In Evangelium S. Marci
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8471 Inevsma2
5.1.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XIII.
5.1.1
Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis, Magister, aspice quales lapides et quales structurae. Et respondens Jesus ait illi: Vides has omnes magnas aedificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Juxta historiam manifestus est sensus. Recedente autem Domino de templo, omnia legis aedificia et compositio mandatorum ita destructa est, ut nihil posset a Judaeis impleri; et capite sublato, universa inter se membra compuguant. Et quia fundata in gentibus fide, et Ecclesia Christi, Judaea dignas suae perfidiae poenas erat luitura, apte Dominus post laudatam in paupere vidua devotionem Ecclesiae, egreditur de templo, ruinamque ejus futuram atque aedificia tunc admiranda non multo post complananda esse praedixit. Divinitus autem procuratum est ut patefacta per orbem fidei evangelicae gratia, templum ipsum quondam augustum cum suis caerimoniis tolleretur, ne quis forte adhuc parvulus ac lactens in fide, si videret illa permanere quae a prophetis sanctis facta, quae a Domino sunt instituta, admirando sanctum saeculare, paulatim a sinceritate fidei, quae est in Christo Jesu, ad carnalem laberetur judaismum. Providens ergo Deus infirmitati nostrae, et Ecclesiam suam multiplicari desiderans, omnia illa subverti fecit ac penitus auferri, quatenus umbra et typo cessante, veriorem ipsa jam veritas per orbem declarata palmam teneret.
5.1.2
Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, Jacobus, et Joannes et Andreas. Dic nobis quando ista fient, et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari? Quia laudantibus quibusdam aedificationes templi, Dominus palam responderat haec esse omnia destruenda, discipuli secreto tempus et signa praedictae destructionis interrogant. Sedet autem Dominus in monte Olivarum contra templum, cum de ruina templi et excidio gentis disputat, ut etiam ipso corporis situ verbis quae loquitur congruat, mystice designans quia quietus manens in sanctis, superborum detestatur amentiam. Quis enim non videat quod mons Oliveti fructiferam designet sanctae Ecclesiae celsitudinem, quam Dominus semper inhabitare delectatur? Quia videlicet mons ille non infructuosas habere arbores, et silvam sterilem, sed olivas gignere solebat, quibus ad repellendas noctium umbras lumen alitur, solvuntur infirmitates et requies lassis tribuitur. Quae cuncta specialiter in Ecclesia fieri probat ipsa cum dicit: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini sperabo in misericordia Dei mei.
5.1.3
Et respondens Jesus coepit dicere illis: Videte ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo dicentes, Quia ego sum, et multos seducent. Multi imminente Jerosolymorum excidio principes exstitere qui se esse christos dicerent, tempusque libertatis jam jamque appropinquare referrent. Multi in Ecclesia ipsis etiam temporibus apostolorum haeresiarchae prodiere, qui, inter alia plurima, veritati contraria, diem Domini praedicarent instare. Quos Apostolus in Epistola ad Thessalonicenses damnat. Multi in nomine Christi venere Antichristi, quorum primus est Simon Magus: cui, sicut in Actibus apostolorum legimus, auscultabant omnes qui in Samaria erant a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei quae vocatur magna, eo quod multo tempore magicis artibus suis dementasset eos.
5.1.4
Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis. Oportet enim fieri, sed nondum finis. Bella ad hostes pertinent, seditiones ad cives. Quae utraque a tempore Dominicae passionis in populo Judaeorum, qui sibi pro Salvatore Christo seditiosum latronem elegit, satis superque constat abundasse. Sed his adventantibus apostoli ne terreantur, ne Jerosolymam, Judaeamque deserant, admonentur, quia videlicet statim finis, quae in quadragesimum potius differenda sit annum, id est desolatio provinciae, ultimumque urbis ac templi sequatur excidium.
5.1.5
Exsurget autem gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca, et pestilentiae et fames. Initium dolorum haec. In Evangelio Lucae ita scriptum est: Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae et fames. Constat autem haec ante ultimos acerbissimosque dolores, quibus omnis est vastata, imo erasa provincia, hoc est tempore Judaicae seditionis, ad litteram contigisse. Potest vero regnum super regnum, et pestilentia eorum quorum sermo serpit ut cancer, et fames audiendi verbum Dei, et commotio universae terrae, et a vera fide separatio, in haereticis magis intelligi, qui, contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt. Quod autem merito Jerosolymis ac provinciae Judaeorum universae tot eroganda fuerint adversa, Dominus subdendo manifestat cum dicit:
5.1.6
Videte autem vosmetipsos, tradent enim vos in conciliis, et in synagogis vapulabitis, et ante reges et praesides stabitis propter me in testimonium illis. Ea quippe Judaicae genti, vel sola vel maxima causa erat exitii, quia post occisionem Domini Salvatoris, nominis quoque ac fidei ejus praecones simul et confessores impia crudelitate vexabat.
5.1.7
Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium Dei. Hoc ita fuisse completum Ecclesiasticae testantur historiae, in quibus refertur quod apostoli omnes multo ante excidium Judaeae provinciae ad praedicandum Evangelium toto fuerint orbe dispersi, excepto Jacobo Zebedaei, et Jacobo fratre Domini, qui prius in Judaea pro verbo Evangelii sanguinem fuderant. Quoniam ergo noverat Dominus corda discipulorum de excidio ac perditione suae gentis esse contristanda, hoc eos solatio allevat, ut nossent sibi etiam Judaeis abjectis, socios non defore gaudii regnique coelestis, imo plures multo quam de Judaea perirent ex omnibus toto orbe nationibus esse colligendos.
5.1.8
Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini. Non enim estis vos loquentes, sed Spiritus sanctus. Cum propter Christum ducimur ad judices, voluntatem tantum nostram pro Christo debemus efferre. Caeterum ipse Christus qui in nobis habitat, loquitur, et Spiritus sancti in respondendo gratia ministratur.
5.1.9
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. Et eritis odio omnibus, propter nomen meum. Qui autem, etc. Hoc in persecutionibus crebro fieri vidimus nec ullus est inter eos fidus affectus, quorum diversa fides est.
5.1.10
Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet, qui legit intelligat. Pro eo quod Marcus ait: Stantem ubi non debet, in Matthaeo scriptum est: Stantem in loco sancto; qui unum omnimodis idemque significat, quoniam nimirum in sancto loco non debet abominatio stare desolationis. Quando autem ad intelligentiam provocamur, mysticum monstratur esse quod dictum est. Potest autem simpliciter aut de Antichristo accipi, aut de imagine Caesaris quam Pilatus posuit in templo, aut de Adriani equestri statua, quae in ipso sancto sanctorum loco multo tempore stetit. Abominatio quoque secundum veterem Scripturam idolum nuncupatur. Et idcirco additur, desolationis, quod in desolato templo atque deserto idolum positum sit.
5.1.11
Tunc qui in Judaea sunt fugiant in montes. Et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat tollere aliquid de domo sua. Et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. Haec juxta litteram facta esse constat, cum appropinquante Romano bello et exterminio Judaicae gentis, oraculo admoniti, omnes qui erant in provincia Christiani longius discesserant, ut ecclesiastica narrat Historia, et trans Jordanem sedentes, manebant ad tempus in civitate Pella sub tutela Agrippae regis Judaeorum, cujus in Actibus apostolorum mentio est, qui cum ea quae sibi obtemperare volebat parte Judaeorum, semper Romanorum imperio subditus agebat. Juxta vero sensus spiritales, cum viderimus abominationem desolationis stare ubi non debet, hoc est haereses et flagitia regnare inter eos qui coelestibus mysteriis videbantur esse consecrati, cum operantes iniquitatem, loquentes mendacium, viros sanguinum et dolosos quos abominabitur Dominus, pacem fidelium turbare perpenderimus, tunc quicunque in Judaea, hoc est in confessione verae fidei persistimus, non terrenis infirmisque actibus mancipari, sed tanto altius virtutum eulmen debemus ascendere, quanto plures ampla et errabunda vitiorum sequi itinera videmus. Tunc qui super tectum est, hoc est qui excedens animo carnalia, tanquam in aura libera spiritualiter vivit, ne descendat ad infimos actus pristinae conversationis, neque ea quae reliquerat mundi carnisve desideria repetat. Domus namque nostra, vel mundus hic, vel ipsa in qua degimus, nostra intelligenda est caro, de qua dicit Apostolus: Scimus enim quod si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus. Et qui operatur in Ecclesia, ac sicut Paulus et Apollo plantat et rigat, non respiciat spem saecularem, cui renuntiavit, nec retinacula vitae labentis, quibus se jam jamque, ut nudus Christus sequeretur, exuerat, resumere incautus praesumat.
5.1.12
Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae praesenti captivitate praegnantibus et nutrientibus, quarum vel uteri vel manus filiorum sarcina praegravatae, fugae necessitatem non minimum impediunt. Lege Regum historiam, ubi uxor Jonathae malum captivitatis praepropera fuga vitando lapsum sinu filium perpetua claudum recepit.
5.1.13
Orate vero ut hieme non fiant. In Matthaeo scriptum est: Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato. Si de captivitate Jerusalem voluerimus accipere, quando a Tito et Vespasiano capta est, orare debent ne fuga eorum hieme vel sabbato fiat, quia in altero duritia frigoris prohibet ad solitudinem pergere, et in montibus desertisque latitare; in altero aut transgressio legis est, si fugere voluerint, aut mors imminens, si remanserint. Si autem de consummatione mundi intelligitur, hoc praecipit ut non refrigescat fides nostra et in Christum charitas, neque otiosi in opere Dei torpeamus virtutum sabbato. Haec enim Domini locutio partim ad captivitatem Judaicam quae a Romanis facta est, partim ad diem judicii pertinet. Nam et apud Matthaeum ita discipuli Dominum, cum haec esset locuturus, interrogasse leguntur: Dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi?
5.1.14
Erunt enim dies illi tribulationis tales, quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc, neque fient. Haec temporibus Antichristi proprie congruunt, quando non solum tormenta crebriora quam prius consueverunt, ingerenda sunt fidelibus, sed( quod gravius est) signorum quoque operatio eos qui tormenta ingerunt, comitabitur: teste Apostolo, qui ait, Cujus est adventus secundum operationem Satanae, in omni seductione, signis, et prodigiis mendacii. Quanta enim saepe miracula, quot virtutes sancti martyres coram persecutoribus fecerunt, nec tamen credere illi neque a persequendo cessare voluerunt. Quis ergo ad fidem convertitur incredulus, cujus jam credentis non pavet et concutitur fides, quando persecutor pietatis fit etiam operator virtutis, idemque ipse qui tormentis saevit ut Christus negetur, provocat miraculis ut Antichristo credatur? Quod ergo in his suffugium, quae spes remanebit electis, nisi ut superna gratia quae virtutem patientiae piis largitur, potentiam persequendi ac tribulandi citius demat impiis? Unde provida pietate subjungitur.
5.1.15
Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos quos elegit, breviavit dies. Haec etenim tribulatio quanto caeteris quae praecessere pressurarum pondere gravior, tanto est temporis brevitate moderatior futura. Namque tribus annis ac dimidio, quantum de prophetia Danielis et Apocalypsi S. Joannis conjici potest, Ecclesiam per orbem impugnatura esse creditur.
5.1.16
Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. Quidam haec ad captivitatis judaicae tempus referunt, ubi multi christos se esse dicentes, deceptas post se catervas populi trahebant. Sed notandum, quod in illa miserabilis et miserae civitatis obsidione nullus erat fidelis, ad quem divina exhortatio, ne perversos magistros sequeretur, fieri deberet: verum omnes pariter, et minores et majores, et obsessi et obsidentes, alieni a Christo durabant. Unde melius de haereticis est accipiendum, qui contra Ecclesiam venientes christos se esse mentirentur. Quorum primus Simon Magus fuit, extremus autem ille major caeteris, est Antichristus.
5.1.17
Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, stellae coeli erunt decidentes. Sidera in die judicii videbuntur obscura, non diminutione suae lucis accedente, sed superveniente claritate veri luminis, hoc est summi judicis, cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum; quamvis nil prohibeat intelligi veraciter solem tunc et lunam cum sideribus caeteris ad tempus suo lumine privari, quomodo factum de sole constat tempore dominicae passionis. Luna enim tunc temporis cum esset plena, sub abdito terrae latebat. Unde imperfecta restat usque hodie prophetia illa Joel, qui cum dixisset: Sol convertetur in tenebras, addidit: Et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. Et quod de die judicii loquens Isaias: Et erubescet( inquit) luna et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus. Caeterum peracto die judicii et clarescente futurae gloria vitae, cum fuerit coelum novum et terra nova, tunc fiet quod idem propheta dicit alibi: Et erit lux luna sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum.
5.1.18
Et virtutes quae sunt in coelis movebuntur. Quid mirum homines, qui et natura sunt et sensu terrestres, ad hoc judicium perturbari, cujus aspectum et ipsae coelorum virtutes, hoc est angelicae trement potestates? Beato quoque Job attestante, qui ait: Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus. Quid ergo facient tabulae, quando trement columnae? Quid virgula deserti patitur, cum cedrus paradisi concutitur?
5.1.19
Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae, usque ad summum coeli. A quatuor ventis, a quatuor mundi climatibus dicit, Oriente, Occidente, Aquilone et Austro. Et ne quisquam putaret a quatuor solummodo plagis terrae, et non potius a cunctis ejus finibus simul et mediterraneis regionibus electos esse congregandos, apte subjunxit: A summo terrae, usque ad summum coeli, id est, ab extremis terrae finibus per directum, usque ad ultimos terminos ejus, ubi longe aspectantibus circulus coeli terrae videtur indicere. Nullus ergo in die illa remanebit electus, qui non venienti ad judicium Domino in aera occurrat, sive vivens adhuc in corpore repertus, seu de morte jam resuscitatus ad vitam. Veniunt ad judicium reprobi et ipsi, alii in corpore viventes inventi, alii ad vitam a morte suscitati. Sed ea nimirum distantia, quod justi congregantur in gaudium Domini sui; inimici autem ejus peracto judicio dissipentur, et pereant a facie Dei.
5.1.20
A ficu autem discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quod in proximo sit aestas. Sic et vos, etc. Sub exemplo arboris, docuit consummationis adventum. Quomodo, inquit, cum teneri fuerint in arbore ficus cauliculi, et gemma erumpit in florem, cortexque folia parturit, intelligitis aestatis adventum, et favonii ac veris introitum; ita cum omnia haec quae scripta sunt videritis, nolite putare jam adesse consummationem mundi, sed quasi prooemia et praecursores quosdam venire, ut ostendant quod prope sit et in januis. Potest autem haec fructificatio fici juxta mysticos sensus altius intelligi, videlicet super statu Synagogae, quae quondam veniente ad se Domino, quia fructum justitiae non habebat, in eis qui tunc increduli erant, aeterna sterilitate damnata est. Sed quoniam dixit Apostolus, quia caecitas ex parte facta est in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus erit. Cum hoc adfuerit tempus, ut ablata diutina caecitate perfidiae, omnis Israel lucem recipiat et salutem, quid nisi diu sterilis arbor fici fructum quem negaverat reddet? juxta illud beati Job: Lignum habet spem, si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere mortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquae germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est. Quod ubi factum videris, diem extremi discriminis, et aestatem verae pacis ac lucis esse in proximo non ambiges.
5.1.21
Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec donec omnia ista fiant. Nomine generationis aut omne hominum significat genus, aut specialiter Judaeorum. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Coelum quod transibit, non aethaereum sive sidereum, sed aereum, a quo et aves coeli et nubila coeli cognominantur, intelligere debemus, Petro attestante qui dicit: Quod coeli erant prius et terra de aqua, et per aquam, consistens Dei verbo; per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit. Coeli autem qui nunc sunt, et terra, eodem verbo depositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis hominum impiorum, aperte docens quia non alii coeli sunt igne perituri, quam qui aqua perditi, hoc est inania haec et nebulosa ventosi aeris spatia. Neque enim aqua diluvii, quae quindecim tantum cubitis montium cacumina transcendit, ultra aeris aetherisque confinia pervenisse credenda est. Quocunque autem pervenire potuit, eo nimirum, juxta praefatam beati Petri sententiam, ignis quoque judicii perveniet. Si autem coelum et terra transibunt, moveri potest quomodo dicat Ecclesiastes: Generatio praeterit et generatio advenit, terra vero in aeternum stat. Sed aperta ratione coelum et terra per eam, quam nunc habent imaginem transeunt, attamen per essentiam sine fine subsistunt. Praeterit enim figura hujus mundi. Et ad Joannem angelus: Erit, inquit, coelum novum et terra nova; quae quidem non alia condenda sunt, sed haec ipsa renovanda. Coelum ergo et terra et transit et erit, quia et ab ea quam nunc habet specie, per ignem tergitur, et tamen in sua semper natura servatur. Unde et per Psalmistam dicitur: Mutabis ea, et mutabuntur. Quam quidem ultimam commutationem suam, ipsis nobis nunc vicissitudinibus nuntiant, quibus nostris usibus indesinenter alternant. Nam terra a sua specie hiemali ariditate deficit, vernali humore virescit. Coelum quotidie caligine noctis obducitur, et divina claritate renovatur. Hinc ergo, hinc fidelis quisque colligat, et interire haec, et tamen per innovationem refici, quae constat nunc assidue velut ex defectu reparari.
5.1.22
De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in coelo, neque Filius, nisi Pater. Gaudet Arius et Eunomius, quasi ignorantia magistri, gloria discipulorum sit: et dicunt: Non potest aequalis esse qui novit, et qui ignorat. Cum vero omnia tempora fecerit Jesus, hoc est Verbum Dei( omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, in omnibus autem temporibus etiam dies judicii sit, quia consequentia potest ejus ignorare partem, cujus totum noverit? Causa ergo reddenda est, cur ignorare dicatur. Apostolus super Salvatore scripsit: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Quare absconditi? Post resurrectionem interrogatus ab apostolis de die judicii, manifestius respondit: Non est vestrum scire tempora et momenta, quae Pater posuit in sua potestate. Quando dicit, non est vestrum scire, ostendit quod ipse sciat, sed non expediat nosse apostolis, ut semper incerti de adventu Judicis, sic quotidie vivant quasi die illa judicandi sint. Denique et consequens Evangelii sermo idipsum cogit intelligi. Docens quoque patrem solum nosse, in patre comprehendit et filium. Omnis enim pater, filii nomen est.
5.1.23
Videte, vigilate, et orate. Nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem, etc. Perspicue ostendit Dominus quare dixerit: De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in coelo, neque Filius, nisi Pater. Quia non expediat scire apostolis, ut pendulae exspectationis incerto semper eum credant esse venturum, quem ignorant quando venturus sit. Et non dixit, quia nescimus, qua hora Dominus venturus sit, sed nescitis. Praemissoque patrisfamilias exemplo, cur reticeat consummationis diem, manifestius docet, dicens:
5.1.24
Vigilate ergo; nescitis enim quando Dominus veniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane. Ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Homo autem qui peregre profectus reliquit domum suam, haud dubium quin Christus sit, qui ad Patrem post resurrectionem victor ascendens, Ecclesiam corporaliter reliquit: quam tamen nunquam divinae praesidio praesentiae destituit, manens in illa omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Carnis enim locus proprie terra est, quae velut ad peregrina ducta est, cum per Redemptorem nostrum est in coelo collocata. Dedit autem servis suis potestatem cujusque operis: quia fidelibus suis, concessa sancti Spiritus gratia, facultatem tribuit bonis operibus serviendi. Janitori quoque praecepit ut vigilaret: quia ordini pastorum ac rectorum spiritalium, commissae sibi Ecclesiae curam solerti observantia jubet impendere.
5.1.25
Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate. Non apostoli tantum et successores eorum, rectores nimirum Ecclesiae, sed et omnes vigilare praecipimur. Universi januas cordium nostrorum, ne hostis antiquus mala suggerendo irrumpat, instanter servare jubemur. Ne nos dormientes Dominus veniens inveniat, sedulo singuli praecavere debemus. Unusquisque enim pro se reddet rationem Deo. Vigilat autem, qui ad aspectum veri luminis, mentis oculos apertos tenet. Vigilat, qui servat operando quod credit. Vigilat, qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Hinc etenim Paulus dicit: Evigilate, justi, et nolite peccare. Hinc rursus ait: Hora est jam nos de somno surgere.
5.2.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XIV.
5.2.1
Erat autem Pascha, et azyma post biduum. Pascha, quod Hebraice dicitur phase, non a passione ut plerique arbitrantur, sed a transitu nominatur, eo quod exterminator videns sanguinem in foribus Israelitarum, pertransierit, nec percusserit eos, vel ipse Dominus praebens auxilium populo suo, desuper ambulaverit. Cujus sacramentum vocabuli sublimius exponens evangelista Joannes ait: Ante diem autem festum Paschae sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Ubi manifeste declarat, ideo solemnitatis hujus diem per legem mystice transitum esse vocatum, quod Agnus Dei qui peccata mundi tolleret, in eo, de hoc mundo sive ipse transiturus, sive nos salubri transitu, quasi de Aegyptia esset servitute ducturus. Hoc sane juxta veteris Instrumenti scripturam inter pascha et azyma distat, quod pascha ipse solus dies appellatur, in quo agnus occidebatur ad vesperam, hoc est quartadecima luna primi mensis. Quintadecima autem luna, quando egressum est de Aegypto, succedebat festivitas azymorum, quae septem diebus, id est, usque ad vigesimum primum diem ejusdem mensis ad vesperam est statuta solemnitas. Verum evangelistae indifferenter, et diem azymorum pro Pascha, et pro diebus azymorum Pascha ponere solent. Dicit enim Marcus: Erat autem Pascha et Azyma post biduum. Dicit Lucas: Dies festus azymorum, qui dicitur Pascha. Item Joannes, cum primo azymorum die, id est, quindecima luna res ageretur, ait: Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. Quod ideo fecere, quia et paschae dies in azymis panibus est celebrari praeceptus, et nos quasi pascha perpetuum facientes, semper ex hoc mundo transire praecipimur. Uno quippe die agno immolato ad vesperam, septem ex ordine dies sequuntur azymorum, quia Christus Jesus semel pro nobis in plenitudine temporum passus in carne, per totum hujus saeculi tempus( quod septem diebus agitur), in azymis sinceritatis et veritatis praecepit esse vivendum, omnique semper nisu, nos desideria terrena quasi Aegypti retinacula fugere, et velut a mundana conversatione secretam solitudinem iter admonet subire virtutum.
5.2.2
Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem, Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Qui debuerant Pascha vicino parare victimas, levigare templi parietes, pavimenta verrere, vasa mundare, et secundum ritum legis purificari, ut esu agni digni fierent, congregantur ineuntes consilium quomodo occidant Dominum, non timentes seditionem, ut simplex sermo demonstrat, sed caventes, ne auxilio populi de suis manibus tolleretur.
5.2.3
Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet. Passurus pro omni mundo, et universas nationes suo sanguine redempturus, moratur in Bethania in domo obedientiae, quae quondam fuit Simonis leprosi; non quod leprosus illo tempore permaneret, sed quia ante leprosus, postea a Salvatore mundatus est, nomine pristino permanente, ut virtus curantis appareat. Nam et in catalogo apostolorum cum pristino vitio et officio Matthaeus publicanus appellatur, qui certe publicanus esse desierat. Quidam Simonem leprosum volunt intelligere partem populi quae crediderit Domino, et ab eo curata sit. Simon quoque obediens dicitur.
5.2.4
Venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro effudit super caput ejus. Mulier ista Maria erat Magdalene, soror Lazari, quem suscitavit Jesus a mortuis, ut Joannes aperte commemorat, qui hoc etiam factum ante sex dies paschae testatur pridie quam asino sedens cum palmis et laude turbarum Jerosolymam veniret. Ipsa est autem, non alia, quae quondam( ut Lucas scribit) peccatrix adhuc, veniens pedes Domini lacrymis poenitentiae rigavit, et unguento piae confessionis linivit, et quia multum dilexit, multorum veniam peccatorum a pio judice promeruit. Nunc vero justificata et familiaris effecta Domino, non tantum pedes ejus( ut idem Joannes narrat) verum etiam caput( ut Matthaeus Marcusque perhibent) oleo sancto perfudit. Est autem alabastrum genus marmoris candidi, variisque maculis intertincti, quod ad vasa unguentaria cavari solet, eo quod optime servare ea incorrupta dicatur. Nascitur circa Thebas Aegyptias, et Damascum Syriae caeteris candidius, probatissimum vero in India. Nardus vero est frutex aromatica, gravi( ut aiunt) et crassa radice, sed brevi ac nigra fragilique, quamvis pingui, sinum redolente, aut cypressum, aspero sapore, folio parvo densoque, cujus cacumina in aristas se spargunt. Ideoque gemina dote pigmentarii nardi spicas ac folia celebrant. Et hoc est quod ait Marcus: Unguenti nardi spicati pretiosi. Quia videlicet unguentum illud quod attulit Maria Domino, non solum de radice confectum nardi, verum etiam, quo pretiosius esset, spicarum quoque et foliorum ejus adjectione odoris ac virtutis illius erat accumulata gratia. Ferunt autem de nardo physiologi, quod principalis sit in unguentis. Unde merito unctioni capitis et pedum Domini oblata est. Sunt quidem multa ejus genera, sed omnia hebetiora praeter Indicum, quod pretiosius est. Mystice autem devotio haec Mariae Domino ministrantis fidem ac pietatem designat Ecclesiae sanctae, quae loquitur in amoris cantico dicens: Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Quae nimirum verba, et semel juxta litteram manibus Mariae complevit, et quotidie in omnibus suis membris spiritaliter implere non desinit, quae toto diffusa orbe gloriantur, et dicunt: Deo autem gratias qui semper triumphat nos, in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. Quia Christi bonus odor sumus Deo. Quae cum potentiam divinae virtutis ejus, quae illi una cum Patre est, digna reverentia confitetur, laudat, et praedicat, caput profecto illius unguento perfundit pretioso. Cum vero assumptae mysteria humanitatis aeque digna reverentia suspicit, in pedes utique Domini unguentum nardi pisticum, id est fidele ac verum perfundit, quia illam ejus naturam qua terram contingere, hoc est inter homines conversari dignatus est, pia praedicatione commendat, ac devotis veneratur obsequiis.
5.2.5
Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? Poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Marcus quoque haec, quomodo et Matthaeus, synecdochic ωs loquitur, pluralem videlicet numerum pro singulari ponens. Nam Joannes distinctius loquens, Judam haec locutum esse testatur, et hoc gratia cupiditatis, eo quod fur fuisset, et loculos habens ea quae mittebantur, portaret. Potest etiam intelligi quod et alii discipuli aut senserint hoc, aut dixerint, aut eis Juda dicente persuasum sit, atque omnium voluntatem Matthaeus et Marcus etiam verbis expresserint, sed de Juda propterea dixit, quia fur erat, laetari[ Al. caeteri] vero propter pauperum curam; Joannem autem de solo illo id commemorare voluisse, cujus ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam. Quod vero sequitur:
5.2.6
Et fremebant in eam, nequaquam de bonis ac diligentibus Christum apostolis dictum crediderim; sed de illo potius sub numero plurali, qui nec Domino nec discipulis ejus fideliter adhaesisse, neque pauperum curam habuisse probatus est.
5.2.7
Jesus autem dixit: Sinite illam. Quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. Semper enim pauperes habetis vobiscum, et cum volueritis, potestis illis benefacere; me autem non semper habebitis. Alia oboritur quaestio, quare Jesus post resurrectionem dixerit ad discipulos: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi; et nunc loquitur, Me autem non semper habebitis. Sed mihi videtur in hoc loco de praesentia dicere corporali: quia nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem, quomodo nunc in omni convictu et familiaritate. Cujus rei memor Apostolus ait: Et si noveramus Jesum Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus eum.
5.2.8
Quod habuit, hoc fecit; praevenit ungere corpus meum in sepulturam. Quod vos putatis perditionem esse unguenti, officium sepulturae est. Nec mirum, si mihi bonum odorem suae fidei dederit, cum ego pro ea fusurus sim sanguinem meum.
5.2.9
Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit Evangelium istud in universum mundum, et quod fecit haec narrabitur in memoriam ejus. Attende notitiam futurorum, quod passurus post dies paucos sciat, Evangelium suum toto orbe celebrandum. Notandum autem quod sicut Maria gloriam adepta est toto orbe, quocunque Ecclesia sancta diffusa est, de obsequio quod Domino piae devotionis exhibuit, ita e contrario ille qui obsequio ejus detrahere temeraria lingua non timuit, perfidiae nota longe lateque infamatus, et Deo simul atque hominibus merito factus est exosus. Sed Dominus bonum laude digna remunerans, futuras impii contumelias tacendo praeteriit.
5.2.10
Et Judas Scariothis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. Infelix Judas! damnum quod ex effusione unguenti se fecisse credebat, vult magistri pretio compensare, nec certam jam postulat summam, ut saltem lucrosa videretur proditio, sed quasi vile tradens mancipium, in potestate ementium posuit, quantum vellent dare. Quod autem dixit, Abiit ad summum sacerdotem, ut proderet eum illis, ostendit eum non a principibus invitatum, non ulla necessitate constrictum, sed sponte propria sceleratae mentis inisse consilium.
5.2.11
Quod audientes gavisi sunt, et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. Multi hodie Judae scelus quod Dominum ac magistrum Deumque suum pecunia vendiderit, velut immane et nefarium exhorrent, nec tamen cavent. Nam cum pro mulieribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, profecto quia veritatem pro pecunia negant, Deum pecunia vendunt. Ipse enim dixit: Ego sum veritas. Cum societatem fraternitatis aliqua discordiae peste commaculant, Dominum produnt, quia Deus charitas est. Qui ergo charitatis et veritatis jussa spernunt, Deum utique, qui est charitas et veritas, produnt, maxime cum non infirmitate vel ignorantia peccant, sed in similitudinem Judae quaerunt opportunitatem qualiter arbitris absentibus, mendacio veritatem, virtutem crimine mutent.
5.2.12
Et primo die azymorum quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi comedere pascha? Primum diem azymorum quartumdecimum primum mensis appellat, quando fermento abjecto pascha immolare, id est agnum occidere solebant ad vesperam. Quod exponens Apostolus, ait: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Qui licet die sequenti, hoc est quintadecima sit luna crucifixus, hac tamen nocte qua agnus immolabatur, et carnis sanguinisque sui discipulis tradidit mysteria celebranda, et a Judaeis tentus ac ligatus ipsius immolationis, hoc est passionis suae sacravit exordium.
5.2.13
Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: Ite in civitatem et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans. Indicium quidem praesciae divinitatis est, quia cum discipulis loquens quid alibi futurum sit novit. Pulchre autem paraturis pascha discipulis, homo lagenam, sive juxta alium evangelistam, amphoram aquae bajulans occurrit, ut ostendatur hujus paschae mysterium pro ablutione perfecta mundi totius esse celebrandum. Aqua quippe lavacrum gratiae, lagena fragilitatem designat eorum, per quos eadem erat gratia mundo ministranda. Unde aiunt: Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus. Parant ergo pascha discipuli ubi aquae infertur lagena, ut adesse tempus insinuent quo cultoribus veri Paschae typicus de limine ac postibus cruor auferatur, et ad tollenda mundi crimina vivifici fontis baptisma consecretur.
5.2.14
Sequimini eum, et quocunque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi pascha cum discipulis meis manducem? Consulte tam aquae bajuli quam domini domus, sunt praetermissa vocabula, ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, hoc est Christi sacramentis imbui, eumque suae mentis hospitio suscipere quaerentibus, facultas danda signetur.
5.2.15
Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande stratum, et ibi parate nobis, etc. Coenaculum magnum lex spiritalis est, quae de angustiis litterae egrediens, in sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui adhuc occidentem litteram servaverit, qui non aliud in agno quam pecus intellexerit, iste nimirum minus pascha facit: quia majestatem spiritus in verbis Dei comprehendere necdum didicit. At qui aquae bajulum, hoc est gratiae praeconem, in domum Ecclesiae fuerit secutus, hic per spiritum illustrantem superficiem litterae transcendendo in alto mentis solario Christo refectionem praeparat, quia cuncta vel paschae sacramenta, vel caetera legis decreta, ejus esse sacramenta cognoscit.
5.2.16
Vespere autem facto, venit cum duodecim. Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. Qui de passione praedixerat, et de proditore praedicit, dans locum poenitentiae, ut cum intellexisset sciri cogitationes suas, et occulta conscientiae, poeniteret eum facti sui. Et tamen non designat specialiter, ne manifeste coargutus impudentior fieret. Mittit crimen in numero, ut agat conscius poenitentiam.
5.2.17
At illi coeperunt contristari, et dicere ei singillatim: Nunquid ego? Et certe noverant undecim apostoli quod nihil tale contra Dominum cogitarent, sed plus crederent magistro quam sibi; et timentes fragilitatem suam, tristes interrogabant de peccato cujus conscientiam non habebant.
5.2.18
Qui ait illis: Unus ex duodecim qui intingit mecum manum in catino. O mira Domini potentia! Primum dixerat, unus ex vobis me tradet, perseverat proditor in malo, manifestius arguit, et tamen nomen proprie non designat. Judas caeteris contristatis et retrahentibus manum, et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et impudentia qua magistrum proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in catinum, ut audacia bonam conscientiam mentiretur.
5.2.19
Et Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. Nec primo, nec secundo correptus a proditione retrahit pedem, sed patientia Domini nutrit impudentiam suam, et thesaurizat sibi iram in die irae. Poenam praedicit, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia. Sed et hodie quoque et in sempiternum vae illi homini qui ad mensam Domini malignus accedit, qui insidiis mente conditis, qui praecordiis aliquo scelere pollutis, mysteriorum Christi oblationibus sacrosanctis participare non metuit. Et ille enim in exemplum Judae Filium hominis tradit, non quidem Judaeis peccatoribus, sed tamen peccatoribus, membris videlicet suis, quibus illud inaestimabile et inviolabile dominici corporis ac sanguinis sacramentum temerare praesumit. Ille Deum vendit, qui ejus timore atque amore neglecto, terrena pro illo et caduca, imo etiam criminosa, diligere et curare convincitur.
5.2.20
Bonum esset ei, si non esset natus homo ille. Non ideo putandus est ante fuisse quam nasceretur, quia nulli possit esse bene, nisi ei qui fuerit. Sed simpliciter dictum est, multo melius esse non subsistere, quam male subsistere.
5.2.21
Et manducantibus illis, accepit Jesus panem, et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. Finitis paschae veteris solemnibus, quae in commemoratione antiquae de Aegypto liberationis populi Dei agebantur, transiit ad novum quod in suae redemptionis memoriam Ecclesiam frequentare volebat, ut videlicet pro carne agni ac sanguine, sui corporis sanguinisque sacramentum substitueret, ipsumque se esse monstraret: Cui juravit Dominus et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Frangit autem ipse panem quem discipulis porrigit, ut ostendat corporis sui fractionem non absque sua sponte ac procuratione venturam, sed sicut alibi dicit, potestatem se habere ponendi animam suam, et potestatem se habere iterum sumendi eam. Quem videlicet panem certi quoque gratia sacramenti, priusquam frangeret benedixit, quia naturam humanam quam passurus assumpsit, ipse una cum Patre et Spiritu sancto gratia divinae virtutis implevit. Benedixit panem et fregit, quia hominem assumptum ita morti subdere dignatus est, ut ei divinae immortalitatis veraciter inesse potentiam demonstraret, ideoque velocius eum a morte resuscitandum esse doceret.
5.2.22
Et accepto calice gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Cum appropinquare passioni dicitur, accepto pane gratias egisse perhibetur. Gratias itaque agit, qui flagella alienae iniquitatis suscipit. Et qui nihil dignum percussione exhibuit, humiliter in percussione benedicit, ut hinc videlicet ostendat, quid unusquisque in flagello culpae propriae facere debeat, si ipse aequanimiter flagella culpae portat alienae; ut hinc ostendat quid in correptione faciat subditus, si in flagello positus patri gratias agit aequales.
5.2.23
Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. Quia panis corpus confirmat, vinum vero sanguinem operatur in carne: hic ad corpus Christi mystice, illud refertur ad sanguinem. Verum quia et nos in Christo, et in nobis Christum manere oportet, vino dominici calicis aqua miscetur. Attestante enim Joanne, aquae populi sunt. Et neque aquam solam, neque solum vinum, sicut nec granum frumenti solum sine aquae admistione et confectione in panem cuipiam licet offerre, ne talis videlicet oblatio quasi caput a membris secernendum esse significet, et vel Christum sine nostrae redemptionis amore pati potuisse, vel nos sine illius passione salvari ac Patri offerri posse contingat. Quod autem dicit: Hic est sanguis meus novi testamenti, ad distinctionem respicit veteris testamenti, quod hircorum et vitulorum est sanguine dedicatum, dicente inter aspergendum legislatore: Hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Necesse est enim exemplaria quidem verorum his mundari; ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis; juxta quod Apostolus per totam ad Hebraeos epistolam, inter legem distinguens et Evangelium, pulcherrima expositione ac plenaria ratione declarat.
5.2.24
Amen dico vobis, quod jam non bibam de genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. Vitem sive vineam Domini appellatam esse Synagogam, et omnis sparsim Scriptura, et apertius testatur Isaias in cantico de illa cantato: Vinea, inquiens, Domini Sabaoth, domus Israel est. De qua nimirum vinea Dominus multo tempore bibebat, quamvis pluribus ramis in amaritudinem vitis alienae conversis, quia tametsi multis in illa plebe exorbitantibus a recto fidei itinere, non defuere plurimi toto legis tempore, quorum piis cogitationibus summisque virtutibus delectaretur Deus. Verum passo in carne Domino ac resurgente a mortuis, tempus fuit ut legalis illa, et figuralis observatio cessaret, atque ea quae secundum litteram gerebantur, in spiritualem translata sensum, melius in novo testamento, juvante sancti Spiritus gratia, tenerentur. Iturus ergo ad passionem Dominus ait: Jam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. Ac si aperte dicat: Non ultra carnalibus Synagogae caeremoniis delectabor, in quibus etiam ista paschalis agni sacra locum tenuere praecipuum. Aderit enim tempus meae resurrectionis, aderit dies ille, cum ipse in regno Dei positus, id est, gloria vitae immortalis sublimatus, de salute ejusdem populi fonte gratiae spiritus regenerati, novo vobiscum gaudio perfundar.
5.2.25
Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum. Hoc est, quod in psalmo legimus: Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum. Potest autem hymnus etiam ille intelligi quem Dominus, secundum Joannem, Patri gratias agens, decantabat, in quo et pro seipso, et pro discipulis, et pro eis qui per verba eorum credituri erant, elevatis sursum oculis precabatur. Et pulchre discipulos sacramentis sui corporis ac sanguinis imbutos, et hymno piae intercessionis Patri commendatos, in montem educit Olivarum, ut typice designet nos per acceptionem sacramentorum suorum, perque opem suae intercessionis, ad altiora virtutum dona et charismata sancti Spiritus, quibus in corde perungamur, conscendere debere.
5.2.26
Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in nocte ista. Praedicit quod passuri sunt, ut cum passi fuerint, non desperent salutem, sed agentes poenitentiam liberentur. Et signanter addidit in nocte ista scandalizabimini, quia quomodo qui inebriantur nocte inebriantur, sic et qui scandalum patiuntur, in nocte et in tenebris sustinent. Nos vero dicamus: Nox praeterit, dies autem appropinquavit.
5.2.27
Quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. Hoc aliis verbis in Zacharia propheta scriptum est; et, nisi fallor, ex persona prophetae ad Deum dicitur: Percute pastorem, et dispergentur oves. Sexagesimo quoque octavo psalmo, qui totus a Domino canitur, huic sensui congruente: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt. Percutitur autem pastor bonus, ut ponat animam suam pro ovibus suis, et de multis gregibus erronum fiat unus grex et unus pastor.
5.2.28
Petrus autem ait ei: Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego. Non est temeritas nec mendacium, sed fides est apostoli Petri, et ardens affectus erga Dominum Salvatorem.
5.2.29
Et ait illi Jesus: Amen dico tibi quia tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. Et Petrus de ardore fidei promittebat, et Salvator quasi Deus futura noverat. Et nota quod Petrus in nocte neget, et neget tertio. Postquam autem gallus cecinit, et decrescentibus tenebris, vicina lux nuntiata est, conversus flevit amare, ternae negationis sordes lacrymis lavans. Non est sane arbitrandum esse contrarium quod Marco dicente: Priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus, caeteri evangelistae simpliciter dixerunt: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Tota enim Petri negatio trina negatio est. In eadem namque permansit negatione, animo propositoque mendacii, donec, admonitus quid ei praedictum sit, amaro fletu et cordis dolore sanaretur. Haec autem tota, id est, trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse viderentur tres qui dixerunt dixisse Dominum quia antequam gallus cantaret, ter eum Petrus esset negaturus. Rursus si totam trinam negationem ante peregisset quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona Domini: Amen dico tibi quia tu in nocte hac priusquam gallus bis vocem dederit ter me negaturus es. Sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, attenderunt illi tres non quando eam completurus esset Petrus, sed quanta futura esset, quandoque coeptura, id est, quae trina ante galli cantum, quanquam in animo ejus et ante primum galli cantum tota possit intelligi. Quamvis enim verbis negantis ante primum coepta, ante secundum autem galli cantum peracta sit tota illa trina negatio, tamen affectione animi et timore Petri ante primum tota concepta est. Nec interest quantis morarum intervallis trina voce enuntiata sit, cum cor ejus etiam ante primum galli cantum totam possideret, tam magna scilicet formidine imbibita, ut posset Dominum, non solum semel, sed iterum et tertio interrogatus negare, ut rectius diligentiusque attendentibus quomodo jam moechatus est mulierem in corde suo qui eam viderit ad concupiscendum, sic Petrus, quandocunque verbis ederet timorem, quem tam vehementem animo conceperat, ut perdurare posset usque ad tertiam Domini negationem, tota trina negatio ei tempori deputanda est, quando eum trinae negationi sufficiens timor invasit.
5.2.30
Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani. Monstratur usque hodie locus Gethsemani, in quo Dominus oravit, ad radices montis Oliveti, nunc ecclesia desuper aedificata. Interpretatur autem Gethsemani vallis pinguium sive pinguedinum. Quod vero non solum dicta vel opera nostri Salvatoris, verum etiam loca et tempora in quibus operatur et loquitur, mysticis( ut saepe dictum est) sint plena figuris, cum in monte orat Dominus, quasi tacite nos admonet sublimia tantum orando inquiri, et pro coelestibus bonis supplicari debere. At cum in valle orat, et hoc in valle pinguium sive pinguedinis, ipsius aeque insinuat nobis humilitatem semper in orationibus, et internae pinguedine dilectionis esse servandam, ne quis videlicet orans Deum, jactare sua merita in exemplum Pharisaei superbientis audeat, quin potius humili voce ac mente proclamet: Deus, propitius esto mihi peccatori. Ne aridum a dilectione proximi cor gestans, ad placandam sibi conditoris gratiam genuflectat, juxta eum qui centum denarios fratri, quos sibi debebat, dimittere nolens, decem millia talenta sibi a domino frustra precabatur remitti. Ne jejunum ab amore conditoris pectus habens, temporalia quaelibet potius in oratione quam ejus visionem requirat, annumerandus in eis de quibus ait ipse: Quia receperunt mercedem suam. In imo quippe cogitationem ponere, quid est aliud quam quaedam ariditas mentis? Qui autem intellectu coelestium jam per sancta desideria de supernis intimae delectationis cibo pascuntur, quasi largiori alimento pinguescunt. Haec enim pinguedine saginari Psalmista concupierat, cum dicebat: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Quantum vero ad ipsam dominicae passionis dispensationem pertinet, apte approprians morti Dominus, in valle pinguedinis oravit, quia per vallem humilitatis et pinguedinem charitatis pro nobis mortem subiit. Humiliavit enim semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem. Et majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
5.2.31
Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum, et coepit pavere et taedere. Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Timet Christus, cum Petrus non timeat. Christus timet; Petrus dicit: Animam meam pro te ponam. Christus dicit: Anima mea turbatur. Utrumque verum est, et plenum utrumque ratione, quia et ille qui est inferior non timet, et ille qui est superior gerit timentis affectum. Ille enim quasi homo vim mortis ignorat. Iste autem, quasi Deus in corpore constitutus, fragilitatem carnis exponit, ut eorum qui sacramentum Incarnationis abjurant excluderetur impietas. Denique et hoc dixit, et Manichaeus non credidit, Valentinus negavit, Marcion phantasma judicavit. Eo autem usque hominem, quem veritate corporis demonstrabat, aequabat affectu, ut diceret: Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Suscepit ergo voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico. Mea est voluntas, quam suam dixit. Quia ut homo suscepit tristitiam meam, ut homo locutus
5.2.32
Et ideo ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Mea est tristitia, quam meo suscepit affectu. Ergo pro me doluit, qui pro se nihil habuit quod dolere Et sequestrata delectatione divinitatis aeternae, taedio meae infirmitatis afficitur. Tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem. Non propter mortem tristis est Dominus, quia eum conditio corporalis affectus, non formido mortis offendit. Nam qui corpus suscepit, omnia debuit subire quae corporis sunt, ut esuriret, sitiret, angeretur, contristaretur. Divinitas autem commutari per hos nescit affectus.
5.2.33
Sustinete hic, et vigilate. Et cum processisset paululum, procidit super terram. Quod praecipit, sustinete hic, et vigilate, non a somno prohibet, cujus tempus non erat imminente discrimine, sed a somno infidelitatis et torpore mentis. Dato autem eis praecepto, ut sustinerent vigilarentque secum, paululum procedens ruit in faciem suam, et humilitatem mentis habitu carnis ostendit.
5.2.34
Et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora, et dixit: Abba, etc. Quid erat illa vox, nisi sonus infirmitatis nostrae? Multi adhuc infirmi contristantur futura morte; sed habeant rectum cor, vitent mortem quantum possint; sed si non possunt, dicant quod ipse Dominus, non propter se, sed propter nos dixit. Quid enim dixit? Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce habes voluntatem humanam expressam. Vide jam rectum cor.
5.2.35
Sed non quod ego volo, sed quod tu. Non veni( inquit) facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Suam voluntatem dixit, quam temporaliter sumpsit ex virgine; voluntatem vero ejus qui eum misit, eam, videlicet, signans, quam intemporaliter aeternus habuit cum Patre communem. Orat transire calicem, ut ostendat vere, quod et homo erat. Reminiscens autem et propter quod missus est, perficit dispensationem ad quam missus est, et clamat: Sed non quod ego volo, sed quod tu. Si moritur mors, me non moriente, secundum carnem videlicet, transeat, ait, calix iste. Verum quia non aliter hoc fiet, ait: Non quod ego volo, sed quod tu. Quod autem Patrem invocans duplici nomine dicit Abba Pater, utriusque populi illum, et Judaei, scilicet, et gentilis, Deum esse ac Salvatorem ostendit. Item namque abba quod et pater significat. Sed abba Hebraeum, pater Graecum est et Latinum. Ut ergo utrumque populum in eum crediturum, ab utroque eum invocandum esse doceret, utraque lingua eum primus ipse invocat. Ipse est enim bonus pastor, qui, animam dando pro ovibus suis, unum de duobus gregibus ovile perficit. Ideoque utriusque voce gregis auxilium Patris flagitat, ut nos utrique exemplo illius informati, ubi adversa imminere senserimus, nos, Patrem Deum, Hebraei, Abba, invocantes, una fidei et charitatis devotione praesidium coeleste quaeramus. Unde doctor egregius formam docendi a Domino sumens, ita suos alloquitur auditores: Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater. Abba nimirum illi, qui de Israelitico populo, nos Pater, qui de gentibus ad fidem Christi venimus.
5.2.36
Et veniens invenit eos dormientes, et ait Petro: Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? Ille qui supra dixerat: Etiamsi omnes scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor, nunc tristitiae magnitudine somnum vincere non potest.
5.2.37
Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Impossibile est humanam animam non tentari. Unde et in Oratione Dominica dicimus: Et ne nos inducas in tentationem; quam ferre non possumus: non tentationem penitus refutantes, sed vires sustinendi in tentationibus deprecantes. Ergo in praesentiarum non ait: Vigilate et orate, ne tentemini, sed, ne intretis in tentationem. Hoc est, ne tentatio vos superet ultima, et intra suos casses teneat. Verbi gratia, martyr, qui pro confessione Domini sanguinem fudit, tentatus quidem est, sed tentationis retibus non est ligatus. Qui autem negat, in plagas tentationis incurrit.
5.2.38
Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. Hoc adversum temerarios dictum est, qui quidquid crediderint, putant se posse consequi. Itaque quantum de ardore mentis confidimus, tantum de carnis fragilitate timeamus. Sed tamen, juxta Apostolum, spiritu carnis opera mortificemus. Facit hic locus et adversus Eutychianos, qui dicunt unam in mediatore Dei et hominum Domino ac Salvatore nostro operationem, unam fuisse voluntatem. Cum enim dicit: Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma, duas voluntates ostendit: humanam, videlicet, quae est carnis, et divinam, quae est deitatis. Ubi humana quidem propter infirmitatem carnis recusat passionem. Divina autem ejus est promptissima. Quoniam formidare quidem in passione, humanae fragilitatis est; suscipere autem dispensationem passionis, divinae voluntatis atque virtutis est.
5.2.39
Et iterum abiens, oravit eumdem sermonem dicens; et reversus denuo, invenit eos dormientes. Solus orat pro omnibus, sicut et solus patitur pro universis. Languescebant autem et opprimebantur apostolorum oculi, negatione vicina.
5.2.40
Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite; sufficit, etc. Cum dixisset: Dormite jam, et requiescite, et adjungeret: Sufficit, ac deinde inferret: Venit hora, ecce tradetur Filius hominis, et caetera, utique intelligitur post illud, quod eis dictum est, Dormite et requiescite, siluisse Dominum aliquantum ut hoc fieret quod praemiserat, et tunc intulisse: Ecce appropinquat hora, sive venit hora. Ideo post illa verba positum est sufficit, id est, quod requievistis jam sufficit. Sed quia commemorata ipsa non est interpositio silentii Domini, propterea coarctat intellectum, ut in illis verbis alia pronuntiatio requiratur.
5.2.41
Surgite, eamus. Ecce qui me tradet, prope est. Postquam tertio oraverat, et apostolorum timorem, sequente poenitentia, imperaverat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores, et ultro se interficiendum praebet, dixitque discipulis: Surgite, eamus. Ecce qui me tradet, prope est. Non nos inveniat quasi timentes et retractantes, ultro pergamus ad mortem, ut confidentiam et gaudium passuri videant.
5.2.42
Dederat autem traditor eis signum, dicens: Quemcunque osculatus fuero, etc. Impudens quidem et scelerata confidentia, magistrum vocare, et osculum ei ingerere, quem tradebat. Tamen adhuc aliquid habet de verecundia discipuli, cum non eum palam tradidit persecutoribus, sed per signum osculi. Suscepit autem Dominus osculum traditoris, non quo simulare nos doceat, sed ne proditorem fugere videatur, simul et illud Davidicum complens: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus.
5.2.43
Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. Petrus hoc fecit, ut Joannes evangelista declarat, eodem nimirum mentis ardore quo caetera fecerat. Sciebat enim quomodo Phinees puniendo sacrilegos mercedem justitiae sacerdotii perennis acceperat. Lucas autem addit quod Dominus tangens auriculam servi, sanaverit eum. Nunquam ergo pietatis suae Dominus obliviscitur, qui etiam hostes suos non patitur vulnerari. Illi justo mortem inferunt, ipse persecutorum vulnera sanat. Mystice docens etiam eos qui in suae mortis consensione vulnus animae contraxerant, si fructum poenitentiae facerent dignum, salutem posse mereri.
5.2.44
Et respondens Jesus, ait illis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me, etc. Stultum est, inquit, eum cum gladiis et fustibus quaerere, qui ultro se vestris tradat manibus; et in nocte quasi latitantem, et vestros oculos declinantem, per proditorem investigare, qui quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris est.
5.2.45
Tunc discipuli ejus, relinquentes eum, omnes fugerunt. Impletur sermo Domini quem dixerat, quod omnes discipuli scandalizarentur in illo in ipsa nocte. Nam etsi turba permittente ad petitionem Domini fugerunt, ut Joannes scribit, pavorem tamen ac timiditatem suae mentis ostendebant, quod ad fugae praesidium promptiores quam ad fiduciam patiendi cum Christo exstiterant.
5.2.46
Adolescens autem quidam sequebatur eum, amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum. At ille rejecta sindone nudus profugit ab eis. Quod ait amictus sindone super nudo, subauditur corpore, id est, corpore super nudo, quia non aliud indumenti quam solam habebat sindonem. Quis autem fuerit iste adolescens, evangelista non dicit. Quisquis vero fuit, majorem in se quam in caeteris amorem Domini permansisse comprobat, qui, illis jam fugientibus, ipse, donec ab hostibus comprehenderetur, vinculo charitatis astrictus, eum prosequi non omisit. Quamvis necdum perfectam habuerit charitatem, qui a comitatu Salvatoris vel tentus profugere potuit. Quia sicut perfecta charitas foras mittit timorem, ita timor mentem obsidens, imperfectam arguit charitatem.
5.2.47
Sed notandum solertius quod de hoc adolescente scribens evangelista, non ait quia fugit a comitatu, vel fugit a sequendo Dominum, sed, rejecta, inquit, sindone, nudus profugit ab eis. Fugit enim ab hostibus, quorum et praesentiam detestabatur et facta; non fugit a Domino Salvatore ac magistro suo, cujus amorem etiam corpore absens fixum in corde servavit. Neque aliquid vetat intelligi Joannem hunc fuisse adolescentem, dilectum prae caeteris magistro discipulum. Nam et illum eo tempore fuisse adolescentem, longa post haec in carne vita ejus indicio est. Potuit namque fieri ut ad horam tenentium manibus elapsus, mox resumpto indumento, redierit, et sub dubia noctis luce sese turbis ducentium Jesum, quasi unus de ipsis immiscuerit, donec ad atrium pontificis cui erat notus perveniret. Juxta quod in suo ipse Evangelio commemorat. Sicut autem Petrus, qui culpam negationis poenitentiae lacrymis abluit, et confessione dominici amoris funditus exstirpavit, recuperationem ostendit eorum qui in martyrio labuntur, ita caeteri discipuli, qui articulum comprehensionis fugiendo praevenerant, cautelam fugiendi docent eos qui se minus idoneos ad toleranda supplicia sentiunt. Quibus tutius est multo praesidia latebrarum petere, quam se discrimini certaminum exponere. Ita etiam iste adolescens qui, rejecta sindone, nudus profugit ab impiis, illorum et opus designat et animum qui, ut securiores ab incursibus hostium fiant, quidquid in hoc mundo possidere videntur abjiciunt, ac nudi potius Domino famulari, quam adhaerendo mundi rebus materiam tentandi atque a Deo revocandi adversariis dare didicerunt: juxta exemplum beati Joseph, qui, relicto in manibus adulterae pallio, foras exsilivit, malens Deo nudus, quam indutus cupiditatibus mundi meretrici, servire.
5.2.48
Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem. Summum sacerdotem Caipham significat, qui( sicut evangelista Joannes scribit) erat pontifex anni illius. De quo consentanea testatur Josephus, quia pontificatum sibi absque merito dignitatis emerit a principe Romano. Non ergo mirum est si iniquus pontifex inique judicat.
5.2.49
Petrus autem a longe secutus est, etc. Merito a longe sequebatur, qui jam proxime erat negaturus. Neque enim negare posset, si Christo proximus adhaesisset. Verum in hoc maxima nobis est admiratione venerandus, quia Dominum non reliquit etiam cum timeret. Quod enim timet, naturae est; quod sequitur, devotionis; quod negat, obreptionis; quod poenitet, fidei. Aliter: quod ad passionem eumdem Dominum a longe sequitur Petrus, significabat Ecclesiam secuturam quidem, hoc est imitaturam passionem Domini, sed longe differenter. Ecclesia enim pro se patitur, at ille pro Ecclesia.
5.2.50
Et sedebat cum ministris, et calefaciebat se ad ignem. Est dilectionis ignis, est et cupiditatis. De hoc dicitur: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? De illo autem: Omnes adulterantes, velut clibanus corda eorum. Iste super credentes in coenaculo Sion descendens, variis linguis eos Deum laudare docuit. Ille in atrio Caiphae instinctu maligni spiritus accensus, ad negandum ac blasphemandum Dominum noxias perfidorum linguas armabat. Quod enim intus in domo principis sacerdotum synodus maligna gerebat, hoc ignis in atrio foris inter frigora noctis materialiter accensus, typice praemonstrabat. Quicunque ergo vitiosum noxiumque in se exstinguit incendium, potest dicere cum propheta Domino: Quia factus sum sicut uter in pruina, justificationes tuas non sum oblitus. In quibuscunque autem flammam charitatis turbida vitiorum flumina obruerunt, audiunt a Domino: quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum. Quo frigore torpens ad horam apostolus Petrus, quasi prunis ministrorum Caiphae calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium, perfidorum societate quaerebat. Sed non mora, respectus a Domino cum ignem pravorum corpore, tum infidelitatem in corde reliquit. Ac, post resurrectionem Domini, sancto igni recreatus, funditus excessum trinae negationis trina dilectionis confessione purgavit. Tunc etenim completa illa memorabili piscium captura, cum venisset ad Dominum cum condiscipulis suis, prunas positas, et piscem superpositum et panem mox videns, sub cordis arcana prunis inflammavit amoris.
5.2.51
Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversum eum dicentes: Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et post triduum aliud non manufactum aedificabo. Quomodo falsi testes sunt, si ea dicunt quae Dominum dixisse legimus? Sed falsus testis est, qui non eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur. Dominus enim dixerat de templo corporis sui. Sed et in ipsis verbis calumniantur, et paucis additis vel mutatis, quasi justam calumniam faciunt. Salvator dixerat: Solvite templum hoc. Isti commutant et aiunt: Ego dissolvam templum hoc manu factum. Vos, inquit, solvite, non ego. Quia illicitum est ut ipsi nobis inferamus mortem. Deinde illi vertunt: et post triduum aliud non manu factum aedificabo, ut proprie de templo Judaico dixisse videatur. Dominus autem ut ostenderet animal vivum et spirans templum, dixerat: Et ego in triduo suscitabo illud. Aliud est aedificare, aliud suscitare.
5.2.52
Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum dicens: Non respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur ab his? Ille autem tacebat, et nihil respondit. Ira praeceps et impatiens non inveniens calumniae locum, excutit de solio pontificem, ut insaniam mentis motu corporis demonstraret. Quanto plus Jesus tacebat ad indignos responsione sua falsos testes et sacerdotes impios, tanto magis pontifex, furore superatus, eum ad respondendum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis locum inveniat accusandi. Nihilominus Jesus tacet. Sciebat enim, quasi Deus, quidquid respondisset, torquendum ad calumniam.
5.2.53
Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dicit ei: Tu es Christus filius Dei benedicti. Jesus autem dixit illi: Ego sum. In Matthaeo scriptum est quod interroganti et adjuranti se pontifici si esset Christus, respondit: Tu dixisti. Pro quo Marcus posuit: Ego sum, ut, videlicet, ostenderet tantum valere quod ei dicit Jesus: Tu dixisti, quantum si diceret: Ego sum.
5.2.54
Et videbitis Filium hominis a dextris sedentem virtutis, et venientem cum nubibus coeli. Si ergo tibi in Christo, o Judaee, pagane, et haeretice, contemptus, infirmitas et crux contumelia est, vide quia per haec Filius hominis ad dexteram Dei Patris sessurus, et ex partu virginis homo natus, in sua coeli cum nubibus est majestate venturus. Unde et Apostolus, cum crucis abjecta descripsisset, dicens quod humiliavit seipsum, factus obediens, usque ad mortem, mortem autem crucis, adjunxit atque ait: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
5.2.55
Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: Quid adhuc desideramus testes? Audistis blasphemiam. Quam de solio sacerdotali furor excusserat, eadem rabies ad scindendas vestes provocat. Scindit vestimenta sua, ut ostendat Judaeos sacerdotalem gloriam perdidisse, et vacuam sedem habere pontificis. Sed et consuetudinis Judaicae est, cum aliquid blasphemiae et quasi contra Deum audierint, scindere vestimenta sua. Quod Paulum quoque et Barnabam, quando in Lycaonia deorum cultu honorabantur, fecisse legimus. Herodes autem quia non dedit honorem Deo, sed acquievit immoderato favori populi, statim ab angelo percussus est. Altiore autem mysterio factum est ut in passione Domini pontifex Judaeorum sua ipse vestimenta disciderit, cum tunica Domini, nec ab ipsis qui eum crucifixere militibus scindi potuerit. Figurabatur enim quod sacerdotium Judaeorum pro sceleribus ipsorum pontificum esset scindendum, et a suae statu integritatis omnimodis solvendum; soliditas vero sanctae universalis Ecclesiae, quae vestis sui Redemptoris solet appellari, nunquam valeat disrumpi. Quin potius et si Judaei, si gentiles, si haeretici, si mali catholici humilitatem Domini Salvatoris contemnant, ejus tamen usque ad consummationem saeculi, in illis quos foris electionis invenerit, inviolata sit permansura castitas.
5.2.56
Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei: Prophetiza. Et ministri alapis eum caedebant. Impleta est hoc loco prophetia quae ait: Dedi maxillas meas alapis, et faciem meam non averti a confusione sputorum. Sed qui tunc caesus est colaphis sive alapis Judaeorum, caeditur etiam nunc blasphemiis falsorum Christianorum.
5.2.57
Qui tunc consputus est salivis infidelium, nunc usque vesanis nomine tenus fidelium exhonoratur atque irritatur opprobriis. Velaverunt autem faciem ejus, non ut eorum ille scelera non videat, sed ut a seipsis, sicut quondam Moysi fecerunt, gratiam cognitionis ejus abscondant. Si enim crederent Moysi, crederent forsitan et Domino. Quod velamentum usque hodie manet super cor eorum non revelatum. Nobis autem in Christum credentibus ablatum est. Neque enim frustra eo moriente velum templi scissum est medium, et ea quae toto legis tempore latuerant, et abscondita carnali Israel fuerant, Novi Testamenti cultoribus sunt patefacta sancta sanctorum arcana. Quod vero dicunt ei: Prophetiza, et juxta alios evangelistas: Prophetiza quis est qui te percussit; quasi in contumeliam faciunt ejus, qui se a populis prophetam voluerit haberi. Sed ipso dispensante quae patitur, omnia pro nobis fiunt, sicut Petrus hortatur: Christo in carne passo nos eadem cogitatione armemur, atque ad toleranda pro nomine ejus irrisionum opprobria praeparemur.
5.2.58
Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis. Et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras, etc. Quid sibi vult quod prima eum prodit ancilla, cum viri utique magis eum potuerint recognoscere? nisi ut et iste sexus peccasse in necem Domini videretur et iste sexus redimeretur, per Domini passionem. Et ideo mulier resurrectionis accipit prima mysterium, et mandata custodit ut veterem praevaricationis oboleret errorem.
5.2.59
Et exivit foras ante atrium, et gallus cantavit. De hoc galli cantu caeteri evangelistae tacent, non tamen factum esse negant, sicut et multa alia alii silentio praetereunt, quae alii narrant.
5.2.60
Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. At ille iterum negavit. Non haec eadem quae prius accusabat, illa esse credenda est. Dicit namque Matthaeus apertissime: Exeunte illo januam, vidit eum alia, et ait iis qui erant ibi, etc. In hac autem negatione Petri discimus non solum abnegari Christum ab eo qui dicit eum non esse Christum, sed ab illo etiam qui, cum sit, negat se esse Christianum. Dominus autem non ait Petro: discipulum meum te negabis, sed: Me negabis. Negavit ergo ipsum, cum se negavit ejus esse discipulum.
5.2.61
Et post pusillum, rursus qui astabant dicebant Petro: Vere tu ex illis es. Nam et Galilaeus es. Non quod alia lingua Galilaei quam Jerosolymitae loquerentur, qui utrique fuerint Hebraei, sed quod unaquaque provincia et regio suas habeat proprietates, ac vernaculum loquendi sonum vitare non possit. Unde in Actibus apostolorum, cum ii quibus Spiritus sanctus insederat, omnium gentium linguis loquerentur, inter alios qui de diversis mundi plagis advenerant, etiam illi qui habitabant Judaeam dixisse referuntur: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? Et Petrus fratribus loquens in Jerusalem: Et notum, inquit, factum est omnibus habitantibus in Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Haceldama. Quare lingua eorum, nisi quia idem nomen aliter illi, hoc est Jerosolymae, aliter sonabant Galilaei?
5.2.62
Ille autem coepit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum quem dicitis. Et statim iterum gallus cantavit. Solet Scriptura sacramentum causarum per statum designare temporum. Unde Petrus, qui media nocte negavit, ad galli cantum poenituit. Qui etiam post resurrectionem Domini diurna sub luce illum quem tertio negaverat tertio aeque se amare professus est. Quia nimirum quod in tenebris oblivionis erravit, et speratae jam lucis rememoratione correxit, et ejusdem verae lucis adepta praesentia plene totum quidquid nutaverat erexit. Hunc opinor gallum aliquem doctorum intelligendum, qui nos jacentes excitans, et somnolentos increpans dicat: Evigilate justi, et nolite peccare.
5.2.63
Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere. Quam nociva pravorum colloquia? Petrus ipse inter infideles vel hominem se nosse negavit, quem inter condiscipulos jam Dei Filium fuerat confessus. Sed nec in atrio Caiphae retentus poterat agere poenitentiam. Egreditur foras, ut alii narrant evangelistae, quatenus, ab impiorum concilio secretus, sordes pavidae negationis liberis fletibus abluat.
5.3.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XV.
5.3.1
Et confestim consilium facientes mane summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio, vincientes Jesum duxerunt et tradiderunt Pilato. Non solum ad Pilatum, sed etiam ad Herodem ductus est, ut uterque Domino illuderet. Et cerne sollicitudinem sacerdotum in malo. Tota nocte vigilaverunt ut homicidium facerent, et vinctum tradiderunt Pilato. Habebant enim hunc morem, ut quem adjudicassent morti, ligatum judici traderent. Attamen notandum quod non tunc primum ligaverunt eum, sed mox comprehensum nocte in horto, ut Joannes declarat, ligaverunt, et sic adduxerunt eum ad Annam primum.
5.3.2
Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judaeorum? Pilato nihil aliud criminis interrogante nisi utrum rex Judaeorum sit, arguuntur impietatis Judaei, quod ne falso quidem invenire potuerint quod objicerent Salvatori.
5.3.3
At ille respondens ait illi: Tu dicis. Sic respondit ut et verum diceret, et sermo ejus calumniae non pateret. Et attende quod Pilato, qui invitus ferebat sententiam, aliqua in parte responderit, sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque suo sermone judicarit.
5.3.4
Pilatus autem rursus interrogavit eum dicens: Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant. Jesus autem amplius nihil respondit. Ethnicus quidem est qui condemnat Jesum, sed causam refert in populum Judaeorum: Vide in quantis te accusant. Jesus autem nihil respondere voluit, ne crimen diluens dimitteretur a praeside, et crucis utilitas differretur.
5.3.5
Pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barrabam dimitteret eis. Haeret Judaeis usque hodie sua petitio, quam tanto labore impetrarunt. Quod enim data sibi optione, pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitae elegerunt ademptorem, merito salutem perdiderunt et vitam, et latrociniis sese ac seditionibus in tantum subdiderunt, ut et patriam regnumque suum, quod plus Christo amavere, perdiderint, et hactenus eam quam vendidere sive animae sive corporis libertatem recipere non meruerint.
5.3.6
Pilatus autem iterum respondens ait illis: Quid ergo vultis ut faciam regi Judaeorum? At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. Pilatus vero dicebat eis: Quid enim mali fecit? Multas liberandi Salvatorem Pilatus occasiones dedit: primum latronem justo conferens, deinde inferens: Quid ergo vultis, ut faciam regi Judaeorum? Cumque responderent Crucifigatur, non statim acquievit, sed, juxta suggestionem uxoris, quae mandaverat ei, ut Matthaeus scribit: Nihil tibi et justo illi, ipse serioque[ Al. quoque] respondens: Quid enim, ait, mali fecit? Hoc dicendo Pilatus absolvit Jesum.
5.3.7
At illi magis clamabant: Crucifige eum. Ut impleretur quod in vigesimo primo psalmo dixerat: Circumdederunt me canes multi, congregatio malignantium obsedit me; et illud Jeremiae: Facta est mihi haereditas mea sicut leo in silva, dederunt super me vocem suam. Isaia quoque in hac sententia congruente: Et exspectavi ut facerent judicium, fecerunt autem iniquitatem et non justitiam, sed clamorem.
5.3.8
Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barrabam et tradidit Jesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. Jesus autem flagellatus non ab alio, quam ab ipso Pilato intelligendus est. Scribit namque aperte Joannes: Clamaverunt rursum omnes dicentes: Non hunc, sed Barrabam. Erat autem Barrabas latro. Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum et flagellavit. Ac deinde subjungit: Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, etc.. Quod quidem ideo fecisse atque ideo credendus est militibus eum illudendum tradidisse, ut satiati poenis et opprobriis ejus, mortem ejus ultro sitire desisterent. Hoc autem factum est ut quia scriptum erat: Multa flagella peccatorum, illo flagellato, nos a verberibus liberaremur, dicente Scriptura: Fagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
5.3.9
Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem, et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt salutare eum: Ave rex Judaeorum. Milites quidem quod rex Judaeorum fuerat appellatus, et hoc ei scribae et sacerdotes crimen objecerant, quod sibi in populo Israelitico usurparet imperium, illudentes hoc faciunt, ut nudatum pristinis vestibus induant purpura, qua reges veteres utebantur, ut pro diademate imponant ei coronam spineam, pro sceptro regali dent calamum, ut Matthaeus scribit, et adorent quasi regem. Nos autem omnia haec intelligamus mystice. Quomodo enim Caiphas dixit: Oportet unum hominem mori pro omnibus, nesciens quid diceret; et isti quodcunque fecerunt, licet alia mente fecerint, tamen nobis qui credimus sacramenta tribuebant. Notandum autem quod pro eo quod Marcus ait: Et induunt eum purpura, Matthaeus ita posuit: Et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei. Ubi intelligitur quod Matthaeus ait: Chlamydem coccineam circumdederunt ei, hoc Marcus dixisse, Indutum purpura. Pro regia enim purpura chlamys illa coccinea illudentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura cocco simillima. Potest etiam fieri ut purpuram etiam Marcus commemoraverit, quam chlamys habebat, quamvis esset coccinea. Mystice ergo in purpura qua indutus est Dominus, ipsa ejus caro quam passionibus objecit, insinuatur. De qua praemissa dixerat prophetia: Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua quasi calcantium in torculari? In corona vero quam portabat spinea, nostrorum susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri dignatus est, ostenditur. Juxta quod praecursor ipsius testimonium ei perhibens ait: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Namque spinas in significatione peccatorum poni solere testatur ipse Dominus, qui protoplasto in peccatum prolapso dicebat: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi. Quod est aperte dicere: Conscientia tua punctiones tibi et aculeos vitiorum procreare non desistet. Quod vero, juxta Evangelium Lucae, Dominus apud Herodem alba veste induitur, in caeteris vero evangelistis a militibus Pilati sub coccineo sive purpureo habitu illusus esse perhibetur, collata utraque narratione, in uno innocentia et castitas assumptae humanitatis, in altero autem veritas passionis per quam ad gloriam regni immortalis esset perventurus, exprimitur. Sicut enim purpura colorem sanguinis, qui pro nobis effusus est, imitatur, ita et habitus regni quod post passionem intravit nobisque intrandum patescit, insinuat. Verum quia dicit Apostolus: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis; et Isaias Domino de electis omnibus: His, inquit, velut ornamento vestieris, potest in hoc utroque Domini habitu inimicorum quidem sententia probroso, sed ipsius Domini electione gloriosissimo, omnis electorum ejus multitudo, quae in martyres venerandos, et caeteram fidelium plebem distinguitur, aptissime designari. Alba etenim veste induitur, cum munda justorum confessione circumdatur.
5.3.10
Purpura sive cocco vestitur, cum in triumpho victoriosorum martyrum gloriatur.
5.3.11
Et percutiebant caput ejus arundine, et conspuebant eum. Et ponentes genua adorabant eum. Haec tunc fecere milites Pilati, haec usque hodie faciunt haeretici et pagani, milites utique diaboli. Quia enim caput Christi Deus, caput ejus percutiunt qui eum Deum esse verum denegant. Et quia per arundinem scriptura solet confici, quasi arundine caput Christi feriunt, qui, divinitati illius contradicentes, errorem suum confirmare auctoritate sacrae Scripturae conantur. Spuunt in faciem ejus, qui ejus praesentiam gratiae verbis exsecrandis ex internae caecae mentis insania conceptis respuunt, et Jesum Christum in carne venisse denegant.
5.3.12
Et quidem milites eum, quasi qui Deum se ipse falso dixisset, illudentes adorabant. Sed sunt hodie, quod est gravioris vesaniae, qui eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris longe postponunt.
5.3.13
Et educunt illum ut crucifigerent eum. Et angaria verunt praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum, venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. Magnae tunc opinionis fuisse Simon iste videtur, cum filii quoque ejus quasi jam noti omnibus designentur ex nomine. Sed cavendum ne cui videatur contrarium, quod Joannes scribit, ipsum Dominum sibi crucem portasse; caeteri vero evangelistae hunc Simonem Cyrenaeum eam bajulasse referunt.
5.3.14
Primo namque a Domino portata, ac deinde Simoni, quem exeuntes forte obvium habuerunt, portanda imposita est. Et hoc congruo satis ordine mysterii. Quia nimirum ipse passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus.
5.3.15
Et quia Simon iste non Jerosolymita, sed Cyrenaeus esse perhibetur( Cyrene enim Libyae civitas est, ut in Actibus apostolorum legimus), recte per eum populi gentium designantur, qui quondam peregrini et hospites testamentorum, nunc obediendo cives sunt et domestici Dei, et, sicut alibi dicitur, Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Unde apte Simon obediens, Cyrene, haeres interpretatur. Nec praetereundum quod idem Simon de villa venisse refertur. Villa enim Graece πάγος dicitur. Unde paganos appellamus eos quos a civitate Dei alienos, et quasi urbanae conversationis videmus esse expertes. Sed de pago Simon egrediens crucem portat post Jesum, cum populus nationum, paganis ritibus derelictis, vestigia dominicae passionis obedienter amplectitur.
5.3.16
Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum, Calvariae locus. Extra urbis portam loca sunt in quibus truncantur capita damnatorum, et Calvariae, id est, decollatorum sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat area damnatorum, erigerentur vexilla martyrii.
5.3.17
Et quomodo pro nobis maledictum crucis factum est, et flagellatus et crucifixus; sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur.
5.3.18
Et dabant ei bibere myrrhatum vinum, et non accepit. Deus loquitur ad Jerusalem: Ego te plantavi vineam meam veram; quomodo facta es in amaritudine vitis aliena? Amara vitis amarum vinum fecit: quod propinatur Domino Jesu, ut impleatur quod scriptum est: Dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Quod autem dicitur: Et non accepit, vel secundum Matthaeum: Cum gustasset, noluit bibere, hoc indicat, quod gustaverit quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexit.
5.3.19
Quod enim ait Marcus: non accepit, intelligitur: non accepit ut biberet. Gustavit autem, sicut Matthaeus testis est, ut, quod idem Matthaeus ait, Noluit bibere, hoc Marcus dixerit Non accepit, tacuerit autem quod gustaverit. Sed et hoc quod ait Marcus, Myrrhatum vinum, intelligendum est Matthaeum dixisse cum felle mistum. Fel quippe pro amaritudine posuit. Et myrrhatum vinum amarissimum est, quanquam fieri possit ut et felle et myrrha vinum amarissimum reddetur.
5.3.20
Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. Haec Joannes evangelista plenius exponit: quod scilicet milites caetera in quatuor partes, juxta suum numerum, dividentes, de tunica, quae inconsutilis erat desuper contexta per totum, sortem miserint.
5.3.21
Quadripertita autem vestis Domini quadripertitam ejus figuravit Ecclesiam, toto scilicet orbe( qui quatuor partibus constat) terrarum diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est, concorditer distributam. Tunica vero illa sortita omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. Si enim charitas juxta Apostolum, et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est, merito vestis qua significatur desuper contexta perhibetur. In sorte autem quid nisi gratia Dei commendata est? Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit. Et cum sors mittitur, non personae cujuscunque vel meritis, sed occulto Dei judicio creditur. Et quia, sicut dicit Apostolus, vetus homo noster simul affixus est cruci cum illo, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato, quandiu id agunt opera nostra, ut evacuetur corpus peccati, et quandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, tempus est crucis. Haec sunt etiam bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces requies est. Sed ideo dicitur, Spe gaudentes, ut requiem futuram cum hilaritate in laboribus operemur. Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno ubi figuntur manus. Per manus enim opera intelligimus, per latitudinem hilaritatem operantis, quia tristitia facit angustias. Per altitudinem autem, cui caput adjungitur, exspectatio retributionis de sublimi justitia Dei qui reddet unicuique secundum opera sua, his quidem secundum tolerantiam boni operis, gloriam et honorem, et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam. Itaque etiam longitudo, qua totum corpus extenditur, ipsam tolerantiam significat, unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum autem, quod terrae infixum est, secretum sacramenti praefigurat. Recordaris, nisi fallor, quod verba Apostoli in ista designatione crucis expediantur, ubi ait: In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit longitudo, latitudo, altitudo, et profundum
5.3.22
Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Sunt qui arbitrentur hora quidem tertia Dominum crucifixum, a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consumptae intelligantur tres horae, ex quo crucifixus est, usque ad tenebras factas. Et posset quidem hoc rectissime intelligi, nisi Joannes diceret hora quasi sexta Pilatum sedisse pro tribunali in loco qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. Sequitur enim: Parasceve paschae hora quasi sexta. Et dicit Judaeis: Ecce rex vester, etc. Si ergo hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali traditus est crucifigendus Judaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut verba Marci non intelligentes quidam putaverunt? Jam certe dixerat Marcus: Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus. Si ergo eis rei gestae tempus voluit commemorare, sufficeret dicere: Erat autem hora tertia; ut quid adjunxit: Et crucifixerunt eum, nisi quia voluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inveniretur, cum Scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus universae Ecclesiae notum erat qua hora Dominus ligno suspensus est, unde posset hujus vel error corrigi, vel mendacium refutari? Sed quia sciebat a militibus Dominum crucifixum non a Judaeis, occulte ostendere voluit eos magis crucifixisse qui clamaverunt ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. Intelligitur ergo fuisse hora tertia cum clamaverunt Judaei ut Dominus crucifigeretur. Et veracissime demonstratur tunc eos crucifixisse quando clamaverunt, maxime quia nolebant videri se hoc fecisse, et propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum verba satis indicant secundum Joannem. Quod ergo maxime videri fecisse nolebant, hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit, verissime indicans magis fuisse Domini necatricem linguam Judaeorum quam militum manus.
5.3.23
Et erat titulus causae ejus inscriptus: Rex Judaeorum. Titulus positus supra crucem ejus in quo scriptum erat: Rex Judaeorum, illud ostendit, quod nec occidendo efficere potuerunt, ut eum regem non haberent qui eis manifestissima et eminentissima potestate secundum sua opera redditurus est. Unde in psalmo canitur: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus. Qui apte etiam quoniam rex simul et pontifex est, cum eximiam Patri suae carnis hostiam in altari crucis offerret, regis quoque qua praeditus erat dignitate, titulo praetendit, ut cunctis legere, hoc est audire et credere volentibus insinuaret quod per crucis patibulum non perdiderit suum, sed confirmarit potius et corroborarit imperium.
5.3.24
Et cum eo crucifigunt duos tatrones, unum a dextris, et alium a sinistris ejus. Latrones qui cum Domino sunt hinc inde crucifixi, significant eos qui sub fide et confessione Christi vel agonem martyrii, vel quemlibet continentiae arctioris instituta subeunt. Sed quicunque haec pro aeterna solum coelestique gloria gerunt, hi profecto dextri latronis merito ac fide designantur. At qui sive humanae laudis intuitu, seu qualibet minus digna intentione mundo abrenuntiant, non immerito blasphematoris ac sinistri latronis mentem imitantur et actus.
5.3.25
De quibus dicit Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam, si dedero omnes facultates meas in cibos pauperum, si alia plura aut pietatis opera facere, aut dona gratiae spiritalis accepisse videar, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest( I Cor. XIII). Beati autem qui sua propter Dominum, et propter Evangelium relinquunt. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.
5.3.26
Similiter et summi sacerdotes illudentes ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios, etc. Etiam nolentes confitentur scribae et pontifices quod alios salvos fecerit. Itaque vos vestra condemnat sententia. Qui enim alios salvos fecit, utique si vellet, seipsum salvare poterat.
5.3.27
Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus. Fraudulenta promissio. Quid est plus de cruce adhuc viventem descendere, aut e sepulcro mortuum resurgere? Surrexit, et non creditis; ergo etiam si de cruce descenderit, similiter non credetis.
5.3.28
Et qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei. Quomodo qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei, quando quidem unus eorum conviciatus est, secundum Lucae testimonium, alter et compescuit eum, et in Deum credidit? nisi intelligamus Matthaeum et Marcum, breviter perstringentes, hoc loco pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in Epistola ad Hebraeos legimus pluraliter dictum: Clauserunt ora leonum, cum solus Daniel significari intelligatur. Et pluraliter dictum: Secti sunt, cum de solo Isaia tradatur. Quid autem usitatius, verbi gratia, quam ut dicat aliquis: Et rustici mihi insultant, etiam si unus insultet? Tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestavit, si illi dixissent ambos latrones conviciatos Domino, cum non posset sub numero plurali unus intelligi. Cum vero dictum est latrones, vel, qui cum eo crucifixi erant, nec additum est ambo, non solum si ambo fecissent posset hoc dici, sed etiam quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari. Quod vero Luca testante unus latro Dominum blasphemat dicens: Si tu es Christus; salvum fac temetipsum, et nos, alter vero illum digna invectione redarguit, et Dominum fideli supplicatione precatur dicens: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum, usque hodie geri in Ecclesia videmus, cum mundanis tacti afflictionibus veri simul et falsi Christiani, illi quidem qui ficta mente dominicae passionis sacramenta gestant, ad praesentis vitae gaudia cupiunt liberari a Domino. At qui simplici intentione cum Apostolo non gloriantur, nisi in cruce Domini nostri, ita potius a praesentibus aerumnis optant erui, ut spiritum suum in manus sui commendent auctoris, unaque cum ipso regni coelestis desiderant esse participes. Unde bene ille, qui fide dubia Dominum precabatur funditus est contemptus a Domino, neque ulla responsione dignus habitus. At vero preces illius, qui aeternam a se salutem quaerebat, pia mox Dominus exauditione suscipere dignatus est. Quia nimirum, quicunque in tribulationibus positi temporalia tantum a Domino solatia requirunt, temporalibus se pariter et aeternis gaudiis privant. Qui autem veraciter bona patriae coelestis suspirant, ad haec absque ulla dubietate Christo miserante perveniunt.
5.3.29
Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. Clarissimum mundi lumen retraxit radios suos, ne aut pendentem videret Dominum, aut impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et notandum, quod Dominus sexta hora, hoc est, recessuro a centro mundi sole crucifixus sit; diluculo autem, hoc est, oriente jam sole resurrectionis suae mysteria celebrarit. Statu enim temporis signavit, quod effectu operis exhibuit. Quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Nam et de Adam peccante scriptum est quod audierit vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem. Post meridiem, nempe inclinata luce fidei; ad auram vero, refrigescente fervore charitatis. Deambulans autem audiebatur, quia ab homine peccante recesserat. Rationis ergo, imo divinae pietatis ordo poscebat ut eodem temporis articulo quo tunc Adae praevaricanti occluserat, nunc latroni Dominus poenitenti januam paradisi reseraret, et qua hora primus Adam peccando mortem huic mundo invexerat, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret.
5.3.30
Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Heloi, Heloi lama sabacthani, quod est interpretatum, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Principio vigesimi primi psalmi usus est. Illud quod in medio versiculi legitur: Respice in me, superfluum est. Legitur enim in Hebraeo, Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Nec mireris verborum humilitatem, querimonias derelicti, cum, formam servi sciens, scandalum crucis videas. Sicut enim esurire, et sitire, et fatigari, non erant propria divinitatis, sed corporales passiones, ita et quod dicitur, Ut quid me dereliquisti? corporalis vocis erat proprium, quia solet secundum naturam corpus nullatenus velle a sibi conjuncta vita fraudari. Licet enim et ipse Salvator hoc dicebat, sed proprie ostendebat corporis fragilitatem, manens virtus et sapientia Dei. Ut homo ergo loquitur, meos circumferens motus, quod in periculis positi, a Deo nos deseri putamus; ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur.
5.3.31
Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: Ecce Eliam vocat. Non omnes, sed quidam. Quos arbitror milites fuisse Romanos, non intelligentes sermonis Hebraici proprietatem, sed ex eo quod dixit Heloi, Heloi, putantes Eliam ab eo invocatum. Siu autem Judaeos, qui hoc dixerint, intelligere volueris, et hoc more sibi solito faciunt, ut Dominum imbecillitate infament, qui Eliae auxilium deprecetur.
5.3.32
Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo potum, dabat ei, dicens: Sine, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. Quam ob causam Domino acetum sit potui datum, Joannes ostendit plenius, dicens: Postea sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio. Vas autem positum erat aceto plenum. Illi ergo spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. Vidit ergo quoniam consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent, antequam acciperet acetum, et traderet spiritum, atque ut hoc etiam consummaretur quod ait: Et in siti mea potaverunt me aceto, Sitio, inquit. Tanquam hoc diceret: Hoc minus fecistis, date quod estis. Judaei quippe ipsi erant acetum, degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum; tanquam de pleno vase, de iniquitate mundi hujus impleto, cor habentes velut spongiam cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopum, cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis, et pecus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus, quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde illud in psalmo: Asperges me hyssopo, et mundabor; Christi namque humilitate mundamur, quia nisi humiliasset semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem crucis, non utique sanguis ejus in peccatorum remissionem, hoc est, in nostri mundationem fuisset effusus. Per arundinem vero, cui imposita est spongia, Scriptura significatur, quae implebatur hoc facto. Sicut enim lingua dicitur vel Graeca, vel Latina, vel alia quaelibet, sonum significans qui lingua promitur, sic arundo dici potest littera quae arundine scribitur. Sed significantius sonos vocis humanae usitatissime dicimus linguas; scripturam vero arundinem dici, quo minus usitatum, eo magis est mystice figuratum.
5.3.33
Jesus autem emissa voce magna expiravit. Quid hac voce magna dixerit Dominus, Lucas aperte designat, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec, inquit, dicens exspiravit. Quod vero scribit Joannes, quia cum accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est, et inclinato capite tradidit spiritum, inter illud quod ait: Consummatum est, et illud, Et inclinato capite tradidit spiritum, emissa est illa vox magna, quam tacuit Joannes, caeteri autem tres commemoraverunt.
5.3.34
Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum. Scinditur velum templi, ut arca testamenti et omnia legis sacramenta, quae tegebantur, appareant, atque ad populum transeant nationum. Ante etenim dictum fuerat: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Nunc autem: Exaltare super caelos Deus, et super omnem terram, inquit, gloria tua. Et in Evangelio prius dixit: In viam gentium ne abieritis. Post passionem vero suam: Euntes, inquit, docete omnes gentes.
5.3.35
Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: Vere homo hic Filius Dei erat. Manifesta causa miraculi centurionis exponitur, quod videns Dominum sic expirasse, hoc est, spiritum emisisse, dixerit: Vere homo hic Filius Dei erat. Nullus enim habet potestatem emittendi spiritum, nisi qui animarum conditor est. Et hoc considerandum est, quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis, vere Dei Filium confiteatur, et Arius in Ecclesia praedicet creaturam. Unde merito per centurionem fides Ecclesiae designatur, quae velo mysteriorum coelestium, per mortem Domini reserato, continuo Jesum et vere justum hominem, et vere Dei Filium, Synagoga tacente, confirmat.
5.3.36
Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome. Et cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei. Jacobum minorem dicit Jacobum Alphaei, qui et frater Domini dicebatur, eo quod esset filius Mariae materterae Domini, cujus in Evangelio suo meminit Joannes, dicens: Stabat autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae. Maria autem Cleophae videtur eam dicere a patre, sive a cognatione. Vocabatur vero minor Jacobus, ad distinctionem majoris Jacobi, videlicet filii Zebedaei, qui inter primos apostolos vocatus est, et electus a Domino. Consuetudinis autem Judaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent; hoc qui scandalum facere poterat in nationibus, Paulus abjecisse se memorat: Nunquid non habemus potestatem sorores mulieres circumducendi, sicut et caeteri apostoli faciunt? Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meteret earum carnalia, cujus illae metebant spiritalia. Non quo indigeret cibis Dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. Sed videamus, quales comites habuerit. Mariam scilicet Magdalenen, a qua septem daemonia ejecerat, et Mariam Jacobi et Joseph matrem, materteram suam, et alias, quas in caeteris Evangeliis legimus.
5.3.37
Et cum jam sero esset factum, quia erat parasceve, quod est ante Sabbatum, venit Joseph ab Arimathia nobilis decurio. Decurio vocatur, quod sit de ordine curiae, et officium curiae administret. Qui etiam curialis, a procurando munera civilia, solet appellari. Arimathia autem ipsa est Ramathaim, civitas Helchanae et Samuelis in regione Thamnitica juxta Diospolim. Παρασκευὴ vero Graece, Latine praeparatio dicitur. Quo nomine Judaei, qui inter Graecos morabantur, sextam Sabbati appellabant, eo quod in illo ea quae requiei Sabbati necessaria essent, praeparare solerent. Juxta hoc quod de manna quondam praeceptum est: Sexta autem die colligetis duplum, etc. Quia ergo sexta die factus est homo, et tota est mundi creatura perfecta, septima autem conditor ab opere suo requievit, unde et hanc Sabbatum, hoc est requiem, voluit appellari, recte Salvator eadem sexta die crucifixus, humanae restaurationis implevit arcanum. Ideoque cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est, hoc est, sextae diei, quod pro mundi refectione suscepi, jam totum est opus expletum. Sabbato autem in sepulcro requiescens, resurrectionis quae octava die ventura erat, exspectabat eventum. Ubi nostrae simul devotionis ac beatae retributionis praelucet exemplum, quos in hac quidem sexta saeculi aetate pro Domino pati, et velut mundo necesse est crucifigi. In septima vero aetate, id est, cum lethi quis debitum solvit, corpora quidem in tumulis, animas autem secreta in pace cum Domino manere, et post bona oportet opera quiescere, donec, octava tandem veniente aetate, etiam corpora ipsa resurrectione glorificata cum animabus simul incorruptionem aeternae haereditatis accipiant.
5.3.38
Venit, inquit, Joseph ab Arimathia nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei. Et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Magnae quidem Joseph iste dignitatis ad saeculum, sed majoris apud Deum meriti fuisse laudatur. Talem namque existere decebat eum qui corpus Domini sepeliret, qui et per justitiam meritorum tali ministerio dignus esset, et per nobilitatem potentiae saecularis facultatem posset obtinere ministrandi. Non enim quilibet ignotus aut mediocris ad praesidem accedere et crucifixi corpus poterat impetrare.
5.3.39
Joseph autem mercatus est sindonem, et deponens eum, involvit sindone. Et ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, qui ne in tumulis quidem possunt carere divitiis. Possumus autem juxta intelligentiam spiritalem hoc sentire, quod corpus Domini non auro, non gemmis, et serico, sed linteamine puro obvolvendum sit, quanquam et hoc significet, quod ille in sindone munda involvat Jesum, qui pura eum mente susceperit. Hinc Ecclesiae mos obtinuit ut sacrificium altaris non in serico, neque in panno tincto, sed in lino terreno celebretur, sicut corpus est Domini in sindone munda sepultum, juxta quod in gestis pontificalibus a beato papa Silvestro legimus esse statutum.
5.3.40
Et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. De monumento Domini ferunt, qui nostra aetate de Jerosolymis in Britanniam venere, quod domus fuerit rotunda de subjacente rupe excisa, tantae altitudinis, ut intro consistens homo vix manu extenta culmen possit attingere, quae habet introitum ab Oriente, cui lapis ille magnus advolutus atque impositus est. In cujus monumenti parte Aquilonari sepulcrum ipsum, hoc est, locus Dominici corporis de eadem petra factus est, septem habens pedes longitudinis, trium vero palmorum mensura caetero pavimento altius eminens. Qui videlicet locus non desuper, sed a latere meridiano per totum patulus est, unde corpus inferebatur. Color autem ejusdem monumenti ac loculi rubicundo et albo dicitur esse permistus.
5.3.41
Maria autem Magdalene, et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur. In Luca legimus quia stabant omnes noti ejus a longe et mulieres, quae secutae erant eum. His ergo notis Jesu, post depositum ejus corpus ad sua remeantibus, solae mulieres, quae arctius amabant, funus subsecutae, quomodo poneretur, inspicere curabant, ut ei tempore congruo munus possent devotionis offerre. Sed et hactenus sanctae mulieres die Parasceves, id est, praeparationis idem faciunt, cum animae humiles, et quo majoris sibi consciae fragilitatis, eo majori Salvatoris amore ferventes, passionis ejus vestigiis in hoc saeculo, quo requies est praeparanda futura, diligenter obsequuntur, et si forte valeant imitari pia curiositate, quo ordine sit eadem passio completa perpendunt.
5.4.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XVI.
5.4.1
Et cum transisset Sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. In Evangelio Lucae scriptum est quod revertentes a monumento paraverunt aromata et unguenta, et Sabbato quidem siluerunt propter mandatum. Mandatum ergo legis erat ut Sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur; ideoque religiosae mulieres, sepulto Domino, quandiu licebat operari, id est, usque ad solis occasum, in unguentis praeparandis erant occupatae, ut Lucas scribit. Et quia tunc, prae angustia temporis, opus explere nequibant, festinaverunt mox, transacto Sabbato, id est, occidente sole, ubi operandi licentia remeaverat, emere aromata, sicut Marcus refert, ut venientes mane ungerent corpus ejus. Neque enim vespere Sabbati praeoccupante jam noctis articulo monumentum adire voluerunt.
5.4.2
Et valde mane una Sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole. Prima Sabbatorum prima dies est a die Sabbatorum, id est, requietionum, quam nunc diem Dominicam propter resurrectionem Domini Salvatoris mos ecclesiasticus appellat. Idipsum autem est, cum una Sabbati, sive una Sabbatorum legimus, id est, una dies a Sabbatorum die, hoc est, requietionum, quae in Sabbatis custodiebantur. Sanctae autem mulieres, quae Dominum fuerant secutae, cum aromatibus ad monumentum venerunt, et ei, quem viventem dilexerant, etiam mortuo studio humanitatis obsequuntur. Et nos ergo in eum qui est mortuus credentes, si, odore virtutum referti, cum opinione bonorum operum Dominum quaerimus, ad monumentum profecto illius cum aromatibus venimus. Quod autem valde mane mulieres venerunt ad monumentum orto jam sole, id est, cum jam coelum ab Orientis parte albesceret, quod non fit utique, nisi solis orientis vicinitate, juxta historiam quidem magnus quaerendi et inveniendi Dominum fervor charitatis ostenditur. Juxta intellectum vero mysticum nobis datur exemplum, illuminata facie, decussisque vitiorum tenebris, odorem bonorum operum Domino et orationum suavitatem offerre.
5.4.3
Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. Quomodo lapis per angelum revolutus sit, Matthaeus sufficienter exponit. Sed revolutio lapidis mystice reserationem sacramentorum Christi, quae velamine litterae legalis tegebantur, insinuat. Lex enim in lapide scripta est, cujus ablato tegmine, gloria resurrectionis ostensa, et abolitio mortis antiquae, ac vita nobis speranda perpetua, toto coepit orbe praedicari.
5.4.4
Et introeuntes in monumentum, viderunt juvenem sedentem in dextris coopertum stola candida, et obstupuerunt. Introeuntes ab Oriente in domum illam rotundam, quae in petra est excisa, viderunt angelum sedentem ad meridianam partem loci illius, ubi positum fuerat corpus Jesu, hoc namque erat in dextris. Quia nimirum corpus, quod supinum jacens caput habebat ad occasum, dexteram necesse est haberet ad Austrum. Scribit autem Matthaeus quod angelum qui revolvit lapidem ab ostio monumenti primo viderunt super ipsum lapidem sedentem qui eas intrare in locum ubi Dominus erat positus jusserit, et videre quod jam resurrexisset a mortuis. Scribit Lucas, quod intrantes in monumentum, duos angelos inibi stantes invenerint. Illae ergo mulieres angelos vident quae cum aromatibus venerunt, quia videlicet illae mentes supernos cives aspiciunt, quae cum virtutibus ad Deum per sancta desideria proficiscuntur. Notandum vero nobis est, quidnam sit quod in dextris sedere angelus cernitur. Quid namque per sinistram nisi vita praesens? Quid vero per dexteram nisi perpetua vita signatur? Unde scriptum est: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Sinistram namque Dei Ecclesia, prosperitatem videlicet vitae praesentis quasi sub capite posuit, quam intentione summi amoris premit. Dextra vero Dei eam amplectitur, quia sub aeterna ejus beatitudine tota devotione continetur. Quia ergo Redemptor noster jam praesentis vitae corruptionem transierat, recte angelus qui nuntiare perennem ejus vitam venerat, in dextera sedebat. Qui stola candida coopertus apparuit, quia festivitatis nostrae gaudia nuntiavit. Candor etenim vestis, splendorem nostrae denuntiat festivitatis. Nostrae dicamus an suae? Sed ut fateamur verius, et suae dicamus et nostrae. Illa quippe Redemptoris nostri resurrectio, et nostra festivitas fuit, quia nos ad immortalitatem reduxit, et angelorum festivitas exstitit, quia nos revocando ad coelestia, eorum numerum implevit. In sua ergo ac nostra festivitate angelus in albis vestibus apparuit, quia dum nos per resurrectionem dominicam ad superna reducimur, coelestis patriae damna reparantur. Sed jam qui venientes feminas affatur audiamus.
5.4.5
Nolite expavescere, Jesum quaeritis Nazarenum crucifixum; surrexit, non est hic. Ecce locus ubi posuerunt eum. Nolite, inquit, expavescere. Ac si aperte dicat: Paveant illi qui non amant adventum supernorum civium. Pertimescant qui carnalibus desideriis pressi, ad eorum se societatem pertingere posse desperant. Vos autem cur pertimescitis, qui vestros concives videtis? Unde et Matthaeus angelum apparuisse describens ait: Erat autem aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix. In fulgure etenim terror timoris est, in nive autem blandimentum candoris. Quia vero omnipotens Deus et terribilis est peccatoribus, et blandus justis, recte testis resurrectionis ejus angelus et in fulgure vultus, et in candore habitus demonstratur, ut de ipsa sua specie et terreret reprobos, et mulceret pios. Jesum quaeritis Nazarenum. Jesus Latino eloquio salutaris, id est salvator interpretatur. At vero multi hoc nomine dici poterant tunc, non tamen substantialiter, sed nuncupative. Ideoque locus subjungitur, ut de quo Jesu dictum sit manifestetur: Nazarenum; et causam protinus subdit, crucifixum, atque addidit, resurrexit, non est hic. Non est hic dicitur per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deerat per praesentiam majestatis.
5.4.6
Sed ite et dicite discipulis ejus et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam. Quaerendum nobis est cur nominatis discipulis Petrus designatur ex nomine. Sed si hunc angelus nominatim non exprimeret, qui magistrum negaverat, venire inter discipulos non auderet. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione. Qua in re considerandum nobis est, cur omnipotens Deus eum quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat, ancillae vocem pertimescere, et seipsum negare permisit. Quod nimirum magnae actum pietatis dispensatione cognoscimus, ut is qui futurus erat pastor Ecclesiae, in sua culpa disceret qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque eum ostendit sibi, et tunc praeposuit caeteris, ut ex sua infirmitate cognosceret quam misericorditer aliena infirma toleraret. Bene autem de Redemptore nostro dicitur: Praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur. Jam quippe Redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem, transmigraverat. Et primum post resurrectionem in Galilaea a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur, quia is qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur.
5.4.7
At illae exeuntes de monumento fugerunt( invaserat enim eas tremor et pavor) et nemini quidquam dixerunt. Timebant enim. Merito movet quomodo Marcus scribat: Et nemini quidquam dixerunt. Cum dicat Lucas: Et regressae a monumento, annuntiaverunt haec omnia illis undecim, et caeteris omnibus. Similiter Matthaeus: Et exierunt( inquit) cito de monumento, cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. Nisi intelligamus, ipsorum angelorum nemini ausas fuisse aliquid dicere, id est respondere ad ea quae ab illis audierant; aut certe custodibus quos jacentes viderunt. Nam illud gaudium quod Matthaeus commemorat, non repugnat timori, de quo Marcus dicit. Debemus enim utrumque in illarum animo factum intelligere, etiamsi ipse Matthaeus de timore non diceret.
5.4.8
Surgens autem Jesus mane prima Sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae. Haec apparitio Domini quomodo et ubi sit facta, Joannes plenissime docet. Surrexit autem Dominus mane de monumento, in quo sero jam facto erat depositus, ut adimpleretur illud Psalmistae: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Sepultus ergo sexta Sabbati, quae dicitur Parasceve, circa horam vespertinam, sequenti nocte ac die Sabbati cum nocte subsequenti in monumento positus, sic die tertia, id est mane surrexit prima Sabbati. Non autem merito uno die in sepulcro et duabus noctibus jacuit, quia videlicet lucem suae simplae mortis, tenebris duplae nostrae mortis adjunxit. Ad nos quippe venit, qui in morte spiritus carnisque tenebamur. Unam ad nos suam, id est, carnis mortem detulit, et duas nostras quas reperit solvit. Si enim ipse utramque susciperet, nos a neutra liberaret. Sed unam misericorditer accepit, et juste utramque damnavit. Simplam suam duplae nostrae contulit, et duplam nostram moriens subegit.
5.4.9
Apparuit, inquit, primo Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia. Illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus. Sicut in principio mulier auctrix culpae viro fuit, vir exsecutor erroris, ita nunc quae prior mortem intulerat et gustaverat, resurrectionem prior vidit. Et ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret, quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratia. Unde recte et mulier haec quae viris lugentibus ac flentibus laetitiam dominicae resurrectionis prima nuntiavit, a septem daemonibus curata esse memoratur, ut universis vitiis plena fuisse, sed ab his omnibus divino munere mundata esse signetur, et ubi abundavit peccatum, superabundasse gratia monstretur. Septenarius namque numerus pro universitate solet mystice poni. Quae ergo a septem daemonibus curata, hoc est ab universis erat liberata sceleribus, prima resurgentem a mortuis Dominum vidit, ne quisquam digne poenitens de admissorum venia desperaret, videns eam quae tot ac tantis quondam erat subdita vitiis in tantum culminis subito merito fidei ac dilectionis esse promotam, ut ipsis evangelistis atque apostolis Christi prima illa miraculum patratae resurrectionis evangelizaret.
5.4.10
Et illi audientes quod viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. Quia resurrectionem dominicam discipuli tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas quam nostra( ut ita dicam) futura firmitas fuit. Ipsa namque resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta monstrata est, quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de illorum dubitatione solidamur? Minus enim mihi Maria Magdalene praestitit, quae citius credidit, quam Thomas, qui diu dubitavit. Ille etenim dubitando vulnerum cicatrices tetigit, et de nostro pectore dubitationis vulnus amputavit.
5.4.11
Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam. Et illi euntes renuntiaverunt caeteris, nec illis crediderunt. Quomodo hoc factum sit, Lucas exponit latius. Quod autem dicit Marcus, ostensus est in alia effigie, hoc apertius dicit Lucas, quia oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent, donec cum illo venientes in castellum quo ibant, et ponentes ei mensam quasi peregrino, tandem cognoverunt eum in fractione panis. Qui, sicut idem Lucas consequenter adjungit, surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem. Et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant dicentes, quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Quod autem ait Marcus, annuntiaverunt caeteris, vel illis crediderunt, cum Lucas dicat quod jam inde loquebantur, vere resurrexisse, et Simoni apparuisse, quid intelligendum est, nisi aliquos fuisse ibi qui hoc nollent credere? Cui autem non eluceat, praetermisisse Marcum, quod Lucas narrando explicavit? Hoc est, quae cum illis locutus fuerit Jesus antequam cognoscerent eum, et quomodo eum in fractione panis agnoverunt, quandoquidem mox ut dixit eis apparuisse alia effigie euntibus in villam, continuo conjunxit: Et illi euntes nuntiaverunt caeteris, nec illis crediderunt. Quasi possent nuntiare quem non cognoverant, aut possent agnoscere quibus alia effigies ejus apparuerat. Quomodo ergo eum agnoverunt ut nuntiare possent, Marcus sine dubio praetermisit. Quod ideo memoriae commendandum est, ut assuescamus advertere Evangelistarum morem, ita praetermittentium quae non commemorant, et conjungentium quae commemorant, ut eis qui usum in hac consideratione non habent, non aliunde maxime error oriatur, quo putant eos non sibi congruere.
5.4.12
Novissime recumbentibus illis undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse, non crediderant. Quomodo novissime, quasi jam ultra eum non viderint? Novissimum quippe illud est, quod Dominum Apostoli in terra viderunt, quando ascendit in coelum, quod factum est quadragesimo die post ejus resurrectionem. Nunquidnam tunc exprobraturus erat, quod non credidissent eis qui eum viderant resurrexisse, quando jam et ipsi post resurrectionem toties eum viderant? Illud ergo accipiamus, post multas demonstrationes ejus, quibus per dies quadraginta discipulis suis praesentatus est, eum etiam novissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est ipso quadragesimo die. Et quoniam jam erat ab eis ascensurus in coelum, hoc eis illo die maxime exprobrare voluisse, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant antequam eum ipsi viderent, cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis Evangelium, gentes, quae non viderunt, fuerant crediturae. Post illam quippe exprobrationem secutus, ait idem Marcus:
5.4.13
Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Hoc ergo praedicaturi, quoniam qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non vidit, nonne ipsi primitus fuerant objurgandi, quod antequam Dominum vidissent, non crediderint eis quibus Dominus apparuisset? Quod vero dixit eis. Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae, nunquid sanctum Evangelium vel insensatis rebus, vel brutis animalibus fuerat praedicandum, ut de eo discipulis dicatur, Praedicate omni creaturae? Sed omnis creaturae nomine, potest omnis natio gentium designari. Ante etenim dictum fuerat: In viam gentium ne abieritis: nunc autem dicitur, Praedicate omni creaturae, ut scilicet prius a Judaea apostolorum repulsa praedicatio, tunc nobis in adjutorium fieret, cum hanc illa ad damnationis suae testimonium superba repulisset. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Fortasse unusquisque apud semetipsum dicat: Ego jam credidi, salvus ero. Verum dicit, si fidem operibus tenet. Vera etenim fides est, quae in hoc quod verbis dicit, moribus non contradicit. Hinc est enim quod de quibusdam falsis fidelibus Paulus dicit: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Hic Joannes ait: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Cum autem dicatur, Qui vero non crediderit, condemnabitur, quid hic dicimus de parvulis qui per aetatem adhuc credere non valent? Nam de majoribus nulla quaestio est. In Ecclesia ergo Salvatori per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quae illis in baptismo remittuntur peccata traxerunt.
5.4.14
Signa autem eos qui crediderint haec sequentur: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super aegros manus imponent, et bene habebunt. Nunquid quia ista signa non facimus, minime credimus? Sed haec necessaria in exordio Ecclesiae fuerunt. Ut enim ad fidem cresceret, miraculis fuerat nutrienda. Quia et nos cum arbusta plantamus, tandiu eis aquam fundimus, quousque ea in terra convaluisse videamus. At si semel radicem fixerint, irrigatio cessabit. Hinc est enim quod Paulus dicit: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus. An non habemus de his signis atque virtutibus quae adhuc subtilius considerare debeamus? Sancta quippe Ecclesia quotidie spiritaliter facit, quod tunc per apostolos corporaliter faciebat. Nam sacerdotes ejus cum per exorcismi gratiam manus credentibus imponunt, et habitare malignus spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt, nisi daemonia ejiciunt? Et fideles quique qui jam vitae veteris saecularia verba derelinquunt, sancta autem mysteria insonant, Conditoris sui laudes et potentiam, quantum praevalent, narrant, quid aliud faciunt nisi novis linguis loquuntur? Qui dum bonis suis exhortationibus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt. Et dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocebit. Qui quoties proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, dum eis tota virtute concurrunt, et exemplo suae operationis illorum vitam roborant qui in propria actione titubant, quid aliud faciunt, nisi super aegros manus imponunt, ut bene habeant? Quae nimirum miracula tanto majora sunt, quanto magis spiritalia. Tanto majora sunt, quanto per haec non corpora, sed animae suscitantur.
5.4.15
Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. Considerandum nobis est quid est quod Marcus ait: Sedet a dextris Dei, et Stephanus dicit, Video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. Quid est quod Marcus hunc sedentem, Stephanus vero stantem se videre testatur? Sed scimus quia sedere judicantis est, stare vero pugnantis vel adjuvantis. Quia ergo Redemptor noster assumptus in coelum et nunc omnia judicat, et ad extremum judex omnium veniet, hunc post assumptionem Marcus sedere describit, quia post ascensionis suae gloriam judex in fine videbitur. Stephanus vero in laboris certamine positus, stantem vidit, quem adjutorem habuit. Quia ut iste in terra persecutorum infidelitatem vinceret, pro illo de coelo illius gratia pugnavit. Sequitur:
5.4.16
Illi autem profecti praedicaverunt, ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. Quid in his considerandum est, quid memoriae commendandum, nisi quod praeceptum obedientia, obedientiam vero signa secuta sunt? Inter quae notandum, quod Evangelium suum Marcus quanto tardius caeteris inchoavit, tanto in longiora scribendo tempora porrexit. Nam neque de nativitate ipsius Domini aut praecursoris ejus, neque de infantia vel pueritia utriuslibet eorum aliqua commemorans, neque de nativitate Salvatoris altius scribens, excepto quod eum in capite Evangelii sui filium Dei nominat, ab initio evangelicae praedicationis, quod per Joannem factum est, coepit: et ad illud usque tempus narrando pervenit: quo apostoli idem Evangelii verbum totum praedicando disseminavere per orbem. Restat sane quaestio non minima, quomodo scripserit idem evangelista, dixisse angelum mulieribus: Ite, dicite discipulis ejus et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, nec tamen ibi visum a discipulis Dominum in ullo post haec Evangelii suo loco retulerit. Et quidem Matthaeus abiisse discipulos dicit in Galilaeam, ibique Dominum vidisse et adorasse, et praeceptum ab eo accepisse eundi, docendi, baptizandi omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Attamen inspecta aliorum scriptura evangelistarum docet eum saepius antea visum discipulis: maxime ipso die resurrectionis ejus in Jerosolymis, et in castello Emmaus. Quare ergo specialiter se in Galilaeam praecessurum, et ibi a discipulis videndum praedixit, cum neque ibi solum, neque ibi primum fuerit visus? Videamus ergo cujus mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandaverit: Praecedam vos in Galilaeam, ibi me videbitis. Quod etsi completum est, tamen post multa completum est, cum mandatum sic sit( quanquam sine praejudicio necessitatis) ut aut hoc solum, aut hoc primum exspectaretur fieri debuisse. Procul dubio ergo, quoniam vox est ista non evangelistae narrantis, quod ita factum sit, sed angeli ex mandato Domini et ipsius Domini, evangelistae autem narrantis, sed ita ut ab angelo et a Domino dictum sit, prophetiae dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur vel transmigratio, vel revelatio. Prius itaque secundum transmigrationis significationem, quid aliud occurrit intelligendum,
5.4.17
Praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, nisi quia Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad gentes, quibus apostoli praedicantes Evangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse Dominus viam in cordibus hominum praepararet? Et hoc intelligimus: Praecedet vos in Galilaeam. Quod autem gaudentes mirantur, disruptis et evictis difficultatibus, aperiri sibi ostium in Domino per illuminationem fidelium, hoc intelligitur: ibi eum videbitis, id est, ibi membra ejus invenietis. Ibi vivum corpus ejus in eis qui vos susceperint, agnoscetis. Secundum illud autem quod Galilaea interpretatur revelatio, non jam in forma servi intelligendum est, sed in illa in qua aequalis est Patri, quam promisit apud Joannem dilectoribus suis, cum diceret: Ego diligam eum, et ostendam illi meipsum. Non utique secundum id quod jam videbant, et quod etiam resurgens cum cicatricibus non solum videndum, sed etiam tangendum postmodum ostendit: sed secundum illam ineffabilem lucem, qua illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eum non comprehenderunt. Illuc nos praecessit, unde ad nos veniens non praecessit, et quo nos praecedens non deseruit. Illa erit revelatio, tanquam vera Galilaea, cum similes ei erimus, ibi eum videbimus sicuti est. Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si ejus praecepta sic amplectamur ut ad ejus dexteram aggregari mereamur. Tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam. Hinc illuc transmigrabunt, et ibi eum videbunt quomodo non vident impii. Tolletur enim impius ne videat claritatem Domini, et impii lumen non videbunt. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum, sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo suos perducet per formam servi, ut eum liberi contemplentur per formam Domini.