In Evangelium S. Matthaei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8472 Inevsma
1.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM.
1.1.1
Liber generationis. Mos etenim est Scripturarum sacrarum disputationis volumini nomen imponere, sicut Genesis dicitur eo quod incipit de natura et conditione rerum disputare; et ideo Matthaeus istud nomen indidit Evangelio suo, qui in principio genealogiam humanitatis Christi memoravit, licet in sequentibus doctrinae et miraculorum fecerit mentionem.
1.1.2
Jesu Christi. Jesus enim proprium nomen est assumptae carnis, quod Latine Salvator intrepretatur: Christus nomen est dignitatis, quod Latine unctus dicitur. In veteri etenim lege sacerdotes et reges ungebantur, et iste merito unctus dicitur, qui verus sacerdos est, semetipsum offerens pro peccatis nostris, et rex omnium regum, in cujus nomine omne genu flectitur, et qui, Psalmista teste, oleo sancti Spiritus unctus est prae consortibus suis.
1.1.3
Filii David, filii Abraham. Quaeritur cur David ante Abraham nominaverit, vel cur istos tantummodo tot patribus intermissis; sed, ut Hieronymus ait, ordo praeposterus est, sed necessario commutatus, alioquin Abraham nominato, ac deinde David, necesse habuit Abraham iterum nominare, ut ejus filium David esse monstraret. Et notandum quod hos ideo nominavit quia his Christus fuit ex eorum semine nasci promissus. Abrahae namque ita: In semime tuo benedicentur omnes familiae terrae, quod semen Christus est; David vero ita: De fructu ventris tui ponam super sedem meam( Psal. CXXXI, 11).
1.1.4
Judas autem genuit Phares et Zara de Thamar. Quaeritur cur Thamar et Raab alienigenas et peccatrices tantummodo nominaverit in genealogia Christi. Sed respondendum est ideo hoc fecisse evangelistam, ut ostenderet Christum non solum Judaeorum sed et gentium salvatorem. Thamar interpretatur amaritudo sive palma, et significat Ecclesiam, quae fuit amara in peccatis, sed obdulcata est propter gratiam Christi; cui etiam palmae vocabulum convenire videtur, ob certaminum victoriam et coronam coelestium praemiorum. Raab interpretatur latitudo, quae etiam Ecclesiam convenienter significare videtur, dilatatam per totum mundum, sicut scriptum est: Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extendere ne parcas. Ruth interpretatur videns, significat Ecclesiam puritate mentis Deum cernentem; sive definiens, quia Ecclesia in fide Christi fortiter persistere statuit, ut Apostolus: Certus sum, inquit, quod neque mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, neque alia aliqua creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.
1.1.5
David autem rex genuit Salomonem, ex ea quae fuit Uriae. Quaeritur cur nomen Uriae poneret tacito nomine Beersabae. Sed respondendum est quia Uriae nomen quasi justi viri posuit: Beersabae vero tacuit ob scelus immanissimum adulterii et homicidii quod perpetratum est propter eam.
1.1.6
Joram autem genuit Oziam. De Joram autem Ochoziam natum legimus, qui genuit Joas, cui successit filius ejus Amasias, et post hunc Azarias, qui et Ozias: sed propterea trium regum nomina in genealogia Salvatoris omittuntur, quia Joram se miscuit impiissimae genti Jezabel, et ut juxta praefinitionem ejus tres tessaresce decades fierent.
1.1.7
Josias genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis. Quod Hieronymus vitio scriptorum inter Graecos et Latinos confusum esse narravit, et patrem qui in Hebraeo Joachim nominatus est, non in Chaldaeam ductum, sed defunctum in terra sua, et filium Joachim de captivitate redientem, Salathiei genuisse perhibebat. Augustinus vero causa hoc mysterii factum esse narravit, ut Jechonias qui interpretatur praeparatio Dei, bis numeratus est: in fine prioris, et in capite sequentis catalogi poneretur, lapidem angularem Christum designans, in quo praeparavit Deus Pater duos populos quasi parietes in unam jungere domum.
1.1.8
Jacob autem genuit Joseph. Interrogari solet quomodo Matthaeus Joseph Jacob patrem habere dixerit, Lucas vero Heli narraverit. Sed respondendum est quod isti Jacob et Heli fratres erant, habentes diversis temporibus ex diverso venientes genere, qui avi Joseph esse videntur, ex una eademque uxore Esai, nomine Mathan, qui per Salomonem genus ducit, filium habuit Jacob et Mathat, qui per Nathan genus ducit ex eadem tribu, sed non eodem genere, eo defuncto, filium accepit Heli: et sic Jacob et Heli diverso genere patrum fratres sunt uterini, quorum alter, id est Jacob, defuncti fratris Heli accipiens uxorem, genuit Joseph secundum naturam suam; secundum vero praeceptum legis, fratris filium.
1.1.9
Virum Mariae. Id est, ministrum Mariae: non tibi subeat nuptiarum aestimatio, sed quod in Scripturis sponsae vocentur uxores memento.
1.1.10
De qua natus Jesus Christus. Pulchre posuit non de quibus, sed de qua, id est, sola virgine, sine virili semine. Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: nam prima tessaresce decadis incipiens ab Abraham in David, terminatur secundum David, id est, juxta David a Salomone inchoans, in Jechoniam priorem, hoc est patrem, qui Joachim apud Hebraeos vocatur, desinit. Tertia a secundo Jechonia, id est, filio Joachim, qui Hebraice Jochin dicitur, initium sumens, usque ad Christum pertingit, ut ipse Christus connumeretur: iste vero numerus quaterdenarius ter positus, triplicem Israelitici populi historice demonstrat distinctionem, quarum prima sub patriarchis et sacerdotibus et judicibus fuit ante reges; secunda sub regibus, et prophetis, et sacerdotibus; tertia sub ducibus, et prophetis, et sacerdotibus post reges. Nam mystice decem ad Decalogum, quatuor ad Evangelia, tria ad Trinitatis fidem respiciunt: quia per concordiam legis et Evangelii fides sanctae Trinitatis praedicatur: quadragenarius vero numerus typum praesentis saeculi tenere videtur, dum anni quadripartitis vicibus currunt, et mundus quatuor partibus terminatur; quemadmodum denarius numerus quater ductus, efficit quadraginta, et bene binarius numerus additus est, quia duo Testamenta significat, per quae Christus universam regit Ecclesiam: et quid sibi in bono placeat, quid in pravo displiceat, patefecit; seu duo praecepta charitatis numerus ipse demonstrat, in quibus tota lex pendet et prophetae. Potest etiam aliter quadragenarius numerus intelligi: septies seni quadraginta duo faciunt; et quemadmodum Israeliticus populus de Aegyptiaca servitute liberatus, septies sena, id est quadraginta duo arctissimae viae in deserto metatus est castra; sed accepto duce Jesu, aperto mox Jordane promissas sedes victis hostibus adit: sic Dominus Jesus quadragesima secunda generatione, et quo mundus credente Abraham caecitatis tenebras discussit, in carne veniens ad participandum nobiscum mortalitatem descendit. Et per tot viros quasi ejusdem numeri mansiones ad intelligibilem Jordanem, id est, virginem Mariam sancti Spiritus gurgite plenam, duce Jesu Christo ventum sit: qui quasi hamus positus, tortuosum draconem aduncatum occisus occidit. Matthaeus ab Abraham incipiens usque ad Joseph descendendo, genealogiam Christi exposuit. Lucas vero a Christo incipiens, usque ad ipsum Dominum ascendendo, septuaginta septem generationes enumeravit. In descensione humilitas Christi designatur, qui, juxta Apostolum, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens: in ascensione exaltatio nostra designatur, quia ad hoc humiliatus est Christus, ut nos exaltaret. Porro numerus ille mysticus prorsus omnium remissionem significat peccatorum; unde in Evangelio dicitur: Non dico tibi usque septies, et reliqua.
1.1.11
Christi autem generatio sic erat. Superius jam nominatis progenitoribus, si istam sententiam ad priora vis addere; si vero ad sequentia, demonstrat quod isto modo incipiebat fieri.
1.1.12
Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph. Interrogari solet quare Christus ex virgine, et tamen desponsata, nasci voluisset. Sed respondendum est quod quatuor causis hoc ita gestum esse credimus: ut Maria in Aegypto fugiens, solatium ministerii haberet a Joseph, et ne quasi adultera lapidaretur, et Christus quasi fornicationis filius despiceretur, et ut genus Christi per Joseph ostenderet.
1.1.13
Qui fuit propinquus Mariae. Quia non erat consuetudo historicis mulieres in genealogia numerare, et ut diabolum lateret nativitas ejus, aestimantem Christum de Joseph semine natum; aliter enim in eum manus extendere non auderet.
1.1.14
Inventa est in utero habens de Spiritu sancto. A Joseph in utero eam habere dicit inventam; et licet quasi specialiter dicat de Spiritu sancto, tamen credere debemus quod hominem Jesum non solus Spiritus sanctus, sed tota Trinitas in utero Virginis formavit. Ideo namque specialiter quasi de Spiritu sancto dicit, quia illum Deus Trinitas formavit in Virgine; qui adventu suo donum Spiritus sancti in se credentibus large ministravit.
1.1.15
Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
1.1.16
Ea quippe justitia ut misericorditer propinquae consuleret justus erat, de qua Scriptura dixit: Misericordiam volo et non sacrificium; non ea qua Scribae et Pharisaei elati, justos se quasi aemulatores legis aestimabant, cum crudeliter proximorum sanguinem effunderent, propter transgressionem legis, quam nequaquam ipsi observabant.
1.1.17
Ipse autem salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Illum, de quo dictum est in Evangelio, populum sine dubio: Quotquot autem receperunt eum, et reliqua: non illum, de quo dictum est: In propria venit, et sui eum non receperunt.
1.1.18
Et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum. Non, ut quidam male aestimant, Maria post Christum alios filios de Joseph peperit, qui fratres sunt Domini dicti; sed donec hoc loco pro infinito tempore ponitur, sicut in Psalmis dictum est: Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum. Et notandum quod omnes unigeniti primogeniti dici possunt. Porro omnes primogeniti non possunt, cum eos alii sequuntur; et recte primogenitus dictus est, quia in multis fratribus primus devicta morte surrexit, eisque resurgendi praebebat exemplum.
1.2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT II.
1.2.1
Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda. Ad distinctionem alterius Bethlehem, quae est in tribu Zabulon, nominavit.
1.2.2
Ecce Magi ab Oriente, usque, Venimus adorare eum. Magi non propter magicam artem sic nominantur, sed propter aliquam philosophiam, in qua successores Balaam esse creduntur, et propter prophetiam ejus incitati, visa nova stella natum regem quaerebant, qui confringere omnes duces alienigenarum prophetatus est ex divino eorum.
1.2.3
Et congregans omnes principes sacerdotum, usque, in Bethlehem Judae. Quod magis tunc stella non apparuit, quia eos ante ducebat, ad Judaeorum factum est damnationem, ut exquisiti ab Herode, locum nativitatis Christi exprimerent, ne ullam excusationem haberent ignorantiae, post neglectam fidem: cum ante nativitatem ejus non solum quod nasci deberet, sed ubi nasciturus esset, demonstrarent. Mystice autem tres Magi tres partes mundi significant, Asiam, Africam, Europam, sive humanum genus, quod a tribus filiis Noe seminarium sumpsit.
1.2.4
Et ecce stella quam viderunt in oriente antecedebat eos, usque, dum veniens staret supra ubi erat puer. Porro haec stella prophetiam significat, quae ab initio promissae benedictionis semini Abrahae quasi praeteriens Christum venturum esse promisit, usque dum natum in plenitudine temporis ostendebat.
1.2.5
Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. Id est, intelligentes finitam esse prophetiam inenarrabili gaudio gratulantur, qui de tribus partibus mundi ad fidem Christi conveniunt.
1.2.6
Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus. Id est, per fidem Ecclesiam ingredientes, Christum cum primitiva Ecclesia invenerunt, quae ex Israelitico populo conversa est ad fidem ejus.
1.2.7
Et procedentes adoraverunt eum. Nequaquam adorarent, si eum Dominum non crederent. Mystice autem procedebant populi credentium, et adorabant vera fide et pura confessione.
1.2.8
Et apertis thesauris suis, et reliqua. In auro regalis dignitas ostenditur Christi; in thure, ejus verum sacerdotium; in myrrha, mortalitas carnis; aliter: in auro spiritalis sensus, in thure olfactus virtutum, in myrrha mortificatio corporis designatur, quae quotidie omnia ab ista Ecclesia in tribus partibus mundi dispersa Domino offeruntur. Alii tres species philosophiae in his muneribus intelligere volunt: physicam, ethicam, logicam, quas post fidem ad laudem Dei iste mundus obtulit, cum antea inani studio impendit. Alii in auro allegoriam, in myrrha historiam, in thure anagogen, dicunt insinuari.
1.2.9
Et responso accepto, usque, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Regio nostra est paradisus, ad quam per obedientiam reverti debet genus humanum, quod inde per inobedientiam expulsum est. Herodes vero significat diabolum, ad quem redire post acceptam fidem prohibemur.
1.2.10
Ecce angelus Domini apparuit, usque, et secessit in Aegyptum. Joseph significat doctores, Maria Ecclesiam; Aegyptus vero, quae tenebrae interpretatur, significat istam gentilitatem; et haec figura Christi in Aegyptum significat transitum ejus cum Ecclesia sua de Israelitico populo per praedicatores ad gentes. Herodes vero significat odium Judaeorum, qui nomen Christi delere, et credentes in eum perdere cupiebant: sive haereticos, qui Christum alii in humanitate ejus, alii in divinitate, nec non et in membris suis occidere quaerebant: nox vero significat ignorantiam, qua Judaei in errore suo relicti sunt, quando apostoli lucem fidei gentibus intimabant.
1.2.11
Et erat ibi, usque, ex Aegypto vocavi filium meum. Obitus Herodis significat finem odii Judaeorum, quando ante diem judicii Christus ad Judaeos per doctores ultimi temporis revertetur; non quod gentilitatem relinquat, sed ut in utrisque regnet.
1.2.12
Tunc Herodes videns quomodo illusus esset a magis. Verisimile est quod postquam magi nihil renuntiaverunt Herodi, eum putasse illos fallacis stellae visione deceptos, ad se, non invento rege nato, erubuisse revertere, et ita timore depulso, aliquod temporis quievisse de persequendo puero; sed post, rebus divulgatis quae in templo factae dictaeque fuerant a Simeone et Anna, sensisse se a Magis illusum, ac deinde ad necem Christi cupiens pervenire, non solum in Bethlehem, verum in omnibus circa finibus, sicut modum in nullo tenuit. Omnes a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum occidit. Secundum tempus, quod exquisierat a Magis, tractans iniquus rex quod possibile esset regi Deo nascenti, cui famulabantur sidera coeli, in invalidiore aetate anni unius vel duorum puer apparere oculis hominum; et rursus si vellet parvitate corporis celare aetatem naturae, utrum post annum nativitatis Domini an duos hanc necem conficeret, non apparet; nisi forte dicamus quod post annum evolutum, et quatuor dies sequentis anni infantes jusserit occidi, ubi dies passionis eorum a catholica veneratur Ecclesia.
1.2.13
Tunc adimpletum est, usque, noluit consolari, quia non sunt. Quaeritur quomodo Rachel filios Juda, id est Bethlehem, quasi suos ploret, quae est mater filiorum Benjamin. Sed respondendum est, sive quod in Bethlehem sepulta sit, et inde matris nomen acceperit, sive quod conjunctae sunt tribus Juda et Benjamin per occasionem in Bethlehem finibus occidendorum puerorum ultra terminos Juda, etiam in Benjamin persecutionem desaevisse. Rama enim nomen loci est juxta Gabaa, sed interpretatur excelsus, et significat quod lamentatio percussionis longe sit lateque dispersa. Secundum vero allegoriam Rachel, quae ovis Dei, sive videns Deum interpretatur, significat Ecclesiam, quae tota mentis intentione Deum videre cupit: et ipsa est ovis centesima, quam relictis nonaginta novem ovibus, id est ordinibus angelorum in coelo, pastor bonus quaerebat in terra. Interfectio parvulorum occisionem significat martyrum Christi, quos Ecclesia plorans non vult temporalem consolationem accipere, quia ad istud saeculum non sunt reversuri qui semel sunt cum Christo coronati: sive interfectores martyrum deplorat, quos primum in filios habere desiderabat. Et non sunt, id est, ad vitam destinati, sed ad aeternam damnationem tendunt.
1.2.14
Defuncto autem Herode. Hic namque Joseph, Enochi et Eliae, et praedicatorum novissimi temporis typum tenet, quia a Deo moniti, finito odio Judaeorum, post ingressum gentium ad fidem, Christum Judaico populo praedicabunt.
1.2.15
Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea, usque, quoniam Nazaraeus vocabitur. Archelai regnum imperium Antichristi significat in sequacibus suis, quorum se consortio jungere timent verae fidei praedicatores. Galilaea interpretatur transmigratio perpetrata. Nazareth vero virgultum sive flos: et significat Ecclesiam catholicam, in qua habitat Christus cum praedicatoribus suis, quae ab infidelitate ad fidem, a vitiis ad virtutes transmigraverat: et quae pullulat imperfectione operum, florescitque in virtutibus, per prophetas dicit plurali numero, quod fixum testimonium non posuit de Scripturis, nam Nazaraeus potest dici sanctus Dei, quia omnes prophetae sanctum Dei venturum nuntiabant.
1.3.1
LIBER PRIMUS. CAPUT III.
1.3.1
In diebus illis venit Joannes Baptista, usque, appropinquabit enim regnum coelorum. In deserto Judaeae dicit, quia sicut illis ante prophetatum est, Ecce relinquetur domus vestra deserta: sic in diebus Joannis ex multa parte fuit Judaea deserta, qui revertentibus paulo ante Judaeis de captivitate, quae sub Zorobabel fuit, multi propter uxores et filios in captivitate acceptos, ad terram suam redire nolentes, in peregrinatione remanserunt. Mystice autem Joannes significat Salvatorem, qui praedicabat desertae Judaeae, id est, propter transgressionem legis a Deo derelictae, regnum appropinquasse dicit: quod ille appropinquabat qui aditum coelestis regni hominibus reseravit: sive Ecclesiam futuram esse praedicabat, quae saepissime in Scripturis coelestis regni nomine notatur.
1.3.2
Hic est enim, de quo dictum est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Vox nominatus, quia verbum praecedebat; clamantis, id est, Domini per ipsum loquentis, Parate viam Domini; ad hoc enim Vox verbum praeibat, ut viam Domini ad cor nostrum per fidem praedicationis sterneret: rectas facite semitas ejus, ad se venienti Domino semitas facit, qui nullum ei obstaculum opponit quo iter festinantis impediat.
1.3.3
Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum. Austeritatem vestium ostendebat, quia poenitentiam praedicabat, eo quod poenitentia sit in cilicio et cinere facienda.
1.3.4
Et zonam pelliceam circa lumbos ejus. Zona pellicea mortificationem carnis, et frenatam luxuriam ostendit fieri debere in poenitentibus.
1.3.5
Esca autem ejus erat locusta et mel silvestre. Locusta modum digiti tenet, et est bona ad manducandum: habet alacrem volatum, sed cito deciduum; haec ostendit doctrinam Joannis bonam esse obedientibus, opereque eam perficientibus: sed cito veniente eminentiore doctrina Christi timendam. Porro mel silvestre folia sunt arboris mirae dulcedinis, quod doctrinae Joannis nimiam suavitatem ostendit. Mystice autem Joannes significat Christum, qui susceperat carnis vestimentum de Judaeis, qui certitudine depravatae legis et pondere peccatorum premebantur. Porro zona pellicea significat mortalitatem assumptae carnis. Alio sensu, significat vestimentum Joannis de pilis camelorum quod Christus sibi induit Ecclesiam ex gentilitate conversam ad fidem ejus, quae antea cultura idolorum et foeditate vitae fetebat. Zona pellicea significat mortificationem membrorum, quae sunt super terram; locustae, quae in maritimis solent manere locis, sed a vento raptae, et in campum sparsae, fructus devorant, significant credentes in Christum, qui de infidelitate rapti sancti Spiritus vento, in campum projiciuntur Scripturarum, et ibi depasto frumento sensuum et dulcedine allegoriarum, Judaeis tantum stipulam carnalis observantiae relinquunt.
1.3.6
Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum, venientes, etc. Pharisaei interpretantur divisi, eo quod singularem sibi prae caeteris scientiam legis et observantiam mandatorum Dei vindicabant. Sadducaei vero interpretantur justi, qui se ipsos justiores esse caeteris jactabant: nolentes accipere prophetias, neque angelorum officia, neque resurrectionem, nisi tantum quinque libros legis, quasi ab ipso Domino dictatos Moysi: istius haeresis quidam de Sadduco auctor esse probatur, a quo derivationem nominis ducunt sequaces ejus.
1.3.7
Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere ab ira ventura? Vipera enim mortiferum est animal: nam maritus per mortem seminare solet, demerso in guttur feminae capite, a quo illa praeciso, semen mortiferae prolis accipit: sed instante partus tempore, comesta matris vulva erumpunt. Sic denique Pharisaei et Sadducaei, quando perverso dogmate filios perditionis generabant, inprimitus deceptionis semetipsos noxa perdebant.
1.3.8
Facite ergo fructum dignum poenitentiae. Id est, juxta modum culpae emendare studete, et ne velitis dicere: Patrem habemus Abraham, nolite de carnali prosapia patriarchae gloriari: quia non qui filii carnis, hi filii sunt Dei, sed qui fide et operibus eum imitari student, hi aestimantur in semine.
1.3.9
Dico autem vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis, etc. Lapides enim gentes appellat, qui insensibiles creaturas pro Creatore colebant, et qui absque pietate duritiam lapidum possidebant in corde, de quibus Deus spiritale semen Abrahae excitavit per fidem.
1.3.10
Jam securis ad radicem arborum posita est. Id est, sententia judicis, qui, sicut ferrum quod secat per manubrium tenetur, ita Divinitas in judicio apparens, non ad ramos, sed ad radicem posita, facultatem pravis ultra peccandi abscidit.
1.3.11
Omnis ergo arbor, usque, et in ignem mittetur. Id est, omnis voluntas quae modo fructum bonae operationis negat, tunc in igne aeternae damnationis, justi Judicis sententia excisa, sentiet poenam
1.3.12
Ego baptizo vos in aqua, usque, Fortior me est. In poenitentiam baptizare se dicit, qui potestatem non habuit peccata dimittere: sed tamen profuit cum fide susceptum baptisma Joannis, qui sequenti baptismati Christi praeparabat accipientes.
1.3.13
Qui autem post me venturus est, fortior me est. Fortior est peccata dimittere, qui Deus est et homo, quam ego qui tantummodo sum simplex homo.
1.3.14
Cujus ego non sum dignus calceamenta portare. Id est, coelestem ejus nativitatem mihi usurpare, qui de virili semine natus sum. Alter evangelista dicit, Non sum dignus, ut solvam corrigia calceamenti ejus. Mos erat apud Hebraeos ut qui uxorem defuncti propinquus accipere voluisset, alteri jure propinquitatis cedenti, de uno pede calceamentum extrahere debuisset, ejusque domus discalceati domus vocari consuevit. Sed Joannes, quem Judaei Christum aestimabant, nec false sibi nomen sponsi, quod non erat, nec sponsam, quae alteri debebatur, vindicabat, ne perderet quod erat. Aliter corrigia ligata mysterium est inenodabile nativitatis Christi, juxta illud propheticum: Generationem ejus quis enarrabit? cujus solutionis indignum se esse professus est.
1.3.15
Ipse vos baptizabit in spiritu et igni. Id est, in gratia Spiritus sancti, et remissione peccatorum: sive ignem dicit tribulationem carnis, quia per contritionem carnis peccata post baptisma perpetrata remittuntur.
1.3.16
Cujus ventilabrum, usque, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Manus potentiam significat Christi, in qua est ventilabrum, id est, discretio judicii, et permundat aream Ecclesiae; paleas autem comburet, id est, leves et instabiles in aeternam damnationem mittet.
1.3.17
Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Hic ostenditur tempus Joannis baptismi in tricesimo fuisse Salvatoris anno, unde nobis opportuna videtur aetas praedicandi, seu sacerdotium accipiendi: in ea David regnum suscepit, et Ezechiel dona prophetiae promeruit. Interrogant aliqui cur Salvator baptisma Joannis acciperet, qui omnino culpae contagione carebat. Sed respondendum est, sive ut in se primum susciperet quidquid ad salutem humano generi daret, sive ut baptisma Joannis a Deo esse comprobaret, sive ut suscepta in se ad diluendas nostrorum scelerum sordes fluenta sanctificaret aquarum.
1.3.18
Joannes autem prohibebat eum dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me! Ad se eum venisse expavit, qui per sui Spiritus gratiam totius mundi peccatum tulit, et a quo ipse debuit ab originalis peccati contagione mundari, qui a muliere natus culpae naevo non carebat, sicut scriptum est: Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut mundus appareat natus de muliere.
1.3.19
Respondens autem Jesus dixit ei: Sine modo, sic enim decet nos implere omnem justitiam; tunc dimisit eum. Ac si dixisset, primum me baptiza in aqua, quod praecepi, ut postmodum in spiritu baptizeris, quod quaeris; quia sic decet nos omnis justitiae implendae exemplum prorogare, ut fideles discant nullum sine baptismo perfecte justum existere, ne despiciant potentes ab humilibus meis baptizari, cum peccata me dimittentem meminerint, caput servi manibus submisisse ad baptizandum.
1.3.20
Baptizatus autem confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. Haec ergo nobis sunt celebranda mysteria, qui sicut nobis sui corporis intinctu baptisma dedicavit, sic quoque nobis post acceptum baptisma Spiritum sanctum et dari et coelestis regni aditum patefactum monstravit, et flammeum gladium quo Cherub custos primum intercludit, secundus in baptismo exstingui manifestavit. Bene Spiritus sanctus in specie columbae apparuit super Christum, ut suae naturae simplicitatem ostenderet, nostraeque vitae post baptisma innocentiam demonstraret: est enim columba a malitia fellis aliena; ita etiam a nobis omnis amaritudo et ira et indignatio auferri debet, cum omni malitia: nullum ore vel ungulis laedit, et nos videamus, ne mordentes ab invicem consumamur, et ut manus nostras a rapinis contineamus. Super aquas namque sedere fertur, ut providens raptum accipitris umbra declinet in aquis: sic et nos Scripturarum fluentis adsedere convenit, quarum speculis edocti antiqui hostis praecavere valeamus insidias, nec non alienos pullos columba quasi suos nutrire perhibetur, sic denique Christianum non tantum quae sua, sed quae aliorum sunt quaerere oportet; nam ideo Spiritus sanctus super Salvatorem in specie columbae apparuit, qui non veniebat ut per zelum peccata puniret, sed adhuc per mansuetudinem toleraret: in igne vero super simplices homines apparuit, ut eos ad punienda in se peccata spiritalis fervor accenderet, quae Deus per mansuetudinem vindicare parceret.
1.3.21
Et ecce vox de coelis dicens: Hic est Filius meus, in quo mihi complacui. Ac si diceretur: In te placitum meum constitui, hoc est qui mihi placet, salutem generis humani. Sanctae vero Trinitatis in baptismo declaratur mysterium, dum Filius Dei baptizatur in homine, Spiritus Dei descendit in columba, Pater Deus sonat in voce; ut ostenderetur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, credentes esse baptizandos.
1.4.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IV.
1.4.1
Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Quod Christus a suo Spiritu ductus in desertum locum certaminis voluntate ingreditur, admonet nos ut accepta in baptismo remissione peccatorum, et gratia Spiritus sancti contra antiqui hostis insidias accingamur, menteque deserentes saeculum quasi manna deserti sola aeternae vitae gaudia discamus esurire.
1.4.2
Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. Hoc jejunium quadragesimale antea a Moyse et Elia observatum legimus, et per quod demonstratur Evangelium a lege et prophetis non discrepare: nec non et hoc jejunio nobis post baptisma omni tempore praesentis saeculi sobrie vivendum suggeritur, ut a vitiis et amicitia mundi jejunetur. Porro jejunium Domini ante passionem nostrum in se significat laborem, refectio vero ejus post resurrectionem suam in nobis significat consolationem. Mystice autem significat esuries Domini desiderium salutis nostrae.
1.4.3
Et accedens tentator ait illi: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Accessit per assumptam speciem tentandi permissione, qui longe erat voto malitiae: non enim dedignabatur tentari, qui venerat occidi, et quia ejus mentem delectatio peccati non momordit. Ideo omnis illa diabolica tentatio non intus fuit, sed foris. Bene de lapidibus panem facere suasit, ut qui durus est mente, duritiam ostenderet sermone. Dic, non fac dicebat, quia scriptum noverat, Dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux.
1.4.4
Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo. Qui sicut corpus terreno vivit cibo, sic anima Dei verbo quod de ejus ore procedit, dum suae voluntatis consilium per sacras Scripturas revelare voluerit nostrae fragilitati. Quod autem tentatus per sententias Scripturarum diabolo respondit, exempla nobis humilitatis dedit, ut quoties a pravis hominibus aliquid patimur, ad doctrinam magis quam ad vindictam excitemur.
1.4.5
Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum supra pinnaculum templi. Non ista assumptio ex imbecillitate venit Salvatoris, sed de superbia inimici, quia voluntatem Salvatoris putavit necessitatem. Sancta civitas Jerusalem est, ubi unius Dei cultus erat, et observatio legis Moysi: pinnaculum autem summitas est templi, quod in superioribus aequale erat, sicut mos est in Aegypto et Palaestina domus aedificare.
1.4.6
Et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. In omnibus suis tentationibus hoc agit diabolus, ut intelligat si Filius Dei sit; sed Dominus responsionem sic temperat, ut eum ambiguum relinquat: nam hic ostenditur quod diabolus, qui omnes cadere vult, persuadere potest, sed praecipitare non potest; et quemadmodum Dominus super pinnaculum poni voluit, sed ad ejus imperium deorsum mitti noluit: ita decet ut nos, si quis suadet viam veritatis ascendere, obtemperemus; si autem vult nos ad ima de altitudine virtutum praecipitare, non illum audiamus.
1.4.7
Scriptum est enim, quia angelis suis, et reliqua. Haec prophetia est de viro justo, sed male interpretatur diabolus Scripturas, dum ad Christum de angelorum auxilio quasi infirmum loquitur, et tacet quod de se loquitur ita: Super aspidem et basiliscum ambulabis.
1.4.8
Ait illi Jesus: Rursus scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Notandum quod necessaria testimonia tantum de Deuteronomio protulerit, ut secundae legis sacramenta monstraret: hujus ergo rei exemplum praebuit hic verbis, et postea factis, dum saevientes in se Judaeos fugiendo ac latendo devitabat, ut humana disceret infirmitas ne tentare Deum audeat, quando habet quid faciat ut quod cavere oportet evadat.
1.4.9
Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde, usque, et gloriam eorum. Mystice mons iste superbiam diaboli significat, qua ipse deceptus est et alios decipere gestit, et ostendit ei omnia regna mundi. Non ergo ei amplificare poterat visum, aut ignotum aliquid ostendere, sed vanitatem pompae mundanae, quam ipse quasi speciosam diligebat, et ideo in amorem Christo venire desiderabat. Aliter, Ostendit ei omnia regna mundi, id est, homines hujus saeculi, quorum alii propter fornicationem, alii propter avaritiam decepti, a diabolo reguntur in mundo.
1.4.10
Et dixit illi: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Antiquus hostis contra primum hominem tribus tentationibus se erexit, id est, gula, vana gloria et avaritia, iisdem vitiis secundum vincere tentavit; gula cum dixerat: Dic, ut lapides isti panes fiant; vana gloria, cum dixit: Mitte te deorsum; avaritia, quando dixit: Haec omnia dabo tibi, si procidens adoraveris me; sed eo modo a secundo victus excessit quo se primum vicisse gloriabatur.
1.4.11
Tunc dicit ei Jesus: Vade, Satanas. Subauditur in aeternam damnationem. Si autem secundum aliud exemplar quis voluerit legere, Vade retro, Satanas, potest ita sentire, quod retro anteriora tempora respiciat, quibus sibi reum diabolus tenebat mundum; quasi Dominus diceret: Attende retro, quando decepisti primum hominem, et posteros ejus per varios idolorum cultus deludebas, et sufficiat tibi usque huc: nunc autem non solum me subvertere non valebis, sed a potestate quam te habere plaudebas per me projiceris. Satanas interpretatur adversarius sive transgressor: et recte retrorsum vadit, quia inimicus est veritatis atque transgressor omnis justitiae.
1.4.12
Scriptum est enim: Dominum Deum adorabis, et illi soli servies. Forte quaerit aliquis cur hic praeceptum sit soli Deo servire, cum Apostolus dicat: Per charitatem servite invicem; sed facile patet, nam Graeca lingua servitus duobus modis solet appellari, et diversa significatione: dulia dicitur servitus communis Deo vel homini, sive cuilibet naturae, latria vero vocatur servitus quae est soli Divinitatis cultui debita, et cum nulla est participanda creatura. Jubemur per charitatem servire invicem, quod Graece duleum dicitur; jubemur uni Deo servire, quod est Graece latreum.
1.4.13
Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt. Diabolus tentat, ut humana infirmitas ostendatur; angeli ministrant, ut victoris divinitas comprobetur. Cognoscamus igitur in illo curam nostram, quia nisi hunc diabolus hominem cerneret, non tentaret. Veneremur in illo divinitatem suam, quia nisi Deus super omnia existeret, ei nullo modo angeli ministrarent.
1.4.14
Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam. Marcus dicit: Postea autem cum traditus esset Joannes( in carcerem) venit Jesus in Galilaeam: Lucas vero de tradito Joanne nihil dixit, sed ita narrationem suam contexit. Et consummata, inquit, tentatione, diabolus recessit ab eo usque ad tempus, et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Quod tamen secundum evangelistam Joannem non continuo factum manifestatur, cum dicit, antequam Joannes Baptista missus esset in carcerem, Jesum in Galilaeam isse; et hinc post vinum de aqua factum ad Capharnaum descendisse cum matre et discipulis, et sic Jerusalem ascendisse et post aliqua Joannem in Ennon baptizasse. In his vero constat quatuor evangelistas non contraria Evangelio Joannis narrasse, sed post baptisma primum ejus adventum in Galilaeam, quando illic de aqua vinum fecit, praetermisisse.
1.4.15
Et relicta civitate Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nephthalim. Nazareth viculus est in Galilaea juxta montem Thabor, unde et Dominus Salvator noster Nazaraeus vocatus est: Capharnaum vero oppidum est juxta stagnum Gennesar in Galilaea gentium, in finibus Zabulon. Mystice autem, quod tradito Joanne Jesus incipit praedicare, significat quod cessante lege, consequenter oritur Evangelium. Nazareth interpretatur virgultum ejus, sive flos, et significat florem figurarum, quae sub lege imperfectae manebant, quibus relictis Jesus Christus transgreditur ad Capharnaum, quod interpretatur villa pulcherrima, sive ager pinguedinis, vel villa consolationis: et docet nos, ad fructum spiritalis doctrinae, qui in Evangelio est, transire: in sancta quippe Ecclesia, quae est villa pulcherrima in decore virtutum, et ager pinguedinis in opulentia bonorum operum, et abundantia charitatis, et villa consolationis in sanctarum Scripturarum solatio et spe futurorum habitans, Salvator per doctores suos praedicat quotidie Evangelium. Haec bene maritima dicitur, quod juxta mare mundi posita persecutionum fluctibus tunditur, et tamen undis voluptatum mersos retibus Evangelii liberare non cessat. Quae in finibus Zabulon, quod est habitaculum fortitudinis posita est, et Nephthalim, quod est dilatatio, quod in medio gentium ad dilatandum fortiter verbum Dei consistit, atque credentibus refugium protectionis impendit.
1.4.16
Ut adimpleretur quod dictum est per prophetam Isaiam: Terra Zabulon et terra Nephthalim, usque, lux orta est eis. Duae sunt Galilaeae: alia trans Jordanem, in qua viginti civitates Salomon dedit Hiram regi Tyrorum in sorte tribus Nephthalim; alia juxta stagnum Genesareth in tribu Zabulon circa Tyberiadem, ad cujus distinctionem trans Jordanem dicit Galilaeae gentium, et reliqua.
1.4.17
Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam. Sancta Ecclesia de pristinis erroribus ablata, spiritalis Galilaea, id est, transmigratio facta est, quae prius ritu gentili in umbra mortis, id est, carnali luxu conversata est, Christo veniente lucem Evangelii recepit.
1.4.18
Exinde coepit Jesus praedicare et dicere: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Quod eadem praedicat quae antea Joannes dixerat, ostendit eis Dei Filium se esse, cujus propheta fuit Joannes.
1.4.19
Ambulans autem juxta mare Galilaeae vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare, erant enim piscatores. Id est, incarnatus est Dominus in mari istius mundi: spiritales vidit piscatores, quos ante constitutionem mundi ad opus praedicationis aptos praescivit. Simon interpretatur obediens; Petrus, agnoscens; Andreas, virilis; et hoc bene ad doctorum personam convenit, quia hi solummodo ad opus magisterii habiles sunt, qui sapientiae lumine illustrantur ad cognoscendum, et bene operantes Dei mandatis obediunt, et hoc aliis ad sciendum faciendumque viriliter suggerunt.
1.4.20
Et ait illis: Venite post me, faciem vos fieri piscatores hominum. Quod autem secundum Joannem Evangelistam Andreas ad testimonium Joannis Baptistae Dominum juxta Jordanem esse secutus dicitur, et Petrus nomen accepisse, et Philippus vocatus esse, caeteri tres evangelistae vocatos dicunt de piscatione, ita intelligendum, non eos statim inseparabiliter illi adhaesisse, sed tantum quis esset agnovisse, eumque admirantes ad propria remeasse.
1.4.21
At illi, continuo relictis retibus suis, secuti sunt eum. Forsitan dicit aliquis: Quid uterque dimisit piscator, qui pene nihil habuit; sed pensare debemus quia multum reliquit qui desideria habendi recusavit.
1.4.22
Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua, et vocavit eos. Quaeri autem potest quomodo primum binos vocaverit, et post paulum alios duos, sicut narrant Matthaeus et Marcus; cum Lucas dicat Petri socios fuisse filios Zebedaei, et ab eo vocatos ad adjuvandum extrahere retia expletis naviculis in ipsa piscium captura, et Dominum Petro dixisse: Ex hoc jam eris homines capiens; et sic illos, adductis in terram navibus, Dominum fuisse pariter secutos. Unde intelligendum est hoc primo factum esse quod Lucas insinuat, nec tunc eos a Domino vocatos, sed tantum Petro praedictum fuisse quod homines esset capturus, et postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant, binos et binos fuisse vocatos, ut sequerentur Dominum.
1.4.23
Illi autem, statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. Isti quatuor discipuli duos significant populos, de amore et sollicitudinibus hujus saeculi ad spiritale studium per gratiam Dei vocatos; nam Petrus et Jacobus significant Judaeos fideles, cognoscentes Dominum, supplantantesque vitia: Andreas vero et Joannes significant gentes, viriliter credentes in Christum, et gratia Dei salvatos; duae namque naves duas Ecclesias ex circumcisione et praeputio significant vocatas: retia, praedicationem Evangelii; mare quoque, mundum; pisces, homines voluptatibus mundi submersos, et carnali sapientia deditos; portus, finem praesentis vitae. Zebedaeus interpretatur fluens, et significat labentium rerum instabilitatem. Moraliter autem quatuor nomina in se unusquisque fidelis potest habere, si illa in quatuor virtutibus studuerit ostendere: est Simon Petrus, cum agnoscit per prudentiam peccata, et his deletis per mandatorum Dei fortem obedientiam, poenarum evadit injuriam; Andreas vero, cum viriliter per temperantiam sustinet tentationes; Jacob autem non ficte vocatur, qui supplantando per fortitudinem vitia vincit: et convenienter Joannes, id est gratia Dei, nominari potest, cum per justitiam Creatoris mandata impleverit, et tamen sibi inde nihil tribuerit, sed Deo.
1.4.24
Et circuibat Jesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. Ut suo exemplo studiosos impigrosque doceret esse debere magistros, et verbum Dei sine personarum acceptione ministrare: in synagogis eorum, ut in conventiculis multorum non inanes fabulas, sed quae ad utilitatem proficiant audientium, praedicarent. Sanans omnem languorem corporum, et infirmitatem animarum, praebens nobis exemplum, ut in spiritalibus et corporalibus prompti simus ad praestandum proximis nostris solatium.
1.4.25
Et abiit opinio ejus in totam Syriam. Quae generaliter dicitur omnis regio a flumine Euphrate usque ad mare magnum, et a Cappadocia et Armenia usque ad Aegyptum, habens in se tres provincias maximas, Commagenam, Phoeniciam et Palaestinam, in qua gens Judaeorum habitat.
1.4.26
Et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus, usque, lunaticos et paralyticos, et curavit eos. Lunatici dicuntur quorum dolor in ascensione lunae crescebat, non quod inde vere fieret, sed ob daemonum fallaciam, ut hac creaturae infamia in Creatoris redundaret blasphemiam. Paralytici sunt qui vigore sunt corporis destituti, nam paralysis Graece, dissolutio dicitur Latine. Mystice Galilaea, quae volubilis sive rota interpretatur, et Syria, quae sublimitatem sonat, hunc mundum significant, qui licet se in sublime erigat, tamem ad defectum vergit, et ad ima rotatur: et fama ejus per totum orbem est dispersa; ut: In omnem terram exiit sonus eorum. Tunc quoque curati sunt daemoniaci, id est, gentiles ad fidem conversi idola relinquebant, nec non lunatici et paralytici sanati sunt, id est, instabiles et per varios errores nutantes confortabantur; unde subditur:
1.4.27
Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et reliqua. Decapolis regio est decem urbium trans Jordanem ad orientem circa Hippum; bene autem dicuntur turbae eum fuisse secutae, quia postquam cognitio nominis ejus usque ad fines terrae pervenit, ex omni natione turba fidelium secuta est vestigia mandatorum ejus.
1.5.1
LIBER PRIMUS. CAPUT V
1.5.1
Videns autem Jesus turbas ascendit in montem, et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens os suum, docebat eos, dicens, etc. Nam Lucas narrat eum in montem ascendisse, et illic in oratione pernoctasse; et cum dies sit factus, quod duodecim de discipulis suis eligeret, quos et apostolos nominaret; et post descensum de monte, quod in loco campestri turbis stando praedicaret: quod ita potest intelligi quod in aliqua excelsiore montis parte esset primo cum duodecim electis discipulis, ac deinde non de monte, sed de ipsius celsitudine cum iis descendisset in locum campestrem, quasi in latus montis, et hic stetisset, donec turbae congregarentur ad eum, et post consederet, et accedentibus discipulis et praesentibus turbis unum sermonem haberet, quem Matthaeus Lucasque narraverunt. Mystice in montem ascendit, qui majora praecepta justitiae commendare voluit, et cum sedisset utique in forma servi apparuisset, accesserunt discipuli devotione animi, et pietate fidei, ut montes aeternales susciperent pacis justitiam populo propinandam. Apertio oris longitudinem sermonis sive manifestationem doctrinae demonstrat.
1.5.2
Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Id est, voluntaria paupertate humiles; nam istas beatitudines Isaias enumeravit alio ordine, sed eodem sensu, et istis congruit Spiritus timoris secundum Isaiam, quia per humilitatem regnum acquiritur, quod propter superbiam dimitti videbatur.
1.5.3
Beati mites. Utique qui improbitatis amaritudine cedunt, possidebunt terram non maledictionis spinam germinantem, sed animam sine defectu pascentem, quibus congruit Spiritus pietatis, quia se conformat obediendo divinis Scripturis.
1.5.4
Beati qui lugent. Videlicet non communi luctu saecularis tristitiae, sed secundum Deum poenitentiae peccatorum instinctu, vel etiam aeternae damnationis metu, aut amore coelestium desideriorum, seu per compassionem proximorum, quia aeterna laetitia consolabuntur. Sunt namque lacrymae his quatuor speciebus distinctae: sunt humidae ad abluenda peccata, et restituendum perditum baptismum; sunt salsae et amarae ad restringendam carnis luxuriam; sunt calidae contra frigus infidelitatis, et ad accendendum ardorem charitatis; sunt purae ad restituendam vitae munditiam: horum est Spiritus scientiae, et merito, quia semetipsos in sacris Scripturis didicerunt esse lugendos.
1.5.5
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Id est, qui tota mente implendi pastum justitiae desiderant, et studio perseverandi in eo sitiunt, infastidiosa refectione saturabuntur, quibus congruit spiritus fortitudinis, id est, sine pigritia et defectu boni operis.
1.5.6
Beati misericordes. Misericordes sunt qui semetipsis benefaciendo consulunt, et corrigendis proximis diligentiam impendunt, ut a misericorde judice misericordiam consequantur aeternam; quorum est spiritus consilii, quo sibi et aliis consulere non desistunt.
1.5.7
Beati mundo corde. Id est, simpliciter Deum quaerentes et nihil amaritudinis habentes, tota vanitate vacantes, et sincero amore Deum contemplantes: horum est spiritus intellectus, quia eorum aspectui sapientiae thesaurus patet.
1.5.8
Beati pacifici. Utique quorum caro adversus spiritum non concupiscit, et alios pacificando invicem, etiam cum his pacem habere desiderant qui oderunt pacem; et sic merito filii Dei vocabuntur, in quibus Deo nihil contrarium invenitur: ad hos enim refertur spiritus sapientiae, quia eorum rationi cuncta obtemperant, et ipsa ratio subjicitur Deo octava utique sententia, qua dicitur:
1.5.9
Beati qui persecutionem patiuntur. Ad Domini resurrectionem pertinere videtur, quia septimo die, hoc est, sabbato transeunte, et octava die quasi capite dierum redeunte, caput surrexit Ecclesiae devicto persecutionis labore; septenario namque numero septempliciter multiplicato, quadraginta novem efficiuntur, cui uni utique octava, et capite dierum saeculi addito, quinquaginta reperiuntur: unde et nos utique Spiritus sancti gratia et remissione peccatorum accepta, in coelorum regnum inducimur, ubi haereditatem accipimus, consolamur et pascimur, misericordiam consequimur, et mundamur et pacificamur, ut jam post transactam septimanam hujus saeculi vitam intremus resurgentes futuram. Et sic fit ut qui primus erat dies labentis vitae, fiat tunc primus aeternae.
1.5.10
Beati estis cum vobis maledixerint homines, usque Mentientes propter me. Superiores autem sententias generaliter digesserat usque ad octavam; inde jam coepit loqui, praesentes compellans, quamvis non solum ad eos ista pertineant, qui praesentes audiebant, sed etiam ad illos qui absentes vel post futuri erant, sicut superius dicta, in quibus non dixit: Vestrum est regnum coelorum, aut vos possidebitis, sed ipsi ad eos pertinebant tantum, quibus praesentialiter loquebatur. Sed ideo maxime ad eos apostropham facit praesentibus loquens, quia intimare eis volebat dignitatem gradus eorum praedicens passiones, quas pro nomine ejus passi erant.
1.5.11
Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Qui vanam sequitur gloriam hoc implere non potest ut laceratus infamiae opprobriis exsultet in Domino: sicut scriptum est: Ne quaeras gloriam, et non dolebis cum ingloriosus fueris. Nos gaudere debemus ut nobis praeparetur merces in coelestibus.
1.5.12
Sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos. Bene exhortatus est eos exemplo prophetarum, qui timore persecutionis non defecerunt a praedicatione veritatis.
1.5.13
Vos estis sal terrae. In terra humana natura, in sale sapientia verbi significatur. Salis enim natura terra efficitur infructuosa, unde quasdam urbes legimus victorum ira sale seminatas; et hoc convenit apostolicae doctrinae, ut sala sapientiae compescat in terra humanae carnis luxum saeculi, aut foeditatem vitiorum germinare.
1.5.14
Quod si sal evanuerit, in quo salietur, ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Id est: Si vos per quos condiendi sunt populi propter metum persecutionum aut errorem amiseritis regna coelorum, extra Ecclesiam positi inimicorum opprobria sustinetis non dubium.
1.5.15
Vos estis lux mundi. Id est: Vos quia vera luce illuminati estis, lux eis qui in mundo sunt esse debetis. Non potest civitas abscondi supra montem posita, id est, apostolica doctrina super Christum fundata, sive Ecclesia super Christum ex multis gentibus fidei unitate constructa, et charitatis bitumine conglutinata, quae fit tuta intrantibus, et laboriosa adeuntibus: habitatores custodit, et omnes inimicos secludit.
1.5.16
Neque accendunt lucernam, et reliqua. Sub modio ergo lucernam ponit, quisquis lucem doctrinae commodis temporalibus obscurat et tegit; super candelabrum vero, qui se ita ministerio Dei subjicit, ut superior sit doctrina veritatis, quam servitus corporis. Aliter Salvator accendit lucernam, qui humanae testam naturae, flamma suae divinitatis implevit, et hanc super candelabrum, id est, Ecclesiam posuit, quod in frontibus nostris fidem suae incarnationis fixit. Quae lucerna non potuit sub modio poni, id est, sub mensura legis includi, nec in sola Judaea, sed in universo illuxit orbe.
1.5.17
Sic luceat lux vestra coram hominibus, et reliqua. Quia expedit unicuique per opera bona placere Deo, et non hominum falso favore gaudere.
1.5.18
Nolite putare quod veni solvere legem aut prophetas; non veni solvere, sed implere. Implere venit quae imperfecta fuerant, iram tollens, et talionis vicem excludens, et occultam mentis concupiscentiam prohibens.
1.5.19
Amen quoque dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. Haec enim transeunt, quando mutantur in melius. Iota vero, quae est caeteris litteris minor, et apex, quae est ejus summa portiuncula, ostendunt quod vel minima legis praecepta ad perfectum perducuntur, et quis omnia legis Sacramenta plena sunt spiritalis. Apte autem iota Graecum, et non ioth posuit Hebraeum, quia iota in numero decem exprimit, et Decalogum legis enumerat, cujus quidem apex et perfectio Evangelium est.
1.5.20
Qui enim solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum, et reliqua. Minimum est mors crucis, et qui secundum id quod solverit alios docuerit, et non secundum id quod invenit et legit, minimus vocabitur in regno coelorum; vel fortasse ibi non erit, ubi nisi magni esse non possunt. Potest et moraliter accipi, quia quamvis in semetipsa Scriptura solvi non possit, tamen qui non implet Dei mandatum in semetipso, solvit, et fit despectissimus in Ecclesia sanctorum.
1.5.21
Dico enim vobis quod nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, et reliqua. Id est: Nisi non solum illa minima legis praecepta impleveritis, quod est justitia Pharisaeorum, ut non occidant, sed etiam ista quae a me adduntur, quod est justitia eorum qui regnum Dei intraturi sunt, ut non irascantur, coeleste regnum intrare idonei non estis.
1.5.22
Audistis quia dictum antiquis est: Non occides, etc. In quibusdam Codicibus additur ita: Qui irascitur sine causa; sed radendum est, quia ira viri justitiam Dei non operatur.
1.5.23
Qui autem dixerit Racha, reus est concilio. Racha est Hebraeum verbum, id est, inanis aut vacuus, et interpretatur cenos, quem nos vulgata injuria absque cerebro possumus nuncupare. Quo ergo elogio stultitiae denotari potest, qui fideliter Deum credit, et Christum Dei sapientiam noverit.
1.5.24
Qui autem dixerit Fatue, reus erit gehennae ignis. Magni piaculi periculum est, quem Deus appellaverit salem, et stultorum intelligentiam salientem, contumelia infatuati sensus lacessere, vel maledicto stultitiae exasperare. Istiusmodi ergo aeterni ignis pabulum erit. Gradus itaque sunt in istis peccatis a levioribus ad graviora, donec ad gehennam ignis veniatur. Nam in judicio adhuc defensioni locus datur, dum adhuc motus comprimitur corde conceptus; in concilio autem cum jam vox indignantis erupit, non cum ipso reo agitur, utrum damnandus sit, sed inter judicantes confertur, quo supplicio culpabilis damnetur. Gehenna vero ignis certa est damnatio, et poena damnati. Isti ergo gradus, quibus modis invisibiliter exhibeantur animarum meritis, quis dicere potest? Nomen gehennam traxisse putant a valle idolis consecrata, juxta murum Jerusalem olim cadaveribus mortuorum repleta, quam et Josue rex contaminasse in Regum libro legitur.
1.5.25
Si ergo offeras munus tuum ad altare, et reliqua. Istud secundum litteram fieri potest, si praesens est frater qui habeat aliquid adversum nos, id est, quem nos laesimus; nam nos adversus illum habemus, si nos ille laeserit, ubi opus non est a faciente injuriam veniam postulare, sed tantum ut dimittas, sicut tibi a Deo commissa cupis dimitti. Spiritaliter ergo cogimur intelligere fidem esse altare in templo Dei, quod nos sumus, super quod spiritale donum sive Prophetia, sive oratio, sive aliud aliquid quod Deo bene offeratur, aliter acceptum non erit, nisi fidei puritate fulciatur; et si in mentem venit ut adversus fratrem aliquid habeamus, necesse est ut coram Deo chara cogitatione ad fratrem recurramus celerrimo dilectionis affectu, atque intentionem inde revocantes, coeptum munus perficiamus.
1.5.26
Esto consentiens adversario tuo, usque, Donec reddas novissimum quadrantem. Judicem intellige Christum, ministrum vero angelum, carcerem poenas tenebrarum. Quadrans hic in alio loco duo minuta, non quod dissonent Evangelia, sed quod unus quadrans duos habeat minutos nummos. Pars distinctorum membrorum hujus mundi terra invenitur, ideo dicit novissimum quadrantem, id est, terrena peccata; et quod dicit, Donec solvas, pro infinito ponitur, sicut alibi: Donec ponam inimicos tuos. Adversarium autem cui jubemur consentire, alii diabolum, alii carnem, alii Deum, alii praeceptum Dei intelligere voluerunt, non ut persuasionibus diaboli aut carnis obedire debeamus, quibus in baptismo abrenuntiamus, sed benevoli erga illos esse jubemur, resistendo, ne obtemperantes ultionem eis deceptionis eorum accumulemus.
1.5.27
Audistis quod dictum est antiquis: Non moechaberis, usque, Jam moechatus est eam in corde suo. Inter passionem et propassionem apud veteres differentia haec est: Qui viderit mulierem et ejus anima fuerit titillata, hic propassione percussus est; qui autem delectationi consensum praebuerit, de propassione ad passionem transit; et sic tribus gradibus pervenitur ad peccatum, suggestione, delectatione, consensu. Et istius peccati tres sunt differentiae in corde, in facto, in consuetudine, quasi tres mortes: una in domo, cum in corde consentitur libidini; altera quasi jam extra portam prolata, cum in factum procedit assensio; tertia autem cum vi consuetudinis malae animus tanquam terrena premitur mole.
1.5.28
Quod si oculus tuus dexter scandalizet te, usque Quam totum corpus tuum eat in gehennam. Non incongrue enim dexter oculus potest accipi dilectus amicus, et in rebus divinis consiliarius, cui non est parcendum ne abjiciatur, si nos vult scandalizans in haeresim ducere.
1.5.29
Et si dextera manus tua scandalizat te, et reliqua. In dextera accipitur adjutor dilectus et minister in divinis operibus, ita in sinistra intelliguntur quae sunt corpori necessaria, quia sicut in oculo contemplatio, ita in manu significatur actio. Possumus etiam in oculo dextro et manu dextra quoslibet intelligere propinquos, qui etiam sunt causa scandali amputandi.
1.5.30
Dictum est autem: Quicunque dimiserit uxorem, det ei libellum repudii. Quod in posteriore parte ipse Salvator Moysen fecisse exponit propter duritiam cordis eorum, non ut dissidium concederet, sed homicidium auferret.
1.5.31
Ego autem dico vobis, quod omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et qui dimissam duxerit, adulterat. Non hic intelligitur tantum fornicatio in stupro, quod in alienis viris aut feminis committitur, sed omnis concupiscentia vel avaritia vel idololatria, quae hominem faciunt a lege Dei aberrare. Si ergo uxor hujusmodi aliquid hominem cogat, qui talem dimittit, causa fornicationis dimittit, non tantum illius, sed et suae illius qui fornicatur, suae ne fornicet.
1.5.32
Iterum audistis quod dictum est antiquis: Non perjurabis, usque, Non potes unum capillum album facere, aut nigrum. Judaei permittebantur in Deum jurare, non quia facerent recte, sed quod melius est et Deo quam daemonibus vel aliis creaturis hoc exhibere, quia qui jurat aut veneratur aut diligit eum per quem jurat, et quia perjurare non potest, qui non jurat. Ideo raro et non nisi necessitate utamur juramento, cum pigros ad credendum viderimus homines, ut Apostolus ait: Quae scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Sedes autem judicium Dei significat, qui in coelo sedere dicitur, non quia habeat membra sicut nos collocata, sed quoniam in universo mundi corpore maximam speciem coelum habeat, et terra minimam, tanquam praesentior excellenti pulchritudini vis divina, minimam vero ordinet in infimis sedere in coelo, terramque calcare dicitur. Spiritaliter autem sanctas animas coeli nomine significat, et terrae peccatrices. Spiritalis autem qui omnia judicat, et a nemine judicatur, convenienter sedes Dei dicitur. Peccator autem cui dictum est: Terra es, et in terram ibis, per justitiam digna meritis tribuentem in infimis ordinatur.
1.5.33
Sit autem sermo vester, Est est, Non non; quod autem his abundantius est, a malo est. Ac si diceret: Quod est, sufficiat dicere, et quod non sufficiat non. Sive ideo bis dicitur Est est, Non non, ut quod ore confirmes operibus probes, ut quod verbo neges factis non confirmes. Non dixit: quod amplius est, malum est, sed a malo est, ab illius videlicet infirmitate, a quo cogeris jurare; et haec infirmitas, malum est, tu autem bene facis, qui bene juratione uteris, ut alteri persuadeas quod utiliter suades.
1.5.34
Audistis quia dictum est: oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico vobis non resistere malo. In lege emendatur culpa, in Evangelio peccatorum auferuntur exordia. In lege quatuor gradus videntur esse vindictae. Primus est, ne laesus ulciscatur se gravius; secundus quem lex posuit, dicens: Oculum pro oculo, ne vindicta injuriam transeat, et haec est inchoatio pacis, ad quam perveniendam duo gradus adhuc restant, id est, ut non reddat tantum, sed minus. Verbi gratia, pro duobus pugnis unum ad tertium pervenit, dum nihil mali rependit, imo bonum pro malo; nec tamen adhuc ibi est quod ait: Non resistere malo, id est, ut non solum irrogatum non rependas, sed etiam ne aliud irrogetur non resistas, quod etiam consequenter exponit dicens:
1.5.35
Sed si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram. Non enim ait: Tu percutere noli, sed adhuc ad percutiendum te para: docens medicus animarum ut quorum saluti consulere vellent, eorum imbecillitates aequo animo tolerarent. Mystice jubemur percutienti alteram praebere dexteram, non sinistram, quam justus non habet. Id est, si nos haereticus in disputatione percusserit, et dexterum dogma vulneraverit, opponantur ei dextrae, donec victus lassescat inimicus.
1.5.36
Et ei qui vult judicio contendere, et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium. Lucas hoc capitulum versa vice posuit, dicens: Ab eo qui aufert vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. Quod de vestimento et tunica dictum est, hoc faciendum est de omnibus quae aliquo jure temporaliter nostra esse dicimus. In tunica, quae interior vestis est, significantur necessaria; et si ea contemnere convenit, quanto magis superflua, quae per pallium, quod exterior vestis est, significantur moraliter. Spiritaliter autem omnis doctor alicujus tunicam aufert, cum ab eo quae animo latent peccata confitenda deposcit, ut est invidia, superbia, et his similia. Et pallium ipse dimittit, cum exteriora quae corpus gessit facinora, simul confiteri non erubescit.
1.5.37
Et quicunque te angarizaverit mille passus, vade cum illo alia duo. Hoc testimonio compassionis utique affectum praecipit, et studium solatii impendere ei qui a te expetit, quod ultra vires velle debes insinuare. Aliter si quis volens credere te interrogaverit quid sit Deus, tu non solum ei Patrem, sed et Filium, et Spiritum sanctum ostendere festina.
1.5.38
Qui petit a te duci, et volenti mutuari a te ne avertaris. Non hoc tantum de eleemosyna dictum intelligimus, cum et divites pauperes fiunt, si semper dederint, sed doctoribus praecipitur ut gratis accepta gratis tribuant, quia istiusmodi pecunia nunquam deficit. Ita enim omni petenti dabis, quamvis non semper id quod petit dabis, cum eum, indicata justitia, non inanem dimittis, quam non petat quod dabis. Et insuper oportet spiritalem doctorem auditoribus suis verbum Dei accommodare, ut boni operis ab illis retributionem possit accipere.
1.5.39
Audistis quia dictum: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum; ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et reliqua. Sciendum est ergo non impossibilia, ut quidam aestimant, in dilectione inimicorum Christum praecipere, sed perfecta, quae fecit David in Saul, et martyr Stephanus cum pro persecutoribus oravit. Hic ergo minus intelligentibus difficilis oritur quaestio, quod inveniuntur in prophetis adversus inimicos imprecationes, quae putantur maledictiones, sicut est: Fiat mensa eorum, et reliqua. Sed haec propheta dixit non voto optantis, sed Spiritu praevidentis. Et Dominus dixit: Vae tibi, Capharnaum. Non hoc malevolentia optabat, sed merito infidelitatis futurum ei fore cernebat. Rursus alia oritur quaestio, quia Dominus jubet pro inimicis orare, et Joannes pro peccantibus usque ad mortem non rogare; et hoc ideo, quia sunt in fratribus quaedam peccata inimicorum persecutione graviora. Peccatum usque ad mortem esse puto, post agnitionem Dei per gratiam sancti Spiritus impugnare fraternitatem, et adversus ipsam gratiam invidiae facibus agitari: et peccatum non ad mortem, cum quis debita officia fraternitati non exhibuerit per aliquam infirmitatem animi.
1.5.40
Ut sitis filii Patris vestri, usque, Pluit super justos et injustos. Non ait: Facite ista qui estis Filii Dei, sed, ut sitis Filii Dei. Nam unus est naturaliter Filius Dei, nos autem potestate accepta, in quantum ea quae ab illo praecipiuntur implemus, efficimur filii Dei. Ortum solem dicit super bonos et malos: Christum, solem justitiae pluviam, doctrinam veritatis, quia bonis et malis apparuit, et est evangelizatus Christus.
1.5.41
Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, usque, Nonne ethnici hoc faciunt?
1.5.42
Publicani quidem apud eos Romani exactores dicuntur, qui vectigalia vel publica saeculi lucra sectantur; nam ἔθνος Graece, gens dicitur Latine. Ideo gentiles ethnici dicuntur, qui sunt tales ut fuerunt geniti. Et hujus sententiae sensus est talis: Si ergo ethnici et publicani sunt erga amatores suos natura duce benefici, quantum vos dilectione latiores debebitis etiam non amantes amplecti, quia quibus est gradus professionis eximior, necesse est ut sit cura virtutis uberior.
1.5.43
Estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Sine dilectione inimicorum quis superius dicta potest implere? Perfectio namque misericordiae, qua plurimum consuletur laboranti animae, ultra dilectionem inimici porrigi non potest; et ideo sic clauditur: Estote ergo perfecti, et reliqua. Ita tamen ut Deus intelligatur perfectus tanquam Deus, et anima perfecta tanquam anima. Gradum ergo quemdam ascendit qui proximum diligit, sed benevolentiam perficiet, qui eam praecepto ad inimici dilectionem perduxerit; nam quod in lege scriptum est: Oderis inimicum tuum, non est accipienda vox jubentis justo, sed permittentis infirmo.
1.6.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VI.
1.6.1
Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis.
1.6.2
Ac si diceret: Cavete ne laudem ab hominibus quaeratis, et ob hoc fructu privemini mercedis; unde subditur:
1.6.3
Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui est in coelis. Qui enim inanem vulgi favorem sequitur, hoc illi pro mercede deputabitur, et ob hoc ab aeterni Regis nuptiis, pulsas januas repellitur, quia hic eum amare non probatur.
1.6.4
Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere, et reliqua. Manifestum est hypocritas esse, qui se justos simulant, et non exhibent; et proinde a Deo cordis inspectore non aliud accipiunt, nisi fallaciae supplicium.
1.6.5
Te autem faciente eleemosynam, usque, Et Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi.
1.6.6
Videtur enim humanae laudis delectatio in sinistra significari, et in dextera intentio implendi praecepta divina. Et quid est eleemosyna in absconso, nisi in ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari non potest, quae et efficitur in voluntate bona, quamvis non sit quod tribuatur in pecunia; nam in his solet sinistra operari, qui eam non intus, sed foris faciunt.
1.6.7
Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, usque Receperunt mercedem suam. Anguli platearum sunt, ubi via per transversum alterius viae tendit, et quadrivium reddit. Non enim te videri ab hominibus alicubi orantem nefas est, sed propter hoc agere, ut laudandus ab hominibus videaris.
1.6.8
Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, usque, Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi.
1.6.9
Id est, revertere in mundam cordis conscientiam de visibilibus ad orandum invisibilem Dominum, et claude ostium carnalium et phantasmatum; turbis, quae obstrepunt in cogitatione resiste, ut intimo corde ad Patrem spiritalis dirigatur oratio.
1.6.10
Orantes autem nolite multum loqui, usque, Nolite ergo assimilari eis. Ethnici ergo sicut hominem judicem, ita Deum verbis arbitrantur in sententiam trahi, et ideo putant se in multiloquio suo exaudiri.
1.6.11
Scit enim Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum. Consurgit enim hoc loco quaedam haeresis philosophorum, qui dicunt: Si Deus antequam petamus scit quibus indigemus, frustra scienti loquimur. Quibus respondendum est non nos esse narratores, sed rogatores. Aliud est narrare, aliud scientem miserabiliter exorare.
1.6.12
Pater noster, qui es in coelis. Id est, in sanctis et justis, quibus dicitur: Templum Dei sanctum est, quod estis vos.
1.6.13
Sanctificetur nomen tuum. Quomodo sanctificetur ab hominibus nomen Domini, quod semper est sanctum, rogamus? Quod nomen Domini sanctum in hoc saeculo ostendatur, ut nos qui in baptismo sanctificati sumus, in eo perseveremus. Et hoc quotidianum opus est, ut imploremus sanctificationem, qui quotidie delinquimus.
1.6.14
Adveniat regnum tuum. Quando enim Deus non regnat, aut quando apud eum incipit, quod semper fuit, et esse non desinit? Nostrum quidem regnum petimus a Deo nobis promissum, et Christi passione quaesitum, ut qui in saeculo ante servivimus, postmodum, Christo dominante, regnemus, ut: Venite, benedicti, et reliqua.
1.6.15
Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Id est, sicut est in angelis voluntas tua, qui sunt in coelis, ita fiat in hominibus, qui sunt in terra, ut nulla miseria impediente eamdem apud te beatitudinem acquirant. Aliter: sicut justi faciunt voluntatem tuam, ita et pecatores ad te convertantur. Sive coelum et terram, corpus et animam accipimus.
1.6.16
Fiat voluntas tua. In hoc ut sicut corde condelectamur legi Dei secundum interiorem hominem, ita corpus nullis terrenis voluptatibus immutatum huic delectationi adversetur.
1.6.17
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Panis quotidianus aut pro omnibus hujus vitae necessitatibus dictus est, aut pro sacramento corporis Christi, quod quotidie accipimus, et ne moveant quaestionem aliqui, qui non communicent quotidie sacramento Christi: restat ut panem quotidianum intelligamus divina praecepta, quae quotidie meditari oportet et operari.
1.6.18
Et dimitte nobis, et reliqua. Salubriter enim quod peccatores sumus admonemur, qui pro peccatis orare compellimur. Qui orare nos pro debitis et peccatis docuit, paternam misericordiam promisit, et veniam secuturam adjunxit, et certa nos sponsione constringens, ut non aliter a Deo, cui debitores sumus, veniam petamus quam sicut debitoribus nostris dimittimus; in qua pactione si mentimur, totius orationis nullus est fructus.
1.6.19
Et ne nos inducas in tentationem. Non enim per se ipsum inducit Deus, sed induci patitur, quem suo auxilio deseruerit. Et ideo non hic oratur, ut non tentemur, sed ut in tentationem non inferamur. Aliud namque est in tentationem induci, aliud tentari. Sine tentatione nullus esse probatus potest, ideo non orat cui necesse est igne examinare, ut igne non contingatur, sed ut non exuratur.
1.6.20
Sed libera nos a malo. Videlicet, ut ab omnibus quae diabolus et mundus operantur securi stemus ac tuti, ut autem nulla omnino timeatur tentatio, non hic in praesenti sperandum est fieri posse, quia haec beatitudo hic inchoatur, et in futuro perficietur. Amen autem, quod in fine scribitur, signaculum est Dominicae orationis, quod Aquila interpretatus est fideliter; et nos vere possumus dicere significare totius orationis istius purissimam veritatem, et indubitanter omnia illis conferri a Domino quae rite postulant, si conditionis ultimae pactum servare non negligunt.
1.6.21
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, usque Nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
1.6.22
Si non dimiseritis hominibus ait, quasi non sint homines qui dimittunt, id est, non humani neque terreni. Unde scriptum est: Ego dixi: Dii estis, et reliqua. Vos autem sicut homines moriemini. Ad eos dicitur qui propter peccata homines ex diis esse meruerunt.
1.6.23
Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
1.6.24
His verbis intentio nostra ad interiora gaudia dirigi docetur, ne foris quaerentes mercedem, huic saeculo conformemur. Quod dicit, Exterminant, non est Scripturae tritum. Exsules quoque exterminantur, qui extra terminos mittuntur. Pro hoc ergo sermone semper accipere solemus demoliuntur, quod hypocritae facere solent, ut tristitiam et luctum forti animo laetanti in vultu simulent. Hoc capitulo intelligitur quod non solum in mundi pompa, sed etiam in sordibus luctuosis solet esse jactantia.
1.6.25
Tu autem cum jejunas, unge caput tuum oleo, et faciem tuam lava, usque, Et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi in propatulo.
1.6.26
Palaestini autem, quorum hoc more loquitur, festis diebus solent capita oleo perungere: et nobis praecipit ut virtutes exercentes. non oleo peccatoris, sed exsultationis festivos nos ostendamus, et principale cordis nostri oleo perungamus spiritali.
1.6.27
Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, usque, Et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
1.6.28
Per tres species adversitatis, hoc est aeruginis, tineae et furum, omne vetat avaritiae genus, et reprehendit; quia aliae res sunt quas rubigo offuscat vel consumit, ut est aurum, argentum, et caetera metalla. Aliae quae a vermibus vel putredine dissolvuntur, ut sunt vestes, vasa lignea, quae carie dispereunt. Aliae per fures auferuntur, ut sunt gemmae, lapides pretiosi, quamvis alia sorde non possunt consumi, et ita nulla res semper illaesa durare potest. Unde dicitur: Omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo; et omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui operatur illud peribit cum ipso. Allegorice aerugo superbiam significat, quae ubi fuerit, spiritalium donorum thesaurum dissipat, et virtutum decorem offuscat. Tinea autem invidiam designat, quae latenter corrodens studium bonum, et unitatis pactionem demoliri non cessat. Fures namque sunt daemones et haeretici, semper ad hoc intenti, ut spiritales thesauros habentes depraedentur, et onustos ornamentis virtutum spolient. Alio sensu, omnis namque res sordescit, cum inferiori miscetur naturae. Sic et animus noster terrenorum cupiditate sordescit, quamvis terra munda sit in suo ordine; in spiritalium vero desiderio mundus perseverat, quia quaecunque coelestia sunt, mundi sunt.
1.6.29
Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
1.6.30
Hoc non solum de pecunia, sed et de cunctis passionibus sciendum est: lascivi ludicra, amatoris libido, gulosi Deus venter est; huic servit unusquisque, a quo vincitur.
1.6.31
Lucerna corporis tui est oculus tuus, usque, Totum corpus tuum tenebrosum erit.
1.6.32
Est autem oculus mentis intentio, quae si perversa praecedit, omne opus pravum est, quod sequitur, quamvis rectum esse videatur; nam per corpus opera quae cunctis apparent signantur: quae si recta quis facit intentione, etiamsi coram hominibus aliquid imperfectionis habere videantur, omnia in bonum cooperantur.
1.6.33
Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt. Si cordis intentio appetitu temporalium in vobis caecatur, quanto magis ipsum factum est tenebrosum, et nihil proderit, quia quomodo tu feceris, tibi imputatur, non quomodo accipienti provenerit.
1.6.34
Nemo potest duobus dominis servire, usque, Et alterum contemnet. Videlicet diabolum audit, qui Deum diligit. Nullius enim scientia Deum odisse ferre potest, et ideo eum qui non timet, contemnit, dum ejus mandata non custodit.
1.6.35
Non potestis Deo servire et mammonae. Audiat hoc avarus, et studeat divitias, quae mammonae Syriaco nuncupantur sermone, magis ut dominus distribuere, quam ut servus custodire.
1.6.36
Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae, et reliqua.
1.6.37
Quod ait, ideo dico vobis, ad superiora respicit, ne temporalium sollicitudine convincamini cum divitibus hujus saeculi thesaurizare. De carnali autem cibo et vestimento nos non debere esse sollicitos accipiamus, de spiritali autem cibo et vestimento semper solliciti esse debemus.
1.6.38
Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? Admonet ergo in hac sententia ut meminerimus multo amplius nobis Deum dedisse, qui nos fecit et composuit, quam quodvis alimentum et tegumentum. Quo loco quaeri solet utrum iste cibus corporeus ad animam pertineat, cum sit ipsa incorporea, an non. Sed animam hoc loco pro ista vita positam noverimus, cujus retinaculum est alimentum istud corporeum.
1.6.39
Respicite volatilia coeli, usque Et Pater vester pascit illa. Id est, si volatilia, quorum mortalis est anima, Dei aluntur providentia, quanto magis homines, quibus aeternitas promittitur.
1.6.40
Nonne vos plures estis illis? Hoc est, charius valetis quam irrationabilia, sicuti sunt aves.
1.6.41
Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum, et de vestimento quid solliciti estis?
1.6.42
Ac si dicat: illi ergo relinquite curam tegendi corporis, cujus cura factum esse videtis, ut tantae staturae corpus habeatis.
1.6.43
Considerate lilia agri, et reliqua. Ista vero documenta de avibus et liliis non allegorice ponuntur, sed ut de rebus minoribus majora persuaderentur.
1.6.44
Dico autem vobis quod nec Salomon, et reliqua. Revera quod sericum, quae purpura regum potest floribus comparari, quid ita rubet ut rosa, quid ita candet ut lilium, quod magis est oculorum quam sermonis judicium.
1.6.45
Si autem fenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, et reliqua.
1.6.46
Cras pro futuro ponitur tempore. Et est sensus: Si quae cito decidua concremantur igne artifex omnium tam venusta ornat specie, quanto magis vos procurabit in necessariis, qui ad aeternam haereditatem pertinetis.
1.6.47
Nolite solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
1.6.48
Notandum quod non ait: Nolite quaerere cibum, etc. Sed quid, inquit, manducetis, et reliqua. Ubi mihi videntur argui, qui, spreta communione, lautiora vel austeriora sibi alimenta vel indumenta requirunt pro his cum quibus vitam ducunt.
1.6.49
Haec omnia gentes inquirunt. Scilicet quibus cura est non futurorum, sed comparati sunt jumentis insipientibus, et similes facti sunt illis.
1.6.50
Scit enim Pater vester, usque Et haec omnia adjicientur vobis. Quaerite regnum Dei, quod est bonum appetendum, et necessaria sine quibus haec vita non potest peragi. Non dixit nobis dari, sed adjici, quia nobis in intentione aeternitas, in usu vero debet esse temporalitas: illud tanquam bonum, hoc tanquam necessarium.
1.6.51
Nolite solliciti esse de crastino. Crastinus enim dies sollicitus ipse erit sibi. Quia annuos fructus terra profert, de praesentibus sollicitos esse debere concessit, qui futura, quod cras significat, cogitare prohibuit.
1.6.52
Sufficit diei malitia sua. Sufficit ergo nobis praesentis temporis cogitatio, futurorum curam, quae incerta est, relinquamus. Hanc ergo curam arbitror ideo nominavit malitiam, quia poenalis est, et ad hanc pertinet mortalitatem, quam peccando meruimus. Cavendum namque est ne aliquem judicemus, qui commissis sibi procurat necessaria ne desint, cum ipse Dominus loculos habere dignatus est.
1.7.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VII.
1.7.1
Nolite judicare, ut non judicemini, usque, In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
1.7.2
Hoc loco praecipi existimo ut ea facta quae dubium est quo animo fiant in meliorem partem interpretemur, quia incertum est quo animo quid factum sit, vel qualis futurus sit qui nunc vel bonus vel malus apparet. Unde Apostolus: Nolite, inquit, ante tempus judicare. De manifestis, quae bono animo fieri non possunt ita dicitur: Ex fructibus eorum cognoscetis eos; potest movere quod ait: In quocunque enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis. Nunquid temere enim, sicut nos de aliis, ita judicabit de nobis Deus. Aut, in qua mensura, remetietur, nullo modo hoc est apud Deum; sed dictum est quomodo ipsa temeritas qua punis alium te puniat necesse est. Unde dictum est: Omnis qui percusserit gladio, gladio peribit. Non gladio ferri, sed gladio peccati.
1.7.3
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, usque, Et trabem in oculo tuo non vides.
1.7.4
Multi, superbia et odio praeventi, acerrime corripiunt eos quos subita ira vident turbatos, oculum mentis a solito puritatis statu quasi festuca irruente mutasse, atque hinc eos magis amant vituperare quam emendare, et ideo impossibile illis dicitur ut festucam fratris oculo quis demat, qui suo trabem in oculo gestat. Qui fieri potest ut si irasceris homini, velis eum corrigi; si autem oderis, non potes eum velle corrigere. Quantum inter trabem et festucam distat, tantum inter odium et iram.
1.7.5
Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere, et reliqua.
1.7.6
Primo expelle odium a te, et deinceps jam eum quem diligis emendare poteris.
1.7.7
Nolite sanctum dare canibus, usque, Et conversi disrumpant vos. Canes et porcos pro contemptoribus accipimus; non convenit igitur istiusmodi in luto infidelitatis manentibus porcis vel haereticis, vel hominibus ad vomitum peccatorum revertentibus, evangelicam pandere margaritam. Ne conculcent, id est, contemnant illud, et conversi incipiant vos dissipare.
1.7.8
Petite et dabitur vobis, et reliqua. Petitio pertinet ad impetrandam sanitatem firmitatemque animi, ut ea quae praecipiuntur implere possimus; inquisitio autem ad inveniendam veritatem. Cum quis autem veram viam invenerit, perveniet ad ipsam possessionem, quae tamen pulsanti aperietur.
1.7.9
Omnis autem qui petit accipit, et reliqua. Ergo perseverantia opus est, ut accipiamus quod petimus, et inveniamus quod quaerimus, et quod pulsamus aperiatur.
1.7.10
Aut quis ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, nunquid lapidem porriget ei?
1.7.11
Panis intelligitur charitas, sine qua caetera nihil sunt sicut sine pane mensa inops esse videtur; cui contraria est cordis duritia, quam lapidi comparavit.
1.7.12
Aut si piscem petierit, nunquid serpentem porriget ei? Pisces sunt fides invisibilium, vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus capitur, seu quod hujus mundi fluctibus non frangitur: cui contrarium posuit serpentem propter venena fallaciae, quae primo homini praeseminavit. Quod autem in Evangelio secundum Lucam haec duo subsequitur ovi et scorpionis comparatio, in ovo indicatur spes, in quo nondum perfectus fetus est, sed fovendo speratur; vel quod spei contrarium est retro respicere, quae se in ea quae ante sunt extendit. Et ideo huic contrarium posuit scorpionem, cujus aculeus venenatus retro timendus est, quia mortifera desperatio in fine est formidanda.
1.7.13
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, usque Petentibus se.
1.7.14
Malos appellat hujus saeculi amatores; et in rerum natura bona sunt quae dant, quamvis sint temporalia quia Domini est terra et plenitudo ejus. Aliter Apostoli, qui electionis merito bonitatem generis humani excesserant supernae bonitatis intuitu mali esse dicuntur, quia nihil est per semetipsum immutabile vel bonum, nisi deitas sola. Quod Lucas vero dicit: Dabit Spiritum bonum, ostendit Spiritum sanctum plenitudinem esse bonorum Dei.
1.7.15
Intrate per angustam portam, usque, Et pauci sunt qui inveniunt eam.
1.7.16
Lata via est quae tendit ad saeculi voluptates, cujus inquisitione aut inventione opus non est, quia sponte se offerunt. Angustam vero viam omnes inveniunt, nec qui inveniunt statim ingrediuntur per eam, siquidem multi de medio itinere veritatis, saeculi voluptatibus capti, revertuntur.
1.7.17
Attendite a falsis prophetis, usque, Intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
1.7.18
Specialiter de haereticis dicitur, qui videntur continentia, castitate, jejunio se circumdare quasi quadam veste pietatis, sed ex intentione venenati animi, et insidiis rapacibus comparantur lupis.
1.7.19
Aliter, cautius considerate eos qui per Christianum nomen vos seducere nituntur, dulcibus sermonibus scandalum inferentes, sed quomodo isti sunt noscendi ostendit.
1.7.20
A fructibus eorum cognoscetis eos. Hoc est, ad vultum nolite attendere, sed ad opera. Etenim si non verbis, moribus blasphemant.
1.7.21
Nunquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus. Nullus sapientium ab haereticis vel infidelibus flagrantiam sanctitatis, aut dulcedinem poterit invenire veritatis. Aliter spinas reor et tribulos posse significare saeculi curas, et vitiorum compunctiones, ut: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi, ficus vero et uva dulcedinem novae conversationis, quam Dominus esuriit in nobis, et fervorem dilectionis, quae laetificat cor hominis.
1.7.22
Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit, et reliqua.
1.7.23
Per arborem intelligimus seu bonam seu malam voluntatem. Fructus autem opera, quae nec bonae voluntatis, mala, nec malae esse possunt voluntatis bona, quae fit etiam bona, dum convertitur ad summum et incommutabile bonum, et impletur bono, ut faciat fructum bonum. Ac per hoc est quod dicitur auctor omnium bonorum, hoc est, et naturae bonae et voluntatis.
1.7.24
Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Quia unusquisque versus per validam judicii sententiam in gehennae ignem mittetur, qui hic boni operis fructum fecisse non invenitur.
1.7.25
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, et reliqua.
1.7.26
Utrumque enim servis Dei necessarium est, ut et opus sermone, et sermo operibus comprobetur.
1.7.27
Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus et in tuo nomine daemonia? et reliqua.
1.7.28
Non enim ipsius meritum, qui talia facit, sed invocatio nominis Christi hoc agit, ob condemnationem eorum qui invocant, vel ob utilitatem eorum qui audiunt et vident.
1.7.29
Et tunc confitebor illis quia nunquam novi vos, etc. Signanter dixit Confitebor, quia multo ante tempore dicere simulabant. Non novi vos dicit, id est, non approbo vos, quia nullo modo Deus probat, quem fidei pietas non commendat.
1.7.30
Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabo eum viro sapienti, qui aedificavit suam domum supra petram. Si petra Christus est, sicut multa praedicant Scripturarum testimonia, ille aedificavit in Christo, qui quod audit ab illo facit.
1.7.31
Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et reliqua.
1.7.32
Pluvia quoque, quia domum subvertere nititur, diabolus est; flumina, Antichristi; venti, spiritales nequitiae in coelestibus. Qui autem non solum verba Dei audit, sed firmiter facit, nihil horum timet, quia domum aedificatam habet supra petram.
1.7.33
Et omnis qui audit verba mea haec, et facit ea similis erit qui aedificavit domum suam super arenam.
1.7.34
Fundamentum stabile et firmum Dominus noster Jesus Christus, super quod fundatur catholica Ecclesia: super arenam vero, quae fluida est, et in unam copulam redigi non potest, omnis haereticorum sermo ad hoc aedificatur, ut corruat.
1.7.35
Et descendit pluvia, usque Et cecidit. Quid enim in pluvia nisi multimodas diabolicas tentationes, per flumina manifestas persecutiones, per ventos malignos Spiritus intelligi voluit, ante quos nullus persistere valet, qui spe in Deum fixa non permanet. Potest etiam per impetum fluminis extremi judicii discrimen intelligi, quando, utraque domo consummata, omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.
1.7.36
Et fit ruina ejus magna. Quia non habet sublevantis solatia, sed audient: Ite in ignem aeternum.
1.7.37
Et factum est cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae, et reliqua.
1.7.38
Turbas autem infideles dicit, qui stupebant non credendo; aut omnes generaliter demonstrat, qui in eo tantam sapientiam venerabantur. Scribae enim docebant quae scripta sunt in Moyse et prophetis; Jesus vero, quasi Dominus ipsius Moysi, pro libertate voluntatis suae, vel ea quae minus in lege videbantur addebat vel commutans praedicabat in populo, sicut supra legimus.