, nunc minimis fratribus pie agendo condescendat.
4.5.24
De mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Moysi super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Ad comprobandam resurrectionis veritatem multo aliis manifestioribus exemplis uti potuit, e quibus est et illud: Suscitabuntur mortui, et resurgent qui in sepulcris sunt. Et in alio loco: Multi dormientium de terrae pulvere consurgent, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium, et confusionem aeternam. Quaeritur itaque quid sibi voluerit Dominus hoc proferens testimonium, quod videtur ambiguum, vel non satis ad resurrectionis pertinet veritatem. Supra diximus Sadducaeos, nec angelos, nec spiritum, nec resurrectionem corporum confitentes, animarum quoque interitum praedicasse. Hi quinque tantum libros Moysi recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes. Stultum ergo erat inde proferre testimonia, quorum auctoritatem non sequebantur. Porro ad aeternitatem animarum probandam ponit exemplum: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Statimque infert:
4.5.25
Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Ut cum probaverit animas permanere post mortem( neque enim poterat fieri, ut eorum esset Deus qui nequaquam subsisterent) consequenter introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malave gesserunt.
4.5.26
Et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes. Et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. Jesus autem respondit ei quod primum omnium mandatum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est. Et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Primum omnium et maximum mandatum dicit, hoc est quod ante omnia debeamus intimo in corde singuli, quasi unicum pietatis fundamen locare. Quod apertius in conclusione demonstravit, cum ait: Majus horum aliud mandatum non est. Primum ergo omnium et maximum mandatum est, cognitio atque confessio divinae unitatis cum exsecutione bonae operationis. Bona autem operatio in dilectione Dei et proximi perficitur. Quam breviter aliis verbis commendat Apostolus, dicens: In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur.
4.5.27
Et ait illi scriba: Bene, magister, in veritate dixisti quia unus est Deus, et non est alius praeter eum. Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tanquam seipsum, majus est omnibus holocaustomatis et sacrificiis. Ostenditur ex hac responsione scribae gravem saepe inter scribas et Pharisaeos quaestionem esse versatam quod esset mandatum primum sive maximum divinae legis, quibusdam videlicet hostias et sacrificia laudantibus, aliis vero majore auctoritate fidei et dilectionis opera praeferentibus, eo quod plurimi patrum ante legem absque omni victimarum et sacrificiorum consuetudine ex fide tantum, quae per dilectionem operatur, placerent Deo, summique apud ipsum loci haberentur; nemo autem unquam absque fide ac dilectione per holocausta solum et sacrificia Deo placuisse inveniretur. In qua sententia scriba iste etiam se fuisse declaravit.
4.5.28
Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Non longe fuit a regno Dei, quia sententiae illius quae Novi Testamenti et evangelicae perfectionis est propria, fautor exstitisse probatus est. Unde solertius inquirendum quomodo dicat Matthaeus quod scriba hic sive legis doctor( ut ipse appellat) tentans Dominum, de mandato primo sive maximo interrogaverit, quem secundum hunc evangelistam Dominus non longe esse a regno Dei asseverat, cum constet eos qui tentando sapientiam quaerunt hanc invenire non posse, ideoque nec regni coelestis quae sapientibus solum panditur appropinquare januae. Dicit enim Scriptura: Et in simplicitate cordis quaerite illum, quoniam invenitur ab iis, qui non tentant illum. Nisi forte dicamus quod tentaturus quidem Dominum adierit, sed audito ejus responso, correptus, mox ad pietatis gratiam redierit; et quem prius tentando decipiendum putabat, postmodum amplectendo sequendum esse cognoverit. Aut certe ipsam tentationem non accipiamus malam, tanquam decipere volentis inimicum, sed cautam potius, tanquam experiri amplius volentis ignotum. Neque enim frustra scriptum est: Qui facile credit, levis corde minorabitur.
4.5.29
Et nemo jam audebat eum interrogare. Pharisaei et Sadducaei, et caeteri principes Judaeorum quaerentes occasionem calumniae, et verbum aliquod invenire quod pateret insidiis, quia in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant, sed apertissime comprehensum Romanae tradunt potestati. Ex quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere.
4.5.30
Et respondens Jesus, dicebat docens in templo: Quomodo dicunt scribae Christum Filium David esse? Ipse enim dicit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Ipse enim David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Interrogatio Jesu nobis proficit usque hodie contra Judaeos. Et hi enim qui confitentur Christum esse venturum, hominem simplicem et sanctum asserunt de genere David. Interrogemus ergo eos docti a Domino, si simplex est homo, et tantum filius David, quomodo vocet eum David Dominum suum, non erroris incerto, nec propria voluntate, sed in Spiritu sancto. Non autem reprehenduntur, quia David filium dicunt, sed quia Dei Filium eum esse non credunt: siquidem ipse et Dominus David, Deus ante tempora manendo, et filius David apparuit homo in temporis fine nascendo. Quod autem a Patre subjiciuntur ei inimici, non infirmitatem Filii, sed unitatem naturae, quia in altero alter operatur, significat. Nam et Filius subjicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat super terram.
4.5.31
Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis. Ambulare in stolis, cultioribus vestimentis indutos ad publicum procedere significat, in quo inter caetera dives ille qui epulabatur quotidie splendide peccasse describitur. Notandum autem quod non salutari in foro, non primos sedere vel discumbere vetat eos quibus hoc officii ordine competit, sed eos nimirum qui haec sive habita, seu certe non habita, indebite amant, a fidelibus quibusque quasi improbos docet esse cavendos, animum, videlicet, non gradum justa districtione redarguens: quamvis et hoc culpa non careat, si iidem in foro litibus intersint, qui in cathedra Moysi Synagogae magistri cupiunt appellari. Duplici sane ratione a vanae gloriae cupidis attendere jubemur, aestimantes bona esse et facienda quae faciunt, vel aemulatione inflammemur, frustra gaudentes in bonis laudari quae simulant.
4.5.32
Qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis, hi accipient prolixius judicium. Non tantum ait, Accipient judicium, sed adjunxit prolixiu, ut insinuet etiam illos qui in angulis stantes orant ut videantur ab hominibus damnationem mereri, sed eos qui haec prolixius quasi religiosiores agendo non solum laudes ab hominibus, verum etiam pecunias quaerunt, graviori esse judicio plectendos. Sunt enim qui se justos et magni apud Deum meriti simulantes, ab infimis quibuslibet et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni pro eis in judicio futuri, pecunias accipere non dubitant: et cum porrectae manus pauperi preces juvare soleant, illi ob hoc maxime in precibus, ut pauperi nummum tollant, pernoctant. Quibus illa Judae maledictio non immerito congruit: Cum judicatur, exeat condemnatus, et oratio ejus fiat in peccatum. Condemnatus quippe cum judicatur, exit, et orationem suam in peccatum recipit, qui magnae nunc aestimationis apud homines habitus, in divino tunc examine non solum se pro aliis intervenire non posse, sed nec sua sibi merita sufficere posse deprehendit, immo ipsarum quibus humanum judicium fefellerat precum, inter crimina poenas luit.
4.5.33
Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret aes in gazophylacium. Quia sermone Graeco φυλάττειν servare dicitur, et gaza lingua Persica divitiae vocantur, gazophylacium locus appellari solet quo divitiae servantur. Quo nomine et arcam in qua donaria populi congregabantur, ad usus templi necessarios, et porticus in quibus servabantur appellabant. Habes exemplum de porticibus in Evangelio. Haec, inquit, verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo. Habes de arca in libro Regum: Et tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientibus domum Domini. Mittebantque in eo sacerdotes, qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini. Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis et pontifex, effundebant, et numerabant pecuniam quae imveniebatur in domo Domini. Itaque Dominus qui appetitores primatus et vanae gloriae cavendos esse monuerat, qui simulatis orationibus prolixius judicium praedixerat esse rependendum, etiam dona ferentes in domum Domini certo examine discernit, ut retribuat singulis secundum cor et opera eorum, quia eodem modo semper in Ecclesia idem internus arbiter agere non cessat.
4.5.34
Et multi divites jactabant multa. Cum venisset autem una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. Quadrantem vocant calculatores quartam partem cujuscunque rei, videlicet aut loci, aut temporis, aut pecuniae. Forsitan ergo hoc loco quartam partem sicli, id est, quinque obolos significat.
4.5.35
Et convocans discipulos ait illis: Amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazophylacium. Hic nobis locus moraliter quidem intimat quod sit acceptabile Deo quidquid bono animo obtulerimus, qui non substantiam offerentium, sed conscientiam pensat, nec perpendit quantum in ejus sacrificio, sed ex quanto proferatur. Juxta vero leges allegoriae, divites qui in gazophylacium munera mittebant, Judaeos de justitiae legis elatos, porro vidua pauper Ecclesiae simplicitatem designat. Quae recte pauper appellatur, quia vel superbiae spiritum vel concupiscentias temporalium rerum, quasi mundi divitias abjecit. Vidua vero, quia vir ejus pro ea mortem pertulit, et nunc in coeli penetralibus, ab ejus oculis occultus, quasi in parte alterius regionis vivit. Haec in gazophylacium minuta duo mittit, quia in conspectum divinae Majestatis, qua oblationes devotae nostrae operationis quasi certo numero conscriptae et consignatae servantur, sive dilectionem Dei et proximi, seu fidei orationisque suae munera defert. Quae consideratu propriae fragilitatis minuta, sed merito piae intentionis accepta, cunctis superbientium Judaeorum operibus praestant.
4.5.36
Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt. Haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum. Ex abundantia sibi Judaeus mittit in munera Dei qui, de justitia sua praesumens, haec apud se orat: Deus, gratias ago tibi, quoniam non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, etc.. Omnem autem victum suum in Dei munera mittit Ecclesia, quia omne quod vivit, non sui esse meriti, sed divini muneris intelligit, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Et iterum: Fortitudinem meam ad te custodiam, quia tu Deus susceptor meus es, Deus meus? misericordia ejus praeveniet me.